\v=3 \v~=\it Sponsa\it* Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos?\f + \fr 5.3 \fk Exspoliavi me. \ft Ecclesia non inobediens de injuncto officio, sed metuens in assumenda fratrum cura, ne corruat in peccata, sine quibus non transigitur hæc vita, respondet: \fk Exspoliavi me. \ft Quomodo fieri potest ut de culmine contemplationis egrediens, rursus mundi sordibus polluar, quia recepta sollicitudine temporalium subsidiorum, quamlibet eximius doctor, difficile vitat peccatum. GREG. Qui ad sollicitudinem regendarum animarum se accingit, restat ut quibus æterna prædicat, ad providenda quoque eis temporalium necessitatum subsidia invigilet.\f* \¬v