4
[Sponsus Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad.* Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.§ Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.* Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.§ Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.* 10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. 11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. 12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.§ 13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.* 14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. 15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. 16  Sponsa Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.]§
* 4:1 Quam pulchra es. Cum sponsa de gentibus conversa jam tantæ sit perfectionis, ut Judæis versa vice prædicet et sponsum laudet: ipsa quoque dignam laudis recompensationem a sponso recipit. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Pulchra actione, quia sicut virgula fumi per desertum ascendit, pulchra prædicatione, quia ad suum consortium proximas attrahit. Oculi. Id est, sensus tui contemplatione spiritualium rerum sunt excellentes et reverendi. Per partes intendit laudare. Absque. Magna est gloria aperti operis, sed longe incomparabiliter æterna retributio, quæ videri non potest. Capilli tui. Ut facilius cuncta liquescant, breviter singula percurramus. Capilli, sunt spontanei pauperes. Genæ, summi prælati. Dentes vero genarum, alii inferiores prælati. Labia, sermocinatores. Capilli tui. Si in oculis acumen spiritualium sensuum accipitur, in capillis potest notari pluralitas cogitationum, quæ omnes ad unum finem cœlestis boni tendunt. Unde capreis æquantur, quæ animalia munda sunt, et ardua rupium quærunt gratia pastus. Quæ ascenderunt. Unam de naturis capreæ ponit, ut sic de aliis intelligatur, et illam magis virtutem prædicat qua auditores magis indigere perspicit. Quæ ascenderunt. De illo, qui est testimonium se imitantibus, sicut ipse promisit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, etc. Luc. 12. 4:2 Dentes tui sicut greges tonsarum. Sicut in capillis, fragiliores Ecclesiæ populi, qui numerositatem præstant, signantur: sic in dentibus fortiores quique et ad regendam Ecclesiam apti, qui firmitate prævalent. De lavacro, omnes. Omnium est, baptismo purificari: perfectorum est, et maxime eorum, quibus cura ovium est commissa, renuntiare omnibus quæ possident. Gemellis fetibus. Id est consimilibus fetibus, quia tales alios reddunt quales ipsi sunt. Vel, duplices fetus, opera geminæ charitatis, ut fideles conversi de utroque populo. Vel, fides et opus. Et sterilis non est. Nec illi inter steriles deputantur, qui abluti statim ex hac vita rapiuntur. Habuerunt enim sobolem fidei quam vel ipsi pro se, vel alii pro ipsis confessi sunt. Habuerunt etiam votum bonæ operationis, quod inter oves Christi, si exspectati fuissent, socialiter exercerent, unde dicitur: Consummatus in brevi explevit tempora multa Sap. 4.. 4:3 Sicut vitta. Prædicatores vitta dicuntur, quia fluxas cogitationes in cordibus hominum suis prædicationibus restringunt, ne diffluant et cordis oculos premant. Coccinea. Quia Dominici sanguinis, quo redempta est Ecclesia, pretium prædicare non cessat: vel quia prædicatio sancta charitatis ardore flammescit. Labia tua. Dentes qui terunt: labia quæ trita aperiunt. Eloquium tuum dulce. Dum, quæ dicunt faciunt suas prædicationes hominibus quasi sapidas escas apponunt. Sicut fragmen mali punici, ita genæ. In colore exterius puniceo, voluntas martyrii: in albis granis quæ cortice fracto videntur, candor virtutum: qui augetur, dum caro colliditur: candor etiam, cum impleta passione