PSALMORUM. 3. Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.