HomeAbout

Clementine Vulgate (1598)

Previous bookBook startNext book

INCIPIT AD CORINTHIOS II

1  1 Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.[fn] 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.[fn] 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, 4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.[fn] 5 Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. 6 Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur: 7 ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. 8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. 9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos:[fn] 10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,[fn] 11 adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis. 12 Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos.[fn] 13 Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,[fn] 14 sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi.[fn] 15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis:[fn] 16 et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam. 17 Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non?[fn] 18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.[fn] 19 Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. 20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.[fn] 21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus:[fn] 22 qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. 23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis.[fn]

2  1 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.[fn] 2 Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me?[fn] 3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. 4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.[fn] 5 Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos.[fn] 6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus:[fn] 7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.[fn] 8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. 9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.[fn] 10 Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, 11 ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.[fn] 12 Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,[fn] 13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.[fn] 14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco:[fn] 15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt:[fn] 16 aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus?[fn] 17 non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.[fn]

3  1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis?[fn] 2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus: 3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.[fn] 4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum:[fn] 5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est:[fn] 6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.[fn] 7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? 9 Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.[fn] 10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.[fn] 11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. 12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur:[fn] 13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, 14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),[fn] 15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.[fn] 16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.[fn] 17 Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.[fn] 18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.[fn]

4  1 Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, 2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.[fn] 3 Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum: 4 in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.[fn] 5 Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum:[fn] 6 quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.[fn] 7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.[fn] 8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: 9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: 10 semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.[fn] 11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. 12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.[fn] 13 Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur: 14 scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.[fn] 15 Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. 16 Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. 17 Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, 18 non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna sunt.

5  1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.[fn] 2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes:[fn] 3 si tamen vestiti, non nudi inveniamur.[fn] 4 Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.[fn] 5 Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. 6 Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino[fn] 7 (per fidem enim ambulamus, et non per speciem): 8 audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. 9 Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi. 10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.[fn] 11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.[fn] 12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. 13 Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis.[fn] 14 Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:[fn] 15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.[fn] 16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.[fn] 17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.[fn] 18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, 19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.[fn] 20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.[fn] 21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.[fn]

6  1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.[fn] 2 Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.[fn] 3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum:[fn] 4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,[fn] 5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, 6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,[fn] 7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,[fn] 8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti:[fn] 9 quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: 10 quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.[fn] 11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est.[fn] 12 Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris: 13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. 14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?[fn] 15 quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli?[fn] 16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.[fn] 17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: 18 et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.]

7  1 Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.[fn] 2 Capite nos. Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. 3 Non ad condemnationem vestram dico: prædiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.[fn] 4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.[fn] 5 Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnæ, intus timores.[fn] 6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi. 7 Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me, ita ut magis gauderem.[fn] 8 Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet: etsi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit,[fn] 9 nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.[fn] 10 Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur.[fn] 11 Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.[fn] 12 Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis[fn] 13 coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis:[fn] 14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est,[fn] 15 et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum. 16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.

8  1 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ:[fn] 2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum:[fn] 3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, 4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. 5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,[fn] 6 ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. 7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. 8 Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.[fn] 9 Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.[fn] 10 Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore:[fn] 11 nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. 12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. 13 Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.[fn] 14 In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est:[fn] 15 Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit.[fn] 16 Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, 17 quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. 18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias:[fn] 19 non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram:[fn] 20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.[fn] 21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.[fn] 22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,[fn] 23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.[fn] 24 Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.[fn]

9  1 Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis. 2 Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.[fn] 3 Misi autem fratres: ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis: 4 ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.[fn] 5 Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam. 6 Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.[fn] 7 Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus.[fn] 8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,[fn] 9 sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in sæculum sæculi.[fn] 10 Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ:[fn] 11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo.[fn] 12 Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, 13 per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes, 14 et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. 15 Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.[fn]

10  1 Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.[fn] 2 Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. 3 In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.[fn] 4 Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,[fn] 5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, 6 et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.[fn] 7 Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.[fn] 8 Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.[fn] 9 Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas:[fn] 10 quoniam quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes: præsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis: 11 hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et præsentes in facto.[fn] 12 Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant: sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.[fn] 13 Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.[fn] 14 Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. 15 Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,[fn] 16 etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari. 17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.[fn] 18 Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat.[fn]

11  1 Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me:[fn] 2 æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.[fn] 3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.[fn] 4 Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini.[fn] 5 Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.[fn] 6 Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.[fn] 7 Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis?[fn] 8 Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. 9 Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. 10 Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.[fn] 11 Quare? quia non diligo vos? Deus scit. 12 Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. 13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.[fn] 14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. 15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum.[fn] 16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), 17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.[fn] 18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor. 19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. 20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.[fn] 21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: 22 Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego.[fn] 23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.[fn] 24 A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.[fn] 25 Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, 26 in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:[fn] 27 in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,[fn] 28 præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.[fn] 29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?[fn] 30 Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor. 31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.[fn] 32 Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: 33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.

12  1 Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini. 2 Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum.[fn] 3 Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: 4 quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.[fn] 5 Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. 6 Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.[fn] 7 Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet.[fn] 8 Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me: 9 et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.[fn] 10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum. 11 Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum:[fn] 12 signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.[fn] 13 Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam. 14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.[fn] 15 Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar.[fn] 16 Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi. 17 Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos? 18 Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis? 19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram.[fn] 20 Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos: 21 ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.[fn]

13  1 Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. 2 Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.[fn] 3 An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis?[fn] 4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.[fn] 5 Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis. 6 Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi. 7 Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus.[fn] 8 Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. 9 Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.[fn] 10 Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem.[fn] 11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.[fn] 12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. 13 Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.[fn]

Footnotes

1.1 Argumentum Post actam a Corinthiis pœnitentiam, consolatoriam scribit eis Epistolam Apostolus a Troade per Titum; et collaudans eos hortatur ad meliora, contristatos quidem eos, sed emendatos ostendens. Paulus apostolus. Salutationem primo more solito præmittit. Inde de bonis per gratiam collatis gratias Deo agit loquens perfectis: post ad passionis tolerantiam sui exemplo invitat; postea pseudoapostolos deprimendo redarguit detegens versutias eorum. Et se multis modis commendat. Tandem moralis admonitio cum iteratione benedictionis subditur. Salutationem igitur præmittens, contra pseudosuperbiam, Paulum; et contra cordis præsumptionem, apostolum se nominat dicens: Paulus, etc.

1.2 Benedictus. Primum perfectis loquitur de tribulatione, proponens se exemplum patientiæ et consolationis a Deo acceptæ, ducens laudi quod alii ignominiæ. Deus. Creator omnium. Pater Domini. Per quem est et nobis. Pater misericordiarum. Paterne dans veniam peccatorum, et bona opera, et in tribulatione constantiam. Et Deus. Dator totius perfectæ consolationis: quantam decet dare Deum his, qui pro Christo patiuntur. Quod Deus sit consolationis, ex hoc patet quod consolatur.

1.4 Qua exhortamur. Id est, quam Deus ad hoc dedit, non solum ut consolaretur, sed etiam exhortaretur: et ita nostra consolatio valet etiam ad alios exhortari, ut vere possimus consolari.

