*8:1 Nihil igitur nunc. Etsi ante, non nunc: cum in Christo. Nihil damnationis. Quia per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est et ipse reatus, cum quo eras natus, et quidquid ante commisisti. AUG. Etsi habent desideria carnis quibus non consentiunt, etc., usque ad sed hoc bonum fecit regeneratio.
†8:2 Lex enim spiritus. Hic ostendit per quid gratia liberet, scilicet per Spiritum sanctum, quia lex spiritus. Est Spiritus sanctus qui docet quid sit agendum, et quid non qui est dator vitæ, et hoc per Christum qui dat Spiritum: et quomodo in Christo exponit.
‡8:3 Nam quod impossibile. Quomodo in Christo facta sit liberatio, ostendit. Per carnem. Per carnalitatem, quæ rebellabat, et audita lege amplius est incitata; sic infirmata est lex litteræ per carnem, et ideo erat ei impossibile liberare a lege peccati et mortis. Filium suum mittens. AUG. Non ubi non erat: qui ubique est, etc., usque ad quia visibilis mundo apparuit. In similitudinem, etc. Non in carnem peccatricem; quia non eum mater concupiscentia sed gratia concepit. Non peccatrix ergo fuit, quia nec in libidinis concupiscentia concepta, nec peccati causam in se habuit, nec in ea peccavit. In pœna ergo similis nostræ, non in qualitate peccati. Et de peccato. ORIG. Hoc est: Per hostiam carnis suæ quam obtulit in ara crucis, damnavit peccatum, et ad nihilum redegit in carne sua. Damnavit. Id est destruxit diabolum, id est pro peccato quod facit in carne Christi. Vel peccatum, id est fomitem procedentem de peccato Adæ damnavit, id est debilitavit.
§8:4 Ut justificatio. Ita damnatur peccatum per Christum ut justitia quam lex Moysi promisit consummaretur.
*8:5 Qui enim secundum carnem. Ambuans secundum carnem non est justus, quia nec qui est secundum eam. Cur non? quia carnalia pro summis bonis concupiscit, quod repugnat justitiæ.
†8:6 Nam prudentia. Qui hæc quæ carnis sunt sapit, non est justus; nam prudentia carnis mors est. Vita et pax. Vita quidem ad id relatum, affectus carnis mors; pax autem ad id quod sequitur: affectus carnis inimicitia est ad Deum.
‡8:7 Quoniam sapientia carnis. Hæc enumerando deterret a carnis obedientia. Inimica est. Dum nil putat Deum posse, præter quod in naturis rerum videtur.
§8:9 Si tamen. Ambigue loquitur, quia nondum sunt perfectæ fidei, sed spes est perficiendi. Spiritus Dei. Spiritus Christi, quia idem est Spiritus Dei et Spiritus Christi.
*8:10 Corpus quidem. Nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel econverso nomine animæ, cum inquit: Anima quæ peccavit, etc. Et sensus est: Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum, id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima quæ fuerat impia, vivit: quia Deo, qui est vita, jungitur, et hoc propter justificationem, id est peccatorum remissionem, quæ est ex Spiritu sancto. Mortuum, ait, non mortale. Ante peccatum enim corpus animale, id est mortale fuit, scilicet potens mori. Sed quod non necesse erat mori: modo mortuum dicitur propter peccatum, id est quod est necesse mori. Propter peccatum vitandum, reservatur hæc infirmitas, ut exinde peccare magis timeat.
†8:11 Quod si Spiritus. AUG. Attende quod Spiritus sanctus, etc., usque ad sicut et generationem Filii quis enarrabit? Vivificabit et mortalia. ID. Ecce quartus actus. In prima actione, etc., usque ad quia nos superiorem nobis Deum deserueramus. Mortalia. Non mortua, quia in resurrectione cum mortale hoc induet immortalitatem, non solum necessitas moriendi, quam modo habet propter peccatum, sed nec mortalitas, quam habuit corpus animale ante peccatum, remanebit. Propter inhabitantem. Evidentissime apparet non tantum Spiritus, sed etiam corporis morte propter peccatum hominem meruisse, et per Spiritum sanctum, utrumque liberatum a Christo.
‡8:13 Si autem Spiritu. Vel Spiritu sancto vel nostro: quod tamen non est, nisi agente Spiritu sancto.
§8:14 Aguntur. Aguntur dicit, non reguntur. Plus est enim agi quam regi: agi enim dicimus aliquem, quasi vix aliquid agentem; regi autem quasi jam aliquid agentem, qui ideo regitur, ut recte agat. Sed aguntur, non quod nihil per se, sed quod, ut aliquid agant, impetu gratiæ impelluntur. AUG., lib. de Correp. et Grat., c. 2. Non se itaque fallant qui dicunt: Ut quid nobis, etc., usque ad accepisse se gaudeant.