miraculis nitent. In genis verecundia, in malo punico passio Christi. Habet ergo ruborem Ecclesia in genis, cum sacramentum Dominicæ passionis fatetur verbis, et ostendit candorem cum pulsata pressuris, castitatem puri cordis probat, et factis, quid gratiæ salutaris crux habeat, pandit. Absque eo. Licet sint magna, quæ exterius apparent: majora tamen in occulto retinent, quæ divini oculi soli vident. Latet. Confessionem vivificæ crucis possunt omnes in Ecclesia audire, pressuras Ecclesiæ videre, vel etiam miracula quæ ipsi Ecclesiæ sunt divinitus collata, possunt infideles cum fidelibus intueri: ipsa autem sola anima novit quanto teneatur amore vitæ invisibilis, quanto amore erga Deum et proximum flammescat. § 4:4 Sicut turris David. Turris est expugnabilis prædicatorum constantia, quæ ad defendenda fidei ædificia, et ad repellenda hostium tela, forti manu Dei, et desiderabili rege constructa est cum propugnaculis: id est, cum divinarum Scripturarum notitia, quando aperit sensum, ut intelligant Scripturas, et dictis præcedentium suam confirmant prædicationem, propugnacula etiam, miraculorum dona, quibus prædicatio astruitur. Nam sanatis morbis corporalibus, ad salutem animæ facilius pervenitur. Collum tuum. Collum extendimus, quando longius prospicimus: Sic prædicatores, collum, propter hostium de longe speculationem: Turris, propter fortitudinem et propter excelsam cœlestium gaudiorum contemplationem. Vel, collum, quia cibos in corpus demittunt, vel quia corpus capiti jungunt: unde, Dominus dat panes, discipuli autem turbis apponunt. Propter aliud prædicatores, oculi; propter aliud, dentes: propter aliud, genæ: propter aliud collum vocantur. Propugnacula sunt in divinis Scripturis infringibiles sententiæ, in quibus tuti sunt, qui de longe ab incursantibus se defendunt. Mille clypei. Clypeus, ista firmissima ratio est, qua freti sponte contra hæreticos prodeunt, et se muniunt, dum illos percutiunt. Omnis armatura. Id est, omnis instructio, vel operationis, vel doctrinæ cœlestis, per quam sancti non solum evadunt, sed etiam acies superant malignorum: dum quosdam et ab errore vel vitiis retrahunt: quæ omnia a prælatis dependent, quia ab eis resistendi exemplum et vincendi accipimus. * 4:5 Duo ubera. Multis figuris eadem Ecclesiæ mysteria repetuntur; sed repetita novi semper aliquid afferunt, et per ipsam novitatem animos audientium amplius delectant. Duo igitur ubera, prædicatores de duobus populis, qui oculi dicuntur quia occulta proficiunt. Dentes, quia improbos corrigunt, et in corpus Ecclesiæ trajiciunt: Collum, quia vitalem flatum, æterna gaudia prædicando, ministrant, et cibos doctrinæ. Ubera, quia lac parvulis in Christo infundunt, qui sunt hinnuli capreæ, quia acute, quæ sunt agenda, discernunt, veloci cursu operationis de valle lacrymarum avolant. Gemelli, quia eamdem fidem, eadem sacramenta prædicant: qui ne lac quod erogant in eis deficiat, pascuntur floribus Scripturarum et exemplis sanctorum ea semper recolendo. Duo hinnuli Duo populi, qui per humilitatem parvos se et peccatores intelligunt, sed charitate currentes, omnia obstacula mundi transeunt, et saltibus contemplationis ad superna conscendunt. Qui pascuntur. Quia in his refectionem habent, qui florent virtutibus et splendent, dum ipsum Deum, quem desiderant, adhuc de vicino videre non possunt. 