1.9 Ipsi. Non solum alii de nobis, sed et in nobis, etc., quia natura nostra nil nisi mortem promittebat vel defectum. Tantam insolentiam impiorum significat insurrexisse contra fidei prædicatores, ut mortem coram oculis haberent. Sic enim afflicti fuerant, ut desperarent de præsenti vita. Sed quia Deus præsidia sua non negat in desperatione positis, maxime suis, eripuit illos desperantes de semetipsis, fidentes autem de Deo. Nimia enim pressura deficere se profitebantur nisi adesset Deus.

1.10 Et eruit. Deus præsidia sua non negat suis in necessitate positis

1.12 Nam gloria nostra. Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestræ poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: Testimonium. Sunt bona opera, quæ testantur exterius quid sit in conscientia, Testimonium, id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc. Sinceritate Dei. Sicut impiis est magna pœna conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienæ malitiæ vel minoris gratiæ, sed conscientiæ nostræ. Quæ quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus præsumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam. Non in carnali sapientia. Carnalis sapientiæ est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, prædicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam prædicationem arguit

1.13 Spero autem. Proficere illos sperat, quia cœperant meliores effici cognito Apostoli affectu circa se, et gloriabantur in eo.

1.14 Quia gloria vestra sumus. Cognoscetis quia gloria, id est per nos consequi gloriam æternam debetis, et nos per vos bene instructos, quod non esset, si offendicula a vobis acciperemus.

1.15 Hac confidentia. Quia vita quorumdam munda vel emendata erat, voluit videre quos ante indignum erat videre. Si ergo non ivit, voluit intelligi esse aliquos inter eos propter quos voluntatem suam non implevit Apostolus, qui operam adhibere debent ut modo se purgent. Volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam, etc. Prius, quia in priori Epistola promiserat se venturum, et non venerat: et ideo mendax et levis videbatur, quod modo excusat. Non enim fecit hoc, nisi pro eorum culpa. Non est judicandus mendax, qui dicit falsum quod putat verum: quia quantum in se est non fallit ipse, sed fallitur. Econtra mentitur ille, qui dicit verum quod putat falsum, nec est liber a mendacio; qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem non esse verum, voluntate mentitur.

1.17 Ut sit apud me, est et non. Id est, ut præponam voluntatem utilitati; quasi dicat: Non sic, quia utilitas præponenda est voluntati, et sic feci.

1.18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos non est, etc. Quasi dicat: In hoc non sum mentiri credendus, quia in nullo alio sum vobis mentitus. Et hoc credi potest, quia Deus est fidelis, qui promisit doctores veritatis.

1.20 Ad gloriam nostram. Quia per hoc probamur vera prædicare. Nostram dico, non enim tantum nobis tribuo, sed Deo, quia qui confirmat est Deus.

1.21 Vobiscum in Christo. Tunc si vos estis firmi in Christo, magis constat de nobis, per quos vos confirmati estis.

1.23 Ego autem, etc. Quasi dicat: Pro levitate vel terreno commodo non dimisi, sed parcens. Spiritualis tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid ad salutem meditatur. Non quia dominamur. Ne indignarentur quasi de dominio, eo quod dixerat, parcens vobis non veni, subdit: Non quia dominamur, etc.

2.1 Statui autem. Parcens non veni, sed statui hoc idem: quod promisi, cum primam misi epistolam, scilicet ne iterum venirem: vel iterum esset tristitia sicut fuit, auditis eorum peccatis.

2.2 Si enim ego contristo. Corrigendo, increpando quocunque modo, vel per epistolam vel præsentiam.

2.4 Non ut contristemini. Ad hoc enim corripiebat Apostolus, ut ostenderet quo amore illos diligeret, de quorum peccatis plus illis dolebat, qui non hoc affectu corripit, contristat. Insultat enim, qui non condolet fratri.

2.5 Si quis autem contristavit. Præcipit fornicatorem illum, quem prius Satanæ tradendum indicaverat, recipi, quia correctus erat. Sed ex parte, ut non onerem, etc. Non omnibus onus tristitiæ impono, propter illos qui de peccatis doluerunt.

2.6 Objurgatio hæc, quæ fit a pluribus ita ut e contrario magis. Quæ etsi pro temporis quantitate vel alio modo non satis digna pœna videtur, in hoc tamen non est parva æstimanda, quod fit a pluribus quibus congregatis Satanæ traditus est. Magnum utique dolorem patitur, qui delictum suum plures videt horrere. Et ita sufficit, quod a pluribus objurgetur.

2.7 Donetis et consolemini. Recte homini pro peccato afflicto ignoscere et subvenire per consolationes præcipit. Si enim correctus in animo dolet, mox habet fructum. Hæc est enim vera pœnitentia, cessare a peccato.

2.9 Ideo enim et scripsi. Cum propter eum recipiendum scripserim, propter hoc etiam scripsi, ut quos expertus sum mihi obedientes in ejectione, cognoscam an in omnibus obedientes sint futuri.

2.11 Ut non circumveniamur. Ideo debemus condonare, ne decipiamur a Satana, per nimiam asperitatem. Sæpe enim propter asperiores animadversiones in desperationem infirmus præcipitatur.

2.12 Cum venissem autem Troadem, etc. Post interpositionem de recipiendo fornicatore, redit ad ipsos, ostendens quod sicut culpa eorum fuit, quod non venit Corinthum, sic quod non profecit in Troade, dum apud eos impeditus moratur Titus, sine quo non poterat ibi proficere, quia forsan lingua eorum Titus expressius uti poterat.

2.13 Eo quod non. Quia solus non poterat fideles instruere, et simul perstrepentibus incredulis repugnare.

2.14 Odorem notitiæ, etc. Id est Christum, qui velut odor procedens a Patre notificat eum invisibilem: sicut aliqua res quæ non videtur, per odorem cognoscitur, et in quo loco sit, intelligitur. Vel miracula vel doctrinæ verba quibus ad notitiam ejus venitur nomine odoris intellige.

2.15 Bonus odor. Scilicet ut olim hostia legalis, ita modo prædicatio vera, et sincera fama apostolorum. Dei Patris odor, Christus: odor Christi sunt apostoli in quorum vita et prædicatione Christus ostenditur, non blasphematur. Sicut de malis dicitur: Nomen Domini per vos blasphematur inter gentes.

2.16 Odor mortis. Ut de nostra prædicatione procedat mors, inde ruentibus in æternam damnationem.

2.17 Sicut plurimi. Hic pseudoapostolos tangit, qui corrupta doctrina veritatem violabant, de quibus Isaias ait: Caupones tui vino aquam miscent.

3.1 Incipimus iterum. Quia sciebat eos sinistre accipere suam commendationem, sicut et in prima Epistola, quasi suam gloriam quæreret; incipit contra eorum opinionem ostendere se non suam gloriam, sed Dei quærere.

3.3 Scripta non. Estis repræsentatio Christi et mea, hoc autem est firmiter scriptum in cordibus nostris, non delebiliter, ut quod atramento scribitur: vel non tetris notis hæreticæ pravitatis qui hæreses interserunt. Non in tabulis. Lapis non signat nisi durissimam voluntatem, et adversus Deum inflexibilem. Carnalibus. Id est, sensum habentibus, non lapideis sine sensu.

3.4 Fiduciam. Dixit se non egere epistolis, modo dicit, quod non se commendat, sed Christum; quasi dicat: Epistola Christi, et nostra estis, sed fiduciam dicendi talia non ad vos, sed ad Deum referimus.

