*6:1 Noctem illam duxit rex insomnem, etc. In se mobilis permanens cursus temporum et actus omnium contemplatur, et nulla eum latet cogitatio cui omnia præsentia; unde Apostolus: Non est in illo, est et fuit, sed est in illo semper est II Cor. 1..
†6:2 Ventum est. Gesta Mardochæi memorantur coram rege; quia bona opera sanctorum doctorum nunquam oblivioni tradentur, sed in memoria æterna erit justus.
‡6:10 Festina. Magistri Ecclesiæ omnium virtutum cultu et decore sapientiæ illustrati honorantur diademate regiæ dignitatis, tanquam membra summi regis. Ascendunt super equum regium, id est, super populum fidelium in quorum cordibus residet rex angelorum; unde Habacuc propheta: Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas. His Aman specialis hostis populi Dei, licet etiam invitus præbet obsequium cum persecutores Ecclesiæ coguntur eidem Ecclesiæ reddere testimonium, non valentes occultare quod manifestum est. Tulit itaque. Hæc mutatio dexteræ Excelsi, qui si videbatur gloriosior, infra alios apparet vilior et inferior, secundum illud: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Similiter Isaias ait: Convertetur Libanus in Chermel, et Chermel in saltum reputabitur. Sic Synagogæ compressa est superbia, Ecclesiæ humilitas exaltata. Sic persecutores fidei ad nihilum sunt redacti: confessores Christi in toto orbe exaltati. Caput in caudam, et cauda in caput versa est: Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur Luc. 24..