HomeAbout

Clementine Vulgate (1598)

Previous bookBook startNext book

INCIPIT EPISTULA IACOBI

1  1 Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.[fn] 2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:[fn] 3 scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.[fn] 4 Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. 5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. 6 Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur:[fn] 7 non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. 8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. 9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua: 10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit;[fn] 11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.[fn] 12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.[fn] 13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.[fn] 14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.[fn] 15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. 16 Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. 17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.[fn] 18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.[fn] 19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.[fn] 20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur. 21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.[fn] 22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. 23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo:[fn] 24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. 25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. 26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.[fn] 27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.[fn]

2  1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.[fn] 2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, 3 et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum: 4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? 5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?[fn] 6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?[fn] 7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?[fn] 8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:[fn] 9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. 10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.[fn] 11 Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. 12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.[fn] 13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.[fn] 14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?[fn] 15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, 16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? 17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. 18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.[fn] 19 Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt.[fn] 20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?[fn] 21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?[fn] 22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?[fn] 23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. 24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? 25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? 26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

3  1 Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.[fn] 2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus.[fn] 3 Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.[fn] 4 Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. 5 Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit ![fn] 6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.[fn] 7 Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:[fn] 8 linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. 9 In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. 10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.[fn] 11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?[fn] 12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.[fn] 13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.[fn] 14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:[fn] 15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. 16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. 17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.[fn] 18 Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.[fn]

4  1 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris?[fn] 2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.[fn] 3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.[fn] 5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis?[fn] 6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.[fn] 7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. 8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. 9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. 10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. 11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.[fn] 12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. 13 Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:[fn] 14 qui ignoratis quid erit in crastino. 15 Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.[fn] 16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. 17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

5  1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.[fn] 2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. 3 Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.[fn] 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.[fn] 5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.[fn] 6 Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis. 7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.[fn] 8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. 9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. 10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.[fn] 11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.[fn] 12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. 13 Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat.[fn] 14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: 15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.[fn] 16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. 17 Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.[fn] 18 Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. 19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum:[fn] 20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.[fn]

Footnotes

1.1 Argumentum Jacobus apostolus sanctum instituit clerum de cultura cœlestium præceptorum, et regula catholicæ observantiæ, et de invictæ patientiæ majestate, et de revelatione plurimorum, et de mandatione magistrorum. Jacobus. Iste ecclesiæ Hierosolymitanæ, post apostolos ad prædicandum missos, curam et regimen suscepit. Duodecim tribubus. Præcipuam sollicitudinem de istis habere ad duodecim pertinebat apostolos, qui legatione pro Domino in circumcisione fungebantur. Unde et Paulus dicit: Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dexteras dederunt, etc. Idcirco eis scribit præcipue, et quia ipse a cæteris apostolis super eos ordinatus erat episcopus.

1.2 Omne gaudium. Ne indignemini si mali in mundo florent, si vos patimini, quia non est Christianæ veritatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in cœlo, vos nihil in mundo. Spe illius boni ad quod tenditis, quidquid in via contingat, gaudere debetis. Cum in tentationes. A perfectioribus incipit de extrinsecis tentationibus.

1.3 Probatio fidei, etc. BED. Eadem sententia, sed converso ordine in Paulo legitur, etc., usque ad per quod fides perfecta probatur.

1.6 Qui autem hæsitat. Qui conscientia peccati pressus dubitat de præmiis cœlestibus, superveniente vento tentationum, facile deserit fidei statum, et secundum tentantis voluntatem, ad flatum venti per diversos vitiorum raptatur errores.

1.10 Dives autem. Divitem vocat eum qui totam spem in divitiis ponit; non nocet habere divitias, sed amare. Dives autem glorietur. Ironice. Quasi: Non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel, Glorietur in humilitate sua, id est, non in superbia, sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis. Quoniam sicut flos feni. Justus ut palma floret, injustus ut fenum: quia ille manet, hic cito transit. Flos justi spes quæ fructum exspectat, radix justi charitas quæ immobilis manet; mali radix cupiditas, flos delectatio temporalium.

1.11 Dives in itineribus. Viæ divitis temporalia sunt, quibus beatificari quærit, quæ cito destruentur. Ardor solis, adventus severi Judicis: vel in morte cujusque improvisus, vel in judicio communiter. In quo justus ut arbor fructifera manebit.

