\v=14 \v~=\it Sponsa\it* Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.]\f + \fr 8.14 \fk Fuge, dilecte. \ft Annuens Ecclesia, respondet: Quandiu vis, abesto: differ præsentiam tuam; ego spe longanimi quidquid præceperis, patiar vel faciam. \fk Fuge, dilecte. \ft Non optando loquitur, quis enim oportet eum, quem diligit, fugere? sed memor suæ conditionis, illius voluntati consentit. \fk Fuge, dilecte. \ft Quasi: Tu quidem, qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane. Hoc clamat Ecclesia Domino spiritu prophetico, postquam mortem et resurrectionem Domini ascensionemque descripsit. Fugere nos dicitur, quando id quod reminisci volumus, non occurrit: quando id quod volumus, memoria non tenemus. \fk Assimilare. \ft Ita fuge, ut creberrime per gratiam compunctionis fidelium cordibus appareas; qui sunt \fk montes aromatum, \ft quia despectis omnibus cupiditatibus, et purgatis vitiis, amore cœlestium tenentur, et virtutum odore fragrant, et bonus odor Christi sunt.\f* \¬v \¬p \¬c \¬chapters