*11:1 Vers. 1
†11:2 Præscivit. Pro prædestinavit, posuit præscivit. Sic enim debet accipi, ut ex sequentibus patet; ideo autem dixit, præscivit, ne iterum Judæi superbiant ex eo quo dixit eos non repulsos, et plebem Dei. AUG. An quisquam dicere audebit Deum non præsciisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? Quæ utique si præscivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, præscivit. Hæc prædestinatio sanctorum nihil aliud est quam præscientia, scilicet et preparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur. An nescitis. Quasi dicat: ita reliquias in hoc tempore non repulit Dominus, sed salvavit; sicut tempore Eliæ multos sibi reservavit, cum Elias solus sibi videretur, qui si ignoravit et alios præter se reservatos, non mirum si isti ignorent.
‡11:4 Septem millia. Per septenarium universitas, per millenarium perfectio designatur.
§11:5 Sic ergo. Quasi dicat: Tunc erant multi etsi nesciret Elias. Ergo sic, id est ita latenter; vel sic, id est per eamdem gratiam.
*11:6 Alioquin gratia jam non est gratia. Hoc est, si aliter salvi facti sunt (quod non potest fieri nisi gratia Dei), ergo ipsa gratia jam non erit gratia, sed debitum.
†11:7 Quid ergo? Audito quod reliquiæ salvæ factæ sunt gratia, et non ex operibus, quid ergo dicendum est? Electio autem consecuta est. Electio gratiæ est, non meritorum. Excæcatio vero meritorum est. Excæcati enim sunt, quia credere noluerunt, sicut illi quia voluerunt, crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt a Deo, illis vel per misericordiam gratiam apponente, ipsos vero per judicium excæcari permittente. Quicunque enim cum intellexisset credere noluit, id debet consequi quod vult, scilicet ne de cætero possit credere. In voluntate ergo sua adjuti sunt, non immissa malitia, sed deferente gratia; ut quia scientes verum, dicebant esse falsum, de cætero non intelligerent quod verum est. Hoc meretur invidia malæ voluntatis, non ita est de his qui errore hoc agunt.
‡11:8 Dedit illis spiritum compunctionis. Malam compunctionem hoc signat, quia sæpe fit ut etiam bonum sit homini molestum, ut Pharisæis doctrina Christi; et sic spiritum compunctionis appellat mentem invidentem, qua inviderunt doctrinæ Christi. Usque in hodiernum diem. Id est, quandiu poterit dici hodiernus dies, id est usque in præsentem diem, omnium ad quos hoc scriptum perveniet.
§11:9 Mensa. Id est Scriptura: eorum, id est quæ ipsis primo oblata est, et coram ipsis posita, quia in ejus carnalibus observationibus delectantur; vel, coram eis, quia si rationem vellent attendere, possent intelligere. In laqueum, etc. Sicut seipsos acetum mihi obtulerunt, sic fiat ipsis iniquitas laqueus, quia iniquitatem noverunt, et in ea perstiterunt. In laqueum, etc. Scriptura quæ intelligentibus est panis, illaqueat dum male intelligitur et pro ea prædicatio Christi respuitur. Item Scriptura legis fuit causa captivitatis, dum zelo ejus Christum occiderunt, et in illa captivitate fuit causa eis scandali et opprobrii, et post erit causa æternæ damnationis, quæ specialiter retributio Dei dicitur.
*11:10 Obscurentur oculi. Quia sine causa non viderunt, fiat eis non videre. Obscurentur oculi. Hæc verba non optantis voto, sed prædicentis officio dicuntur.
