Freely-Given.org Bible Checks

<Up>

Characters

Possible Character Errors

GEN 1:1 Multiple spaces in '1.1··In principio creavit,··etc. Non dicit: In principio dicit Deus, Fiat cœlum et terra. Sed dixit: Fiat lux, et facta est lux,··quoniam universaliter nomine cœli et terræ comprehendendum erat quidquid fecit Deus, deinde per partes explicandum quomodo fecit. Unde sequitur: Dixit Deus, Fiat,··id est, per verbum suum fecit. Vel quia cum primum fiebat informis materia spiritualis, vel corporalis, non erat dicendum: Dixit Deus, Fiat;··incongruum enim erat a Deo dici, fiat,··quia formam verbi non imitatur imperfectio, nisi cum generis sui conversione ad creatorem sit perfecta creatura; ut cum dicitur: Dixit Deus, Fiat,··intelligamus eum ad se imperfectionem creaturæ revocare. Cum ergo dicitur: In principio fecit Deus cœlum et terram,··commemoratio Filii fit, quia principium est; sed cum dicitur: Dixit Deus, Fiat,··commemoratur quia Verbum est. Per principium notat exordium creaturæ existentis ab illo; per Verbum, perfectionem creaturæ ab illo ad ipsum revocatæ, ut formetur imitando formam Verbi incommutabilem. Non enim habet vitam informem Verbum Dei, cui est idem esse quod vivere; imo idem vivere quod beate vivere. Creatura vero spiritualis habet informem vitam, cui non est hoc esse quod vivere; nec vivere quod beate vivere: quia, aversa a sapientia Dei, stulte et misere vivit. In principio,··etc. BEDA, Hexæm. lib. 1, tom. 2, col. 13a. Creationem mundi insinuans Scriptura, primo verbo æternitatem et omnipotentiam Dei ostendit: quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, eumdem ante tempora æternaliter significat exstitisse. Et quem in conditionis initio cœlum et terram creasse narrat, tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarat, cui voluisse, facere est. Bene ergo dicitur: In principio creavit,··etc. Utrumque scilicet, simul, quamvis utrumque simul ab homine non dicatur. Unde propheta terram in initio factam ostendit dicens, Psal. 101: Initio tu, Domine, terram fundasti,··etc. In principio,··etc. Cœlum non visibile firmamentum, sed empyreum, id est, igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim repletum est angelis. Unde in Job 38: Ubi eras cum me laudarent astra matutina,··etc. Et nota tria hic commemorari elementa. Nomine cœli, ærem intelligimus. Nomine terræ, ipsam et ignem qui in ea latet. Quarti, id est, aquæ in sequentibus fit mentio. ALCUIN. in Gen. tom. 1 In principio.··Filio, quo humanato patuit qui essent cœlestes, qui terreni. Cœlum, creatura spiritualis, ab exordio perfecta et beata. Terra, corporalis materies adhuc imperfecta. Cœlum, informem materiam spiritualis vitæ, sicut in se potest existere non conversa ad Creatorem in quo formatur. Terram, corporalem, sine omni qualitate quæ apparet in materia formata. BEDA in Gen., tom. 2, col. 191 Scriptura ait: Qui fecisti mundum de materia informi Sap. 11.··Materia facta est de nihilo. Species mundi de materia informi. Proinde duas res fecit Deus ante omne tempus, angelicam creaturam et materiam informem. Quamvis enim Salomon dicat: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul··Eccli. 18, secundum originem tamen informis materies antecedit formatam speciem. Itaque mundum, et angelos, et animam de nihilo fecit Deus: hominem et creaturas cæteras de aliquo. Ibid., col. 192 Septem sunt cœli, quorum hæc sunt nomina, ær, æther, olympus, spatium vel igneum, firmamentum, cœlum angelorum, et Trinitatis. Hieronymus autem dicit cœlum Trinitatis primum, secundum angelorum, tertium firmamentum. Mystice. In principio creavit Deus cœlum.··Eos scilicet qui cœlestis imaginem portaverunt. Et terram,··id est eos qui postea superbiendo, terram, id est terreni hominis imaginem, portantes, se recerunt deformes.··Terra autem erat inanis,··quia deposuerat formam bonam. Et vacua,··boni operis fructu. Et tenebræ erant,··veri scilicet luminis privatio; super faciem abyssi,··corda scilicet superborum.'

GEN 1:2 Multiple spaces in '1.2··Terra autem erat inanis,··etc. BEDA, Hexæm. tom. 2 Quod vel quale cœlum in principio cum terra factum est, ostendit. Hoc enim de terra subdit, quod de cœlo intelligi noluit. Hoc enim superius cœlum quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis est impletum: quos in principio cum cœlo et terra conditos testatur Dominus dicens Job 38: Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Astra matutina eosdem angelos et filios Dei vocat. De cœlo enim in quo posita sunt luminaria, quomodo vel quando factum sit postea dicit. STRAB. Inanis et vacua.··Inutilis scilicet, et infructuosa, et incomposita. Omnia enim elementa commixta, confusa, et totum hoc æris spatium aquis plenum; non quales nunc sunt, sed sicut nebulæ tenues erant, quales adhuc supercœlestes sunt. BEDA ubi supra. Tenebræ erant,··etc. Non sunt audiendi qui reprehendendo dicunt Deum prius creasse tenebras quam lucem: quia nullas in aqua, vel ære fecit tenebras; sed distincto ordine providentiæ prius aquas cum cœlo creavit, et terra, et has cum voluit lucis gratia venustavit. Et notandum quod cum cœlo duo elementa mundi creata sunt, quibus alia duo inserta sunt, aqua, scilicet, et terra, quibus insunt ignis et ær. Aquæ autem totam superficiem terræ tanta altitudine tegebant, ut ad illos usque locos pertingerent, ubi nunc usque super firmamentum partim resident. Ipsa autem terra et aqua informis dicuntur materia, quia omnia quæ videmus, vel ex istis sumpserunt exordium, vel ex nihilo: et priusquam in lucem venirent, non erat unde formam haberent. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas.··AUG., lib. I de Gen. ad lit., c. 5, tom. 3 Sive totam corporalem materiam aquam appellavit, ut insinuaret unde facta et formata sunt omnia quæ ex humida natura per species varias in terra formari videmus; sive spiritualem vitam ante conversionis formam quasi fluitantem. Spiritus Dei superferebatur, quia subjacebat bonæ voluntati Creatoris, quod formandum et perficiendum inchoaverat. Dictum est etiam Spiritus Domini ferebatur super aquas.··Ne faciendo opera potius per necessitatem indigentiæ quam per abundantiam beneficentiæ Deus amare putaretur. Commode enim prius insinuatur aliquid inchoatum, cui superferretur: non loco, sed omnia superante potentia. Et Spiritus Domini ferebatur,··etc. HIERON. in Gen. t. 3, col. 939 In Hebræo habet merahephet,··id est, incubabat, vel fovebat, more volucris ova calore animantis. Intelligimus ergo non de spiritu mundi dici, ut putant multi; sed de Spiritu sancto, qui et ipse est omnium vivificator: si autem vivificator, et conditor; si conditor, et Deus. Psal. CIII: Emitte, ait, Spiritum tuum et creabuntur. Et Spiritus,··etc. In quo subsistentes requiesceremus flatu ejus vivificati, et unda baptismi abluti. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas,··etc. Sicut Deus, scilicet et conditor, præerat fluitanti et confusæ materiei, ut distingueret quando vellet. Tota ergo Trinitas hic operata intelligitur, Deus, Pater scilicet; principium, Filius; Spiritus Dei, Spiritus sanctus. Et Spiritus,··etc. ISID., in Gen.? Corda scilicet fluctuantia, quæ mentis quietem amiserant, quia eis spiritus non innitebatur, sed superferebatur: quasi potens naturam a confusione in melius revocare. Deinde per totum hujus Scripturæ textum sex quasdam operosas ætates videmus, licet quasi proximis limitibus distinctas, ut in septima quies speretur; et eas habere similitudinem sex dierum, quibus ea facta sunt, quæ Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordium enim generis humani, quo ista luce frui cœpit, comparatur primo diei quo lucem Deus fecit. Hæc ætas tanquam infantia est totius sæculi, quod tanquam unum hominem proportione magnitudinis suæ cogitamus. Homo enim cum primo nascitur in lucem, infantiam agit primam ætatem, quæ tendit ab Adam usque ad Nœ generationibus decem: diluvium quasi vespera hujus diei est, quia infantia nostra oblivionis diluvio deletur.'

GEN 1:3 Multiple spaces in '1.3··Dixitque Deus: Fiat lux.··AUG., de Gen. ad litt., lib. 1, c. 17, tom. 3 Lux primo die facta spiritualis vel corporalis intelligitur, etc., usque ad mane futuri inchoatio. BEDA, Hexæm. Si autem primo die corporalis lux facta est, congrue mundi ornatus a luce inchoatur, unde cætera, quæ creanda erant, videbantur. Si autem quæritur, ubi est facta, cum abyssus omnem terræ altitudinem tegeret? patet quod in illis partibus, quas nunc illustrat solis diurna lux. Nec mirum lucem in aquis posse lucere, cum etiam nautarum operatione sæpius illustrentur, qui in profundo mersi, misso ex ore oleo, aquas sibi illustrant: quæ tunc multo rariores quam sint modo, fuere in principio, quia nondum congregatæ in uno loco. Dixitque Deus: Fiat lux.··AUG. ibid., c. 2 Non temporaliter: si enim temporaliter, et mutabiliter; si mutabiliter, et per subjectam creaturam, non est lux prima creatura. Sed forsitan, etc., usque ad ut sit et ut maneat. Fiat lux.··AUG. ibid., c. 4, 5, 9 Ea conditione scilicet qua cuncta subsistunt intemporaliter in Dei sapientia, priusquam in seipsis. Et facta est lux,··id est angelica et cœlestis substantia, in se temporaliter; sicut erat in sapientia, quantum ad ejus incommutabilitatem, æternaliter. Vel notatur hujus creaturæ informitas scilicet et imperfectio antequam formaretur in amore Conditoris: formatur enim cum convertitur ad incommutabile lumen Verbi. Fiat lux.··AUG. ibid., c. 10, 11, 16 Si corporaliter lux facta est, etc., usque ad nondum enim erant animalia quibus hæc vicissitudo exhiberetur.'

GEN 1:4 Multiple spaces in '1.4··Et vidit Deus lucem,··etc. STRAB. Lucem et tenebras fecit Deus, unde Dan. 3. Benedicite, lux et tenebræ, Domino,··cum omnis creatura ad benedicendum invitatur. ISID., in Gen., c. 2 Habet quisque in operibus et recta vita, distinctos sex dies, post quos requiem speret: primo die, lucem fidei, quoniam primo invisibilibus credit propter quam fidem Dominus apparere dignatus est. Factumque est vespere.··AUG., de Gen. contra Manich., l. 1, c. 4; BEDA, in Hexæm. Occidente luce paulatim, et post spatium divinæ longitudinis inferiores partes subeunte, factum est vespere, sicut nunc usitato circumitu solis solet fieri. Factum est autem mane eadem super terram redeunte, et alium diem inchoante, et dies expletus est unus viginti quatuor horarum. Notandum vero quod nox in illo triduo omnino tenebrosa fuit, quæ post creata sidera aliqua luce claruit: decebat etiam ut dies a luce inciperent, et in mane sequentis diei tenderent, ut opera Dei a luce inchoata et in lucem completa esse significarentur.'

GEN 1:5 Multiple spaces in '1.5··Factumque est vespere,··etc. GREG., l. VIII Moral., c. 6, tom. 1 Nequaquam in hac vita per exercitationem justitiæ peccatum deseritur, ut in ipsa inconcusse maneatur: quia si culpam rectitudo eliminat, cogitationis nostræ foribus assidens, ut sibi aperiatur, pulsat. Unde ait Moyses: Facta est lux;··et paulo post: Factum est vespere.··Creator enim, humanæ culpæ præscius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lumen namque rectitudinis sequitur umbra tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, non nox, sed vespera facta memoratur, quia tentatio lumen justitiæ abscondit, non interimit. AUG., de Gen. ad litt., l. 4, c. 22, 23, tom. 3, col. 311, 312 Notandum, quod cæteræ creaturæ, etc., usque ad ut illud scilicet ad diem pertineat, hoc ad vesperam.'

GEN 1:6 Multiple spaces in '1.6··Fiat firmamentum,··etc. GREG., l. XXVII Moral., c. 24 Angelicæ virtutes, quæ in Dei amore perstiterunt, hoc in retributione acceperunt, ut in contemplatione Conditoris perenni felicitate maneant, et in hoc quod conditæ sunt æternaliter subsistant. Unde apud Moysen cœlum factum dicitur, et idem postea firmamentum vocatur, quia angelica natura prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam cadere possit, mirabilius confirmata. Fiat firmamentum,··etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 2, col. 264 Quæritur utrum illud cœlum nunc fiat quod excedit æris spatia, etc., usque ad quia intervallum ejus dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas quæ sunt in terris. Fiat firmamentum,··etc. AUG., ibid., c. 4 Notandum quod firmamentum non propter stationem, etc., usque ad sed quoquomodo ibi sint, ibi esse non dubitamus. Fiat firmamentum in medio.··BEDA, in Hexæm., t. 2 Cœli, in quo fixa sunt sidera, etc., usque ad Quales autem, et ad quid utiles, novit qui condidit.'

GEN 1:7 Multiple spaces in '1.7··Et fecit Deus firmamentum,··etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 8, col. 269 Quæritur quare cum dixisset: Fiat firmamentum et factum est ita,··postea addit: Et fecit Deus firmamentum,··etc., usque ad dicens: Dixitque Deus fiat,··etc. Ibid., c. 1, 3, 5 Super ærem purus ignis, etc., usque ad Facit ergo frigidam aquarum supercœlestium vicinitas. Ibid. Notandum vero quod prima die cum facta est lux, dictum est tantum: Fiat lux,··et hoc in verbo, et facta est lux,··in opere, statimque adhæsit increatæ luci lux creata, ut vicinior et omni creatura capacior. In secunda die quædam mora est, et verborum multiplicatio, fiat,··et fecit Deus,··et factum est ita: ut intelligamus istas naturas ad deficiendum pronas, et ad obediendum minus aptas. HIERON., l. I contra Jovin., t. 2, col. 211 Notandum etiam quod hujus diei secundi opera secundum Hebræos non dicuntur bona, cum bona sint sicut cætera: quod fit propter binarium principem alternitatis, qui primus ab unitate discedit: et in figura bigamiæ ponitur et multorum reprehensibilium; unde quæ bina ingrediuntur in arcam immunda sunt, impar numerus mundus. Vel ideo bona non dicuntur, quia in hoc opere distinctio aquæ non fit perfecta, quæ in proximo fit, ubi dicit: Congregentur aquæ,··ut ibi dicetur. AUG., ubi supra, c. 9 Quæri solet cujus figuræ sit cœlum: sed Spiritus sanctus, quamvis auctores nostri scierint, per eos docere noluit, nisi quod prosit saluti. Quæritur etiam si stet an moveatur cœlum? Si moveatur, inquiunt, quomodo est firmamentum? Si stat, quomodo sidera in eo fixa circumeunt? Sed firmamentum non propter stationem, sed propter firmitatem, aut terminum aquarum intransgressibilem dici potest. Si autem stat, nihil impedit moveri et circumire sidera. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinæ, quod discernit inter carnalia et spiritualia, sicut inter inferiores et superiores aquas. ISID., in Gen. c. 2, tom. 5, col. 213 Die secunda posuit firmamentum, sanctas scilicet Scripturas in Ecclesia. De quibus dicitur Isa. 34: Cœlum sicut liber plicabitur.··Hoc firmamento discernit aquas superiores, id est populum angelorum, quibus non est necesse ut in lectione audiant Dei verbum. Sed illud firmamentum posuit super infirmitatem inferiorum populorum, ut suspicientes in eo cognoscant qualiter discernat inter carnalia et spiritualia, quasi inter aquas superiores et inferiores. Divisitque aquas quæ erant,··etc. AMBR., l. II Hexæm., c. 3, tom. 1, col. 148 Cum hæc audis, quid miraris si supra firmamentum potuit unda suspendi? etc., usque ad Jordanis quoque reflexo amne in suum fontem revertitur.'

GEN 1:8 Multiple spaces in '1.8··Et factum est vespere,··etc. ISID., ubi supra. Incipit mane secundæ diei a Nœ, etc., usque ad quia nec pueritia apta est generationi.'

GEN 1:9 Multiple spaces in '1.9··Dixit vero Deus,··etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 11, tom. 3 In hoc die factum videtur, etc., usque ad Unde aqua congregatur, terra apparet; aqua enim labilis et fluxa, terra stabilis et fixa. Congregentur aquæ?··BEDA, in Hexæm. Quæ inter cœlum et terram universa compleverant, in unum locum congregantur, ut lux, quæ præterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro ære clarior fulgeat; et appareat terra, quæ latebat; et quæ aquis limosa erat, fiat arida et germinibus apta. Si quæratur ubi congregatæ sunt aquæ, quæ omnes partes terræ usque ad cœlum texerant, potuit fieri ut terra subsidens concavas partes præberet, quibus fluitantes aquas reciperet: potest etiam credi, primarias aquas rariores fuisse, quæ sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas.'

GEN 1:10 Multiple spaces in '1.10··Et vocavit Deus aridam terram.··BEDA, ibid. Prius ad distinctionem aquarum totam solidiorem mundi partem terram appellavit dicens: In principio creavit Deus cœlum et terram.··Postquam mundus jam formari incipit, et terræ facies apparet, recedentibus aquis, ad distinctionem partis quæ adhuc premebatur aquis, portio quam aridam esse licebat, terræ nomen accepit, eo quod pedibus teratur. Congregationesque aquarum appellavit maria.··Sic enim appellantur apud Hebræos omnes congregationes aquarum, sive salsæ, sive dulces. Et quia per continuationem omnium aquarum, quæ in terris sunt, dixit eas congregatas in unum locum, nunc vocat pluraliter congregationes aquarum, propter multifidos sinus earum. Cum multa constat esse maria, in unum tamen locum dicit aquas congregatas, quia cuncta magno mari junguntur. Si qui lacus in semetipsis stricti videntur, occultis tamen meatibus in mare revolvuntur: fossores quoque puteorum hoc probant, quia omnis tellus per invisibiles venas aquis repleta est, quibus ex mari principium est.'

GEN 1:11 Multiple spaces in '1.11··Et ait: Germinet terra,··etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 12 Advertendum est moderamen ordinatoris: quamvis distincta est creatura herbarum atque lignorum a specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint: quia tamen fixa radicibus terræ nectuntur, ad eumdem diem voluit pertinere. BEDA, ubi supra. Patet in his verbis quod verno tempore mundus perfectus est et ornatus, in quo solent herbæ virentes apparere, et ligna pomis onusta. Simulque notandum quod non prima herbarum germina vel arborum genera de semine prodierunt, sed de terra: quia ad unam jussionem Conditoris apparuit arida herbis compta nemoribusque vestita, quæ sui generis ex se poma produxerunt et semina. Oportebat enim ut forma rerum Dei imperio primo perfecta prodiret: quomodo homo, propter quem omnia, juvenili ætate plasmatus est. AUG., ibid. l. 3, c. 18 Quæritur etiam de spinis, et tribulis, et quibusdam lignis infructuosis, cur vel quando creata sint? cum Deus dixerit: Germinet terra herbam,··etc. Sed fructus nomine quædam utilitas signatur: multæ autem utilitates sunt manifestæ, vel occultæ, omnium quæ terra radicitus alit. Possumus autem absolute respondere spinas et tribulos post peccatum terram homini ad laborem peperisse: non quod alibi antea nascerentur, et post in agris quos homo coleret: sed prius et postea in eisdem locis, prius tamen non homini, sed post. Unde pariet tibi,··id est, ut tibi nasci incipiant ad laborem, quæ ad pastum tantummodo aliis animalibus ante nascebantur. Facientem semen.··BEDA, ibid. Omnia creata sunt perfecta, et homo perfectus ætate erat, et arbores cum foliis et fructu: unde dicitur hoc lignum pomiferum.'

GEN 1:12 Multiple spaces in '1.12··Et protulit terra herbam,··etc. GREG., l. XIX Moral., c. 12; l. 6, c. 16, tom. 1 Quod testatur historia, sic est veraciter factum, ut significaret aliud faciendum. Terra enim est Ecclesia, quæ verbi pabulo nos reficit, et patrocinii umbraculo custodit: loquendo pascit, opitulando protegit; ut non solum herbam refectionis proferat, sed etiam arborem protectionis. Lignumque.··Lignum secundum speciem suam semen produxit, cum mens nostra ex sui consideratione quod in alterum faciat colligit, et recti operis germen parit. Hinc quidam sapiens ait: Quod tibi non vis fieri, alii non feceris Tob. 4.··Et alibi: Quæcunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem illis facite Matth. 7.··Quasi speciem vestram alterutrum respicite, et ex vobismetipsis cognoscite quid oporteat vos aliis exhibere. Sementem.··STRAB., RAB. Sementis, frugum et arborum; semen, hominum, et animalium. Seminium vel sementum, cujusque rei exordium. Tertio die, quo mentem suam ad serendos bonorum operum fructus præparat homo: separata labe, ac fluctibus carnalium tentationum, tanquam aridam habet terram tentationibus separatis, ut dicere possit: Mente servio legi Dei,··etc. Rom. 7.'

GEN 1:13 Multiple spaces in '1.13··Et factum est vespere et mane.··ISID. in Gen., tom. 5, col. 207 Mane tertii diei incipit ab Abraham, etc., usque ad Vespera in peccatis populi quibus divina mandata præteribant usque ad Saulis malitiam. ISID., ibid. Die tertia congregavit aquas inferiores et salsas, infideles scilicet, concupiscentiarum et tentationum fluctibus sese quatientes: et segregavit ab eis aridam, id est, fideles fontem fidei sitientes. Infideles vero cœrcuit, ne iniquitatis suæ fluctibus aridam, id est, animam sitientem Deum, conturbent, sed liceat ei germinare fructus bonorum operum, et diligere proximum, ut habeat in se semen secundum similitudinem suam; ut scilicet ex sua infirmitate compatiatur alii indigenti, et producat lignum forte fructiferum, id est, beneficum, eripiendo oppressum, et præbendo ei protectionis umbraculum.'

GEN 1:14 Multiple spaces in '1.14··Dixit autem Deus: Fiant luminaria, etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 2, c. 13, 14 Quia visibili mundo constituendo duo dies sunt attributi, supremæ scilicet et infimæ parti mundi: visibilibus, et mobilibus mundi partibus, quæ intra mundum creantur, tres reliqui deputati sunt, etc., usque ad in inchoationem, seu principatum noctis, quod fit cum plena est. Et dividant diem.··BEDA, in Hexæm. Ea scilicet divisione, ut sol diem, luna noctem illuminet. Hoc enim factis sideribus ad augmentum primariæ lucis accessit, ut etiam nox prodiret luminosa, lunæ vel stellarum splendore radiata, quæ hactenus tantum tenebras noverat. Et si enim nox tenebrosa videtur obscurato ære, qui terris proximus est, superiora tamen æris spatia semper siderum fulgore sunt lucida. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 18 Solet quæri utrum hæc luminaria corpora sola sint, aut habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur. Sed de tam obscura re nihil temere credendum. Et sint in signa,··etc. BEDA, ibid. Quia priusquam sidera fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel quælibet alia. Sunt ergo luminaria in signa,··etc.; non quod a conditione horum tempora cœperint, vel dies vel anni; sed quia per ortus eorum, vel transitus, temporum, dierum annorumque signatur ordo.'

GEN 1:15 Multiple spaces in '1.15··Ut luceant,··etc. BEDA, ibid. Semper luminaria in firmamento lucent, sed opportunis temporibus terram illuminant. Aliquoties enim nebulosus ær obsistit: ortus etiam sol majori lumine lunam stellasque ne terram illuminent, impedit. Unde sic vocatur, quia solus obtusa luna, stellisque cæteris, per diem fulgeat terris.'

GEN 1:16 Multiple spaces in '1.16··Fecit Deus duo luminaria.··BEDA, ibid. Luminaria magna possumus accipere, non tam aliorum comparatione quam per se; ut cœlum dicitur magnum, et magnum mare. Sol enim magnus dicitur, quia complet orbem terræ suo calore: sicut luna suo lumine, quæ in quacunque parte cœli fuerint, totam terram illuminant, et a cunctis videntur. Magnitudinis eorum magnum est argumentum, quod omnibus hominibus idem orbis eorum videtur: nam si longe positis minor et prope major, exiguitatis indicium esset. Luminare majus,··etc. BEDA, ibid. Solem, scilicet non solum corporis forma, sed luminis magnitudine, quia luminare minus et stellas illustrat. Major est etiam in calore, quia mundum calefacit, cum præteritis ante ejus creationem diebus nihil caloris habuisset. Quod autem æqualis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, hinc esse aiunt quod multo longinquior a terris atque altior quam luna incedit, ideoque magnitudo ejus a nobis non posset dignosci. Omnia enim longius posita videntur breviora. Et luminare minus,··etc. Et si lunam et stellas majores in die aliquando videri contingat, non tamen diei, sed nocti lucis solatium eas afferre constat. AUG., de Gen. ad litt. lib. 2, c. 15, tom. 3 Tunc enim in noctis exordio videtur luna, cum plena est, alias non: et per diem incipit videri ante plenitudinem, et in progressu noctis.'

GEN 1:17 Multiple spaces in '1.17··Ut lucerent,··etc. Hæc de magnis luminaribus intelligi possunt et stellis; ut quod dictum est, ut præessent diei,··ad solem specialiter, quod subjunctum est, et nocti,··ad lunam et stellas pertineat; quod vero additur, dividerent lucem ac tenebras,··omnibus æque conveniat; quæ quocunque incedunt, lucem circumferunt; unde cum absunt, tenebrosa cuncta relinquunt. Si quæratur quale potuit esse lumen diurnum ante creationem siderum, respondemus quale videmus solis ortu proximante, necdum apparente: quando scilicet lucet obtusis radiis stellarum dies, sed minime sol ortus refulget. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Die quarta micuerunt luminaria in firmamento cœli, etc., usque ad quia post bona opera venit illuminatio, qua videtur species supernæ veritatis. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 1, c. 24, tom. 3, col. 194 Quarto die, quo in illo firmamento disciplinæ mens spirituales intelligentias operatur atque distinguit, videt quæ sit incommutabilis veritas, quæ sicut sol fulgeat in anima; et quomodo anima ipsius particeps fiat, et corpori ordinem et pulchritudinem tribuat, tanquam luna illuminans noctem. Et quomodo stellæ omnes, id est intelligentiæ spirituales, in hujus vitæ obscuritate tanquam in nocte fulgeant.'

GEN 1:19 Multiple spaces in '1.19··Et factum est vespere et mane,··etc. BEDA, in Hexæm., tom. 2, col. 13 In hac vespera populus Dei in Ægypto agnum obtulit, etc., usque ad spem atque fidem donaret. Et factum est vespere,··etc. ISID., ubi supra. Mane quartæ diei regnum David. Hæc ætas similis est juventuti, quæ inter omnes regnat ætates, et firmum est omnium ætatum firmamentum: unde comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento cœli. Splendor siquidem solis regni figurat excellentiam, plebem obtemperantem regi lunæ splendor ostendit, tanquam Synagogam. Stellæ vero principes ejus sunt, et omnia fundata in regni stabilitate, tanquam in firmamento.'

GEN 1:20 Multiple spaces in '1.20··Dixit etiam Deus,··etc. BEDA, ubi supra. Post ornatam quarto die cœli faciem luminaribus, ornantur suis animalibus die quinto inferiores mundi partes, aqua scilicet et ær. Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile,··etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., ex c. 1, 2, 3, 4, 5 et 6, tom. 3 Oportebat in creandis habitatoribus inferioris partis, etc., usque ad Quod intelligendum non est nisi in aquarum naturam pinguioris æris qualitate conversos. Animæ viventis.··AUG., ibid., c. 8 Id est, quæ sunt in animabus vivis, sicut dicitur: Ignobilia hominum, id est, qui sunt in hominibus ignobiles. Quod quidam propter tarditatem sensus putant dictum esse vel quia pisces nullius sint memoriæ; sed certissimum est eos habere memoriam. AUG., ubi supra, c. 3, 4 De conversione elementorum quæstio est. Alii dicunt omnia posse converti in omnia, etc., usque ad quod enim tactu aquas, ventosque sentimus; hinc est quod solida terra omnibus elementis miscetur, sed in his crassioribus sentitur amplius. Sub firmamento, etc. Etsi immenso interjacente spatio, volant tamen aves sub sidereo cœlo, quæ super terram volant: sicut homines qui in terra sunt, sub cœlo esse dicuntur. Alia translatio: Secus firmamentum cœli,··quia vicina sunt ætheri spatia hujus æris qui aves subvehit. AUG., de Gen. ad litt., l, 3, c. 9, 10, tom. 3, col. 284 Notandum quosdam philosophos ita sua cuilibet elemento distribuisse animalia, etc., usque ad caliginosa tamen æris loca tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus judicii.'

GEN 1:21 Multiple spaces in '1.21··Creavitque Deus cete grandia,··etc. THEOD. q. 18 in Gen. Pueri tum terriculamentis, tum loris etiam et virgis indigent: per illa ipsos terremus, per hæc autem erudimus: Cum igitur animadvertit et nos Deus ad ignaviam proclives, bestias condidit, veluti lora quædam et terriculamenta, ut per ea nos terrens ad se traheret, atque ejus auxilium imploraremus. At sicut qui perfecti sunt terriculamenta hujusmodi, et lora contemnunt; sic qui in virtute educati sunt, bestiarum incursus non formidant. Siquidem Adæ, priusquam peccasset, assistebant bestiæ, obsequium profitentes. Et rursum ipsum Nœ ingredientem arcam, leo, pardus et bestiarum atrocissimæ quæque, ovium more, sequebantur. Et Danieli aderant leones, qui alioqui famelici, accedere tamen ad eum non audebant, eo quod in illo characteres divinam imaginem præseferentes conspicerent. Itidem vipera, quæ dentes injecerat in manum Apostoli, cum nihil peccato tenerum aut molle in eo reperisset, mox resiliit, et in ignem se conjecit, supplicium de seipsa quodammodo sumens, quod corpus sibi nullatenus conveniens adorta esset. Nos autem ideo bestias formidamus, quia virtutem negligimus. Præterea et ad alia bestiæ non sunt nobis inutiles: nam ex eis medici pharmaca non pauca componunt ad morbos pellendos: ne quis igitur bestias considerans de Creatore conqueratur, sed utilitatem investiget. Et omnem animam,··etc. Ad differentiam hominis, qui faciendus ad imaginem Dei, et, si præcepta servaret, perpetua immutabilitate maneret. Cætera vero animalia sic facta sunt, ut alia aliis in alimoniam cederent vel senio deficerent.'

GEN 1:22 Multiple spaces in '1.22··Benedixitque illis,··etc. AUG., lib. de Gen. imp., c. 15, tom. 3 Benedictionem ad fecunditatem valere voluit, quæ in successione prolis apparet, ut ea benedictione qua infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo custodiant. CHRYSOST., hom. 7 in Gen., tom. 4, col. 66 Ipsa ergo benedictio est, in magno numero, et multitudine augeri, et multiplicari. Nam quia animatæ creaturæ erant animalia, volebantque perpetuo esse, ideo subdidit: Crescite.··Verbum enim illud usque in præsentem diem illa conservat. Crescite et multiplicamini,··etc. BEDA, in Hexæm. Ad utrumque genus animantium de aquis factorum, id est pisces et aves, pertinet. Quia sicut omnes pisces nonnisi aquis vivere possunt, ita plurimæ aves; quæ si in terris aliquando requiescunt, fetusque faciunt, non tamen de terra, sed de mari vivunt, et libentius mari quam terra utuntur. Mystice. ISID. et AUG., ubi supra. Die quinta facta sunt in aquis reptilia animarum vivarum, id est, homines in vitam renovati per sacramentum baptismi. Facta sunt volatilia, id est, animæ volantes ad superna. Incipit provecta mens quinto die in actionibus turbulenti sæculi, tanquam in aquis maris operari, propter utilitatem fraternæ societatis, et de corporalibus agnitionibus quæ ad mare, id est hanc vitam, pertinent, producere animarum vivarum reptilia, id est opera quæ prosunt animis vivis; et cetos magnos, id est fortissimas agnitiones, quibus fluctus sæculi dirumpuntur et contemnuntur; et volatilia cœli, id est, voces cœlestia prædicantes.'

GEN 1:23 Multiple spaces in '1.23··Et factum est vespere et mane, etc. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 23, tom. 3 Mystice, mane transmigratio in Babyloniam, cum ea captivitate populus leviter in peregrino otio est collocatus, etc., usque ad quia sic excæcati sunt ut nec possent Christum cognoscere.'

GEN 1:24 Multiple spaces in '1.24··Dixit quoque Deus: Producat terra,··etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3, col. 13 Post cœlum repletum sideribus et ærem volatilibus qui propter viciniam cœlum nominatur, etc., usque ad nomine quadrupedum omnia comprehensa sunt præter bestias et reptilia, sive domita, sive fera et agrestia. Producat terra,··etc. AUG., lib. III in Gen., c. 11, tom. 3 Consequens erat ut terram jam ornaret suis animalibus. Ter dicendo, juxta genus suum, etc., usque ad Et nomine pecorum et bestiarum omne irrationale animal solet comprehendi. In genere suo.··AUG., ibid. c. 12, Hæc forsitan secundum genus dicuntur, quia ita orta ut ex eis nascantur alia, et originis formam successione conservent. De homine autem hoc dictum non est, quia unus fiebat, de quo et femina facta. Non enim multa genera hominum facta sunt, sicut herbarum et lignorum; ut dicatur, secundum genus suum, ac si diceretur generatim, ut inter similia, atque in unam originem seminis pertinentia distinguerentur a cæteris. AUG., ibid. c. 14 De quibusdam minutis animalibus quæstio est, etc., usque ad nisi quod potentialiter in ipsis, et materialiter erant præseminata. AUG., ibid. c. 15, 16 De venenosis et perniciosis quæritur, etc., usque ad quæ cuncta merito considerata laudantur. AUG., ibid., c. 17 Illud etiam movet, etc., usque ad sed piæ fortitudinis numeros ad omnia præparare non dubitent. THEOD., quæst. 18 in Gen. Ne bestias, velut ab his, prorsus illæsi, contemnamus, quasi nullarum sint virium. Nonnunquam permittit Deus duos aut tres e multis millibus vel a scorpionibus pungi, vel a serpentibus morderi; ut nos veriti ne quid simile patiamur, Deum creatorem in auxilium invocemus. AUG. in Gen., l. 3, c. 13 Quæritur quare hic non sit additum, quod dictum est de animalibus aquarum: Benedixitque eis Deus dicens: Crescite et multiplicamini,··etc. Forte quod de prima creatura animæ viventis dictum erat, de secunda subintelligendum reliquit, maxime quia in hujus diei operibus alia plura dicturus. Herbas autem atque ligna quia non habent generandi affectum, hujus benedictionis forsitan indigna judicavit. Quod necessario repetitum est in homine, ne quis putet in officio gignendi filios esse peccatum, sicut in fornicatione sine conjugio.'

GEN 1:25 Multiple spaces in '1.25··Et fecit Deus bestias terræ,··etc. BEDA in Hexæm. Ordinis est mutatio. Nec curandum in nostra loquela quid prius creaturarum ordine nominemus, cum Deus creaverit omnia simul. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Sexta die producit terra animam vivam, quando caro nostra ab operibus mortuis abstinens, viva virtutum germina parit, secundum genus suum, id est, vitam imitando sanctorum. Unde I Cor. 4: Imitatores mei estote,··etc. Secundum genus nostrum vivimus, quando sanctos quasi proximos imitamur. Producit terra bestias, id est, homines ferocitate superbientes. Et pecora, id est, simpliciter viventes. Et serpentes, astutos scilicet et bonum a malo discernentes, et quasi reptando scrutantes terrena, per quæ intelligant cœlestia.'

GEN 1:26 Multiple spaces in '1.26··Faciamus hominem.··AUG., ibid., c. 19 Insinuatur pluralitas personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et statim unitas deitatis, cum dicitur: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei,··non Pater ad imaginem tantum Filii. Non enim vere diceretur ad imaginem nostram; sed ita dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei,··ac si diceretur ad imaginem suam.··Cum autem dicitur ad imaginem Dei,··cum superius dictum sit, ad imaginem nostram,··significatur quod non agit pluralitas personarum, ut plures deos credamus, sed ut Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum accipiamus. Faciamus hominem.··BEDA, in Hexæm. Apparet quare dictum sit ut cætera fierent, etc., usque ad sed ut veram post mortem se carnem recepisse monstraret. Et præsit,··etc. AUG., lib. III de Gen. c. 20 Notandum etiam quia cum dixisset ad imaginem nostram,··continuo subjunxit: Et præsit piscibus maris et volatilibus cœli.··Ut scilicet intelligamus in hoc factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationabilibus antecellit. Id autem est ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si alio nomine commodius vocetur, in quo scilicet contemplandæ veritati inhæret.'

GEN 1:27 Multiple spaces in '1.27··Et creavit Deus hominem ad imaginem,··etc. BEDA, in Gen., c. 1 Qui non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam veritatem intuendo, operatur justitiam, ut ipsam veritatem intelligat et sequatur: hic accepit potestatem super omnia, quia spiritualis quisque effectus, et Deo similis, omnia judicat, et ipse a nemine judicatur. Et creavit Deus,··etc. AUG., ubi supra, cap. 20, 21, 22 Notandum quod sicut in creanda luce dicitur: Fiat lux,··et statim sequitur, et facta est lux;··sic cum dicitur: Faciamus hominem,··infertur, et fecit Deus hominem ad imaginem Dei:··quia ista natura intellectualis est, sicut illa lux: et hoc est ei fieri, quod agnoscere Verbum, per quod fit. etc., usque ad sed materialiter præseminata. Masculum et feminam creavit eos,··etc. BEDA, in Hexæm. Postea plenius et unde et quomodo homines facti sunt exponitur, etc., usque ad etsi virginitas præferatur. BEDA, ISID., ut supra. Post hæc fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam,··virum scilicet perfectum, etc., usque ad unde Paulus: Seminavimus spiritualia vobis, magnum est si carnalia vestra metamus I Cor. 9.'

GEN 1:28 Multiple spaces in '1.28··Et dominamini piscibus,··etc. Quod prius quasi consulendo dixerat de eis, nunc dicit imperans, ut habet scilicet dominium omnium creaturarum in inferiore parte mundi. Quod per singula exsequitur. Et dominamini piscibus maris.··BEDA, in Hexæm. Quæritur qua utilitate homo dominatum inter cætera animantia percepit, etc., usque ad et rictus bestiarum et serpentum venenum cessisse.'

GEN 1:29 Multiple spaces in '1.29··Dixitque Deus: Ecce dedi,··etc. BED., ibid. Patet quod ante peccatum hominis terra nihil noxium protulit, non herbam venenatam, non arborem sterilem. Omnis enim herba et ligna data sunt hominibus, et volatilibus, et animantibus terræ in escam. Unde patet quod tunc animalia animalium esu non vivebant, sed concorditer herbis et fructibus vescebantur.'

GEN 1:30 Multiple spaces in '1.30··Et factum est ita.··AUG., de Gen. ad lit. lib. 3, c. 13 Notandum quod ubi datur potestas homini herbas et fructus edendi, subinfertur, et factum est ita:··in quo significatur quod hoc dicente Deo, hæc sibi in esum concessa cognovit homo, non quod statim ederit. Si enim ad omnia supradicta referimus quod ait et factum est ita,··consequens erit ut dicamus eos jam multiplicatos sexta die, quod post multos factum est annos.'

GEN 1:31 Multiple spaces in '1.31··Viditque Deus,··etc. AUG., ibid. Quæritur, cum singillatim cætera bona dicantur, cur homo ad imaginem Dei factus cum cæteris hoc dicatur? Sed forte præsciebat Deus eum peccaturum, nec in perfectione imaginis mansurum. Qui enim singillatim bonus est, magis cum omnibus, sed non convertitur. Cautum est ergo ut diceretur, quod in præsenti verum esset, et præscientiam futuri significaret. Deus autem omnia ordinavit, ut si qua singillatim fuerint delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas sit formosa. Et factum est vespere et mane,··etc. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Mane sexti diei fit prædicatio Evangelii per Christum, etc., usque ad qui vesperam non habet. Moraliter. AUG., de Gen. contra Manich., lib. I in fine. Sexto die producit terra animam vivam, id est, homo de stabilitate suæ mentis, ubi habet fructus spirituales, id est, bonas cogitationes; omnes motus animi sui regit, ut sit in illo anima viva, id est, rationi et justitiæ serviens, non terrenitati et peccato. Ita fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina; id est, intellectus et actio: quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est, carnem subjiciat, et cætera quæ jam in hominis perfectione dicta sunt. In istis namque diebus vespera est ipsa perfectio singulorum operum, et mane inchoatio sequentium.'