1.12 Beatus vir. Quia difficile est hortari ad contemptum mundi, subdit de magnitudine præmii: Beatus vir, etc. Non solum verbera et carceres debetis pati, sed et amissionem rerum temporalium, quæ sunt viles et transitoriæ, et amatores earum puniendi.

1.13 Nemo, cum tentatur. BED. Hactenus de tentationibus exterioribus, nunc, etc., usque ad et hominem quasi ex necessitate peccare. Quoniam a Deo tentatur. Exteriorem tentationem immittit Deus ad probationem suorum, interiorem vero, qua sæpe concipitur furtum, adulterium, homicidium, non immittit Deus.

1.14 Unusquisque tentatur. Duo sunt genera tentationum: unum quod probat, secundum quod tentavit Deus Abraham. Aliud quod decipit, secundum quod Deus neminem tentat. Cum super fundamentum, lignum, fenum, stipulam ædificamus, diabolus superponit incendium. Ædificemus aurum, argentum, lapides pretiosos: et tentare non audebit; nec tamen omnino desistit, sed sedet in occultis ut interficiat innocentem. Generat mortem. Sicut qui tentatus superat, præmia vitæ; ita qui concupiscentiis illectus superatur, merito ruinam mortis incurrit.

1.17 Omne datum, etc. BED. Postquam docuit quod vitia non a Deo nobis, sed a nobis sunt, etc., usque ad donum perfectum potest intelligi. Nec vicissitudinis. Lumen ejus aliqua umbra non interdicit, ut aliqua mala immittat. Semper bona lucis sunt in Deo, sed ejus dona in nobis aliquando sunt quæ supervenientia obumbrant peccata.

1.18 Voluntarie. Omne bonum est a Deo, et non meritis vestris ad hoc accessistis, sed sola gratia divinæ voluntatis. Ut simus initium, etc. Per hanc genituram non putemus nos esse id quod ipse est, sed quemdam principatum in creaturis, adoptione nobis concessit. Unde alius translator: Ut simus primitiæ creaturarum ejus.

1.19 Tardus ad iram. Non temere, et sine causa aliquis irascatur, vel contra subditos peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum, quia maturitas sapientiæ non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus judicat, etiamsi justitiam judicat, tamen divini examinis justitiam, in qua perturbatio non cadit, non potest imitari.

1.21 Propter quod abjicientes, etc. Monuit ad inquirendam doctrinam, ad quam suscipiendam, et ut in ea possint proficere, hortatur nunc ad munditiam corporis et animæ. Qui enim non declinat a malo, non potest bonum facere. Insitum verbum. Quod vestris cordibus prædicando imponimus, vel verbum quod insitum et seminatum est in die redemptionis, quando vos genuit Deus; nunc perfectius suscipite, et operibus implete, quid in mysterio tenetis.

1.23 Consideranti vultum. Qui proponit in animo suo considerare in Scripturis quasi in speculo vultum nativitatis, qualiter homo sit natus, quam fragilis, vel quid futurus, quam brevis ævi, in quantis miseriis positus, compunctionem magnam et voluntatem pœnitendi contraxit; sed statim, aliqua tentatione seductus, obliviscitur compunctionis, et ad peccata redit. Hujus inconstantiæ comparat eum qui libenter verbum audit, et implere negligit. Et est similitudo inter illum qui sponte sua, sine doctore se ad Scripturas applicuit, et illum qui ab alio Scripturas audit, cum neuter impleverit. Puer cum nascitur vagit, per quod indicatur dolor animæ, et quod in vita intrat ad miserias carnis, quem dolorem postea obliviscitur, consueta illecebris carnis anima.

1.26 Non refrenans linguam suam, etc. AUG., Serm. 3 ad fratres in eremo. Verbositas quid aliud est? etc., usque ad et tu diligenter attendas: Qui non refrenat linguam suam, hujus vana est religio, etc.

1.27 Et immaculatum se custodire ab hoc sæculo. Per sæculum intelligit mundum, seu omnia quæ sunt in mundo, ut sunt concupiscentia carnis, et oculorum, et superbia vitæ.

2.1 Nolite. Quasi dicat: Dominus non divites invitat ad fidem et pauperes despicit, sed pauperes elegit in hoc mundo, et eos fide donavit. Mundus pauperem abjicit, divitem colit; fides Christi econtra docet quia omnis gloria divitum tanquam flos feni, misericordia in pauperes floret in æternum. Domini gloriæ. Dominum gloriæ nominat, ut ejus jussis obediatur, qui sempiterna gloria remunerat id quod pro ejus amore pauperibus datur.

