HomeAbout

Clementine Vulgate (1598)

Previous bookBook startNext book

INCIPIT AD EPHESIOS

1  1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.[fn] 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,[fn] 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.[fn] 5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ,[fn] 6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.[fn] 7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,[fn] 8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia:[fn] 9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, 10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso;[fn] 11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ:[fn] 12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo; 13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,[fn] 14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius. 15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,[fn] 16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: 17 ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,[fn] 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,[fn] 19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,[fn] 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus:[fn] 21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.[fn] 22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,[fn] 23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.[fn]

2  1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,[fn] 2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,[fn] 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:[fn] 4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),[fn] 6 et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu:[fn] 7 ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.[fn] 8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:[fn] 9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.[fn] 10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.[fn] 11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta:[fn] 12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.[fn] 13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,[fn] 15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem:[fn] 16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.[fn] 18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19 Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,[fn] 20 superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu:[fn] 21 in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,[fn] 22 in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

3  1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,[fn] 2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis:[fn] 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,[fn] 4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,[fn] 6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium:[fn] 7 cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.[fn] 8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,[fn] 9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit:[fn] 10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,[fn] 11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro:[fn] 12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. 13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra. 14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,[fn] 15 ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,[fn] 16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, 17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,[fn] 18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:[fn] 19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.[fn] 20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:[fn] 21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.

4  1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,[fn] 2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,[fn] 3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.[fn] 4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. 5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.[fn] 6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. 7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8 Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.[fn] 9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,[fn] 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi:[fn] 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:[fn] 14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. 15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:[fn] 16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. 17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,[fn] 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,[fn] 19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.[fn] 20 Vos autem non ita didicistis Christum, 21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,[fn] 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.[fn] 23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ,[fn] 24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.[fn] 25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.[fn] 26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.[fn] 27 Nolite locum dare diabolo:[fn] 28 qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.[fn] 30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.[fn] 31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.[fn] 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

5  1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.[fn] 3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: 4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. 5 Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.[fn] 6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.[fn] 7 Nolite ergo effici participes eorum. 8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:[fn] 10 probantes quid sit beneplacitum Deo: 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.[fn] 12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. 13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.[fn] 14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.[fn] 15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, 16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.[fn] 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, 19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, 21 subjecti invicem in timore Christi.[fn] 22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino:[fn] 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus. 24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.[fn] 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:[fn] 30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.[fn] 33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.

6  1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. 2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:[fn] 3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. 4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. 5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:[fn] 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. 10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.[fn] 11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: 12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.[fn] 13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,[fn] 15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,[fn] 16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:[fn] 17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),[fn] 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:[fn] 19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:[fn] 20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. 21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino: 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.[fn] 24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.

Footnotes

1.1 Argumentum Ephesii sunt Asiani. Hi, accepto verbo veritatis, perstiterunt in fide: hos collaudat Apostolus, scribens eis ab urbe Roma de carcere per Tychicum diaconem. Paulus Apostolus. More suo salutationem præmittit. Deinde gratias agit Deo, exponens prius beneficia humano generi præstita, post ipsis apostolis specialiter indulta; deinde et Ephesiis ipsis, ostendens a quo et ad quid vocati sint. Deinde Christi dignitatem et prælationem ostendit; postea ad patientiam et charitatem eos invitat, unitatem fidei et Ecclesiæ commendans, et dona gratiæ enumerans. Tandem ad certamen exhortans contra principes tenebrarum, militiæ Christianiæ armaturam describit. Sanctis omnibus. Perfectis, et non solum eis, etc. Fidelibus. Qui si non sancti, vel in fide sani. Sanctis, exercitio virtutum. Et fidelibus, fide recta quæ in Christo Jesu. Recte illa duo posuit, tunc enim prodest ac creditur bona vita, si fides est in Christo Jesu. Tunc vere sancti sunt si fideles sunt in Christo. Vel: distingue inter sanctos et fideles, ut sanctos intelligas majores et perfectiores, fideles minus perfectos.

1.3 Benedictus. Præmissa salutatione, incipit ab actione gratiarum, innuens omnia esse ex Deo. Benedixit. Unum quidem benedictionis verbum, sed per congruentia personæ varie debet intelligi. Benedicitur ab homine Deus, cum laudibus dignis extollitur. Homo autem a Deo, cum Deus ei gratiæ suæ dona impartitur, non meritis illius, sed misericordia sua.

1.4 Sicut elegit, etc. Ne quis ergo putet animas cum Deo æternas, et tunc aliquid meruisse juxta errorem illorum, qui ante hæc visibilia dicunt quasdam fuisse animas sanctas, et ideo tunc fuisse electas.

1.5 Qui prædestinavit. Posita prædestinatione, quæ pertinet ad justitiam et sanctitatem vitæ præsentis, ponitur hic alia pertinens ad vitam æternam, cujus effectum supra notavit.