3.5 Non quod sufficientes. AUG., lib. 2, contra duasepist. Pelag., c. 8. Quis non videat prius esse cogitare quamcredere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum. Quanquam et ipsum credere nihil est aliud, quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere. Sed sufficientia. Attendant hic et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei cœptum, et ex Deo ejus supplementum. Commendat enim gratiam, quæ non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita.

3.6 Qui et idoneos. Hic commendat se per dignitatem officii, scilicet Evangelii, præferens se non solum pseudoapostolis qui carnales observantias prædicant, sed et ipsi Moysi ministro legis.

3.9 Multo magis abundat. Id est in laude quam vetus: quia magis gloria Dei est in salute quam in morte. Quamvis enim juste damnet quod agebatur sub lege, tamen magis ad laudem proficit si indulget, ut possit se reus corrigere; quod per gratiam in Novo Testamento præstatur.

3.10 Nam nec. Vere abundat, adeo quod ad ejus comparationem illa nec dicenda est gloria. Quod claruit. Scilicet Moyses in hac prædicta parte, id est facie. Vel non est gloriosum in hac parte, id est respectu hujus nostræ partis. Illa enim tanta fuit, quanta servo credi debuit. Hæc vero tanta quanta est genitoris Christi: quia Christus in gloria est Dei Patris, ut tantum intersit inter gloriam Moysi et Christi, quantum inter imaginem et veritatem.

3.12 Habentes. Id est ostensa dignitate Novi et Veteris Testamenti ostendit usum utriusque. Multa fiducia. Usu exercemus nos in bonis operibus unde crescit nobis fiducia. Tantum enim videbimus quantum credimus, et quia aperta est gloria, non celamus sensum nostrum, sicut Moyses, sed aperte dicimus.

3.14 Idipsum. Quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi. Quod in Christo evacuatur. Unde in passione Christi velum templi scissum est, ut significetur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetiæ. Velamen enim dicit ad comparationem prophetiæ ut non intelligeretur.

3.15 Sed usque, etc. His qui sunt in Christo evacuatur: sed super cor eorum est velamen, id est cæcitas deprimens rationem eorum: cum, id est quamvis, legitur, id est exponitur, eis Moyses. Et ita duo obsunt, cur non intelligant, et velamen, id est obscuritas est in lectione, et cæcitas super corda, et hoc usque in hodiernum tempus.

3.16 Cum autem conversus fuerit. Id est cum eorum animus deposita cordis duritia et propria cæcitate fuerit conversus credendo. Auferetur velamen. Ut in aqua latere vinum intelligatur, omnis enim prophetia non intellecto Christo insipidum et fatuum quiddam est.

3.17 Dominus autem spiritus est. Ordo verborum est: Spiritus sanctus est Dominus, id est potest operari quod vult, et ideo quod vult, illuminat; et quod vult, in tenebris deserit. Ubicunque autem est spiritus Domini, id est Filii, per quem datur Spiritus sanctus, ibi libertas: et ideo Judæi qui non habent spiritum, non possunt libere intelligere ut nos. Vel, Dominus ad quem convertuntur est spiritus, id est spiritualis essentia, et ita facit spiritualiter intelligere.

3.18 Nos revelata facie. In qua Judæis est velamen. In speculo non nisi imago cernitur. Hoc ergo conamur ut per hanc imaginem, id est rationem quod nos sumus videamus utcunque illum a quo facti sumus, tanquam per speculum. In eamdem imaginem. Quia eadem imago Dei est gloria Dei, sicut supra: Vir quidem imago Dei est, et gloria Dei

4.2 Commendantes. Ut luceat lux vestra coram hominibus. Coram Deo. Non ut videantur ab hominibus.

4.4 In quibus. Talis potest esse ordo verborum: In quibus pereuntibus Deus verus et justus excæcavit mentes infidelium hujus sæculi. Deus hujus sæculi. Id est Deus qui non solum bonos regit, sed et malos pro merito præcipitat, dans eis quod volunt, id est ut non credant: quod non facit malitia, sed justitia. Vel, Deus sæculi, superbia vel ingluvies, vel diabolus princeps mundi, qui sæcularibus principatur.

4.5 Non enim. Quasi dicat: Bene dico gloriæ Christi, vel: Commendavimus nos coram Deo in manifestatione veritatis, et cætera talia facimus; et hoc propter Christum.

4.6 Lucem splendescere. Quod fuit in separatione elementorum. Cœperunt enim tenebræ, ex quo confusa moles cœli et terræ cœpit esse: post accedente luce quod factum est; melius redditur. In quo proficientis hominis affectio significatur, unde fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino Ephes. 5.. In faciem Jesu. Hunc habet sensum: Quoniam divina natura sub aspectum non cadit, per sumptam humanitatem divina luce resplendentem, et fulgura emittentem aspicitur, ut licet. Hinc autem etiam manifestum est, quod Deus incredulitatem non immisit, qui intelligentis lucis splendorem omnibus abunde præbuit: sed ipsi quidem dilexerunt incredulitatem, ipse autem eis cum nollent aspicere radium non præbuit. Scientiæ claritatis. Scientia gloriæ Dei est qua scimus lumen esse quo tenebræ nostræ illuminantur.

4.7 Habemus. Hactenus de altitudine scientiæ egit: hic de fragilitate carnis, quæ est ad gloriam, etsi contra videatur. Thesaurum. Sacramentum Dei, quod fidelibus erogatur, perfidis absconditur; esse thesaurum affirmat.

4.10 Semper mortificationem, etc. Dubium non est, quia in martyribus Christus occiditur, et in his qui pro fide patiuntur, aut exitus, aut vincula, aut verbera Christi passiones sunt, ut et vita ejus in corpore eorum palam fiat. Passiones enim sunt quæ ostendunt meritum ad futuram vitam, quam promisit Christus, unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum, et iterum: Per tribulationes, etc. Manifestetur. Quidam enim de resurrectione dubitabant.

4.12 Ergo mors, etc. Quia per mortem vitam Jesu consequimur: ergo mors non est inutilis, sed operatur magnum quid in nobis. Sed vita qua delectamini in terrenis, operatur in vobis mortem æternam. Vel passive ergo, id est propter spem vitæ Jesu mors operatur, id est a prædictis passionibus efficitur in nobis, id est permittimus effici: sed per hoc vita efficitur in vobis, id est fides plantatur.

4.14 Vobiscum. Non vos nobiscum, ut inferiores, sed pares nobis sitis, si volueritis. Et bene de vobis assero quia omnia ista facimus propter vos instruendos nostro exemplo. Ita omnia ad vos spectant: ut gratia Dei abundans in nobis abundet in vobis, et per vos in aliis, et per vos multos abundet gratiarum actione, ut vos et illi Deo gratias agatis. In gloriam Dei, id est ad ostendendum Deum gloriosum.

5.1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem, etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit præmissa. Non manufactam, sed æternam. Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanæ generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam. Æternam. Quia in ea sine manebitur.

