\v=25 \v~=Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.\f + \fr 11.25 \fk Diligis enim, \ft etc. Bonus opifex, et opus suum diligit et regit: et si homo aliquando peccat, sustinet in multa patientia, et per pœnitentiam in melius convertit. Unde: \fk Solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos\ft Matth. 5.; impœnitentes autem justo judicio damnantur: \fk Justus enim Dominus, et justitias dilexit\ft Psal. 10..\f* \¬v