4:6 Donec aspiret dies illa. Postquam, nec docendi ultra nec discendi tempus erit, sed consummatis omnibus hujus mundi tenebris, omnes fulgebunt sicut sol. Vadam ad montem. Et quia Ecclesia per singula talis est. Vadam, id est, addam gratiam, tam inferioribus quam majoribus. Vadam. Quia novos populos quotidie congregabo. Et quia sermo est ad Ecclesiam de gentibus, potest non incongrue videri promissa vocatio Synagogæ, quæ in fine mundi est futura: seu vocatio quarumcunque gentium. Unde mox de amplissima pulchritudine unius ejusdemque Ecclesiæ, quæ vel de Judæis vel quibuscunque gentibus per totum orbem est congreganda, subditur, Tota pulchra es. 4:7 Tota pulchra es. Non solum in electioribus membris, quæ enumeravi, sed etiam in illis qui pusilli et fragiles videntur. § 4:8 Veni de Libano. GREG. Et quia vado ad te, tu debes venire ad me, cogitatione, locutione, opere. Vel, primus gradus est in carne pro bono opere: secundus in absolutione carnis ad percipiendam beatitudinem in anima: tertius recepto corpore quando in resurrectione duplices recipient stolas. Veni fide, veni opere, veni alios adducendo: vel ter veni propter fidem Trinitatis. Libanus mons Phœnicis, Hebraïce interpretatur candidatio, Græce thus: unde supra, Vadam ad montem myrrhæ et ad collem thuris. Dum prædicatores convertunt tales ad salutem, crescit corona de principibus victis certamine eorum. Veni. Quasi: ne timeas, ne sola venias: quia multos tibi addam. De capite Amana. Amana mons est Ciliciæ, Sanir et Hermon montes Judææ, in quibus leones habitant, per quos dæmones notantur, qui contra nos sæviunt: et quia illi convertuntur, quorum corda fuerunt cubilia leonum, dum vicissim eorum confessione Dominus creditur, quasi de leonum cubilibus coronantur, de quibus leo pellitur. Per Amana habemus illos, quos ipse, et per quos alios diabolus per magni studii vigilantiam decipit et conterit. Per Sanir, eos ad quos ignorantia talis deceptionis volat. Per Hermon, tales qui quasi in natura prompti sunt ad nequitiam, non quod diabolus designat. Per cubile leonum, illos quibus, et per quos aliis persecutoria dominatur sævitia. Per pardos hæreticos, quorum distinctis dolis decipit, de quorum singulorum principalibus Deus suis victoriæ confert coronam. De cubilibus leonum. Leones, propter superbiam, vel violentiam. Pardi propter crudelitatem vel variationem malignarum artium. Montium nomine superba infidelium corda designantur. * 4:9 Vulnerasti cor. Ideo debes venire, et de acquisitione aliorum laborare, quia diligo te. Vel, ideo dabo tibi coronam de hominibus illis, quia præparasti mihi in te locum dilectionis. Omnis tua pulchritudo mihi placet, sed maxime placet unitas catholica, quam et in prælatis et in subditis video. 4:10 Quam pulchræ, etc. Supra sponsa in dilecto ubera laudabat, hic dilectus ubera commendat: in quo notatur unitas Christi et Ecclesiæ, quia sunt duo, ut ait Apostolus, in carne una: ideo simili laude alter alterum laudat. Doctrina est Christi, quia data est Ecclesiæ, quia ministrat. Et merito amo te, quia doctrina tua, quæ continetur in superioribus uberibus, est pulchra ad consolationem infirmorum et sustentationem parvulorum. Mammæ, dilectio Dei et proximi: per quas mens sancta sensus suos nutrit, dum Deo charitate conglutinatur, et proximis, quod potest, impendit. Quas mammas quantum sponsus diligat, in repetitione laudis manifestat dicens: Pulchriora sunt ubera, etc. Odor. Id est suavissima fama fidei dispersæ per totum orbem, latior est quam lex patrum, quæ in sola Judæa coangustaretur. Super omnia aromata. Id est, super omnia bona opera, quæ faciunt improbi, quæ etsi aliquando hominibus placent, tamen Deo nunquam, quia ex charitate non procedunt. Vel, super institutiones Veteris Testamenti, quæ fuerunt figura horum. 