6
[Sponsa Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.* Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. Sponsus Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.§ Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.* Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?§ 10  Sponsa Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.* 11 Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab. 12  Chorus Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.]
* 6:1 Dilectus meus. Descendit irrigans fonte baptismi, de alto veniens in humili positos visitavit. Ut nos sursum ascenderemus, Dominus in montem descendit, Moyses in montem ascendit. Cum dixisset. Descendit in hortum, addit qualiter sit idem hortus constitutus, qua fruge fecundus, cum dicit, ad areolam aromatum. Hortus Ecclesia: hortus quælibet fidelis anima. Areola est mens fidelis, quæ disciplina rectæ fidei edocta, quasi æquis lateribus hinc inde est composita: et quasi solerti fossorio creberrime reversata, et a superfluis graminibus expurgata. Respondet piis sanctorum desideriis ac fructuosis operibus eum delectari, ac perfectos quosque castimoniæ virtutibus ad æterna gaudia colligere. Lilia colligit, dum ad perfectorum meritorum candorem pervenientes, de statu ubi erant prius, educit et ad cœlestia regna perducit. 6:2 Ego dilecto meo. Hunc versiculum apponit exaggerando stimulum immensæ charitatis, quæ interius exardescit. Quasi: In me descendit, in me potes habere formam ejus, quem quæritis. Ego nepoti meo et nepos meus mihi, qui pascit inter lilia. 6:3 Pulchra es, amica mea. Hactenus vox Ecclesiæ Dominum suum laudantis et quærentis: qui quoniam a suis amatoribus non longe est, sequitur quid quæsitus respondeat: et declarat se illis loquentibus adfuisse, et quid loquerentur audisse; devotionemque erga se remunerat digna illorum laudatione. Terribilis, ut castrorum acies ordinata. Quia per unitatem charitatis compacta, nullum locum aperit per malum discordiæ hostibus, id est, hæreticis vel immundis spiritibus. Castra Romanorum terribilia erant, quia totum mundum premebant: sed non erant suavia, quia veram pacem non habebant. In Ecclesia nec terror suavitatem, nec suavitas terrorem aufert: quæ in terra cœlestem vitam agit, et barbaros diversarum nationum animos ad suum ritum trahere satagit. Quæ tamen quia necdum faciem dilecti, quam maxime quærit, cernere meretur: hic subsequenter audit: § 6:4 Averte oculos tuos a me. Quasi: Oculos columbinos tibi dedi, quibus semitas justitiæ discerneres: sed tamen in tempore tuæ peregrinationis ne quæras me perfecte cognoscere. Non enim videbit me homo et vivet Exod. 33.. Ne quæras in via præmium, quod tibi in patria reservatur. Quia ipsi me. Non a desiderio cognoscendi desistas, sed de cognoscendi facultate ne præsumas: unde dicitur, Magnitudinis ejus non est finis Psal. 144.. Avolare fecerunt. RAB. Quo intensius me agnoscere quæris, eo intensius me incomprehensibilem esse intelligis, et non est tua culpa, si me non cognoscis: sed est infirmitas humanæ conditionis. Capilli tui sicut grex caprarum, etc. Hi versiculi supra positi, et expositi, sed non pigeat nos iterando exponere quod auctorem non piguit scribendo iterare, ut novi aliquid addatur. Ne Ecclesia graviter ferret quod a cognitione dilecti suspenditur, sequitur descriptio, qua assimilatur illi primitivæ Ecclesiæ Jerusalem, de qua non dubitatur, quin amica Dei fuerit. Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. Consimilibus fetibus quia tales alios reddunt, quales ipsi sunt. Vel duplices fetus, opera geminæ charitatis, vel, fi deles de utroque populo conversi: vel, fides et opus. * 6:6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, etc. GREG. Cum multi mira agunt, ventura prophetant, mundum perfecte relinquunt, cœlestibus desideriis arden: sicut cortex mali punici sanctæ comparantur Ecclesiæ. Sed hæc omnia nihil sunt ad comparationem rei de qua scribitur: Quod oculus non vidit nec auris audivi, etc. Isa. 64. Unde convenienter subdit: Absque occultis tuis, quasi dicat, magna quidem sunt, quæ in te non latent, sed valde ineffabilia quæ latent. 