\v=13 \v~=Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis:\f + \fr 2.13 \fk Ideo. \ft Quia vos vocavit, gratias agimus. \fk Vocavit\ft dico, quod inde apparet, quia vos cito et firmiter recepistis verbum etc. \fk Auditus Dei. \ft Id est, quod audivimus a Deo, vel in quo auditur Deus. \fk Sicut est verbum Dei. \ft Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.\f* \¬v