24
Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israëli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret: sed dirigens contra desertum vultum suum,* Cumque, etc. ORIG. Cum nullum dæmonum, etc., usque ad et unumquemque in ordine suo resurrectionis gloriam adepturum. Nequaquam abiit. Id est non stultis sensibus, sicut solebat in multis animalibus et pecudibus, Dei considerabit voluntatem: sed agnoscet quia neque de bobus cura est Deo, neque de ovibus, neque de avibus, aliisque animalibus I Cor. IX; Rom. 15., sed quæ de eis scripta sunt, propter homines intelliget scripta. et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei, Irruente in se. AUG., quæst. 51 in Num. Et factus est spiritus Dei super illum, id est super Balaam, etc., usque ad et multa similia. assumpta parabola, ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: Dixit Balaam. ORIG., hom. 17. Dixit Balaam filius Beor, etc., usque ad et ideo dicit revelatos oculos ejus esse, quia potuit videre quod vidit. Cujus obturatus, etc. RAB. Quia in somnis clausis corporeis oculis angelico ministerio hæc vidit. Oculos vero mentis partim habet apertos, partim clausos, qui mysteria futura agnoscit, sed errorem non corrigit. Sic iniqui aliud scientia, aliud moribus agunt: aliud ore, aliud opere ostendunt. dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus: Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israël !§ Quam pulchra. ORIG., hom. 17. Alia littera, etc., usque ad ut nemora umbrantia, ut paradisi super flumina, etc. ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas.* Ut valles nemorosæ. ORIG. Alii, etc., usque ad et in doctrina eorum quasi incedentes per opaca nemorum delectantur. Ut horti juxta fluvios irrigui. ID. Alia littera, etc., usque ad in tabernaculo merito dicitur habitare. Cedri. Dei scilicet, quæ suscipiunt palmites vitis de Ægypto translatæ: in quibus requiescit ille fructus, cujus umbra operuit montes. ORIG. Alia littera, etc., usque ad et novissimum inimicum destruat mortem. Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius. Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. Eduxit illum de. Deus eduxit eum ex Ægypto post mortem scilicet Herodis, unde: Ex Ægypto vocavi Filium Osee. 11.. Quod ex hoc loco videtur assumptum et Evangelio insertum vel de Osee propheta. Post mortem Herodis, vel, de sæculo, eduxit illum Pater ad semetipsum, ut viam faceret eis qui de hoc mundo ascensuri erant ad Deum. Cujus fortitudo similis, etc. Omnia enim dæmonum regna dejiciens, unum suum regnum quasi vere unicornis fundavit in gloria: cornu enim regnum significat. Devorabunt gentes, etc. ORIG., ubi supra. Edet gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum medullabit, etc. Gentes scilicet, etc., usque ad qui intelligibilis et sanctus est, et unus et multiplex dicitur et subtilis. Et perforabunt sagittis. LXX: Et jaculis suis sagittabunt inimicum. Christus enim verbis suis vicit diabolum Matth. 4., et omnes contradicentes superat et confringit: omnis enim qui peccat, inimicus ejus est, dum peccat; si autem verbis Dei confixus peccata sua agnoscens compungatur, et ad pœnitentiam conversus, jaculis ejus confixus dicitur. Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.] Accubans dormivit ut leo, etc. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiæ, quantum gratiæ, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter, nec eremi solitudinem perhorrescas; habitanti enim in hujusmodi tabernaculis occurrit manna cœleste, et angelorum panem manducabis Exod. 16.. Incipe tantum cito, in consortium tuum venient angeli, quos significant cedri. Quam suscitare nullus audebit; LXX: Quis suscitabit eum? Nunc enim a Patre suscitatus dicitur; nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit Joan. 2., ideo quasi percontantis significatur affectus. Qui benedixerit. Qui benedicunt, Christo benedicunt in communionem paternæ benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt maledicti sunt. Judæi qui maledixerunt Christo, lacrymabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientiæ, et veritati et vitæ, nisi ut ab his omnibus exsules jaceant? Hæc enim omnia Christus est Joan. 9. Qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur: Iratusque Balac contra. ORIG. Ego puto quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit turpiter vivit, et inhonestis verbis aut factis nomen ejus facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis, sed et qui actibus, vita et moribus facit nomen Dei benedici. 10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti: 11 revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito.§ Dominus privavit te honore disposito. Ostendit Dominus quia etiam Balac intellexit non jam dæmonum ministerio decipi Balaam, sed Dei virtute ad meliora transferri. 12 Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: 13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?* Non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni. Sciens Balaam quod non sibi per ministros solitos responsa deferrentur, sed ab eo qui habet omnium potestatem, recte videtur protestatus se non posse præterire verbum Domini, vel proferre aliquid boni vel mali ex ore suo. Qui enim loquitur, non potest sacrificiis vel muneribus permutari, apud quem non est transmutatio, et ideo non potest sacerdos mercede mutari, ubi Deus muneribus non movetur. Discessurus tamen Balam incipit iterum prophetare. Et dicit: Consilium do tibi, etc. 14 verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. Dabo tibi consilium ORIG., hom. 18. Veni, consilium do tibi, etc., usque ad tanquam qui vere videns sit et vere audierit. 