*12:1 Hinc usque ad finem capituli legitur tribus modis, scilicet de judicio, senectute, captivitate, et serviunt quædam glossæ quandoque duabus sententiis, quandoque vero inveniuntur secundum omnes sententias.
†12:2 Antequam tenebrescant sol et lumen, et stellæ et luna, etc. HIER. Sol convertetur in tenebras, etc., usque ad nubes et pluviæ cessant ei.
‡12:4 Et claudent ostia in platea, ne videant lusus juvenum: omnia enim talia sunt eis importabilia. Et consurgent. Quia non possunt dormire refrigescente sanguine, siccato humore quibus alitur sopor.
§12:5 Dissipabitur capparis. HIER. Capparis renibus valet, etc., usque ad in adversitate vero desistunt a bono.
*12:6 Antequam rumpatur funiculus. Redit ad superiora, ubi ait: Memento Creatoris tui, etc., simili fine sententiam concludit.
†12:7 Et revertatur. Antequam revertaris in Babyloniam unde es egressus in lumbis Abrahæ, et incipias in Mesopotamia conteri, unde profectus es.
‡12:8 Vanitas vanitatum. Post descriptionem humanæ fragilitatis et mortis, pulchre quod proposuerat concludit: Vanitas vanitatum. Quasi, noli luxuriari, noli delicias quærere, cum scias te celeri fine transire et ad judicium festinare.
§12:11 Verba sapientium. HIER. Ne videatur temere post legem per Moysen, ipso Deo præmonente, datam, nova præcepta cudere, dicit hæc verba sapientium esse.
*12:13 Finem loquendi. Quia diversorum diversas sententias, tanquam concionator, induxerat: hoc fine omnes conciliat, scilicet Deum time. Hoc solum aiunt Hebræi in auctoritate habitum, quia hic intentionem suam ostendit, cum videatur in multis ad voluptates hortari.