†11:11 Dico ergo, Nunquid. Quia dico excæcatos auctoritate prophetarum, putatis quod irrecuperabiliter et sine utilitate ceciderunt? quasi dicat, non. Sed casus eorum prodest, et possunt restitui, ne quis eos despiciat. Nunquid sic offenderunt, ut caderent? AUG. Hoc non ideo dicit quia non ceciderunt, etc., usque ad sed magis caveant ne dum superbiunt, cadant. Salus. Dum divisi per mundum in testimonium sunt non fictas de Christo esse prophetias. Ut illos æmulentur. Potest sic accipi: ut Judæi imitentur gentiles in bono. Hoc sæpe factum est, et plenius fiet in fine sæculi, quando Judæi Christianos sequentur in fine Christi. Tunc enim manus Moysi revocabitur in sinum, tunc Moyses noster revertetur ad matrem et ad fratres. Potest etiam intelligi, ut gentes Judæos æmulentur, id est credant, sicut et ipsi credebant. Velut gentes Dei æmulatione circa opera Judæorum mala moveantur.
‡11:12 Quod si, etc. Quasi dicat: Dixi delictum Judæorum prodesse; quod si est, tunc magis conversio eorum proderit. Quanto magis. Id est, si malum eorum vertit Deus in bonum, id est in divitias mundi, multo magis bonum eorum, cum in fine plenitudo eorum conversa ditabit gentes doctrina et exemplo. In quo ostendit nec inutilem, nec irrecuperabilem casum eorum.
§11:13 Quandiu. ANSELM. Etsi apostolus sim gentium, tamen honorificabo ministerium superaddendo ultra hoc quod debeo, ut etiam de Judæis laborem tentans; si hac non succedit via, aggrediar alia, quod non facerem, si de salute eorum desperarem. CHRYS. Rursus mala suspicione seipsum liberare satagit. Videtur autem eos quidem qui ex gentibus erant, objurgare, mentesque illorum humiliare; sensim tamen Judæum vellicat.
*11:16 Quod si delibatio. Dixi quod assumptio eorum erit multum utilis; quam ne dicatis gentiles non posse fieri, quasi totum genus sit repudiatum, dico quod si delibatio, id est pauci de illis assumpti, ut apostoli et alii discipuli sunt sancti. Et massa. Id est, genus potest sanctificari. Et si radix. Id est patriarchæ, a quibus contrahunt sancti humorem fidei. Et rami. Qui de eorum genere excreverunt in eorum fide fundati.
†11:17 Cum oleaster esses, insertus, etc. ANSELM. Videamus quemadmodum et ipse Dominus prænuntiet insertionem oleastri et fractionem ramorum, etc., usque ad quod Dominus prædixit faciendum Socius. In spe promissionis: hoc contra morem. Bona enim arbor in non bonam inseri solet, hic non bona in bonam.
‡11:18 Noli gloriari, etc. ANSELM. Gentes jam in Christum credentes erigebant se contra Judæos, quia crucifixerant Christum, cum et de ipsis veniret alius paries ad angularem lapidem, et ideo reprimit illas Apostolus. Noli, inquiens, gloriari, etc., id est, non es stabilis si illos per quos stas destruis.
§11:19 Dicis ergo fracti. Quasi dicat: si non contra stantes, tamen contra eos licet gloriari, qui causa insertionis meæ repulsi sunt; quod removet Apostolus, ita: Bene dicis, quia verum est quod fracti sunt propter incredulitatem; tu stas fide, id est non merito tuo, sed gratia Dei; et ideo noli superbire, ne et tu frangaris per superbiam, ut illi per incredulitatem. Non es stabilis, si per quos stas destruis. Facile decipitur, qui alienis malis gaudet.
*11:20 Fide stas. Dei est beneficium quod tu stas, non tuum meritum. Sed time. Ne tantæ gratiæ beneficium amittas, et in supplicium incidas. Castus enim timor est cum cavet anima ne Deus illam desertus deserat.
†11:22 Si permanseris in bonitate. Si digna Dei benignitate operatus fueris, neque enim tibi sola fide opus est. Severitatem autem Dei. Quod eis non pepercerit, eo quod patrum virtute indignos ipsos invenerit.
