*15:1 Responsio mollis frangit iram. Qui verba increpantis humiliter suscipit, jam propinquat veniæ reatus quem gessit. Qui arguenti resultat, contra se iram judicis provocat.
†15:2 Ebullit stultitiam. Scripturam pervertendo, suos sensus auctoritati præponendo; velut fatui philosophi, ut Porphyrius, et Julianus, qui contra Ecclesiæ doctores stultitiæ suæ fluenta fundebant.
‡15:5 Stultus irridet. Stultus est omnis peccator, qui, terrenis actibus deditus, futurum nihil prævidet: is disciplinam irridet, dum derogat divinæ correctioni.
§15:7 Cor stultorum dissimile. Vel dissimile sibi ipsi, variis cogitationibus, et nunquam idem manet. Contra quod de Anna dicitur: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati.
*15:10 Doctrina mala. Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus est in regno cœlorum. Talibus tamen, si correcti fuerint, patet reditus ad veniam: si autem increpationes non receperint, omnino morientur.
†15:15 Omnes dies. Omne tempus populi Dei, etc., usque ad quasi jugi delectantur convivio.
‡15:17 Melius est vocari ad olera. Multo enim utilius est simplicis vitæ innocentiam cum charitate servare, etc., usque ad, discedite a me operarii iniquitatis.
§15:19 Pigrorum, quos piget operari justitiam, etc., usque ad sed quia hoc bonos non præpedit, adjungit: Via justorum absque offendiculo. Justi enim quidquid adversitatis in sua conversatione invenerint, non offendunt, quia æternæ spei et internæ contemplationis saltu adversa transiliunt.
*15:23 Lætatur homo. Humanum est de sententia quasi prudenter prolata lætari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personæ cui loquitur, diligenter inquirit.
†15:24 De inferno novissimo, etc. Primus infernus cæcitas peccantis animæ, et veræ lucis scientia carentis, de quo: Descendunt in infernum viventes Psal. 54..
‡15:25 Viduæ Ecclesiæ, scilicet sponsæ suæ, pro cujus vita mori dignatus est.
§15:26 Firmabitur: in judicio, quando non solum factis, sed et verbis omnibus digna præmia reddet.
*15:30 Lux oculorum lætificat animam. Jure mentem delectat humanam, etc., usque ad sic enim magis fervet opus. Lux oculorum. Alia translatio: Videns bona oculus delectat corda bona, scilicet, Domini in terra viventium, quæ, quia in oculo mentis contemplatur, merito corde delectatur, quamvis affligatur exterius.