15 Sumpta igitur parabola, rursum ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: Dixit Balaam. ID. Balaam filius Beor, etc., usque ad quæ pro utilitate concessa sunt. GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Dixit homo cujus obturatus est oculus. Nescit impius mala quæ facit, nisi cum pro eis puniri cœperit. Consilium Balaam contra Isrælitas præbuit, sed post in pœna vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant, prævident: oculi eorum ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit, quia post culpam jam in pœna conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit. 16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos:§ Qui cadens apertos habet oculos. Sæpe malus æterna judicia admiratur, prædicationem cœlestis patriæ cum audit, diligit, et opera divinæ dispositionis obstupescit. Jacens ergo miracula considerat, quia Dei potentiam sciendo pensat, sed vivendo non amat. 17 Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.* Videbo eum, sed non modo. Alia littera: Ostendam ei, et non modo. Beatificabo et non appropinquat. Hæc ad illos quorum personam gerit referuntur. Quia doctores legis et scribæ ostendunt Christum in lege et prophetis promissum, sed non modo; id est quando venit, sed cum plenitudo gentium introierit, tunc ostendent, tunc beatificabunt, modo blasphemant. Sed tempus quo hæc futura sunt, longe est et in fine sæculi. Ideo ait: Ostendam illi, id est populo, qui tunc salvabitur, sed non modo. Non modo, cum ista loquor: Quia ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Orietur stella ex Jacob. ORIG. De hac stella, etc., usque ad ut utrumque evidenter prophetatum appareat. Et percutiet duces, principatus et potestates affigens cruci Col. 2.. Aliter non potest salvare Moabitas, nisi prius vastasset duces impietatis. Vastabitque omnes. ORIG. Et prædabitur omnes filios Seth. Iste est Seth filius Adam, etc., usque ad de morte revocavit ad vitam. Et erit Idumæa possessio ejus. ID. Et erit Edom hæreditas ei, Esau inimicus ejus, etc. Edom idem est qui Esau, etc., usque ad per obedientiam spiritus consors futuræ hæreditatis existet. 18 Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget. Isræl vero fortiter aget. Id. Et Isræl fecit in virtute. Quia scilicet tunc Edom, etc., usque ad qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Et perdat reliquias civitatis. ID. Perdet liberatum de civitate, etc., usque ad cui si commorimur, etiam convivemus II Tim. 2.. 19 De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.] 20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: [Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.] Principium. Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec. ORIG. Initium gentium Amalec, etc., usque ad et omnis secta quæ a Deo populum declinat, exponatur. 21 Vidit quoque Cinæum: et assumpta parabola, ait: [Robustum quidem est habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum,§ Vidit quoque, etc. ID. Alia littera, etc., usque ad et discant non blasphemare. Non videtur Cinæum valde culpabiliter nominare, cui dixit Saul: Discede de medio Amalec et non percutiam te, quia fecisti misericordiam Isræl, etc. I Reg. 15. Hujus robustum est habitaculum, si ponat in petra, quæ est Christus, nidum suum. RAB. Cinæus, etc., usque ad et omne quod præterit cordis volatu transcendunt. 22 et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te.]* Electus. Electi de numero sapientum, veritatis inquisitores vita vivunt perpetua; unde: elucidant me, vitam æternam habebunt Eccli. 24.. Assur. Diabolus scilicet, cui hæretici traduntur dirigendi et corrigendi. 23 Assumptaque parabola iterum locutus est: [Heu ! quis victurus est, quando ista faciet Deus? Parabola. Sæpe parabolice loqui dicitur, ne quid in his non quasi parabolam, sed secundum litteram accipiamus. Quis. Tam felix, qui hæc videat, sentiat, intelligat, et credat, quod hæc ita fecerit Deus. Quando ista. Cum scilicet orietur stella ex Jacob, surget homo ex Isræl, et delebit Amalec, et semen peribit. Id est, cum veniet Christus et cultum idolorum destruet, et dæmonum potestatem subjiciet. 24 Venient in trieribus de Italia: superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.] Venient. Videtur significare quod juxta incarnationem Domini veniant Romani, Assyrios, Hebræos et omnes orientales superaturi, et tandem regnum perdituri, secundum statuam Danielis Dan., 2.; vel quod in adventu Christi in fine temporum, quod pars occidentalis significat, omnia regna mundi gladio spiritus, id est, verbo Dei superentur, et in tempore Antichristi cesset prædicatio Evangelii. ORIG. Alia littera, etc., usque ad ei super omnem virtutem inimici. Hebræos. Hebræus est qui de Ægypto transit ad terram promissionis, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam: sed non sine magno certamine potest obtinere; affligit ergo et affligitur, cædit adversarium et cæditur. Affligunt ergo Assyrii Hebræos, id est, populum Dei, sicut affliguntur ab eis. Etiam ipsi peribunt. ID. Et ipsi pariter peribunt. Non cum Hebræis scilicet, sed pariter, etc., usque ad quos deceptio diaboli deduxit in mortem. 25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit.§ Surrexitque. ID., hom. 20. Quia Balaam Dei virtute constrictus, etc., usque ad rex vero Balac continuo consilio paruit.

