3
[Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.* Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis. Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meæ tu es:§ numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.] Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: [Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi.* Et dixi, cum fecisset hæc omnia: Ad me revertere: et non est reversa. Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa: et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno: 10 et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus.] 11 Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ. 12 Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: [Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.§ 13 Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.* 14 Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion. 15 Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. 16 Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra. 17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.§ 18 In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris.* 19 Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. 20 Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus. 21 Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël: quoniam iniquam fecerunt viam suam; obliti sunt Domini Dei sui.§ 22 Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster.* 23 Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël. 24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra: greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum. 25 Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri.]
* 3:1 Vulgo dicitur: si dimiserit. Ecce de fornicata et relicta muliere, etc., usque ad quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur. Si dimiserit vir. HIER. Hoc dicere possumus adversus eos, qui fidem Domini relinquentes et hæreticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut insinuent aliis. Tu autem fornicata es. Sive: Habuisti pastores multos in offensionem tui, ut Deum scilicet offenderes; et qui magistri esse debuerant, ut alios ab omni errore prohiberent, auctores impietatis exstiterunt. Tamen revertere. Si revertebaris ad me, dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis, quæ post adulterium audet reverti ad virum. 3:2 Leva oculos tuos. Juxta anagogen: His qui hæreticos errores deserere se promittunt, præcipitur ut levent oculos in directum. Nisi enim recta viderint, pristinam pravitatem damnare non possunt. Quasi latro. Sicut solent latrones ad vesperam, etc., usque ad et descendentibus de Jerusalem in Jericho obsidet vias. 3:3 Frons mulieris. ID. Hoc possumus dicere de hæreticis qui in erroribus suis gloriantur. Quia supra dixit: non peccavi, arguit eam ut mulierem procacem quæ ad nullum declinare erubescit. § 3:4 Dux virginitatis meæ tu es. Nunquid irasceris in perpetuum, etc., usque ad tanto miserior meretrix quæ non vult recipere sanitatem. * 3:6 Nunquid vidisti quæ fecerit? ID. Facit comparationem, etc., usque ad et hoc est quod dicit: Nunquid vidisti quæ fecerit? Adversatrix Isræl. ID. Sub figura duarum sororum loquitur quæ de una stirpe Abrahæ, Isaac et Jacob, sunt generatæ. Priorem adversatricem vocat, quæ statuit in Dan et in Bethel vitulos aureos. 3:7 Et vidit. ID. Aliorum tormenta, aliorum remedia sunt, etc., usque ad et ad zelum et æmulationem Domini collocatum. 3:11 Justificavit animam. Justificata est Sodoma soror tua ex te. Et alibi: Descendit hic justificatus in domum suam ab illo Luc. 18.. § 3:12 Et non avertam faciem. Unde: Averte faciem tuam Psal. 50., etc., usque ad de quibus vere dicitur: Qui devorant populum meum sicut escam panis. * 3:13 Verumtamen scito. Quasi dicat, cum misertus fuero tui, non te justum putes; sed semper memento iniquitatis tuæ et superbiæ colla dimitte, ut qui per arrogantiam offendisti, per humilitatem placare Deum possis. 3:14 Convertimini. HIER. Judæi putant hoc completum esse, etc., usque ad Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus, et similes Gomorrhæ fuissemus Rom. 9.. 3:16 Cumque multiplicati fueritis. ID. Alii hoc ad finem temporum referunt, etc., usque ad sed spiritualem cibum sectabuntur. § 3:17 Vocabunt. Qui olim dicebant, Qui sedes super Cherubim, manifestare Psal. 79., etc. Inter duo Cherubim in propitiatorio Domini majestas apparebat, et loquebatur Moysi et sacerdotibus, sed modo aliter tempore fidei. * 3:18 In diebus illis. Hoc proprie in Christi adventu completur, cum duodecim tribus simul Evangelio credunt, et terram aquilonis relinquunt et diaboli imperium. 3:19 In filios. HIER.i In numero filiorum qui de gentibus crediderunt. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1.. 3:20 Mulier amatorem. ID Semel mista, videns eum, etc., usque ad contempsit Dominum Salvatorem, in perniciem suam. § 3:21 Vox in viis audita est. Libenter suscipit Dominus pœnitentem, occurrit filio inopia et squalore confecto, pristinis vestibus induit, gratiam reddit revertenti, si tamen cum ploratu et ululatu redeat ad patrem. * 3:22 Aversiones vestras. Alii conversiones: quamvis propria voluntate ad eum convertamur, nisi tamen ille nos traxerit, et cupiditatem nostram suo præsidio corroboraverit, non possumus esse salvi. Intelligimus, et de populo Judæorum ad eum revertente, et de hæreticis qui Dominum dereliquerunt. 3:25 Dormiemus. Vox Isræl, qui Deum suum non audivit et hæretici pœnitentis. Pars enim est salutis peccata nosse et confiteri; unde: Dic tu prius iniquitates tuas, ut justificeris Ibid..