2.5 Audite. BED. Diligentius attendite, quia non qui ditiores in sæculo, etc., usque ad sed hos tamen exspectatione futuri regni præclaros reddidit et nobiles. Nonne Deus. BED. Pauperes elegit Deus qui alibi ait: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Pauperes etiam parentes quorum nutriretur officio elegit.

2.6 Nonne divites. Apertius ostendit quos divites superius dixerit, scilicet illos qui divitias Christo præferunt, et ipsi alieni a fide, eos qui credunt per potentiam opprimunt, et ad judicia potentiorum trahunt. Et est alia causa quare non sunt eligendi, quia mala inferunt fidelibus.

2.7 Blasphemant. Hæc apostolorum temporibus plures gentilium et Judæorum, maxime ditiores fecisse inveniuntur.

2.8 Si tamen legem. Quia aspere et de contemptu divitum locutus erat, et quodammodo contrarius legi divinæ, quæ omnes diligi præcipit, ne omnino contemnendi divites putentur, subdit: quasi dicat propter prædictas causas non sunt eligendi, sed si perficitis hanc legem quæ dicit: Diliges proximum Matth. 22., benefacitis; quia, etsi divites propter divitias non sunt eligendi, non tamen propter Deum minus sunt diligendi. Regalem. Id est excellentem, vel quia communis est omnibus, et omnes complectitur. Vel quæ dicit: Non confundas personam pauperis, nec honores vultum potentis Levit. 19., et alibi: Nulla erit distantia personarum: ita parvum ut magnum audietis, quia judicium Dei est Deut. 1..

2.10 Quicunque autem. Ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, addit: Quicunque autem, etc. Offendat autem in uno factus est omnium reus. Vere qui in uno offendit est transgressor totius legis, quia qui peccat, contra auctorem legis facit, quem in sua lege negligit, et contra charitatem, quæ est causa et mater totius legis. Hanc sententiam ex simili videamus: Si quis me offenderet, omnes fratres et amicos meos in me offenderet, et quodammodo contra omnes peccaret. Sic qui unum mandatum negligit, cætera, quæ completa videbantur adjuvare, sibi inutilia reddit.

2.12 Sic loquimini. BED. Quandoquidem malum est divitem propter divitias eligi, etc., usque ad quæ spontaneos vocat ad pœnitentiam et peccata dimittit. Quasi diceret: Bene loquimini, et bene facite: quia si negligitis, gravius damnabimini quam qui fuerunt in tempore Moysi, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Quo plus majorem quis misericordiam a Domino consequitur, eo injustius indigenti proximo misericordiam negat, et justius luit pœnas impietatis.

2.13 Superexaltat autem. BED. Sicut in judicio dolebit ille qui non fecit misericordiam, ita qui fecit, remuneratus exsultabit atque gaudebit.

2.14 Quid proderit, etc. ID. Hic latius disputat de operibus misericordiæ, ut quos præcedente sententia terruerat, consoletur, docendo quibus remediis expientur quotidiana peccata, sine quibus non agitur vita. Ne illi qui non in uno tantum, sed in multis offendunt, in judicio inveniantur rei omnium.

2.18 Sed dicet quis. Non solum propter prædictas rationes debetis ad bene operandum incitari, sed etiam propter hoc ne improperium ab aliis patiamini, quia aliquis assumpta fiducia de suis operibus ut ostendat solam fidem non valere, improperando dicet: Tu fidem, etc.

2.19 Tu credis, etc. Probavit eos qui opera non habent veram fidem non habere; nunc cujusmodi fidem habeant, patefacit, ne illam talem fidem magnifaciant. Et dæmones credunt, et contremiscunt. BED. Scriptum est, etc., usque ad dæmonibus tardiores et proterviores sunt existimandi.

2.20 Vis autem scire, o homo inanis? BED. Probato, quod fides sine operibus mortua est, etc., usque ad imitentur in tentatione et in operatione.

2.21 Abraham pater noster, etc. ID. Quod Abraham per fidem sine operibus justificatus dicitur, etc., usque ad de utroque in exemplum proponitur. Offerens filium suum Isaac super altare? Magna tentatio, cum filium jubebatur occidere; magna fides, cum etiam de mortuo credebat se posse semen accipere; magnum opus, cum dilectissimum non dubitaret offerre.

