\v=3 \v~=Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreæ.\f + \fr 7.3 \fk Duo ubera. \ft Quia doctores rudium non sua prædicant, sed ex eloquiis utriusque Testamenti sumunt quæ ab uno auctore sunt edita: ut ipse unus pastor ex duobus gregibus ovium unum ovile impleat; qui \fk capreæ\ft comparantur, quia mundum est animal, visu et cursu insigne, et findens ungulam, quod ad discretionem boni et mali pertinet; et ruminat, quod post discretionem est faciendum; gemelli propter unam concordiam.\f* \¬v