6:7 Sexaginta sunt reginæ et octoginta concubinæ, etc. Reginæ et concubinæ pariter ad thronum regis accedunt, pariter generant, sed non utræque diadema regni habent. Reginæ sunt, quæ intuitu regni cœlestis doctrinæ inserviunt; concubinæ, quæ amore temporalium Christum annuntiant. Ideo illæ sexaginta, quia sola dilectione præceptorum Dei perfectionem operum habent, quod per multiplicationem duodenarii per quinarium potest intelligi: vel quia quinque corporeos sensus ad regulam apostolicæ doctrinæ temperant. Octogenarius autem cum in malo accipitur, temporalium curas et implicamenta designat: quia et sæculi cursus quatuor circumagitur temporibus, et mundus ipse quatuor climatibus oriente, occidente, aquilone et austro dirimitur, vel ex quatuor elementis compositus. 6:8 Una est columba mea, perfecta mea. Quamvis multæ et diversæ personæ, tamen fides una est in eis, unum baptista, unus Deus, unum opus; non alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia: sed in una pace, uno timore constituta. Mater nostra regeneratrix gratia est, quæ elegit simplices, et electos custodit et sublevat. Vel mater superna Jerusalem, quia omne donum optimum desursum descendit Jac. 1., quæ superna Jerusalem hoc solum de humana conversatione approbat, quod in unitate suæ fidei et dilectionis Deo servire desiderat. Viderunt. Magna laus catholicæ unitatis, quam et gratia mater, quæ genuit, in perpetuum eligit; et filiæ, quas ipsa per Spiritum genuit et nutrit, mox viderunt, id est castitatem vitæ ejus didicerunt. Prædicaverunt. Sive illi, qui vere sunt participes regni; sive etiam illi, qui nomine tenus adhærent, et si spes eorum sit in terrenis, laude dignam fatentur. § 6:9 Quæ est ista. Ecclesia gentium ita firmiter instituta, et usquequaque multiplicitate sui diffusa et producta per gradus et successiones suas usque ad novissima tempora, illis novissimis temporibus jam intuens Synagoga, tam bene operatam, operantemque ipsam sanctam Ecclesiam, tam diffusam, tot sapientissimos sine schismate sequi unam fidem: præterea vivorum et mortuorum miracula, et multa alia Christianæ fidei argumenta; jam conjuncta, pœnitens, et compuncta, dicit admirative, Quæ est ista, etc. Quasi aurora consurgens. Tunc Ecclesia fit aurora, cum mortalitatis atque ignorantiæ tenebras funditus amittit. In judicio ergo adhuc aurora, sed in regno dies erit, ubi plenum visum veri solis habebit. Pulchra ut luna. In nocte vitæ præsentis, ubi variantur status temporalium, comparatur lunæ: quia nunc clara mundo, nunc despecta; nunc virtutum candore plena, nunc pravorum dehonestata vitiis. In futura beatitudine, ubi idem status erit, sicut sol fulgebunt justi. Terribilis ut castrorum acies ordinata. Habent tales prælatos sibi ordinatos, qui probabilibus sententiis fidem nostram evacuant, et terrorem nobis incutiunt. Quo perfectius ordinem in se virtutum collocat, eo terribilior est Ecclesia æris potestatibus, vel quæque fidelis anima. * 6:10 Descendi in hortum nucum, etc. Judæa admirante agones Ecclesiæ, et inquirente; ipse sponsus perhibet testimonium Ecclesiæ. Vel, dicantur esse verba Ecclesiæ, quæ annuit Synagogæ se laudanti, et continuo insinuat, quæ sit sibi causa apparatus militaris, respondens ex voce doctorum, ducum videlicet suæ spiritualis militiæ. 6:11 Nescivi, anima mea. Dum sic spon sus, vel ipsa Ecclesia, labores suos evangelicos Synagogæ miranti prædicat: illa salubri pœnitudine compuncta, profitetur se causa profanæ cæcitatis diutius aberrasse. Conturbavit me. Propter evangelicam Ecclesiæ prædicationem, per quatuor mundi partes velociter discurrentem, et quatuor rotis fidei innitentem: unde et a quatuor personis scriptum fuit; sed illi quatuor equi eodem spiritu ad bellum unum currum trahunt. 6:12 Revertere. Synagoga confitente suam tarditatem, Ecclesia consolando et exhortando respondet: quater dicit revertere, quia Judæi ubicunque modo in quatuor mundi partibus dispersi, in fine sunt convertendi. Vel, revertere corpore, revertere animo ab errore, ut declines a malo. Iterum revertere corpore, revertere animo, ut facias bonum, et ne velis esse turbata. Non sufficit reverti voluntate, nisi reversio ostendatur Ecclesiæ. Ut intueamur te, Ut speciem castitatis cognoscamus, et copulante adinvicem nos Christi amore, unam domum fidei ambæ in ipso angulari lapide construamus.