GEN 2:1 Multiple spaces in '2.1··Igitur perfecti sunt cœli et terra,··etc. ALCUIN., in Gen. tom. 1, col. 517 Nullo modo dici potest quomodo fecit Deus cœlum et terram. Sed hæc expositio per ordinem dierum indicat tanquam historiam factarum rerum, sed maxime observat prædicationem futurorum, etc., usque ad quem Dominus utiliter latere monstravit. Igitur perfecti sunt cœli, et terra, et omnis ornatus eorum.··AUG., de Gen. contra Manich., lib. 1, c. ult. Allegorice. Post illorum quasi sex dierum opera valde bona speret homo requiem perpetuam, et intelligat quid sit, et requievit Deus die septimo ab operibus suis: quia et ipse in nobis hæc bona operatur, qui jubet ut operemur. Et recte quiescere dicitur: quia post hæc omnia opera requiem nobis præstabit, quomodo paterfamilias domum ædificat, cum servientibus facere imperat; et post ab operibus requiescere, cum, perfecta fabrica, jubet quiescere. AUG., ibid. Habet unusquisque nostrum in suis operibus et recta vita tanquam distinctos istos sex dies, post quos debeat quietem sperare: primo die lucem fidei, quando primum visibilibus credit, propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinæ, quod discernit inter carnalia et spiritualia opera, sicut firmamentum inter inferiores aquas et superiores. Tertio die quo mentem suam ad proferendos bonorum operum fructus præparat, et erigit, separata labe et fluctibus tentationum carnalium, tanquam aridam habet mentem a perturbationibus maris, ut jam possit dicere: Mente servio legi Dei, etc. Rom. 7.'

GEN 2:2 Multiple spaces in '2.2··Complevitque Deus,··etc. BEDA, in Hexæm. Alia translatio: Consummavit Deus die sexto opera quæ fecit,··quæ nihil quæstionis affert, quia manifesta sunt quæ in eo facta sunt, etc., usque ad aliquid enim operis fecit Salomon cum templum dedicavit. HIER., Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3, col. 935 In Hebræo habetur die septima.··Arctabimus ergo Judæos, qui de otio sabbati gloriantur, quia jam tunc in principio sabbatum solutum est, dum Deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo. Complevitque Deus,··etc. AUG., lib. IV de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quæritur utrum, etc., usque ad secundum eum perfecta non fierent. Et requievit Deus,··etc. BEDA, in Hexæm. Non quasi operando lassus, sed ab universo opere quievit, quia novam creaturam facere cessavit. Requiescere enim cessare dicitur, ut in Apocalypsis 4: Requiem non habebant, dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus,··id est, dicere non cessabant. BEDA, ibid. Altius quoque intelligetur requievisse ab universo opere suo, etc., usque ad sed creaturis rationalibus in se requiem dedit. Et requievit Deus,··etc. AUG., ubi supra, c. 8 Non laboravit Deus in operando qui solo verbo fecit, dicendo: Fiat.··Nec homo dicendo, Fiat,··laborat. Sed forte dicitur laborasse cogitando quid fieret. A qua cura, perfectis rebus, quievisse dicitur. Sed hoc sapere desipere est. Deum ergo requievisse, est creaturæ rationali in se requiem præstitisse; ut illuc scilicet desiderio feramur, quo requiescamus, id est nihil amplius requiramus. Sicut enim facere dicitur, quod ipso in nobis operante facimus, et cognoscere cum cognoscimus, sic requiescere, cum ejus munere requiescimus. Ibid., c. 11 Non est mirum si diem quo Christus erat in sepulcro quieturus hoc modo prænuntians dixit: Die septimo requievit,··deinceps operaturus ordines sæculorum. Ibid., c. 12 Potest autem intelligi Deum requievisse a faciendis generibus creaturæ, etc., usque ad et gubernare non cesset. Ibid., c. 14 Deus autem nec creando defessus, nec cessando refectus est: sed per Scripturam suam ad quietis desiderium nos hortatur, dicendo se diem sanctificasse in quo requievit. Cæteros enim dies operis sui non legitur sanctificasse, tanquam apud ipsum plus quies quam operatio valeat. Ibid., c. 15 Vitium quoque animæ est ita suis operibus delectari, etc., usque ad ea requie a qua nunquam recessit. Ibid. Si autem diceretur requievisse a faciendis, etc., usque ad sed ipso benedicti sumus. Ibid. In se autem requievit Deus semper: in diebus vero quibus rerum consummatio narratur, in septimo tantum requievit, qui rerum sequitur perfectionem; a perfectis enim requiescit, qui perfectis non eget ut beatior sit. Ibid., c. 17 Opera ejus videmus bona: quietem vero ejus post bona opera nostra videbimus. Ob quam significandam, unam diem sabbati præcepit observari: quod in tempore gratiæ sublatum est, in qua perpetuum observat sabbatum, qui spe futuri omnia bona operatur, nec in bonis operibus suis, quasi non acceperit, gloriatur. Ibid., c. 18 Apud illum quieti ejus nec mane nec vespera est, quia nec aperitur initio, nec clauditur fine. In perfectis autem operibus mane habet, et non vesperam; quia perfecta creatura incipit converti ad quietem Creatoris, sed illa non habet finem suæ perfectionis, et sic requies Dei non ipsi Deo, sed rerum perfectioni inchoatur, et habet in eo mane quod ab ipso perficitur: sed in suo genere tanquam vespera terminatur, quod in Deo vesperam non habet, quia nihil erit perfectius ipsa perfectione. Ibid. In illis autem diebus, etc., usque ad qui conditi ante luminaria memorantur. Ibid., c. 20 Quæritur quomodo dicatur in septimo, etc., usque ad nisi illa quæ prius condita et dies vocata. Ibid., c. 21 Sed quomodo circumire poterat lux, etc., usque ad et reliqua. Ibid. Sed facilius est ut nos ignorare fateamur, etc., usque ad falsumque erit eum sexta die consummasse omnia opera sua. Ibid., c. 22 Sed quoniam lux corporalis, etc., usque ad et illa qua creatura in seipsa noscitur recte vespera dicitur. Ibid., c. 25 Quia vero angeli creaturam in seipsa sic sciunt, etc., usque ad Ideo septima die nulla vespera accessit. Ibid., c. 28 Nec putet quis, etc., usque ad et verius mane? Ibid., c. 35 Dies ergo ille primus, etc., usque ad et sanctificari ob hoc meruit. BEDA, in Hexæm., tom. 2, col. 13 Allegorice. Unde dicitur Exod. 20: Memento ut diem sabbati sanctifices.··Hæc autem benedictio et sanctificatio majorem benedictionem et sanctificationem significat, etc., usque ad Ideo hæc dies vesperam habere non scribitur.'

GEN 2:4 Multiple spaces in '2.4··Istæ sunt generationes.··RAB. Eos tangit qui mundum sine initio dicunt semper fuisse, vel qui a Deo factum putant, sed ex materia quam non fecerit, sed coæterna ei. In die quo fecit,··etc. Diem ponit pro omni tempore, quo primordialis creatura formata est, etc., usque ad sine pluvia et opere humano. Istæ sunt generationes cœli,··etc. ISID., in Gen., t. 5 Numerati sunt sex dies quibus universitas sæculi a capite usque ad finem, etc., usque ad si non peccasset. Antequam oriretur in terra.··Id est, priusquam peccaret, id est terrenis cupiditatibus se subderet. Unde sequitur: Non enim pluerat Deus super terram,··hoc est, nondum propheticis vel evangelicis nubibus, imbre verbi emisso, animam vivere fecerat, et homo non erat qui operaretur terram,··quia post peccatum homo laborare cœpit in terra, necessarias habuit nubes illas, unde virgultum, id est anima virebat. Irrigabat eam fons vitæ, id est, inundatio veritatis, loquens in intellectu ejus, ut pluvia de nubibus non egeret antequam peccaret. Hic erat status hominis ante peccatum. AUG., l. 5, de Genes. ad lit., c. 1, tom. 3 Alia translatio habet: Hic est liber creaturæ cœli et terræ,··etc., usque ad magnos veritate, parvulos nutrit affabilitate. AUG., ibid., l. 6, c. 10 In prima mundi conditione, etc., usque ad semen ex herba.'

GEN 2:5 Multiple spaces in '2.5··Et omne virgultum,··etc. AUG., ibid., l. 5, c. 4 Intelligitur terra causaliter produxisse herbam et lignum, id est producendi virtutem accepisse. In ea enim tanquam in radicibus facta erant quæ per tempora futura erant. Fecit ergo antequam essent super terram secundum formabilitatem materiæ, quæ formanda erant verbo ejus, præcedens formationem non tempore sed origine. Non enim pluerat Dominus,··etc. AUG., ibid., c. 5 Quasi non fecit Deus sic tunc sicut nunc, etc., usque ad nec creatura moveri posset.'

GEN 2:6 Multiple spaces in '2.6··Sed fons,··etc. RAB. Hujus fontis qualiscunque irrigatione jam terra herbis et lignis vestita supervenit. Fons unus ascendisse dicitur pro aliqua in terræ finibus unitate; vel singularis positus est pro plurali. Sed fons,··etc. BEDA, in Gen., c. 2 Hic intimare videtur quæ fiant secundum temporum intervalla, etc., usque ad post per hæc quæ nota sunt utcunque noscenda.'

GEN 2:7 Multiple spaces in '2.7··Formavit,··etc. AUG. Mystice. Latior de homine figurate explicatur narratio, etc., usque ad ut nec contemnat quod est, nec arroget quod non est. Formavit igitur Dominus Deus hominem,··etc. AUG., de Gen. lib. 3, cap. 20 et 25 Prius de limo terræ formatum est corpus animale, etc., usque ad habet enim necessitatem moriendi. Ibid. c. 27 Stola prima aut justitia est, de qua lapsus est: vel si corporalem immortalitatem signat, hanc amisit, cum peccando ad eam pervenire non potuit. Sic ergo Adam corpus animale habuit, non modo ante paradisum, sed et in paradiso quamvis in interiori homine fuit spirituale quod amisit peccando, et meruit corporis mortem, qui non peccando mereretur in corpus spirituale mutationem. Formavit,··etc. AUG., l. VI de Gen. ad litt., c. 1, tom. 3 Videndum est utrum recapitulatio sit, ut dicatur quomodo homo factus sit, quem sexta die factum legimus. An tunc cum fecit omnia simul, et hominem in his fecit, ut accessu temporis etiam hoc modo fieret, quo in hac perspicua forma vitam gerit? sicut fenum factum antequam exoriretur, accedente tempore, et fontis irrigatione, exortum est, ut super terram esset. AUG., ibid. c. 2, 3 Secundum recapitulationem prius videamus, etc., usque ad tunc autem invisibiliter, potentialiter et causaliter quomodo fiunt futura, non facta. Formavit,··etc. BEDA, in Hexæm. Factura hominis, etc., usque ad in qua viveret, creavit. AUG., de Gen. ad litt., l. 6, c. 13 et 17 Quæritur utrum Deus repente hominem in ætate virili fecerit, etc., usque ad et ideo necessario futurum erat. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. AUG., ibid., l. 7, c. 3, 5, 7 Sine dubitatione, flavit, vel sufflavit,··dicendum est, etc., usque ad pœnam si contemneret? Ibid., c. 26 Dicendum est, etc., usque ad dubitare fas non est. Ibid., c. 27 Quæri solet utrum, si nolit incorporari, compellatur, etc., usque ad fecit eos. Ibid., l. 6, c. 7 Sed forte animæ sexta die factæ, ubi imago Dei relucet, etc., usque ad quæ præponenda est in hujusmodi. IRENÆUS. Aliud est habitus vitæ qui animalem efficit hominem, aliud Spiritus vivificans, qui spiritualem hominem operatur. Unde Isaias: Qui dedit flatum populis super terram, et spiritum calcantibus eam; ut Deus flatum quidem omni populo qui est super terram dederit; spiritum vero his tantum qui terrena desideria calcant: ut flatus ad tempus sit, spiritus vero æternus, ut pote qui proprie Dei donum sit.'

GEN 2:8 Multiple spaces in '2.8··Plantaverat autem,··etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3 Ab illo principio plantavit paradisum, etc., usque ad et quia de ligno vitæ et scientiæ boni et mali erat specialiter dicturus. Plantavit Dominus paradisum in Eden ad Orientem,··etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 8, c. 1 Tres generales sententiæ de paradiso sunt. Una eorum qui corporaliter tantum intelligi volunt, alia eorum qui spiritualiter tantum, tertia vero eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor: ut homo factus ex limo, quod corpus humanum est, in paradiso corporali locatus intelligatur. Adam, etsi aliud significat, quia est forma futuri, in natura propria homo accipitur. Ibid. Plantavit autem Dominus paradisum in Eden.··Id est in deliciis. Deinde hoc recapitulat ut ostendat quomodo paradisum Deus plantavit. Et ejecit Deus de terra omne lignum,··etc. Jam enim tunc produxerat terra omne lignum, die scilicet tertio. Sed cum ex his generibus sint ligna instituta in paradiso, produxit in manifesto, et in tempore suo, quæ jam causaliter tertio die terra produxerat. STRAB. Quidam codices habent: Eden ad Ortum.··Ex quo possumus conjicere paradisum in Oriente situm. Ubicunque autem sit, scimus eum terrenum esse, et interjecto Oceano, et montibus oppositis, remotissimum a nostro orbe, in alto situm, pertingentem usque ad lunarem circulum; unde aquæ diluvii illuc minime pervenerunt. In quo posuit.··AUG., ubi supra, cap. 5 Si quis putat animas corpore exutas locis corporalibus contineri, etc., usque ad cujus una collyride Deus hominem a fame quadraginta diebus liberavit.'

GEN 2:9 Multiple spaces in '2.9··Produxitque Dominus lignum etiam vitæ.··AUG., Ibid., c. 4 De sapientia dicitur: Lignum vitæ his est qui apprehenderint eam.··Sed est Hierusalem æterna in cœlis, etc., usque ad quæ res suis temporibus gestas narravit. Lignum etiam vitæ,··etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3, col. 13 In altero hominis signum obedientiæ quam debebat: in altero sacramentum vitæ æternæ, quam obediendo mereretur. Lignum vitæ dictum, quia divinitus accepit, ut qui ex eo manducaret, corpus ejus stabili sanitate firmaretur, nec ulla infirmitate vel ætate in deterius vel in occasum laberetur. STRAB. Historice.··Lignum vitæ hanc naturaliter virtutem habebat, ut qui ex ejus fructu comederet, perpetua soliditate vestiretur, nulla infirmitate, vel anxietate, vel senii lassitudine, vel imbecillitate fatigandus. Lignumque scientiæ boni et mali.··AUG. ubi supra, c. 6 Erat corporale sicut aliæ arbores, nec cibo noxium, etc., usque ad quæ transgressionem secuta est. Lignum scientiæ boni et mali.··AUG., lib. II de Gen. contra Manich., c. 10 Animæ medietas et ordinata integritas signatur, quod in medio paradisi plantatum, et scientiæ boni et mali dictum: quia anima, quæ debet in Deum extendi, si Deo deserto ad se conversa fuerit, et potentia sua sine Deo frui voluerit, pœna sequente experiendo discit quid sit inter bonum quod deseruit, et malum quo cecidit: et hoc erit ei gustasse de ligno scientiæ boni et mali.'

GEN 2:10 Multiple spaces in '2.10··Et fluvius egrediebatur.··BED., ubi supra. Ad irrigandum paradisum, etc., usque ad et paulo post emergentia solitum agere cursum. AUG., ubi supra, c. 7 Alia translatio: Fons exiit de Eden, qui irrigat paradisum,··etc. Hæc flumina gentibus, etc., usque ad ligna scilicet pulchra et fructuosa. ISID., AUG. Mystice. Fluvius de paradiso egrediens, affluentia est æternæ jucunditatis, etc., usque ad adversa tolerando. GREG.··Moraliter.··Quatuor fluminibus de paradiso egredientibus terra irrigatur. Solidum rationis nostræ ædificium, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia, continent: quia his quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit. Quatuor flumina paradisum irrigant, quia dum his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium æstu temperatur. Evilath.··Regio Indiæ quæ post diluvium possessa est ab Evila filio Jectan, filii Heber, patriarchæ Hebræorum. Evilath interpretatur parturiens,··quia aliquis loquens veritatem, magis parturit quam pariat. Plinius dicit regiones Indiæ præ cæteris, venis aureis abundare. Bdellium.··Secundum Plinium arbor est aromatica magnitudine oleagina, cujus lacryma lucida, gustu amara, boni odoris, sed odoratior infusione vini. Onyx.··Est lapis pretiosus, sic dictus quia permistum habet candorem ad humani similitudinem unguis, quia unguis Græce dicitur. Antiqua translatio habet carbunculum et prasium.··Carbunculus est ignei coloris, et dicitur illustrare tenebras noctis. Prasius est viridis, unde Græce a porro, quod dicitur, nomen accepit.'

GEN 2:15 Multiple spaces in '2.15··Tulit ergo Dominus Deus,··etc. AUG., ubi supra, c. 8 Hominem in paradiso positum jam dixit. Nunc recapitulat ad quid positus est, ut operaretur,··etc. Non est enim credibile quod Deus eum ante peccatum ad laborem damnaverit, etc., usque ad unde Eccli. 10: initium enim superbiæ hominis est apostatare a Deo. Tulit ergo Dominus Deus hominem,··etc. GREG., lib. XIX Moral., cap. 17, tom. 1 Pensandum est quia bona prodesse nequeunt, si mala non caventur quæ subrepunt, etc., usque ad sed sub ipsis superbiendo succumbunt. Et sumpsit Dominus Deus,··etc. HIERON. Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3 Pro voluptate in Hebræo habetur Eden.··Ipsi ergo LXX nunc Eden interpretati sunt, nunc voluptatem.··Symmachus vero, qui paradisum florentem ante transtulerat, hic amœnitatem,··vel delicias posuit. Et posuit eum,··etc. ISID. Mystice. Ex eo quod additum est, et custodiret, innuitur qualis operatio esset: quia in tranquillitate beatæ vitæ, ubi mors non est, omnis operatio est custodire quod tenes. Datum est enim præceptum, ut de omni ligno paradisi sumerent, sed non de ligno scientiæ boni et mali: id est non sic eo fruerentur, ut integritatem naturæ suæ usurpando vetitum violarent.'

GEN 2:16 Multiple spaces in '2.16··Præcipitque ei,··etc. AUG., ubi supra, c. 13 A ligno prohibitus est, etc., usque ad quid sit inter bonum obedientiæ et malum inobedientiæ. AUG., ubi supra, c. 17 Quæritur si viro soli, vel etiam feminæ, etc., usque ad domi viros suos interrogent.··PROCOP. in Gen. Dicunt aliqui: Si immortalitate nos amicire voluit, quid opus erat præcepto, propter quod peccaturi eramus et deinde judicii ejus sentire severos aculeos? Respondeo: Cum sit benignus et mansuetus, et vellet in incorruptibilem et immortalem conditionem asserere humanum genus: ne suæ vel propriæ virtuti beneficium id accepto ferrent, in hunc modum egit, voluit ut gratias ei haberent, his etiam destinavit præsentem vitam, ut palæstram et quasi doctrinam futuræ vitæ. Deinde inferens mortem ob peccatum, voluit ut agnosceremus nostram infirmitatem, et deinde nos ipsi magis appeteremus futurum donum. Præcepitque ei dicens: Ex omni, etc. AUG. de Gen. ad litt., l. 8, 28, tom. 3 Si quæritur quomodo ista locutus sit, non proprie a nobis potest comprehendi. Certum est enim aut per suam substantiam loqui, etc., usque ad sed per subditam sibi creaturam. Quæritur quomodo loqui potuerunt, vel loquentem intelligere, qui non didicerant inter loquentes crescendo, vel magisterio? Sed eos Deus tales fecerat qui possent loqui, et discere ab aliis si essent. AUG., ubi supra, c. 14 De Christo dicitur, Isa. 7: Priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum.··Quomodo quod nescit aut contemnit, aut eligit? etc., usque ad quod amittere non debebat.'

GEN 2:17 Multiple spaces in '2.17··De ligno autem,··etc. AUG., ubi supra, c. 15 Lignum ex eo, etc., usque ad id est, quod amabant non amissuri. SEVERIANUS. Tres arborum differentiæ erant in paradiso. Una quidem data illi erat ut viveret, altera ut bene viveret, tertia ut semper viveret. In quocunque enim die,··etc. Non ait, Si comederis, mortalis eris, sed morte morieris.··Mortuus est enim homo in anima cum peccavit, quia recessit ab illo Deus, qui est vita animæ: quam secuta est mors corporis, discedente ab illo anima, quæ est vita corporis; quæ Adæ evenit, cum præsentem vitam finivit. Potest ita intelligi quod quando peccaverunt, statim morte illa puniti sunt, de qua dicitur Rom. septimo: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?··et ibidem octavo: Corpus mortuum est propter peccatum;··non ait mortale, sed mortuum,··quamvis mortale, quia moriturum. Non credendum est ante peccatum ita fuisse illa corpora, sed animalia nondum spiritualia, non tamen mortua, quæ scilicet necesse esset mori, quod in die prævaricationis factum est. Morte morieris.··Duplex mors significatur: animæ, Domino discedente, qui est ejus vita; vel corporis, quam in fine vitæ accepit. Sed statim necessitatem moriendi incurrit.'

GEN 2:18 Multiple spaces in '2.18··Dixit quoque Dominus,··etc. AUG., l. IX de Gen., c. 8 Qui sentiunt ad gignendos filios in paradiso misceri non licere, etc., usque ad anima ex anima, sive alio modo fiat anima.'

GEN 2:19 Multiple spaces in '2.19··Adduxit ea,··etc. AUG., l. IX de Gen. ad litt., c. 14, tom. 3 Non sicut venatores, vel aucupes; nec jussionis vox de nube facta est, quam rationales animæ intelligere solent; hanc enim naturaliter non intelligunt bestiæ, vel aves, etc., usque ad terra esse creata intelliguntur. HIERON. Videtur primam linguam humano generi fuisse Hebræam, quia nomina quæ usque ad divisionem linguarum in Genesi legimus, constat esse illius.'

GEN 2:20 Multiple spaces in '2.20··Appellavitque,··etc. AUG. Mystice. Significans gentes quæ salvæ fierent in Ecclesia per Christum, nomen Christi accepturas, quod prius non habebant; unde, Isa. LXV: Vocabo servos meos nomine alio. Adæ vero non inveniebatur,··etc. AUG., lib. IX de Gen. ad litt., cap. 15 et seq. Videndum est quomodo facta sit mulieris formatio, quæ mystice dicitur ædificatio, etc., usque ad ut intelligamus per illam extasim Adam divinitus hæc dixisse. Adæ vero non inveniebatur adjutor.··Nullus fidelis justus Christo æquari potest. Psalm. 44: Speciosus enim forma præ filiis hominum.··Nemo enim poterat genus humanum liberare nisi ipse. Unde Apocalypsis 5: Nemo inventus est dignus aperire librum et solvere signacula ejus,··etc. Adæ vero non inveniebatur,··etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 13 Facta est mulier in adjutorium viri, etc., usque ad et dominio rationis cooperante gratia subjugare.'

GEN 2:21 Multiple spaces in '2.21··Immisit ergo Dominus,··etc. ISID. ex Aug., ut supra, c. 13, 14 Mystice. Non possunt hæc corporeis oculis videri. Sed quanto quis a visibilibus ad secreta intelligentiæ quasi obdormiendo secesserit, melius et sincerius videt, etc., usque ad et Ecclesiæ referenda. AUG., lib. X de Gen. ad litt., c. 1 Qui putant animam ex anima, etc., usque ad quam de viro fuerat dictum. AUG., ibid., c. 19, 20 Si quæratur unde accepit animam Christus, mallem audire meliores et doctiores; etc., usque ad quibus quid responderi possit, nondum mihi occurrit. Immisit ergo Dominus soporem,··etc. GREG., Moral., l. 30, tom. 2 Culmen contemplationis non attingimus, si non ab exterioris curæ oppressione cessemus: nec nos ipsos intuemur, ut sciamus in nobis aliud esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur, nisi ad secretum silentii recurrentes, ab exteriori perturbatione sopiamur. Quod bene Adam dormiens figuravit, de cujus mox latere mulier processit. Qui enim ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus oculos claudit, et tunc intelligit in seipso aliud esse quod regere debeat, tanquam vir; aliud quod regatur, tanquam femina.'

GEN 2:22 Multiple spaces in '2.22··Et ædificavitQuamobrem relinquet,··etc. ISID., in Gen., t. 5 Quod per historiam completum est in Adam, etc., usque ad Serpens enim hæreticorum venena præsignat.'

GEN 2:25 Multiple spaces in '2.25··Erat autem uterque nudus.··AUG. Si Dei verbis vel cujuslibet prophetæ aliquid dicitur, quod ad litteram absurdum videtur et ideo figurate dictum, ob significationem tamen dictum esse non est dubitandum. Corpora vero duorum hominum in paradiso nuda erant, nec erubescebant, quia nullam legem in membris senserant legi mentis repugnantem, quæ inobedientiam secuta est. Nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum. AUG., de Civ. Dei, l. 14, c. 17, tom. 7, col. 425 Merito libidinis maxime pudet, etc., usque ad reddiditque confusos. RUPERT. Non erat hoc ignominiæ, sed honoris, quod nudi erant: non erat insipientiæ, sed securitatis, quod nuditatem suam non erubescebant. Quid enim? nunquid hoc a factore suo accepit, quod confusibilis et verenda est factura Dei? Aut nunquid confusionem hujusmodi natura, et non potius conscientia facit? Est quidem quasi in naturam versum hoc tormentum confusionis: verumtamen non ex conditione primæva, sed ex juniore culpa origo ejus pullulavit. Etenim idcirco nuditatem nostram erubescimus, quia conscii nobis sumus quantam infirmitatem, imo quantam adversum nos rebellionem carnis nostræ portamus. At vero tunc sana erat cordis conscientia, quippe quam nulla sollicitabat oculorum concupiscentia; siquidem concupiscentia carnis pœna est peccati, qua præcedens punitur superbia mentis. Deus, inquit Scriptura, fecit hominem rectum. Rectitudo autem hominis in eo est ut carni spiritus, ut pote inferiori superior, præsit et imperet: medius namque inter Deum et carnem suam rationalis spiritus hominis positus est, ut Deo pareret et carni imperaret. Quem ordinem quia prior ille turbavit et rupit, abjiciendo præceptum Dei: subditus est, qui erat superior, spiritus infimæ carni, ut justa pœna inferiori subjaceat, qui superiori recte subesse contempsit. Hinc illa confusio faciei de conscientiæ secretis ad publicos oculos prorumpens, et sub misera velamentorum solatia pœnalem ignominiam ire compellens. Hæc, inquam, infirmitas vel rebellio carnis nondum erat: bene igitur nudus erat uterque et non erubescebant, quia quod erubescerent non habebant. Illa nuditatis securitate perdita, nos ingemiscimus, eo quod gloria et honore spoliati et panniculis obvoluti simus. Nam ita vestiti vere incedimus nudi, etiamsi, quod impossibile est, sic vestiamur sicut vestiuntur lilia agri. Etenim nec Salomon in omni gloria sua vestitus est sicut unum ex his. Si, inquam, vestiri possimus sicut hæc vestiuntur, sic quoque spoliati et nudi sumus. Unde Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ. Nunquid enim quando fulgebunt justi sicut sol in regno Patris sui, tunicis operientur et palliis? Non utique, sed ad gloriam factoris sui, quæcunque illis fuerint vasa misericordiæ, mutuis cum gloriæ aspectibus patebunt, foris fulgidi, et intus jucundi; corpore integri, et animo læti; corpore, inquam, simul et anima beati. Erat autem uterque nudus,··etc. ISID., in Gen., ex Aug. de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 15 Quod nudi erant et erubescebant, etc., usque ad quia in consensu rea tenetur conscientia.'

GEN 3:1 Multiple spaces in '3.1··Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus,··etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt. c. 2, 3, tom. 3 Alii, prudentissimus,··translative dictum. Quidam codices habent sapientissimus,··non proprie, sicut in bono solet accipi sapientia Dei, vel angelorum, vel animæ rationalis, etc., usque ad sed potestas a Deo. Sed serpens,··etc. STRAB. Sic diabolus loquebatur per serpentem ignorantem, sicut per energumenos vel fanaticos: quemcunque enim arripit, intellectum et rationem tollit. Spiritus vero bonus quoscunque gratia repleverit, videntes et intelligentes facit, unde spiritus prophetarum subjectus est prophetis. Qui dixit ad mulierem.··AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 30, et ex capp. 7, 8, 6, 10, passim. Inexcusabilis est prævaricatio mulieris, quia memor erat præcepti Dei. Oblivio tamen, etc., usque ad hæc c. 10: Providet bonos et malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum præstans bonis, multa etiam largiens malis. Cur præcepit,··etc. STRAB. Ideo callidus hostis interrogat hoc, et mandatum Dei memorat, ne cum peccaverit, excusationem habeat quasi oblita. Cur præcepit,··etc. GREG. Moral., l. 23, tom. 2 Idem quotidie agit hostis humani generis: verba Dei de cordibus hominum molitur evellere, et minas leviare, et ad credendum quod falso promittit, invitat enim ad temporalia, ut levet quod Deus minetur æterna supplicia. Spondens siquidem gloriam præsentis vitæ, dicit: Gustate, et eritis sicut dii,··et temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete; et cum timorem divinæ sententiæ conatur amovere, quodammodo dicit: Cur præcepit vobis Deus?··AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quæritur cur Deus hominem tentari permiserit, etc., usque ad sive terrenum, ut hominis anima. Ibid., c. 5 Nec putandum quod homo dejiceretur, nisi præcessisset in eo quædam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret quod falso de se præsumpserit, et quod non bene se habet facta natura, si a faciente recesserit. Commendatur enim quale bonum Deus sit, quando nulli bene est ab ipso recedere. Ibid., c. 18 Hæc quæstio de beata vita, etc., usque ad minus quam in vita sanctorum angelorum. Ibid., c. 16 Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse, etc., usque ad quibus non dedit Deus præscientiam de seipsis? Ibid., c. 14 Quomodo autem beati esse possint, quibus est incerta sua beatitudo? etc., usque ad mihi autem unde asserant, non occurrit. Ibid., c. 21 Sed non frustra putandum est ab ipso creaturæ exordio, etc., usque ad prævidens quanta de illo sua bonitate esset facturus. Ibid., c. 22 Initium autem figmenti dicitur, etc., usque ad ut homines malos. Ibid., c. 23 Quod ergo putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, etc., usque ad plura in corpus ejus conveniunt. GREG., hom. 16, in Evang., tom. 2 Primum parentem diabolus tribus modis tentavit, etc., usque ad delectatione vincimur, consensu ligamur.'

GEN 3:5 Multiple spaces in '3.5··Eritis sicut dii,··etc. STRAB. Mystice. Artificiali dolo verba componit, ut si per inobedientiæ contemptum subvertere nequiverit, saltem in hoc quod fidem corruperit, et idololatriam suaserit, victorem se glorietur: si autem per inobedientiæ contemptum seduxerit, in utroque victor existat. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 15, tom. 3 Interrogata mulier respondit, etc., usque ad nullo enim regente per suam potestatem solus Deus beatus est.'

GEN 3:6 Multiple spaces in '3.6··Vidit igitur,··etc. ISID. ex Aug. ubi supra. Quomodo videbant si clausi erant oculi? Sed dictum est ut intelligamus eos oculos apertos fuisse, postquam de fructu comederunt, quibus se nudos videbant, et displicebant: id est, oculos astutiæ, quibus simplicitas displicet. Cum quis enim ceciderit ab intima luce veritatis, nihil est unde superbia placere velit, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim hypocricis nascitur, in qua multum videntur cordati, qui decipere potuerunt quem voluerunt. Vidit igitur,··etc. GREG., lib. XXI Moral., cap. 2 Ne in lubrica cogitatione versemur, non debemus intueri quod non licet concupisci, etc., usque ad exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. Deditque viro suo, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum,··etc. ISID. ex Aug. ubi supra, c. 16, 17 De quibus dictum est: Tunc viderunt quod nudi essent,··oculis scilicet perversis, quibus nuditas, scilicet simplicitas, erubescenda videbatur. etc., usque ad Ad meipsum turbata est anima mea.··Psal. 41 Qui comedit,··etc. AUG., de Gen., lib. 11, c. 3, tom. 3, col. 429 Ad concupiscendum scilicet invicem, etc., usque ad quæ convinceret peccatorem facto, et doceret scripto lectorem. Consuerunt folia ficus.··ALCUIN., in Gen. t. 1 Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt, ad duplicem libidinis pruritum confugerunt; unde Joan. 1: Cum esses sub ficus vidi te, et descendi,··subaudi liberare te.'

GEN 3:8 Multiple spaces in '3.8··Et cum audissent,··etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 33 Ea enim hora tales conveniebat visitari, quia defecerant a luce veritatis, etc., usque ad corporalibus sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur. Abscondit se,··etc. AUG., ibid. Cum Deus avertit intrinsecus faciem et homo turbatur, fiunt similia amentiæ, nimio timore ac pudore, occulto quoque instinctu non quiescente: ut nescientes facerent quæ aliquid posteris significarent, propter quos hæc scripta sunt. Ad auram post meridiem.··Unde hora nona Christus spiritum emisit Matth. 27. Qui sexta hora fuit crucifixus, ut eadem hora restitueretur homo qua de paradiso est ejectus. In medio ligni paradisi.··Abscondit se, qui aversus a præcepto Creatoris, erroris sui et arbitrii voluntate vivit.'

GEN 3:9 Multiple spaces in '3.9··Vocavitque Dominus Deus Adam.··AUG., ubi supra, c. 34 Increpando, scilicet non ignorando, etc., usque ad nunc autem non significata referimus, sed gesta defendimus.'

GEN 3:10 Multiple spaces in '3.10··Qui ait: Vocem tuam audivi,··etc. AUG., ubi supra, c. 34 Historice.··Probabile est per congruam creaturam solere humanam formam hominibus primis apparere, etc., usque ad et secutum est quod puderet. Vocem tuam,··etc. ISID., in Gen. tom. 5 Mystice. Respondet, voce ejus audita se occultasse, etc., usque ad et præcepto Dei non obedire. Vocavitque Deus Adam,··etc. GREG. Quia vidit in culpa lapsum jam sub peccato, velut a veritatis oculis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat, eumque vocat ac requirit dicens: Adam, ubi es?··Dum vocat, significat quia ad pœnitentiam revocat; dum requirit, insinuat quia peccatores jure damnatos ignorat.'

GEN 3:12 Multiple spaces in '3.12··Dixitque Adam: Mulier quam dedisti,··etc. AUG. Non dicit, Peccavi: superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem. Ad hoc autem scriptum est, et interrogationes ad hoc factæ, ut veraciter et utiliter scriberentur, ut sciamus quanto morbo superbiæ laborent hodie conantes malum in Creatorem referre, et si quid boni faciunt, sibi tribuere. Mulier quam dedisti,··etc. Quasi ad hoc data sit, ut non ipsa obediret viro, et ambo Deo. Mulier quam dedisti,··etc. GREG., lib. IV Mor., c. 27, tom. 1, col. 661 Quatuor modis peccatum perpetratur in corde, etc., usque ad ad extremum falsæ spei seductione, vel obstinatione miseræ desperationis nutritur.'

GEN 3:13 Multiple spaces in '3.13··Et dixit Dominus Deus ad mulierem,··etc. AUG. Nec ista confitetur peccatum, sed refert in alterum, in impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus David dicit usque in finem sæculi: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi Psal. 40.··Hoc ab istis dicendum fuit: sed nondum peccatorum cervices considerat Deus: restabant labores et dolores mortis, et contritio sæculi, et gratia Dei, quæ in tempore subvenit, docens afflictos non de se præsumere. Serpens decepit,··etc. Quasi cujuslibet persuasio prævaleat Dei præcepto. Serpens decepit me,··etc. AUG., ibid., lib. 2, c. 30 Quomodo his verbis, etc., usque ad cum eo cibo non videret eam mortuam esse. AUG., ibid., c. 28 Notandum quod non diabolus est permissus feminam tentare, etc., usque ad sed ex hac homini invidisse ratio ostendit. ALC. Peccatum angeli tacitum, hominis patefactum quia illud incurabile, hoc curatum. Vidit igitur,··etc. STRAB. Aperte inexcusabilis ostenditur, cui licuit sub tali deliberatione dolos inimici advertere.'

GEN 3:14 Multiple spaces in '3.14··Et ait Dominus Deus,··etc. AUG., ubi supra, c. 36 Tota hæc sententia figurata est. Ubi credendum tamen omnia dicta esse. Serpens non interrogatur quare fecerit, quia non ipse propria voluntate et natura fecit, sed de illo diabolus, et per illum, et in illo: qui jam pro impietate et superbia æterno igni destinatus fuerat. Ad ipsum ergo refertur quod serpenti dicitur, et qualis humano generi futurus sit ostenditur. Mystice. Et ait Dominus Deus ad serpentem,··etc. AUG., de Gen. cont. Manich., lib. 2, c. 17 Serpens non interrogatus prior excipit pœnam, etc., usque ad ut ipsum initium suggestionis malæ excludat. Super pectus tuum,··etc. HIERON. Ventrem LXX addiderunt, sed in Hebræo habetur pectusa tantum, ut calliditatem et versutiam cogitationum ejus aperiret, id est quod omnis gressus ejus nequitiæ est et fraudis. Pectore et ventre repes.··GREG., lib. XXI Mor., c. 2 Malum luxuriæ aut cogitatione perpetratur aut opere. Hostis enim cum ab effectu operis expellitur, secreta cogitationis polluere molitur. Ventre repit, dum lubricus per membra humana sibi subdita, luxuriam exercet in opere. Serpit pectore, dum polluit in cogitatione. Sed quia per cogitationem ad opera venitur, prius pectore et post ventre describitur repere.'

GEN 3:15 Multiple spaces in '3.15··Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ipsa conteret caput tuum,··etc. GREG. l. I Mor., c. 38 Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitæ considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. HIERON. Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum.··Melius in Hebræo habetur: Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus,··quia et nostri gressus præpediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus.'

GEN 3:16 Multiple spaces in '3.16··Mulieri quoque,··etc. AUG., ubi supra, c. 37 Hæc figurate et prophetice melius intelliguntur, etc., usque ad depravabitur natura, et augebitur culpa. Multiplicabo ærumnas,··etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 19 Manifestum est multiplicatos esse dolores mulieris, etc., usque ad sed prius reluctatum est cum dolore consuetudini malæ.'

GEN 3:17 Multiple spaces in '3.17··Maledicta terra,··etc. AUG. ibid., c. 38 Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non esset, si felicitas quæ erat in paradiso teneretur indubitanter constat. STRAB. Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti propter quos hæc scripta sunt terrerentur, ne similia facientes, simili pœna plecterentur. Ipse vero Cain, quia primæ prævaricationi fratricidium addidit, maledicitur cum dicitur: Maledictus eris super terram,··etc. AUG. Terræ maledixit, non aquis, quia homo de fructu terræ contra vetitum manducavit, non de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terræ contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit, non de terrestri animali. Maledicta terra in opere tuo.··GREG., Moral. lib. 4, c. 5, 6 Deus maledicit homini peccanti, etc., usque ad et duos quinquagenarios flamma combussit. In laboribus,··etc. RAB. Spinæ antea erant, sed non ut laborem homini inferrent: cui post peccatum fuerunt ad laborem et afflictionem, sicut serpentes et quæcunque noxia, ante innoxia. Et notandum quod Adæ extrinseca pœna imponitur: Maledicta terra in opere tuo;··mulieri vero intrinseca, cum dicitur: Multiplicabo ærumnas tuas,··etc., quia seducta seduxit virum.'

GEN 3:19 Multiple spaces in '3.19··Pulvis es,··etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.'

GEN 3:20 Multiple spaces in '3.20··Et vocavit Adam nomen uxoris suæ Eva,··etc. AUG., ubi supra. Verba primi hominis hæc fuerunt, quoniam hæc est mater omnium viventium, tanquam reddat causam nominis a se impositi, cur scilicet Evam vocaverit. Mystice. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 21 Post peccatum et judicis sententiam vocavit Adam uxorem suam Evam, etc., usque ad in pellibus exprimitur quæ mortuis corporibus detrahuntur.'

GEN 3:21 Multiple spaces in '3.21··Fecit quoque,··etc. AUG., de Gen. lib. 11, c. 39 Hoc quoque significationis causa factum est, et in factis quæritur quid factum sit, et quid significet, et in dictis quid dictum sit, quidve significet. STRAB. Ipsi fecerunt sibi perizomata, ut peccatum suum absconderent: Deus vero tunicas pelliceas, quibus totum eorum corpus induit, quia et in corpore et in anima eos juste damnavit. Stulta vero questio est qualiter vel quo operante pelles ab animalibus deductæ sint, quærere: qui enim de nihilo omnia condidit, quomodo et qualiter voluit, hæc fecit.'