*24:1 Cumque, etc. ORIG. Cum nullum dæmonum, etc., usque ad et unumquemque in ordine suo resurrectionis gloriam adepturum. Nequaquam abiit. Id est non stultis sensibus, sicut solebat in multis animalibus et pecudibus, Dei considerabit voluntatem: sed agnoscet quia neque de bobus cura est Deo, neque de ovibus, neque de avibus, aliisque animalibus I Cor. IX; Rom. 15., sed quæ de eis scripta sunt, propter homines intelliget scripta.

24:2 Irruente in se. AUG., quæst. 51 in Num. Et factus est spiritus Dei super illum, id est super Balaam, etc., usque ad et multa similia.

24:3 Dixit Balaam. ORIG., hom. 17. Dixit Balaam filius Beor, etc., usque ad et ideo dicit revelatos oculos ejus esse, quia potuit videre quod vidit. Cujus obturatus, etc. RAB. Quia in somnis clausis corporeis oculis angelico ministerio hæc vidit. Oculos vero mentis partim habet apertos, partim clausos, qui mysteria futura agnoscit, sed errorem non corrigit. Sic iniqui aliud scientia, aliud moribus agunt: aliud ore, aliud opere ostendunt.

§24:5 Quam pulchra. ORIG., hom. 17. Alia littera, etc., usque ad ut nemora umbrantia, ut paradisi super flumina, etc.

*24:6 Ut valles nemorosæ. ORIG. Alii, etc., usque ad et in doctrina eorum quasi incedentes per opaca nemorum delectantur. Ut horti juxta fluvios irrigui. ID. Alia littera, etc., usque ad in tabernaculo merito dicitur habitare. Cedri. Dei scilicet, quæ suscipiunt palmites vitis de Ægypto translatæ: in quibus requiescit ille fructus, cujus umbra operuit montes. ORIG. Alia littera, etc., usque ad et novissimum inimicum destruat mortem.