2.22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus, etc. Quia obtulit illum, in quo acceperat promissionem, apparet magna virtus fidei: quia, etsi eum offerret, credebat promissionem implendam, quia potentem credebat Deum etiam suscitare mortuum. Similiter et Raab meretrix. BED. Ne causarentur opera tanti patris se imitari non posse, etc., usque ad et annumerata in generationibus Salvatoris.

3.1 Nolite. Sicut monui vos ad opera facienda, sic moneo ad vitanda stulta magisteria. Nolite plures. Multi fuere temporibus apostolorum, qui descendentes de Judæa Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant, credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant, quæ veris prædicatoribus non parvum laborem quæstionis contulerunt. Hos ergo ab officio verbi removet, ne impediant veros prædicatores. Majus. BED. Qui indoctus officium docendi usurpat, et Christum non sinceriter nuntiat, majorem damnationem meretur quam si solus suo scelere periret; sicut contra, qui bene ministrat, gradum sibi bonum acquirit.

3.2 In multis. Vere periculosum est reliquis præesse velle, quia non tantum vos minus eruditi, sed nos omnes prædicatores, etiam majores in multis offendimus, alii male docendo, et aliis male vivendo, et aliis modis. Se illis beatus Apostolus connumerat, ut liberius arguat. Aliter justus, aliter malus offendit; justus carnis fragilitate, nec justus esse desinit, unde Salomon: Septies in die cadet justus et resurget; sicut quotidiana est offensio, ita quotidiana est medela orationum, et bonorum operum, sed impii corruunt in malum. Si quis. Vult ostendere inevitabilem verbi offensionem, ut imperitos deterreat, ne cupiant prælationem: quia eum qui cupit præesse, oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse; sed imperiti non possunt in prædicando non offendere. In verbo non offendit. BED. Illo videlicet, cujus offensionem humana potest vitare fragilitas. Ut verbum doli, detractionis, superbiæ, jactantiæ, sed et otiosæ et superfluæ locutionis, hic perfectus est vir.

3.3 Si autem frenos equis in ora mittimus. BED. In ora nostra multo magis debemus mittere. Quidam libri habent: Sicut autem frenos equis, et conjungitur sic ad sequentia: Sicut autem frenos equis in ora mittimus, ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat.

3.5 Et magna exaltat. ID. Præmia, si impetus dirigentis bene eam gubernat; si male, sibi suisque magnam perditionem exaltat, unde Salomon: Mors et vita in manibus linguæ Prov. 18.. Vitam exaltat, si bene docet Ecclesiam; mortem si male. Agitur namque contra illos qui, et vita et scientia destituti, docere præsumebant. Magna ergo exaltat lingua quæ cæterorum verba et sensus despiciens, singulariter se sapientiem jactat et facundam. Contra quod: Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Ecce quantus ignis. Sic et lingua incontinens magnam materiam bonorum operum perire facit, itaque, cum fere sit impossibile vitari peccatum linguæ etiam a perfectis, non quivis debet appetere magisterium.

3.6 Universitas iniquitatis. Universitatem dicit, quia per eam cuncta fere facinora, aut concinantur, ut latrocinia, stupra: aut patrantur, ut perjuria, falsa testimonia: aut defenduntur, ut cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat bonum quod non fecit. Quæ maculat totum corpus. Et quia talis est lingua totum corpus maculat, et immundum facit reputari in conspectu Dei, et ideo grave est subire magisterium: quia constituitur in membris nostris, una est de membris nostris, nimis propinqua nobis. Inflammat rotam, etc. BED. Contaminat totum procursum vitæ temporalis, etc., usque ad per cætera membra ad effectum perducere cogit.

3.7 Omnis enim natura bestiarum, etc. ID. Legimus in Plinio immanissimam aspidem in Ægypto a quodam patrefamilias domitam, quotidie de caverna sua egressam et a mensa ejus annonam percipere solitam. Legimus in Marcellino, tigridem mansuetam factam ab India Anastasio principi missam.

3.10 Ex ipso ore procedit. Alii videntes quod agimus exemplo nostro inducuntur, ut similiter benedicant et maledicant. Non oportet. Vere non oportet ut eodem ore benedicamus de capite, et maledicamus de membris, quia amaritudine maledictionis consumitur dulcedo benedictionis.

