\v=9 \v~=Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?\f + \fr 6.9 \fk Quæ est ista. \ft Ecclesia gentium ita firmiter instituta, et usquequaque multiplicitate sui diffusa et producta per gradus et successiones suas usque ad novissima tempora, illis novissimis temporibus jam intuens Synagoga, tam bene operatam, operantemque ipsam sanctam Ecclesiam, tam diffusam, tot sapientissimos sine schismate sequi unam fidem: præterea vivorum et mortuorum miracula, et multa alia Christianæ fidei argumenta; jam conjuncta, pœnitens, et compuncta, dicit admirative, \fk Quæ est ista, \ft etc. \fk Quasi aurora consurgens. \ft Tunc Ecclesia fit \fk aurora, \ft cum mortalitatis atque ignorantiæ tenebras funditus amittit. In judicio ergo adhuc \fk aurora, \ft sed in regno \fk dies\ft erit, ubi plenum visum veri solis habebit. \fk Pulchra ut luna. \ft In nocte vitæ præsentis, ubi variantur status temporalium, comparatur \fk lunæ: \ft quia nunc clara mundo, nunc despecta; nunc virtutum candore plena, nunc pravorum dehonestata vitiis. In futura beatitudine, ubi idem status erit, \fk sicut sol\ft fulgebunt justi. \fk Terribilis ut castrorum acies ordinata. \ft Habent tales prælatos sibi ordinatos, qui probabilibus sententiis fidem nostram evacuant, et terrorem nobis incutiunt. Quo perfectius ordinem in se virtutum collocat, eo terribilior est Ecclesia æris potestatibus, vel quæque fidelis anima.\f* \¬v