\p \c#=17 \v=1 \v~=[Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt.\f + \fr 17.1 \fk Magna enim. \ft RAB.Mystice. Omnes persecutores Ecclesiæ Christi, scelerum suorum tenebras patiuntur, nec unquam securi esse possunt, quos vexant rectores tenebrarum harum usque ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium; unde: \fk Omnis qui male agit, odit lucem\ft Joan. 3., etc. Hinc Paulus: \fk Eratis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino\ft Ephes. 5., etc.\f* \¬v