1.6 In laudem gloriæ gratiæ suæ, etc. Quasi dicat: Gloria gratiarum est æterna adoptio. In qua gratificavit. Effectus primæ præordinationis ad justitiam. In dilecto Filio. Diligens Deus Pater unigenitum suum, illis quos diligit, et quibus vult, Filius divina largitur.

1.7 In quo habemus, etc. Duplicem gratiam ostendit, quia et redemit, et peccata nostra non imputavit.

1.8 Quæ superabundavit. Hactenus de his quæ toti humano generi: modo de his quæ singulariter apostolis dedit, loquitur.

1.10 In dispensatione. Id est in plenitudine temporis dispensati a Deo, id est in hoc tempore gratiæ, quo implere quæ cæteris temporibus promissa vel præfigurata sunt, divina providentia rationabiliter dispensavit. Si enim penitus ignari essent homines non prædocti, non reciperent Christum, et nisi prius de naturali et doctrinali essent lege convicti superbi, parvi penderent Christi adventum. Instaurare. AUG. Instaurantur autem quæ in cœlis sunt, etc., usque ad a corruptionis vetustate renovantur. Omnia, quæ in cœlis. Id est, angelos; vel: instaurare, id est, supplere. Quæ in terra. Id est homines, qui peccato depravati erant. In ipso. Id est per Christum.

1.11 In quo et nos. Ne apostoli, in quibus superabundat gratia, viderentur meruisse melius aliis, ostendit eos ita gratis vocatos, non meritis, sicut fuerunt et alii. Sorte. Sors dicitur gratia, quia non est hominis electio, sed voluntatis Dei. Unde tunica Domini desuper texta, quæ charitatem significat, sorte provenit. Omnia operatur. Etiam velle bonum, et ut credere incipiamus, ut exemplo nostro nemo glorietur in homine. Verum est enim: Non vos me elegistis, sed ego vos, etc. Laus autem gloriæ Dei est cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici cum multos curat.

1.13 In quo vos. Modo venit ad ea quæ dedit Ephesiis. Cum audissetis. Cum causam notat hic, et tempus.

1.15 Propterea. Enumeratis beneficiis humano generi, vel apostolis vel Ephesiis collatis, quid de eorum beneficiis sentiat Apostolus subdit, scilicet quod gratias agit, et rogat superaddi, ne illi superbiant, sed ultra tendant.

1.17 Ut Deus, etc. Quasi diceret: Ad impetrandum non obtendo merita, sed quod Deus et Pater Christi, etc.

1.18 Oculos cordis. In imagine ergo sua cognosce auctorem ejus, qui corporali sensu non attingitur. Ne ergo putetis corporeo sensu Deum attingi, sed oculis mentis, ipsum audite. In corpore, ubi diversa membra sunt, alibi audis, alibi vides. In corde autem tuo, ubi diversa membra non inveniuntur, ibi audis ubi vides. Ad hoc autem illuminet oculos. Ut sciatis, etc. Hoc dicit ut propensiores sint: quia cum plene scierint qui fructus est credentium, propensiores fient circa excolendam religionem. Vel ita: ut spes proprie accipiatur. Et sensus est: Ut sciatis quæ sit, scilicet voluntas ejus, id est quantum valet spes vitæ æternæ ad quam vocat. Et sciatis quæ sit adimpletio ejus spei. Quod ita ait: Et quæ divitiæ. Hic quid nomine spei intellexerit aperit: spem enim accipit rem speratam.

1.19 Quæ sit supereminens. Quoddam incrementum gloriæ habebunt summi doctores, ultra illud quod communiter omnes habebunt. Habebunt enim omnes eumdem denarium. Sed differt stella a stella in claritate I Cor. 15.. Et erunt diversæ mansiones in domo Patris Joan. 14..

1.20 Suscitans illum, etc. Exemplum autem gloriæ sanctorum consistit in resurrectione Salvatoris, ut in ea cognoscant fideles quod eis promissum est. Ad dexteram suam. Dextera est beatitudo æterna, quæ sanctis datur: sinistra est miseria, quæ impiis. Nulla enim forma corporis Deus finitur et concluditur.

1.21 Supra omnem, etc. Hoc dicit propter incarnationem Filii Dei, ut etiam homo factus super omnes cœlos esse dicatur, et super omnem creaturam, habens nomen ejus per naturam, non per adoptionem.

1.22 Sub pedibus ejus, etc. Per pedes plena subjectio notatur, et omnia merito sunt ei subjecta, quia per eum facta; vel, pedes significant humanitatem, quia sicut pes est inferior pars corporis, ita in Christo inferior natura est humanitas quam etiam angeli adorant. Et ipsum, etc. Postquam commemoravit dignitatem Christi, ad nos redit, ostendens ejus dignitatem ad nos pertinere; quasi dicat: Ita exaltavit Deus Christum, ut hæc exaltatio ejus ad nos pertineat: quia ipse est caput, et nos corpus, ut ei participemus. Caput. Secundum deitatem: quia omnes ab ipse facti, et etiam secundum humanitatem, qua ei conjungitur Ecclesia, natura et gratia. Nam de plenitudine ejus omnes accepimus Joan. 10..