GEN 3:22 Multiple spaces in '3.22··Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis,··etc. AUG., ibid., c. 41 Propter trinitatem pluralis numerus ponitur, etc., usque ad sicut in Ecclesia solent homines a sacramentis visibilibus Ecclesiæ disciplina removeri. AUG., ubi supra, c. 42 Mirum est si Adam spiritualis erat mente, etc., usque ad quæ falsum verum esse putavit. Quasi unus ex nobis.··AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 21 Dupliciter intelligi potest, quasi unus ex nobis,··id est Deus, etc., usque ad donec Dei misericordia reviviscat qui mortuus fuerat. RUPERT. Ne comedat de ligno vitæ, et hoc facto talis, tam miser factus Adam, vivat in æternum. Quid enim si cum talis factus sit vivat in æternum? utique nil nisi malum æternum. Jam enim miser factus, si æternus quoque sit, quid nisi miseriam æternam habebit? Parcamus illi, ne hoc modo male sit quasi unus ex nobis;··ne sicut quisque nostrum æternus est æternus enim Pater, æternus Filius, æternus Spiritus sanctus, sic et ille æternus sit, et ob hoc veracem se esse rideat oculus nequam diaboli, qui Dei similitudinem ei repromisit. Etenim malum quidem illi est temporalem esse, sed pessimum esset æternum esse. Mala nimis et falsa est hæc similitudo Dei. Multo melius illi est esse omnino dissimilem Dei. Quomodo? Videlicet, ut, quia miser est, sit etiam temporalis, hoc est esse omnino dissimilem Dei. Deus enim et æternus est, et felix, et est ejus æterna felicitas, felix æternitas. Horum alterum, id est felicitatem, perdidit diabolus, æternitatem vero non amisit; et est ejus æterna infelicitas, infelix æternitas. Parcamus, inquam, homini; et quia felicitatem perdidit, æternitatem quoque præcipiamus infelici, ut in neutro sit quasi unus ex nobis;··nobis est æterna felicitas, felix æternitas; sit illi temporalis miseria, vel misera temporalitas; ut tunc illi commodus reformetur æternitas, cum fuerit recuperata felicitas. In magna ergo ira, magnæ misericordiæ Dominus recordatus est, hoc ipso quod lignum vitæ non concessit misero homini: quippe quem voluit sic esse dissimilem sibi, ut non esset utrobique similis diabolo, id est ne viveret homo, æque ut diabolus, usque ad ultimum judicium, et æque ut ille, absque temporali morte, transiret ad æternum incendium.'

GEN 3:23 Multiple spaces in '3.23··Et emisit eum,··etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 22 In locum sibi congruum; sicut plerumque malus, cum inter bonos vivere cœperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur pondere pravæ consuetudinis suæ.'

GEN 3:24 Multiple spaces in '3.24··Ejecitque Adam.··HIERON. Quæst. Hebr., tom. 3 LXX: Et ejecit, et habitare fecit contra paradisum voluptatis, et statuit cherubin, et flammeam rhompheam, quæ vertitur ad custodiendam ligni vitæ viam.··Alius sensus est in Hebræo; ait enim, et ejecit Dominus,··Adam scilicet, et habitare fecit ante paradisum voluptatis cherubin, et flammeum gladium.··Non quod Adam habitare fecerit contra paradisum voluptatis, sed, illo ejecto, ante fores paradisi cherubin et flammeum posuit gladium, ne quis posset intrare. Et collocavit,··etc. AUG., ut supra. Hoc per cœlestes potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quædam ignea custodia, non tamen frustra, sed quia aliquid de paradiso significat spirituali. Collocavit,··etc. STRAB. Hoc est per ministerium angelorum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius tribulationes, dolores et labores hujus vitæ, quibus nos exercemur; vel sententia justæ damnationis, quæ homini est data, qui ita damnatus est ut Christi passione redimi posset. Unde gladius versatilis dicitur, quia potest removeri. Remotus est enim Enoch et Eliæ, et quotidie removetur fidelibus, de hac vita ad supernam beatitudinem transeuntibus. Nec dicit flammam et gladium, sed flammeum gladium:··qui enim ad paradisum redeunt, necesse est ut igne Spiritus sancti omnes concupiscentias hujus vitæ exurant, et gladio verbi Dei omnia noxia præcidant. Et collocavit,··etc. ISID., in Gen., tom. 5 Cherubin plenitudo scientiæ, hæc est charitas quæ plenitudo legis est divinæ. Gladius flammeus, pœnæ temporales, quæ versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Ad arborem igitur vitæ non reditur, nisi per cherubin, id est plenitudinem scientiæ, id est charitatem: et per gladium versatilem, id est tolerantiam temporalem.'

GEN 4:1 Multiple spaces in '4.1··Adam vero,··etc. AUG., lib. IX de Gen. ad litt., c. 4. In paradiso virginitas, extra nuptiæ, etc., usque ad sed post in exsilio generata. Concepit et peperit,··etc. Cain et Abel de una matre geniti, figura sunt omnium hominum qui de radice peccati in hanc vitam propagantur; et alii terrenam civitatem et mortiferas delicias sunt amaturi, et quantum in se est ambitione possessuri; quos significat Cain, qui interpretatur possessio.··Alii futuram civitatem quæsituri, et de hujus habitationis miseriis lugentes, ad futuram gloriam toto desiderio transituri, quos significat Abel, qui interpretatur luctus,··et est posterior: quia non prius est quod spirituale est, sed quod animale. Hinc Cain dicitur agricola,··id est, terrenis operibus incumbens; Abel vero pastor ovium,··simplicitatem scilicet et innocentiam diligens. Allegorice. ISID., in Gen. Duo filii Adæ duos populos exprimunt, Judaicum scilicet natu majorem, etc., usque ad quasi non permittat ratio motum pravum ad effectum venire, sed studeat subjugare.'

GEN 4:2 Multiple spaces in '4.2··Fuit autem Abel,··etc. In quo significatur qui de terrena inhabitatione lugent. Abel namque luctus interpretatur, vel vapor,··quia luctus fuit parentibus vel tanquam vapor cito disparuit.'

GEN 4:3 Multiple spaces in '4.3··Factum est autem,··etc. Abel quoque obtulit,··etc. Quia justus in omnibus quæ agit per fidem et charitatem de quibus cæteræ virtutes oriuntur, et sine quibus nihil prosunt Deo placere contendit, quod significatur in adipibus oblatis; unde psal. LXII: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.··Sine charitate macilenta est anima et languida, et in nullo Deo placitura. Et respexit Dominus ad Abel,··etc. HIER., Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3 Unde hoc potuit scire Cain, nisi vera esset interpretatio Theodotionis: Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus, super Cain, et sacrificium suum non inflammavit?··Ignem autem de cœlo venire solitum ad sacrificium devorandum, ut in dedicatione templi sub Salomone, legimus, et quando Elias in monte Carmeli construxit altare. ISID., ut supra. Si recte offeras, et non recte dividas, peccasti: quia etsi antea Judæi recte illa offerebant, in eo rei sunt quia Novum Testamentum a veteri non distinxerunt.'

GEN 4:5 Multiple spaces in '4.5··In foribus.··ALC. Id est, intrantem te et exeuntem peccatum comitabitur, nec Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum.'

GEN 4:8 Multiple spaces in '4.8··Dixitque Cain,··etc. ISID., Quæst. in Gen., tom. 5 Non acquiescit Domino dicenti, Quiesce, etc., usque ad occiditur ergo Christus junioris populi caput, a majore natu.'

GEN 4:9 Multiple spaces in '4.9··Et ait Dominus ad Cain.··ISID., ubi supra. Interrogat Dominus Cain, non ignarus ut discat, sed judex ut puniat. Usque hodie Judæi, cum per Scripturas eos interrogamus de Christo, respondent se nescire quæ dicimus. Mendax Cain ignoratio, Judæorum est falsa negatio: essent vero Christi custodes, si corde crederent et ore faterentur.'

GEN 4:10 Multiple spaces in '4.10··Vox sanguinis,··etc. Magna virtus justitiæ, quæ vindictam expetit pro sanguine innocentis.'

GEN 4:11 Multiple spaces in '4.11··Nunc igitur maledictus eris,··etc. RAB. Notandum quod in peccato Adæ terra maledicitur. Cain vero maledicitur, quia sciens damnationem primæ prævaricationis, fratricidium addidit. Nunc igitur maledictus eris,··etc. Per locum quæ in loco sunt significantur; quasi maledictus eris ab his qui sunt super terram, qui aperuerunt os suum in confessione peccatorum, accipere sanguinem, qui effusus in remissionem eorum de manu persecutoris, qui noluit esse sub gratia, sed sub lege, ut esset maledictus ab Ecclesia: quæ intelligit et ostendit esse maledictum: qui enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.'

GEN 4:12 Multiple spaces in '4.12··Cum operatus,··etc. Ad vocem, non ad intellectum fit relatio, quia aliter hic terra, aliter supra accipitur: ibi pro Ecclesia, hic pro operatione terrena quam adhuc Judæus exercet; id est carnalis circumcisio, pascha, sabbatum, et similia quæ habent occultam virtutem intelligendæ gratiæ Dei, sed non dant Judæis fructum nolentibus transire ad Christum. Potest in terra caro Christi intelligi, in qua salutem nostram Judæi crucifigendo sunt operati. Mortuus est enim propter dilicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram:··quem quia negaverunt, justificati non sunt. Vagus et profugus,··etc. ISID. Dispersus in gentibus, profugus a Hierusalem. LXX: gemens et tremens.··Gemens, dolore amissi regni; tremens, multitudine Christiani populi, ne occidaris. Major est iniquitas mea,··etc. Culpam exaggerat, sed superbe confitetur, nec veniam flagitat.'

GEN 4:13 Multiple spaces in '4.13··Major est iniquitas mea.··ISID. Peccata peccatis adjiciens desperat, nec credit se veniam posse adipisci, quod est blasphemia in Spiritum sanctum, quæ non remittitur in hoc sæculo nec in futuro: quia putat Deum aut nolle dimittere, aut non posse, tanquam aut omnia non possit, aut invideat saluti. Non Deum sibi iratum grave putat, sed timet ne inveniatur et occidatur.'

GEN 4:14 Multiple spaces in '4.14··Omnis igitur qui invenerit me,··etc. STRAB. Quia ex tremore corporis et agitatione furiosæ mentis, quicunque invenerit me, cognoscet me reum mortis.'

GEN 4:15 Multiple spaces in '4.15··Nequaquam ita fiet.··Id est, non morieris cito sicut tu vis, pro remedio tui cruciatus, sed punietur impersonaliter: id est, punitio fiet de te septuplum, quia vives in cruciatu usque ad septimam generationem, in qua a Lamech occideris; ergo omnis qui occiderit, subaudi, liberabit te ab illo cruciatu malæ conscientiæ. Hic sensus evidentius patet. Secundum 70. Omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet,··id est, quicunque te in septima generatione occiderit, exsolvet te a cruciatu per mortem, qui usque ad tempus illud reservandus es in vita, tantum ad pœnam, quæ pœna cito finiretur, si cito interfectus esses. Ita qui Judæos visibili morte puniret, septem vindictas ab eis auferret, quibus obligati sunt propter reatum occisi Christi, quia miserias et dispersiones eorum leviaret quas patiuntur. Omnis qui occiderit Cain,··etc. LXX: Septem vindictas exsolvet.··Aquila, septempliciter;··Symmachus, septuplum;··Theodotion, per hebdomadem interpretantur, in quo significatur quia diu et perfecte punietur, ne quis homicidium audeat iterare. Qui occiderit Cain,··etc. HIERON., epist. ad Damas. Si quis te interfecerit septuplum punietur,··id est, gravissima ultione punietur: non debuit homo occidere eum cui Deus reservavit vitam, vel ad pœnam ipsius, vel ad correctionem aliorum. Sed omnis qui occiderit Cain.··ISID., ubi supra. Per eclipsim legendum, etc., usque ad et impletur illud: Disperge illos in virtute tua Psal. 53.··HIER., ubi supra. Quod Aquila posuit septempliciter,··etc., usque ad et absolvi mereretur. Posuitque Dominus Cain signum,··etc. ISID., Quæst. in Gen., tom. 5 Cum omnes gentes a Romanis subjugatæ transierunt in ritus eorum, gens Judæa, sive sub gentibus sive sub Christianis regibus, non reliquit signum circumcisionis, et carnalis observantiæ, etc., usque ad ubi plantatus est paradisus. Habitavit in terra ad orientalem plagam Eden.··HIER., ubi supra. LXX: Habitavit in terra Naid, in Hebræo nod dicitur, id est, instabilis et fluctuans, et incertæ sedis. Non est terra Naid, ut vulgus nostrum putat, sed expletur sententia Domini, dum huc atque illuc profugus aberrat.'

GEN 4:17 Multiple spaces in '4.17··Cognovit autem Cain uxorem suam.··ISID., ibid. Figurate progenies impiorum, in ipsa mundi origine fundamentum quærens, in hac vita civitatem exstruxit quam vocavit Henoch, quod interpretatur dedicatio,··quia in primordiis dedicant, dum in hac vita quæ ante est, radicem cordis plantant, ut hic ad votum floreant, et a futura gloria arescant. Abraham vero in casulis habitabat, quia sancti hospites et peregrinos se esse cognoscunt, exspectantes civitatem habentem fundamentum cujus artifex Deus est. Et ædificavit civitatem,··etc. AUG., lib. XV de Civitate, cap. 8, tom. 7 Quæritur quibus adjutoribus eam ædificaverit, si plures homines non fuerint quam Scriptura dicit. Sed sciendum est multo plures fuisse tunc, quia diu vivendo plures poterant generare. Nec mirum, cum filii Isræl per quadringentos annos sic multiplicati leguntur, ut non possit numerari exercitus.'

GEN 4:18 Multiple spaces in '4.18··Porro Enoch,··etc. HIERON. Non de omnibus his certa mysteria exsculpuntur, nec invenirentur, nisi prius quædam radices historiæ jacerentur; nec de ramis arborum fructus legeres, nisi truncos antea plantasses.'

GEN 4:19 Multiple spaces in '4.19··Qui accepit duas uxores,··etc. ISID., ut supra. Notandum quod generationes ab Adam per Cain undenario terminantur, in quo transgressio signatur. Lamech namque septimus est, cui tres filii et una filia adduntur, ut undenarius impleatur, per quem peccatum significatur: nam et a femina clauditur generatio, quæ initium peccati fuit, per quod voluptas carnis, quæ resistit spiritui. Unde Nœma vocatur, id est, voluptas.··In hac progenie Lamech primus contra morem, contra naturam, per bigamiam adulterium commisit.'

GEN 4:20 Multiple spaces in '4.20··Genuitque Ada Jabel,··etc. HIER. in quæst. Hebr. De bigamia nascitur Jabel habitans in tentoriis, quæ mutabilia instabilitatem eorum figurant, qui circumferuntur omni vento doctrinæ. Nascitur et Tubal, qui inventor musicæ, etc., usque ad sicut Jabel, Tubal et Tubalcain.'

GEN 4:21 Multiple spaces in '4.21··Et nomen fratris ejus Jubal.··RAB. Hunc scribit Josephus musicam scripsisse in duabus columnis, una lapidea, altera latericia, quarum altera non dissolveretur diluvio, altera quæ non solveretur incendio: quæ duo judicia Adam ventura prædixerat.'

GEN 4:22 Multiple spaces in '4.22··Tubalcain.··RAB. Qui secundum Josephum res bellicas exercuit, et decenter artem ferrariam docuit; quædam etiam quæ ad oculorum pertinent concupiscentiam, invenit.'

GEN 4:23 Multiple spaces in '4.23··Dixitque Lamech,··etc. RAB. Aiunt Hebræi Lamech diu vivendo caliginem oculorum incurrisse, et adolescentem ducem et rectorem itineris habuisse. Exercens ergo venationem, sagittam direxit quo adolescens indicavit, casuque Cain inter fruteta latentem interfecit; et hoc est quod dicit: Occidi virum in vulnus meum,··id est vulnere quod infixi non bestiam sed hominem occidi; unde et furore accensus occidit adolescentem. Occidi virum,··etc. STRAB. Id est Cain: in vulnus meum,··quia pro illo vulnerabor, id est, occidar; et adolescentulum in livorem meum,··quia pro illo quoque damnabor.'

GEN 4:24 Multiple spaces in '4.24··Septuplum ultio dabitur,··etc. ALC. Allegorice. Peccatum Lamech qui interpretatur humiliatus significat dejectionem humani generis quod prævaricante Adam corruit, nec per legem, vel per circumcisionem, nec per suam justitiam surgere potuit, donec post septuaginta septem generationes secundum Lucam Christus in mundum veniens, effusione sanguinis peccatum delevit; unde Matth. 18: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies,··hoc est, Judæum recipiendum esse post septuaginta septem vindictas, si resipuerit, et Christi indulgentiam quæsierit. Septenarius universitatem significat: per quem ducto undenario fit septuagenarius septimus, in quo omnimoda transgressio signatur; quæ tamen in Evangelio pœnitenti dimitti præcipitur. HIERON., epist. ad Damas. Aiunt ab Adam usque ad Christum generationes esse septuaginta septem secundum Lucam. Sicut ergo septima generatione peccatum Cain solutum est: Non enim judicabit Deus bis in idipsum,··et qui semel recepit in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte quos passus est in vita sua: ita et Lamech, id est, totius mundi peccatum, Christi solvetur adventu. Referebat mihi quidam Hebræus septuaginta septem animas exisse de Lamech, quæ omnes interiere diluvio.'

GEN 4:25 Multiple spaces in '4.25··Cognovit quoque adhuc,··etc. Per Seth, qui interpretatur resurrectio,··signatur vita Christi ex mortuis: quod in verbis matris significatur: Posuit mihi Dominus semen aliud,··quasi dicat Ecclesia: Quæ luctum pertuli de mortuo, gaudeo de resuscitato.'

GEN 4:26 Multiple spaces in '4.26··Quem vocavit Enos,··etc. Enos interpretatur homo:··qui cœpit invocare nomen Domini,··quia per mortem Christi, quam significavit Abel, et per resurrectionem, quam significat Seth, fit homo confitens Dominum conditorem, et vitæ perditæ reparatorem. HIERON. Quem vocavit Enos.··Enos interpretatur homo,··qui cœpit invocare nomen Domini:··sicut Adam homo interpretatur, ita etiam Enos juxta Hebraicam veritatem homo,··vel vir;··et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, dictum est quia initium fuit tunc invocandi nomen Domini: licet plerique Hebræorum arbitrantur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sunt idola.'

GEN 5:1 Multiple spaces in '5.1··Hic est liber generationis Adam.··Ad similitudinem Dei factus est. Alii, ad similitudinem Adæ. Est quasi conclusio a superioribus cum recapitulatione. In die qua creavit Deus hominem.··In die etenim creatus est, quia in claritate divinæ contemplationis constitutus. Ad similitudinem Dei.··Quia rationem ei dedit, qua intelligendo bona et mala discerneret, intellecta diligeret, et dilecta oblivioni non traderet, et in hoc Dei similitudinem retineret. Sed postquam per inobedientiam hanc similitudinem delevit, factus terrenus terrenos generavit. Unde qualis terrenus, tales et terreni. CHRYSOST., hom. 21 in Gen., tom. 4 Considera quomodo iisdem verbis usus fuerit quibus et initio, ut doceret nos quod generationes illas, quasi reprobas factas, neque memoria post hac dignetur; sed ex Seth, qui nunc illis natus est, genealogiam orditur, ut ex hoc discas quantam Deus humani generis rationem habeat, et quomodo illos aversetur quibus sanguinaria mens est.'

GEN 5:3 Multiple spaces in '5.3··Vixit autem Adam,··etc. HIERON., in Quæst. Hebr.. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus ducentorum et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in Hebræo habeat centum annos et reliquos qui sequuntur. Et genuit,··etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel justo repositus est, et interpretatione nominis Christum significat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam cœlestis, licet multi ad adventum Christi per fidem eamdem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani. STRAB. Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo jubente fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur; stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post eum vero dicitur; quia genuit filios et filias.··Hæc computatio genealogiarum, quasi ramos spargit historiarum, de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim, sicut in generatione Cain: justorum enim est omnia viriliter agere, nihil femineum, nihil fragile usurpare. Procedit etiam hæc generatio per denarium usque ad Nœ, in quo præceptorum signatur impletio, sicut per undenarium in generatione Cain transgressio. In generatione injustorum primus Enoch ponitur, qui dedicatio interpretatur, quia reprobi in præsenti vita spei suæ radicem figunt, et ab amore immarcescibilis hæreditatis arescunt. De quibus dicitur Joan. 5: Vidit stultum firma radice, et maledixit pulchritudini ejus statim.··In generatione justorum Enoch ab Adam septimus ponitur, quia hic manentem civitatem non quærunt, sed exspectationem usque in finem temporis extendunt, quod septenaria revolutione terminatur, cum æternitas octava successerit. Unde iste Enoch qui ponitur septimus, et translatus est quia Deo placuit, septimam requiem significat, ad quam post hanc vitam, qui Deo perseveranter adhæret, sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum hujus generationis idem signat: Adam interpretatur homo vel rubra terra;··Seth, positio vel resurrectio;··Enos, homo;··Cainan, lamentatio;··Malalehel, laudans Deum;··Jared, roboratus;··Enoch, dedicatio;··Mathusalam, mortis emissio;··Lamech, humiliatus;··Nœ, requies.··Procedens ergo homo de terra, resurgens a peccatis, erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina: sicque laudans Deum, roboratus Spiritu Dei, dedicatur in vitam æternam. Atque victor mortis Deo subjectus, requiem possidet sempiternam, quam significat Nœ qui requies interpretatur, et decimo loco numeratur, quia per impletionem mandatorum possidetur regnum cœlorum.'

GEN 5:24 Multiple spaces in '5.24··Ambulavitque cum Deo,··etc. ISID., in Gen. Enoch septimus ab Adam placens Deo, etc., usque ad nam ter quaterni ipsum faciunt. ALCUIN. Enoch tanto tempore servatur a morte, in quo ostenditur quia homo semper viveret si non peccasset.'

GEN 5:25 Multiple spaces in '5.25··Vixit quoque Mathusala,··etc. AUG. Quæritur quomodo Mathusala secundum annorum computationem post diluvium vivere potuerit, cum omnes, præter eos qui in arcam ingressi sunt, perierunt. Sed hanc quæstionem codicum mendositas peperit: non solum enim in Hebræis aliter invenitur, verum etiam in LXX interpretatione, paucis codicibus septem annis ante diluvium Mathusala defunctus reperitur. Quod Mathusala juxta LXX ultra diluvium numerantur anni, inde est quia significat Christum, cujus vita nullam sentit ætatem, ut in majoribus quoque non sensisse diluvium videretur.'

GEN 5:31 Multiple spaces in '5.31··Et facti sunt omnes dies,··etc. HIERON., in Quæst. Hebr., tom. 3 Et fuerunt omnes dies Mathusalæ quos vixit anni nongenti sexaginta novem, et mortuus est.··Juxta diligentem supputationem quatuordecim annis post diluvium vixis se refertur, etc., usque ad eo anno scilicet quo cœpit esse diluvium. Nœ vero cum quingentorum esset annorum,··etc. Ibid. Nœ interpretatur requies,··quia sub illo omnia retro opera per diluvium quieverunt.'

GEN 6:1 Multiple spaces in '6.1··Cumque cœpissent homines multiplicari super terram.··HIER., in Quæst. Hebr. Verbum Hebraicum Elohim utriusque numeri est: Deum enim et deos significat: ideo Aquila filios deorum dicere ausus est, deos sanctos vel angelos intelligens, quem sequens Symmachus ait: Videntes filii potentum filias hominum.'

GEN 6:2 Multiple spaces in '6.2··Videntes filii Dei,··etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.'

GEN 6:3 Multiple spaces in '6.3··Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus,··etc. HIER., ibid. Hebr. loiadon. Non judicabit spiritus meus homines in sempiternum, quoniam caro sunt.··Hoc est, quia fragilis est hominum conditio, etc., usque ad sed eorum quos erat diluvio deleturus. Eruntque dies illius,··etc. STRAB. Ante diluvium, scilicet ad agendam pœnitentiam. Sed quia in malitia perseveraverunt ante præfixum terminum, centesimo anno deleti sunt.'

GEN 6:5 Multiple spaces in '6.5··Videns autem Dominus,··etc. Non in Deum pœnitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa præscientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostræ parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.'

GEN 6:6 Multiple spaces in '6.6··Pœnituit eum quia,··etc. GREG., Moral. lib. 5. Plerumque in sacro eloquio sapientes Dei consilium trahunt a sapientibus sæculi. Sic nunc, pro utilitate hominis, vocem in se passionis humanæ ipse conditor hominum sumit, cum constet quia qui cuncta, priusquam venerint, conspicit, nihil fecerit quod pœnitendo resipiscat. Ut ergo mirum non est, si spirituales plerumque utantur verbis carnalium, sic neque mirandum si ipse creator omnium, ut carnem pertrahat ad intellectum suum, in seipso carnis sermonem servet vel sumat.'

GEN 6:9 Multiple spaces in '6.9··Nœ vir justus.··Hic per actus suos significat Christum, qui ait Matth. 11: Discite a me quia mitis sum et humilis corde.··Solus justus invenitur, cui propter justitiam suam septem homines donantur. Justus quoque Christus et perfectus, cui septem Ecclesiæ septiformi Spiritu illuminatæ in unam Ecclesia condonantur. Nœ per aquam et lignum liberatur, et familia ejus; sic familia Christi per baptismum et crucem. In generationibus suis.··Quasi non consummatæ justitiæ, sed juxta generationem suam.'

GEN 6:13 Multiple spaces in '6.13··Disperdam eos cum,··etc. Tradunt doctores terræ virorem et fecunditatem longe esse inferiorem post diluvium; et ideo hominibus esum carnium concessum, cum antea tantum terræ fructibus victitarent.'

GEN 6:14 Multiple spaces in '6.14··Fac tibi arcam de lignis.··Scilicet fortibus et insolubilibus, et bene coarctatis; quæ alia translatio dicit quadrata,··ut nec vi ventorum nec inundatione solvetur. Mansiunculas,··etc. STRAB. LXX: Bicamerata et tricamerata in arca facies: bicamerata in inferioribus, tricamerata in superioribus.··Quinque ergo mansionibus distincta sunt: prima, id est inferior, fuit stercoraria, quo stercora defluebant, ne qui erant in arca fetore læderentur; secunda, apothecaria; tertia, immitium animalium et serpentium; quarta, mansuetorum; quinta, id est suprema, hominum et avium. Ostium, ubi bicamerata et tricamerata jungebantur, id est, inter apothecariam et bestiarum habitationem. AUG. In prima habitatione in inferioribus semel camerata erat arca, in secunda super inferiorem habitationem bicamerata. In tertia vero super secundam tricamerata. Dicunt alii in inferioribus duas fuisse mansiunculas, et sic arcam fuisse bicameratam. Harum inferior stercora suscipiebat, secunda escas, quæ apothecaria dicebatur; in superioribus tricamerata erat, ubi homines et animalia congrua distinctione continebantur. ISID. in Gen., tom. 5 Arcam construxit Nœ de lignis imputribilibus, etc., usque ad in quinque prophetizatus, in sexta evangelizatus.'

GEN 6:15 Multiple spaces in '6.15··Trecentorum cubitorum,··etc. ISID., ibid. Potest in trecentis cubitis lignum crucis ostendi, etc., usque ad quia unus Deus ex quo omnia, et una fides, et unum baptisma. GREG. hom. XVI in Ezech. Arca quæ trecentis cubitis fieri in longitudine jussa est, quinquaginta in latitudine, triginta in altitudine, etc., usque ad et per quem omnes proficiunt qui se peccatores noverunt.'

GEN 6:16 Multiple spaces in '6.16··In cubito consummabis summitatem ejus. Sic Ecclesia in unitate collecta sublimatur atque perficitur; unde Matth. 11: Qui non colligit mecum, dispergit.··Ostium autem arcæ,··etc. Nemo enim intrat in Ecclesiam, nisi per sacramentum remissionis peccatorum, quod de latere aperto emanavit. Cœnacula et tristega,··etc. LXX: Bicamerata et tricamerata.··Ex omnibus enim gentibus vel bipertitam multitudinem congregat Ecclesia, ex circumcisione et præputio; vel tripartitam, ex tribus filiis Nœ, quorum progenie repletur orbis. Inferiora autem arcæ distincta sunt, quia in hac vita terrena est diversitas gentium: in summo autem omnes consummantur in unum, quia omnia et in omnibus Christus. ALCUIN. Congrue arca in summo, velut tecto quodam angusto, cacuminata est, ut imbrium minas diffunderet, et ima in aquis stabilitate quadrata consistens, nec impulsu ventorum, nec impetu fluctuum, nec inquietudine animalium quæ intus erant inclinari posset aut mergi. GREG. in Moral. Arca in inferioribus ampla, in superioribus angusta, etc., usque ad grandes acervi palearum, quæ ignibus comburuntur. GREG. Moraliter autem, qui se ab amore mundi convertit, in corde ædificat arcam salutis, habens in se longitudinem, id est, Trinitatis fidem, ac longitudinem vitæ et immortalitatis; latitudinem in charitate, qua potest bene facere etiam inimicis; altitudinem in spe, qua se erigat ad cœlestia et summam actuum suorum ad unum referat.'

GEN 6:19 Multiple spaces in '6.19··Et ex cunctis,··etc. AUG. l. XV de Civit. Dei, c. ult., t. 7 Quæritur de minutissimis, sic in Ecclesiæ sacramentis versantur boni et mali.'

GEN 6:21 Multiple spaces in '6.21··Tolles igitur,··etc. Solet quæri de animalibus quæ tantum putantur vesci carnibus, utrum præter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quæ aliorum alendorum necessitas cœgisset includi; vel, quod magis credendum est, præter carnes alimenta esse potuerunt quæ omnibus convenirent. Multa enim animalia, quibus caro cibus, fructibus pomisque vescuntur, maxime fico et castaneis. Potuit ergo vir justus et sapiens, et divinitus admonitus, quæ cuique congrueret, alimoniam, præter carnes reperire et condere. Et omnibus vesci cogit fames, et nihil est quod Deus suave et salubre facere non possit, qui etiam ut sine cibo viverent divina facultate donaret.'

GEN 7:1 Multiple spaces in '7.1··Dixitque Dominus,··etc. Ex omnibus animantibus mundis tolles septena et septena,··etc. RAB. Non geminatum septenarium, id est quatuordecim, sed tantum septem debemus accipere. Similiter duo et duo, non quatuor, sed tantum duo, masculum et feminam. Et notandum quod munda animalia impari numero, id est septenario introducuntur, immunda vero pari; quia impar numerus virtutis speciem portendit, par vero infirmitatem. Plura sunt munda, ut egressus Nœ de arca haberet quid immolaret et manducaret. ISID. in Gen. Ex omnibus animantibus,··etc. Non quod plures sint boni quam mali, etc., usque ad qui dies a passione tertius in numero dierum qui per omne tempus volvuntur, et primus, et octavus. AUG. in Gen. Quæritur utrum tam magna arca centum annis potuit fabricari a quatuor hominibus, id est, Nœ et filiis ejus tribus? Sed si non potuit, non erat magnum alios fabros adhibere, quamvis, operis sui mercede adepta, non curaverunt utrum Nœ sapienter an inaniter faceret, et in eam non intraverunt, quia non crediderunt quod ille credidit.'

GEN 7:4 Multiple spaces in '7.4··Ego pluam,··etc. ISID. Quæst. in Gen., c. 7 Quia omnis reatus contra decalogum committitur per universum orbem, qui partibus quatuor dividitur: quater vero decem quadraginta fiunt; sive reatus contrahatur ex prosperitate, quod pertinet ad dies; sive ex adversitate, quod ad noctes, in baptismo abluitur.'

GEN 7:5 Multiple spaces in '7.5··Fecit ergo Nœ omnia,··etc. Eratque sexcentorum annorum,··etc. ISID., Ibid. Quingentorum annorum erat Nœ cum præcepit ei Dominus ut arcam faceret, etc., usque ad qui est ternarius quadratus.'

GEN 7:7 Multiple spaces in '7.7··Ingressus est Nœ et filii ejus, uxor,··etc. RAB. Notandum quod seorsum ingreditur in arcam Nœ cum filiis suis, et uxores eorum seorsum. Ideo distincte dicitur: Ingressus est Nœ et filii ejus,··et distincte additur, uxor ejus et uxores filiorum ejus.··Mixtim autem viri cum mulieribus egressi sunt, sic enim scriptum est: Egressus est Nœ et uxor ejus. Tempus enim amplectendi et tempus abstinendi Eccli. 3.'

GEN 7:10 Multiple spaces in '7.10··Cumque transissent,··etc. ISID. Quia in spe futuræ quietis, quam significat septimus dies, baptizamur, omnis caro extra arcam diluvio consumpta est; quia extra Ecclesiam aqua baptismi, quamvis eadem sit, non valet ad salutem, sed ad perniciem.'

GEN 7:11 Multiple spaces in '7.11··Anno sexcentesimo,··etc. Allegorice. Notandum quod sexcentesimo anno inundaverunt aquæ diluvii, quia sexta ætate mundi primo commendatum est sacramentum baptismi, et hoc septima decima die secundi mensis, quia denarius decalogum significat. Septenarius propter Sabbatum septimam requiem significat, et quia in decalogo renuntiatio vitiorum videtur, quicunque in baptismo initiatur, propter æternam requiem, omnibus vitiis se abrenuntiare profitetur. Cataractæ.··Fenestræ, nubes scilicet, quæ sunt apertæ, ut inde insolitæ et majores pluviæ funderentur. Cataractæ vero proprie sunt ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur. RAB. De arca solet quæri utrum tanta capacitate, quanta describitur, animalia omnia quæ ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit? Quod cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra dictum esse Mosen in omni sapientia Ægyptiorum fuisse eruditum, qui geometriam dilexerunt, et cubitum geometricum quantum sex nostros continere.'

GEN 7:15 Multiple spaces in '7.15··Bina et bina,··etc. AUG. ubi supra. Præcepit superius septena et septena de mundis, duo et duo tolli de immundis. Quomodo ergo nunc dicit duo et duo intrasse, sive de mundis, sive de immundis? Sed hoc refertur non ad numerum mundorum et immundorum, sed ad masculum et feminam. In omnibus enim duo sunt, masculus et femina. Notandum vero quod dicitur: In qua erat spiritus vitæ,··non solum de hominibus, sed et de pecoribus dictum: quia quidam de Spiritu sancto volunt intelligi quod scriptum est, insufflavit in faciem ejus spiritum vitæ;··sed quidam codices habent melius, flatum vitæ.'

GEN 7:17 Multiple spaces in '7.17··Quadraginta diebus,··etc. ALC. Quadragenario numero pluvia inundavit, qui tribulationem pœnitentiæ ostendit. Post quadraginta dies Nœ fenestram aperuit, significans jejunantibus cœlum aperiri. Unde Moyses, Elias, et ipse Salvator, quadragenario numero jejunia consecravit, tanquam tribus temporibus necessaria, ante legem, sub lege, sub gratia.'

GEN 7:20 Multiple spaces in '7.20··Quindecim cubitis altior,··etc. AUG. in Gen. Si terra Olympi montis ut tradit historia potuit invadere spatium tranquilli æris, etc., usque ad ad tenendam quietem et fidem resurrectionis. Quindecim.··Sunt qui putant nec terræ qualitatem, nec altitudinem montium tantam ante diluvium fuisse qualis et quanta est hodie.'

GEN 7:23 Multiple spaces in '7.23··Deleta sunt de terra.··ALC. Ideo magis terrena animalia quam aquatilia perierunt, quia de maledicta terra vivunt.'

GEN 8:1 Multiple spaces in '8.1··Recordatus est autem Deus Nœ,··etc. Adduxit spiritum super terram,··etc. ALCUIN., quæst. in Gen. De illo spiritu intelligi potest de quo dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas:··tunc ferebatur, ut, congregatis in suum locum, terra appareat: nunc adducitur, ut, ablatis aquis diluvii, faciem terræ revelaret. Potest per spiritum ventus intelligi, juxta illud psalmi CVI: Et stetit spiritus procellæ,··cujus scilicet flatibus aqua recederet.'

GEN 8:4 Multiple spaces in '8.4··Requievitque arca mense septimo,··etc. ISID. Septenariam requiem significat, et quia perfecti requiescunt ibi, supradictæ quoque quadraturæ numerus iteratur. Nam vigesima septima die secundi mensis commendatur sacramentum, et rursus vigesima septima die septimi mensis confirmatur, cum arca requievit: quod enim promittitur in spe, exhibetur in re. AUG. Quæritur utrum post centum quinquaginta dies hæc facta sunt, an per recapitulationem omnia rememorata quæ post quadraginta dies pluviæ cœperunt fieri, ut hoc solum centum quinquaginta dies pertineat, quod usque ad ipsos montes aqua est exaltata, aut de fontibus abyssi jam cessante pluvia, aut quia mansit in altitudine nullo spiritu siccante. Cætera vero quæ dicta sunt non post centum quinquaginta dies omnia facta sunt, sed commemorata: quæ ex fine quadraginta dierum fieri cœperunt.'

GEN 8:5 Multiple spaces in '8.5··Decimo enim mense.··Notandum quod decimo mense apparuerunt cacumina montium, quæ quindecim cubitis excesserant aquæ diluvii, quia sacramenta æternæ quietis et gloriam resurrectionis quam nescivit sapientia superborum intellexit eminentia sanctorum per impletionem præceptorum; unde Psalmi CXVIII: A mandatis tuis intellexi.··Et alibi, Luc 10: Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.'

GEN 8:7 Multiple spaces in '8.7··Qui egrediebatur,··etc. ISID. Quod post quadraginta dies corvus non rediit, aut aquis interceptus, aut cadavere natante illectus, figurat immunditia cupiditatis teterrimos: et ideo his quæ foris sunt in mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his quos præter arcam, id est Ecclesiam, baptismus occidit, seduci et teneri. AUG. Quæritur utrum corvus mortuus sit, an aliquo modo vivere potuerit? Si enim fuit terra ubi requiesceret, similiter columba requiem invenisset. Unde conjicitur quod cadaveri potuit corvus insidere, quod naturaliter refugit columba.'

GEN 8:8 Multiple spaces in '8.8··Emisit quoque.··ISID. Emissa columba, nec inventa requie reversa, significat per novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam: post quadraginta enim dies emissa est, quo numero vita quæ in mundo agitur designatur. STRAB. Arca continet corvum et columbam, et Ecclesia bonos et malos. Corvus emissus non revertitur, quia reprobi illecebris sæculi inhærentes pereunt. Columba rediit, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo, quia sancti, simplicitate gaudentes, munus pacis in ore portant, dicentes: Psal. 19 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus: cum loquebar illis,··etc.'

GEN 8:9 Multiple spaces in '8.9··Reversa est.··AUG. Quæstio est quomodo columba non invenerit ubi resideret, cum jam nudata essent cacumina montium, secundum narrationis ordinem? Quod recapitulatione potest solvi, ut posterius narrata intelligantur quæ facta sunt prius, aut potius nondum siccata fuerunt.'

GEN 8:10 Multiple spaces in '8.10··Exspectatis,··etc. Post septem dies alios, dimissa columba propter septenariam operationem spiritualem, olivæ fructuosum surculum retulit, signans multos extra Ecclesiam baptizatos, si pinguedo charitatis non defuerit, posteriore tempore in ore columbæ, tanquam in osculo pacis, ad unitatis societatem reduci.'

GEN 8:11 Multiple spaces in '8.11··Portans ramum.··ALC. Columba ramum olivæ, expulso teterrimo alite, ad Nœ post diluvium portat, quia columba Spiritus sancti, ad Christum post baptismum veniens, ramo refectionis et luminis pacem annuntiat.'

GEN 8:12 Multiple spaces in '8.12··Exspectavitque nihilominus septem alios dies,··etc. ISID. in Gen. Post alios septem dies dimissa columba, nec reversa, significat finem sæculi, quando requies sanctorum erit, non in sacramento spei, quo nunc Ecclesia consociatur, quandiu bibitur quod de latere Christi manavit, sed in perfectione salutis, cum tradetur regnum Deo et Patri, ut in illa conspicua contemplatione veritatis nullis egeamus mysteriis.'

GEN 8:13 Multiple spaces in '8.13··Sexcentesimo primo anno,··etc. Ibid. Vitæ Nœ, id est, peractis sexcentis annis aperitur arcæ tectum, etc., usque ad uno addito, propter unitatis vinculum.'