4:11 Favus distillans. Superius per labia, doctores, hic per labia ipsa vox doctorum. Unde et melli congrue comparantur. Favus, mel in cera. Mel in cera est spiritualis eloquiorum sensus divinorum in littera distillans, quia pene singulæ sententiæ multos habent sensus. Vel aliter: In favo mel latet, cera videtur: labia ergo favus vocantur, quia dum in carnis fragilitate sapientia magna habetur, quasi mel in cera absconditur. Mel et lac sub lingua. GREG. Tanta est spiritualis dulcedo in verbis, quanta corporalis est in melle et lacte: et hoc sub lingua, id est, non cuilibet patens, sed tantum bonis. Qui peccantem aspere corripit et inter aspera dulcedinis quiddam admiscet, habet mel, non in lingua, sed sub lingua. Odor vestimentorum. Id est fama bonorum operum, quibus vestiuntur, ne nudi inveniantur, et quibus turpitudo præcedentium delictorum operitur, est sicut thus, quia in omnibus operibus suis orat, cum bene operatur, cum intentione perveniendi ad Deum, unde: Sine intermissione orate I Thess. 5.. Supra nomine unguentorum, infusio sancti Spiritus ostenditur, quibus corda fidelium illustrantur et ad spirituale certamen præparantur: Vocabulo vestimentorum, facta justorum notantur, quæ foris sunt. Unde et pulchra distinctione, quæ per homines fiunt opera, thuri comparantur; quæ vero divina largitione fiunt dona, modum comparationis excedunt. Consulte postquam singula Ecclesiæ membra Dominus sigillatim prædicavit, etiam unguenta quibus tota esset delibuta, digna laude commendat. Nulla sunt quippe membra, vel magna vel parva quæ non hujus unctionis spiritualis sint infusione consecrata. Laudavit et vestimenta, id est opera justitiæ, quia et hic omne corpus ejus ornatur. Nemo quippe in ea vitam meretur, nisi operibus justis indutus, quæ vel ipse fecit, vel si infans erat, alii pro eo fecerunt, et in illo. § 4:12 Hortus. Assimilaverat eam mulieri pro perfectione, pro speciositate, pro singulorum dispositione graduum, pro decentis unitatis compositione. Sed quia parum videtur amanti singulas partes sponsæ singulis rebus pretiosis coæquare, totum pariter plurimis et maximis speciebus comparat. Comparat igitur horto, pro copiosis operum fructibus in quo fieri quatuor contingit: in primis fons baptismi, sine quo nullus sequitur fructus; deinde unguenta, id est dona Spiritus sancti, qui sunt prima fomenta, ut etiam arbores crescant et fructus ferant, scilicet illa in cordibus rudium adhuc et tenerorum proposita, quando deliberant per Spiritum sanctum, quia mundo renuntiabunt et adversa sustinebunt, et similia; postea arbores, illi eisdem, vel alii jam crescentes, jam florentes; tandem fructus maturi, quorum operum perfectione jam reficitur Christus. Sed hic non ordinat, secundum quod alterum sequitur post alterum, sed a digniori incipit, ut istius sponsæ commendatio sit captabilior illi alii sponsæ, cui istam intendit commendare. Duos hortos ponit, in quo status duo contemplativorum et activorum signantur, quorum uterque conclusus; quia ab adversario colligi non possunt, vel fructu privari. Multi inter fideles conversantur in quibus hostis habet locum, sed hi in horto fructifero non sunt computandi, sed ut palea ejiciendi. Fons signatus. Quia Ecclesia, quæ fontis nomine designatur, primum parva in Judæa, postea dilatata est per orbem terrarum, recte subditur. Emissiones tuæ: quia illa parva Ecclesia de Judæis adjuta fonte paradisum emisit ex se. Ecclesia fons, quia doctrina salutari redundat, unde proximos irrigat. Signatus, quia spiritualis sensus indignis absconditur, nulla incursatione turbatur. * 4:13 Emissiones. Id est fructus horti, scilicet opera quæ post plantationem et irrigationem baptismi prodeunt, sunt mihi mala punica, id est matura refectio, ita me delectans ut paradisus. Cypri. Id est directi, et in altum crescentes, in humanitate graciles et attenuati, quorum operibus juncta charitate inungitur princeps. Cyprus divinam gratiam, nardus