5.2 Nam. Non solum pro præsenti inhabitatione, sed etiam, in hoc, id est in consideratione hujus tantæ gloriæ, ingemiscimus. Ex dilatione desiderii: quod non faceremus, nisi essemus certi. In cujus rei figura Axa filia Caleb petiit irriguum superius et irriguum inferius, ut nos lacrymas effundamus, non solum pro præsentis incolatus miseria, sed pro dilatione supernæ gloriæ. Ingemiscimus, quia cupimus super invocationem animæ, quam jam accepimus. De cœlo. Id est, optamus habere immortale et impassibile corpus, ad similitudinem cœlestium. Nam et qui, etc. Quasi dicat: Nos perfectiores pro dilatione gemimus, quia etiam minus perfecti, qui carnem fovent. Inter hos autem se Apostolus connumerat ne illi de se minus sentiant.

5.3 Si tamen vestiti gloria promissionis; non nudi. Hoc desiderant sancti, ne resurgentes recepto corpore, nudi, id est alieni a promissa gloria inveniantur. Hoc enim opus est: ut induti corpore, superinduantur gloria, quæ est immutatio in claritate. Gravati eo corpore: quo tamen nolumus mortem nobis tolli, sed superindui, id est a Deo vestiri stola immortalitatis quæ destruat mortalitatem, non ut superveniat.

5.4 Qui sumus in tabernaculo. Qui habitationem hujus corporis diligimus, de quo non est curandum, cum non sit tabernaculum nisi ad tempus, ingemiscimus desiderio cœlestis. Nos dico gravati, quasi dicat: Non mirum, si ingemiscimus: quia a beatitudine sumus remoti. Nam etiam de hoc minori gemimus, quia hoc corpore exuimur. Eo. Id est, ideo gemimus. Quod nolumus exspoliari, si hoc posset fieri. Vel, ingemiscimus, desiderio cœlestis. Deus autem hoc effecit. Vel, nolumus exspoliari: Deus tamen effecit ut immortalitatem desideremus. Ut absorbeatur, etc. Ita ut nusquam sit mortalitas. Non infra, non supra, non intra, non extra. Absorpta est enim mors in victoria.

5.6 Audentes. Deus facit nos velle immortalitatem, facit et certos per spiritum, et ideo audentes sumus. Peregrinamur a Domino. Quomodo? cum alibi scriptum sit: In ipso vivimus, movemur et sumus? Act. 17. Quia etsi ubique Deus, non tamen hic videtur sicut in cœlis. Peregrinamur ergo non fide, sed specie.

5.10 Ut referat unusquisque. Etiam pueri, qui, si non per se, per alios gesserunt, dum per eos crediderunt vel non crediderunt, secundum quod judicantur, non secundum quod gesturi erant, si diu viverent. Dicit enim: prout gessit in corpore, non ut gesturus erat si viveret, frustra ergo homo post hoc corpus sibi promittit, quod hic in corpore comparare neglexit. Suademus. Suadent apostoli ut reliqui bene viventes credant et provideant sibi, quia quorumdam praviloquio dies Domini in dubium venit

5.11 Deo autem manifesti sumus, quia hoc prædicamus quod jubet Deus.

5.13 Sive enim mente. Quasi dicat: De nobis utique gloriari potestis, quia quidquid agimus, vel est honor Dei, vel utilitas proximi. Sive excedimus, id est, si nos commendamus (in quo putamur insensati), Deo est, id est ad honorem Dei, qui sic nos exaltavit. Sive sobrii: ut non alta de nobis dicamus, ad vestram est hoc utilitatem. Sive enim mente excedimus. Loquitur Apostolus de quadam ineffabili contemplatione et raptu, ubi audivit quod non licet homini loqui. Deo est: non vobis, qui non potestis capere. Sive enim sobrii sumus. Condescendendo. Vobis. Quia sic loquimur, ut capere possitis. Isti sunt angeli de quibus Dominus ait in Evangelio: Videbitis cœlum apertum, et angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis; hos eosdem angelos vidit Jacob in scalis ascendentes et descendentes.

5.14 Charitas enim Christi, etc. Quia Christus charitate pro nobis mortuus est, constat omnes mortuos fuisse in Adam; pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Quæ gratia ne inutilis sit hominibus, apostoli, ut eos illiciant, necessario se laudant; per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi. Si unus pro omnibus. Id est, si Christus pro omnibus quantum ad se, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines debent mori pro honore illius.

5.15 Qui vivunt in corpore, non sibi vivant, sed voluntati Dei. Quod quidem debent: quia etsi Christus usque ad mortem fuit infirmus, injuriatus, jam tamen post resurrectionem non est, sed apparet quod esse videbatur. Unde: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum Joan. 8.. Vicem ergo ei reddant quasi Deo, non homini solum pro eis passo.

5.16 Neminem novimus. Id est, laudamus. Secundum carnem. Id est, sua quærentem, non quæ Christi: temporalia, non æterna. Nec hoc debet facere aliquis, quia etsi Christus fuit mortalis sicut ego, per quod eum putavi hominem esse tantum, dum eram infidelis: tamen jam est immortalis, et ita securi sumus de præmio. Si quis ergo in Christo est renatus novus, illi jam spe transiit mortalitas, et transibit, et dabitur nova immortalitas. Vel, si quis novus, vetus lex transiit illi, et novam habet. Neminem non secundum carnem. Vitam futuram ita certa spe tenet, quasi jam sit præsens: quæ in Christo surgente impleta est, quæ non est secundum carnem: non quin in eadem carnis substantia resurrecturi simus, sed quod non in eadem qualitate corruptionis, quæ nomine carnis signatur. Et si cognovimus secundum carnem. Quia quamvis dum infidelis intellexit Christum in lege promissum esse secundum carnem, ut legalia observaret et servari præciperet: sed tamen non jam post conversionem nunc ita esse credit, sed umbra penitus cessat.

5.17 Vetera. Omnino Vetus Testamentum et omnia ad veterem hominem pertinentia, ut sic. Nova. Venerunt Novum Testamentum, et omnia novi hominis. Vetera. Ut error idololatriæ, cui cognitio unius veri Dei successit.

5.19 Deus erat. Per hoc intelligitur Pater esse in Filio, et Filius in Patre, quia una est eorum substantia. Ibi est unitas, ubi nulla diversitas: et ideo alter in altero est, quia et imago et similitudo eorum una est.

5.20 Reconciliamini. Reconciliamur confitendo peccata, et pœnitendo ei qui nos sibi reconciliat.

5.21 Pro nobis peccatum fecit. Usus est Veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis, vel, peccatum dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur: De peccato delevit vel damnavit peccatum, id est de similitudine carnis peccati: quia misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Ita etiam maledictum pro morte accipitur, quæ de maledicto Dei venit, ut vere dictum in lege intelligatur: Maledictus omnis qui pendet in ligno Deut. 21.. Quid est quod ait, maledictus? id est, terra es, in terram ibis Gen. 3.. Quid est quod dicit, omnis? quia Christus, qui pependit in ligno, cum esset vera vita, mortuus est vera morte non ficta.

6.1 Ne in vacuum. Gratia Dei est remissio peccatorum, quam in vanum recipit, qui non vult se exercere in operibus bonis, vel qui in legalibus confidit.

