14
Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.* [Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit. Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum. Non invenerunt aquam: reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua. Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ: operuerunt capita sua. Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba. Et onagri steterunt in rupibus; traxerunt ventum quasi dracones: defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.§ Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ: tibi peccavimus. Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?* quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos. 10 Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum. 11 Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum. 12 Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea: quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.] 13 Et dixi: [A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto.]§ 14 Et dicit Dominus ad me: [Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis. 15 Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophetæ illi.* 16 Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum: et effundam super eos malum suum. 17 Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. 18 Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. 19 Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio.§ 20 Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.* 21 Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ: recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum. 22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc.]
* 14:1 Et portæ ejus, etc. HIER. Sensus, scilicet, per quos animo concipitur disciplina, etc., usque ad et usque in præsentem diem sterilitas pluviarum non solum frugum, sed et bibendi facit inopiam. 14:4 Agricolæ. Quorum unus ait: Dei agricultura estis I Cor. 3.. Et alibi: Dei cooperatores sumus. 14:5 Nam et cerva, etc. GREG. Nam et cerva (vel cervæ) in agro peperit (vel pepererunt). Hæc sententia de doctoribus genitos filios incaute deserentibus dicitur, etc., usque ad scriptum est, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi Gal. 6.. § 14:6 Traxerunt ventum. ID. Perversi quasi dracones trahunt ventum, cum malitiosa superbia inflantur. Defecerunt oculi. HIER. Claram lucem cernere non valentes, etc., usque ad sunt qui discant, non qui doceant. * 14:8 Exspectatio Isræl. ID. Dicamus et nos in tempore siccitatis et aquæ penuria, Tibi peccavimus, et malum coram te fecimus Psal. 50., tuum præstolamur adventum, qui salvas Isræl, non suo merito, sed tua gratia. Quasi colonus. GREG. Qui enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus, etc., usque ad et viatoris prætereuntis, qui negligit ea quæ occurrunt in viis. Et quasi viator. HIER. Judæi hunc locum sic exponunt: Quare segregas te, etc., usque ad relicto Isræl tendat ad gentes, ut de loco ad locum, de populo ad populum, de templo ad Ecclesiam. 14:10 Movere pedes suos, etc. ID. Notandum in Scripturis sanctis quod semper peccatorum pedes moveantur, etc., usque ad et qui turrim Babylonis ædificaverunt, ab Oriente moverunt pedes suos. 14:11 Noli orare. ID. Stultum est orare pro eo qui peccaverit ad mortem, etc., usque ad qui enim semel gladio et fami et pesti destinatur, nullis precibus eruitur: unde, Noli orare, etc. § 14:13 Prophetæ dicunt eis, etc. Audiant hæc magistri qui peccantibus et in vitiis permanentibus prospera pollicentur. Multi tales hodie sunt, qui non curant undecunque sit oblatio, consulentes suæ avaritiæ; ut quidam fecisse dicitur, qui persuadebat ut secreta confiterentur peccata coram Deo ante altare, et ipse ex adverso sedebat: et audiebat, et hanc securitatem dabat. Tantummodo largas eleemosynas facite et sufficit. * 14:15 Hæc dicit Dominus. HIER. Caveat pseudoprophetæ, ne qui decipiendo lactant populum Dei, et ipsi pereant cum deceptis, et jaceant insepulti, et non sit qui operiat ignominiam eorum pulvere pœnitentiæ. 14:17 Deducant oculi mei. ID. Dupliciter hic locus intelligitur. Quod vel ipse Deus, etc., usque ad virgo contrita, filia percussa, populus deletus. 14:18 Si egressus, etc. ID. Audiant hoc prophetæ nostri et sacerdotes, quod nec foris nec intus, etc., usque ad qui prophetabant prospera, et legis mandata aperire debebant, abierunt in terram quam ignorabant. Id est, captivati sunt. § 14:19 Nunquid projiciens, etc. HIER. Ut ubi fuerat cultus Dei et tranquillitas, ibi sit seditio et hostilis fremitus. Si quando nostra Sion nosterque Judas abominabilis abjicitur, nequaquam miremur, sed dicamus quod sequitur. * 14:20 Cognovimus, Domine, etc. ID. Quasi: Et nos et patres nostri eadem dementia Dei præcepta negleximus, etc., usque ad nondum venerant ad iniquitatis cumulum: quod in Christi morte completum est. 14:21 Solii gloriæ. Templi, vel cujuslibet sancti, in quo, sicut scriptum est, Thronum ejus in terra allisisti. Tunc alliditur atque destruitur, cum ab eo multitudine peccatorum Deus offenditur. Sed quia culpa perditur, Domini clementia sustentatur, quæ mutatur severitate sententiæ, si irritum faciat Dominus pactum suum quo nobis pollicitus est salutem. 14:22 Nunquid sunt in sculptilibus, etc. HIER. Post multos variosque sermones redit ad titulum prophetiæ, etc., usque ad tu solus es qui populum tuum potes instruere, et divisiones gratiarum exspectantibus te.