GEN 8:14 Multiple spaces in '8.14··Mense secundo.··STRAB. Historice.··Id est, Maio, Nœ annum fecit in arca, et ipsa die qua ingressus fuerat, egressus est. Ingressus es enim vicesima septima die mensis secundi; num dicit quia egressus est septima et vicesima die ejusdem mensis. Sed sciendum est quia si præsenti diei addantur undecim, qualis luna hodie est, talis erit post annum ipsa die. Quando ergo Nœ ingressus est, decima septima luna, vel septima decima dies mensis secundi fuit. Ideo post annum undecim additis, fuit vicesima septima dies et decima septima luna. Mense secundo,··etc. Mystice. Sicut supra dictum est, decima septima die sexcentesimi anni aquis diluvii terra madefacta est, sed vigesima septima die secundi mensis arefacta est, quando præceptum est ut de arca egrederentur, et pactum acciperent, ne ultra aquis diluvii perirent. In quo intelligi potest quia per decem et septem sicut supra status inchoantium significari potest, quando vitiis abrenuntiatur; per viginti septem promotio perfectorum in consummatione virtutum. Si enim decem et septem decem addas, fiunt viginti septem. Si enim decem præceptis quibus peccatis renuntiatur, evangelicam perfectionem adjicias qua præcipitur non solum non irasci, sed etiam inimicos diligere, et similia, ad illam ætatem perfectionis pervenisti, in qua nec sacramentis prædictis egeas; et de arca exiens, id est, de spe ad speciem perveniens, requiem in sacramentis promissam invenies.'

GEN 8:15 Multiple spaces in '8.15··Egredere de arca,··etc. ISID. Juncti exeunt, qui disjuncti intraverunt, quia, nunc caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem.··Sed in resurrectione justorum perfecta pace spiritui corpus adhærebit, nulla mutabilitatis indigentia vel concupiscentia resistente.'

GEN 8:20 Multiple spaces in '8.20··Et tollens,··etc. AUG. Ingressa sunt in arcam munda et immunda animalia, sed post egressum non offeruntur Deo nisi munda. Quod vero ait: Non percutiam omnem animam viventem sicut feci,··et addidit quæ largitate bonitas donat indignis, forte Novi Testamenti indulgentia figurata est, ut præterita ultio ad legis pertineat severitatem, hoc ad gratiæ bonitatem.'

GEN 8:21 Multiple spaces in '8.21··Sensus enim,··etc. GREG., Moral. libr. 38 Nemo sibi attribuat, si cogitationes vicerit: quia corruptionis malum, quod quisque ab ortu carnalium desideriorum sumpsit, exercet in provectu ætatis: et nisi hoc citius divinæ fortitudinis reprimat manus, omne bonum naturæ culpa vorat in profundum; Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus I Cor. 3.'

GEN 9:1 Multiple spaces in '9.1··Benedixitque Deus Nœ et filiis;··etc. Crescite et multiplicamini.··Homo in terrorem cæteris animalibus præponitur, in solatium transactæ vindictæ, et ne pauci homines a pluribus bestiis opprimantur, et sciant se irrationabilibus, sed non rationabilibus dominari.'

GEN 9:2 Multiple spaces in '9.2··Et terror vester,··etc. GREG. libr. II Moral. c. 11 Potentibus viris magna est virtus humilitatis, etc., usque ad quo non suam gloriam, sed subditorum quærunt utilitatem.'

GEN 9:4 Multiple spaces in '9.4··Carnem cum sanguine.··ISID. Dantur eis cuncta animalia in escam, quia in vocatione gentium ad fidem nulla distantia est, quod in disco Petri figuratur. Sanguinem manducare prohibentur, ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed effundatur per confessionem. Esus carnium concessus videtur post diluvium, propter infecunditatem terræ et hominis fragilitatem.'

GEN 9:9 Multiple spaces in '9.9··Ecce ego statuam pactum,··etc. Testamentum posuit Deus inter se et homines et omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum scilicet, qui apparet in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet. Illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in prophetis et in omnibus sanctis Scripturis, tanquam in Dei nubibus, agnoscunt gloriam Christi, non suam quærunt. Sed ne adoratores hujus solis intumescant, sciant ita Christum significari per solem sicut per leonem, per agnum, per lapidem, similitudinis causa, non proprietatis substantia.'

GEN 9:13 Multiple spaces in '9.13··Arcum meum ponam,··etc. ALC. in Gen. Arcum dedit Deus in signum securitatis, ne homines formidolosi timerent altero diluvio deleri, pluviarum inundationes sæpe cernentes. Hic in cœlo positus est, ut ab omnibus videri possit, et pro quacunque tribulatione ad eum attollamus oculos cordis, qui habitat in cœlis. Quia vero arcus non est nisi ex radiis solis et humida nube, videtur quod ante diluvium non fuissent pluviæ. Poterat autem ex rore et fontium inundatione terra fecundari. STRAB. Arcus duos habet colores, cæruleum et igneum, qui duo judicia exprimunt: unum aquæ quod præteriit; aliud ignis, quod venturum creditur in fine sæculi: unde cæruleus color extrinsecus, igneus vero intrinsecus.'

GEN 9:18 Multiple spaces in '9.18··Erant igitur filii Nœ,··etc. HIER. in Q. Hebr. Sæpe LXX non valentes heth litteram, quia duplicem aspirationem sonat, in Græcum vertere, chi Græcam addiderunt, docentes in hujusmodi vocabulis esse aspirandum. Unde Cham transtulerunt pro eo quod est Ham,··a quo Ægyptus usque hodie lingua Ægyptiorum dicitur Ham.'

GEN 9:21 Multiple spaces in '9.21··Bibensque vinum,··etc. Christus quoque inebriatus, dum passus; nudatus, dum crucifixus. In tabernaculo suo,··id est, inter domesticos sanguinis sui, tunc nudata est mortalitas carnis. Judæis scandalum, gentibus stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis et gentibus,··quasi Sem et Japheth, Dei virtus, et Dei sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus.··ALCUIN. Post diluvium Nœ inebriatus est, quia forte nesciebat vino posse inebriari. Nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi. Ideo de Nœ specialiter dicitur quod plantaverit vineam. Nudatio femoris sequitur ebrietatem sicut libido satietatem.'

GEN 9:22 Multiple spaces in '9.22··Quod cum vidisset,··etc. PROCOP. in Gen. Ex his circumstantiis Chami peccatum amplificatur. Despectui habet parentem, effutit quam turpiter jacuerit pater, nec uni ex fratribus nuntiat, sed utrisque: si plures præsto fuissent, facinus detexisset omnibus: ridiculum ei visum est facinus cui minime debebat; dignum erat id factum pudore et cautela, ne ad cæteros ejus infamia dimanaret: nec his qui domestici erant id annuntiat, sed externis. ISID. Judæi, Christi mortem videntes, subsannaverunt. Sem vero et Japheth, duo populi ex præputio et circumcisione credentes, aversi operuerunt, etc., usque ad tanquam in pacem anguli concurrentes.'

GEN 9:23 Multiple spaces in '9.23··At vero Sem,··etc. GREG. in Moral. Aversari dicimur quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verenda patris superjectis dorso palliis aversi veniendo operuerunt, nisi quia bonis subditis sic præpositorum suorum mala displicent, ut ab aliis nota occultent: operimentum aversi deferunt, quia dijudicantes factum, et venerantes magistrum, nolunt videre quod tegunt.'

GEN 9:24 Multiple spaces in '9.24··Maledictus Chanaan puer,··etc. Ibid. Non prætermittit Deus inulta peccata, sed ita judicium in nostra correctione incipit, ut in reproborum damnatione quiescat. Incipit enim judicium a domo Dei. Quis ergo finis eorum qui non crediderunt, qui temporalia flagella non sentiunt? Quia in æternum peribunt; quorum nequitia Cham peccante figurata est. Cui dicitur: Maledictus Chanaan puer,··etc. Patre peccante, filius sententiam accepit, quia reproborum nequitia hic diu proficit, sed perit in posterum.'

GEN 9:26 Multiple spaces in '9.26··Benedictus Dominus Deus Sem.··Cum sit Deus omnium gentium, quasi proprio vocabulo etiam in ipsis gentibus dicitur Deus Isræl, quod est ex benedictione Japheth, quia in populo gentium orbem terræ occupavit Ecclesia, quod prænuntiabatur cum diceretur: Dilatet Deus Japheth. Chanaan.··STRAB. A quo Chananæi, qui hac maledictione prophetantur, expellendi de loco habitationis.'

GEN 9:27 Multiple spaces in '9.27··Dilatet Deus Japheth,··etc. HIERON. De Sem Hebræi, de Japheth gentiles. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quæ Japheth dicitur, latitudo nominatur. Quod autem ait: Et habitet in tabernaculis Sem,··de nobis prophetatur qui in eruditione et scientia Scripturarum, ejecto Isræl, versamur. Dilatet Deus Japheth,··etc. ISID. Sem major natu, ipse est Judaicus populus, ex quo patriarchæ, et prophetæ, et apostoli, etc., usque ad id est opus eorum.'

GEN 10:1 Multiple spaces in '10.1··Hæ sunt generationes,··etc. Benedictus duobus filiis Nœ, et medio maledicto, generationes eorum texuntur, ex quibus septuaginta duæ generationes sunt ortæ: quindecim de Japheth, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Ad quas misit Dominus septuaginta duos discipulos. Sem ALC. Sem, ut æstimant, Asiam; Cham Africam, Japheth Europam sortitus est. Japheth.··Minoris filii, de quo nati sunt septem filii, qui tenuerunt septentrionalem regionem a Tauro et Amano, montibus Ciliciæ et Syriæ, usque ad fluvium Tanaim, in Europa vero usque ad Gadira. Nomina vero locis et gentibus relinquentes, ex quibus plurima mutata, cætera permanent.'

GEN 10:2 Multiple spaces in '10.2··Gomer.··Hi sunt Galatæ, secundum Josephum, qui Latine Gallogræci dicuntur. Thubal.··Iberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italicos suspicentur. Chanaan.··Hic obtinuit terram quam Judæi postea possederunt, ejectis Chananæis.'

GEN 10:8 Multiple spaces in '10.8··Regma et Saba, etc. HIERON. Paulatim antiqua nomina perdiderunt, et quæ nunc pro veteribus habeant, ignoratur. Saba.··Alia quam superior, et differunt in scriptura: illa enim per samech,··hæc per schin scribitur; ubi enim dicimus: Reges Arabum et Saba dona adducent,··in Hebræo habetur scheba et seba. Nemrod.··Qui ultra naturam cœlum penetrare voluit. Significat diabolum, qui ait: Ascendam super astra cœli.··Nemrod, secundum Josephum, nova regni cupiditate tyrannidem arripuit, et fuit auctor ædificandæ turris quæ tangeret cœlum. Ipse cœpit esse potens,··vel gigas,··secundum alios. Sed antea gigantes natos Scriptura commemorat. Sed forte post diluvium novitas generis humani reparandi memoratur, quia ipse cœpit esse gigas super terram.'

GEN 10:9 Multiple spaces in '10.9··Robustus venator.··ALC. Id est, hominum oppressor et exstinctor, quos allexit ut turrem contra Deum construerent.'

GEN 10:10 Multiple spaces in '10.10··Babylon.··Est confusio, quia ibi facta est linguarum divisio.'

GEN 10:11 Multiple spaces in '10.11··Assur.··Imperium Assyriorum, quod primum fuit sub Nino, qui ædificavit Ninivem, quæ propter pœnitentiam pulchra appellatur.'

GEN 10:13 Multiple spaces in '10.13··At vero Mesraim,··etc. HIERON. Exceptis Laabin, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutæi vocabantur; et Chasluim, qui postea Philistiim dicti sunt, quos nos corrupte Palæstinos dicimus, cæteræ sex gentes nobis ignotæ sunt, quia bello Æthiopico subversæ. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Ægypti. Ludim et Anamim. Laabim, Nephetuim,··etc. Hæc omnia ignorantur, vel quia deletæ sunt gentes bello Æthiopico, vel quia ignoratur quæ nomina nunc habeant.'

GEN 10:21 Multiple spaces in '10.21··De Sem.··De hoc novissime loquitur, quia ejus generationem, et generationis lineam prosequitur. Heber.··Qui tamen quintus a filio Nœ Sem. Utrum quia Hebræi dicuntur ex illo appellati, vel quia per illum generatio ad Abraham transit? Quid ergo probabilius sit Hebræos dici tanquam Heberæos, vel tanquam Abraæos, merito quæritur.'

GEN 10:22 Multiple spaces in '10.22··Assur.··Qui ædificavit Ninivem.'

GEN 10:25 Multiple spaces in '10.25··Natique sunt Heber filii,··etc. Heber, transitor,··a quo Hebræi, id est, transitores.··Veri Hebræi sunt, qui de præsentibus ad futura, de caducis ad mansura transeunt. Hæ gentes a fluvio Cono possederunt omnem regionem quæ vocatur Geria.'

GEN 11:1 Multiple spaces in '11.1··Erat autem terra labii unius,··etc. AUG., in Gen. Dictum est superius quod filii Nœ, vel filiorum ejus, distributi sunt per terras secundum linguas suas. Sed hoc per recapitulationem postea commemorat quod prius erat. Sed obscuritatem facit, quod eo genere locutionis ita contexit, quasi de his narratio quæ postea facta sunt consequatur.'

GEN 11:2 Multiple spaces in '11.2··Cumque proficiscerentur.··CHRYSOST., in Gen. Vide quomodo humanum genus non potest subsistere intra suos limites, sed amplius concupiscens, majora semper appetit. Atque hoc est quod humanum genus perdit, quia non vult naturæ suæ mensuram agnoscere, sed semper majora desiderat. Quoniam viderunt, inquit, campum in terra Sennaar,··migrantes, et relicto priori loco illic habitaverunt.'

GEN 11:3 Multiple spaces in '11.3··Venite.··Timebant iterum diluvium; ideo auctore Nemrod voluerunt sibi constituere turrem, in qua diluvium non timerent. Stulta et impia audacia, unde secuta vindicta est et linguarum divisio. ISID. in Gen. Turris, mundi superbia, vel hæreticorum dogmata, etc., usque ad unitas confessionis et fidei.'

GEN 11:7 Multiple spaces in '11.7··Venite igitur,··etc. Ad angelos dixisse intelligitur; vel secundum illud: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.··Nam singulari numero subjunctum est: et divisit eos,··etc., sicut ibi: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam.··GREG. Moral. lib. 2, c. 5 Venite,··etc. Dicitur his qui Deo adhærent, Venite,··quia a divina contemplatione nunquam decrescere, sed semper accrescere, et nunquam corde recedere, stabili motu est semper venire. Ascendunt angeli Creatorem conspiciendo, descendunt creaturam illicite se erigentem examine districtionis premendo. Dicere ergo, Descendamus, et confundamus linguam eorum,··est in semetipso quod recte agatur ostendere, et per vim internæ visionis eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare.'

GEN 11:8 Multiple spaces in '11.8··Divisit eos.··ALC. In hac divisione linguarum nihil novum fecit Deus, sed dicendi modos et formas loquelarum diversis gentibus divisit. Unde easdem syllabas et ejusdem potestatis litteras aliter conjunctas in diversis linguis invenimus, et sæpe eadem nomina vel verba aliud significantia; unde ubi dicitur psalmo 2: In virga ferrea,··in Græco habetur,, in raudo sidera.··Igitur in Latino sidera non ferrea significat, sicut in Græco, sed astra.··AUG. lib. XVI de Civit. c. 4 Merito malus punitur affectus, etiam cui non succedit effectus. Genus vero pœnæ quale fuit? Quoniam enim dominatio imperantis in lingua est, ibi damnata est superbia, ut non intelligeretur jubens homini, qui noluit intelligere ut obediret jubenti Deo.'

GEN 11:10 Multiple spaces in '11.10··Sem centum erat annorum.··BEDA, Hexæm., lib. 3, t. 2, col. 131 Magna quæstio nobis nascitur secundum litteram, quomodo Sem biennio post diluvium centum esse annorum dicatur, cum supra quingentesimo anno Nœ natus asseratur, et sexcentesimo anno ejusdem Nœ diluvium venisse legatur, etc., usque ad quia tulit eum Deus.'

GEN 11:26 Multiple spaces in '11.26··Thare genuit Abram et Nachor.··AUG. quæst. 25 in Gen. Non simul, sed suis temporibus, ex quo gignere cœpit. Nec attendendus est in his ordo nativitatis, sed significatio futuræ dignitatis, in qua excellit Abram.'

GEN 11:31 Multiple spaces in '11.31··In Ur Chaldæorum.··HIERON. In Hebræo in Ur Chesdim id est, in igne Chaldæorum.··Hic fabulantur Hebræi quod Abram in ignem sit missus, quia ignem noluit adorare, quem Chaldæi colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriæ igne effugerit. Unde ad eum dicitur: Ego sum qui eduxi te de Ur Chaldæorum. Aram patris Melchæ.··Ibid. Idem pater utriusque. Aram filius Thare, frater Abræ et Nachor, duas filias genuit, Melcham et Sarai, cognomento Jescham. Melcham duxit Nachor, et Sarai Abram. Nondum enim inter patruos et neptes nuptiæ fuerant prohibitæ, quæ in principio etiam inter fratres et sorores sunt celebratæ. Tulit itaque Thare Abram,··etc., usque, facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. AUG. Prius dicitur, quod cum esset Thare septuaginta annorum genuit Abram, et postea cum omnibus suis mansit in Charan, et mortuus est.··Et dictum est Abræ ut exiret de Charan, et exivit cum esset septuaginta quinque annorum. Sed per recapitulationem ostenditur vivo patre Dominum præcepisse, etc., usque ad a quo Judæi dicti propter regiam tribum.'

GEN 12:1 Multiple spaces in '12.1··Egredere de terra,··etc. AUG. ubi supra. Consideranda est narratio Stephani de hac re, etc., usque ad sic igitur locatus est in terra illa Abram, quando ibi vixit usque ad nativitatem Jacob. STRAB. Notandum quod jam egressus fuerat de terra sua, sed tunc egressus fuerat corpore, non mente et voluntate; habebat enim animum forsitan revertendi, quando dictum est ei: Egredere,··etc. ISID. Reliquit terram Christus et cognationem Judæorum, et magnificatus est in populis gentium. Nobis quoque exeundum est de terra nostra, id est, de facultatibus et opibus terrenis, et cognatione, id est conversatione vitiorum, quæ, nobis a nativitate cohærentia, quasi affinitates consanguinitatis sunt conjuncta; et de domo patris,··id est de memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus cum populo Dei dilatari, et in terram promissionis cœlestis, cum tempus venerit, introduci.'

GEN 12:2 Multiple spaces in '12.2··Faciamque te in gentem magnam,··etc. ISID. Duo promittuntur Abræ, quod scilicet terram Chanaan semen ejus possidebit, cum dicitur: Et veni in terram quam monstrabo tibi.··Aliud autem longe præstantius, non de carnali, sed de spirituali semine, quo pater futurus est, non tantum gentis Judaicæ, sed omnium gentium fidem suam sequentium; quod ita promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes terræ.'

GEN 12:4 Multiple spaces in '12.4··Septuaginta quinque annorum.··HIERON. in Q. Hebr. Si Thare pater Abræ in regione Chaldæa, etc., usque ad et ibi diutius moratus sit.'

GEN 12:8 Multiple spaces in '12.8··Bethel.··RAB. Interpretatur domus Dei,··quæ post Bethaven vocata est, id est domus idoli. Hai.··Mystice. Hai oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitæ circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, cœlestem properant civitatem.'

GEN 12:13 Multiple spaces in '12.13··Dic ergo, obsecro,··etc. AUG. lib. XVI de Civ., c. 19 Quæritur cur patriarcha voluit mentiri, etc., usque ad et vitam suam et uxoris pudicitiam.'

GEN 12:15 Multiple spaces in '12.15··Sublata est mulier.··RAB. Excusatur Sarai, quæ in domum Pharaonis transfertur invita, non solum in hoc quod non inquinatur corpus nec anima nisi mentis consensu, sed etiam in hoc quod conveniente et permittente viro suo factum est. AUG. Quæst. in Gen. Apud Pharaonem tandiu potuit esse intacta, quia in Esther legitur quod puellæ non statim ad reges introducebantur, sed uno anno custodiebantur, et sex mensibus oleo myrrhino ungebantur, et aliis sex mensibus in diversis odoramentis erant. Potuit ergo per has inducias temporis intacta manere. Et interim bene usi sunt Abram Ægyptii, donec Pharao a Deo flagellatus, et cognoscens quod esset uxor ejus, redderet intactam.'

GEN 13:1 Multiple spaces in '13.1··Ascendit ergo Abram,··etc. HIERON. in Q. Hebr. De Ægypto liberatus bene ascendisse legitur, sed quomodo potuit dives esse valde? Sed in Hebraica veritate habetur gravis vehementer:··Ægypti enim pondere gravabatur. Et licet videantur esse divitiæ auri et argenti, si autem Ægyptiæ sunt, sancto viro graves sunt; nec, ut in LXX legitur, Abiit unde venerat in desertum usque Bethel,··sed, secundum Hebræum, Abiit in itinere suo per austrum usque Bethel.··De Ægypto enim profectus est, non ut desertum peteret, quod in Ægypto reliquerat, sed ut per austrum, qui aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi erat tabernaculum ejus inter Bethel et Hai.'

GEN 13:3 Multiple spaces in '13.3··In Bethel,··etc. Est autem Bethel civitatula in duodecimo lapide ab Helia ad dexteram euntibus Neapolim: quæ prius Luza, id est Amygdalus, vocabatur, in tribu Benjamin: Hai vero in tribu Juda separata sacerdotibus; Bethel, domus Dei;··Hai, oculus vel fons:··bene ergo tabernaculum inter Bethel et Hai figens, altare Domino ædificavit, quia sancti a mundi principe et sæculi voluptatibus recedentes, abluti sancto fonte baptismi, cursum præsentis vitæ considerate ducentes, et hostiam laudis et boni operis super altare fidei Deo exhibentes, ad domum Dei, id est ad cœlestem Hierusalem, feliciter tendunt.'

GEN 13:6 Multiple spaces in '13.6··Erat quippe substantia eorum multa,··etc. Ne quæso sit,··etc. Nos quoque nihil concordiæ et charitati præponamus, sed per dexteram prosperitatis, vel sinistram adversitatis, in pace et dilectione perseveremus. Rixa inter pastores Lot et pastores Abræ controversiam significat inter pastores catholicos et subversores hæreticos. Unde et Lot hæresiarchas significat, qui declinans interpretatur; et circa Jordanem, id est descensum,··regionem sibi elegit. Pastores ejus, hæreticos et schismaticos, qui pulchra et declivia petunt, nec in montem cum Mose ascendunt ad Dominum, pacem et unitatem continentes; et optionem quo volunt eundi accipiunt; et gratiam fugientes, libero arbitrio se committunt. Pastores vero Abræ catholicos doctores significant, qui hæreticos etiam localiter fugiunt, secundum illud ad Titum 3: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita:··et hoc inter gentes Chananæi et Pheresæi, in terra scilicet promissionis, quia inter catholicos et hæreticos, quorum sit regnum cœlorum, solet esse contentio. Fratres enim sumus.··Tribus modis dicuntur fratres in sancta Scriptura: natura, ut Jacob et Esau; cognatione, ut Abram et Lot; gente, sicut omnes Judæi. Unde si attenuatus fuerit frater tuus et vendiderit se tibi, etc.'

GEN 13:10 Multiple spaces in '13.10··Sicut paradisus,··etc. Hinc discimus esse paradisum terrenum, cui comparatur terrena irrigatio. Hæc enim regio plana erat et campestris, et irrigata Jordane fluente, sicut Ægyptus Nilo.'

GEN 13:13 Multiple spaces in '13.13··Coram Domino.··Cui crimen puniendum committitur: nam et hominibus manifestum crimen, sed non puniendum.'

GEN 13:14 Multiple spaces in '13.14··Leva oculos,··etc. Quasi aspice per quatuor climata orbis; possessio Palestinæ promittitur ei et semini ejus. Quod in quibusdam codicibus, mare pro occidente ponitur, ideo fit quia Palæstina mare habet ab occidente.'

GEN 13:15 Multiple spaces in '13.15··Omnem terram,··etc. Non hoc solum promissum est. Non enim dictum est, Tantum terræ tibi dabo quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, hæc præcipue dabatur quæ videbatur. Unde et addidit: Surge et perambula terram,··etc., ut perambulando scilicet perveniat ad eam quam in uno loco stans videre non poterat. Significatur autem ea terra quam acceperat Isræl semen Abræ secundum carnem, non secundum fidem: quod futurum erat sicut arena maris, quia numerari non possit. Tibi dabo.··Christo promittitur hæreditas omnium gentium, qui Ecclesiam suam per totum mundum diffudit, cui Pater dicit: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2.··Et psalmo LXXI: Et dominabitur a mari usque ad mare.'

GEN 13:18 Multiple spaces in '13.18··In Hebron.··Civitas est in tribu Juda, quæ et Cariatharbe dicitur, id est, civitas quatuor;··CHARIAT enim Hebraice civitas, arbe quatuor.··Ibi enim situs est Adam maximus et Abram, Isaac et Jacob.'

GEN 14:1 Multiple spaces in '14.1··Amraphel.··Interpretatur dixit ut caderet,··et est rex Sennaar, quæ excussio dentium vel fetor eorum interpretatur. Hic significat hæreticos, qui ad casum tendunt, et verbis dolosis fetidum sensum evomunt. Arioch. Ebrius vel ebrietas interpretatur: stultitiam gentilium significat, qui iniquitate ebrii creaturam pro Creatore colunt, et sæculi illecebris volvuntur. Chodorlahomor. Decorus manipulus interpretatur, qui est rex Elam, id est, hujus sæculi:··hypocrisim significat, quæ licet vana sit et perniciosa, tamen decora in superficie videtur, sed in futuro quid fuerit apparebit. Thadal. Sciens jugum vel explorator,··qui est rex gentium; avaritiam significat, quæ sagax et versuta multos sibi subjugat. Amraphel,··etc. Hi quatuor reges figurant quatuor principalia vitia, quatuor virtutibus principalibus contraria; quæ quinque sensus per quinque reges significatos subjugare nituntur, per concupiscentiam carnis, per concupiscentiam oculorum, per ambitionem sæculi.'

GEN 14:2 Multiple spaces in '14.2··Balæ.··HIERON. Hebraice devoratio dicitur. Tradunt Hebræi hanc alibi Salissam dici, et vitulam consternantem,··quod tertio terræ motu absorpta sit. Et ex eo tempore quo Sodoma et Gomorrha, Adame et Seboim divino igne sunt subversæ, illa parvula nuncupetur. Segor enim transfertur in parvam, quæ Syra lingua Zoara dicitur. Vallis autem Salinarum, in qua fuerunt putei bituminis, post Dei iram et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est. quod a Græcis stagnum Asphalti, id est bituminis, dicitur. Mystice. Quatuor reges quinque superant, dum contrariæ potestates quinque sensibus corporis abutentes vitiis illaqueant et captivant. Allegorice. Tales reges superant primum Bara, qui interpretatur malitia vel creatura,··et est rex Sodomorum, id est cæcitatis,··vel pecudis silentis,··cum eis qui in vetusta malitia perseverant, more pecudum cæcitatem libidinis sequi persuadent. Vincunt et Bersa, id est in angustia constitutum,··regem Gomorrhæ, id est populi tumentis et seditiosi, cum eos qui curis sæculi angustiantur ac nefas rapinæ agere non formidant, obruunt et prosternunt. Vincunt quoque Sennaab regem Adamæ, id est terrenæ,··cum eos qui terrena tantum sapiunt in luxuria permanere hortantur, ut dicant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur I Cor. 15.··Vincunt Semeber, qui interpretatur ibi perditio,··et est rex Seboim, id est cinguli mæroris,··cum per iracundiam et invidiam incautos decipiunt; unde Job 5: Stultum interficit iracundia, parvulum occidit invidia.··Regem quoque Bale vincunt, cum pusillanimes in desperationem mittunt; Bale namque interpretatur præcipitatio vel absorbitio:··ad hoc maxime diabolus certat ut post lapsum peccati in desperationem mittat.'

GEN 14:4 Multiple spaces in '14.4··Duodecim,··etc. Duodenarius superfluus est numerus. In qua superfluitate serviunt quinque sensus nostri vanæ superstitioni, quam significat Chodorlahomor, et quatuor vitiis sibi adjacentibus; et recedere volentes gravem persecutionem patiuntur, et sæpe superantur.'

GEN 14:7 Multiple spaces in '14.7··Percusseruntque.··HIERON. Alia editio habet, etc., usque ad quia ibi populum Deus judicavit. Raphaim in Astaroch,··etc. Nomina locorum et gentium significant carnaliter viventes, quos facile vitia vincunt.'

GEN 14:13 Multiple spaces in '14.13··Hebræo.··LXX, transfluviali;··quia scilicet de Mesopotamia veniens transito fluvio Euphrate, sedem posuit in terra Chanaan. Unde Jesus Nave: Quid vultis servire diis patrum vestrorum qui sunt trans flumen?'

GEN 14:14 Multiple spaces in '14.14··Quod cum audisset Abram,··etc. ISID. Mystice. Similiter fides nostra cum firmata est Spiritu principali, quinque sensus corporis quasi quinque reges subjicit, verbo Dei triumphans de homine exteriori. Ille in trecentis decem et octo adversarios debellavit, quia nos in sacramento crucis, quam tau littera significat, quæ trecenta significat, quinque sensus carnales, nos antea variis vitiis captivantes, superamus. Decem et octo, ex ternario et senario multiplicatus, fidem Trinitatis et perfectionem significat operis quibus virtutum contra vitia plena victoria perficitur. STRAB. Allegorice. Bellum Abræ cum quatuor regibus significat bellum virtutum et vitiorum. Pater ergo fidei, et prima via credendi, pro fratre suo Lot dimicavit et vicit, non in multitudine exercitus, sed in trecentis decem et octo expeditis vernaculis. Sic quisque pro anima sua contra spirituales nequitias bellum gerat cum trecentis decem et octo vernaculis, id est, cum auxilio sanctæ crucis: tau enim littera, quæ habet figuram crucis, trecenta exprimit. Dan autem unus est de fontibus Jordanis; alter enim Jor vocatur, quod interpretatur rivus;··duobus ergo fontibus, qui non procul a se distant, in unum rivulum fœderatis, Jordanis appellatur.'

GEN 14:18 Multiple spaces in '14.18··At vero Melchisedech,··etc. HIER. Nunc aiunt Hebræi esse Sem filium Nœ, et computatione annorum ostendunt eum usque ad Isaac vixisse: et omnes primogenitos a Nœ usque ad Aaron pontifices fuisse. Salem vero postea dicta est Hierusalem; Apostolus memorans Melchisedech, sine patre et matre,··refert ad Christum, et per eum ad Ecclesiam gentium, quia gloria capitis ad membra refertur. Quoniam benedixit Abræ circumciso, et in eo Levi, et sic Aaron, de quo postea sacerdotium. Ex quo vult colligere sacerdotium Ecclesiæ habentis præputium benedixisse circumciso sacerdotio Synagogæ. Quia autem ait: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech,··ministerium nostrum veri ordinis signatur, non per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino, id est, corpore Domini et sanguine consecrari. STRAB. Melchisedech, qui interpretatur rex justitiæ,··et dicitur rex pacis,··Christum significat, per quem reconciliati sumus, et qui in fine sæculi juste judicaturus est.'

GEN 14:20 Multiple spaces in '14.20··Dedit ei decimas.··ISID. Sciens ergo patriarcha, etc., usque ad partim stipendia legitime pugnantibus debita non abnegans.'

GEN 14:24 Multiple spaces in '14.24··Qui venerunt,··etc. Utitur enim aliquando fides testimoniis infidelium; unde Apostolus ad Titum 1: Malæ bestiæ, pigri ventres,··sed ad utilitatem fidelium.'

GEN 15:1 Multiple spaces in '15.1··His itaque transactis,··etc., Noli timere.··Triumphata multitudine vitiorum, confortatur spes cujusque fidelis a Domino ne titubet, sed mercedem exspectet.'

GEN 15:2 Multiple spaces in '15.2··Dixitque Abram.··HIERON. in Q. Hebr. Ego vado sine liberis,··etc. usque ad ab hoc aiunt Damascum et nominatam, et conditam.'

GEN 15:5 Multiple spaces in '15.5··Suspice cœlum,··etc. Superius dixit: Erit semen tuum sicut arena maris,··quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenæ comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellæ fulgentes. RAB. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: Sic faciam semen tuum,··id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: Sic erit semen tuum,··etc., id est, copiosa erit gens Judæorum, sed arida et infecunda.'

GEN 15:9 Multiple spaces in '15.9··Sume, inquit, mihi,··etc. ISID. in Gen., tom. 5 Vacca triennis, plebs Judaica posita sub jugo legis, etc., usque ad quando per ignem separabuntur boni a malis. Vaccam triennem, et capram trimam,··etc. Quia ab Adam usque ad Nœ, et inde usque ad Abram, deinde usque ad David, populus adolevit.'

GEN 15:11 Multiple spaces in '15.11··Descenderuntque volucres,··etc. GREG., lib. XVI Moral., c. 20 Tropologice.··In ipso orationis sacrificio ingerunt se importunæ cogitationes, rapere vel violare cupientes: sed manu sanctæ discretionis debemus custodire quod foris offerimus, ne maligni spiritus et perversæ cogitationes rapiant.'

GEN 15:12 Multiple spaces in '15.12··Pavor irruit,··etc. AUG. in Quæst. Hebr. Tractanda est ista quæstio propter eos qui contendunt istas perturbationes non cadere in animum sapientis, etc., usque ad non dicendam perturbationem.'

GEN 15:13 Multiple spaces in '15.13··Scito prænoscens,··etc. ISID. Populus Isræl in Ægypto serviturus prophetatur: non quod Ægyptiis annis quadringentis servierit, sed quia hic numerus in illa afflictione completus est, quia ab illo tempore computatur quod ista Abrahæ promittuntur. Scito prænoscens,··etc. AUG. de Civ. lib. 16, c. 24 Non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos populus Dei fuerit, etc., usque ad populus Dei in Ægypto dura servitute afflictus est.'

GEN 15:16 Multiple spaces in '15.16··Generatione autem,··etc. HIERON. epist. ad Damas. Moses vero alibi dicit, etc., usque ad et ad Salomon perveniunt.'

GEN 16:1 Multiple spaces in '16.1··Igitur Sarai uxor Abram,··etc. RAB. Non est adulter Abram si, vivente uxore, ancillæ jungitur, quia nondum promulgata erat lex Evangelii unius uxoris: et genus suum multiplicandum audierat, sed per quam mulierem nesciebat, quia Saram sterilem noverat. Non fuit in coitu libidinosa voluptas, sed prolis habendæ pia charitas: uxor quoque hoc voluit et cœgit, quæ filios habere non poterat; ideo ex alia suscipere cupiebat quem in locum proprii adoptaret.'

GEN 16:2 Multiple spaces in '16.2··Ingredere ad ancillam,··etc. HIERON. Nota diligenter quod procreatio filiorum in Hebræo ædificatio dicta est, etc., usque ad tanquam per angelum lata in gratiam redeat et se subjiciat. RAB. Hæ duæ mulieres sunt duo Testamenta: Agar, Vetus, quod in Synagoga Judaicum populum servituti nutriebat obnoxium; Sara, Novum, quod populum Christianum in libertatem fidei generavit. Multiplicati sunt ancillæ filii, ut non numerarentur præ multitudine, qui supra arenæ comparantur. Ipse ergo populus ferocitate sua æmulus, et omnibus bonis contrarius, et maxime cum Christianum populum toto orbe invidia stimulante persequitur, et longe lateque dispersus, vagando et negotiando omnibus est onerosus.'

GEN 16:12 Multiple spaces in '16.12··Hic erit ferus homo.··Vel rusticus,··secundum alios. HIERON. In Hebræo habetur phara quod interpretatur onager.··Significat semen ejus habitaturum in deserto, id est, Saracenos vagos, incertisque sedibus, qui omnes gentes quibus desertum ex latere jungitur incursantes, impugnantur ab omnibus.'

GEN 16:13 Multiple spaces in '16.13··Vocavit autem Agar.··Recte nomen ejus ita vocavit, quia gratuito consulit miseris et humiles consolatur. Unde: Tu laborem et dolorem consideras, et tibi derelictus est pauper,··etc. Profecto hic vidi posteriora videntis me.··Tale est illud: Videbis posteriora mea, nam facies non apparebit tibi. Non enim homo videbit faciem meam et vivet··Exod. 33. Illam enim manifestationem sapientiæ Dei nemo potest videre et vivere. Ipsa est species ad quam suspirat qui Deum diligit toto corde, tota anima, tota mente: ad quam contemplandam, etiam proximum diligendo sicut seipsum, quantum potest, ædificat. Posteriora vero ejus, id est, incarnationem ejus, quam assumpsit postremis temporibus, nunc per fidem et dilectionem desiderando contemplamur, et in futuro æterna contemplatione fruemur.'

GEN 16:14 Multiple spaces in '16.14··Propterea appellavit puteum illum,··etc. HIERON. Usque hodie puteus Agar demonstratur in deserto Arabiæ, inter Cades et Barad, quod significat veteris legis et novæ Scripturam, quam conditor noster, vita viventium, spes morientium, intuitu piæ miserationis mortalibus dedit, ut edocti et a vitiis correcti, Dei visione perpetuo digni esse mereantur.'

GEN 17:1 Multiple spaces in '17.1··Ponamque fœdus,··etc. In Hebræo berith quod non testamentum, sed fœdus, sive pactum significat.'

GEN 17:5 Multiple spaces in '17.5··Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram.··HIERON. Dicunt Hebræi quod Deus ex nomine suo, quod apud illos tetragrammaton est, h litteram Abrahæ, et Saræ addiderit. Dicebatur autem Abram, quod est pater excelsus;··postea dictus est Abraham, quod est pater multarum,··nam gentium in nomine non habetur, sed subauditur. Nec mirandum quod cum apud Græcos et nos a littera videatur addita, h littera addita dicatur: idioma enim Hebrææ linguæ h consuevit scribere et a legere: sicut econtrario, h pronuntiare et a scribere.'

GEN 17:8 Multiple spaces in '17.8··Daboque tibi et semini tuo.'

GEN 17:10 Multiple spaces in '17.10··Circumcidetur ex vobis masculinum,··etc. STRAB. Tribus de causis hoc præcipitur Abrahæ. Primo ut per obedientiam mandati placeat, per cujus prævaricationem Adam displicuerat; secundo, ut hoc signo a cæteris nationibus discerneretur; tertio, ut in eo membro circumcisus quo libido solet dominari, castitatem sibi servandam et impudicitiam rescindendam cognosceret.'

GEN 17:11 Multiple spaces in '17.11··Carnem præputii.··RAB. STRAR. Circumcisio facta in uno membro significat circumcisionem spiritualem, quæ in corde et in omnibus sensibus exhibenda est. Circumcidendum est cor, ne noxia cogitemus; oculi, ne vanitatem videamus; aures circumcidendæ sunt, id est obturandæ, ne audiant sanguinem: et sic in omnibus sensibus celebranda est circumcisio. ALCUIN. in Gen., tom. 1 Ideo autem Abrahæ circumcisio commendata est, etc., usque ad unde olim prævaricatores generaverunt ad mortem. Allegorice. Jam tunc propter futuram peregrinationem, ne misceretur semen ejus gentibus, circumcisionis pactum datur in signum: quia significat naturam renovatam per baptismum, post spoliationem veteris hominis per Christum, qui resurrexit post baptismum. Servos vero vernaculos, emptitios etiam, circumcidi præcepit, ut doceret ad omnes pertinere redemptionis gratiam. Ibi et parentum mutantur nomina, ut omnia resonent novitatem. Abram, pater excelsus;··Abraham, pater multarum gentium.'

GEN 17:14 Multiple spaces in '17.14··Masculus cujus præputii caro,··etc. ISID. Quæritur quomodo pueri circumcisi qui pactum Dei irritum non fecerunt, sed qui eos circumcidere neglexerunt perire debeant? Sed pactum Dei non secundum opus, sed secundum originem in primo homine irritum fecerunt, in quo omnes peccaverunt. Nascuntur enim omnes, non proprie sed originaliter, peccatores. Ideo pereunt omnes qui per regenerationem non liberantur.'