6.2 Nunc tempus. Quod non in lege veteri, vel nunc, non cras, non post annum: quia statim in obitu fidelis: salus datur.

6.3 Ut non vituperetur. Quod utique fieret, si, quod verbo doceremus, operis exemplo non exhiberemus.

6.4 Sicut Dei ministros. Hi non adulantur, ut pseudo studentes lucro. In multa patientia, in tribulationibus. In tot duris, leve est onus Christi et requies, intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante, omnia enim sæva et immania, facilia et prope nulla facit amor. Et secundum hoc intellige quod dicitur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Matth. 11.. Et iterum: Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est Ibid., etc.

6.6 In castitate habita, in scientia, ut caste omnes agere sciant, nihil adulterinæ opinionis admisceant. In suavitate, habita, in Spiritu sancto: ut scilicet, secundum Deum suaves et affabiles, non ut illi qui per dulces sermones seducunt corda innocentium. In charitate non ficta. Ficta est, quæ deserit in adversitate.

6.7 In virtute Dei. Non speremus in homine vel in bonis; si quid boni est, Deo attribuamus. Vel hoc dicit, quia qui prædicta habet, miracula facit ad conversionem infidelium.

6.8 Per gloriam et ignobilitatem. Exhibeamus nos ut ministri Dei. Per gloriam. Si gloriosi sumus apud homines, vel ignobiles et contempti, nec inde inflemur, nec inde succumbamus vel doleamus. Eodem modo si infamamur de aliquo scelere vel bonam famam habeamus de aliquo opere. Item exhibeamus nos Deo habiti ut seductores apud quosdam, quod falsum est. Et non dicit simpliciter, habiti seductores, sed addit: ut, et inde est infamia. Et apud alios habiti ut veraces. Quasi dicat: hoc verum est, attamen nec bona æstimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item habiti apud alios, ut castigati, etc.

6.10 Quasi tristes. Inimici putabant apostolos non evadere minas iniquorum. Ipsi ope Dei tuti sunt a morte præsenti et futura. Omnia possidentes. Tales sunt qui, terrenas divitias abjicientes, cœlestes per fidem jam tenent. Quasi nihil habentes omnia possident, qui, terrenis in usum vel opus misericordiæ retentis, cœlestes divitias se quandoque habituros sperant. Gloria apostolorum fuit, nihil omnino possidere, sine sollicitudine esse: et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes eorum ponebantur.

6.11 Os nostrum. Quasi dicat: Multa dixi de vobis, sed hæc omnia ample et diffuse dicta, ad vos corrigendos spectant, o Corinthii, et non ad meam superbiam; itaque stulti estis qui me dimisistis.

6.14 Nolite jugum, etc. Ratio est, quia vos justi, illi iniqui: et ideo in nullo debetis eis communicare.

6.15 Quæ autem conventio Christi. Ut Christus et Belial non conveniunt, sic Christianus et quilibet infidelis. Item nihil habet templum Dei cum idolis; et quia vos estis templum Dei, ideo non debetis communicare cum his qui sunt templum diaboli.

6.16 Cum idolis? Idola prohibet coli, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam. Quoniam inhabitabo. Potest hoc intelligi de corporali conversatione quam Christus inter homines egit. Et dicit Christus: Habitabo inter illos et ambulabo Baruch 3., id est, corporaliter inter illos conversabor. Unde alibi: Terris visus est, et cum hominibus conversatus est; et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis Joan. 1.. Et hic Christus Deus noster est, et Ecclesia est populus ejus: et ideo Apostolus vult eos separari ab omni contaminatione.

7.1 Ab omni iniquitate. Scilicet mentis: quod tunc fit, si timorem Dei sequimur, quia qui sine Deo hæc agit, sanctus mundi est, non Dei. Ab omni inquinamento carnis. Id est carnalis observantiæ, et perficientes sanctificationem quæ est tantum Spiritus sancti.

7.3 Ad commoriendum. Vel ut mecum patiamini, vel ut mecum coronemini.

7.4 Repletus sum consolatione. Per jam correctos, invitat alios ad correctionem. Superabundo, etc. Hoc contingit Apostolo dum videt eos proficere pro quibus patitur.

7.5 Caro nostra. Dicit caro, quia in adversis anima quæ est in corpore quod patitur, spe futuri quiescit. Foris. Hoc intelligitur de apertis inimicis, intus de falsis fratribus, qui difficilius tolerantur. Vel ab his qui foris sunt, est tribulatio: de his, scilicet fidelibus qui intus, id est in Ecclesia; timores, ne moveantur. Vel de his qui sunt intus, id est in Ecclesia, corpore, non mente: nomine, non homine, id est de falsis fratribus, ut prius.

7.7 Qua consolatus est in vobis. Quia vidi Titum consolatum in vobis, et ego consolatus sum.

7.8 Et si prius pœniteret. Hoc dicit ne videatur inhumanus, qui de aliorum tristitia gauderet. Videns. Quasi dicat, non me pœnitet, sed gaudeo. Videns quod, id est quamvis videam quod Epistola contristavit; unde primum dolui, et me pœnituit.

7.9 Contristati estis. Non cum ira quæ pejores efficit, sed cum pudore qui corrigit.

7.10 Pœnitentiam in salutem. Satisfactio pœnitentiæ est causas peccatorum excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere. Sæculi autem, etc. Dum dolet peccator se detectum.

7.11 Ecce enim. Tristitia secundum Deum facit pœnitere in salutem: quia quæ ducunt ad salutem, sollicitudinem operantur. Quantam in vobis. Qui pœnitet sollicitus est ne denuo peccet, et non se excusat, sed confitetur: quod est se defendere a gehenna: et desiderat reformari, qui scit se per peccatum deformem, et habet zelum bonorum operum, et vindicat in se quod deliquit. Exhibuistis, etc. Id est, ostendistis puniendo illum qui incestum admiserat, vos esse incontaminatos, a negotio, id est gravi peccato illius qui uxorem patris habuit, cui consentiendo inquinati eratis.

7.12 Qui fecit injuriam. Ut ille qui incestum fecit. Vel illos tangit quos superius in prima. Epistola injurias et fraudes fratribus fecisse dixit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesiæ quæ omni contumeliam aut fraudem patienti compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait: Igitur etsi scripsi vobis, non tantum propter eum qui fecit injuriam, id est fraudem proximo suo, nec propter eum qui passus est fraudem, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam, etc. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet injusti emendentur et polluti sanctificentur, et Ecclesiæ reconcilientur.

7.13 Abundantius magis. Quasi dicat de utroque, id est de correctione vestra et de gaudio Titi. Sed magis abundantius de gaudio Titi sumus gavisi, quia se gaudebat Apostolus non solum de correctis, sed etiam de aliis quos sperabat corrigendos.

7.14 Sed sicut, etc. In corrigendo veritas arguentis apparet, dum qui arguuntur se emendant. Dum enim correcti emendantur, testimonium perhibent arguenti. Verum ergo ostendens Apostolus prædicationem suam, per efficaciam illorum ait: Sed sicut omnia in veritate, etc. Et viscera ejus, etc. Sancti affectus in omni bono est.

8.1 Notam autem vobis. Hic (ubi de correctis agitur) mentio fit de collectis: quia ab aliis non quærit, quibus suadere non potest. Vel, ut alii codices habent, quibus sua dare non prodest.