Dominicam passionem, crocus charitatem exprimit. Cyprus est in Ægypto aromatica arbor, semine candido et odorifero, quod coquitur in oleo et exprimitur, inde unguentum regale quod cyprus dicitur paratur. Sic in tenebris hujus mundi divinæ gratiæ benedictio in pinguedine charitatis suscipitur et flammis tentationum probatur, quibus sociatur nardus herba humilis, id est fides Dominicæ passionis et imitatio. Conjungitur ergo cyprus nardo, cum divina gratia confortat nos compati Christo. Item nardus croco jungitur: cum in charitate Christi mortem libenter accipimus. Nardus est redolens et calens, et significat charitatem. Crocus est aurei coloris et significat divina sapientia imbutos. 4:14 Fistula et cinnamomum. Fistula quæ et casia, arbor aromatica, sed parva: est autem robusti corticis et purpurei, quæ ad curandas viscerum molestias valet, quæ pro sui brevitate a quibusdam inter herbas odoriferas reputatur, quæ humiles spiritu significat, quæ Dominicæ passionis memores, ad patiendum pro Domino sunt parati. Cinnamomum est brevis arbor, sed odorifera et dulcis, cinerei coloris ad medicinæ usum fistulæ duplo præstans. Et significat illos qui se infirmos reputant, quorum humilitas apud Deum dulcedinem habet et laudem. Et bene post fistulam purpuream ponitur cinnamomum cinerei coloris; quia per recordationem Dominicæ passionis oritur nobis despectus nostræ virtutis. Fistula et cinnamomum in horto cum lignis Libani prodeunt: quia in Ecclesia, qui humiles et patientes sunt, cum illis, qui Ecclesiam prædicando vel virtutes faciendo muniunt, palmam retributionis exspectant. Cum universis lignis. Sicut fistula et cinnamomum, humiles sanctorum cogitationes: sic et ligna Libani, quæ alta et robusta sunt, demonstrant sublimes sanctorum actiones et orationes. Myrrha imputribile reddit corpus, et significat illos qui amaritudine et patientia corpus suum reddunt securum a motibus carnalibus et ab omni adversa parte. Alœ non tantam vim habet, quantam myrrha, sed tamen valet contra putredinem. Primis. Id est, cum charismatibus virtutum excellentioribus. Et pulchra conjunctio herbarum et arborum cum unguentis: quia dum carnem a lascivia refrenamus, consequens est ut majora dona spiritus suscipiamus. In horto Domini concluso, inter alia nascitur. 4:15 Fons hortorum. Qui de primitiva Ecclesia processit in mundum doctrina cœlestis, quæ plures ecclesias, scilicet hortos procrearet. De quo fonte bene subinfertur: Puteus aquarum viventium, quia eadem doctrina Ecclesiæ, et fons hortorum est, quia spirituales fructus gignit, in his quos instruit: et puteus est propter occulta mysteria quæ solis sanctis per revelationem sancti Spiritus panduntur. Aquarum viventium, propter divina eloquia, quæ de invisibilibus divinæ gratiæ thesauris procedunt, atque in vitam æternam ducunt. De Libano, id est, de ipsa Ecclesia, quæ et candida est per munditiam fidei, et alta per virtutum gratiam. § 4:16 Surge. Et cum talis sit hortus, surge, id est, discede vel impugna. Surge. Horto consito et irrigato, restabat ut omnibus firmiter et ordinate compositis, nequaquam adversariis illius, tentandi negaretur accessus, sed potius monstraretur, quia quo amplius flagellantur, eo amplius interna fluctuum illius suavitas panditur. In aquilone, mundi adversa; in austro, blandimenta intellige, quia gemina expugnatione probatur Ecclesia. Surge, permittentis est, non imperantis. Perfla. Alter vexando, alter recreando. Perfla, id est, infer tribulationem, vel persequendo, ut Ecclesia in utroque pulsata et probata mirum odorem constantiæ suæ et abundantioris virtutis ubique diffundat, et in fine mundi positos inenarrabili fragrantia suæ suavitatis satiabit.