GEN 17:15 Multiple spaces in '17.15··Sarai uxorem tuam,··etc. ISID. Declaratur promissio de vocatione gentium in Isaac filio promissionis, id est gratiæ, non naturæ, quia de sene patre et sterili matre: et quia hoc non per generationem, sicut Ismæl, sed per regenerationem futurum erat, imperata est circumcisio, quando Saræ filius promittitur in typo Ecclesiæ, non quando Ismæl, qui typus Judæorum. HIERON.-ISID. Errant qui putant primum Saram per unum r scriptum fuisse, et postea additum esse alterum r.··Et quia r apud Græcos centum significat, multas super hoc nomine suspicantur ineptias, cum et utcunque velint vocabulum commutatum, non Græcam, sed Hebraicam debet habere rationem. Hebræum est enim. Nemo enim altera lingua quemlibet vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. Sarai ergo primum vocata est per scin, res, iod.··Sublata ergo iod addita est he littera, quæ pro a legitur, et vocata est Sara. Antea enim dicebatur princeps mea,··quia quasi unius familiæ mater: postea absolute princeps,··omnium scilicet gentium princeps futura. Quidam pessime suspicantur eam prius lepram fuisse vocatam, et postea principem,··cum lepra sarai dicatur, quod in nostra lingua videtur habere aliquam similitudinem, sed Hebræo penitus est diversa. Scribitur enim per zadich et ain et res et tau;··quod a tribus superioribus, id est, schin, res et he,··quibus scribitur Sara,··manifeste distat.'

GEN 17:17 Multiple spaces in '17.17··Cecidit Abraham in faciem suam, et risit in corde suo.··HIERON. Post paulum sequitur: Et vocabis nomen ejus Isaac:··qui risus interpretatur de risu Abrahæ, non de risu Saræ. Postquam enim ex risu Abrahæ vocatus est filius ejus Isaac, legitur Saram risisse. Nomen ejus Isaac.··Sciendum quod quatuor in Veteri Testamento nominibus suis aperte, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismæl, Isaac, Samsom et Josias. Lege Scripturas.'

GEN 17:19 Multiple spaces in '17.19··Constituam pactum meum,··etc. Pactum vero Domini cum Isaac, populo scilicet fideli, quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit. Et fœdus sempiternum,··quia æternæ vitæ possessio ei soli promittitur, qui cum capite suo Christo regnum cœli semper possidebit.'

GEN 17:20 Multiple spaces in '17.20··Super Ismæl,··etc. Historice.··Ismæl populum Judæorum significat, qui multiplicatus est valde; duodecim duces generavit, cum multitudo carnalium Judæorum ex duodecim patriarchis genita, in duodecim tribus est divisa.'

GEN 17:21 Multiple spaces in '17.21··In anno altero.··Annus alter, quo Sara genuit Isaac, tempora sunt regenerationis, quibus fusus est sanguis Christi et genus humanum ad vitam restauratum.'

GEN 17:22 Multiple spaces in '17.22··Ascendit Deus ad Abraham,··etc. Glossa Græca. Ergo, ut ita dicam, descenderat, et humilem se, circumcisionis legem statuens, præbuerat.'

GEN 17:23 Multiple spaces in '17.23··Tulit autem Abraham,··etc. Non intendebat Deus ut tantum præputium carnis Abrahæ et sobolis ejus circumcideretur, sed ei, quem a cunctis elegerat, æterni Testamenti munera conferebat; unde Paulus Phil. 3: Nos sumus enim circumcisio, qui spiritu Deo servimus.··Et alibi, Rom. 2: Non enim qui in manifesto Judæus est, neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio.··Circumcidamus ergo Dei verbo aures, labia, cor, præputium et omnia membra carnis. De circumcisione aurium dicitur Luc. 8: Qui habet aures audiendi, audiat;··incircumcisis auribus verba sapientiæ et veritatis non possumus audire. Circumcidamus labia, ne aliquid turpe, vel malum, vel otiosum loquamur. Circumcidit carnem præputii, qui sola causa posteritatis, certis et legitimis temporibus, conjugio utitur: qui aliter agit, non circumcidit. Ecclesia vero, gratia Christi pro se crucifixi roborata, non solum se ab illicitis temperat, sed etiam a concessis, et tanquam virgo sponsa Christi pudicis virginibus floret, in quibus vera circumcisio præputii servatur in carne. Qui autem non obscœnis desideriis, vel sensibus hæreticis, et blasphemis assertionibus, mœchatur, sed fidei puritatem in conscientia custodit, corde circumcisus est: et de eo dici potest: Beati mundo corde Matth. 5,··etc. Circumcidantur manus, ne mala faciant, pedes, ne in malum currant: visus, ne illicita concupiscat; gustus, ut ad gloriam Dei manducet et bibat; odoratus, ut Christi odorem capiat, et operibus misericordiæ odorem suavitatis spargat. Singula quoque membra, si in officiis Deo serviant, circumcisa sunt. Si ultra præscriptam legem luxurient, incircumcisa. HIERON.-STRAB. Quæri solet quomodo feminæ salvabantur, quæ non circumcidebantur? Fide scilicet et hostiarum oblatione, sicut ante circumcisionem viri sancti mundabantur unde: Fide purificans corda eorum.'

GEN 18:1 Multiple spaces in '18.1··Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre.··ISID. in Gen. Abraham triplicem figuram gerit: primam, Salvatoris, qui relicta cognatione venit in mundum; alteram, Patris, quia Filium unicum immolavit; tertiam quæ in hoc loco apparet, sanctorum qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum Abrahæ Hierusalem significat, ubi pro tempore prophetæ et apostoli habitaverunt, et Christus adveniens a credentibus exceptus, ab incredulis in ligno suspensus est.'

GEN 18:2 Multiple spaces in '18.2··Tres viri.··Tres viri Christi pronuntiant adventum, quem duo angeli comitantur, Moses secundum quosdam, et Elias; unus legislator, qui in lege adventum Domini indicavit: alter, qui in fine venturus est, secundum adventum Christi nuntiaturus, et Evangelium ejus prædicaturus. Unde transfigurato Domino in monte cum eo videntur. Tres vidit, et unum adoravit,··Salvatorem scilicet ostendens, cujus adventum præstolabatur. Unde: Abraham vidit diem meum et gavisus est Joan. 8.··Prævidit enim mysterium futuri sacramenti. Unde pedes eorum lavit, ut in fine mundi purificationem lavacri futuram monstraret; pedes enim novissima significant. Quos cum vidisset.··GREG., lib. IX Moral., c. 51 Moraliter. Abraham tribus angelis occurrit, quia vir et dominus domus, scilicet spiritualis intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimæ januam exire. Cura carnis, quam Sara significat, foris ad jactantiam non appareat, sed post tergum viri, id est, sub discretione spiritus, solis necessariis intenta, nesciat procaciter detegi, sed verecunde moderari. Ibid., lib. 28, c. 4. Abraham non potuisset angelos videre, hospitio suscipere et cibos adhibere, nisi corpus ex ære assumpsissent: non enim apparerent, non cibos sumerent, nisi solidum corpus ex cœlesti elemento haberent. Nec mirum quod modo angeli, modo Dominus vocantur, quia angeli vocantur, qui exterius ministrant, et Dominus ostenditur, qui eis interius imperat.'

GEN 18:4 Multiple spaces in '18.4··Sed afferam.··Ad hospitalitatis officia revertitur, quæ etiam angelis exhiberi possunt, cum ex elementis corpoream formam assumunt: quod Abraham intelligens, deitatem in unitate adorabat, et dispensationi angelicæ in forma visibili ministrabat.'

GEN 18:6 Multiple spaces in '18.6··Tria sata.··Hæc in typum Ecclesiæ dicuntur, quæ de tribus mundi partibus in unitatem fidei congregata est, et quasi panis sine fermento igne Spiritus sancti decocta est. STRAB. Satum genus est mensuræ. Tria sata tres filios Nœ significant, ex quibus omne genus hominum disseminatum est. Significatur ergo Ecclesia, vel evangelica doctrina per totum mundum disseminanda, et in tribus mundi partibus, Asia, Africa et Europa, multiplicanda. Tria sata,··de quibus Sara subcinericios panes facit, tres filios significant Nœ, ex quibus omne genus hominum natum est: qui divinæ Trinitati credentes aqua baptismatis per Saram, id est Ecclesiam, conspersi sunt, et in unum panem corporis Christi redacti. Hæc sunt tria sata farinæ, quæ mulier in Evangelio fermentavit: azymi sunt panes, quia sine fermento malitiæ, et angore [Al.,··rancore] nequitiæ, et fervore perversæ doctrinæ, oportet esse credentium unitatem. Subcinericios.··Subcinericii sunt, ut per pœnitentiam delictorum Spiritus sancti vapore decocti, esca Deo acceptabilis efficiantur.'

GEN 18:7 Multiple spaces in '18.7··Vitulum tenerrimum.··Vitulus tener et saginatus Christi corpus est, quod pro salute mundi ad arborem crucis immolatum est. Hic est vitulus qui prodigo filio occiditur.'

GEN 18:8 Multiple spaces in '18.8··Butyrum et lac cum carne vituli apposuit, quia lac veterem legem signat; unde I Cor. 3: Lac potum dedi vobis, non escam,··etc. Tradiderat enim illis legis mandatum, quasi lac de duarum tabularum expressum uberibus, hoc est testamentum fidei, quia nondum poterant evangelicæ doctrinæ solidam escam sumere. Butyrum uberrimum et pinguissimum evangelicum est testimonium, quod velut oleum fidelibus in signum datur. Vitulum cum lacte et butyro apposuit, quia nec corpus Domini sine lacte legis, nec hoc sine Evangelio esse potest. Sub arbore autem sederunt in Dominicæ passionis signum, cujus prædicatores sunt.'

GEN 18:9 Multiple spaces in '18.9··Ecce in tabernaculo est,··etc. STRAB. Abraham foris cum angelis, Sara in tabernaculo est: quia fortium et doctorum est aperte prædicare, exemplis instruere: infirmorum et insipientium, discere et subditos esse.'

GEN 18:10 Multiple spaces in '18.10··Et habebit filium,··etc. Promittit Deus Saræ sterili filium, dicens: Circa hoc tempus veniam; non tempus, sed qualitatem sui adventus significat, quoniam per filium repromissum fidelis populus erat nasciturus. Unde Isa. LIV et Gal. 4: Lætare sterilis, quæ non parturis,··etc. Quo audito, etc. AUG. Quæst in Gen. Arguitur Sara quia risit, et non Abraham, cum similiter riserit; quia illius risus admirationis fuit, hujus dubitationis, quod dijudicare potuit qui corda novit. Negat Sara se risisse cum Deum non possit latere, sed forte homines putabat. Abraham vero Deum intelligebat, sed humanitatis officia præbendo, quæ tantum infirmæ carni necessaria sunt; mirum est: nisi homines prius arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intelligeret, quibusdam signis divinæ majestatis apparentibus: sicut in hominibus Deum apparuisse sæpe Scriptura testatur, sed postea angelos fuisse cognoverunt.'

GEN 18:11 Multiple spaces in '18.11··Erant autem,··etc. Seniorum ætas minor est quam senum, etsi senes appellentur seniores. Unde, secundum medicos, senior vir de muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc muliebria fluant. Secundum hoc Abraham miratur Dei potentiam de promissione filii, et hoc miraculum posuisse Apostolum accipere possumus. Emortuum enim corpus non omnino ad generationem erat, si mulier juvenilis ætatis fuisset: sed de provecta ætate generare non poterat: de Cethura enim postea generavit, quia juvencula fuit. Tradunt enim medici quia senex de femina provectioris ætatis etsi muliebria contingant ei generare non possit, de juvencula autem possit. Rursus mulier provectæ ætatis, etsi adhuc muliebria contingant ei, de seniore parere non potest, de juvene potest. Miraculum ergo fuit, quia uterque senex et provectæ ætatis, et desierant muliebria Saræ.'

GEN 18:12 Multiple spaces in '18.12··Voluptati operam dabo?··etc. GREG. lib. IX Moral., c. 51 Cura carnis, etc., usque ad quid mens nostra aliud quam gaudium parit?'

GEN 18:15 Multiple spaces in '18.15··Non risi, etc. AMBR. Vel ideo negavit se risisse, quia ignoravit; ideo risit, quia prophetavit.'

GEN 18:17 Multiple spaces in '18.17··Num celare potero Abrahæ quæ gessurus sum.··Bene Dominus Abrahæ secreta sua committit, quem voluntatis suæ et secretorum fidelem exsecutorem cognovit; de quo ipse carne nasciturus erat in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi II Cor. 2.··Promittit quoque Abrahæ non solum præmia, sed obedientiæ filiorum ejus justitiam, et circa eos promissa compleri. Rursumque promittitur Isaac, in gentem magnam futurus,··et quod in eo benedicentur omnes gentes terræ.··Quibus verbis duo illi promittuntur: gens Judæorum secundum carnem, et omnes gentes per fidem.'

GEN 18:20 Multiple spaces in '18.20··Clamor Sodomorum et Gomorrhæ,··etc. AUG. Q. in Gen. Si hæc verba non dubitantis, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla est quæstio. Humano enim more ad homines loquitur Deus, et ira ejus sine perturbatione est, quia immutabilis est. Sæpe autem sic minando dicimus: Videamus si non tibi facio, et si non potero tibi facere; vel sciam, id est experiar utrum non possim. Sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanæ locutionis est, cui Deus se coaptat, ut humanæ infirmitati conveniat. GREG. lib. V Moral., cap. 7 Peccatum vero cum voce, culpa est in actione. Peccatum vero cum clamore, culpa cum libertate.'

GEN 18:21 Multiple spaces in '18.21··Descendam et videbo,··etc. GREG., Moral., c. 33 Mala hominum non ante credamus quam probemus. Et ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, et tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam prætermisit, et eos igne judicii ante judicii diem prævenit: qui cum tranquillitate judicat, ut majora crimina tarde credantur, et veraciter agnita citius puniantur. GREG., lib. I Reg., c. 178, tom. 1 Quo descenderet Deus, ut quæ essent facta cognosceret? Aut quod non is, qui ubique est, sciret? Sed ut nostræ ignorantiæ exemplum discretionis daret, quatenus debeamus mala gravia audita non credere, ipse se dicit ad cognoscendum descendere, de quo omnibus liquet quia et non descendens omnia sciret. HILAR., lib. 9, de Trin. Habemus nescientem Deum, quod tamen non nesciat. Nam cum peccata magna valde sciat esse, rursum descendit ut videat an consummati sunt; et si nondum consummati sunt, ut sciat: intelligimus eum non ea tunc scire, quia prius nesciat; sed tunc scire, quia tempus ad agendum sit. Nescire ergo Deum, non est ignorantiæ diminutio, sed temporis plenitudo.'

GEN 18:24 Multiple spaces in '18.24··Si fuerint quinquaginta justi,··etc. ISID. Quinquagenarius numerus, a quo usque ad decem descendit, pœnitentiam significat. Unde et quinquagesimus psalmus pœnitentialis est. Si ergo converterentur, salvarentur. Sed cum Deus aspicit delinquentes nolle ad pœnitentiam converti, illico ardorem immoderatæ luxuriæ igne gehennæ compescit. Usque ad decem justos non perire Sodomam dixit, quia si in quolibet per decem præceptorum custodiam Christi nomen inveniatur, non per ibit. Denarii enim numeri figura et crucem Christi significat.'

GEN 18:27 Multiple spaces in '18.27··Loquar ad Dominum,··etc. GREG. lib. XVIII Moral., c. 33 Mystice. Sancti quanto magis divinitatis interna prospiciunt, tanto magis se nihil esse conspiciunt. Nusquam legitur Abraham se cinerem et pulverem professum esse, nisi cum meruit Dei locutionem habere. Et ait: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis,··etc. Fortasse enim aliquid se esse crederet, si veram essentiam, quæ super ipsum est, non sensisset. Unde et David exclamat: Memento, Domine, quoniam pulvis sum Psal. 10,··etc. Moraliter. Quosdam per tumorem sensus non elevat, sed per misericordiæ opera; quidam dum se terrenis abundare conspiciunt, veras divitias non requirunt, et æternum regnum non amant, quia temporalia sufficere putant. Non est ergo sensus in crimine, sed affectus. Cuncta enim quæ Deus condidit bona sunt. Sed qui bonis male utitur, hic agit ut per edacitatis ingluviem eo, quo vivere debuit, pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum divitem cruciabant tormenta Luc. 16: dives tamen Abraham fuerat, qui Lazarum in sinu tenebat. Ait tamen: Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis,··etc. Quid divitias suas æstimabat, qui seipsum pulverem cineremque putabat? Aperte cernimus in quo loco se posuerat, qui se pulverem et cinerem, etiam cum Deo loqueretur, æstimabat. Qua ergo pœna feriendi sunt, qui ad summa non proficiunt et de minimis se extollunt?'

GEN 18:28 Multiple spaces in '18.28··Quinque fuerint.··Quinque civitates igneis imbribus combustæ. Omnes enim qui quinque corporis sensus libidinose tractaverunt, futuro incendio sunt cremandi. Quid si inventi,··etc. ALC. Non necesse est hoc de omni loco accipere. De Sodomis autem potuit dici, quia sciebat Deus nec decem esse ibi, et ideo sic respondebatur Abrahæ ad exaggerationem iniquitatis Sodomorum Decem.··Denarius crucem Christi designat quia X littera, qua denarius exprimitur, in figura crucis formatur. Dixit.··Sciebat enim nec unum ibi esse præter Lot; ad exaggerandam iniquitatem hoc dicitur, sicut apud Jeremiam: Videte si inveniatis hominem facientem justitiam··Jer. 5; quasi: Invenite vel unum, et parco eis.'

GEN 19:1 Multiple spaces in '19.1··Veneruntque duo angeli,··etc. Notandum quod tres angeli numero impari Abrahæ apparent, quia numero impari Deus gaudet. Sodomam venerunt pari numero, id est duo, qui numerus primus ab unitate recedit, et princeps est alteritatis, quasi femineam figurans mollitiem. Venerunt in vespere,··quia jam Sodomitis occubuerat sol justitiæ. Qui cum vidisset,··etc. Dum occurrit Lot et adorat, angelos videtur intelligere; dum ad refectionem corporis invitat, homines videtur putare. Sic de his et de illis qui Abrahæ apparuerunt idem intelligendum est. Ex hoc autem loco Scripturæ et multis aliis commendatur virtus hospitalitatis. Unde Paulus Heb. 13: Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis.··Glossa Græca. Notandum ubi beneficia Dei explicantur, Deum adesse; ubi vero supplicia exercentur, angelos mitti; ut sciamus Deo benefacere, jucundum et placitum Deo proprie esse ulcisci vero Deo ingratum esse.'

GEN 19:2 Multiple spaces in '19.2··Lavate.··Quod hospitibus solet fieri, ut affectus terreno pulvere sordidati, et acedia, et pusillanimitate, tanquam pulverulentis squaloribus, emundentur. Unde in monasteriis pro venientibus de via oratio celebratur.'

GEN 19:3 Multiple spaces in '19.3··Compulit illos.··ALC. Angeli quasi coacti domum Lot ingrediuntur, ut charitas ipsius tentata et probata remuneraretur, et ut ostenderetur quantum esset hospitalitatis bonum. Hospitalem domum ingressi sunt, et hospitem liberaverunt; clausas hospitibus domos ignis ingressus peccatores perdidit.'

GEN 19:8 Multiple spaces in '19.8··Habeo duas filias.··AUG., Q. in Gen. Utrum admittenda sit compensatio flagitiorum, vel quorumlibet peccatorum, ut faciamus mala, ne fiant graviora: an perturbationi Lot, non sit consilio tribuendum, merito quæritur? et nimirum periculosissime hæc compensatio admittitur. Si autem perturbatio mentis fuerit, nullo modo est imitanda.'

GEN 19:10 Multiple spaces in '19.10··Et introduxerunt ad se Lot.··GREG., l. VI Moral., cap. 16 Malis adversantibus intra domum Lot reducitur et munitur: quia quisque justus pravorum insidias sustinens, ad mentem revertitur, et manet interritus. Sodomitæ in domo Lot ostium invenire nequeunt: quia corruptores mentium contra vitam justi nullum reprehensionis aditum inveniunt. Percussi cæcitate quasi domum circumeunt, quia invidentes facta et dicta perscrutantur. Sed quia de vita justi, fortis et laudabilis actio ubique obviat, errantes parietem palpant.'

GEN 19:11 Multiple spaces in '19.11··Percusseruntque cæcitate.··AUG. ubi supra. Græce, id est, avidentia,··si possit dici, quæ faciat non videri, non omnia, sed quod non est opus. Quomodo enim deficerent quærendo ostium, si cæcitate percussi essent, ut nihil viderent? sua enim calamitate turbati, nihil ulterius requirerent. Hac percussi erant, qui Eliseum quærebant, et qui Christum post resurrectionem cum ipso ambulantes non cognoscebant.'

GEN 19:14 Multiple spaces in '19.14··Egressus,··etc. HIER., in Q. Hebr. In sequentibus filiæ Lot virgines fuisse leguntur; et ipse ad Sodomitas dixit: Ecce duæ filiæ meæ quæ non cognoverunt virum,··etc. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas quæ viros habuerunt in Sodomis perisse, et quæ virginet erant cum patre exisse. Sed Hebraica veritas habet. Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos qui accepturi erant filias ejus:··virgines ergo filiæ necdum fuerant matrimonio copulatæ.'

GEN 19:15 Multiple spaces in '19.15··Cumque esset mane,··etc. ISID. Mystice. Lot frater Abraham, justus et hospitalis in Sodomis, significat corpus Christi, quod in omnibus sanctis inter impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permixtione liberabitur in fine sæculi, illis damnatis supplicio-ignis æterni'

GEN 19:17 Multiple spaces in '19.17··In monte.··STRAB. Moraliter. Mons altitudinem virtutum significat, ad quam angelus hortatur, secundum illud Marci 19. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes,··etc. Qui vero viderit se non posse conscendere, melius est ut in Segor, id est in parvula remaneat, contentus laicali et communi vita, quam montem virtutis arripiat et ad sæcularia redeat. Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur: si quis videt se non posse conscendere, maneat in Segor, id est in legitimo conjugio, quia melius est mediocri bono uti, quam per abrupta libidinis præcipitari. Unde I Cor. 7: Propter fornicationem unusquisque uxorem habeat. Nec possum in monte:··scilicet perturbatus non credebat Domino, quem in angelis agno scebat, sicut perturbatus filias prostituebat.'

GEN 19:20 Multiple spaces in '19.20··Est civitas,··etc. ISID. Allegorice. Sodoma interpretatur cæcitas,··et exprimit mundana desideria: altitudo montium, speculatio perfectorum. Sed quia multi mundi illecebras fugiunt, tamen in actione positi contemplationis apicem subire nequeunt, exivit Lot a Sodomis, sed ad montana non pervenit. Unde Lot ait: Est civitas hæc juxta,··etc. Juxta dicitur, et tamen ad salutem tuta, quia activa vita nec a mundi curis ex toto discreta, nec a gaudio æternæ salutis est aliena. Ad quam possum,··etc. Qui ad contemplativam ascendere non sufficiunt, ad activam vitam confugiunt, in qua salvantur. GREG., Past. 3, 28 Moral.··Ardentem Sodomam fugere, etc., uque ad unde ad Lot dicitur:'

GEN 19:21 Multiple spaces in '19.21··Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas,··quia cum Deo oratio funditur, talis vita conjugii non damnatur; unde I Cor. 7: Nolite fraudare invicem,··etc.'

GEN 19:24 Multiple spaces in '19.24··Igitur Dominus pluit super Sodomam,··etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa pœna discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitæ vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.'

GEN 19:25 Multiple spaces in '19.25··Universos habitatores.··ALC. Infantes cum parentibus in Sodomis cremati sunt, ne posset adverti impiissimum facinus Sodomitarum, si de origine eorum aliquod remaneret vestigium. Et provisum est illis, ne diu viventes sequerentur exempla patrum et gravius punirentur. Parentes quoque tam pro se quam pro eis rei sunt. Mors enim filiorum crimen est parentum. Ideo futuri sunt accusatores eorum. Est etiam qualecunque beneficium, non reum esse, qui gloriosus non est; prodest enim pauperem non esse, qui rex esse non potest.'

GEN 19:26 Multiple spaces in '19.26··Respiciensque uxor ejus.··ISID. Mystice. Uxor, eorum genus figurat qui gratia vocati retro aspiciunt, et ad ea quæ reliquerant redire contendunt; de quibus dicitur Luc. 9: Nemo ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno Dei.··Ideo prohibetur illis retro aspicere. In quo ostenditur non esse redeundum ad veterem vitam, his qui per gratiam sunt regenerati, si ultimum cupiunt evadere incendium; uxor retrospiciens in salem versa est, exemplum facta scilicet, et condimentum unde alii saliantur. Unde Christus ait Luc. 17: Mementote uxoris Lot,··ut nos scilicet tanquam sale condiret, ne negligentes essemus, sed prudenter caveremus.'

GEN 19:29 Multiple spaces in '19.29··Cum enim subverteret,··etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahæ Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit. Recordatus est Abrahæ.··Patet meritis Abrahæ Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum.'

GEN 19:30 Multiple spaces in '19.30··Ascenditque,··etc. Sic conjugati de humilitate activæ vitæ aliquando ascendunt ad altitudinem contemplativæ. Ascenditque Lot de Segor,··etc. HIER. in Q. Hebr., tom. 3 Quæritur cur cum primum montis fugæ Segor prætulerit, etc., usque ad ambigere non debuit.'

GEN 19:31 Multiple spaces in '19.31··Dixitque major ad minorem,··etc. Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur, et nescivit quod dormissent cum eo;··appungunt enim desuper Hebræi obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem. STRAB. Lot inexcusabilis est, primo quia angelo non credidit; deinde quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati. HIERON. Sic prava suggestio et delectatio, ut incestæ mulieres, insidiantur continentibus, ut accepta occasione, torpentes vino fallaciæ imbuant, et a statu rectitudinis quasi ignorantes dejiciant.'

GEN 19:32 Multiple spaces in '19.32··Veni, inebriemus,··etc. ALC. Didicerant duæ filiæ Lot consummationem mundi futuram per ignem: sed, tanquam puellæ non perfectæ, neque sciebant quod, Sodomitis igne vastatis, multum spatium integrum remaneret; et suspicatæ sunt tale aliquid factum, quale in temporibus Nœ audierant, et ad reparandum genus humanum superstites se esse cum patre. Et quamvis grande crimen concubitus patris, gravior videbatur impietas, si servata castitate spem posteritatis delerent. Ideo consilium ineunt, et patris mœstitiam vel rigorem vino molliunt, et singulis singulæ noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum, nec repetunt.'

GEN 19:33 Multiple spaces in '19.33··Dederunt,··etc. ISID. Lot in hoc loco legem significat, quia quidam ex illa procreati, et sub illa positi, male intelligendo quodam modo se inebriant; eamque non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, si quis ea legitime utatur.'

GEN 19:36 Multiple spaces in '19.36··Conceperunt ergo,··etc. HIER. Moab interpretatur ex patre,··et totum nomen etymologiam habet. Ammon vero, cujus quasi causa nominis redditur, filius generis mei,··sive, ut melius est in Hebræo, benammi id est filius populi mei,··sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammon enim, a quo Ammonitæ, vocatur populus meus.'

GEN 19:37 Multiple spaces in '19.37··Vocavit nomen ejus Moab,··etc. THEOD. Videtur hæc impudentior, quæ suum incestum ad posteros quoque transmittere voluit. Moab enim de patre significat: altera verecundior, quæ filio nomen indidit, Benammi, id est filius populi mei.'

GEN 20:1 Multiple spaces in '20.1··Profectus inde,··etc. Cades, fons judicii;··Sur, angustia;··quibus figuratur patientia.'

GEN 20:2 Multiple spaces in '20.2··Dixitque de Sara,··etc. AUG. Quæri solet quomodo in illa ætate Abraham pro Saræ pulchritudine periclitari timuerit: sed formæ illius vis miranda est, quæ adhuc amari poterat. Dixitque de Sara,··etc. ISID., in Gen., tom. 6 Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem, etc., usque ad Nolite vocare patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in cœlis est. Dixitque,··etc. AUG. Quod dicitur Abimelech pro Sara, Et peperci tibi ne peccares in me,··advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahæ, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quæ putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata.'

GEN 20:7 Multiple spaces in '20.7··Orabit pro te,··etc. CHRYSOST., hom. 45 in Gen. Scias autem quod illius preces tibi vitam præbebunt.'

GEN 20:12 Multiple spaces in '20.12··Alias autem,··etc. HIERON. Quoniam in Hebræo habetur vegam id est, etiam vere soror mea est, filia patris mei, sed non filia matris meæ,··et sonat magis quod soror Abrahæ fuerit. In excusationem dicimus nondum tales nuptias lege prohibitas. Filia patris.··Alia translatio, apertius, a patre, et non ex matre;··erat enim filia Aran fratris Abrahæ, soror Lot.'

GEN 20:13 Multiple spaces in '20.13··Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam,··etc. Postquam sermo Dei repulsus est a Judæa, omnes fideles sunt Christi fratres et sorores; unde Matth. 12: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est, ipse frater meus, et soror, et mater.'

GEN 20:14 Multiple spaces in '20.14··Tulit igitur.··Allegorice Abraham significat Christum, Sara Ecclesiam. Abraham honoratur propter Saræ pulchritudinem, et Christus propter Ecclesiam; unde psal. LXVII: Mirabilis Deus in sanctis suis.··Habebat Sara virum, sed latebat; habet Ecclesia Christum qui in sæculo non videtur, in cœlo receptus.'

GEN 20:15 Multiple spaces in '20.15··Ubicunque tibi,··etc. Qui aliquando terrore principum credere distulerant, eisdem jubentibus ad Ecclesiam, quæ Christi soror et uxor est, sese contulerunt, et per omnes mundi partes gloriam Christi et Ecclesiæ dilataverunt.'

GEN 20:16 Multiple spaces in '20.16··Mille argenteos,··etc. Quasi jocando loquitur: quia illa dixit fratrem suum esse qui maritus erat, et hortatur ut in posterum hoc meminerit, ne deinceps simile improperium deprehensa incurrat. Mille argentei dantur Christo, cum eloquentes doctores mundi de gentili conversatione ad fidem Christi tenendam et prædicandam assumuntur. Millenarius enim ex denario quadratus, stabilem et solidam designat evangelicæ prædicationis doctrinam.'

GEN 20:17 Multiple spaces in '20.17··Orante autem.··Orante Filio Patrem, sanatur infecunditas mundanorum, et principum, et subditorum populorum.'

GEN 21:1 Multiple spaces in '21.1··Visitavit autem Deus Saram,··etc. Circumcisionis figura multiformis est. Signaculum enim est secundum Apostolum justitiæ fidei, Abrahæ et semini ejus, et judicium castigandi eos qui ad hoc semen et fidem pertinerent; et prophetia nascitur de hoc semine Salvatoris, qui nos in præsenti per baptismum ab omni peccato mundaret, et in futuro post resurrectionem ab omni mortis corruptione liberaret. Octonarius autem resurrectionis gloriæ convenit: Dominus enim octavo die, id est post septimam sabbati resurrexit; et nos post sex ætates hujus sæculi, et septimam sabbati, id est, quietem animarum, quæ interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore resurgemus, ab omnibus carnalibus concupiscentiæ corruptionibus et vitiis in quibus luxuria maxime regnat exspoliati.'

GEN 21:4 Multiple spaces in '21.4··Circumcidit etc. STRAB. Circumcisio cum ob multas causas præcepta sit, specialiter figuram Christi prætendit, qui nos per baptismum veteri homine exuit, et in futuro post resurrectionem circumcidet omnem mortalitatem et corruptionem. Quod autem octavo die circumcisus est Isaac, designatur octava sæculi ætas, quando generaliter resurrectio sanctorum celebrabitur.'

GEN 21:8 Multiple spaces in '21.8··Crevit igitur puer,··etc. Crescit, qui ascensiones in corde disponens, ad solidum doctrinæ cibum pervenit. Unde cresce, et manducabis me. Crevit,··etc. AUG. Nec in die nativitatis, nec in die circumcisionis filii sui, sed in die ablactationis convivium fecit: quia debet magnum esse gaudium spiritualis ætatis, quando talis factus est homo qui pascatur solido cibo, eis simile quibus dicitur I Cor. 3: Lac vobis potum dedi, non escam.'

GEN 21:9 Multiple spaces in '21.9··Cumque vidisset Sara.··etc. HIER. Dupliciter hoc exponitur: vel quod idolis ludos fecerit, juxta illud Exod. 32: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere.··Vel quod adversum Isaac, quasi majoris ætatis loco, sibi primogenita vindicaverit; quod Sara audiens non tulit.'

GEN 21:10 Multiple spaces in '21.10··Ejice ancillam hanc,··etc. BED., c. 21; ISID., c. 17, in Gen. Quæritur cur antea Sara voluit de ancilla filium suscipere, aut cur cum matre eum nunc jubet expelli? Quod non facit zelo accensa, sed prophetiæ mysterio compulsa. Agar enim, secundum Apostolum, in servitutem genuit carnalem populum; Sara vero spiritualem et liberum, qua libertate Christus nos liberavit. Significabatur ergo hoc mysterio, priorem populum in servitute generatum non manere in domo Saræ, id est Ecclesiæ, in æternum, nec esse hæredem vel consortem Christianorum, nec cum filio nobili, id est populo fideli, regnum gloriæ possidere.'

GEN 21:11 Multiple spaces in '21.11··Dure accepit,··etc. AUG. Quæritur quare contristatus sit Abraham, cum hæc prophetia fuerit, quam ipse magis quam Sara noscere debuit: sed ex revelatione hoc dixit Sara, quod sibi prius fuerat revelatum. Ille vero paterno affectu commotus est, cui Dominus postea revelavit. Vel forte ambo prius nescierunt quid esset, et per Saram nescientem prophetizatum est cum muliebri animo mota est propter ancillæ superbiam.'

GEN 21:13 Multiple spaces in '21.13··Quia semen tuum.··AUG. Notandum quod et Ismæl a Deo semen Abrahæ dictus est, quod Apostolus ait Rom. 9: Non filii carnis, sed filii promissionis æstimabuntur in semine.··Sed hoc proprie ad Isaac pertinet, qui non filius carnis, sed promissionis, et semen spirituale ex promissione est, non ex carne.'

GEN 21:14 Multiple spaces in '21.14··Tollens panem.··etc. ALC. EX BEDA, c. 21 Cum ergo Abraham ejiceret Agar, tollens panem, ideo humeris imposuit, etc. usque ad quia quidam de populo sub umbra ligni crucis refugium petituri sunt. Sumpsit panem et utrem aquæ.··AUG. Q. in Gen. tom. 3 Quæritur quomodo imposuit in humeris puerum tam grandem? Nam qui fuerat antequam esset natus Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre; ludebat autem Ismæl cum Isaac quando Sara commota est, utique cum puero grandiusculo, qui jam fuerat ablactatus: profecto plus quam sedecim annorum fuit quando cum matre expulsus est. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac; etiam sic amplius quam tredecim annorum puer humeris matris non potuit imponi; sed subaudiendum est, dedit puerum suum, etc. Imposuit scapulæ ejus.··HIER. in Q. Hebr. Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismæl, et post ablactationem ejus cum matre expellitur. Apud Hebræos varia opinio est, aliis asserentibus quinto anno ablactationis tempus ejus statutum, aliis duodecimo. Nos igitur, ut breviorem eligamus ætatem, post decem et octo annos supputamus Ismælem ejectum cum matre, nec convenire jam adolescentem matris sedisse cervicibus. Verum est autem illud Hebrææ linguæ idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum infans vocetur et parvulus. Romæ quoque usque hodie omnes filii infantes vocantur.'

GEN 21:15 Multiple spaces in '21.15··Abjecit puerum.··etc. HIER. Quod sequitur: Et projecit puerum subter unam abietem, et abiens sedit contra longe quasi jactus sagittæ.··Dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei, et sedit contra eum; et statim jungitur. Exclamavitque puer et flevit; et audivit Dominus vocem pueri de cœlo, ubi erat, et dixit angelus ad Agar: Nullum moveat. In Hebræo enim prius hoc scriptum est: Non videbo mortem pueri mei.··Ita consequenter legitur, quod Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre et mortem filii præstolante, Deus exaudivit puerum, quem pollicitus erat futurum in gentem magnam. Mater enim non suam mortem, sed filii deplorat. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quæritur quomodo mater, etc., usque ad sicut sæpe faciunt cujuslibet ætatis ambulantes.'

GEN 21:17 Multiple spaces in '21.17··Exaudivit autem.··BED. et ISID. ubi supra. Puer exclamat plorans, et Deus exaudivit; et monstrante angelo, illa fontem aspicit, et pro illis dicitur qui ad Christum convertuntur, et deflentes peccata exaudiuntur, apertis oculis cordis vident fontem aquæ, id est, Christum, qui ait Joan. VII Qui sitit, veniat ad me et bibat.··Angelus Eliam significat, per quem populus crediturus est. Unde Malach. 4: Ecce ego mittam vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios. Angelus Domini.··ISID. Quod eum qui loquitur ad Agar, prius angelum, postea Dominum Scriptura pronuntiat, Filium Dei fuisse credendum est, qui per legem et prophetas locutus est, qui per obedientiam paternæ voluntatis angelus vocatur, secundum naturam Deus.'

GEN 21:22 Multiple spaces in '21.22··Eodem tempore.··AUG. ubi supra. Quæri potest quando cum Abimelech pactum fecit Abraham, etc., usque ad quem illa nesciret.'

GEN 21:23 Multiple spaces in '21.23··Jura ergo,··etc. Sæpe qui foris sunt, fidelium conversatione inducti eisdem desiderant sociari, et eorum exemplis ad melius informari, ut et sibi consulant et proximorum saluti.'

GEN 21:31 Multiple spaces in '21.31··Idcirco vocatus est,··etc. Duplex causa est cur appellatus sit in Hebræo Bersabee:··vel quia septem agnas accepit Abimelech de manu Abrahæ. Septem enim dicuntur sabee,··vel quia ibi juraverunt, sabaa enim significat juramentum.··Si autem hanc causam supra hoc nomen legimus, per prolepsim dictum est; sicut Bethel, et Galgala, quæ, antequam haberent hæc vocabula, aliter vocabantur. Notandum ex prioribus et præsenti loco quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre. Alon Hebraice Latine quercus ut in Hebræo habetur, sed in Geraris, ubi Bersabee usque hodie oppidum est, quæ provincia ante non grande tempus ex divisione præsidum Palæstinæ Salutaris dicta est. Unde habitavit Abraham in terra Palæstinorum diebus multis.'

GEN 21:33 Multiple spaces in '21.33··Abraham vero,··etc. AUG. Abraham sicut Stephanus dicit non acceperat hæreditatem ibi, nec spatium pedis. Sed intelligenda est hæreditas, quam Deus gratis daturus erat, non pretio empta. Intelligitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis spatium quo fuerant septem agnæ datæ, quando Abimelech et Abraham sibi juraverunt.'

GEN 22:1 Multiple spaces in '22.1··Quæ postquam,··etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Jacobus dicit quod neminem tentat Deus; sed usualiter, tentare, pro eo quod est pro are, dicimus. Jacobus autem dicit de ea tentatione, qua quisque peccato [Al.,··peccator] implicatur. Unde I Thess. 1: Ne forte tentaverit vos is qui tentat.··Alibi enim scriptum est Deut. 13: Tentat vos Deus vester, ut sciat si diligatis eum, id est, vos scire faciat.··Vires enim dilectionis suæ homo ignorat, nisi experimento cognoscat.'

GEN 22:2 Multiple spaces in '22.2··Tolle filium,··etc. ALC. in Gen., tom. 1 Non statim jussus est Abraham filium occidere, sed triduo ad immolandum ducere, ut longitudine temporis tentatio augeretur. Per triduum enim, crescentibus curis, paterna viscera cruciantur, et prolixo spatio pater filium intuetur, cibum cum eo sumit, tot noctibus pendet puer in amplexu patris, cubat in gremio, et per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii cumulatur. Quem diligis,··etc. BEDA in Gen., c. 22 De charitatis admonitione et nominis recordatione tentatio cumulatur, et paternus affectus movetur in memoria promissionis, quia dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen,··tanquam si ille occideretur, tota spes promissionis frustraretur. Vade in terram.··HIER. Q. Hebr., tom. 3 Aiunt Hebræi hunc montem esse in quo postea templum ædificatum est in area ornæ Jebusæi. Unde 2, Par. 3: Cœperunt ædificare templum mense secundo, secunda die mensis, in monte Moria,··qui idcirco illuminans interpretatur et lucens,··quia ibi est debir id est oraculum Dei, et spiritus qui homines docet veritatem et prophetias inspirat.'

GEN 22:3 Multiple spaces in '22.3··Asinum suum ducens,··etc. ISID. in Gen., c. 18 Asinus insensatam stultitiam Judæorum significat, quæ portabat omnia sacramenta et nesciebat.'

GEN 22:4 Multiple spaces in '22.4··Die autem tertio.··HIER. ubi supra. Notandum quia de Geraris usque ad montem Moria, id est sedem templi, iter trium dierum sit: et Abraham illuc die tertio pervenisse dicitur. Male ergo putant Abraham illo tempore habitasse apud quercum Mambre, cum ad montem Moria vix unius diei plenum iter sit. Triduum quo venerunt ad locum sacrificii, tres ætates significat, ante legem, ab Abraham usque ad Mosen; sub lege, a Mose usque ad Joannem; inde usque ad Dominum; et quidquid restat, tertius dies est gratiæ, in qua tertia ætate sacrificium completum est Christi.'

GEN 22:5 Multiple spaces in '22.5··Exspectate hic,··etc. ISID. ubi supra. Audi Apostolum: Cæcitas ex parte contingit in Isræl,··hoc est, cum asino,··ut plenitudo gentium intraret,··hoc est, postquam adoraverimus.··Ubi sacrificium crucis per gentes fuerit prædicatum, hoc est, ubi plenitudo gentium intraverit, revertemur ad vos,··hoc est, et sic omnis Isræl salvus fiet.··Duo servi dimissi, nec perducti ad locum sacrificii, Judæi sunt qui, serviliter viventes et carnaliter sapientes, non intellexerunt humilitatem et passionem Christi. Duo quidem, quia in duas partes dividendi, quod factum est peccante Salomone, quando divisus est populus loco regni, non errore impietatis, quibus dicitur Jer. 3: adversatrix Isræl, et prævaricatrix Juda. Ego et puer,··etc. ALC. Indubitanti animo mactare filium volebat. Laudandus in constantia offerendi et in fide suscitandi. Sciebat enim certissime Deum fallere non posse, et licet puer occideretur, promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde Apostolus Hebr. 11: Fide Abraham non hæ sitavit, cum unicum offerret, in quo acceperat repromissionem, credens quia et a mortuis potens est suscitare Deus. Dixit Abraham.··ISID. ubi supra. Abraham, unicum filium ducens ad immolandum, Deum Patrem significat. Abraham senex filium suscepit, Deus autem non senescit, sed promissio de Christo quodammodo senuerat, quando natus est. Inchoavit ab Adam, quando dictum est: Erunt duo in carne una Gen. 2; et completa est sexta ætate sæculi. Senectus Saræ in plebe Dei, hoc est, in multitudine prophetarum, hoc idem significat quia in fine temporum ex plebe sanctarum animarum natus est Christus. Sterilitas ejus significat quod in hoc sæculo spe salvi facti sumus, et in Christo, tanquam in Isaac, omnes nati sumus, quem partum Ecclesiæ [Al.,··Ecclesia] in fine temporum non natura, sed gratia procreavit. Abraham ergo Deum Patrem significat, Isaac Christum. Sicut enim Abraham unicum et dilectum filium victimam Deo obtulit, sic Deus Pater unigenitum Filium pro nobis tradidit. Et sicut Isaac ligna portabat, quibus imponendus erat, sic Christus crucem, in qua figendus erat.'

GEN 22:9 Multiple spaces in '22.9··Cumque alligasset,··etc. ISID. ubi supra. Isaac ligatis pedibus altari superponitur, et Christus cruci affigitur. Sed quod figuratum est per Isaac, translatum est ad arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, quia natus; aries, quia immolatus. In vepribus hæret aries, crux cornua habet. Si enim duo ligna compingantur, crucis species redditur. Unde Habac. 3: Cornua in manibus ejus.··Cornibus ergo hærens aries, Christus crucifixus est. Vepres autem spinæ: spinæ iniquæ, quæ Dominum suspenderunt. Inter spinas enim peccatorum suspensus est. Unde Jer.: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic Jer. 38 Alii hunc arietem in vepribus ligatum, Christum ante immolationem spinis coronatum intelligunt.'

GEN 22:12 Multiple spaces in '22.12··Non peperceris,··etc. AUG. ubi supra. Nunquid non pepercit Abraham filio suo propter angelum? Sed in angelo figuratus est Dominus, qui Deus est et magni consilii angelus. Erat enim in angelo Deus, et ex ejus persona loquebatur. Hoc magis in sequentibus apparebit, cum dicitur: Et vocavit angelus Domini Abraham secundo de cœlo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus.··Non enim facile invenitur Christum Patrem dicere tanquam Dominum, præsertim ante incarnationem. Nam secundum carnem hoc congrue dicitur, secundum quam in psalmo II dicitur: Dominus dixit ad me,··etc. Quod autem dictum est ibidem, c. 9: Dixit Dominus Domino meo,··etc., ad prophetam hoc refertur qui loquitur; sicut illud: Pluit Dominus a Domino,··id est, Dominus noster, scilicet Filius, a Domino nostro, Patre scilicet.'

GEN 22:13 Multiple spaces in '22.13··Arietem.··ALC. Historice.··Aries qui pro Isaac immolatus est, non putavimus, sed verus est. Ideo magis putatur angelum eum aliunde attulisse, quam ibi de terra post sex dierum opera Dominum procreasse. Arietem inter vepres,··etc. HIER. in Quæst. Hebr. Aquila veprem vel spinetum,··posuit, etc., usque ad quod ita Hebraice dicitur.'

GEN 22:14 Multiple spaces in '22.14··Appellavitque nomen,··etc. HIER. ubi supra. Pro eo quod hic habetur, etc., usque ad per incarnationem scilicet.'

GEN 22:20 Multiple spaces in '22.20··Melcha.··HIER. ubi supra. De Melcha uxore Nachor, etc., usque ad et in ipso nomine legitur in Isaia.'

GEN 23:1 Multiple spaces in '23.1··Vixit autem Sara,··etc. Et mortua est in civitate Arbee,··etc. HIER. in Quæst. Hebr. Quæ est in valle: hoc in authenticis libris non habetur, etc., usque ad sicut in libro Josue aperte demonstratur.'

GEN 23:7 Multiple spaces in '23.7··Surrexit Abraham,··etc. AUG., Quæst. in Gen. Quæritur quomodo Abraham adoravit populum terræ, etc., usque ad et ideo adorator corrigendus erat.'

GEN 23:16 Multiple spaces in '23.16··Quod cum audisset,··etc. HIER., de locis Hebr. In Hebræo, sicut posuimus, etc., usque ad cum etiam reprehendatur, qui invitus acceperit.'

GEN 23:17 Multiple spaces in '23.17··Confirmatusque est ager,··etc. GREG., lib. VI Moral., c. 25 Innuit sepulcrum duplex, etc., usque ad vel propter operationis instantiam contemplanda postponit. Spelunca.··Et circa eam ager arborosus ad sepeliendam Saram quadringentis siclis argenti per patriarcham a dominis terræ emitur: quia ad vacandum sapientiæ et studendum actioni, sub foliis mysticorum verborum, tanquam sub fructuosis arboribus, non aliter prædicatoribus quietus locus acquiritur, nisi per evangelicam doctrinam, argenti nitore fulgentem, terrenis potestatibus ab ipsis æterna beatitudo suadeatur. Quæ bene centenario quater ducto figuratur, quia a læva in dextram transfertur.'

GEN 24:1 Multiple spaces in '24.1··Erat autem Abraham senex. Dixitque ad servum seniorem: Pone manum,··etc. GREG. Manum sub femore jubet ponere, et per Deum cœli jurare, quia illius caro per illud membrum descensura erat, qui filius Abrahæ esset ex humanitate, et divinus ex divinitate; quasi dicat: Tange Filium meum, et jura per Deum meum. Verumtamen non super femur, sed sub femore manum ponere jubet, quia inde descensurus erat, qui homo, sed super homines esset; unde dignum non fuit ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam est.'

GEN 24:3 Multiple spaces in '24.3··Ut non accipias.··GREG. Allegorice. Isaac de filiabus Chananæorum uxor prohibetur, quia Christo nullæ reproborum animæ conjunguntur. De cognatione uxor duci præcipitur, quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex prædestinatione et præscientia jam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur, prophetarum et apostolorum, omniumque doctorum ordo est; qui dum verbum prædicationis faciunt, cujusque animæ quasi conjungendæ unigenito Filio provisores fiunt.'

GEN 24:9 Multiple spaces in '24.9··Posuit ergo,··etc. HIER. in Quæst. Hebr. Tradunt Hebræi quia in sanctificatione ejus, etc., usque ad et pondus tribulationis fortiter ferant, quod cameli significant.'

GEN 24:10 Multiple spaces in '24.10··Ex omnibus bonis ejus,··etc. GREG. Quia his quæ de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum invitent, quanto suis auditoribus in seipsis monstrant quæ narrant.'

GEN 24:11 Multiple spaces in '24.11··Juxta puteum.··GREG. Juxta fontem stetit, et ex præfixa sententia, quæ esset eligenda proposuit, quia sancti prædicatores verba fluentia considerant. Unde colligunt quem vel quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant.'

GEN 24:14 Multiple spaces in '24.14··Igitur puella,··etc. AUG., Q. in Gen. Quærendum est quid differant illicitæ augurationes a petitione hac, etc., usque ad quo tentare Deum prohibetur. Inclina hydriam tuam.··Humilia sæcularem facundiam ad hauriendum propheticum sermonem, ut voluntatem tuam persuasioni meæ inclinem.'

GEN 24:17 Multiple spaces in '24.17··Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum,··etc. GREG. Allegorice. Omnis prædicator animam auditoris sitit, ideo servus petit, Rebecca potum tribuit: quia electorum Ecclesia desiderio prædicatorum ex virtute suæ fidei satisfacit. Quæ enim Deum, quem audit, confitetur, prædicatori aquam refectionis et refrigerii offert. Et notandum quod hydriam ab humero inclinans posuit, quia illa confessio placida est quæ a bono opere procedit. Vel aquam præbuit, quia in eo quod credidit, vacua non remansit. Mox enim prædicavit quod audivit, et dicendo multos ex se prædicatores protulit. Aqua enim in hydria, scientia prædicationis in mensura. Studet enim non plus sapere quam oportet sapere. Hydria in ulna, mensura prædicationis in opere. Nec solum omnibus comitibus ejus, sed et camelis potum præbet, quia verbum vitæ non solum prudentibus, sed etiam stultis prædicatur. Rom. 1: Sapientibus et insipientibus debitor sum.··Vel aqua etiam jumentis datur, cum cura carnis quomodo sit habenda disponitur, ut ex voluptate non impendatur, et ex necessitate non negetur; unde Rom. 13: Carnis curam ne feceritis in desideriis;··et Ephes. 5: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit.'

GEN 24:22 Multiple spaces in '24.22··Protulit vir,··etc. HIER. Beka, quod hic pro didrachmate ponitur, semiuncia est: Schekel vero, qui Latine, sed corrupte, siclus dicitur, uncia. GREG. Quia prædicato: auditum Ecclesiæ per obedientiam, et manus per operationem exornat. Inaures duorum siclorum sunt, armillæ decem, quia prima virtus obedientiæ in charitate est, quæ dilectio Dei et proximi est; et bonum opus decalogi completione perficitur, ut cum bona agi cœperint, mala nulla agantur.'

GEN 24:25 Multiple spaces in '24.25··Palearum quoque.··Quia Ecclesia recipiens spiritualia, reddit prædicatoribus terrena stipendia; unde I Cor. 9: Si vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus. Locus spatiosus.··A priore populo naturæ legem se Ecclesia novisse monstravit, et prædicationem amplo charitatis gremio suscepit: doctori enim spatiosa mansio est, in corde auditoris latitudo charitatis; unde secundæ Corinth. sexto: Non angustiamini in nobis, sed in visceribus vestris;··quasi suscipiendæ doctrinæ locum mentis dilatate, ad cogitanda carnalia coarctate.'

GEN 24:29 Multiple spaces in '24.29··Habebat,··etc. Quia carnales fidelibus conjuncti, dum spiritualia dona conspiciunt, admiratione suspensi, si non usque ad opera, tamen usque ad fidem suscipiendam prædicationem admittunt: dum enim bonos miraculis fulgere considerant, quæ de æternitate audiunt non recusant, quamvis Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant. Habebat autem.··Quia sunt carnales fidelibus conjuncti, quorum familiaritate aliquando ad audiendum verbum prodeunt, et videntes dona Dei collata fidelibus mirantur, et verbum corde percipiunt, quod bonis moribus implere non satagunt.'

GEN 24:33 Multiple spaces in '24.33··Non comedam.··Quia sunt qui doctores ex temporalibus stipendiis retinere parati sunt: sed illi nisi prius obtineant æterna, recipere nolunt. Si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporibus contemnunt; pedes non lavant, quia laboris desideria nulla consolatione relevant.'

GEN 24:37 Multiple spaces in '24.37··Et adjuravit,··etc. AUG. ubi supra. Sententia est eadem, verba non omnia, vel ipsa, vel ita dicta sunt; quod propter eos dicendum, qui evangelistas calumniantur quod in aliquibus verbis non omnino conveniunt, cum res et sententia eadem; hunc enim librum unus scripsit, qui ea quæ supra dixit, cum mandaret Abraham, vel reliqua ponere potuit, si ad rem pertinere judicaret: cum veritas narrationis non exigit, nisi ut rerum sententiarumque veritas sit, quibus voluntas propter quam intimandam verba fiunt satis appareat.'

GEN 24:42 Multiple spaces in '24.42··Veni ergo hodie,··etc. HIERON. In Hebræo scriptum est, etc., usque ad ostendant igitur Judæi alicubi positum alma,··ubi adolescentulam et non virginem sonet.'

GEN 24:53 Multiple spaces in '24.53··Prolatisque,··etc. GREG. ubi supra. Postquam conjugii causam puer obtinuit, etc., usque ad Dedit ea Rebeccæ.··Rebecca non ornatur auro Bathuelis, quia non sunt digna ornamenta barbari et imperiti. De domo Abrahæ accipit ornamenta, quia patientia de domo sapientiæ ornatur; a puero Abrahæ suscipit inaures, id est, aurea in auribus verba; et brachilia, id est, aurea in manibus opera, et alia ornamenta; quibus figurantur diversa virtutum genera.'

GEN 24:59 Multiple spaces in '24.59··Et nutricem illius.··Honestum erat ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur.'

GEN 24:61 Multiple spaces in '24.61··Igitur Rebecca,··etc. GREG. Quia Ecclesia habet secum minoris meriti animas, quæ ipsam moribus sequuntur: sed ad contemplationis thorum non provehuntur. Pueros quoque quosdam habuit in comitatu, quia cum prophetis fuerunt qui bene viverent, etsi prophetiæ spiritum non haberent: et cum apostolis et doctoribus, qui vitam eorum tenerent, et tamen non prædicarent. Qui festinus,··etc. Festinus puer ad dominum redit, quia prædicatores cum auditorum vitam obtinent, Deo, de cujus munere hoc habent, non sibi præbent.'

GEN 24:62 Multiple spaces in '24.62··Eo tempore Isaac,··etc. GREG. ubi supra. Vivens et videns Dominus est, etc., usque ad modo spineam coronam, modo crucem sustinuit. Habitabat,··etc. PATERIUS in Gen.··ex dictis GREG. Isaac, Rebecca veniente, habitabat in terra australi, quia Christus, veniente ad se Ecclesia, in illorum mentibus mansit quos non corporis frigus, sed fervor charitatis tenuit: qualis erat Anna, Simeon, et aliqui de populo Judæorum.'

GEN 24:63 Multiple spaces in '24.63··Et egressus fuerat,··etc. HIER. Per terram australem, Geraram significat, unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est, ut exerceretur in campo. In Hebræo legitur: Egressus est Isaac, ut loqueretur in agrum, inclinata jam vespera;··ubi significatur quod Dominus solus orabat in monte, et Isaac, qui typus Domini fuit, ad orationem quasi virum justum a domo egressum nona hora, vel ante solis occasum, spirituales victimas Deo obtulisse. GREG. ubi supra. Ager mundus est, quo Christus egressus est, quia visibiliter apparere dignatus est. Unde Habac. 3: Egressus es in salutem populi tui.··Isaac ad meditandum in agro exiit, quia Christus formam humilitatis præbens, exercitium longanimitatis, passionis, et patientiæ exempla monstravit, sicut solent juvenes exercitati armorum usu meditari. Armorum meditatio est passionis frequentatio. Qui enim verbera, sputa, lanceam crucemque pertulit, passionem usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones arma dicimus, quia per ipsas ab adversariis liberamur; unde Luc. 21: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Inclinata, etc. Quia passionum exercitia juxta finem mundi suscepit; unde psal. CXL: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.'

GEN 24:64 Multiple spaces in '24.64··Descendit de camelo,··etc. GREG., lib. 1, Moral., c. 14 Rebecca ad Isaac in camelo deducitur, etc., usque ad super tortuosa camelorum dorsa divitias portant.'

GEN 24:65 Multiple spaces in '24.65··Quis est ille homo,··etc. GREG. apud Paterium. Rebecca viso Isaac, quis sit, requisito puero, cognoscit: quia Ecclesia per prophetarum et apostolorum dicta, quid de Christo credere debeat, intelligit. Quæ se mox pallio cooperuit, quia quanto Christi mysteria penetrat, tanto de anteacta vita confunditur. Unde infirmitatem suam pallio operire nititur; et quæ prius in camelo libere gestatur, descendens verecundia tegitur, cui quasi verecundius dicitur: Quem enim fructum habuisti tunc in illis in quibus nunc erubescis? At illa,··etc. HIERON. Alia editio, teristrum,··quod etiam nunc genus est Arabici vestimenti quo mulieres provinciæ illius velantur.'

GEN 24:67 Multiple spaces in '24.67··Qui introduxit eam,··etc. GREG. ut supra. Hanc Isaac in tabernaculo matris suæ introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogæ, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quæ cognatione, id est prædestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat. Et intantum dilexit eam,··etc. GREG. ut supra. Quia ex lucro Ecclesiæ Christus tristitiam ex perditione Synagogæ detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judæa pro nihilo habetur. Isaac quoque risus,··Rebecca vero patientia dicitur: risus vero ex lætitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit cœlestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. 12: Spe gaudentes, in tribulatione patientes,··ut prospera lætificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.'

GEN 25:1 Multiple spaces in '25.1··Abraham vero aliam duxit uxorem,··etc. ISID. Allegorice. Mortua Sara duxit Abraham Ceturam. Non propter incontinentiam, quia jam grandævus: nec propter filiorum procurationem, quia illi semen quasi stellæ cœli ex Isaac promissum erat. Sed sicut Agar et Ismæl figuraverunt carnales Veteris Testamenti, sic Cetura et filii ejus hæreticos, qui se ad Testamentum Novum existimant pertinere. Sed utraque concubina, sola Sara uxor; unde Cant. 6: Una est columba mea,··etc. Allegorice. Post assumptionem Ecclesiæ adhæserunt Christo multæ animæ hæretica pravitate deceptæ, quæ non catholicos, sed schismaticos genuerunt, qui unitatem Ecclesiæ diviserunt: quos significant filii Ceturæ, qui inferius numerantur. HIER., in Q. Hebr. Cetura, Hebraice, copulata,··etc., usque ad quanto enim quis est carne fessus, tanto spiritu robustus et sapientiæ complexibus aptus.'

GEN 25:3 Multiple spaces in '25.3··Filii Dadan fuerunt Assurim, et Lathusim, et Laomim. At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoc et Abida.··HIER. Assurim in negotiatores transferri putant, etc., usque ad et a plerisque filiis Abrahæ ex Cetura occupatas Indiæ regiones.'

GEN 25:5 Multiple spaces in '25.5··Deditque Abraham,··etc. ISID. Quia dantur munera filiis concubinarum, id est carnalium; sed non perveniunt ad regnum promissum hæretici, vel Judæi, quia carnalia lucra sequuntur; solus Isaac est hæres, quia non filii carnis existimantur in semine, sed promissionis.'

GEN 25:8 Multiple spaces in '25.8··Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum, congregatusque est ad populum suum. Et sepelierunt eum,··etc. HIERON. male in LXX additum est: Deficiens mortuus est Abraham,··quia non convenit Abrahæ deficere vel minui. Illud quoque quod posuimus in senectute bona senex et plenius in Græcis codicibus ponitur, plenus dierum;··quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit, magis tamen ad anagogen facit, si simpliciter ponatur plenus.··Glossa Græca. Ecce Moses vitam venturi sæculi novit, nemo enim his qui non sunt, apponi potest.'

GEN 25:12 Multiple spaces in '25.12··Hæ sunt generationes,··etc. Hi populi ante filios Isaac computantur, qui cum sint de semine Abrahæ, non tamen computantur in semine, quia prius est quod animæ est, deinde quod spirituale. Unde post computationem carnalium, ponitur genealogia Isaac, de quo facta est promissio, et electorum propaganda successio.'

GEN 25:13 Multiple spaces in '25.13··Et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismælis Nabajoth, deinde Cedar, et Abel,··etc. HIERON. Duodecim filii nascuntur Ismæli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur, quæ pars Arabiæ est. Nam familiæ ipsorum oppida, pagi et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad austrum, et Chedma, alias Chethma, ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli juxta LXX legimus, contra faciem omnium fratrum suorum habitabat,··verius est quod posuimus, coram omnibus fratribus suis occubuit,··id est, in manibus filiorum suorum mortuus est, superstitibus adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur; unde Jacob: Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos.··Non enim credendum est quod Jacob, exceptis liberis suis, aliquos fratres secum habuerit.'

GEN 25:16 Multiple spaces in '25.16··Duodecim principes tribuum suarum. Et facti sunt anni vitæ Ismæl,··etc. Duodenarius, sicut sacratus est in apostolis et in apostolicis viris, sic exsecrabilis est in reprobis contra fidem Trinitatis et Evangelium per quatuor mundi partes dilatatis.'

GEN 25:18 Multiple spaces in '25.18··Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum,··etc. Regio quam circumivit Phison ab Hevila, nepote Nœ, sic vocata est, et est solitudo contra faciem Ægypti. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barad, extendens desertum usque ad mare Rubrum et Ægypti confinia.'

GEN 25:20 Multiple spaces in '25.20··De Mesopotamia sororem Laban.··Regio sterilis, quæ sic Græce vocatur quia media inter duo flumina Tigrim et Euphratem. Nam medius, fluvius dicitur; hinc hippopotamus id est, fluvialis equus.'

GEN 25:21 Multiple spaces in '25.21··Deprecatusque sed collidebantur in utero parvuli,··etc. HIER. Promotione vel collisione LXX posuerunt, ludebant vel recalcitrabant:··Aquila, confligebant filii in utero ejus.··Symmachus, in similitudine navis in superficie ferebantur.··GREG., Dial. 1, 8 Quæ sancti orando efficiunt, etc., usque ad is enim, in quo Deus multiplicare semen Abrahæ prædestinaverat, oratione obtinuit ut filios haberet. Qui exaudivit eam.··CHRYSOST. Ne putes e vestigio et protinus assecutum esse quod optabat: nam viginti annis mansit orans et deprecans Deum. Nam sicut docuit nos quot annos habuit quando duxit Rebeccam nempe quadraginta, ita assignavit nobis quot annorum fuerit Isaac, quando nati sunt ei filii. Sexagenarius, inquit, erat quando nati sunt parvuli. Perrexitque,··etc., AUG., Quæst. in Gen.,··tom. 3 Quæritur quo ierit, cum nondum essent prophetæ vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi aram constituit Abraham. Sed quomodo ibi responsa darentur, tacet Scriptura; an per aliquem sacerdotem? quem mirum est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam sacerdotum factam mentionem esse. Forsitan ibi, cum orando allegassent desideria sua, dormiebant, ut per somnum monerentur: vel adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei, in quibus Deus posset interrogari. Quidquid horum, vel forte aliud fuerit. Rebecca tamen secundum Scripturam Dominum interrogavit, et responsum ejus meruit.'

GEN 25:23 Multiple spaces in '25.23··Qui respondens ait: Duæ gentes,··etc. AUG. Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Isræl, id est, Jacob, minor filius superavit Idumæos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram IV Reg. 8. Tunc enim Idumæi rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.'

GEN 25:24 Multiple spaces in '25.24··Jam tempus,··etc. HIER. Ubi nos pilosum posuimus, in Hebræo habetur seyr; unde Esau, sicut alibi legimus, seyr,··id est pilosus dictus est. Protinus alter,··etc. ISID. Hoc figuraliter factum etiam Judæis non credentibus notum est: qualiter populus Ecclesiæ populum Synagogæ superavit, et plebs Judæorum, tempore major, servivit minori populo Christianorum. BED. in hoc cap., tom. 2 In singulis quoque hoc dici potest. Duæ gentes et duo populi intra nos, sunt, scilicet vitiorum et virtutum; iste minor, ille major: plures enim sunt mali quam boni, et vitia plura virtutibus. Sed tamen populus populum superat, et major serviet minori,··caro scilicet spiritui, et vitia virtutibus. Præcedit Esau, rufus, et totus ut pellis hispidus: deinde exit Jacob tenens plantam fratris; prior enim populus, prophetarum et Christi sanguine pollutus, peccati et nequitiæ squalore circumdatus: cujus minor plantam tenuit, quia majorem populum minor superavit.'

GEN 25:27 Multiple spaces in '25.27··Factus est Esau,··etc. GREG. Eorum vitam significat, qui exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur. Agricola quoque dicitur, quia amatores sæculi tanto colunt exteriora quanto interiora sua inculta relinquunt. Simplex.··GREG. Quia curis exterioribus spargi refugiunt simplices, cogitatione et conscientiæ habitatione consistunt. Habitat enim in tabernaculis, qui se intra mentis secreta constringit, ne dum ad multa foris inhiat, a seipso cogitatione alienatus recedat.'

GEN 25:29 Multiple spaces in '25.29··Coxit autem Jacob,··etc. HIERON. Rubeum vel fulvum:··Hebraice Edom dicitur: ab eo autem quod rubeo cibo Esau primogenita vendidit, fulvi, id est Edom nomen accepit.'

GEN 25:31 Multiple spaces in '25.31··Cui dixit Jacob,··etc. ISID. Quod Esau primogenita propter escam fratri minori vendidit, et postea paterna benedictione sibi promissa privatus est, Judaicum populum significat: qui in Exodo primogenitus Dei filius appellatur, et propter sæculi lucra non solum primatus sui honorem amisit, sed et cœlestis regni præmium præparatum adipisci non meruit. Unde per exprobrationem dicitur Matth. 12: Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur gentibus,··etc. Primogenitura autem vestis erat sacerdotalis, qua induti majores natu cum benedictione patris victimas Deo, velut pontifices, offerebant: hoc dono, terreni amoris desiderio, caruerunt Judæi, cum gloria futuri regni.'

GEN 25:33 Multiple spaces in '25.33··Juravit Esau,··etc. GREG., lib. 30, Moral., c. 13 Sciendum autem quod nos quinque modis gulæ vitium tentat, etc., usque ad et non quæ edendi libido suggerit.'

GEN 26:1 Multiple spaces in '26.1··Orta autem fame super terram,··etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Quæritur quando hoc factum fuerit, quod Isaac abiit in Gerara, etc., usque ad ut intelligamus temporalia nec dari posse, nec prosperari debere, nisi ab uno Deo.'

GEN 26:8 Multiple spaces in '26.8··Cumque pertransissent,··etc. ISID. A tempore Christi usque ad Constantini tempora non in conventu populorum, sed tanquam per latebras prædicabatur fides, in secreto congregabantur Christiani: tandem videntes Christiani principes sæculi per miracula Christi majestatem contemperatam humanæ infirmitati, ut possint sociari, et esse duo in carne una,··jam in manifesto Christi et Ecclesiæ sacramentum prædicari permiserunt, et diu fuisse absconditum doluerunt. Vidit eum jocantem,··etc. AUG. Quid sibi velit, in sacramento Christi et Ecclesiæ, etc., usque ad ut habitaret in nobis.'

GEN 26:12 Multiple spaces in '26.12··Seminavit autem Isaac in terra illa,··etc. HIERON. Licet in aliena terra seminaverit Isaac, non puto quod tanta ei hordei fertilitas fuerit. Unde melius arbitror quod habetur in Hebræo, et quod Aquila transtulit: Invenit in illo anno centuplum æstimatum.··Tacens autem Scriptura genus frugum quod centuplicaverit, videtur cunctarum in illo ostendisse virtutum multiplicationem.'

GEN 26:14 Multiple spaces in '26.14··Ob hæc invidentes,··etc. ISID. Isaac, Christus, qui primum vult fodere puteos, etc., usque ad ibimus. Puteos et obstruxerunt,··etc. GREG. Moraliter. Sæpe cum verbis divinis intendimus, dæmonum insidias gravius toleramus; quæ menti nostræ terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis oculos a luce intimæ visionis obscurent. Nos enim puteos fodimus, cum Scripturæ alta penetramus, quos occulte Allophyli replent: quia terrenas cogitationes ingerunt et divinæ scientiæ aquam tollunt, unde psal. CXVIII: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Domini.'

GEN 26:17 Multiple spaces in '26.17··Et ille discedens,··etc. HIERON. Et abiit inde Isaac, et venit in Geraram vallem, et habitavit ibi. Pro valle, torrentem habent in Hebræo. Nunquam enim Isaac, postquam magnus factus est, habitare potuit in valle, sed in torrente. De quo scriptum est psal. CIX: De torrente in via bibet.··De quo Elias in tempore famis bibit; sed quia non erat perfectus ut Christus, torrens ei aruit. Christus vero etiam in torrente traditus est, dedicans regenerationem nostram et baptismi sacramentum.'

GEN 26:18 Multiple spaces in '26.18··Fodit alio puteos,··etc. ISID. ex Greg. Isaac apud alienigenam gentem puteos fodit: in quo monemur ut in hac peregrinatione cogitationum profunda penetremus, et quosque veræ intelligentiæ aqua redeat, inquisitionis manus ad exhaurienda cordis terrena non torpescat. Allophyli insidiantes puteos replent, quia immundi spiritus, cum nos studiose fodere conspiciunt, molestias tentationum cogitationibus ingerunt.'

GEN 26:20 Multiple spaces in '26.20··Adversus pastores,··etc. HIERON. Aquila et Symmachus, adversum et contrarium,··transtulerunt, sed in Hebræo habetur Satana;··unde patet Satanam contrarium interpretari.'

GEN 26:22 Multiple spaces in '26.22··Latitudo. In Hebræo Rehobot, latitudines.··Unde probatur illud quod supra cap. X dictum est: Ipse ædificavit Niniven et rabooth,··id est, plateas ejus. Nunc dilatavit,··etc. Dilatatus est Isaac, et replevit omnem terram scientia Trinitatis: et in toto orbe latitudinem Ecclesiæ collocavit, prius tamen in Judæa notus, et in Isræl nominatus: postea in omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18,··id est apostolorum, qui per universum orbem foderunt puteos, et aqua omnibus ostenderunt baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti Matth. 18.··Puteos Abraham, quos aperuit, sic vocavit sicut pater ejus: Moses enim et prophetæ apud nos suis nominibus appellantur, nec horum mutantur vocabula puteorum.'

GEN 26:26 Multiple spaces in '26.26··Ad quem locum,··etc. HIERON. Abimelech non semper pacem habet cum Isaac, etc., usque ad et alia plura sunt in quibus nobiscum philosophi dissident, vel concordant. Pro Ochozath, pronubo,··in Hebræo habetur collegium amicorum ejus,··ut tam hominem significet quam amicorum turbam, quæ cum rege venerat: in quibus fuit Phicol, princeps exercitus illius. Abimelech, et Ochozath,··etc. ISID. in Gen., tom. 5 Duo cum Abimelech venerunt: Ochozath, gener ejus, etc., usque ad sapientibus et insipientibus debitor est.'

GEN 26:32 Multiple spaces in '26.32··Ecce autem venerunt.··HIER. Nescio quomodo in LXX et venerunt pueri Isaac nuntiantes ei de puteo quem foderunt, et dixerunt ei: Non invenimus aquam. Et vocavit nomen ejus Juramentum.··Quæ enim etymologia est propterea vocari Juramentum, etc., usque ad non congruit ut Isaac aquam non inveniret.'

GEN 27:1 Multiple spaces in '27.1··Senuit autem Isaac,··etc. HIPP. mart., ex Hieron., epist. ad Damasum, tom. 1 Mystice. Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et zabuli, Jacob Ecclesiæ et Christi. Senectus Isaac, consummationem mundi; oculi caligantes periisse fidem de mundo, et religionis lumen neglectum esse, significant. Quia filius major vocatur, acceptio est legis Judæorum. Quia escas ejus et capturam dilexit pater: homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, repromissionis benedictio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quod audisset antequam pareret, quia major serviet minori:··hæc formam gerit Spiritus sancti, quæ quod futurum esse noverat in Christo, ante meditabatur in Jacob, loquitur ad filium minorem. Vade ad gregem et affer mihi duos hædos optimos;··præfigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Hædi enim ubique peccatores significant. Duo afferri jubentur, ut duorum populorum assumptio significetur. Teneri scilicet et humani, docibiles scilicet et innocentis animæ. Stola Esau est fides, id est Scripturæ Hebræorum quæ illis primo datæ sunt quibus populus gentilium postea indutus; pelles circumdatæ brachiis ejus, peccata utriusque populi, quæ Christus in extensione manuum cruci secum affixit: ipse enim in corpore suo, non sua, sed aliena peccata portabat.'

GEN 27:2 Multiple spaces in '27.2··Vocavitque Esau.··ISID. in Gen., tom. 5 Esau venator, et agricola Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Esau populum Hebraicum, Jacob gentilem populum significat. Isaac vero Deum, qui utrumque populum, illum per legem, istum per fidem, sibi filios fecit. Esau agricola erat, quia Judæus pro terrenis Deo serviebat, cui non est dictum, ut esset pauper spiritu, mitis, pacificus, misericors, persecutionem patiens, ut copiosam mercedem haberet in cœlis; sed: Si custodieritis mandata mea, dabo vobis pluvias temporibus suis,··etc., quæ pertinent ad carnis delicias. Fuit etiam venator, quia per effusionem sanguinis arietum et vitulorum, et hircorum, Deum placabat. Jacob simplex habitabat in tabernaculis,··quia electi de gentibus fide et voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula, diversas per orbem Ecclesias vel diversos ordines intelligimus'

GEN 27:3 Multiple spaces in '27.3··Sume arma,··etc. Isaac diligebat Esau, quia de venatione ejus vescebatur. Rebecca diligebat Jacob, Isaac Deum; Rebecca autem præscientiam Dei figurat, quia diligebat Deus populum Judæorum, eo quod assidue eorum oblationibus placabatur. Sed præsciens populum gentium multo meliorem futurum, per præscientiæ suæ gratiam amplius diligebat. Esau in venatione morante, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet et benediceretur, mater Jacob ad benedictionem percipiendam patri applicuit: quia adhuc Judæi in legalibus morantur, et ad fidem Christi tarde occurrunt, mater gratia gentiles fidem avide suscipientes ad percipiendam benedictionem Judæis debitam obtulit. Qualiter autem benedictionis donum promeruerint, testantur opera Jacob, quæ pro benedictione suscipienda gessit.'

GEN 27:6 Multiple spaces in '27.6··Dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem,··etc. Allegorice. Per duos hædos confessionem peccatorum gentilis populi et pœnitentiam possumus accipere. Hædi optimi, quia confessio peccatorum et pœnitentia valde est Deo acceptabilis. Unde Luc. 15: Gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente,··etc. Historice.··Per unum peccatorem populum gentium, per nonaginta novem justos, Judæos intelligit qui sibi videbantur justi in observantia legis. Unde Luc. 16: Ut quid justificatis vos coram hominibus,··etc.; qui imperfecto numero ponuntur, quia nullum ad perfectum adduxit lex.'

GEN 27:14 Multiple spaces in '27.14··Paravit illa cibos,··etc. ISID. Mystice. Per delectabiles escas quæ de hædis præparantur Isaac, intelligimus pœnitentiæ opera, etc., usque ad peccata præterita ante oculos mentis sæpe producit.'

GEN 27:15 Multiple spaces in '27.15··Et vestibus Esau,··etc. HIER. In hoc loco tradunt Hebræi primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur.'

GEN 27:20 Multiple spaces in '27.20··Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi?··HIPPOLYT. Quærit Isaac a Jacob cur tam cito venerit, admiratus scilicet velocem credentium fidem. Cibi delectabiles offeruntur, quia hostia Deo placens, salus peccatorum. Quia post esum sequitur benedictio, et ejus odore perfruitur, virtutem resurrectionis et regni aperte pronuntiat. Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni.··Hæc est benedictio. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus impletur. Benedictio est de rore cœli, id est pluvia divini verbi; et de pinguedine terræ, id est congregatione populorum; multitudine frumenti et vini, hæc est multitudo, quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi, id est gentiles conversi. Ipsum adorant tribus populi, per circumcisionem conversi credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum, id est Judæorum. Ipsum adorant filii matris ejus, quia secundum carnem natus est ex ea: ipsum qui maledixerit, maledicetur; et qui benedixerit, benedicetur. Christus ex ore populi Patrem ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur, sed a Judæis alius benedici putatur, qui ab errantibus exspectatur.'

GEN 27:25 Multiple spaces in '27.25··Quos cum oblatos comedisset,··etc. Mystice. Postquam Isaac cibum sumpsit, Jacob obtulit ei vinum: sic per cibum activæ vitæ opera designantur; per vinum, quod mentes alienat, contemplativa accipitur, quæ ab amore sæculi mentes electorum alienas facit. Post cibum et potum. Jacob benedicitur, quia illi benedictionem cœlestem a Deo percipiunt qui eum usque in finem bonis operibus placare student.'

GEN 27:27 Multiple spaces in '27.27··Benedicens, ait,··etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quæ major foras exiens reliquit intus. GREG., ibid. Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quæ ventura erant prævidit, et qui præsens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judæi, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. 2, Herodes a principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, In Bethlehem.··Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret prævidebat, sed quod præsens assisteret nesciebat. Sic Judæorum populus prophetiæ mysteria accepit, sed cæcos oculos in contemplatione tenuit, quia præsentem non vidit, de quo multa in futuro prævidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. GREG., hom. 10 in Ezech., tom. 2 Isaac filium nescit, quem benedixit, etc., usque ad et quia per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam in activæ vitæ opera pinguescit. Sequitur:'

GEN 27:28 Multiple spaces in '27.28··Det tibi Deus de rore cœli,··etc. Ros desuper et subtiliter cadit, et toties de rore cœli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimæ de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera per corpus agimus, de terræ pinguedine ditamur. Abundantiam frumenti,··etc. ISID. Hæc est multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui.'

GEN 27:30 Multiple spaces in '27.30··Venit Esau,··etc. Sero Esau ad patrem revertitur, quia prior populus in fine convertetur. Unde psal. LVIII: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circumibunt civitatem.··Et alibi: Aperuerunt ora sua, sicut comedens in abscondito.'

GEN 27:33 Multiple spaces in '27.33··Expavit Isaac.··Benedictionem repromissam repetente majore filio, expavit Isaac, et alium pro alio se benedixisse cognovit; nec indignatur cognito sacramento, sed confirmabat benedictionem dicens: Et benedixi eum, et benedictus est.··Hæc est prima benedictio Isaac minori populo Christianorum data. Sed nec major filius omnino despectus, quia, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Isræl salvus erit. Cujus secundæ benedictionis prophetia est. In pinguedine terræ, et in rore cœli desuper erit benedictio tua. In pinguedidine terræ,··id est, in fecunditate rerum, et potentia regni, quæ in illo populo fuit; et in rore cœli,··eloquiis Dei. Ipsis enim eloquia Dei credita sunt, et legis testamenta. Vives in gladio:··quia sanguini populus ille deditus, necem in Christo et prophetis exercuit, Et servies fratri tuo minori,··id est, populo Christiano. Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis;··cum scilicet per cognitionem fidei et gratiam Christi conversus, deposueris onus legis; quando jam tunc non servies minori, sed per fidem frater vocaberis. Expavit Isaac,··etc. Ut quædam mentis alienatio sequeretur, quæ exstasis dicitur, quæ in magnarum rerum revelationibus fieri solet. Unde intelligendum est spiritualiter admonitum esse Isaac, ut confirmaret benedictionem in Jacob, cui potius irascendum fuit, quia patrem fefellit. In Adam quoque exstasis processit, antequam diceret: Erunt duo in carne una··Gen. 2, quod est magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia. Benedixique ei,··etc. ALC. Si justi viri voluntas bona est, quid est quod Isaac non Esau quem voluit, sed Jacob quem noluit, benedixit? Justi hominis, quantum ad conscientiam, voluntas bona est: Deus vero solus de futuris judicat. Isaac humano more filium majorem benedicendum putavit: sed Deus, qui occultorum est cognitor, minorem dignum benedictione ostendit, ut non hominis ostenderet esse benedictionem, sed Dei: ideo in Numeris ad Mosen et Aaron sacerdotes dicitur: Ponite nomen meum super filios Isræl. Ego Dominus benedicam eos Num. 6.··Sacerdotis est benedicere, Dei effectum tribuere. Ut autem intellexit Isaac per spiritum prophetiæ benedictionem minori destinatam, ait, Benedixi, et erit benedictus.'

GEN 27:36 Multiple spaces in '27.36··Juste vocatum est nomen ejus Jacob: Supplantavit enim me,··etc. HIER. Jacob supplantator interpretatur. Ab eo igitur quod fratrem ante deceperit, allusit ad nomen, qui ideo ante Jacob vocatus est, quod in ortu plantam fratris apprehendit.'

GEN 27:40 Multiple spaces in '27.40··Et fratri tuo servies,··etc. Quia Idumæi tributarii fuerunt Isræl, qui Jacob vocatur. Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus., etc. Hoc impletum est quando rebellaverunt Idumæi ne essent sub Juda. Tempusque veniet,··etc. Quasi: Judaicus populus a servitute peccati in fine liberabitur, ut cum plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiet Rom. 11.'

GEN 27:41 Multiple spaces in '27.41··Dixitque in corde suo.··Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt hæc nuntiata Rebeccæ? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judæorum, per spiritum consilii præceptum est apostolis ut, relicta Judæa, transirent ad gentes. Venient dies luctus,··etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, dixit Esau in corde suo,··significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.'

GEN 27:42 Multiple spaces in '27.42··Nuntiata sunt hæc Rebeccæ,··etc. Hic consequenter ponitur matris obviatio, cum dicitur, Nuntiata sunt hæc.··Ex quo patet quod Esau prædictam machinationem non sic celavit in corde suo, quin appareret exterius in signis et verbis. Quæ mittens et vocans Jacob,··etc. Ut induceret eum ad dandum locum iræ et recedendum ad tempus. Sequitur: Cur utroque orbabor filio?··etc. Ac si diceret: Si invadat te, poterit esse quod ambo eritis interfecti; vel si unus remaneat, oportebit quod sit fugitivus a me. Dixit quoque Rebecca,··etc. Quia Jacob non poterat convenienter recedere sine scitu patris, ideo Rebecca convertit se ad inducendum Isaac ut mitteret Jacob filium suum ad Laban, ut ibi acciperet uxorem dicens. Tædet me,··etc. Id est propter uxores Esau: non autem dixit ipsi Isaac aliam causam, scilicet de machinatione Esau in mortem Jacob, ne in senectute sua nimis affligeretur. Si acceperit Jacob uxorem,··etc. Ac si diceret: Si diligis vitam meam, mitte eum ad domum fratris mei, ut ibi accipiat uxorem.'

GEN 28:1 Multiple spaces in '28.1··Vocavit itaque Isaac,··etc. AUG., Q. in Gen. Quod habent Latini codices: Vade in Mesopotamiam in domum Bathuel,··etc., Græci habent: Fuge in Mesopotamiam,··etc., ut intelligatur etiam Isaac intellexisse quod Esau de morte fratris cogitavit. Profectus vero.··ISID. Jacob fugiens dolos fratris, relicta domo patria, et parentibus, vadit in regionem longinquam, ut accipiat uxorem. Similiter Christus, relictis parentibus secundum carnem, id est Judæis, et patria, id est Hierosolyma, et omnibus Judææ regionibus, abiit in gentes, ut acciperet sibi Ecclesiam, secundum illud Oseæ 2: Vocabo non plebem meam,··etc.'

GEN 28:10 Multiple spaces in '28.10··Igitur egressus Jacob,··etc. GREG., lib. V Moral., c. 11, tom. 1 In itinere dormire, etc., usque ad quoniam suavis est Dominus.'

GEN 28:11 Multiple spaces in '28.11··Tulit de lapidibus,··etc. ISID. Dormitio Jacob in itinere, mors Christi in cruce. Lapis capiti suppositus, Christus est secundum humanitatem, quem Jacob unxit, ut Christus signaretur, enim Grece, unctus Latine. Caput autem Christus Deus. Lapis ergo capiti Jacob suppositus, signat humanitatem Christi conjunctam Deo assumenti. Caput enim viri Christus, caput Christi Deus I Cor. 11'

GEN 28:12 Multiple spaces in '28.12··Viditque in somnis,··etc. GREG., Regist. l. 1, ep. 24 Jacob prædicatores signat qui non solum caput Ecclesiæ, id est Christum contemplando appetunt, sed ad membra illius miserando descendunt: quod angeli ascendentes descendentesque demonstrant. Hinc Moses crebro tabernaculum intrat, et exit; et qui intus ad contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur; intus arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit, exemplum rectoribus præbens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, de quibus dubitant, apud se intus sacri eloquii paginas requirentes. Moraliter. In itinere dormire est in via hujus sæculi ab impedimento actionum sæcularium quiescere. Jacob dormiens angelos vidit: quia illi divina conspiciunt, qui ab appetitu temporalium rerum oculos claudunt: quos bene clausos diabolus aperuit dicens: In quacunque die comederitis, aperientur oculi vestri.··Gen. 3 Vidit in somnis,··etc. ISID. Angeli per scalam ascendentes et descendentes, evangelistæ sunt et prædicatores Christi, ascendentes ad intelligendam Divinitatem; omnem creaturam excedentes, ut inveniant in principio Verbum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Descendentes ut inveniant eum, factum ex muliere, factum sub lege,··etc. In illa etiam scala a terra usque ad cœlum, a carne usque ad spiritum: quia in illa carnales proficiendo, quasi ascendendo spirituales fiunt. Ad quos lacte nutriendos spirituales descendunt, quia non possunt eis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite, ipse deorsum in corpore suo, id est Ecclesia; ipse scala, qui ait Joan. 14: Ego sum via,··etc. Ad ipsum ascenditur, ut in excelsis intelligatur: et descenditur, ut in membris parvulis nutriatur; per illum se erigunt, ut sublimem exspectent: et humiliant, ut eum sublimiter et temperanter annuntient.'

GEN 28:13 Multiple spaces in '28.13··Ego sum Dominus Deus Abraham,··etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.'

GEN 28:16 Multiple spaces in '28.16··Cumque evigilasset,··etc. Quisquis post torporem inertiæ evigilaverit, et per exercitium boni operis vere exsurrexerit, in Ecclesia supereminentem gratiam Dei et introitum regni cœlestis intelliget.'

GEN 28:18 Multiple spaces in '28.18··Surgens ergo,··etc. AUG., Q. in Gen., tom. 3 Quod erexit Jacob, lapidem quem capiti supposuerat in titulum, et superfudit oleum, nihil fecit idolol triæ simile: quia non vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit et prophetia pertinens ad unctionem, unde Christus dicitur.'

GEN 28:19 Multiple spaces in '28.19··Appellavitque nomen urbis Bethel.,··etc. HIER., de locis Hebraicis. Ab eo quod dictum est, quam terribilis est locus iste,··etc., loco nomen imponit Bethel, id est domum Dei,··qui ante Luza vocabatur, id est, nux vel amygdalum.··Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ulam,··nomen urbis esse putant: cum ulam interpretetur prius.··Ordo ergo iste est lectionis: Vocavit nomen illius loci Bethel, et prius Luza vocabulum civitatis. Antiquæ vero scripturæ verbo ulam vel olam plenæ sunt, quod nihil significat nisi prius vel ante vestibulum,··vel superliminare,··vel postes,··etc.'

GEN 28:22 Multiple spaces in '28.22··Et lapis iste, vocabitur domus Dei,··etc. Prophetia est domus Dei ibi futuræ, ibi et ipse rediens Deo sacrificavit.'

GEN 29:1 Multiple spaces in '29.1··Profectus ergo Jacob,··etc. Vidit puteum in agro,··etc. Aqua putei scientia Veteris Testamenti: quam lapis claudebat, quia littera legis spiritualem sensum in eo celabat; sed veniente Christo lapis remotus est, cum per prædicationem Novi Testamenti umbra legis exclusa et veritas Evangelii patefacta est. Allegorice. Per puteum baptismus, per agrum mundus exprimitur: per tres greges juxta puteum accubantes, signantur illi qui ad fidem Trinitatis capiendam pertinent, in humilitate expetentes baptismi gratiam. Lapidem.··Duritia infidelitatis, qua abjecta, percipitur baptismus vitæ. Pastores autem sunt prælati Ecclesiæ, qui, amoto lapide, per Jacob adaquare greges cupiunt: quia Christo auferente infidelitatem ab eorum cordibus quos prædestinavit ad sacramentum baptismi, abluuntur unda purificationis.'

GEN 29:11 Multiple spaces in '29.11··Osculatus est eam.··AUG. Consuetudinis fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscularentur, et hodie fit in multis locis. Sed quæri potest quomodo illa ab ignoto osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem? Ergo intelligendum est: aut illum, qui propinquitatem noverat, fidenter in osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, cum primum Jacob indicaverit quis esset.'

GEN 29:16 Multiple spaces in '29.16··Nomen majoris Lia,··etc. Victorinus martyr Rachel et Liam in similitudinem Ecclesiæ et Synagogæ interpretatus est. Liam majorem natu Synagogam significare existimat, quia prior populum Dei genuit: quæ oculis lippa dicitur, quia lex per Mosen data cooperata est et signata. Rachel minor et pulchra, prius sterilis, post fecunda, Ecclesiam signat, quæ tempore posterior, sed sancta corpore et spiritu. Oculi ejus decori, quia Evangelium videre meruerunt. Sed diu sterilis dum Synagoga populum generavit. Pro Rachel Jacob servivit, et supponitur ei Lia: quia Christus ut Ecclesiam sibi assumeret, prius sibi Synagogam conjunxit.'

GEN 29:20 Multiple spaces in '29.20··Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis.··Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, præsentis vitæ tempus signat, quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quia filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Matth. 20:··Ille oves pavit, et Christus dixit Joan. 10: Ego sum pastor bonus.··Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei. Et videbantur illi pauci dies,··etc. Quomodo hoc dictum sit quærendum est, cum et breve tempus longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor. AUG., lib. XXII contra Faustum. Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiæ carnalis flagrantia. ISID., in Gen., tom. 5 Duæ sunt ergo uxores Jacob liberæ, ambæ enim filiæ remissionis peccatorum, etc., usque ad et vidit in principio Verbum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit?··Act. 8 ISID. Duæ liberæ uxores Jacob, quia duæ vitæ nobis in corpore Jesu Christi prædicantur, etc., usque ad Sed hoc non potest in terra morientium, quod his verbis significatur.'

GEN 29:26 Multiple spaces in '29.26··Non est in loco nostro consuetudinis,··etc. ID., ibid. Major appellatur quæ tempore prior est, etc., usque ad ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda. ID., ibid. Proinde vita quæ studio contemplationis competit, etc., usque ad unde infra 30: Zelabat Rachel sororem suam.··ID., ibid. Proinde quia purus intellectus de illa divina substantia, etc., usque ad non quia numen.'

GEN 30:14 Multiple spaces in '30.14··Egressus autem Ruben,··etc. AUG., lib. XXII contra Faustum. Quare rem gestam Scriptura non tacuit, etc., usque ad et quidquid de hac pie et sapienter dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis salubriter vel ex parte capiatur. Egressus autem Ruben, etc.··AUG. Historice.··De hoc autem genere opinari quosdam scio quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem pariat, et ideo institisse Rachel ut hoc acciperet, quod ego non arbitror, nec sic tunc concepisset. Nunc vero cum post duos Liæ alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est quod de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Cum enim mala hæc ipse vidissem, et propter hunc sacræ lectionis locum mihi obtigisse gratularer rara enim res est, naturam eorum quantum potui perscrutatus sum, non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quæ docet virtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum renuntiat visus, olfactus et gustus, rem comperi pulchram, suave olentem, sapore autem insipido. Cur ergo eam mulier tantopere cupierit nescio, nisi forte propter pomi raritatem et odoris jucunditatem.'

GEN 30:32 Multiple spaces in '30.32··Gyra omnes greges tuos,··etc. HIER., in Quæst. Hebr. Multum apud Septuaginta confusus est sensus, etc., usque ad vicinus est finis. ALC. Cur Jacob fraudis in hoc loco non arguitur, hoc sine dubio ut propheta fecit, nec credendum est eum fecisse sine spirituali revelatione.'

GEN 31:1 Multiple spaces in '31.1··Postquam autem audivit,··etc. Mutavit mercedem,··etc. HIERON. in Quæst. Hebr. Pro eo quod posuimus, mutavit mercedem meam decem vicibus,··Septuaginta posuerunt decem annis:··cum verbum Hebraicum monim numerum magis quam annos sonat; et ex sequentibus is sensus probatur, quod per singulos fetus super Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, dicebat: Volo ut in futuro nascantur mihi varia; tunc Jacob virgas in canalibus non ponebat, ut fetus unicolor nasceretur: quo facto Laban ea pecora suæ parti fieri debere dicebat; sic usque ad decem vices mutata est conditio: et quodcunque proposuerat Laban ut sibi nasceretur, in contrarium colorem vertebatur. Nunc autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles viderentur; sed lege Virgilium, in quo dicitur: Bis gravidæ pecudes.··Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiæ eadem esse dicitur.'

GEN 31:12 Multiple spaces in '31.12··Vidi enim omnia,··etc. Ex hoc discimus quod Jacob nullo malo dolo fecit, sed divina dispositione, vel quia omnia in figura gerebantur. Unde angelica visione meruit confortari.'

GEN 31:13 Multiple spaces in '31.13··Nunc ergo surge.··GREG., Moral. 30, 16 Post longam servitutem præcepit Dominus Jacob ut reverteretur in patriam: tunc, ignorante socero, cum uxoribus et comitatu properabat. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore idola requirens, nec reperit. Laban autem in hoc loco diaboli typum gerit. Interpretatur enim dealbatio.··Diabolus vero, cum tenebrosus sit, transfigurat se in angelum lucis.··Huic servivit Jacob, id est, Judaicus populus ex parte reproborum, de quo natus est Christus secundum carnem.'

GEN 31:32 Multiple spaces in '31.32··Ignorabat quod Rachel furata esset idola.··HIERON. Ubi nos idola legimus, in Hebræo theraphim scriptum est; quod Aquila figuras,··vel imagines interpretatur. Hoc autem ideo dico ut sciamus quid in Judicum libro theraphim sonet. Contra montem Galaad,··etc. Non quod eo tempore mons Galaad diceretur, sed per anticipationem illo nomine vocatur, quo postea nuncupatus est. Qui, assumptis fratribus suis, persecutus,··etc. GREG. Historice.··Potest per Laban mundus exprimi: qui cum furore Jacob sequitur, quia electos, qui sunt membra Christi, opprimere conatur. Filiam mundi vel diaboli Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentibus conjunxit, cui per prophetam dicitur psal. 44: Obliviscere populum tuum,··etc. In idolis avaritia signatur, quæ est idolorum servitus. Laban veniens apud Jacob idolum non reperit, quia, ostensis mundi divitiis Redemptori nostro, diabolus vestigia concupiscentiæ non reperit. Sed quæ Jacob non habuit, Rachel sedendo operuit, quæ interpretatur ovis,··et Ecclesiam significat. Sedere autem est humilitatem pœnitentiæ appetere. Unde psal. CXXVI: Surgite postquam sederitis.··Rachel idola sedendo operit, quia Ecclesia Christum sequens vitium terrenæ concupiscentiæ per humilitatem pœnitentiæ cooperuit. Unde psal. 13: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.··Nos igitur Rachel significat, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiæ pœnitendo damnamus; quæ avaritiæ immunditia non viriliter currentes impedit, sed effeminate gradientes per blandimenta sæculi resolvuntur, quod his verbis significatur: Juxta consuetudinem feminarum accidit mihi.··Quasi enim muliebria pati se innotuit. Ut oscularer filios meos ac filias.··More Scripturæ filios ac filias Jacob suos appellat, quæ filios vel fratres cognatos appellat; unde in sequentibus: Dixitque Jacob fratribus suis: Afferte lapides.··In Evangelio quoque filii Mariæ, materteræ Domini, fratres ejus vocantur Matthæi 12. Timui ne violenter auferres filias tuas, quod autem furti me arguis,··etc. Quasi ideo non tibi manifestavi, ne acerbitate persecutionis superares animas infirmas, noviter tibi ereptas.'

GEN 31:40 Multiple spaces in '31.40··Die noctuque æstu urebar, et gelu. Fugiebat somnus ab oculis meis.··Unus effectus est caloris et frigoris.'

GEN 31:46 Multiple spaces in '31.46··Afferte lapides,··etc. HIERON. de Loc. Hebr. Acervus lingua Hebræa, etc., usque ad in qua habitabat sermone mutaverat. ISID. Mystice. Inter fideles, tam Judæos quam gentiles, testis est lapis eminens in similitudinem Christi; et acervus lapidum, qui est multitudo credentium.'

GEN 31:53 Multiple spaces in '31.53··Juravit Jacob,··etc. Per timorem scilicet quo timebat Deum, quem commendavit supra, dicens, Et timor,··etc.'

GEN 31:55 Multiple spaces in '31.55··Laban vero de nocte, etc.··Quia Laban et Jacob trans fluvium perrexerunt, significare potest duos populos per baptismum ad Ecclesiam venientes. Sed Jacob ultra progrediente, Laban reversus est, quia, filiis lucis in profectu virtutum post baptismum meantibus, reprobi de percepta dignitate post Satanam in apostasiam redeunt.'

GEN 32:2 Multiple spaces in '32.2··Castra Dei sunt hæc.··Ubi castra posita sunt, in Hebræo mahanaim; ut sciamus, si quando interpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet. Et pulchre ad fratrem inimicum iturus, angelorum comitantium eum choris excipitur.'

GEN 32:7 Multiple spaces in '32.7··Timuit Jacob,··etc. AUG., Quæst. in Gen. Quæri potest quomodo fidem habuit promissis Dei, quod hoc dixit. Sed fieri potuit ut everteret castra ejus Esau, et tunc post illam afflictionem adesset, et quem promisit, impleret. Et admonemur hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quæ facienda sunt in salutis præsidium. Verba quoque Jacob consideranda sunt, dicentis: Deus patris mei Abraham,··etc., quia in his verbis et humana infirmitas et fides pietatis apparet.'

GEN 32:10 Multiple spaces in '32.10··Transivi Jordanem,··etc. Per baptismum conjunctus est paries de gentibus, ei qui ex Judæis: primitivæ tamen Ecclesiæ non deest timor Judæorum, quod significat Esau.'

GEN 32:11 Multiple spaces in '32.11··Erue me de manu,··etc. Sic orat ut spem timore moderetur, et timorem spe consoletur, significans ut vitæ nostræ et domesticorum ratione consulamus, et tamen Dei auxilium invocemus.'

GEN 32:20 Multiple spaces in '32.20··Placabo illum,··etc. Hæc interposita sunt a scriptore. Non est enim prudentis artem suam detegere, et sic eis cum quibus agitur suspectum se facere. GREG. hom. 14, in Evang., tom. 2 Mystice. Jacob cum ad parentes proprios redit, etc., usque ad ut suavitate intima Deum apprehendamus. Et ecce vir,··etc. ISID. in Gen., tom. 5 In hoc principaliter sacramenti Dominici imago figurata est, etc., usque ad ne ultra jam generare possit.'

GEN 32:28 Multiple spaces in '32.28··Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed,··etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturæ, et angeli, vel Dei, qui Isræl ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiæ sæcularis.'

GEN 32:30 Multiple spaces in '32.30··Vocavitque Jacob,··etc. Illud quoque quod sequitur, et benedixit eum, vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens,··etc. In Hebræo dicitur Phanuel,··ut sciamus ipsum esse locum qui in cæteris Scripturæ voluminibus secundum Hebræos, Phanuel legitur. GREG., lib. IV Moral., cap. 6 Quæritur, cum Veritas dicat: Nemo videbit faciem meam;··Et: Deum nemo vidit unquam,··quomodo testatur Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem?··Humanæ enim mentes oculo interiori purgato, etc., usque ad unde I Cor. 13: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum.'

GEN 33:1 Multiple spaces in '33.1··Elevans autem Jacob oculosdivisitque filios Liæ et Rachel,··etc. Aquila dimidiavit,··ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alterum liberarum cum filiis suis; primasque mitteret ancillas, secundas liberas: ipse ante omnes fratrem adoraturus occurreret.'

GEN 33:10 Multiple spaces in '33.10··Sic enim vidi,··etc. AUG., Q. in Gen. tom. 3 Utrum paventis et perturbati animi verba, etc., usque ad qui Græcum audire et intelligere solent.'

GEN 33:14 Multiple spaces in '33.14··Et ego sequar,··etc. AUG. Quæritur si mendacium fratri promiserit. Hoc enim, sicut Scriptura narrat, non fecit; sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promisit, sed aliud postea cogitando delegit? Socoth.··HIERON. Ubi nos tabernacula habemus, in Hebræo legitur Socoth Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo, in parte Scytopoleos de qua in libro Locorum scripsimus.'

GEN 33:18 Multiple spaces in '33.18··Transivitque in Salem,··etc. HIERON. Quæstio oboritur quomodo Salem Sichen civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante dicta sit. Aut igitur unius utraque urbs nominis est, quod de pluribus Judææ locis invenimus, ut idem urbs et loci nomen in alia et alia tribu sit. Aut ista Salem, quæ pro Sichem nunc nominatur, dicemus interpretari consummatam atque perfectam:··et illam quæ postea Hierusalem dicta est, pacificam.··Utrumque accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebræi quod femur claudicantis Jacob ibi sanatum sit: ideoque civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.'

GEN 34:1 Multiple spaces in '34.1··Egressa est autem Dina,··etc. GREG. in Pastor., c. 30 Dina, ut mulieres extraneæ regionis videat, egreditur, cum mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem, princeps terræ, opprimit, quia inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia mens a culpa resipiscens afficitur, et admissum flere conatur: corruptor spem ac securitatem vacuam ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiæ subtrahat. Unde additur: Tristemque blanditus delinivit.··Modo enim, aliorum facta graviora; modo nihil esse quod factum est; modo misericordem Deum loquitur, et tempus ad pœnitentiam pollicetur: ut dum per hæc decepta mens ducitur, pœnitentia differatur, ut tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala contristant: et tunc plenius absorbeatur suppliciis, quæ nunc gaudet in deliciis.'

GEN 34:2 Multiple spaces in '34.2··Quam cum vidisset Sichemet dormivit cum illa,··etc. AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Et intendit animæ Dinæ filiæ Jacob et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis. Quomodo virgo dicitur, si jam dormivit cum ea? nisi forte virgo nomen ætatis est secundum Hebræum eloquium, an potius per recapitulationem post commemoratur quod ante factum est. Prius enim potuit intendere animæ ipsius, et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, deinde dormire cum illa. Pacifici.··Ubi Septuaginta interpretati sunt pacificos,··Aquila transtulit consummatos, atque perfectos pro quo in Hebræo legitur: Selemim.··Ex quo apparet illud esse verum quod supra de Salem diximus. Assensi,··etc. AUG. Paulo ante Jacob loquens cum Esau, filios suos infantes esse significat, etc., usque ad sed filii ejus in hoc facto nominantur quasi principes et auctores. Arreptis,··etc. STRAB. Sic pastores Ecclesiæ peccatum carnis vel animæ ulcisci debent gladio spiritus, qui est verbum Dei: parati ulcisci omnem inobedientiam. Nos pauci sumus,··etc. AUG. Hoc dicit, quia plurimum bella poterant surgere, non quod multo minus haberet quam possent expugnationi civitatis sufficere. Nunquid ut scorto,··etc. AUG. Zelus filiorum Jacob in ultionem sororis moraliter commonet pastores fidelium, curam habere animarum sibi commissarum, ne violenter corporali delicto, aut fornicatione spirituali succumbant. Paratique sint ulcisci omnem inobedientiam,··et excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne impunitus evadat.'

GEN 35:4 Multiple spaces in '35.4··Dederunt ergo ei,··etc. HIER. Q. in Gen., tom. 3 Plane hoc ordine et his profectibus ascendendum est in Bethel, id est, in domum Dei, quæ est Ecclesia Christi. Primum est, pristinos abdicare errores, et unius veri Dei profiteri fidem, quod est auferre deos alienos: deinde baptizari, quod est mundari; ac deinceps in novitate vitæ ambulare, quod est vestimenta mutare. Significant autem inaures falsæ doctrinæ phaleras, sermone nitidas, sed sensu veritatis vacuas. Et inaures,··etc. AUG. Quæritur quale inaures, quæ ornamenta erant ad idololatriam non pertinentia? sed intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum.'

GEN 35:6 Multiple spaces in '35.6··Venit igitur Jacob Suzam,··etc. AUG. Notandum est tria nomina hujus civitatis esse commemorata, etc., usque ad multis de causis adduntur nomina vel mutantur. HIERON. Ecce manifestissime comprobatur Bethel non Ulam, ut supra dictum est, sed Luzan, id est, amygdalum,··antea esse vocatam.'

GEN 35:10 Multiple spaces in '35.10··Non vocaberis ultra,··etc. AUG. Quæritur cum semel dictum sit, Non vocaberis ultra Jacob,··etc., cur legatur postea Jacob vocatus? Sed hoc nomen ad illam pertinet promissionem, in qua videtur Deus quomodo non est antea patribus visus, ubi non erit nomen vetus: quia nihil remanebit hic in ipso corpore vetustatis, et visio Dei summum præmium erit. HIERON. Non vocaberis ultra Jacob,··etc. Nondum enim ab angelo nomen ei imponitur, sed imponendum a Deo prædicitur. Quod igitur illuc futurum promittitur, hic expletum docetur.'

GEN 35:11 Multiple spaces in '35.11··Cresce et multiplicare.··Moraliter. Hæc promissio ad spirituale semen Jacob pertinet, sicut jam ante de Abraham dictum est. Omnes enim qui supplantant vitia, et veterem hominem cum actibus suis deponunt, et mentis oculos ad Deum intendunt, recte ad Jacob pertinent, cujus fidem et actus imitantur. Regesque de lumbis ejus egredientur,··id est, sancti qui secundum voluntatem Dei se et subditos vere regunt: de cujus semine spirituali, id est imitatione fidei, in bonis operibus fecundantur.'

GEN 35:14 Multiple spaces in '35.14··Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat,··etc. AUG. Factum est iterum hoc in loco quod antea factum fuerat; vel memoratum hic quod ante fuerat factum. Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi. Non ergo sicut idololatræ solent aras ante lapidem constituere, et tanquam Deo lapidi libare.'

GEN 35:16 Multiple spaces in '35.16··Ephratam.··HIERON. Ephrata et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Interpretatur enim frugifera et domus panis,··propter panem qui de cœlo descendit.'

GEN 35:18 Multiple spaces in '35.18··Egrediente autem,··etc. ISID. Quid sibi vult quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavit filium doloris mei?··Nisi futurum ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiæ tempore persecutionis suæ? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quæ est in tribu Benjamin: cujus populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum, et in necem Christi clamando: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27. Et factum est cum dimitteret animam.··HIERON. Siquidem moriebatur, vocavit nomen ejus, filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin.··In Hebræo similitudo nominis resonat, filius enim doloris mei,··quod nomen moriens mater imposuit, dicitur Bennoni. Filius vero dextræ,··id est virtutis, quod Jacob mutavit, dicitur Benjamin.··Unde errant qui putant Benjamin filium dierum interpretari: dextera enim dicitur iamin,··et finitur in n;··dies vero appellatur iamim,··et terminatur in m.'

GEN 35:21 Multiple spaces in '35.21··Egressus inde,··etc. HIERON. Hunc locum volunt esse Hebræi, etc., usque ad vel quod verius est quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur.'

GEN 35:22 Multiple spaces in '35.22··Abiit Ruben,··etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Isræl figuratur: qui thorum concubinæ polluit, id est legem Veteris Testamenti prævaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera,··etc. Erant autem,··etc. AUG. Quæritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.'

GEN 35:27 Multiple spaces in '35.27··Civitatem Arbee.··HIERON. Pro Arbee in LXX campum habetur, cum Hebron in monte sit. Eadem autem civitas antiquitus Mambre ab amico Abrahæ dicta est. Civitatem Arbee,··etc. Angelorum vel sanctarum animarum, quibus est appositus, nulla remanente sollicitudine tentationum, vel periculo peccatorum.'

GEN 36:6 Multiple spaces in '36.6··Abiit in alteram regionem.··STRAB Quæri potest cur Esau post mortem patris dicatur abiisse in Seir, et recessisse a fratre, cum jam quando venit Jacob, in Seir dicatur habitasse? Sed fieri potuit ut Jacob fugiente in Mesopotamiam, Esau, dolore præreptæ benedictionis, a parente recesserit, et habitaverit in Seir viginti annis quibus Jacob abfuit. Cui reverso conciliatus, rursus de Seir reversus, cum fratre suo, donec pater viveret habitavit: quo mortuo, a fratre recessit, quia divites erant, et simul habitare non poterant.'

GEN 36:20 Multiple spaces in '36.20··Isti filii Seir,··etc. HIERON. in Q. Hebr. tom. 3 Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit qui ante Esau in terra Edom principes exstiterunt ex genere Horræorum, qui liberi interpretantur. In Deuteronomio manifestius scribitur quomodo venerunt filii Esau, et interfectis Horræis terram eorum hæreditaverunt. Filii Seir,··etc. STRAB. Id est liberi qui, sicut in Paralipomenis legitur, primo habitaverunt in monte Seir; quibus expulsis. Idumæi habitaverunt pro illis.'

GEN 36:22 Multiple spaces in '36.22··Erat autem soror,··etc. HIER. Hæc est Thamna, de qua supra dictum est: Et Thamna erat concubina Eliphaz, primogeniti Esau, etc. Ideo Horræorum recordatur, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum accepit concubinam. Quia autem dicitur Theman, et Cenez, et Amalec, et reliqua, sciamus postea regionibus et gentibus Idumæorum ex his vocabula imposita.'

GEN 36:24 Multiple spaces in '36.24··Iste est Ana.··etc. STRAB. Quidam simpliciter aquas calidas hunc in deserto reperisse dicunt, quas vocamus thermas. Iste est Ana,··etc. HIERON. Varia apud Hebræos de hoc capitulo disputantur, etc., usque ad ut muli contra naturam nascerentur.'

GEN 36:29 Multiple spaces in '36.29··Isti duces.··De præcedentibus ait, qui de Seir; non de his quos incipit numerare, qui de Esau sunt.'

GEN 36:31 Multiple spaces in '36.31··Reges autem.··Sciendum quod non omnes reges commemorat qui fuerunt antequam haberent reges filii Ismæl, quorum primus Saul, sed hos omnes tantum qui regnaverunt antequam moreretur Moses. Reges autem.··Secundum tempus quo vivebat scriptor commemorat, cum autem Seir, qui istos genuit, ibi habitaret, nondum veniente Esau in terram illam, ab eo vocabatur terra Edom. AUG., Q. in Gen., t. 3 Non mirum quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, etc., usque ad in illo enim ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores. Husan.··HIER. Quem quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est; sed Hebræi asserunt eum de stirpe Nachor generatum, ut jam supra dictum est.'

GEN 37:2 Multiple spaces in '37.2··Joseph cum sedecim esset annorum,··etc., AUG. in Q. super Genesin. Historice.··Quomodo poterit mors Isaac, etc., usque ad vivo tamen Isaac decem et septem annorum cœpit esse Joseph. Et erat cum filiis Balæ,··etc. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, præ cæteris patri dilectus, Christum significavit, quem Deus Pater secundum carnem natum cæteris fratribus ex Abrahæ stirpe progenitis prætulit. Unde amabat eum Jacob, eo quod in senectute genuisset eum.··Senescente enim mundo, Filius Dei de Virgine natus fuit, tanquam filius senectutis. Et erat cum,··etc. In primitiva Ecclesia nec abjiciebat sibi adhærentes per prædicationem pseudoapostolorum, quos significant ancillæ Jacob, quos et noluit prohibere, cum in nomine ejus miracula facerent.'

GEN 37:3 Multiple spaces in '37.3··Fecitque ei tunicam polymitam.··HIER. Pro tunica varia Aquila interpretatus est, id est talarem,··Symmachus manicatam,··sive quod ad talos usque descenderet et manibus artificis mira esset varietate distincta, sive quod haberet manicas: antiqui enim magis colobiis, id est vestibus sine manicis utebantur. GREG., hom. XXV in Evang. Quia Joseph inter fratres usque ad finem vitæ justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operuit, cum bona actio ante oculos Dei usque ad terminos vitæ nos regit. Unde Moyses caudam hostiæ offerri præcepit, ut opus bonum quod incipimus perseveranti fine compleamus.'

GEN 37:4 Multiple spaces in '37.4··Videntes autem fratres ejus,··etc. Fratres Christi secundum carnem Judæi, de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat, quod testabatur Patris præcipuam dilectionem, invidebant, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, et sæpius insidias tentabant, et Patremfamilias in Beelzebub principe dæmoniorum dæmonia ejicere blasphemabant. ISID. Hoc spiritualiter in Christo impletum est, etc., usque ad in stellarum figura.'

GEN 37:10 Multiple spaces in '37.10··Num ego,··etc. Quæri potest secundum litteram quando a patre adoratus sit, qui per solem; et a matre, quæ per lunam designatur. Neque enim Jacob, quando descendit in Ægyptum, legitur adorasse eum: mater vero jam defuncta erat: sed ad allegoriam recurramus, quæ in Christo impletur.'

GEN 37:12 Multiple spaces in '37.12··Cumque fratres illius,··etc., in pascendis gregibus, usqueRenuntia mihi,··etc. ISID. Jacob mittit filium ut de fratribus curam gereret; et Deus Pater Filium unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Unde Galat. capite quarto: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati.··Missus est Joseph ut videret si cuncta prospera essent erga oves: et Christus ait Matthæi decimo quinto: Non veni nisi ad oves quæ perierant domus Isræl. In Dothaim. Defectionem.··In grandi enim defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. Ruben.··Prævidens hoc sermo propheticus, quem Ruben significat qui interpretatur visio filii, propheticis comminationibus deterrebat, ut innocentes se servarent a sanguine Christi, fratris sui secundum carnem.'

GEN 37:23 Multiple spaces in '37.23··Nudaverunt eum,··etc. ISID. Mystice. Et Judæi Christum per mortem exspoliaverunt tunica corporali et polimyta, id est, decorata omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam sanguine hædi: quia falsis testimoniis eum accusantes, in invidiam peccati duxerunt. Joseph mittitur in cisternam, id est in lacum: et Christus exspolitus carne humana descendit ad infernum.'

GEN 37:25 Multiple spaces in '37.25··Viderunt viatores Ismælitas.··AUG. Quæritur quare Ismælitas Scriptura, etc., usque ad qui dicunt Agar et Ceturam unam fuisse?'

GEN 37:28 Multiple spaces in '37.28··Extrahentes.··ISID. Allegorice. Joseph de cisterna levatus Ismælitis venditis venditur: et Christus ab inferno regressus ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judæ consilium triginta argenteis distrahitur, et hic per consilium Judæ Iscariotæ numero eodem venundatur. Vendiderunt.··HIERON. Hebraica veritas habet argenteis.··neque enim viliori metallo Dominus vendi debuit quam Joseph.'

GEN 37:34 Multiple spaces in '37.34··Scissisque vestibus,··etc. ISID. Jacob, posteritatis suæ plorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, et quasi propheta interitum Judæorum Matth. 26. Scidit vestimentum: quod in passione Domini fecit princeps sacerdotum Luc. 23. Sed et velum templi scissum est, ut prophetaret nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum.'

GEN 37:35 Multiple spaces in '37.35··Descendam ad filium meum.··etc. Quæritur quomodo hoc intelligatur, utrum mali tantum, an etiam boni in infernum descendant? Si tantum mali, quomodo iste ad filium suum dicit se lugentem descendere velle? Non enim in pœnis inferni credibile est eum esse. An perturbati, et dolentis verba sunt, mala sua etiam hic exaggerantis? an credibile est apud infernum quædam loca secreta, et minus pœnalia ante passionem Domini fuisse, ad quæ etiam sancti descendebant? quia nullus paradisum ingredi poterat, donec Christus rhomphæam igneam amoveret. HIERON. Madianei autem vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho, Pharaonis archimagiro. Plerumque sb, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura ponit; enim Græce est coquus,··et dicitur, quod est occidere:··eo quod coqui occidant coquendas pecudes. Venditus est igitur Joseph principi laniorum, non Petefre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphari eunucho. Ubi quæritur quomodo postea uxorem habere dicatur? Tradunt Hebræi emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a domino, virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem hierophantarum, id est, sacra loquentium in pontificatu Heliopoleos: et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph acceperit uxorem.'

GEN 38:1 Multiple spaces in '38.1··Eodem tempore,··etc. AUG., Q. in Gen. Quæritur quomodo ista fieri potuerunt? Si enim posteaquam Joseph venit in Ægyptum, etc., usque ad incidisse eum in amorem ejus, quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph. Judas,··etc. Hic, sicut cæteri patriarchæ, Christum significat, qui descendit ab baptismum Joannis. Hiras enim interpretatur videns Deum:··Odollamites, testimonium in aqua,··quia Joannes videns Christum venientem ad baptismum, ait: Ecce Agnus Dei,··etc. Joan. 1 Ad hoc testimonium adhæsit Christo Synagoga, quam significat Sue, filia Chananæi, quia ei danda erat terra humilis professionis,··quod interpretatur Chanaan. Hæc ergo Synagoga primo adhæsit Christo, quando Petrus et Andreas, et cæteri Joannis discipuli facti sunt discipuli Christi. Quo ordine hæc completa sunt sequens significat historia, narrans quomodo Judas intravit ad Thamar, quæ idem significat quod Sue.'

GEN 38:3 Multiple spaces in '38.3··Quæ concepit,··etc. Genuit Synagoga principes, qui ei tanquam mariti præfuerunt: quorum alii fuerunt nocentes, quos significat Her, qui interpretatur pelliceus pellis enim mortem significat, quia primi parentes pellibus induti addicti sunt morti; alii inutiles, quos significat Onan, qui interpretatur mœror eorum,··quibus scilicet non prosunt.'

GEN 38:5 Multiple spaces in '38.5··Tertium quoque peperit,··etc. ISID. in Gen., tom. 5 Tertius filius qui Thamar non jungitur, etc., usque ad et ideo tanquam Odollamites perhibuit testimonium in aqua. Judas,··etc. De Juda regia tribus processit, quæ diu præfuit Judaicæ plebi, quam significat Thamar, quæ interpretatur amaritudo,··quia amaram se in passione exibuit Christo. ISID. Plebs Judaica, cui de tribu Juda reges, etc., usque ad Deus tamen utrosque occidit, quia regnum a talibus tollit.'

GEN 38:13 Multiple spaces in '38.13··Ad tondendas oves.··STRAB. Allegorice. Venit Dominus ad oves tondendas, id est peccatis exonerandas, de quibus dicitur: Dentes tui sicut greges tonsarum.··Thamar habitum mutat: nam et commutans interpretatur; mutat habitum et nomen, ut sit de Synagoga Ecclesia. Sed nomen amaritudinis manet: non in qua fel Domino ministravit, sed in qua Petrus amare flevit. Nam et Judas Confessio dicitur, Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera pœnitentia præsignetur. Hæc pœnitentia fecundatur, in omnibus gentibus Ecclesia constituta. Oportebat enim pati Christum, et resurgere, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Habitus quoque meretricis confessio peccatorum est: Thamar quippe Ecclesiam de gentibus vocatam significat; sedens cum hoc habitu ad portam Enaiim, quod interpretatur fons:··quia currebat velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahæ. Illo non cognoscente fecundatur, secundum illud Psalmi 17. Populus, quem non cognovi, servivit mihi.··Accepit in occulto annulum, monile, et virgam, quia vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos autem prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit Rom. 8;··sed in occulto, ubi conceptio sanctæ ubertatis fit.'

GEN 38:14 Multiple spaces in '38.14··Quæ depositis viduitatis vestibus,··etc. Notandum etiam in temporibus patriarcharum certa fuisse vestimenta viduarum, nec qualia conjugatarum. Sedit in bivio.··HIERON. Et sedit ad portam Enaiim, quæ est in transitu Thamna.··Sermo Hebraicus, Enaiim, transfertur in oculos.··Non est igitur nomen loci, et est sensus, Sedit in bivio,··sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere quo gradiatur.'

GEN 38:20 Multiple spaces in '38.20··Misit autem Judas.··Mittitur promissus hædus tanquam meretrici, id est exprobratio peccati, per Odolamitem, tanquam increpantem, genimina viperarum,··etc. Sed eam non invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. In hoc facto Judæ non justitiæ cernitur sinceritas, sed promissionis fidelitas. Si enim servaret justitiam servando castitatem, non introisset, ut opinabatur, ad meretricem; sed quod promisit, fideliter per pastorem transmisit.'

GEN 38:25 Multiple spaces in '38.25··Quæ cum duceretur, etc.··ISID. Postea vero publicis signis annuli, monilis et virgæ, vicit temere judicantes Judæos, quos jam Judas significabat; qui hodie quoque dicunt non hunc esse populum Christi, nec Abrahæ semen, sed prolatis documentis nostræ vocationis, justificationis, et glorificationis, confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse confitebuntur. Pignora enim se habere refert Ecclesia, quæ accusatur a Judæis quasi adultera legis: sed ostendit virgam signum passionis, et monile legitima legis, et annulum pignus immortalitatis.'