*8:15 Non enim accepistis, etc. Filii esse debetis, non servi, quia non accepistis spiritum servitutis: qui invitos timore pœnæ servire faciat. Sed accepistis spiritum adoptionis. Idem est spiritus, sed propter diversa opera dissimiliter appellatur: Spiritus iræ Ægyptiis dicitur, quibus aqua spiritu divisa nocuit. Filius Isræl non dicitur iræ, quibus aqua divisa profuit. Spiritus timoris est, his qui per legem, de peccatis et sua infirmitate convicti, gratiam spiritus non intelligebant. Spiritus libertatis ejus opere istis quibus regeneratio in vitam æternam et fides, quæ per dilectionem operatur, impertita est. Unus ergo spiritus qui duos timores facit. Qui et duo genera servorum faciunt. Est enim servus qui et filius, qui timet Dominum et honorat patrem, unde Malachias: Si Dominus sum, ubi est timor meus? Si pater, ubi est honor meus? Malach. 1.. Et est servus qui timet pœnam, sed non diligit justitiam. Et quia de timoribus fit mentio, sciendum est præter naturalem timorem, qui omnibus inest, quatuor esse timores, scilicet: mundanum, qui malus est nec a Deo; et servilem, qui bonus est et a Deo, sed non est sufficiens; initialem, qui bonus est et sufficiens; et castum, qui bonus est et perficiens, de quo hic agitur: Ipse enim generat nos filios Dei. In quo clamamus. Hoc iterum ex dono Spiritus, quod ita nos facit clamare Abba, Hebraice, pater Latine. Abba pater. Propter sacramentum, utrumque posuit Apostolus. Et in passione dixit Christus, Abba pater, quia Ecclesia est de utroque populo, cui compatiens in se ostendit filios ejus (martyres scilicet) non debere desperare, si qua tempore passionis ex humana fragilitate tristitia irrepat.
†8:16 Quod sumus filii Dei. Hoc recognoscere facit Spiritus sanctus, dum in Ecclesia fit remissio peccatorum; quam etsi tota Trinitas faciat, ad Spiritum sanctum tamen intelligitur pertinere, quia communis est Patri et Filio, amborumque unio; per quam fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unitas enim nos compaginat, quam facit charitas, quæ non est nisi a Spiritu sancto. Hæc dicuntur, ut amemus unitatem, et timeamus separationem.
‡8:17 Hæredes. Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet, ut non videatur per speculum in ænigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici, quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticæ possessionem, sicut ipse ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis Joan. 14.. Christus etiam est hæreditas nostra. Unde: Dominus pars hæreditatis meæ Psal. 15., etc. Si tamen compatimur. Mortificare facta carnis, unde vita erit, nemo potest sine molestia, cui necessaria est patientia.
§8:19 Nam exspectatio creaturæ. Creatura, sunt boni, qui in creatione Dei manent, vel quia sunt causa omnium. Corruptio est vanitas, cui subjecta est creatura. Omnia enim quæ nascuntur infirma et corruptibilia sunt, et per hoc vana: quia statum suum tenere non possunt. AUG. Quod ait, nam exspectatio, etc. Sic intelligendum est, ut neque sensum, etc., usque ad laborat et corruptioni subjacet.
*8:20 Non volens, etc. Sponte peccavit, sed non sponte fert pœnam, quod subjicitur fallaciæ: sed propter justitiam et clementiam ejus qui et peccatum punit, et sanare intendit.
†8:21 Quia et ipsa creatura. AUG. Modo creatura tantum cum nondum filiorum forma perfecta, etc., usque ad homo enim, signaculo imaginis amisso, remansit tantum creatura. Liberabitur. Revelabitur, exspectat revela; subjecit liberabitur. Hæc omnia per Spiritum.
‡8:22 Omnis creatura. AUG. Homo. Omnis creatura est vel corporalis, etc., usque ad etsi non in omnibus hominibus. Omnis creatura. AMBR. Omnia elementa cum labore sua explent officia, quod est nostri causa: unde quiescent nobis assumptis; et ideo diligenter nos paremus. Ingemiscit. Semper in hoc nova est, quod notatur per inchoativum verbum, et pro desiderio patriæ cœlestis. Parturit. Id est dolet. Usque adhuc. AUG. Quia etsi aliquis in sinu Abrahæ dolere destitit, tamen adhuc in his qui nondum sunt liberati, omnis creatura ingemiscit.
§8:23 Non solum, etc. AUG. Id est, non solum in homine corporis, sed et nos in nobis ipsis præter corpus, exceptis corporis molestiis. Non solum. AUG., in expos. propos. in 53. in epist. ad Rom. Non solum ipsa quæ tantummodo creatura dicitur in hominibus, etc., usque ad aut sollicitante molestia. Primitias spiritus. Id est, quorum jam spiritus quasi in sacrificium oblati sunt Deo, et divino charitatis igne succensi. Adoptionem. Ut corpus etiam beneficium adoptionis accipiat, et ex omni parte filii Dei sint.