8.2 Quod in multo experimento. Abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Sylæ ibi facta, non sunt scandalizati: sed cum gaudio acceperunt verbum, probati passionibus eorum. Et altissima. Tenues in substantia, divites in dando: quia pura conscientia operati sunt.

8.5 Primum Domino se emendantes, deinde fratribus sua offerentes. Aliter non erat accipiendum, quia munera excæcant oculos, et jura auctoritatis inclinant. Qui vero dant ne arguantur, fructum dandi non habent.

8.8 Non quasi imperans, etc. Non solum rogavi Titum, sed ego ipse dico ut abundetis, non quasi imperans. Id est non quasi pœnitentiam injungendo, quia sic quasi ex voto tenerentur Corinthii.

8.9 Egenus factus est. Non ait, pauper factus est, cum dives fuisset: sed, cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit: intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Ut inopia illi. Per illius enim paupertatem abjicicimus pannos iniquitatis, ut induamur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum-tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit, nos ditavit.

8.10 Sed et velle. Quasi dicat: Vestrorum quidam voluerant, quidam autem cœperant: nunc vero utrique perficiant.

8.13 Sed ex æqualitate. Dividat quisque quantum habet cum sanctis, quia non plus exigitur quam retinere sibi debet: sic Zachæus dimidium bonorum suorum dedit pauperibus.

8.14 Ut fiat æqualitas. Non quin differant in claritate: sed quia omnibus idem, et omnibus erit sufficientia. Sicut scriptum. De manna in signo hujus rei.

8.15 Qui multum non abundavit. Plus habent sancti in spe futuri, minus hi qui in tempore divites, et tamen ibi æquabuntur. Ut sicut hic inopiam sanctorum sustentant, ita ibi ab eis sustententur, et divites fient in æterno bono. Qui multum non abundavit. Sic qui multum dat dives, et qui parum pauper, si æqua sit utriusque voluntas, æqualem habent mercedem.

8.18 Misimus autem. Duos fratres Apostolus misit cum Tito, sed eos non nominat, forte enim ignorabant eos Corinthii, nec de ipsis adhuc periculum fecerant. Quoniam autem pecuniarum collectarum multitudo sufficit malis dare suspicionem, securitatem exhibet; propterea, inquit, tales misimus, et non unum solum, sed et duos et tres. Commendat vero eos non ab Evangelio, neque ab electione solum, sed etiam quod probati sint, et propterea electi, ita ut nihil suspicentur.

8.19 In hanc gratiam. Id est prædicationem gentium cui destinatus sum, et volo.

8.20 Devitantes hoc. Circa curam sanctorum negligentius agere non vult videri Apostolus, et ideo præmonet ut sollicitudo ejus providentia appareat. In hac parte. Doctrinæ et miraculorum, ut dicatur, Bene prædicat, sed non est memor sanctorum, sicut alii apostoli, et sicut sibi præceptum est.

8.21 Coram Deo. Propter nos conscientia nostra sufficit nobis: propter vos fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Duæ res sunt, conscientia et fama: conscientia tibi, fama proximo: qui conscientiæ fidens negligit famam, crudelis est.

8.22 Confidentia. Quasi dicat: pro confidentia vestri ivit? et pro Tito et Luca cum quibus ibenter ibat.

8.23 Sive. Vel sive per patres vestros apostolos Ecclesiarum ad gloriam Dei, id est quod ipsi sunt apostoli Ecclesiarum, hoc est gloriæ Dei Christi, id est ad gloriam Christi: quia in eis non hominum, sed Christi gloria est.

8.24 Ostensionem. Id est charitatem vestram quam ostendistis aliis et gloriam nostram quam similiter ostendistis esse veram, nunc ostendite, bene istos recipiendo, et hoc in faciem Ecclesiarum, ut alii a vobis accipiant exemplum.

9.2 Et vestra æmulatio. Æmulatione Corinthiorum aliæ Ecclesiæ (dum audiunt illos prius erroribus implicatos, postea bonæ voluntatis fuisse effectos) incitatæ sunt ad bonum opus.

9.4 Erubescamus. Si enim non fuerit hoc inventum, quod Apostolus testificatus est de his, et ipse erubescet et ipsi amplius confundentur.

9.6 Qui parce seminat. Non parce seminat qui parum habens parum largitur, si animus promptus sit plus dare, si plus haberet.

9.7 Non ex tristitia. Qui invitus dat propter præsentem pudorem, non habet mercedem. Hilarem enim datorem, qui dat ut careat tædio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et meritum et rem perdit. Large dat qui affectum largiendi habet, etiamsi nihil habeat quod largiri possit.

9.8 Abundare, etc. Licet enim exiguum sit quod parum habens tribuit, abundat tamen, quia recto judicio fit: quia non quæritur de quanto, sed quo animo detur.

9.9 Justitia enim. Justus est qui bona mundi fine æterni præmii communia reputat.

9.10 Incrementa frugum. Justitia est sanctitas, et bona vita: et inde fruges, id est, æterna remuneratio. Incrementa eleemosynæ: pro quibus et hic virtutes, et in futuro gloria augebitur.

9.11 Quæ operatur. Id est, ipsa largitio est causa quare gratiæ agantur Deo, cujus largitionis nos sumus ministri.

9.15 Gratias Deo. De alterna indigentia, et de alterno supplemento indigentiæ provincialium Christi et militum Christi gratias Deo agit. Egit hic de rebus carnalibus in illos, et postquam egit de spiritualibus in istos, tanquam plenus gaudiis exclamat: Gratias ago, etc.

10.1 Ipse autem ego Paulus. Incipit agere de incorrectis qui pseudo sequebantur, et Apostolum ferocem putabant, quasi diceret: Correctos ad eleemosynas invito: Paulus vere humilis, non superbus ipse qui alios ad eleemosynas moneo, idem vobis qui illis, obsecro, dico, etc.

10.3 Non secundum carnem militamus. Non enim militiam a Deo nobis datam exercemus secundum carnem, id est, pro terreno commodo.

10.4 Ad destructionem munitionum. Ut destruantur consilia diversis calliditatibus hominum seu dæmonum munita. Munitiones, etc. Munitiones sunt corda infidelium, quæ diabolus obtinet, et munit diversis erroribus, ne verbum Dei possit intrare per fidem, vel per similitudinem munitionum. Et ad hæc devincendum valeant arma militiæ Apostoli, et ostendit munitionis illius partes, scilicet, consilia.

10.6 Et in promptu habentes. Quia nihil nos remordet quo minus audeamus. Ulcisci, etc. Tunc aliquis vindicat inobedientiam, cum illam condemnat per obedientiam. Tunc illam destruit quando illos qui resistunt, perducit ad fidem. Et hæc est digna ultio, ut perfidia ab his quibus defendebatur, damnetur.

10.7 Quæ secundum faciem. Multa dixi quibus ostendi vobis potius debere nos sequi quam pseudo, quasi diceret: Si vobis non sufficiunt quæ dixi, quare me potius quam pseudo sequamini? Videte hæc quæ secundum faciem, id est, ita evidentia sunt, sicut ea quæ sunt subjecta oculis.

