\v=2 \v~=Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.\f + \fr 7.2 \fk Umbilicus. \ft Id est, infirmitas nostræ mortalitatis fit \fk crater, \ft quando infirmitatem nostram in nobis experti, ut alii per nos recognoscant, laboramus, vel aliquando eleemosynas damus. \fk Tornatilis, \ft id est rotundus et perfectus: qui enim ob id dat potum sitienti, vel calicem divini verbi porrigit erranti, ut a Deo remuneratore vel terrenam sapientiam exspectet: hujus crater non est torno factus, quia opus misericordiæ, quod fecit, non causa suæ fragilitatis erigendæ ad Deum fecit, sed terrenam mercedem requirit. \fk Venter tuus. \ft Venter noster \fk acervus\ft est \fk tritici, \ft cum memores nostræ fragilitatis, fructus bonorum operum, quibus perpetuo reficiamur, in præsenti vita nobis præparamus. \fk Venter tuus. \ft Quamvis sit inferior gradus, tamen triticea refectio erit Deo, quia in imo multi, in superiori pauci, non tamen dicimus in imo, id est, in peccato. \fk Acervus. \ft In imo latior, in summo angustior crescit. Sic et in nostris actionibus, quæ quanto altioris sunt meriti, tanto pauciores sui operarios inveniunt. In inferioribus plures sunt operarii. Multi de possessionibus eleemosynas tribuunt, pauci sunt qui possessiones relinquunt. Possunt in \fk acervo tritici\ft eleemosynæ, quas pauperibus erogamus, intelligi, et bene post \fk craterem\ft membra sponsæ acervo tritici comparantur, ut et potum et panem pauperibus dare signetur, quod et de corporali et spirituali refectione æque potest accipi. In apertis est doctrina poculum, in mysteriis est panis. \fk Vallatus liliis. \ft Cum omnia bona, quæ agimus, gratia videndæ æternæ claritatis gerimus. Et per hoc insidianti inimico aditum nostri cordis circumquaque obstruimus.\f* \¬v