24:8 Eduxit illum de. Deus eduxit eum ex Ægypto post mortem scilicet Herodis, unde: Ex Ægypto vocavi Filium Osee. 11.. Quod ex hoc loco videtur assumptum et Evangelio insertum vel de Osee propheta. Post mortem Herodis, vel, de sæculo, eduxit illum Pater ad semetipsum, ut viam faceret eis qui de hoc mundo ascensuri erant ad Deum. Cujus fortitudo similis, etc. Omnia enim dæmonum regna dejiciens, unum suum regnum quasi vere unicornis fundavit in gloria: cornu enim regnum significat. Devorabunt gentes, etc. ORIG., ubi supra. Edet gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum medullabit, etc. Gentes scilicet, etc., usque ad qui intelligibilis et sanctus est, et unus et multiplex dicitur et subtilis. Et perforabunt sagittis. LXX: Et jaculis suis sagittabunt inimicum. Christus enim verbis suis vicit diabolum Matth. 4., et omnes contradicentes superat et confringit: omnis enim qui peccat, inimicus ejus est, dum peccat; si autem verbis Dei confixus peccata sua agnoscens compungatur, et ad pœnitentiam conversus, jaculis ejus confixus dicitur.

24:9 Accubans dormivit ut leo, etc. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiæ, quantum gratiæ, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter, nec eremi solitudinem perhorrescas; habitanti enim in hujusmodi tabernaculis occurrit manna cœleste, et angelorum panem manducabis Exod. 16.. Incipe tantum cito, in consortium tuum venient angeli, quos significant cedri. Quam suscitare nullus audebit; LXX: Quis suscitabit eum? Nunc enim a Patre suscitatus dicitur; nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit Joan. 2., ideo quasi percontantis significatur affectus. Qui benedixerit. Qui benedicunt, Christo benedicunt in communionem paternæ benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt maledicti sunt. Judæi qui maledixerunt Christo, lacrymabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientiæ, et veritati et vitæ, nisi ut ab his omnibus exsules jaceant? Hæc enim omnia Christus est Joan. 9. Qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur: Iratusque Balac contra. ORIG. Ego puto quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit turpiter vivit, et inhonestis verbis aut factis nomen ejus facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis, sed et qui actibus, vita et moribus facit nomen Dei benedici.

§24:11 Dominus privavit te honore disposito. Ostendit Dominus quia etiam Balac intellexit non jam dæmonum ministerio decipi Balaam, sed Dei virtute ad meliora transferri.

*24:13 Non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni. Sciens Balaam quod non sibi per ministros solitos responsa deferrentur, sed ab eo qui habet omnium potestatem, recte videtur protestatus se non posse præterire verbum Domini, vel proferre aliquid boni vel mali ex ore suo. Qui enim loquitur, non potest sacrificiis vel muneribus permutari, apud quem non est transmutatio, et ideo non potest sacerdos mercede mutari, ubi Deus muneribus non movetur. Discessurus tamen Balam incipit iterum prophetare. Et dicit: Consilium do tibi, etc.

24:14 Dabo tibi consilium ORIG., hom. 18. Veni, consilium do tibi, etc., usque ad tanquam qui vere videns sit et vere audierit.

24:15 Dixit Balaam. ID. Balaam filius Beor, etc., usque ad quæ pro utilitate concessa sunt. GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Dixit homo cujus obturatus est oculus. Nescit impius mala quæ facit, nisi cum pro eis puniri cœperit. Consilium Balaam contra Isrælitas præbuit, sed post in pœna vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant, prævident: oculi eorum ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit, quia post culpam jam in pœna conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit.

§24:16 Qui cadens apertos habet oculos. Sæpe malus æterna judicia admiratur, prædicationem cœlestis patriæ cum audit, diligit, et opera divinæ dispositionis obstupescit. Jacens ergo miracula considerat, quia Dei potentiam sciendo pensat, sed vivendo non amat.