1.23 Plenitudo ejus. Quia adimpletur per eos, tamen ens omnia in omnibus hic et in futuro. Item. Cum ingressi ad confessionem flectunt genu Christo, adimpletur, quia recedentes videntur evacuare eum. Omnia in omnibus. Quia membra nihil ei conferunt, sed ipse omnia membris: quia ejus virtute sunt quod sunt.

2.1 Et vos, cum essetis, etc. Commemorat priora, ut in bonis humilientur, et certum sit quod si inimicis hæc data sunt, magis amicis dabuntur, quæ apostolus optat; quasi dicat: Caput est omnis Ecclesiæ et vestrum, quia vos convivificavit: cum, id est, quamvis essetis mortui. Vel nos qui credidimus, habemus spem hæreditatis, et vos, scilicet credidistis. Deus autem convivificavit, vel Jesum suscitavit, etc.

2.2 Principem. Scilicet Beelzebub, qui est princeps malignorum spirituum, vel, intransitive principem spirituum. Principem erroris dicit spiritum æris, in quo dominatur. Æris. Caliginosus ær infernus est dæmonum. Spiritus. Id est, spirituum: ponitur enim genitivus singularis pro plurali. Operatur in filios diffidentiæ. Quid? nisi opera sua mala: et in primis maxime, quia ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sint inimici fidei, per quem scit eos posse mundari?

2.3 Et eramus natura, etc. Quasi: Cum hæc prædicta fuerunt in nobis, non desperet gentilis quin par Judæis fiat. Filii iræ. Cum ira Dei nascuntur mortales, quia, peccante Adam, vitium pro natura inolevit. Tenebatur enim justa damnatione genus humanum, et erant omnes natura filii iræ.

2.5 Convivificavit nos. Vel nos Judæos similiter et vos gentiles, et hoc est: cujus gratia vos gentes estis salvatæ. Et utrosque conresuscitavit.

2.6 Consedere fecit, etc. Non inaniter, sed fideliter jam computat factum quod futurum esse non dubitat. Certe enim in cœlestibus Christus jam sedet, nondum autem nos; sed spe certa tenemus.

2.7 Supervenientibus abundantes, etc. In futuro enim sæculo, apparebit donum Dei, in remuneratione credentium; quod oculus non vidit, nec auris audivit. Et hæc sunt abundantes divitiæ, ut tantum detur quantum mens investigare non potest.

2.8 Et hoc non ex vobis, etc. Ne forte dicas: Promerui, ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse. Gratia præcessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito, emisti, non gratis accepisti. Omnia merita præcedit gratia, ut dona Dei consequantur merita mea.

2.9 Ne quis glorietur. Non hoc ideo dicit, quia opera bona pia cogitatione facta frustrentur, cum Deus reddat cuique secundum opera ejus, sitque gloria Dei operanti bonum, sed quia opera ex gratia, non ex operibus gratia. Bonum igitur est homini, ut de viribus arbitrii sui non præsumat; quia ille qui putavit sine ejus adjutorio se posse custodire quod dedit, profectus in longinqua, et vivens prodige cuncta consumpsit: et miseria attritus, et in se reversus dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum Luc. 15.. Quam cogitationem bonam non haberet, nisi et ipsam illi in occulto Pater misericordissimus inspirasset.

2.10 Ipsius enim, etc. Nemo debet gloriari, quia nos creati in fide et in operibus sumus factura, id est opus ejus, vel sumus creati per facturam, id est operationem ejus: et ita nec de operibus per fidem gloriandum est, cum fides et omnia ex gratia sint.

2.11 Propter quod. Ut sciatis omnia esse a gratia Dei. Contulerat Judæos et gentes, quod utrique sub peccato fuissent, nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperia Judæorum perpessas, ut modo æquales Judæis, magis sint obnoxii gratiæ Dei. Aliquando vos. In quibusdam codicibus reperitur scriptum esse: qui, ibi: vos qui gentes eratis, et secundum hoc suspensive legitur usque ibi: Nunc autem in Christo, etc.; eodem tamen manente sensu.

2.12 Hospites. Hospes quasi ostii pes, eo quod cum suscipiebatur in domum, ponebat dominus domus, et qui suscipiebatur, pedem super ostium, et datis dextris jurabat quod pacificus esset ingressus.

2.14 Qui fecit utraque unum. Ipse enim est lapis angularis, in quo duo populi tanquam parietes de diverso angulo venientes sibimet, quasi in pacis osculo copulantur. Parietem. Id est, obstaculum hinc ex lege, inde ex idololatria.

2.15 Faciens pacem, etc. Facit pacem inter ipsos, ut ambos conciliet Deo Patri. In semetipso. Non aliter quam per crucem, id est mortem, interfecit inimicitiam quæ inter Deum et homines, id est peccata dimisit. Omnibus enim profecit mors Salvatoris.

