150
Alleluja. [Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus.* Laudate Dominum. CAS. De laude Dei in sanctis ejus, qui glorificati sine fine laudant. Monetur civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo cantare. In hoc culmen omnis psalmodia perducitur, quæ nuptiali dulcedine cantatur. Laudate eum in firmamento. AUG. Virtus est in firmamento, etc., usque ad qui invicem se honorantes, dant laudem Deo. CAS. Quibus propheta in principio formam conversationis ostendit, jam in illa Jerusalem receptis, dicit in eis laudandum esse Deum, qui omnia dedit. In firmamento, quia morte sua diabolum vicit, et credentes ad cœlum perduxit. In virtutibus vel potentatibus, quia omnia subjecta pedibus ejus.
Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. Secundum multitudinem magnitudinis ejus. Quomodo hoc, cum magnitudinis ejus non est finis? sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc. Et cum non sit finis magnitudinis, secundum eam laudatur Deus, cum sine fine laudetur. Quomodo autem debeat laudari, per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit: Tuba concrepet regi, psalterium canat Deo: cithara cum reliquis sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel, in adventibus regum apparatur; psalterium a summo, cithara ab imo sonat: hæc omnia, humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare.
Laudate eum in sono tubæ; laudate eum in psalterio et cithara.
Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. In chordis et organo. CAS. Chordas ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans; et ut hæc omnia de hominibus acciperes, ad hominis os venit: et exponens quid sit laudare in chordis et organo subdit. Laudate eum in cymbalis, etc. Cymbala bene sonantia labia nostra sunt quæ cordi concinna in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt, et ideo bene inter musica instrumenta sunt. CAS. Cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissimæ phialæ, quæ acutum sonum reddunt. Sed quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit:
Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis.
Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.]§ Omnis spiritus, angelicus et humanus, laudet Dominum. Non caro et sanguis, non habitus sæculi: sed quod est in natura rerum sublimius, quod cœlestia sapit, æterna capit. Brevis et perfecta scientia, ut Deum spiritualiter omnia laudent, in his totius musicæ perfectio est. Est enim flatus in tuba, pulsus in cithara et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, quæ non auribus, sed pura mente advertitur. AUG. Tria sunt genera, etc., usque ad vitæ æternæ vox est: Omnis spiritus laudet Dominum.

*150:1 Laudate Dominum. CAS. De laude Dei in sanctis ejus, qui glorificati sine fine laudant. Monetur civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo cantare. In hoc culmen omnis psalmodia perducitur, quæ nuptiali dulcedine cantatur. Laudate eum in firmamento. AUG. Virtus est in firmamento, etc., usque ad qui invicem se honorantes, dant laudem Deo. CAS. Quibus propheta in principio formam conversationis ostendit, jam in illa Jerusalem receptis, dicit in eis laudandum esse Deum, qui omnia dedit. In firmamento, quia morte sua diabolum vicit, et credentes ad cœlum perduxit. In virtutibus vel potentatibus, quia omnia subjecta pedibus ejus.

150:2 Secundum multitudinem magnitudinis ejus. Quomodo hoc, cum magnitudinis ejus non est finis? sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc. Et cum non sit finis magnitudinis, secundum eam laudatur Deus, cum sine fine laudetur. Quomodo autem debeat laudari, per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit: Tuba concrepet regi, psalterium canat Deo: cithara cum reliquis sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel, in adventibus regum apparatur; psalterium a summo, cithara ab imo sonat: hæc omnia, humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare.

150:4 In chordis et organo. CAS. Chordas ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans; et ut hæc omnia de hominibus acciperes, ad hominis os venit: et exponens quid sit laudare in chordis et organo subdit. Laudate eum in cymbalis, etc. Cymbala bene sonantia labia nostra sunt quæ cordi concinna in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt, et ideo bene inter musica instrumenta sunt. CAS. Cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissimæ phialæ, quæ acutum sonum reddunt. Sed quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit:

§150:6 Omnis spiritus, angelicus et humanus, laudet Dominum. Non caro et sanguis, non habitus sæculi: sed quod est in natura rerum sublimius, quod cœlestia sapit, æterna capit. Brevis et perfecta scientia, ut Deum spiritualiter omnia laudent, in his totius musicæ perfectio est. Est enim flatus in tuba, pulsus in cithara et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, quæ non auribus, sed pura mente advertitur. AUG. Tria sunt genera, etc., usque ad vitæ æternæ vox est: Omnis spiritus laudet Dominum.