PSALMORUM. 124. Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum. Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, benefac, Domine, bonis, et rectis corde. Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !