\v=10 \v~=Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.\f + \fr 11.10 \fk Cum enim tentati. \ft RAB. Isrælitas peccantes dignis plagis corripuit Deus, et pœnitentes consolatus est, Ægyptios et Chananæos tanquam misericordia indignos exterminavit. \fk Tormenta, \ft etc. A Pharaone, ubicunque scilicet essent. Vel, non tam hi quos Isrælitæ recenti clade per singulas civitates peremerunt, puniti sunt; sed et omnes Chananæi audientes victoriam populi Dei; unde Raab dicit: \fk Irruit in nos terror vester\ft Jos. 2., etc. Mystice autem, Judæi, qui incarnationem Filii Dei, et prædicationem despiciebant, ubique terrarum vagi, et pro fugi variis cladibus affliguntur. Gentiles vero ad fidem conversi, et suscipientes paternam correctionem a Dei misericordia non recedunt: ut qui fuerant in capite, sint in cauda, et e converso.\f* \¬v