55
[Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.* Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te. Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est.§ Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.* Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris. 10 Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: 11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. 12 Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.§ 13 Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur.]*
* 55:1 Omnes sitientes, venite. HIER. Quia vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam, provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis. Comedite. Audiendo, loquendo, legendo, meditando, operando, corde retinendo. Divina siquidem Scriptura, et potus est, aperta: et cibus, occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de cœlo descendit. Quare appenditis argentum. Pensatis sacra eloquia, sed non refectionem. Qui solam speciem litteræ custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem internæ refectionis amittitis. 55:4 Ecce testem. Provocavit Judæos ad credendum, sed quia sciebat illis non credentibus gentiles esse credituros, dicit se filium misisse qui præcepta ipsius populis nuntiaret. 55:5 Dominum Deum tuum. ID. Quando Pater dicitur, Pater Christi secundum divinitatem dicitur Pater gloriæ: secundum humanitatem, Pater Domini nostri Jesu Christi. § 55:6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit. * 55:8 Non enim. Ne putetis difficile esse quod spondeo: considerate quod inter mea et vestra consilia multa sit differentia: et quanta naturæ, tanta voluntatis diversitas. 55:10 Et quomodo. ID. Alia similitudine ostendit quia multus est ad ignoscendum. Panem comedenti. Unde Salomon: Mitte panem tuum super aquas, quia in multitudine dierum invenies eum, hoc est, panem doctrinæ tuæ et gratiam spiritualem cunctis infunde, quia in novissimo præmia recipies 55:11 Non revertetur. Sed postquam meam impleverit voluntatem in terris, redibit et sedebit a dextris meis, secundum illud, Sede a dextris meis, etc. § 55:12 Montes, scilicet animæ sanctorum quæ pro varietate virtutum montes appellantur et colles. * 55:13 Pro saliuncula. Saliuncula, aculeis et punctionibus plena. Abies, alta, procera, fabricandis domibus apta, pice fecunda. Et erit Dominus. Alii. Et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum quod non deficiet.