2.17 Longe fuistis, etc. Si affectu amas Deum, prope es: si odisti, longe es. Non enim regionibus longe est quisquam a Deo, sed affectibus.

2.19 Non estis hospites. Id est indigniores in fide, sicut olim recepti in lege. Et advenæ. Id est extranei a Deo. Sed estis cives. Id est, ejusdem juris et dignitatis in domo Dei. Sanctorum. Non carnalis Isræl. Et domestici. Id est familiares. Dei. Quibus arcana revelat.

2.20 Ipso summo angulari, etc. AUG., in Psal. 86. Ne Apostoli vel prophetæ (in quibus fundata est civitas) se tenerent, in se secutus ait: Ipso summo angulari lapide Christo Jesu; etenim in Christo totum innititur ædificium velut in primo fundamento: quod fundamentum in summo est, non in imo, ut in corporali fabrica.

2.21 Crescit in templum sanctum in Domino. Nemo tam perfectus qui non possit crescere.

3.1 Hujus rei, etc. Ostenso quod per Christum facta est pax et reconciliatio, hic ponit per quem ipsi sunt coædificati, quia Deus revelavit salutem ad gentes pertinere, et misit eis prædicare, et facit pati pro eis, ut magis sint Deo grati.

3.2 Si tamen audistis. Id est, si intellexistis gratiam, id est apostolatum dispensatum a Deo, qui scit quare me ad hoc officium elegit? Vel apostolatum, per quem diversis diversa pensamus. Per hoc vult eos scire, quia Dei judicio a Christo missus est prædicare gentibus mysterium gratiæ Dei.

3.3 Sicut supra scripsi, etc. Scilicet, ibi ipse est pax nostra. Ibi namque mysteriorum sibi revelatorum summam pro modico sermone perstrinxit, non tam totum quod noverat proferens, quam ostendens ex modico.

3.5 Et prophetis. Prophetæ quidem priores præscierunt olim hoc de gentibus, quod vocandæ essent, et futuræ participes doni Dei, sed hoc latuit, quod sine lege salus eis esset per fidem Christi.

3.6 Per Evangelium, etc. Per prædicationem cognitum est donum Dei, quod Deus dat gentibus juxta operationem virtutis suæ: qua suscitavit Christum, in quo omnes sunt salvi sine operibus legis.

3.7 Minister. Non enim est meum sed Dei, et ita nullæ mihi gratiæ reddendæ, sed Deo.

3.8 Investigabiles. Per naturam scilicet, sed per gratiam et revelationem sancti Spiritus investigabiles sunt fidelibus.

3.9 Absconditi a sæculis. In mundo absconditæ sunt causæ rationabiles omnium rerum, quæ naturaliter fiunt, sicut absconditus fuit Levi in lumbis Abrahæ, quando decimatus est. In Deo autem absconditæ sunt causæ eorum quæ per gratiam fiunt, sive eorum quæ ad hoc significandum mirabiliter et non naturaliter fiunt, quæ ministrantibus angelis facta sunt. In Deo. Habet enim Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet, non illo opere providentiæ, quo naturas substituit ut sint, sed eo quo illas administrat ut voluerit, quas, ut voluit, condidit. Ibi est et gratia per quam salvi fiunt peccatores. Non enim per naturam vitio depravatam, sed per Dei gratiam homo restauratur.

3.10 Ut innotescat. Datum est mihi evangelizare et illuminare. Videte quantum est hoc, quia per hoc accrevit aliquid angelis, qui multa secreta in his didicerunt. In cœlestibus. Quia ibi primitus Ecclesia fuit, quo post resurrectionem et ista Ecclesia congreganda est, ut simus æquales angelis Dei.

3.11 Secundum præfinitionem. Quæ enim sapientia in sui natura simplex est, secundum ea quæ aguntur in sæculo, quæ Deus præfinivit, id est præordinavit, est multiformis, cum variatur multiformiter. Et ne videantur sibi contradicere in prædictis sententiis sacræ paginæ doctores, ita potest determinari quod dictum est: ut illis, qui majoris dignitatis sunt, et per quorum ministerium illa nuntiata sunt, cognita fuerint ex parte, ut puta familiaribus et nuntiis illis; iis autem qui minoris dignitatis sunt, incognita essent.

3.14 Hujus rei gratia. Vos peto, et Deo supplico, ut gratia cooperetur vobis. Et hoc est quod addit: Hujus rei gratia. In quo ostendit eos habere propriæ voluntatis arbitrium. Sed ne illud sufficere putent, addit: Flecto genua mea ad Patrem. Tantum in Græco habetur; quod autem in Latinis codicibus additum est: Domini nostri Jesu Christi, bene convenit, quod orabat, ut merito ejus obtineamus cui proprie et naturaliter est pater, non autem adoptive.

