\v=5 \v~=Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis?\f + \fr 2.5 \fk Quoniam nisi venerit. \ft Occulte loquitur de destructione imperii Romani, ne irritaret eos ad persecutionem Ecclesiæ. Vel hoc dicit de spirituali imperio Romanæ Ecclesiæ, vel discessione a fide. \fk Nisi venerit refuga primum. \ft Sic aliqui codices habent. Quod nulli dubium est de Antichristo eum dixisse, quem refugam vocat: utique a Domino Deo. Si enim hoc de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! \fk Filius perditionis. \ft Antichristus, non per naturam, sed per imitationem.\f* \¬v