\v=19 \v~=Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus?\f + \fr 2.19 \fk Quæ est, \ft etc. CHRYS. Quanti est hoc ardoris? Nunquam pater et mater si simul essent congressi, et suum miscuissent desiderium, potuissent ostendere suum desiderium ex æquo respondens Paulo. Magis, inquit, exsulto propter vos quam propter coronam. Cogita ergo quantum sit integram adesse Ecclesiam quæ a Paulo fuit plantata, et egit radices. \fk Aut corona gloriæ. \ft Si modo gloria, quid apud verum judicem?\f* \¬v