3.15 Paternitas, etc. Nec angelus, nec homo vere est pater ut Deus qui est pater omnium, creatione, et fidelium recreatione, quos adoptavit in filios. Vel nominatur, id est nominabilis est. Ab illo enim qui est pater omnium, et angeli in cœlo, et homines in terra acceperunt ut patres alios vocarent. Et nota quod Christus Dei unigenitus per naturam, adoptionis beneficio patrem se esse significat dicens, Fili, dimittuntur tibi peccata tua Matth. 2.. Similiter et Spiritus sanctus, per quem justi adoptantur in filios. Homo autem dicitur pater vel natura, vel auctoritate exempli, vel ratione beneficii.

3.17 In charitate. Oro etiam ut radicati, id est firmiter plantati, a similitudine arboris, quæ quanto plus terræ figitur, tanto plus crescit, et uberiorem fructum reddit.

3.18 Cum omnibus sanctis. Hæc est communio cœlestis reipublicæ. Hi non sua quærunt, sed quæ Christi sunt, id est, commoda privata non sectantur, sed in communione ubi salus omnium est consulunt. Quæ sit latitudo. Charitatis, quæ usque ad inimicos extendi debet, et cum hilaritate bene operari, quia qui tristis dat, perdit quod dat. Opus ergo est latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quia abundante iniquitate refrigescit charitas multorum, opus est etiam longitudine. Et sublimitas. Charitatis. Hæc est quod sursum cor dirigatur, ut Deus in præmium exspectetur. Nam si bene operaris etiam usque ad inimicos, et hilariter tribuis, habes latitudinem; et si in his usque in finem perseveras, habes longitudinem. Sed si omnia hæc non propter mercedem supernam facias, altitudinem non habet: et ita jam nec latitudo erit, nec longitudo. Nam habere altitudinem est cogitare Deum, amare Deum, et gratis amare ipsum adjutorem, ipsum coronatorem, postremo ipsum præmium deputare non aliud ab ipso, quam ipsum exspectare. Si amas, gratis ama. Si vere amas, ipse sit merces quem amas. Et profundum. Charitatis, id est possitis intelligere occultum Dei judicium; quare isti dat, non vero illi. De profundo enim judiciorum Dei, quæ scrutari et contemplari nequimus, procedit omne quod possumus. Quod possum, video; unde possum, non video; nisi quia novi esse a Deo. Quare autem illi det, isti non det, multum est a me, abyssus est et profundum. Nunc ergo ipsa charitas in bonis operibus exercetur ad subveniendum aliis, et usque ad inimicos porrigitur; et hæc latitudo est. Nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et hæc longitudo est. Hoc autem totum propter adipiscendam patriam æternam facit, quæ illi promittitur in excelso; et hoc altitudo est. Existit vero ex occulto illa charitas, et hæc est profundum.

3.19 Ut impleamini. Quia tunc nihil deest Christiano, cum Patrem et Filium sic cognoscit. Aliter non est integra professio deitatis, quia fides nec in solo Patre integra est, nec in Filio solo perfecta. In omnem plenitudinem Dei. Non ut sint (plenus Deus) sicut quidam errantes voluerunt, sed ut perfecte sint pleni Deo; vel sic: ut confessione et gratiarum actione sicut Patri, ita et Filio honorificentia reservetur, et omnia quæ a Deo Patre sunt, per Filium facta et restaurata credantur, ut sit plena professio divinitatis in credentibus.

3.20 Potens est omnia facere, etc. In hac sunt quædam quæ nemo alioqui peteret vel intelligeret, ut quod Deus homo pro hominibus moreretur et hujusmodi alia.

4.1 Obsecro. Hactenus ostendit omnia gratiæ attribuenda, hinc de moribus monet, prius omnes communiter, post per singulos ordines.

4.2 In charitate. AUG. Ipsa est enim actio recti itineris, quæ oculos semper habet ad Deum. Talis actio nec frangitur negotio, nec turbulenta est, nec mancida, nec audax, nec fugax, nec præceps, nec jacens

4.3 In vinculo pacis. Id est pacem servantes. Hæc autem pax est, si peccata quæ sine damno tritici aut cum spe salutis corrigendorum eradicari non possunt, usque ad messem ultimam toleramus.

4.5 Unus Dominus. Debetis servare unitatem, quia nobis est unus Dominus, non tres pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare. Et idem jubemini credere, et eodem modo operari. Et vobis est unus Deus creator omnium et pater procurando: et ideo nemo potest se alteri præferre. Qui Deus, est super omnes, id est præcellit omnibus creaturis, cujus dignitas vos invitet, et per omnia diffusus, quia ubique, et ideo timendus; cum nusquam possit evitari. Et in omnibus nobis, per gratiam, qui unitatem servamus. Et sic non singulariter de una persona, sed communiter de omnibus, id est de Trinitate hoc accipitur. Una fides. Non numero, sed genere, quia similis in omnibus.

4.8 Captivam duxit captivitatem. Id est eos quos diabolus captivaverat a paradiso, et proprios mundi et inferni fecerat, iterum captivos fecit Christus, dum ad cœlum reducuntur.

