\v=4 \v~=Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.\f + \fr 6.4 \fk Averte oculos tuos a me. \ft Quasi: Oculos columbinos tibi dedi, quibus semitas justitiæ discerneres: sed tamen in tempore tuæ peregrinationis ne quæras me perfecte cognoscere. \fk Non enim videbit me homo et vivet\ft Exod. 33.. Ne quæras in via præmium, quod tibi in patria reservatur. \fk Quia ipsi me. \ft Non a desiderio cognoscendi desistas, sed de cognoscendi facultate ne præsumas: unde dicitur, \fk Magnitudinis ejus non est finis\ft Psal. 144.. \fk Avolare fecerunt. \ft RAB. Quo intensius me agnoscere quæris, eo intensius me incomprehensibilem esse intelligis, et non est tua culpa, si me non cognoscis: sed est infirmitas humanæ conditionis. \fk Capilli tui sicut grex caprarum, \ft etc. Hi versiculi supra positi, et expositi, sed non pigeat nos iterando exponere quod auctorem non piguit scribendo iterare, ut novi aliquid addatur. Ne Ecclesia graviter ferret quod a cognitione dilecti suspenditur, sequitur descriptio, qua assimilatur illi primitivæ Ecclesiæ Jerusalem, de qua non dubitatur, quin amica Dei fuerit. \fk Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. \ft Consimilibus fetibus quia tales alios reddunt, quales ipsi sunt. Vel duplices fetus, opera geminæ charitatis, vel, fi deles de utroque populo conversi: vel, fides et opus.\f* \¬v