\v=10 \v~=Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant: quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.\f + \fr 19.10 \fk Produxit terra. \ft Nota quod inimicis Dei terra produxit muscas, et fluvius ranas; cultoribus autem Dei terra dedit fructum, et mare carnis alimentum. Dignum est enim, ut fidelibus suis per opera sua nutrimentum, divina procuret providentia. Inimicis vero condignum tormentum per subditam sibi creaturam inferat. \fk Juste enim patiebantur. \ft RAB. Qui antiquos Dei servos, etc., usque ad viam veritatis non agnoscit, et ostium quod Christus est, non invenit.\f* \¬v