10.8 Non erubescam. Quia et verum est, et non ad gloriam meam, sed hoc dicitur ad utilitatem vestram.

10.9 Ut autem non existimer. Hic dicit se cum præsens fuerit, opere implere quod absens verbo minatur. Hoc autem dicit occasione illius sententiæ: parati ulcisci omnem inobedientiam: ut, inquit, non existimer a vobis tantum terrere verbis, et opere (quod minor verbis) non implere, sciatis quod minor verbis impleturus sum factis.

10.11 Hoc cogitet, etc. HIER. Ne quis putet me illa comminari, etc., usque ad et peccantibus per severitatem fortis existo. Tales. Quia si vitia vestra palparemus, tunc non ædificaremus, sed destrueremus.

10.12 Non enim audemus, etc. Tales erimus facto, quia non sumus similes pseudo, qui usurpant sibi potestatem, et vitia palpant. Et hoc est: Non inserimus nos quibusdam, id est, pseudo qui commendant, id est, usurpant potestatem. Quod est, non ponimus nos in numero illorum, ut potestatem usurpemus, sed a Deo accepimus. Aut non comparamus nos illis ut, sicut illi, adulemur vobis et vitia vestra palpemus: quod posset etiam habens potestatem.

10.13 Nos autem, etc. Sicut illi qui usurpando gloriantur ultra mensuram. Sed secundum mensuram. Dei enim nutu Corinthiis evangelizare monitus est. Partitum erat unicuique ad quos in prædicatione dirigeretur, ut singuli aliquos populos haberent proprios, de quorum fide gloriarentur. Ad regulam autem Apostoli illi omnes pertinebant, quos in fide fundaverat: qui ad omnes missus erat a Deo.

10.15 Non in alienis laboribus. Hoc facere esset ultra mensuram gloriari; sed spem habentes in vobis: id est, per vos magnificari apud alios, et evangelizare secundum regulam nostram, id est, secundum quod a Deo injunctum est, non habentes spem gloriari in aliena regula.

10.17 Qui autem gloriatur. Ego non gloriabor in aliena regula. Similiter autem qui gloriatur, id est vult potestatem exercere, in Domino, id est, in mensura a Deo data glorietur.

10.18 Sed quem Deus. Illum Deus commendat et probatus est, quem dignum habet, ac mittit ut prædicet donum ejus: quem non mittit, non commendat, quia non missus prædicat.

11.1 Utinam sustineretis, etc. Quasi: Glorior de regimine (quod videtur insipientia). sed utinam sustineretis, etc. Insipientiam dicit gloriationem secundum carnem, ne in eo illis videatur inferior quam ipse quidem non curat, sed prodest Corinthiis de ea agere. Insipientiæ. Quia dictum est: Non te laudent labia tua, sed proximi tui. Supportate. Quasi dicat: Et si gravem, vos tamen patienter ferte.

11.2 Æmulor. Æmulatio est propter alienum statum motus mentis, vel in bonum vel in malum. Hic amoris est, non livoris, quia diligit eos æmulatione Dei, id est quam Deus spiritu suo inspirat, per hoc ostendit ea quæ dicet, amore eorum se dicturum, non ut ad laudem ejus proficiant, sed ad horum profectum. Vos uni. A plurali ad singulare descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitate mentis (etsi non corporis) servare. Virginitas carnis, corpus est intactum: hæc virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta: hæc est omnium fidelium.

11.3 Timeo autem. HIER. Serpens Evam de Deo mentiendo seduxit, etc., usque ad penitus non esse, aut æternam non esse affirmat contra auctoritatem omnium Scripturarum.

11.4 Nam si is qui venit. Non missus. Recte pateremini. Si aliquid majus vobis sit per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis anathema dicit, si aliud reciperent, quod non utique majus esset, sed contrarium.

11.5 Existimo. Supra egit de pseudoapostolis, nunc de veris, quibus Paulus inferior videbatur; quia non fuerat cum Jesu conversatus.

11.6 Nam etsi imperitus. Hoc non ad apostolos pertinet, quia non erant eloquentes, sed ad pseudo, qui componebant verba. Imperitus ergo sermone non est reus apud Deum, sed qui non habet scientiam Dei, quæ pertinet ad salutem.

11.7 Quoniam gratis Evangelium. Minus non feci, sed plus: quia gratis, unde mihi irascimini, et alios mihi præponitis: cum hoc non sit peccati, sed gloriæ.

11.10 Est veritas. HIER. Sicut Christus semel statuit, nec negavit, necesse est ut etiam ego non mentitus ita faciam. Ut in quo gloriantur. Gloriantur in accipiendo, sed me non accipiente, non accipient. Nam ejusmodi, etc. Inveniantur sicut et nos. Id est, similes nobis. In quo, id est, in hoc quod glorientur se esse similes nobis.

11.13 Transfigurantes se. Ad tentandum eos quos ita erudire opus est. Vel ad decipiendum prout justum est. Ad hoc magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam cum angelos bonos amicos se habere putat, habeat malos dæmones, fictos amicos; eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos.

11.15 Quorum finis. Id est, retributio data in fine vitæ erit secundum opera ipsorum, quia sicut pseudo peritura appetiverunt, ita et ipsi peribunt, et sicut ministri justitiæ æternæ, ita et ipsi erunt æterni.

11.17 Quod loquor. In hac substantia gloriæ, id est, in gloria carnis quam putant substantiam, id est, ita amant ac si per eam credant se subsistere. Sed quasi in insipientia. Quia hæc ad carnis tumorem pertinere videntur, ubi insipientia est. Insipientia enim est aliquem laudare se. Sed quia Apostolus non propter se facit, sed propter Deum, ideo ait, quasi in insipientia.

11.20 Cædit. Id est, decipit. In faciem cæditur is, in cujus os injuria irrogatur. Hoc faciebant quidam Judæi qui eo quod essent de genere Abrahæ, detrahebant illis, eo quod essent incircumcisi et se præferebant, nobilitatem carnis sibi vindicantes: quos Corinthii tolerabant, et Apostolo præferebant.

11.22 Hebræi. Hebræi dicuntur ab Heber, qui in confusione linguarum solus retinuit linguam naturalem. Et quia multi sunt Hebræi, qui non sunt Isrælitæ, sicut proselyti, addit: Isrælitæ sunt, et ego.

11.23 Ut minus sapiens. AMBR. Ostendit se coactum in laudem suam prorupisse. In laboribus. Occasione inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit, ne in se videatur minor gratia.

11.24 A Judæis quinquies. Judæis mos erat in synagoga contra legem agentes verberare correctionis causa. Unde Paulum legem impugnantem quinquies verberaverunt, et in unaquaque correctione triginta novem ictus ei dederunt, quadragesimum pro misericordia condonantes. Una minus. In ultima vice corrigia subtracta. Vel, in unaquaque percussione una minus.

11.26 Periculis latronum, etc. Quos diabolus (cum in civitate occidere non posset) ei excitabat in via, cum tamen nihil ferret, quod latrones cuperent.

11.27 In fame. Ubi ergo promissio Dei: Primum quærite regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis? Luc. 12. Sed novit medicus, cui nos semel commisimus, hæc adjutoria quando apponat, quando subtrahat.