3.11 Nunquid fons. Oportet prædicatorem aliquando amara prædicatione uti, abstrahendo, increpando. Quod satis difficile est, ut diversis verbis ad idem tendentibus utrumque facere possit.

3.12 Nunquid potest, fratres. Non potest fieri ut doctor sit ficus dulcedine beatitudinis ad quam monet, et dulcibus utatur verbis, et ut sit vitis, faciens oblivisci omnium temporalium, ad quod oportet asperis uti: hoc ergo difficile est. Sic neque salsa dulcem potest facere aquam, id est, aliquis prædicator acriter mordens mores aliorum, in eadem doctrina non potest esse dulcis eisdem.

3.13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Confutatis illis qui nec vitæ sanctitatem, nec linguæ continentiam habent, monet illos qui sibi sapientes videbantur, vel etiam erant, ut sapientiam magis ostendant disciplinate vivendo, quam alios docendo, quia qui proclivior est ad docendum quam faciendum, aliquando jactantiam, vel contentionem incurrit, vel invidiam contra alios doctores, et alia multa mala.

3.14 Et mendaces esse adversus veritatem. Nolite mentiri Deo, cui in baptismo promisistis abrenuntiare pompis diaboli, quod non facitis cum de bonis superbire vultis.

3.17 Quæ autem. Hæc est mansuetudo quam superius habendam esse præcepit, zelo amaritudinis et contentionibus adversa. Primum quidem pudica est. Nisi primum pudicitia sedeat in mente, nulla perfectio sequetur in opere. Suadibilis, bonis consentiens. Si quid minus agit, vel propter ignorantiam, vel propter negligentiam, bonorum suasioni assensum præbet.

3.18 Fructus autem. Postquam sapientiam per singulas virtutes distinxit; ut facilius invitet ad hanc, fructum ejus subjungit: In pace seminatur. Non postulat videri doctior vel sanctior quam est: non lacerat proximum ad commendationem sui, quod contentiosa facit sapientia. Non solum propter prædicta debet hujusmodi sapientiam appetere, sed etiam ideo; quia a facientibus pacem quasi jacientibus hoc semen seminatur, et præparatur in pace æternæ beatitudinis fructus, id est merces justitiæ, quæ pro justis operibus retribuitur. Qui igitur hic studet paci, et terram cordis sui operibus pacis quasi semente aspergit, justum est ut habeat æternam pacem, quasi fructum hujus seminis.

4.1 Unde bella, etc. BED. Prohibuerat zelum et contentionem, unde etiam latius disputat, addens alia vitia quæ inde sequuntur: ex contentione concupiscentia, ex concupiscentiis bella et lites. Qui enim cupit præferri, vel temporalibus abundare, odit, invidet, occidit.

4.2 Propter quod. Propter hæc, scilicet quod Deum digne postulatis; si enim illum pia intercessione postularetis etiam temporalia ad usum necessaria, et non solum sempiterna daret.

4.4 Adulteri, nescitis, etc. BED. Dixerat supra de apertis inimicis Dei, etc., usque ad et per hoc inimici Dei constituimini.

4.5 An putatis? etc. Non debetis litigare: nam spiritus, qui in vobis est, non concupiscit ad invidiam, sed potius facit concordes, et hoc dicit Scriptura: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis. Vel: spiritus concupiscit ad, id est contra invidiam, id est hoc desiderat, ut invidia tollatur; vel, cupit ut invideatis mundo, nec ametis eum; vel, spiritus cujuslibet hominis cupit temporalia ad invidiam, quia invidet aliis quod non habet.

4.6 Majorem autem dat gratiam. Spiritus gratiæ non facit invidere, imo dat gratiam, id est gratuita dona, majora quam sunt divitiæ sæculi. Propter quod, id est ut sciamus, dat, et quibus non det, dicit Scriptura: Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, etc. Malos omnes punit Deus, sed superbis specialiter resistere dicitur, quia majori pœna plectuntur, qui Deo subdi pœnitendo negligunt Sed humilibus dat gratiam, qui in suorum plagis vitiorum manibus veri medici se subdunt.

4.11 Detrahit legi, judicat legem. Quæ detractionem prohibuit. Quasi dicat, lex non fecit. Vel, qui detrahit fratri legem facienti, detrahit et judicat legem quare talia jussa dederit, quæ injurias fratrum jubet oblivisci.

