\v=14 \v~=Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.\f + \fr 2.14 \fk Hæc commone. \ft Hæc prædicta ut patiaris, commoneo te. Vel, hæc commone tuos. \fk Ad nihil enim utile est. \ft Contentio minus stabilis sæpe generat scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malevolentiæ argumento, ut moveant animos insipientium fratrum. Nec potest esse, quin contentio extorqueat aliquid quod dicatur contra conscientiam, ut intus in animo perdat, et foris victor accedat. Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera esse quæ audit. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio.\f* \¬v