11.28 Sollicitudo. Quanto major charitas, tanto majores plagæ de peccatis alienis. Unde: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem.

11.29 Non uror? Urunt omnes tribulationes, sed non ad consumptionem, imo ad purgationem. Iste affectus purgat: quia de charitate venit. Omnes qui scandalum patiuntur frixorium sunt habentium charitatem, id est ossium quæ ferunt carnes, id est perfectorum qui portant et regunt carnales; unde: Et ossa mea in frixorio confrixa sunt.

11.31 Non mentior. Quia fert mihi testimonium per signa et prodigia.

12.2 Scio hominem. Quasi de alio, et res dicitur, et jactantia vitatur. Sive in corpore, sive, etc. Hoc ignoravit Apostolus, utrum quando raptus est, in corpore fuerit anima, an omnino de corpore exierit, adeo ut mortuum corpus jaceret, an secundum modum alium quemdam viventis corporis ubi anima fuerit, mens ejus ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis accepta sit. Et quia hoc incertum erat, ideo forsitan dixit, sive in corpore, sive extra. Raptum. Contra naturam elevatum. Usque ad tertium cœlum. Id est, ad cognitionem Deitatis. Primum cœlum est æreum; secundum, firmamentum; tertium spirituale, ubi angeli et sanctæ animæ Dei fruuntur contemplatione.

12.4 Raptus est. THEOPH. Ipsius vide summam demissionem et humilitatem, quomodo tanquam de alio hæc recenseat: de hoc enim, inquit, gloriabor. At cujus gratia (si alius raptus est) gloriaris? Itaque hæc de seipso dicit. Arcana verba. Intimationem de secreta Dei essentia, quasi per verba.

12.6 Supra id quod, etc. Si enim magna referrem et plura, forte aliqui putarent me non esse infirmum, sed hominem immortalem, vel angelum, etc.; ideoque parce de me loquor.

12.7 Et ne magnitudo. Parco multum gloriari, ne alter puter. Et ideo datus est stimulus pungens carnem. Quis? angelus malignus missus a Satana, ut colaphizet, id est reprimat omnem motum superbiæ incutiendo tribulationes, vel tentando (ut quidam aiunt) per libidinem. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendæ virtutis.

12.9 Dixit mihi. Per inspirationem, vel per angelum. Nam virtus in infirmitate perficitur. Perfectio virtutum est, quæ habet infirmitatem contrariam, cum qua legitime certet: et ideo gloriabor in infirmitatibus, non invitus, sed libens.

12.11 Factus sum insipiens. In his omnibus commendationibus videor insipiens, sed vestra culpa qui debuistis me contra pseudo commendare.

12.12 In omni patientia. Patientiam primam memorat, quæ ad mores pertinet: quia diu illos portavit, quasi impatientes ægros, ut adhibita potestate signorum, quasi medicina curaret vulnera eorum. Et virtutibus. Virtus est genus signorum et prodigiorum, id est omne miraculum. Signum, quod in quocunque tempore aliquid significat, et est prodigii genus. Prodigium quod in futuro. Vel signum et prodigium in his quæ contra naturam, virtus in his quæ non contra naturam, ut per impositionem manus et orationem a morbo liberare.

12.14 Nec enim debent, etc. Carnales patres filiis congregant, sed spirituales dignum est ut a filiis sumptus accipiant. Hic autem in tantum probat se nolle accipere, ut transferat causam carnalis patris ad spiritualem: et dicit non solum se pro salute eorum impendere, sed et mori paratum.

12.15 Et superimpendar, etc. Perfecta quidem charitas hæc est, ut quidem paratus sit etiam pro fratribus mori. Sed nunquid mox ut nascitur? Cum fuerit nata, nutritur: cum fuerit nutrita, roboratur: cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, dicit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo.

12.19 Olim putatis. Quasi dicat: Jamdudum forsan putatis: quod causa excusationis quasi reus dicam, quod non gravavi, sed dico (teste Deo qui scit) quod non circumveni vos, et non superbe, sed in Christo amplificando in vobis.

12.21 Ne iterum cum venero, etc. CHRYS. Gloria est punire, improperare, pœnas exigere, etc., usque ad sed propter illius præceptum. Et non egerunt. Non sufficit mores in melius commutare et a malis recedere, nisi de his quæ facta sunt, satisfiat Domino per pœnitentiæ dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.

13.2 Non parcam. Post tot correctiones, si qui se non emendant, non debet eis parci.

13.3 An experimentum. Moris est divinæ Scripturæ personæ Dei tribuere quod in nobis facit, sicut Apostolus locutionem ipsam illi tribuit cujus munere loquebatur, id est Christo. Qui in vobis non infirmatur, sed potens apparuit cum dona dedit. Quod experti, non dubitent se ab eo posse puniri.

13.4 Nam et nos infirmi. Vivit Christus qui prius fuerat infirmus. Nam et nos multo minores, licet infirmi in illo, id est licet ad imitationem ejus multa patimur a perfidis, tamen vivemus, id est potestatem habebimus per eum in vobis judicandis. Vel, vivemus cum eo, id est in simili beatitudine cum eo: et hoc ex virtute Dei; quod tale est in vobis, id est in conscientiis vestris: In vobis. Erga vos. Mors illata a perfidis vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgentes vivent cum Christo.

13.7 Oramus autem, etc. Hoc orat Apostolus, ut his bene agentibus in eis corripienda non inveniat, et sic reprobi appareant: probati enim videntur, dum judicant peccatores. Sic ergo si non sint quos judicet, cessante auctoritate quasi reprobi videntur. Reprobi simus, id est appareamus reprobi, non habentes quod vindicemus vel dijudicemus.

13.9 Gaudemus enim, etc. HIER. Gaudemus si non sit necesse ut nostra virtus appareat, sicut Petri apparuit in Saphyra et Anania.

13.10 Secundum potestatem. Iterum ostendit quod non cupit potestate in illis abuti, adjiciens non in destructionem sed in ædificationem se eam accepisse, unde subdit: Non in destructionem. Non destruuntur autem qui corriguntur, sed correcti ædificantur.

13.11 Gaudete, fratres. Id est bene operamini ut verum gaudium habere possitis. Et Deus pacis erit vobiscum. Hinc vobis erit pax a dilectione illius, hinc malorum omnium sublatio. Ista pax orbem servavit, diuturnum bellum solvit, cœlo terram conjunxit, ista homines angelos fecit. Istam ego imitetur. Innumerabilium enim bonorum mater est dilectio, per istam salvati sumus, per istam ineffabilia bona omnia assequimur.

13.13 Gratia. Totam Trinitatem optat benedicere eos. Sua tribuit congrua cuique. Gratiam, id est remissionem Filio, charitatem Patri qui ex dilectione misit Filium, communicationem Spiritui, per quem fit unio. Et charitas Dei. Dilectio Dei misit Christum, cujus gratia salvat. Et ut possideamus hanc gratiam salutis, communicatio facti Spiritus sancti, vel ipse Spiritus ita sit vobiscum, ut communicet et conferat vobis et gratiam Christi et charitatem Dei. Quasi: Tota sit vobiscum Trinitas, dans gratiam de commissis et charitatem per Spiritum.