*10:1 Et obsecratio. Voluntas enim, ut ad vera credenda moveatur non sibi sufficit, nisi per gratiam Deus sibi opituletur, unde: Nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo Joan. 4..
†10:2 Testimonium enim perhibeo illis quod. AMBR. De his dicit, qui non ex invidia, sed ex errore Christum non receperunt, quibus Petrus: Scio quod per ignorantiam hoc egistis Act. 3.. Non secundum scientiam. Stultum enim est legem venerari, et Deum legis persequi.
‡10:3 Ignorantes enim Dei justitiam. Non qua Deus justus, sed quæ homini inest ex Deo. Justitiæ Dei non sunt subjecti. Hæc est justitia Dei, quæ non in præcepto legis quo timor incutitur, sed in adjutorio gratiæ Christi constituta est.
§10:4 Finis. Non consumens, sed perficiens: perficit ergo justitiam per fidem sine operibus legis. Christus. Ex Christo est justitia; quia si per legem scriptam vel naturalem esset, et non fide Christi, ergo Christus gratis moreretur. Ad justitiam. Non humanam, sed divinam. Est enim humana et divina: de humana ibi, Moyses; de divina ibi: Quæ autem ex, etc. Scriptura. In Numeris et Levitico ita habetur: Qui fecerit ea, vivet in illis.
*10:5 Vivet in ea. Habet istud præmium, scilicet ne ista morte puniatur. Non est autem magna justitia, timere, nec habet meritum apud Deum.
†10:6 Id est Christum deducere. Id est negare Christum ascendisse.
‡10:8 Prope est verbum. Id est utile est, vel non est aliquid inconveniens vel dicere vel credere. Vel prope, quia non est longe a natura animorum: et loquendi ratione, quod nobis dicitur ut credamus. Hoc est verbum. AUG., Tract. 80, in Joannem. De quo Dominus ait: Nam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis, etc., usque ad nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus remanens.
§10:9 Quia si confitearis. AUG. Ecce lans fidei et merces. Laus fidei est, si credideris, quia Dominus est Jesus, etc., usque ad qui eam in resurrectione sibi congrua, hoc est in justificatione præcedit.
*10:10 Corde creditur. Cætera potest nolens, sed credere non potest nisi volens. Confessio. AUG., in Psal. 30, concione 3. Confiteri est dicere, quid sit in corde, etc., usque ad quia ita credit, ita et in ore debet, ut ita prædicet.
†10:12 Qui invocant. Orans invocat; sed hoc certe non potest, nisi prius credat. Qui ergo invocant, non modo credunt, sed etiam orant, ut postquam crediderit alicujus animus, non desinat id postulare, quod promisit Deus toto corde vigilantibus, quia credere dat remissionem peccatorum. Invocare autem impetrat promissa Dei.
‡10:14 Quomodo ergo invocabunt, etc. Probato, qoud de utroque assumitur populo, ostendit per quid, scilicet per missionem utrisque factam, quam qui non receperit, inexcusabilis est. Invocatio salvat, ergo oportet credere: quia, quomodo, etc. Aut quomodo credent, etc. Quasi dicat: Non credent, nisi audiant. Nec enim olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit vel interius vel exterius. Dicit autem quod credere ex auditu sit, audire ex prædicatione, prædicare ex missione Dei; ita ut totum descendat ex fonte gratiæ. Prædicatio autem vere est ex missione, quia et pseudo bene nuntiantes, misit Deus qui in bonum malo novit uti. Aliquando etiam malos malis mittit in iram, id est prædicare permittit malos malis ad eorumdem pœnam, ut vicissim per se, sicut justum est, pereant. AUG. Apostolus quod ait: Quomodo credent ei quem non audierunt? De gentibus dixit, etc., usque ad prædicatores Christi esse mittendos.
§10:15 Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? Ecce apparet quod et ad gentes missi sunt prædicatores. Quam speciosi. Quia mundum illuminant, in quo apparet a Deo missos, alioquin hoc non poterant. Pacem. Reconciliationem inter populum et populum diruta maceria legalis ritus in Judæis, et idololatriæ in gentibus. Et inter Deum impios per fidem justificantem, et homines in eum credentes. Evangelizantium bona. Pacem super pacem, quia et regnum Dei pax est.
*10:16 Isaias enim dicit, etc. Præscius Deus prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit; neque præscisset mala eorum, nisi ea haberent. Sic etiam excæcat quod est deserendo, non autem faciendo et hoc meruit voluntas. Si dicitur non possunt Judæi credere quia Isaias prædixit, dico non possunt, quia nolunt. Quod Deus præscivit, prædixit; sed non fecit. Non possunt, dum superbi, dum tales, ut scilicet omnia suis viribus attribuerent, et negarent sibi necessarium esse divinum auxilium ad bene operandum.
†10:17 Fides ex, etc. Etsi Deus intus doceat, tamen præco exterius annuntiat. Per verbum. Id est per gratiam Christi doctores verbi evangelici nobis mittentis. Nisi enim dicatur aliquid, nec audiri potest nec credi.
‡10:18 Et quidem. Vel equidem, id est certe, et ita inexcusabiles, sicut in Psalmis ostendit David dicens: In omnem terram exivit sonus eorum. AUG., epist. 80, quæ est ad Hesych. Non hoc tempore Apostoli impletum est, etc., usque ad sic et illud: Testes mihi eritis usque ad ultimum terræ Act. 1..
§10:19 Sed dico: Nunquid Isræl. Probavit omnes audiisse, et ita Judæos audiisse. Sed quia possent et audisse et non cognovisse, affirmat eos etiam cognovisse. Cognovit. Isræl dicitur cognovisse doctrinam Evangelii et adventum Christi, quia contradicere non potuit ratione vel auctoritate; sed non vere cognovit, ut menti eorum bene sederet. Ad æmulationem. Invidia Judæis est, dum gentes eorum Deum suum dicunt, et promissiones et legem eorum et prophetas ad se pertinere. In non gentem. Gentiles non prius dicebantur gens sancta, quia sine lege erant; vel modo non gens, quia non gentiliter vivunt. In gentem insipientem. In id est, contra gentem insipientem, id est contra gentiles qui Deum verum non noverant.
*10:21 Tota die. Toto tempore quo cum eis commoratus sum, et mundum illuminavi, opera et affectus ample ostendi Judæis; vel in parte diei totius, in cruce expandi manus meas, etc. Expandi manus. Quasi dicat: Ampliora ostendi Judæis. Etenim nullum eis beneficium negavit; nam mortuos illorum suscitavit, diversas eorum infirmitates curavit. Ille autem dicitur manus expandere, qui poscentibus beneficia largiter tribuit.