40
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:* Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum: et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, et ante illud altare holocausti: labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur: 10 altare holocausti et omnia vasa ejus, 11 labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. 12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua 13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. 14 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus. 15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. 16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,§ 17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. 18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. 19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem. 20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, 21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi. 22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi, 23 locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini. 24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, 25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. 26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, 27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. 28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. 29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, 30 cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi. 31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt, 32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. 33 Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.* 34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas: 35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco. 36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.
* 40:1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Mense primo, etc. STRAB. Primus anni mensis ipse est Nisan, qui et Aprilis, in quo Judæi pascha celebrabant, et tabernaculum erectum est. Allegorice autem primus mensis signat initium gratiæ quando tabernaculum Dei, id est Ecclesia erecta est, cum Christus, scilicet crucifixus de latere suo produxit mysteria sanguinis et aquæ, quibus Ecclesia dedicatur et consecratur. Et notandum quia hic primus mensis secundi anni fuit: primus enim annus ante legem fuit, secundus annus sub gratia Evangelii, cui Dominus benedixit. Unde: Benedices coronæ anni benignitatis tuæ Psal. 64.. Annus enim benignitatis fuit, quo salus humani generis per humanitatem Christi apparuit: hoc ergo anno tabernaculum Dei erectum est, id est Ecclesia fundata et exaltata. RAB. in Exod., tom. 2. Primus annus omne tempus legis, etc., usque ad ut doctores Evangelii his utantur in confirmatione fidei. 40:9 Unges tabernaculum, etc. STRAB. Tabernaculum cum vasis suis unctionis oleo consecratur; quia sancta Ecclesia quidquid agit cum virtutibus suis debet dedicare et consecrare gratiæ Spiritus sancti. Oleum quippe unctionis spirituali gratiæ comparatur, qua omnium virtutum opera Domino consecrantur. 40:12 Applicabisque Aaron, etc. STRAB. Fores tabernaculi, id est, sanctæ Ecclesiæ, sunt apostoli, per quos debet aulam cœli ingredi: ad hos applicandi sunt Aaron et filii ejus, id est omnis cœtus sanctorum et maxime præpositorum, ut eos imitentur et eorum vestigia sequantur. § 40:16 Et vectes. Vectis non solum parietes nectit, sed et columnas introitus confirmat ne corruant, aut a recto statu deflectant, quia Dominus et utrumque populum in una fide dilectionis sociavit, et eorum doctores, ut in fide et actione et prædicatione perseverent, confortat. Nec mirum si et per capita ipsa, et per vectem capita ipsa continentem, Christus accipitur, quia cujusque electi regendo caput est, unde: Caput viri Christus est II Cor. 11.: et quia non solum singulos ad quærenda cœlestia erigit, sed etiam omnes continet, et ne a recto statu deflecti, nec ab invicem discordando possint separari, vinculo pacis confirmat. Cui simile est quod Dominus dicitur et agnus, et pastor, et ostium, cum pastor agnum pascat, et ambo intrent per ostium; cum proprie sit Verbum in principio Joan. 1, 10.: horum vero nullum sit proprie, sed figuraliter. Pastor, quia ducit ad pascua vitæ; ostium quia non nisi per illum pervenitur ad Patrem; Agnus, quia ab Ægypto salvat. Sic et hic per capita figuratur propter regimen, quo singulis præest, et per vectem, ob generalem providentiam, quia omnes confirmat Num. IX; III Reg. 8.. BEDA. Sic anima pro diversis actionibus diversa nomina sortitur. Dum vivificat corpus, anima nominatur; dum vult, animus est; dum scit, mens est: dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum sentit, sensus est. * 40:33 Nec poterat Moyses, etc. STRAB. Moyses ergo in hoc loco, sicut in aliis pluribus, figuram tenet Judaici populi. Moyses ergo, nube obstante, in tabernaculum non poterat intrare, quia Judaicus populus nunquam sacramenta Scripturæ valuit penetrare. Nubes enim Domini per diem incubabat tabernaculo, et ignis in nocte: hoc loco ignis divinorum mysteriorum scientiam significat. Scriptura enim sancta sanctis, et ignorantiam suam fatentibus, lumen est: iniquis vero, et scientiam jactantibus, nubes, quia excæcat eos. AUG., quæst. 