*24:17 Videbo eum, sed non modo. Alia littera: Ostendam ei, et non modo. Beatificabo et non appropinquat. Hæc ad illos quorum personam gerit referuntur. Quia doctores legis et scribæ ostendunt Christum in lege et prophetis promissum, sed non modo; id est quando venit, sed cum plenitudo gentium introierit, tunc ostendent, tunc beatificabunt, modo blasphemant. Sed tempus quo hæc futura sunt, longe est et in fine sæculi. Ideo ait: Ostendam illi, id est populo, qui tunc salvabitur, sed non modo. Non modo, cum ista loquor: Quia ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Orietur stella ex Jacob. ORIG. De hac stella, etc., usque ad ut utrumque evidenter prophetatum appareat. Et percutiet duces, principatus et potestates affigens cruci Col. 2.. Aliter non potest salvare Moabitas, nisi prius vastasset duces impietatis. Vastabitque omnes. ORIG. Et prædabitur omnes filios Seth. Iste est Seth filius Adam, etc., usque ad de morte revocavit ad vitam. Et erit Idumæa possessio ejus. ID. Et erit Edom hæreditas ei, Esau inimicus ejus, etc. Edom idem est qui Esau, etc., usque ad per obedientiam spiritus consors futuræ hæreditatis existet.

24:18 Isræl vero fortiter aget. Id. Et Isræl fecit in virtute. Quia scilicet tunc Edom, etc., usque ad qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Et perdat reliquias civitatis. ID. Perdet liberatum de civitate, etc., usque ad cui si commorimur, etiam convivemus II Tim. 2..

24:20 Principium. Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec. ORIG. Initium gentium Amalec, etc., usque ad et omnis secta quæ a Deo populum declinat, exponatur.

§24:21 Vidit quoque, etc. ID. Alia littera, etc., usque ad et discant non blasphemare. Non videtur Cinæum valde culpabiliter nominare, cui dixit Saul: Discede de medio Amalec et non percutiam te, quia fecisti misericordiam Isræl, etc. I Reg. 15. Hujus robustum est habitaculum, si ponat in petra, quæ est Christus, nidum suum. RAB. Cinæus, etc., usque ad et omne quod præterit cordis volatu transcendunt.

*24:22 Electus. Electi de numero sapientum, veritatis inquisitores vita vivunt perpetua; unde: elucidant me, vitam æternam habebunt Eccli. 24.. Assur. Diabolus scilicet, cui hæretici traduntur dirigendi et corrigendi.

24:23 Parabola. Sæpe parabolice loqui dicitur, ne quid in his non quasi parabolam, sed secundum litteram accipiamus. Quis. Tam felix, qui hæc videat, sentiat, intelligat, et credat, quod hæc ita fecerit Deus. Quando ista. Cum scilicet orietur stella ex Jacob, surget homo ex Isræl, et delebit Amalec, et semen peribit. Id est, cum veniet Christus et cultum idolorum destruet, et dæmonum potestatem subjiciet.

24:24 Venient. Videtur significare quod juxta incarnationem Domini veniant Romani, Assyrios, Hebræos et omnes orientales superaturi, et tandem regnum perdituri, secundum statuam Danielis Dan., 2.; vel quod in adventu Christi in fine temporum, quod pars occidentalis significat, omnia regna mundi gladio spiritus, id est, verbo Dei superentur, et in tempore Antichristi cesset prædicatio Evangelii. ORIG. Alia littera, etc., usque ad ei super omnem virtutem inimici. Hebræos. Hebræus est qui de Ægypto transit ad terram promissionis, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam: sed non sine magno certamine potest obtinere; affligit ergo et affligitur, cædit adversarium et cæditur. Affligunt ergo Assyrii Hebræos, id est, populum Dei, sicut affliguntur ab eis. Etiam ipsi peribunt. ID. Et ipsi pariter peribunt. Non cum Hebræis scilicet, sed pariter, etc., usque ad quos deceptio diaboli deduxit in mortem.

§24:25 Surrexitque. ID., hom. 20. Quia Balaam Dei virtute constrictus, etc., usque ad rex vero Balac continuo consilio paruit.