\v=5 \v~=Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.\f + \fr 5.5 \fk Surrexi, ut aperirem. \ft Surrexi a dormitione ad laborem; quia necesse est ut qui veritatem prædicare disponit, prius ad agenda ea quæ prædicat assurgat, ne aliis prædicans ipse reprobus efficiatur; cui subjuncta verba conveniunt, \fk Manus meæ distillaverunt, \ft etc. \fk Et digiti mei pleni sunt myrrha. \ft Digiti, id est discretio, ut solo contuitu supernæ retributionis, non pro humano commodo ostendantur operari. Sicut enim in manu sunt discreti digiti: sic in operibus oportet discretionem adhiberi, alioquin non valent.\f* \¬v