*8:24 Spe enim. Ideo dicit ut majus meriritum spei videatur et ideo debeat salvare. Spiritus adjuvat infirmitatem. AUG. Quia ingemiscimus et petimus liberari, sed ne vel ante tempus vel contrarie petamus, Spiritus adjuvat. Quod oratio impetrat, donum Dei est evidenter, sed et orare est ex gratia.
†8:26 Inenarrabilibus. Quommodo enim enarraretur, quando desideratur, quod ignoratur? Non tamen omnino ignoratur. Nam si penitus ignoraretur, non desideraretur. Et rursus si videretur, gemitibus non quæreretur. Scrutatur. AMBR. Non quasi quærens quod nesciat cui nihil est occultum, cuique nota est precatio omnium spirituum.
‡8:28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.
§8:29 Nam quos, Deus, prædestinavit, id est, per appositam gratiam præparavit ut verbo prædicationis crederent: illos præscivit, id est longe ante prænovit, fieri conformes Filii, qui est imago Patris, usquequaque eadem cum Patre. Unde dicitur: Qui videt me, videt et Patrem Joan. 14.. Imaginis. Ut portemus imaginem cœlestis, sicut portavimus imaginem terreni. Vel primogenitus. Quia ante omnem creaturam non factus sed natus est, et quia primus sine peccato natus, et primus impassibilis resurgens, in quo habet fratres.
*8:30 Vocavit. Vocatio exterior fit per prædicatores et est communis bonorum et malorum. Interior vero tantum electorum. De exteriori dicitur: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Vocatione impletur prædestinatio. Vocare, est cognitionem de fide adjuvare vel compungere eum quem faciat audire, et hoc est electorum tantum. Magnificavit. Hoc de præscitis, de aliis non, qui etsi ad tempus credant et boni videantur, tamen quia non permanent, non magnificantur. Magnificavit, vel magnificabit: hoc autem futurum est, sed dicitur præteritum: quia dicitur Deus fecisse quæ ab æterno disposuit facere; unde Isaias: Qui fecit quæ futura sunt Isa. 44.. Talibus omnia in bonum, etiam quod deviant, ut inde cautiores sint, et in se non confidentes. Sunt hic quatuor memorata: prædestinatio, vocatio, justificatio, magnificatio. Unum est in Deo, et tria in nobis. Prædestinatio enim nostra non in nobis est, sed in occulto apud ipsum in ejus præscientia. Tria vero reliqua in nobis sunt.
†8:31 Si Deus pro nobis. AUG. Deus pro nobis ut prædestinaret nos ante quam essemus, ut vocaret nos cum aversi essemus, ut justificaret nos cum peccatores essemus, et glorificaret nos cum mortales essemus.
‡8:32 Tradidit. Dicitur hoc quia Pater tradidit Filium, verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde Apostolus: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis Ephes. 5.. Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius seipsum, Judas quid fecit? Pater tradendo Filium, bene fecit; Filius tradendo seipsum, bene fecit; Judas tradendo magistrum pro avaritia, male fecit. Non enim quod nobis præstitum est de passione Christi, malitiæ Judæ deputabitur; habebit ille mercedem malitiæ, Christus laudem gratiæ. Omnia. Minus est nobis omnia dare, quam nostri causa morti Christum tradere. Itaque omnia superiora, scilicet Deus trinitas, nostra sunt ad videndum sive fruendum. Æqualia, scilicet angeli quibus æquabimur in futuro ad convivendum, modo vero sumus inferiores. Inferiora quoque nostra sunt ad dominandum. Et similiter quædam etiam superiora, ut sublimes angeli, et universa ministeria cœlestia Dei nostra sunt, non dominio, sed usu; sicut res Domini, famulorum sunt; ad victum, scilicet vel ornamentum vel aliud hujusmodi.
§8:34 Ad dexteram Dei. In honore quo Deus cujus postulatio non potest contemni. Interpellat. Dum quotidie hominem quem assumpsit, et grave genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert.
*8:35 Quis nos separabit, etc. CYPR. Nihil horum potest separare credentes, etc., usque ad ut et nos propter ipsum patiamur: Sed in his omnibus superamus.
†8:38 Neque angeli, neque principes, neque virtutes. Hi ordines accipiuntur de malis angelis, et de bonis si fieri posset.
‡8:39 Neque altitudo, neque profundum. Id est nec prospera vel adversa, unde Salomon: Divitias et paupertates ne dederis mihi: ne repletus mendax fiam, vel pauper rapiam, et perjurem nomen Dei Prov. 30.. Multi peccant altitudine, multi necessitate. Contra hoc proponitur Achaz in Isaia, qui nolebat petere signum neque in alto neque in profundo. Remedium de Christo, qui neque elatus potestate qua æqualis Patri, nec turbatus de ejectione mortis, qui est signum in alto, et in profundo: ne ille vel regia potestate extolleretur, vel ærumna turbaretur, sicut tunc erat pro bello Assyriorum.