‡11:24 Contra naturam. Dicitur id contra naturam quod est contra consuetudinem naturæ, ut si surculus fructum radicis ferat. Deus tamen nihil contra naturam facit, quia id est natura quod facit. Olivam. Per olivam intelligitur hic fides Patrum.
§11:25 Nolo enim vos ignorare, etc. AUG. Legis defensores, legis tractatores, legis doctores, legis intellectores, auctorem legis crucifixerunt. O cæcitas! Ipsa est quæ ex parte cecidit in Isræl, ut crucifigeretur Christus, et plenitudo gentium intraret.
*11:26 Impietatem. Id est infidelitatem, vel legalis observantiæ cultum. Cultus enim Judæorum ab adventu Christi cognito est impietas.
†11:27 Abstulero. Hoc erit in fine quando prædicatione Eliæ et Enoch convertentur Judæi, unde per Malachiam: Mittam vobis Eliam Thesbitem qui convertet corda patrum ad filios, et corda filiorum ad patrem Mal. 4.; ut intelligant filii ut patres, id est ut prophetæ intellexerunt.
‡11:28 AUG. Secundum Evangelium, etc. Vel ita: tunc converterentur; sed modo inimici quidem sunt Christi, et quidem nostri. Iterum ex se, ex suo scilicet vitio. Sed hoc est secundum Evangelium et propter vos, id est ad profectum Evangelii et vestrum. Inimici propter. Ostendit hoc ex Dei dispositione provenire. Ex se enim possunt inimicari, quod proficit Evangelio, Deo utente malis ad bonum, ut cum faciant contra voluntatem Dei impleatur voluntas Dei sapienter omnia disponens. Propter patres. Electi sunt dilecti propter patres, quibus hæc promissa sunt; quia non sunt vocati ea vocatione qua multi non præsciti, qui tamen pereunt, de qua dictum est: Multi sunt vocati, pauci vero electi Marc. 20.; sed ea qua vocantur electi, quæ est sine mutatione: quia qui audit a Patre venit ad Filium, qui non perdit quidquam de omni dato; quisquis vero perit, non inde fuit; unde: A nobis exierunt, sed ex nobis non fuerunt I Joan. 2.. Secundum electionem et propter patres Aug., lib. de Prædest. sanc., c. 16. Sunt salvandi: quia dona, id est promissiones, etc., usque ad quia eos dolore non vident.
§11:30 Sicut enim. Id est qua ratione vos olim permisit Deus non credere, scilicet ne causam superbiendi haberetis postea conversi.
*11:31 Ut et ipsi. Experti non per legem esse salutem, sed per gratiam: ut et sic per humilitatem consequentur misericordiam.
†11:32 Conclusit. Id est permisit concludi. Hic videtur aliquo modo mysterium exponere. Conclusit enim Deus omnia in infideli, ut de amaritudine infidelitatis suæ pœnitendo confusi, ad dulcedinem misericordiæ Dei credendo conversi, humiliores permanerent, ut et gratia muneris esset gratissima, et clamarent: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine Psal. 30. Omnium. Id est Judæorum et gentium, non quod nullum damnaturus sit, quod quidam falso opinati sunt.
‡11:33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.
§11:35 Aut quis prior. Etsi judicia Dei non possumus scire, saltem hoc constat quod ex sola gratia dat bona, et non ex præcedenti merito. AUG. Deus debitor factus est, non aliquid a nobis accipiendo, etc., usque ad et hoc tu fecisti qui laborantes juvisti, etc.
*11:36 Quoniam ex ipso, etc. Ex, per, in, distinctionem personarum indicant; ipse vero idem pronomen repetitum, identitatem substantiæ; et quia talis ipsi gloria, non justis ipsis. AUG., lib. de Natura boni, cap. 27, Ex ipso. Non de ipso sunt omnia, etc., usque ad singula horum trium referri ad singulos voluit. Omnia. Cum audivimus omnia esse ex Deo, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quæ naturaliter sunt; neque enim ex ipso sunt peccata quæ naturam vitiant, quæ ex voluntate peccantium nascuntur.