176 in Exod. Notanda est res mirabilis multum, etc., usque ad nubes per diem, flamma per noctem. In tabernaculo autem Domini erant tabulæ, quarum annuns erant infixi vectes de lignis sethim, quibus possent levari et portari de mansione ad mansionem, quæ omnia mysteriis plena sunt. Per tabernaculum intelligimus Ecclesiam præsentem, in qua sunt tabulæ, scilicet sancti humilitate pleni, quibus quinque vectes sunt affixi, id est spiritualis notitia quinque librorum Moysi, per quam se et alios sustollant ad claritatem æternæ beatitudinis. Per vectes ergo, ut diximus, quinque libros Moysi intelligimus, qui sunt Genesis, Exodus, Leviticus, liber Numerorum, et Deuteronomium: in quibus continetur principium mundi et medium et consummatio. In Genesi describitur creatio mundi, et in Exodo recreatio: in Levitico sacramentorum Ecclesiæ administratio; in libro Numerorum Evangelica prædicatio; in Deuteronomio ultima benedictio. Unde et in benedictionibus terminatur. Est itaque in Genesi ordo creationis; in Exodo mysterium recreationis; in Levitico sanctitas Ecclesiasticæ administrationis; in libro Numerorum consolatio evangelicæ prædicationis; in Deuteronomio consummatio æternæ benedictionis. Inter hos autem quinque libros Moysi excellit Exodus, quem nunc ad manus habemus. In eo enim et quæ filiis Isræl in figura contingebant, et mysteria plene continentur Christi et Ecclesiæ. Hic tamen primum de exitu actuali carnalium filiorum Isræl, de historiali Ægypto agitur, in quo significatur spiritualis exitus spiritualium Isrælitarum de vera Ægypto, scilicet de tenebris vitiorum. Agitur etiam de transitu maris Rubri et submersione Pharaonis et exercitu ejus, et de liberatione populi Dei: in quo figuratur baptismus sanguine Christi consecratus, in quo diaboli vitia submerguntur, et animæ fidelium liberantur. Agitur etiam de pugna Isrælitarum cum Amalech, in quo victoria Christi et suorum, et confusio diaboli figuratur. Tandem catalogo mansionum descripto agitur de lege data in monte Sina; in quo nobis innuitur ut, a terrenis sublevati discamus subjici cœlestibus disciplinis. Agitur iterum de constructione tabernaculi et vasorum ejus, de vestibus sacerdotum et unctione; in quo intelligitur præsens Ecclesia, et diversæ personæ fidelium diversis officiis deputatæ, sicut vasa diversis usibus deputata erant, vel officiis, et sacramentorum et orationum sacratarum suavissima odoramenta. De his hactenus; nunc dicendum est quod secundum ordinem historiæ et secundum allegoriam, congrue in Pentateucho, secundus est liber iste: postquam enim in Genesi egit de creatione cœli et terræ, et de introitu filiorum Isræl in Ægyptum, congruit ut consequenter de exitu eorum agat. Ecce quod juxta ordinem historiæ congruit: juxta allegoriam quoque non incongrue factum est. Nam postquam dixit de carnali generatione, qua per peccatum primi hominis nascimur filii diaboli, congruit ut statim subdat de regeneratione spirituali, qua per justificationem secundi hominis, id est, Christi renascimur filii Dei. Liber autem iste vocatur Græce, veelle semoth Hebraice, exitus vel egressus Latine: ideo quia de exitu filiorum Isræl de Ægypto agit. Sed quæri potest cur liber iste dicatur Exodus, quia de exitu illorum agit, cum in principio non de exitu, sed de ingressu illorum agatur. Ad quod dici potest, quia quamvis specialiter de exitu illorum agere intendat, tamen quia multum tempus profluxit inter exitum, de quo hic agit, et ingressum in quo primus liber terminatur vel terminaverat, ut competentius jungat narrationem suam breviter, prius repetit de introitu, et ita melius descendit ad exitum. Sic et nos in nostris sermonibus facta longa interpositione, dicturi alia, repetimus superiora, ut melius dicta continuemus. His consideratis, videnda est materia, quæ est corporalis exitus filiorum Isræl de Ægypto, et spiritualis exitus sanctus sanctorum de mundo. Intentione admonet nos spiritualiter exire de conformitate mundi, sicut illi qui corporaliter exierunt de Ægypto, ut sicut fuimus conformes sæculo, ita simus conformes Deo. Modus talis est: breviter tangens de introitu filiorum Isræl in Ægyptum, agit de eorum multiplicatione; deinde de novo rege, qui ignoravit Joseph et cœpit affligere populum; deinde de plagis-Ægypti, tandem de exitu illorum et de transitu maris Rubri et submersione Ægyptiorum. Tandem pervenit ad montem Sina, in quo lex data est, et agit de tabernaculo; et vasis ejus, et de vestibus sacerdotum et unctione, et sic terminatur. Nota quod cum eadem sit et indivisa historia, quam proposuit sibi Moyses describendam, tamen per capitula et partes sive per libros eam distinguunt, ut lectoribus fastidium auferatur, sicut viator viam, quæ est indivisa, dividit per dietas, ut labor minuatur et absit fastidium.