\v=23 \v~=Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.\f + \fr 5.23 \fk Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, \ft etc. Id est, ego ita prælatos et subditos moneo, ipse autem Deus est qui potest. \fk Spiritus vester. \ft Ratio servetur integra, non consentiendo carni. \fk Et Anima. \ft Id est, sensualitas servetur integra, serviendo rationi. \fk Et corpus. \ft Ut nihil agatis ejus ministerio. Unde aliquis conqueratur. Aliquando inquinatur anima per cogitationem malam et est mundum tamen corpus. Ideoque spiritum integrum in homine dicit esse debere. Si autem mala vita, vel cogitatio intercedat, non erit spiritus. Spiritus et anima et corpus quibus homo constat, scilicet illud quo intelligimus, et illud quo vivimus et illud quo visibiles et contrectabiles sumus, quæ rursus duo dicuntur, quia sæpe anima cum spiritu nominatur. \fk Sine querela. \ft Aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est. Aliud est esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit. Quia est quidam modus bonæ vitæ, de quo etiam in ista conversatione, justa querela esse non possit. \fk In adventu. \ft Hoc est usque ad finem vitæ.\f* \¬v