\v=13 \v~=\it Sponsus\it* Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam.\f + \fr 8.13 \fk Quæ habitas in hortis. \ft Ecclesia, vel quælibet fidelis anima, in hortis habitat; quæ jam viriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe est spes hujus mundi, quia omnia, quæ hic amantur, cum festinatione arescunt: \fk Quæ ergo in hortis habitat, \ft oportet ut sponsum \fk vocem suam audire faciat, \ft id est in tantum bona prædicationis emittat in quantum ille delectatur, quem desiderat; quia \fk amici auscultant, \ft videlicet omnes electi, qui ut ad cœlestem patriam reviviscant, verba vitæ audire desiderant. \fk Quæ habitas. \ft Et quandoquidem unicuique apud me reservatur pro meritis præmium, et duplex retributio doctoribus: ergo dum adest tempus merendi, dum differtur dies nuptialis, quantum valet unusquisque, in cultura hujus vineæ persistat. \fk Amici. \ft Id est angeli, quos adjutores tibi dedi; et spiritus justorum, qui jam cum Deo sunt, et pro fratribus orant. \fk Fac me audire. \ft Exigo a te ut habites, nullo tumultu discessura; postea etiam exigo ut vocem tuam me audire facias.\f* \¬v