*9:1 Veritatem dico. Modo nihil me potest separare, sed olim fui separatus; unde modo doleo, et sic mala jam in bonum convertuntur. Veritatem dico. AMBR. Quia contra Judæos loqui visus est, etc., usque ad Job tamen fuit ex filiis Esau quintus, scilicet ab Abraham, hoc est nepos Esau.
†9:3 Pro fratribus. Judæis, vel etiam pro his retrahendis qui modo sunt fratres in fide, qui sunt et cognati mei: et ita gravius peccabam. AUG. Tam perfecta hic filii eminentia declaratur, etc., usque ad: Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus I Tim. 2..
‡9:6 Non autem quod exciderit. Consolatur dolorem suum Apostolus. Quis enim plangat eum qui olim mortuus habebatur; hos olim Deus salvandos non decrevit præscius, non personarum acceptor. Nullum enim damnat antequam peccet, nullum coronat antequam vincat; sed præscientia definitum habet, qualis unicuique futura sit voluntas, ex qua damnetur vel coronetur. Quia dolebat de Judæis, consolatur se, inveniens scriptum: non omnes esse salvandos, sed tantum similes Isaac. In his ostendit quod sola gratia Dei faciet filios Dei. Non autem quod exciderit verbum Dei. Ex hoc quod dixit quod promissio æternæ hæreditatis facta est Judæis, qui ipsi ex magna parte non crediderunt, videbatur verbum Dei non esse impletum. Ad quod respondet: Etsi in quibusdam non est impletum, in aliis tamen, scilicet in gentibus credentibus impletum est, qui modo veri sunt filii Abrahæ. Non autem exciderit. Quasi dicat: Etsi ita laboravit; etsi non omnes credunt, non tamen excidit verbum Dei; vel, non dico quod exciderit. Verbum Dei excidere, est promissa non impleri.
§9:7 In Isaac. Id est in Christo, vocante gratia, congregantur. In Isaac promissione præfigurati sunt, non qui seipsos justos, sed quos Deus facit; hi sunt filii liberæ quæ sursum est, quæ est mater nostra. Filii carnis sunt terrenæ Jerusalem, quæ servit cum filiis suis. Sicut Isaac non meruit ut nasciturus promitteretur, sic et isti, sed sola gratia promissa est et eis data filiorum adoptio.
*9:10 Non solum autem illa. Sara habuit promissionem, sed et Rebecca habuit promissionem, habens scilicet duos filios ex uno concubitu Isaac patris nostri. Ex uno concubitu dicit, ne videantur merita parentum differentia in generatis, sed patris, id est institutoris nostri, quem imitemur, si volumus esse filii Dei. Promissio facta Saræ ostendit quod propter genus nullus salvatur. Ista autem promissio facta Rebeccæ, ostendit quod propter nullum meritum suum vel parentum aliquis eligutur, sed sola gratia.
†9:11 Cum enim nondum nati. Rebecca habuit promissionem hanc: Major serviet minori, id est Esau, persequendo Jacob, ei proficiet.
‡9:12 Non ex operibus. Futuris quæ bona vel mala non erant futura, nisi apposita gratia vel subtracta. AUG. Quod si futuros eorum mores dicitur divinum discrevisse judicium, etc., usque ad quomodo enim futura dicuntur, quæ nulla erunt?
§9:13 Major serviet minori. Hoc ad litteram: quia Idumæi qui de Esau (qui et Edom dicitur), subditi fuerunt filiis Isræl; sed magis in hac prophetia intenditur, quod populus Judæorum major, id est in cultu unius Dei prior, minori, id est posteriori Christiano esset serviturus. Jacob dilexi, etc. In Jacob nihil invenit amandum, nisi misericordiæ suæ donum. In Esau nihil odit, nisi originale peccatum. Sed quo modo hoc recte, cum nihil egissent? Quia res est stupenda, sibi objicit: Quid ergo dicemus? Ex misericordia, est velle et currere; quod apparet in aliis ex eadem massa cui debita est perditio.
*9:14 Quid ergo. Quia sine merito hunc elegit, hunc reprobavit, dicetur iniquus Deus? Non quia hunc per misericordiam elegit, illum per justitiam reprobavit. In quo neutro est iniquitas; hunc per misericordiam, quia ita dicit Moyses; hunc per justitiam, quia ita dicit Scriptura inducens Deum loquentem Pharaoni. Absit. Constat quod nullus liberatur, nisi gratuita misericordia; nullus damnatur, nisi æquissima justitia. Sed cur potius hunc quam hunc liberet; scrutetur qui potest tam profundum judicium, verumtamen caveat præcipitium.
†9:15 Miserebor cui misertus. Id est, cui præscio miserendum, et apud me mansurum: hoc est dare illi cui dandum est, non dare illi cui dandum non est; ut eum vocet, quem sciat obaudire; ut David qui post veniam tam bene perstitit. Saul non auditus in prece non perstitit, sed ad idola conversus est; unde juste reprobatus esse a præscio videtur.
‡9:16 Igitur non volentis, etc. Tanquam diceret: Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei. Cui dicitur, econtra: Non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis; ac per hoc si recte dictum est illud, cur etiam a contrario non recte dicitur: Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis? Restat ergo ut recte dictum hoc intelligatur, ut totum Deo detur: qui hominis voluntatem bonam, et præparat ad juvandam, et adjuvat præparatam: volentem prævenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. AUG. Quis porro tam impie desipit, ut dicat Deum malas hominum voluntates, etc., usque ad sicut ex misericordia sua gratiam præstat.
§9:17 Excitavi. Vel suscitavi, vel servavi. AMBR. In hoc ipsum te servavi, etc., usque ad sed ut te indurato ostendam virtutem meam signis Ægypti.