4.11 Prophetas AMBR. In Novo Testamento, prophetæ dicuntur explanatores Scripturarum, tamen fuerunt quidam in primordio fidei futura prædicentes, sicut Agabus, septemque filiæ Philippi. Evangelistas. Qui et diaconi, quia etsi non sacerdotes, tamen evangelizare possunt.

4.12 In opus ministerii. Hos autem dedit in opus ministerii, ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditæ. Si enim unus haberet omnia, non perfecte ageret singula. Ad consummationem. Id est, ut eos consummaret qui jam sancti sunt. Et in ædificationem. Id est, ut eos ædificent in corpus Christi, qui adhuc sunt alieni.

4.13 Donec. Id est in die judicii. Omnes. Qui sumus in una et non discrepanti fide: et in una et non differenti unitate agnitionis Filii Dei; vel in virtutibus quibus agnoscitur Filius Dei in nobis; vel quibus agnoscemus eum in futuro. Occurramus. Nobis invicem de diversis mundi partibus, vel ipsi Christo, quasi desiderio currentes ad gaudium. In virum perfectum. Ut unusquisque sit vir perfectus et habens eamdem ætatem, quæ est mensura et meta ætatis, ultra quam non accrescit aliquid naturaliter homini: in qua ætate Christus habuit plenitudinem annorum et corporis, in qua de hoc mundo transivit. Omnes enim in eadem resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cujuscunque ætatis mortui fuerint.

4.15 Christus. Unctus dicitur. Et in Veteri Testamento reges ungebantur.

4.17 Hoc igitur. Admonet ut caveant a consuetudine antiquæ gentilitatis; quasi diceret: Quia Deus tot auxilia ad custodiam dedit unitatis, et quia crescere potestis et ei occurretis, ego dico, non obsecro ut prius.

4.18 Obscuratum. Non parum: et ideo minus mirum est si in vanitate ambulant potius quam vos qui estis illuminati, et spem habetis vitæ. A vita Dei. Duæ sunt vitæ: una corporis, altera animæ; et sicut vita corporis est anima, sic animæ vita est Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus, sic anima moritur, si deserat Deus. Anima recedens a luce justitiæ, quanto magis quærit quod inveniat contra justitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosis demergitur.

4.19 Desperantes. Vel indolorii, quod ex Græco trahitur, id est de peccato non dolentes.

4.21 Sicut veritas. Hoc ideo dicit: quia sunt quidam in Ecclesia qui sub nomine Christi non sequuntur veritatem quam Christus docuit.

4.22 Deponite. Non jubet ut corpus deponatur, sed ut vita in melius mutetur. Veterem. Nonnulli putant quod vetus homo corpus sit, et novus anima; sed corpus exterior homo est, anima interior: et in interiori agitur hæc vetustas et novitas

4.23 Spiritu mentis. Non ibi duas res intelligi voluit Apostolus quasi aliud sit mens, aliud spiritus mentis, sed quia mens spiritus est. Simile dictum est: In exspoliatione corporis carnis, id est carnis quæ corpus est. Mens ergo, vel ratio, vel intelligentia, imago Dei est, qua præest homo cæteris: qui creatus in agnitione Dei, postquam peccato desipuit, in eadem renovatur, ut incipiat illa imago ab illo reformari, a quo formata est.

4.24 Qui secundum Deum creatus est. Conceptus est enim in utero virginali, opere Spiritus sancti de semine mulieris sine semine viri. Hoc novum fuit; unde Jeremias: Novum faciet Dominus super terram: Mulier circumdabit virum in gremio uteri sui Jer. 31..

4.25 Propter quod. Exsequitur partes veteris et novi hominis. Cum proximo. Etiam gentili: quia omnis homo proximus conditione primæ nativitatis, vel spe conversionis omnis debet putari proximus.

4.26 Irascimini, id est indignamini vobis ipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol justitiæ, sed potius illi irradiat. Ira est naturalis motus animi contra peccantes; sed ne modum excedendo peccetis asperius arguendo. Unde Salomon: Noli esse nimis justus qui perit justitia sua Eccl. 7.. Temperanda est ergo justitia, unde et Deus suffert iniquos, ut aliqui ex eis corrigantur. Sol non occidat. Vult ut ira non duret, quia si durat, datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat, et sic se diabolus inserit ut mala peragat. Sol non occidat. Christus mentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat.

4.27 Nolite, etc. Duæ sunt portæ quibus diabolus intrat: cupiditas et timor de terrenis. Eisdem in contrarium versis Deus intrat. Illi sunt claudendæ, isti aperiendæ.

4.29 Omnis sermo, etc. In Dei servo omnia bona debent videri, nec ex aliqua parte puritas ejus debet maculari.

4.30 Et nolite contristare. Per inobedientiam, Spiritum sanctum, id est prædicatorem veritatis, quod est Spiritum sanctum contristare quantum ad vos. Quod non debetis in quo vos quasi cera signati estis ejus imagine vobis relicta; vel estis signati, id est discreti a malis.

