*2:2 Factum est. RAB. in lib. Reg., t. 3. Turbo, id est validissimus ventus, etc., usque ad Assumptus est Dominus per coitum nec generans, nec generatus.
†2:9 Fiat in. Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat, geminam ergo gratiam quam Elisæus in magistro vigere cognoscebat, sibi tribui rogavit. Unde patet quod non esse discipulus super magistrum postulavit. RAB. Fiducia petendi accepta a Domino Ecclesia postulat spiritum Christi, et quia remissione peccatorum indiget qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, qui ascendens in, altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus Ephes. 4., illis videlicet qui spem suam in illo ponunt. Hinc est quod ait:
‡2:10 Si videris. Id est si oculos fidei aperueris, et cum passione et resurrectione etiam ascensionem meam fideliter credideris, petitionis tuæ effectum consequeris.
§2:13 Pallium. RAB. Incarnatio est per quam Lethi fluvium dirupit nobisque transitum ad vitam præparavit, hoc Elisæus post transitum Eliæ retinuit, quia fidem incarnationis Ecclesia post ascensionem Christi reservavit, per quam præsentis vitæ fluctus transire satagit; sed sicut Elisæus non nisi invocato nomine Eliæ aquas divisit, ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Christi virtutes ullas facere non potest. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere.
*2:17 Mittite. ISID. Sal, id est, sapientia in vase fictili, id est, corpore humano posita aquas sanat, id est, populos dulcedine dilectionis et bonorum operum per Christi incarnationem fecundat.
†2:23 Ascendit autem. ISID. Elisæus salus Dei. Is est qui Salvator vocatur, cui illudunt Judæi, quia in Calvariæ loco ascensurus erat in crucem; sed Christus postquam ascendit in cœlos, sicut Elisæus ascendit in Bethel, id est in domum Dei quadragesimo secundo anno, immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt, ibique sanguis eorum effusus est ubi Dominum suspenderunt.