15
Onus Moab. [Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.* Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo; et super Medaba, Moab ululavit; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur. In triviis ejus accincti sunt sacco; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum. Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.§ Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.* Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos. Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.§ Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine; ponam enim super Dibon additamenta; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.]*
* 15:1 Onus Moab. Hæc est visio Isaiæ habita de onere, id est, de destructione Moab. Moab, filius Loth, cujus progenies et provincia Moab vocata est: in ipsa est Ar, quæ nunc Ariopolis metropolis. Onus Moab. HIER. Est circumcisio carnalis et spiritualis, etc., usque ad Loth quoque, Sodoma per eunte, venit in Segor, et ortus est sol. Ar, id est adversarius, etc., usque ad post a Chaldæis vastati sunt. 15:2 Ascendit domus. Ad excelsa, in quibus superbierat, ut non immolet, sed ut plangat ubi peccaverat. Dibon. ID. Fluxus eorum: Mendacium transit et fluit, et nunquam in eodem statu permanet; sermo autem Domini est compactus et stabilis. Unde manna videtur quasi glacies: non fluit, sed consistit. Super Nabo. ID. Quia et omnis prophetiæ hujus unus est sensus, etc., usque ad cum anima eorum ululaverit sibi. 15:3 Omnis ululatus. Alia littera: Omnis ululat, Moab scilicet, et sic descendet in fletum. Quasi: Ascendit ad excelsa, ut ante idola ploret. Sed cum ibi nullum auxilium reperiret, descendit ad fletum in terram vel in domum suam. § 15:4 Clamabit Hesebon. A principio regni quod est in Hesebon, usque Jasa civitatem, ubi finitur, ubique clamor, ubique luctus. Expediti Moab ululabunt. Ab uxoribus, fortes bellatores. Inde dicitur Abraham vernaculos domus suæ elegisse expeditos, id est, sine uxoribus. * 15:5 Cor meum ad Moab. Ut scilicet provocem eos ad pœnitentiam, etc., usque ad quod interpretatur leo Dei. Ad Segor. ID. Segor est ex quinque urbibus Sodomorum, etc., usque ad si post liberationem non peccasset. 15:6 Nemrim. Nemrim oppidum est super mare, etc., usque ad et ideo arescet herba. 15:7 Et visitatio eorum. Visitatio in malo: Visitabo in virga iniquitates eorum Psal. 88.; visitatio in bono: Visitavit nos oriens ex alto Luc. 1.. Ad torrentem salicum. Hactenus de captivitate Moabitarum per Assyrios, modo de illa quæ per Chaldæos. § 15:8 Ululatus ejus. Quasi, ideo ululabit Moab, quia ubi luxus prius, et delectatio propter irrigua et fontium amœna, ibi modo rivi sanguinis. * 15:9 Aqua Dibon. Dibon, silentium, Dibon flens, et tamen una est civitas.