\v=23 \v~=Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.\f + \fr 11.23 \fk Momentum stateræ, \ft etc. Simile dicit Isaias: \fk Ecce gentes sicut stilla situlæ, et quasi momentum stateræ repulatæ sunt\ft Isa. 40.; vult enim intelligi, quod mens, et ratio, et sensus Domini, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo dicitur: \fk Verbo Domini cœli firmati sunt\ft Psal. 32., etc. \fk Omnes gentes quæ non cognoverunt creatorem suum, \ft ad comparationem Dei \fk quasi stilla situlæ sunt, et quasi momentum stateræ\ft quod leviter declinatur, \fk et sicut gutta roris antelucani\ft Sap. 11., quæ primo aspectusolis siccatur. Vel sicut situlæ stilla, si fluit a portante despicitur, vel negligitur: ita gentium multitudo cœlesti splendori, supernis mysteriis, et angelorum multitudini comparata, pro nihilo ducitur.\f* \¬v