4.31 Omnis amaritudo. Hæc etiamsi fiant accedentibus causis, tamen temperanda sunt. Blasphemia. Blasphemia est per quam de ipso Deo falsa dicuntur. Et ideo pejus est blasphemare quam pejerare, quia pejerando falsæ rei adhibetur testis Deus; blasphemando autem de ipso Deo falsa dicuntur.

5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.

5.5 Avarus. Avaritiam idololatriæ æquat, quia illum avarum significat cujus Deus nummus est, vel quia res Dei quas Deus vult servire indigentibus usurpat sibi et recondit, et Deo præfert sicut idololatria Dei honorificentiam.

5.6 Inanibus verbis. Omnes eorum rationes sunt inania verba, fructu vacua, ad supplicia trahentia.

5.9 Fructus enim, etc. Hujusmodi autem opera sunt fructus et opus lucis. Et justitia, etc. Justitia et veritas sunt partes bonitatis. Et est sensus: In omni bonitate et justitia et veritate. Id est, justa et vera convenienter loquamini.

5.11 Redarguite. Animo leni, ut alibi ait Apostolus. Hoc videlicet agite, ut foris terribiliter, personet increpatio, et intus lenitatis teneatur dilectio. Duo conjungit, ut, scilicet, non communicent consentiendo et redarguant. His enim duobus modis non te maculat malus, si non consentis, et si redarguis. Utrumque autem complexus est Apostolus, dicens: Nolite communicare, etc., id est nolite consentire, laudare et approbare. Et quia parum est non consentire, addit: Magis autem redarguite, id est reprehendite, corripite, cœrcete. Et est sensus: Non sitis consentientes malis approbando ea, neque negligentes arguendo, neque superbientes insultanter arguendo.

5.13 Omnia autem. Quasi: Etsi turpe sit dicere ea quæ ipsi faciunt, tamen redarguenda sunt, quia sic manifestantur sæpe per confessionem et pœnitentiam: et ideo arguendum est, quia quod sic manifestatur, vertitur in lumen; vel illi mali manifestantur sibiipsis quod mali sunt, et ideo arguendi, quia sic incipiunt esse lumen. Omne enim quod manifestantur. Id est malus, cum sibi innotescit esse malus, fit lumen. Lumen est. Id est per pœnitentiam incipit converti in bonum.

5.14 Surge. Per confessionem. Et exsurge. Per satisfactionem.

5.16 Redimentes tempus. Id est, quod minus fecistis in uno tempore, restituite in alio, dimidiantes dies quos impii non dimidiant. Alii enim dimidiant, alii implent dies, alii nec incipiunt; id est, alii moriuntur in Ægypto, alii in deserto, alii in terra sancta. Nec mirum si minus fecistis, quoniam dies mali sunt, nec possunt omnia agi pro libitu.

5.21 Subjecti invicem. Non solum auditores prælatis, sed etiam prælati subditis, in charitate eis serviendo et humiliter curam gerendo. Nam etsi dignitas majorum est, administratoria tamen est; unde Apostolus: Omnium me servum feci I Cor. 9.. Est ergo majorum (salva tamen dignitate) servire, sicut minorum est humiliter obedire; hæc autem tam majorum quam minorum ordinata subjectio, debet esse in casto timore Christi, qui humilitatem mandavit.

5.22 Mulieres. Hucusque communiter de moribus egit, nunc quædam singulis ordinibus suadet.

5.27 Non habentem maculam, etc. Quia per actionem bonam munda est a macula, et per spem tensa ad superna: proinde vestis ejus in monte tanquam nix dealbata effulsit, quæ significabat. Ecclesiam omni macula peccati mundatam, quæ per Christi in ligno crucis extensionem extensa est a ruga, et desiderio ad cœlestia. Non habentem nunc maculam, aut rugam, sed ut sit sancta, hic per bona opera, et immaculata, in abstinentia mali. Vel hoc erit in futuro, erit enim tunc Ecclesia sancta per gloriam, immaculata per corruptionis remotionem. Sicut Christus fudit sanguinem, ut lavaret maculam Ecclesiæ, et extendit se in cruce, ut tolleret rugam, sic et viri, si opus est, debent mori pro salvandis uxoribus, et verbo vitæ eas instruere, ut exhibeant cas Deo.

5.29 Nemo enim unquam. Qui ergo mavult esse sine corpore, non corpus, sed corruptiones et pondus ejus odit. Sicut et Christus Ecclesiam. Ita faciat vir de uxore, quæ est caro ejus: quia sic et Christus nutrit Ecclesiam cibo corporis sui, et fovet spiritualibus indumentis præceptorum, virtutum et bonorum operum.