*9:18 Ergo cujus vult. Meritum misericordiæ nullum est, meritum obdurationis peccatum massæ totius damnatæ. Nec obdurat impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam, sicut nec digni sunt, quod facit æquitate occulta; et ab humanis sensibus remota, quia non aperit Apostolus, sed miratur: O altitudo divitiarum. Indurat. AUG., epist. CV. Non quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quia quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suæ non largitur, ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse præbendam æquitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima judicat.
†9:19 Quid adhuc. Postquam constat ex voluntate Dei esse, quare inquiritur unde alius sit bonus, alius sit malus? Non est opus, quia talis erit quisque qualem vult Deus esse, et ideo injuste alium damnat, alium salvat: vel quid queritur, id est cur nititur aliquis bene agere, cum nihil possit, nisi quod Deus velit?
‡9:20 O Homo. Hoc non ex inopia rationis reddendæ, sed hominem ad se revocat.
§9:21 Ex eadem massa. Sic tota massa humani generis juste corrupta, et lutosa est: si inde vas in honorem, misericordia est; si in contumeliam, justum est, quia hoc erat ex natura: ecce justitia in his qui non habent tempus operandi; de his autem qui habent tempus subdit: quid si Deus volens, scilicet quid respondeas Deo. Aliud in contumeliam. Vas in honorem, sed in contumeliam: si vile est; ex se lutum habet, non ex figulo. Quid si Deus, etc. AUG., lib. 1, ad Simplicianum, quæst. 2. Quasi dicat: Jam ostensum est; quod etsi Deus nihil boni det, non tamen iniquus est, etc., usque ad sed abusi sunt hac gratia.
*9:22 Sustinuit. Sustinet Deus malos ut ordinate disperdat; et utitur illis tanquam instrumento ad salutem bonorum. Nullum enim Deus, vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse præsciret, nisi pariter nosset eos, quibus bonorum usibus commodaret.
†9:23 Ut ostenderet. Quasi dicat: Ad hoc patitur malos, et præostendit iram, et ad notitiam sui trahit, ut ostenderet in vasa misericordiæ, id est in electis per misericordiam, divitias gloriæ, id est quam dives, et quam magna sit et gloriosa misericordia; ob hoc tot bona dat malis, ut convincat eos juste damnari, ut fideles eum magis diligant quibus gratiam ipsam conservavit.
‡9:25 Sicut in Osee. Cum ostensum sit, quod ex sola gratia sint filii, incipit probare per prophetas quod hi sunt ex utroque populo.
§9:27 Si fuerit. Ecce sic dicitur salus Judeorum, ut major pars sit excæcata.
*9:28 Verbum enim. Subdit propheta per quid salvi fiant, scilicet per verbum Evangelii, ut gloria operum legalium excludatur. Verbum enim Evangelii quod dicitur consummans, ad perfectionem ducit, et omnia legalia in uno Christo abbreviat: tamen æquum est, priori verbo legis; unde additur, in æquitate, id est ut nihil desit ad justitiam de omnibus præfiguratis, vel quia quæ æqua sunt retinet, ut moralia; et quæ jus est tolli, ut sunt figuræ, rescindit. Et abbrevians in æquitate. Ut compendio fidei per gratiam salvet, non per innumeras observationes. Ne quis autem dubitet, Propheta adjungit: Nisi Dominus sabaoth. Dominus fecit verbum, quod tam necessarium erat, quod nisi esset semen, id est verbum, etc. Vel per semen intelliguntur reliquiæ salvandæ, id est apostoli et alii boni, et nisi per illas prædicatum esset verbum Dei, gentes periissent. Et hoc est: Nisi Dominus exercituum, quando alios excæcavit, reliquisset nobis, id est ad nostram utilitatem, semen, id est apostolos, de quibus seges Christi crevit. Et sicut Gomorrha similes. Utrumque posuit, ut notet similitudinem culpæ et pœnæ, quasi dicat: Pares essemus in pœna, quia similes essemus in culpa.
†9:31 Isræl. Isræl vero secutus est legem quasi retro, quia nunquam attingit spiritualem intelligentiam. Sectando justitiam. Lex Moysi est lex justitiæ, si bene sit intellecta. Vel sectando justitiam legis, id est quæ est ex timore pœnæ, non amore justitiæ, non pervenit, etc.
‡9:32 Quia non ex fide. Non enim ex fide quærebat justificari, et quia justitiam non petivit a Deo, non credidit in eum qui justificat impium, non credens Deum operari in homine quo justificetur. Unde vero contigerit ut non crederent, supponit. Offenderunt. Ad similitudinem parvi lapidis, a quo non cavetur, Christus habilis fuit offendere, latens in humilitate. Cui attestatur Isaias cap. 8.. Ecce in evidenti pono, id est nasci facio, in Sion, id est in Judæis, Christum lapidem offensionis, a quo parvo non caveatur, et petram scandali, id est ex toto conterentem malos in futuro, et contristantem. Lapis autem offensionis dicitur Christus secundum statum quo apparuit hic malis. Petra vero scandali, secundum quod in futuro faciet malis.
§9:33 Et petram scandali. Petra dicitur ante politionem et lapis post politionem. Politio autem Christi, passio fuit, qua infirmitatis miseriam deposuit. Christus ergo ante passionem fuit petra scandali, quo tempore scandalizati sunt Judæi irascentes et indignantes, quia se Filium Dei faceret. Lapis per politionem, Christus in passione, quando iidem Judæi maxime offenderunt, et excæcati sunt; Deum non esse credentes quem mortuum videbant. Non confundetur. AUG. Qui enim crediderit in eum, non habebit suam justitiam quæ ex lege est, quamvis sit bona lex, sed implebit ipsam legem, non sua justitia, sed data a Deo. Ita enim non confundetur.