4.13 Tu autem. Non solum ideo debes vitare detractionem, ne ut transgressor a Deo judiceris, sed ideo etiam quia fortasse in nullo præcellis illos quos vituperas. Ecce nunc, qui dicitis. Post increpationem detractionis, arguit illorum temeritatem qui, non habentes certitudinem vitæ, cupiditate temporalium vitam et lucrum promittunt sibi in futurum. Faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, etc. Multimodam stultitiam notat eorum qui et de lucrorum augmento agunt, et se multo tempore victuros arbitrantur, et suæ potestatis æstimant, ut annum faciant, et in his omnibus superni judicis examen ad mentem revocare contemnunt.

4.15 Quæ est enim vita vestra? etc. Non consentit illis qui dicunt post mortem nihil esse, et mortem ipsam nihil esse. Sed ita loquitur ut doceat quod vita pravorum brevis est in præsenti: quam tamen in futuro mors æterna sequetur.

5.1 Agite nunc. Tempore accepto et in die salutis, futuras pœnas fletibus et eleemosynis redimite.

5.3 Et ærugo. BED. Non solum immisericordes divites visibilis genennæ ignis cruciabit, etc., usque ad et propterea gravius punietur. In testimonium. Id est ad augmentum pœnarum, id est ut hanc visibiliter intuendo, majores cruciatus sustineatis. Manducabit carnes. Id est corpora vel carnales concupiscentias, quia luxuriosas animas, et exterius sæviens flamma cruciabit, et interius pungens dolor suæ tenaciæ accusabit. Sicut ignis, qui consumit metalla et cæteras res, sic ærugo vestras carnes.

5.4 Ecce merces. BED. Magna est hominum iniquitas, qui pauperes nolunt suscipere; sed major est quando mercenariis, et famulis debitam laboris mercedem nolunt reddere. Unde Job: Si adversum me terra mea clamat et sulci ejus deflent? si fructus ejus comedi absque pecunia?

5.5 Epulati. ID. Nec tantum peccastis superflue congregando, etc., usque ad et cæterorum scelerum quæ fecerant Judæi.

5.7 Patientes ID. Increpatis superbis et incredulis, etc., usque ad unde Apostolus: Habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam æternam Rom. 6..

5.10 Prophetas. ID. Prophetæ, qui tam sancti erant ut Dei Spiritus per eos sua mysteria loqueretur, etc., usque ad de Domino quantum ad exitum mortis.

5.11 Sufferentiam Job. Non dicit: finem Job, cui temporalia sunt restituta, sed sufferentiam Job. Et finem Domini, quia ad patiendum exemplo Job invitat, et tamen non ut temporalia recipiant, sicut Job vetus homo, sed æterna sicut Christus novus homo. Et finem Domini. BED. Audistis lectione, vidistis oculis in cruce longaminiter patientem, sed et gloriam resurrectionis et ascensionis Evangelica prædicatione didicistis.

5.13 Oret. Ne murmuret, nec judicia Dei vituperet, sed ad Ecclesiam currat flexis genibus, ut Deus consolationem mittat.

5.15 Et si in peccatis. BED. Multi propter peccata etiam corporis plectuntur morte, etc., usque ad unde recte subditur: Confitemini, etc.

5.17 Oratione oravit. Astruit exemplo quantum valeat justi deprecatio assidua cum Elias tantum una oratione orando tam longo tempore continuerit cœlos, terris imbres averterit, fructus mortalibus negaverit. Et rursum. BED. Ubi Elias tempus perspexit, etc., usque ad quid ergo multi fideles multis orationibus?

5.19 Si quis ex vobis. Ostensa efficacia orationis, ostendit quanti sit meriti pro fratribus orare, et ad sospitatem revocare, ut qui in superiori parte a lingua nostra malignam et otiosam locutionem removit, in fine Epistolæ quid loqui debeamus, ostenderet. Oremus, et psallamus, quoties adversis pulsamur, peccata confiteamur, pro invicem oremus ut salvemur: pro salute proximorum non solum temporali, sed potius æterna. Si enim magnæ mercedis est a morte eripere corpus quandoque moriturum, quanti meriti est a morte animam liberare in cœlesti patria sine fine victuram?

5.20 Salvabit. Quidam codices habent: Salvabit animam suam a morte. Et vere qui errantem corrigit, per hoc ampliora gaudia vitæ cœlestis sibi conquirit.