5.32 Sacramentum hoc magnum. Ne aliquis putaret in viro esse et uxore, secundum utriusque naturalis sexus copulationem, corporalemque mixtionem, addit: Ego dico in Christo, etc., secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia, accipitur quod dictum est: Non jam duo, sed una caro sunt, et quomodo sponsus et sponsa dicuntur, sic caput et corpus. Sive ergo dicatur caput et corpus, sive sponsus et sponsa, unum intelligite. Fit enim ex duobus quasi una quædam persona, scilicet ex capite et corpore, ex sponso et sponsa: quam unitatem miram et excellentem commendat Isaias, in quo Christus loquens, ait: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Hujus spiritualis unitatis sacramentum fuit illud quod in Genesi de unione conjugii ad litteram dicitur

6.2 Primum. Scilicet inter mandata quæ sunt ad hominem in secunda tabula. Ad duo namque præcepta charitatis Dei et proximi pertinet Decalogus. Ad primum præceptum Dei tres chordæ pertinent, id est, tria mandata, quia Deus Trinitas est. Ad alterum vero præceptum, scilicet proximi, septem chordæ, id est septem mandata. Et illa tria ad Deum pertinentia sunt in prima tabula. Et alia septem ad proximum, in secunda tabula scripta erant. Inter quæ hoc merito primum est, quia, sicut Deus principaliter principium est hominis, sic pater secundario. Cujus mandati additur promissio quod non in aliis est.

6.5 Servi, obedite. Servitus cœpit ex peccato; prima enim servitutis causa peccatum est, ut nomo homini conditionis vinculo subderetur, quod non fuit nisi Deo judicante, apud quem non est iniquitas, et novit diversas pœnas meritis distribuere delinquentium. In simplicitate. Liberam facit servitutem; non timore subdolo, sed fideli dilectione, donec transeat iniquitas, et omnis evacuetur potestas.

6.10 De cætero. Post specialia præcepta quibus admonuit singulos ordines, in communi nunc admonet omnes; quasi: Huc usque vos juvi verbo et opere; deinceps, in futuro, in reliquo tempore, fide et dilectione.

6.12 Mundi rectores. Non ideo sic appellantur, quia regunt mundum, qui constat ex cœlo et terra; sed mundum peccatores dicit, de quo Joannes: Et mundus eum non cognovit Joan. 1.. Talem mundum illi regunt, contra quos habemus perpetuas inimicitias: quia et quod patimur homines importunos, illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus. Tenebrarum. Ne putentur dæmones hunc visibilem mundum regere, subdit quid nomine mundi intellexerit: Tenebrarum harum, id est peccatorum; quasi: Non dominantur dæmones mundo qui constat cœlo et terra, sed peccatoribus. Contra spiritalia. Quasi: Timendi hostes quia spiritales et invisibiles, et quia nequam: et non pro parva re, sed pro cœlesti hæreditate tollenda pugnant. Ut cœlestia dicit virtutes, in quibus pugnam dæmonum patimur, vel spiritus nequam sunt in cœlestibus, id est in hoc inferiori ære. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus, equos possideamus.

6.14 Succincti lumbos vestros, etc. Id est carnales concupiscentias cingulo castitatis frenantes non simulatorie, sed in veritate, vel per charitatem. Induti loricam justitiæ. Recte lorica justitiæ comparatur, quia, sicut lorica multis circulis contexitur, ita justitia multis virtutibus constat. Aliter: Justitia loricæ potest comparari quia, sicut lorica pectus munit, ventrem stringit, femora protegit, ita justitia superfluas cogitationes quæ in pectore versari solent, repellit: ingluviem ventris stringit, luxuriam quoque opprimit.

6.15 Calceati. Marcus dicit apostolos calceatos sandaliis, vel soleis, ut neque pes sit rectus, nec nudus ad terram, id est nec occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Pedes. Id est affectiones sint munitæ virtutibus ne a vitiis pungantur, ut ita sint parati ad prædicandum Evangelium quod nuntiat pacem inter Deum et hominem; vel ut sint parati complere præcepta Evangelii.

6.16 Scutum fidei. Fides est scutum, sub quo tuta est justitia, sicut sub munimine omnium virtutum, quod protenditur ante omnia arma et quod primo omnium impugnat diabolus.

6.17 Et galeam. Galea est salus æterna, cujus memoria mentem obvolvit ne deficiat. Et gladium spiritus. Verbum Dei est gladius bis acutus, docens de temporalibus et æternis. Illorum consolationem in Veteri, istorum perfectionem in Novo Testamento promittens. Quod enim temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii: quod vero in sempiternum ad aliam partem gladii pertinet. Nam et ideo duo Testamenta dicuntur, quia Vetus terrena promittit, Novum æterna. De hoc gladio Dominus ait: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium Matth. 10.. Iste gladius vere acutus est, quia eum quem fecit a mundo dividit.

6.18 In spiritu. Orat in spiritu, qui munda conscientia et integra fide orat. In carne orat, qui polluta mente iterum peccat, non casu, sed de proposito.

6.19 In apertionem, etc. Id est ut aperte possim reserare mysterium Evangelii, id est secreta incarnationis et passionis. Quasi: Ne pressura tribulationis ipsa formidine acumen doctrinæ obtundat.

6.23 Pax fratribus. Pacem optat eis, quæ est janua dilectionis.