GEN 38:26 Multiple spaces in '38.26··Qui agnitis,··etc. HIERON. Cognovit autem Judas,··etc. In Hebræo habetur: justificata est ex me;··non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus male fecerit, non vaga turpitudine, sed requirendo filios.'

GEN 38:27 Multiple spaces in '38.27··Instante autem,··etc. Quod primus, qui dicitur Zara, manum emisit, et obstetrix coccinum ligavit et ipso manu retrahente, posterior, qui vocatur Phares, manum porrexit, et nascendo præcessit, significavit quod Isræl in opere legis manum extenderet, et prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam contraheret: populus vero gentium postea prorumperet, ut essent primi novissimi, et novissimi primi.'

GEN 38:29 Multiple spaces in '38.29··Quare divisa,··etc. HIERON. Pro maceria Aquila et Symmachus divisionem transtulerunt, quod Hebraice dicitur Phares.··Ab eo igitur quod diviserit membranulam secundinarum divisionis nomen accepit. Unde et Pharisæi, qui se quasi justos a populo separaverant, Pharisæi, id est divisi dicebantur. Zara interpretatur oriens.··Quia primus apparuit, vel quia plurimi justi ex eo nati sunt, sicut dicitur in Paralipomenis.'

GEN 39:1 Multiple spaces in '39.1··Igitur Joseph ductus est in Ægyptum,··etc. AUG. in Gen. Ad ordinem tendit Scriptura unde recesserat, ut illa narret quæ supra gesta sunt. Fuitque,··etc. GREG., lib. VI Moral., c. 11 seq. Multi humana sapientia inflati, dum desideriis suis divina judicia contrarie aspiciunt, etc., usque ad ejusque pondera leviat, quæ volens portat.'

GEN 39:7 Multiple spaces in '39.7··Post multos itaque dies injecit domina,··etc. GREG. lib. XXX Moral., cap. 19 Qui mundi successibus elevatus, etc., usque ad quia enim voluptas ex prosperitate nascitur, ejusdem consideratione feriatur. Injecit domina sua,··etc. ISID. Hæc figura est Synagogæ, etc., usque ad ubi enim veluti puniendus descenderat, inde alios liberavit.'

GEN 39:12 Multiple spaces in '39.12··Qui, relicto in manu ejus pallio, etc. Sic nos tentant carnis illecebræ, et succutiunt vestem carneam: sed vir castus mavult omnia vincula dirumpere, quam se turpitudini subjugare. Qui relicto,··etc. GREG. Allegorice. Quia dum Synagoga Christum, purum hominem credens, adulterino complexu constringere voluit, ipse tegmen litteræ oculis ejus objecit, et ad cognoscendam divinitatis potentiam conspicuum se gentibus præbuit. Unde usque hodie dum legitur Moses, velamen est super oculos cordis eorum, quia scilicet adultera pallium retinuit, et quem male tenebat nudum amisit.'

GEN 40:1 Multiple spaces in '40.1··His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi,··etc. ISID. in Gen., tom. 5 Invenit Joseph duos eunuchos in carcere, etc., usque ad trangressionis ligno suspenditur. Pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo,··etc. HIERON. Ubi nos posuimus principem vinariorum in Hebræo habetur masqueh, illud verbum quod in nomine servi Abrahæ dudum legimus, quem nos possumus more vulgi vocare pincernam,··et usque hodie apud barbaros maximæ dignitatis est, regi poculum porrexisse.'

GEN 40:9 Multiple spaces in '40.9··Videbam coram me vitem,··etc. HIERON. Et ecce vitis in conspectu meo, et in vite tres fundi, et ipsa germinans tres fundos.··Tria flagella, tres ramos, sive propagines, Hebræus sermo significat, quæ ab illis vocantur Sarigim.'

GEN 40:16 Multiple spaces in '40.16··Tria canistra.··AUG. Quæst. in Gen. Ubi in Latinis codicibus tria canistra farinæ scriptum est, etc., usque ad et ex omni genere pistorii operis in eodem scilicet canistro superiore.'

GEN 40:20 Multiple spaces in '40.20··Natalitius Pharaonis.··Pharao et Herodes diem nativitatis celebraverunt, quia ex hora nativitatis se reges fuisse putaverunt.'

GEN 41:1 Multiple spaces in '41.1··Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare,··etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Sicut servus Abrahæ dixit, etc., usque ad ubi habitant terrena animalia.'

GEN 41:2 Multiple spaces in '41.2··De quo ascendebant septem boves,··etc. HIERON. Q. Hebr. Ecce de fluvio ascendebant septem boves speciosæ ad videndum, etc., usque ad Græcam copulaverunt.'

GEN 41:9 Multiple spaces in '41.9··Tunc demum reminiscens pincernarum magister,··etc. Quia gentilis populus tandem per exhibitionem præteritorum se intulit in spem futurorum.'

GEN 41:17 Multiple spaces in '41.17··Putabam me stare,··etc. Septem anni, qui septem spicis plenis, vel septem vaccis pinguibus ostenduntur, spiritualia dona significant, quibus ubertas fidei larga pietate redundat. Septem vero steriles et jejuni, veritalis et justitiæ famem in novissimo tempore.'

GEN 41:33 Multiple spaces in '41.33··Nunc ergo,··etc. Hoc tempore gratiæ videmus impletum: quia abundante doctrina apostolica, septiformi Spiritu ministrata, divina dispositione per singulas urbes episcopi et doctores ordinati sunt, qui abundantia doctrinæ divinitus sibi collatæ libros sanctos scripserunt, quibus abundante fame verbi, et deficientibus doctoribus, indigentiam nostram reficeremus.'

GEN 41:34 Multiple spaces in '41.34··Et quintam partem fructuum,··etc. Notandum Ægyptii quod quintam partem frugum in horrea regis congregant: quia filii tenebrarum, quinque sensibus dediti, cœlestia non curant: sed veri Isrælitæ decimas dant, quia cœlestem patriam, cujus decima pars corruit, reformare laborant. ISID. Congregavit Joseph per septem annos omnem frugum abundantiam: id est, frumenta fidei sanctorum horreis condens, per septem charismata, quasi per septem annos, ut cum septem anni inopiæ cœperint, id est, cum iniquitas occurrerit septem capitalium criminum sub Antichristo, quando fames fidei fuerit et salutis, tunc habeant copiosam justitiæ frugem, ne fides eorum inopia sermonis deficiat.'

GEN 41:38 Multiple spaces in '41.38··Qui Spiritus Dei plenus sit,··etc. AUG. Q. in Gen. Tertio, nisi fallor, insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus. Primo ubi dictum est supra cap. 1: Spiritus ferebatur super aquas,··secundo ubi dicit Deus supra cap. 6: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis,··etc. Tertio cum dicit Pharao in Joseph esse Spiritum Dei: nondum tamen legimus Spiritum sanctum.'

GEN 41:41 Multiple spaces in '41.41··Dixitque rursus Pharao,··etc. ISID. Allegorice. Joseph, qui typum Christi gerebat, currum meruit, et præco præconavit ante eum, et constituit eum Pharao super universam terram Ægypti: et Dominus noster, postquam distractus est a Juda, sicut Joseph a fratribus et de inferni carcere surrexit, ascendit currum cœlestis regni, de quo dicitur psalmo LXVII: Currus Dei decem millibus multiplex;··et accepit potestatem prædicandi et judicandi a Patre. Unde Phil. 2: Dedit ei nomen quod est super omne nomen,··etc. Accepit quoque annulum, id est, pontificatum fidei, quo credentium animæ salutis signo signantur, frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura æterni regis imprimitur. Induitur stola byssina, id est, carne sancta bysso splendidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Præco antecedit eum, id est, Joannes Baptista, qui ait Matth. 3: Parate viam Domini.··Habebit et alium præconem, quia veniet in tuba angeli. Ecce constitui te super universam terram Ægypti,··etc. Joseph de carcere eductus, super Ægyptum constituitur; et Christus resurgens accepit nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur Philipp. 2.'

GEN 41:43 Multiple spaces in '41.43··Clamante præcone,··etc. HIER. in Quæst. Hebr. et clamavit ante eum præco, et constituit eum super omnem terram Ægypti.··Pro quo Aquila transtulit: Et clamavit in conspectu ejus ad geniculationem.··Symmachus, etc., usque ad quod juxta prudentiam omnium pater fuit, sed juxta ætatem tenerrimus adolescens et puer.'

GEN 41:45 Multiple spaces in '41.45··Et vocavit,··etc. HIER., ibid. Et vocavit Pharao nomen Joseph, etc., usque ad ut vera illa Hebræorum super eo quod ante diximus suspicio comprobetur. Deditque illi uxorem,··etc. AUG., ubi supra. Quæri solet cujus Putipharis, alias Petefre, ut plerique habent et corrupte, ut supra dictum est, etc., usque ad non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum.'

GEN 41:50 Multiple spaces in '41.50··Nati sunt autem Joseph filii duo,··etc. HIERON. Observa propter quæstionem quæ post de filiis Joseph proponenda est, quod ante famis tempus, quo Jacob intravit in Ægyptum, duos tantum filios Joseph habuit, Manassem et Ephraim.'

GEN 41:56 Multiple spaces in '41.56··Aperuitque Joseph universa horrea,··etc. Allegorice. Joseph a penuria frumenti salvat Ægyptum, et Christus a fame verbi liberat mundum. Aperuit horrea sua Christus in orbem terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit. Nisi fratres Joseph vendidissent, defecerat Ægyptus: nisi Judæi Christum crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur augmentatio sive ampliatio:··sed in illo Joseph ampliationem non habuit nisi sola Ægyptus; in nostro vero, universus mundus. Ille erogavit triticum; noster Dei verbum. In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.'

GEN 42:1 Multiple spaces in '42.1··Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto,··etc. ISID. in Gen., tom. 5 Est frumentum in Ægypto: dicit et Deus Pater, Osee 11: Ex Ægypto vocavi Filium meum.··Descendunt decem provectiores, id est Judæi, sub decalogo constituti; quos ipse cognoscens, non est agnitus ab eis; cognoscuntur Hebræi a Christo, et ipsi non agnoscunt eum; dederunt illi pecuniam; sed Joseph, id est Christus, triticum dedit, et argentum reddidit, quia non pecunia emitur Christus, sed gratia.'

GEN 42:16 Multiple spaces in '42.16··Mititte ex vobis unum. alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.··AUG. Quæst. in Gen. Quid est quod Joseph, vir sapiens, etc., usque ad erit Deus, non enim erit, sed habebitur'

GEN 42:22 Multiple spaces in '42.22··Nesciebant autem,··etc. Aug., ibid. Quid est quod cum inter se pœnitentes loquerentur de Joseph, etc., usque ad sicut ipsum in exteras provincias vendiderant.'

GEN 42:27 Multiple spaces in '42.27··Apertoque,··etc. Fratres Joseph dant argentum, quia Judæi conversi dimittunt litteram occidentem, et accipiunt spiritum vivificantem: reperitur tamen argentum in ore saccorum, quia propter fructum spiritualis intelligentiæ non deseritur nitor eloquentiæ.'

GEN 42:35 Multiple spaces in '42.35··Singuli repererunt,··etc. Fratres Joseph dederunt pecuniam in emptione frumenti, sed eam accepto frumento receperunt, quia noster Joseph non quærit nostra, sed nos. Gratis enim dat sua munera, et in nostra emptione nos ditiores facit.'

GEN 42:37 Multiple spaces in '42.37··Cui respondit Ruben,··etc. STRAB. Ruben ait: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi,··etc., nec tamen obtinuit. At Judas dicens: Reus ero peccati in patrem omni tempore,··impetravit, quia ei commissus est Benjamin. Plus est ergo reum esse peccati, quam corporaliter occidi.'

GEN 42:38 Multiple spaces in '42.38··Deducetis canos meos,··etc. AUG. Quæritur utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia, an etiam si abesset tristitia, tanquam ad infernum moriendo descensurus hæc loquatur? De inferno enim magna quæstio est, et quid inde Scriptura sentiat, ubicunque hoc memoratum fuerit, observandum est.'

GEN 43:11 Multiple spaces in '43.11··Modicum resinæ et mellis et storacis,··etc. HIER. Quæst. Hebr., tom. 3 Aliquid resinæ, et mellis, etc., usque ad eo quod in illo sunt aromata diversa condita.'

GEN 43:23 Multiple spaces in '43.23··Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros,··etc. AUG. Mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim, quod datur et non minuitur, quod et probatum appellatum est, illud forte est de quo dicitur psalmo 11: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum,··id est probatum perfecte.'

GEN 43:29 Multiple spaces in '43.29··Attollens autem Joseph oculos vidit Benjamin,··etc. ISID. Act. IX Paulum quasi lux circumfulsit, qui parvulus, quia nondum maturam fidei ætatem gerebat. Unde etiam adolescens legitur, dum lapidantium Stephanum vestimenta servabat. Flevit Joseph; cæcitas Pauli fletus est Christi; lavit faciem Christus, cum baptizatur Paulus, per quem a plurimis videndus est Christus. AUG. Affectus boni animi semper proclivis est ad pietatem. Unde in Joseph virtutum possumus considerare copiam. Castus erat, cum sprevit impudicitiam dominæ; sapiens, cum diligenti investigatione fratrum animos explorabat, qualiter sentirent de fratre suo uterino; justus erat in adhibitione disciplinæ delinquentibus; pius, in conversione pœnitentium.'

GEN 43:32 Multiple spaces in '43.32··Quibus appositis,··etc. Seorsum appositi sunt cibi Joseph quasi advenæ, et scorsum fratribus, quasi exteris natione: Ægyptiis quoque seorsum, quasi indigenis, qui putabant profanum esse cum peregrinis convivium.'

GEN 43:34 Multiple spaces in '43.34··Biberuntque et inebriati sunt,··etc. AUG. Solent ebriosi hoc testimonium adhibere sibi in patrocinium propter Joseph, qui valde sapiens commendatur. Sed hoc verbum pro saturitate ponitur in Scripturis, unde psalmo LXIV: Visitasti terram et inebriasti eam,··quia in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur; apparet hanc ebrietatem saturitatem significare: nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terræ utile est; quoniam majore humore quam sufficit, corrumpitur; sicut vita ebriosi, qui non satietate se replet, sed mergit diluvio.'

GEN 44:5 Multiple spaces in '44.5··Scyphus quem furati estis,··etc. ISID. Quid sibi vult quod inventus est scyphus Joseph in sacculo Benjamin, nisi quia in corde Pauli cœlestis doctrinæ jam præfulgebat eloquium, dum esset eruditus in lege? Sed quia subjectus non erat Deo, intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium. Missus tamen Ananias manum imposuit, marsupium solvit, et argentum resplenduit, et decidentibus squamis, quasi vinculis, soluto sacco, id est deposito legis velamine, adeptus est gratiæ libertatem, et revelata facie sermonis Evangelium prædicat.'

GEN 44:15 Multiple spaces in '44.15··An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?··AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Quid hoc sibi velit quæri solet. An quia non serio sedjoco dictum est, etc., usque ad cognito fratre, quem a se perditum existimabant.'

GEN 44:16 Multiple spaces in '44.16··Cui Judas,··etc. AUG., ubi supra. Multa in narratione Judæ aliter dicta sunt quam cum illis egerat Joseph, etc., usque ad sed qui noverat eum scire, ut eum flecteret ad misericordiam narrationi inserebat.'

GEN 45:7 Multiple spaces in '45.7··Misit me Deus,··etc. AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Quid est quod juxta alia exemplaria ita legitur: Misit enim me Deus ante vos, remanere reliquias vestras super terram, et enutrire semen reliquiarum vestrarum magnum?··Hoc enim non usquequaque consonat, etc., usque ad et sic omnis Isræl salvus fieret.'

GEN 45:10 Multiple spaces in '45.10··Habitabis in terra Gessen,··etc. HIERON. In Hebræo habetur Gosen. Unde error increvit quod terra Gessen in Arabia sit. Porro, sicut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur Gessem, quod mihi nequaquam placet terram significare complutam. Gessem enim in imbrem vertitur, ubi et in plerisque Gessem reperitur.'

GEN 45:16 Multiple spaces in '45.16··Et gavisus est Pharao,··etc. Hæc verba Pharaonis quæ ad Joseph de Jacob et filiis ejus locutus est, significant gaudia gentilis populi de conversione Judæorum. Magna enim devotio est Ecclesiæ gentium quod Isræliticus populus ad fidem veniat, quibus, si convertantur et fidei participes exstiterint, promittit spirituales opes virtutum, et gratiam Spiritus sancti, quam qui accipit, indigentia boni non laborabit.'

GEN 45:22 Multiple spaces in '45.22··Benjamin vero dedit,··etc. Trecenti argentei dantur Benjamin, quos a Christo accepit qui prædicat Trinitatem, vel Christi crucem. Unde Paulus ait I ad Corinth. 2: Non judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum.··Quinque stolas accepit, id est sapientiam omnium sensuum. Præcellit ergo Paulus abundantia meritorum: sed et fratres, id est alii prædicatores, habent gratiam suam, id est binas stolas, ut confiteantur Christum Deum et hominem. Unde Prov. 31: Omnes domestici ejus vestiti duplicibus,··id est mystica et morali intelligentia. Mittuntur et patri munera, et Christus promissis muneribus invitat populum suum. Munera portant asini, id est gentiles, inutiles et laboriosi: nunc autem portant utiles in typo Christi munera, in Evangelio munerum largitore. ISID. Expavit Jacob, id est plebs incredula: sed postquam gesta Christi cognovit, revixit spiritus ejus, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis Christi vivificatur. Vocatur ergo a filiis suis, id est, a Petro, Paulo et Joanne, populus Judæorum ad gratiam. Occurrit illi Judas, qui interpretatur confessio,··quia præcedit confessio quos ante perfidia possidebat: et sic Joseph, id est Christus, occurrit, qui senem jam ætate suscipiat ultimo tempore populum Judæorum, non secundum merita, sed secundum electionem gratiæ, et imponat manum super oculos ejus, et cæcitatem auferat; quod distulit, ut postremus crederet, qui ante non putavit esse credendum. Unde ad Romanos undecimo capite: Quia cæcitas ex parte in Isræl facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Isræl salvus fieret.'

GEN 46:26 Multiple spaces in '46.26··Cunctæ animæ quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum,··etc. AUG. Videndum est quid respondeatur eis qui hoc testimonio confirmant a parentibus animas cum corporibus propagari: animas enim dictas pro hominibus, a parte totum figurata locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, id est animam cujus nomine totus homo significatus est, alienamus ab eo quod dictum est, exierunt de femoribus ejus,··ut carnes ex illo tantum natas quamvis solæ animæ nominentur accipiamus, quærendi sunt modi locutionum in Scripturis.'

GEN 46:27 Multiple spaces in '46.27··Filii autem Joseph,··etc. HIERON. Quæst. Hebr., tom. 3 Omnes animæ domus Jacob, etc., usque ad licet plerique tradant Lucam, ut proselytum, Hebræas litteras ignorasse.'

GEN 46:28 Multiple spaces in '46.28··Misit autem Judam,··etc. HIER., ibid. Judam vero misit ante se ad Joseph, etc., usque ad pagum Arsenoyten sic olim vocatum autumant.'

GEN 46:32 Multiple spaces in '46.32··Et sunt viri pastores,··etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Commendatur in patriarchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua, etc., usque ad in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem.'

GEN 47:9 Multiple spaces in '47.9··Dies peregrinationis,··etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quid est quod dicit Jacob Pharaoni, etc., usque ad non manent in domo in æternum.'

GEN 47:11 Multiple spaces in '47.11··Joseph vero patri et fratribus suis Ramesse.··Quærendum est utrum terra Ramesses ipsa sit Gessen: hanc enim petierant, et Pharao præceperat dari. ISID. Allegorice. Tradidit Joseph patri et fratribus optimam terram Gessen, præbens eis cibaria, quia fames terram oppresserat: sic et Dominus parentibus, id est patriarchis et prophetis, ex quibus est secundum carnem, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit Matth. 2: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem Patris mei,··his dat terram optimam, de qua dicitur psal. 26: Credo videre bona Domini in terra viventium.'

GEN 47:12 Multiple spaces in '47.12··Præbens cibaria, singulis,··etc. Metiebatur triticum patri suo Joseph, nec tamen eum pater quando vidit, nec quando triticum accepit, adoravit: quomodo ergo somnium impletum putamus, nisi majoris rei contineat prophetiam.'

GEN 47:16 Multiple spaces in '47.16··Adducite pecora vestra, et dabo vobis,··etc. Quæritur, eum Joseph frumenta colligeret, unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invaluisset, et fratres Joseph Pharaoni dixerunt: Non sunt pascua pecoribus puerorum tuorum,··etc. Si ergo ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Ægypto non defecerant, cum eadem fames esset ubique? An, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Ægypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quæ solent Nili inundatione provenire: dicuntur illæ paludes feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.'

GEN 47:20 Multiple spaces in '47.20··Emit igitur,··etc. Non injustitiæ vel iniquitatis arguitur Joseph, cum etiam fidelitas ejus inde commendetur, quia nullius personæ gratiam suscepit, sed juxta emptoris pretium æquo libramine repensavit. Mystice autem significat omnes qui in spiritali Ægypto sunt et ejus opes ambiunt, servos esse. Nullus est enim liber Ægyptius, qui carnalis est, et venundatus sub peccato: Pharao enim eos subjecit; unde fortasse dicitur Exod. 20: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Ægypto, de domo servitutis.··Unde Rom. 6: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore.··etc. Et ibidem: Servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam.··Ægyptii autem violenter in servitutem redacti sunt, Hebræi vero violenter in servitium. Vendiderunt autem Ægyptii semetipsos, nec dispensatoris culpa est, ubi digna repensantur pro meritis. Hoc et Paulus fecit, cum illum qui indignus numero sanctorum vel consortio fuit, Satanæ tradit I Cor. 5. Nemo ergo dicat Paulum durius egisse, qui hominem de Ecclesia ejecit, ut expulsus disceret non blasphemare: hominis enim voluntas est iniqua, cum amans terrena despicit cœlestia, et propter avaritiam se subjicit diabolo. Dei autem permissio est justa, cum eum qui spernens meliora, elegit pejora, dimittit arbitrio suo ut cadat. Emit igitur,··etc. Allegorice emptio Joseph, qui frugibus emit terram Ægypti, significat Christum doctrina et sanguinis pretio redimere mundum. Quod autem dicit: Accipite semina, et serite agros ut fruges habere possitis,··etc., semen est verbum Dei, agri corpora quæ vomere evangelico exarata, et semine spirituali seminata, fructum virtutum germinant. Quinta pars, quæ regi dabatur, quinque sensuum census, qui Christo regi solvendus. Quatuor reliquæ in sementem et cibos possessoribus permittuntur, quia actualis vitæ usus unicuique conceditur, ut seminet virtutum opera, et fructus justitiæ metat in vitam æternam, qui a Christo nobis tribuitur. Unde Joseph dicitur: Salus nostra in manu tua est,··quia salus mundi in potestate Christi.'

GEN 47:22 Multiple spaces in '47.22··Præter terram sacerdotum,··etc. Hoc significat, Ecclesiæ terram, in qua veri sunt sacerdotes, liberam esse a censu mundano, quæ verbo divino indesinenter pascitur, nec damnum panis spiritualis sustinebit.'

GEN 47:29 Multiple spaces in '47.29··Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ,··etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Ea filium juratione constringit, etc., usque ad qui in baptismo apparuit fere trigesimo anno.'

GEN 47:31 Multiple spaces in '47.31··Quo jurante.··AUG., ubi supra. Quod habent Latini codices, Adoravit super caput virgæ ejus,··nonnulli emendatius habent: Adoravit super caput virgæ suæ,··vel in capite virgæ suæ,··vel in cacumine, vel super cacumen virgæ suæ.··Et ideo merito quæritur quid sit quod dictum est, etc., usque ad ubi figura rei futuræ præsignabatur. HIERON. Et adoravit Isræl contra summitatem virgæ ejus.··Hoc etiam in loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph: quod scilicet honorans filium potestatem illius adoraverit, cum in Hebræo multo aliter legatur: Et adoravit Isræl ad caput lectuli;··quia postquam juravit ei filius, securus de petitione, adoravit Deum conversus ad caput lectuli. Sanctus enim vir et Deo deditus senectute oppressus, sic habebat lectulum positum, ut ipse jacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.'

GEN 48:1 Multiple spaces in '48.1··His ita transactis assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim.··HIERON. Et tulit duos filios secum, Manassen et Ephraim. Ex hoc apparet quod supra diximus, quia Joseph ad id locorum duos tantum filios habuit, Ephraim et Manassen. Si autem post multos annos moriente Jacob duos tantum duxit ad benedictionem, illo utique tempore cum filii ejus generare nequiverant, parvuli atque lactentes, in ingressu patris et fratrum, nepotes ex his habere non potuit.'

GEN 48:2 Multiple spaces in '48.2··Qui confortatus,··etc. HIERON. Et confortatus Isræl sedit super lectulum. Cur LXX idem verbum aliter atque aliter ediderint nescio, sed audacter dico quod idem verbum mittha, quod hic lectulum transtulerunt, supra ubi dixit adorasse Jacob, virgam nominaverunt.'

GEN 48:5 Multiple spaces in '48.5··Duo igitur filii qui nati,··etc. HIERON., Quæst in Gen. Patet quod septuaginta animæ ingressæ sunt in Ægyptum, etc., usque ad sed in tribus Ephraim et Manasse quasi appendices miscebuntur.'

GEN 48:7 Multiple spaces in '48.7··Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel et sepelivi eam,··etc. Joseph quasi nescienti indicat ubi et quando matrem sepelierit, forte prophetice commemorans ibi sepultam esse matrem ejus, ubi erat Christus nasciturus.'

GEN 48:12 Multiple spaces in '48.12··Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris,··etc. Isid. in Gen., tom. 5 Sicut factum est in Esau et Jacob, dicente Domino: Major serviet minori,··ita et in filiis Joseph, etc., usque ad et juniorem de sinistro dextrum.'

GEN 48:16 Multiple spaces in '48.16··Invocetur super eos nomen meum.··AUG. Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quæ non Dei, sed hominum sunt.'

GEN 48:22 Multiple spaces in '48.22··Do tibi partem unam,··etc. HIERON. in Gen., tom. 3 Ego dedi tibi Sichimam præcipuam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhæorum in gladio meo et sagitta.··Sichima juxta Græcam et Latinam consuetudinem declinata est, etc., usque ad et Mausoleum ejus ibi usque hodie cernitur. AUG. Quod Sichimam dicit Jacob præcipuam se dare filio suo Joseph, et addidit quod possederit eam in gladio et arcu, quæritur quomodo ad litteram conveniat Gen. 34. Emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit jure belli. An quia Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverant, et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum cum eis videatur, qui priores fecerunt injuriam, contaminando ejus filiam? Cur ergo non dedit eam majoribus filiis suis, qui hoc fecerunt? Deinde si modo de victoria glorians dat eam Joseph, cur ei tunc displicuerunt filii qui hoc commiserunt? Cur denique cum eos benediceret, id exprobrando memoravit? Latet ergo hic propheticum sacramentum, quia Joseph quadam præcipua significatione Christum significavit: et ei datur illa terra ubi obruit Jacob deos alienos Gen. 35, ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes et in Christum credentes.'

GEN 49:1 Multiple spaces in '49.1·· ALBIN. In benedictionibus Jacob historia tenenda, et allegoria investiganda: historia de divisione terræ promissionis, allegoria de Christo et Ecclesia, quæ in novissimis temporibus revelanda; prius tamen historiæ fundamenta sunt jacienda.'

GEN 49:3 Multiple spaces in '49.3··Ruben primogenitus meus,··etc. HIERON., Quæst. in Gen. Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea,··et principium filiorum meorum, etc., usque ad primogeniti ordinem perdidisti.'

GEN 49:5 Multiple spaces in '49.5··Simeon et Levi,··etc. HIERON., ubi supra. LXX: Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suæ,··etc., usque ad in consilium eorum non veniat anima mea.'

GEN 49:8 Multiple spaces in '49.8··Juda, te laudabunt,··etc. HIERON., ubi supra. Quia Juda confessio vel laus interpretatur, etc., usque ad juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia monstratur, de qua dicitur Matth. 5: Non potest civitas abscondi super montem posita.'

GEN 49:9 Multiple spaces in '49.9··Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo,··etc. ISID. Vel catulus leonis in somno requievit, quia non necessitate, sed potestate. Unde: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam Joan. 10.··Quod vero addit, et ut catulus leonis,··inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis, cum fuerit natus, tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem: Christus quoque in cubili sepulcri tribus noctibus jacens, somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed et imperium vicit, et ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde additur. Quis suscitabit eum?··etc. Nullus, subaudi, nisi ipse qui ait Joan. 2: Solvite templum hoc et in triduo resuscitabo illud.'

GEN 49:10 Multiple spaces in '49.10··Non auferetur sceptrum de Juda,··etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.'

GEN 49:11 Multiple spaces in '49.11··Ligans ad vineam pullum suum,··etc. Gentes quas sibi subjunxit. Unde Ezech. 18: Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos homines induam sicut vestimentum.··Nos enim Christus in sanguine uvæ mundavit quando sicut botrus in ligno crucis pependit, et ex latere ejus aqua in ablutionem, et sanguis exivit in redemptionem.'

GEN 49:12 Multiple spaces in '49.12··Pulchriores oculi,··etc. ISID. Quia doctrina eorum austeritatem veteris legis exsuperat, et evangelica præcepta clariora sunt quam legis mandata. Lacte,··id est doctrina legis, quæ carnalem populum vel parvulum lacte alebat: sed candidiores,··Ecclesiæ doctores, qui fortem et validum verbi cibum manducant, et distribuunt. Unde Hebr. 5: Perfectorum est solidus cibus,··qui bene candidiores lacte dicuntur, quia candidi, puri et ab omni macula liberi.'

GEN 49:13 Multiple spaces in '49.13··Zabulon in littore,··etc. Ut credentibus refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Contra omnes terminos sæculi solidata exspectat naufragium Judæorum et procellas hæreticorum: qui circumferuntur omni vento doctrinæ, inde etiam apostoli aliqui assumpti: ibi sæpe Dominus docuit. Pertingit autem usque ad Sidonem, id est, usque ad gentes pervenit. Unde Isa. 9: Terra Zabulon, et terra Nephthali, via maris trans Jordanem,··etc. Sidon, venatio:··et ex eis locis sumpti sunt venatores, de quibus dicitur Jer. 16: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte.'

GEN 49:14 Multiple spaces in '49.14··Issachar.··HIERON. Quæst. Hebr. Bonum desideravit requiescens inter medios clericos, etc., usque ad et ideo ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes. Accubans inter terminos,··etc. Accubare, est exspectato mundi fine quiescere, nihilque de mundanis quærere, sed ultima desiderare. Fortis asinus requiem vidit, et terram optimam: cum simplex gentilitas ad robur operis se erexit, quia ad vitæ patriam tendit.'

GEN 49:16 Multiple spaces in '49.16··Dan judicabit populum suum,··etc. ISID. in Gen., tom. 5 Alii per hæc verba putant prædici Antichristum de tribu Dan futurum, etc., usque ad et post beneficia fictæ dulcedinis exercet cornua potestatis. Dan judicabit populum suum sicut unum de sceptris Isræl. Fiat Dan coluber in via, regulus in semita, mordens ungulas equi, et cadat ascensor ejus retrorsum. Salvatorem tuum exspectabo, Domine.··HIERON., ubi supra. Samson judex Isræl de tribu Dan fuit, etc., usque ad et ipse erit exspectatio gentium.'

GEN 49:19 Multiple spaces in '49.19··Gad.··HIERON. Latrunculus latrocinabitur ante eum, etc., usque ad et victis hostibus fortiter dimicavit. Gad accinctus præliabitur ante eum.··ISID. Christus ante et retro præliabitur contra Antichristum: ante, occulto adventu humilitatis; post, manifestata gloria majestatis. Unde Moyses Deut. 33: Benedictus in latitudine Gad, quasi leo requievit: cepitque brachium et verticem, et vidit principatum suum.··Christus enim in sepulcro quievit, verticem et superbiam excelsorum humiliavit, et ei datus est principatus, et honor, et regnum.'

GEN 49:21 Multiple spaces in '49.21··Nephthali.··HIERON. Allegorice. Virgultum dissolutum, dans nationi pulchritudinem, etc., usque ad quia ibi vel maxime docuit, ut in Evangelio quoque scriptum est. Nephthali cervus emissus,··etc. ISID. Apostoli enim et prædicatores, velociter exsilientes, sicut cervi, transcendunt impedimenta sæculi, et excelsa meditantes, dant eloquia pulchritudinis, id est prædicant doctrinam Salvatoris.'

GEN 49:22 Multiple spaces in '49.22··Filius accrescens Joseph,··etc. HIERON., ubi supra. Filius accrescens super fontem,··etc., usque ad imperans quoque decem tribubus Isræl.'

GEN 49:27 Multiple spaces in '49.27··Benjamin lupus rapax,··etc. HIERON., ibid. Mane comedet prædam et ad vesperam dividet escam.··Quanquam de Paulo manifestissime prophetia sit, quod in adolescentia sua persecutus Ecclesiam, in senectute prædicator Evangelii fuerit, etc., usque ad super sacerdotibus qui, servientes altari, vivant de altari I Cor. 9. Benjamin lupus rapax,··etc. ISID. Quidam doctorum hoc ad Hierusalem retulit, etc., usque ad tunc dividet escam, intelligens a spiritu litteram esse dividendam, quia littera occidit, spiritus autem vivificat II Cor. 3.'

GEN 49:28 Multiple spaces in '49.28··Omnes hi in tribubus,··etc. Quæritur cur Jacob omnes quos de liberis et ancillis genuit, æquali honore filios et hæredes constituerit? quia sicut Christus omnibus qui per fidem corpori ejus conciliantur, pari honore et gloria cœlestia præmia largitur. Non est enim ibi discretio an Judæus sit an Græcus, Barbarus an Scytha, servus an liber: quia per omnia et in omnibus Christus, qui formam servi induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus æquale donum largiatur. Quicunque enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Unde Jœl. 2: Effundam de spiritu meo super omnem carnem.'

GEN 49:32 Multiple spaces in '49.32··Appositusque,··etc. STRAB. Quærendum de quo populo dicatur? Nam de patribus nulla quæstio est. Notum est enim quod ad Abraham et Isaac appositus est, sed populus multitudo est. Illi autem tam pauci non poterant populus dici. Intelligendum ergo hoc etiam de angelis dici, ad quorum societatem, de mundo transeuntes, apponuntur sancti. Unde Hebr. 12: Accessistis ad montem Sion, et ad Hierusalem cœlestem, et ad frequentiam angelorum,··etc.'

GEN 50:1 Multiple spaces in '50.1··Quod cernens Joseph, ruittransierunt quadraginta dies.··STRAB. Qui numerus pœnitentiæ et humilitati convenit. Unde in lege et in Evangelio a prophetis et ab ipso Domino observatus est. AUG. Quadraginta dies sepulturæ, quos memorat Scriptura, forte pœnitentiam significant, qua sepeliuntur peccata. Non enim frustra quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses, et Elias, et ipse Dominus jejunavit, et Ecclesia præcipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et apud Jonam de Ninivitis scriptum est: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur··Jon. 3, ut per tot dies, accommodatos scilicet humiliationi pœnitentium, intelligantur in jejuniis sua flevisse peccata, et impetrasse misericordiam. Nec tantum luctui pœnitentium hic numerus convenit. Quadraginta enim dies post resurrectionem fuit Dominus cum discipulis suis intrans et exiens, manducans et bibens, qui dies lætitiæ fuerunt. Nec septuaginta Interpretes errasse credendi sunt qui dixerunt: Triduum, et Ninive subvertetur:··majore enim auctoritate præditi quam interpretum officium est, prophetico spiritu quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur triduum,··posuerunt, quamvis non ignorarent quod quadraginta dies in Hebræo legerentur; ut in Christi clarificatione intelligerentur dissolvi et aboleri peccata, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.··Clarificatio autem Domini in resurrectione et ascensione cognoscitur. Unde hic quamvis unum et eumdem spiritum dedit: primo postquam resurrexit, secundo postquam ascendit; et quia post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit: unum horum, quod posterius factum est, per numerum quadraginta dierum Hebræi significant; alterum vero de triduo, quod ad eamdem rem pertinet, Septuaginta memorant, non interpretationis servitute, sed prophetiæ auctoritate. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus contra alios litigemus; cum illi qui ex Hebræo interpretantur, probent scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta auctoritas, quæ tanto divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur. Septuaginta diebus.··STRAB. Ethnici novem diebus mortuos suos flebant. Unde et novendialis nona dies vocabatur, quando sepeliebantur. Dei cultores septem diebus exsequias celebrabant. Unde Eccli. 22: Luctus mortui septem dies: luctus autem fatui omne tempus vitæ ejus.··Septenarius enim requiem significat. Unde septima dies sabbatum, id est requies dicitur. Celebrant ergo septimam diem mortuorum, optantes illos cum Domino requiescere a laboribus præsentis vitæ. Hinc ergo dicitur: Flevit eum Ægyptus septuaginta diebus,··qui est decuplatus septenarius. Septies enim deni, septuaginta sunt. Potest etiam dici quia sicut tertia dies mortui agitur a fidelibus, ut anima, quæ est triplicis naturæ, requiescat; ita septimus dies celebratur, ut anima corpori reconcilietur, quæ carne illiciente peccavit. In septenario etiam tria sunt et quatuor; ternarius pertinet ad animam, quæ irascibilis, et concupiscibilis, et rationalis est; quaternarius ad corpus, qui quatuor constat elementis.'

GEN 50:4 Multiple spaces in '50.4··Et expleto planctus tempore,··etc. AUG. Quod mandavit Joseph potentibus Ægypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus: Pater meus adjuravit me dicens: In monumento quod ego feci mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies;··quæritur quomodo verum sit, cum hæc verba patris ejus, cum de sepultura mandaret, non legantur. Sed ad sententiam verba sunt referenda, sicut supra alia similiter iterata. Voluntati enim enuntiandæ et in notitiam perferendæ, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum nusquam superius legitur, sed certe, nisi fodisset, non modo diceretur.'

GEN 50:10 Multiple spaces in '50.10··Veneruntque ad aream Atad,··etc. Hic locus trans Jordanem est, et distat ab Hebron septuaginta passuum millibus. Prætergressi sunt ergo locum in quo debebant sepelire eum, et postea transito Jordane redierunt ad locum duplicis speluncæ. Unde quæri potest quare hoc fecerint. Si dicit aliquis quia bella timebant, sicut filii Isræl circumducti per desertum quadraginta annis, donec transmisso Jordane venerunt ad terram promissionis. Sed majoris significantiæ causa factum est hoc. In loco enim quæ area Arad dicitur, postea multitudo filiorum Isræl murmurans contra Dominum, divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Jacob, quam ruina populi futura lugebatur.'

GEN 50:22 Multiple spaces in '50.22··Vixitque centum decem annis.··AUG., in Gen., tom. 3 Cum hos filios filiorum vel nepotes filiorum dicat Scriptura Joseph vivendo vidisse, quomodo jungit eos sexaginta quinque animabus cum quibus Jacob Ægyptum dicit intrasse, etc., usque ad quæ illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.'

GEN 50:24 Multiple spaces in '50.24··Asportate ossa,··etc. STRAB. Joseph, sicut pater ejus, terram promissionis tota mente desiderabat, et incolatum Ægypti detestabatur. Nos quosque moraliter instruit, ut quandiu sumus in hoc mundo, terram promissionis, id est viventium, semper desideremus, et ibi requiescere optemus: quod bene fit, si numerum annorum Joseph moribus imitemur. Centum enim et decem vitæ annis expletis mortuus est: nos quoque studeamus per decalogi observantiam ad æternam beatitudinem quam centenarius significat, pervenire.'

GEN 50:25 Multiple spaces in '50.25··Conditus aromatibus.··STRAB. Felix est anima quæ, aromatibus virtutum condita in loculo corporis degens, quotidie proficiendo perenni vitæ reservatur. Siquidem in fide, spe et charitate custodita fuerit, per gratiam Christi pervenire merebitur ad speciem divinæ contemplationis, cujus adoptio perfecta est lætitia; unde psal. 15: Adimplebis me lætitia cum vultu tuo.'

EXO 1:1 Multiple spaces in '1.1··Prothemata Hebraice VEELLE SEMOTH id est, HÆC SUNT NOMINA; Græce id est, EXITUS.RAB. In Pentateucho excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur, figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Isræl de Ægypto corporalis noster exitus de Ægypto spirituali signatur. Per mare Rubrum, et Pharaonis submersionem atque Ægyptiorum, baptismi mysterium et spiritualium hostium interitus. Per typici agni immolationem, et Hebræorum liberationum, veri Agni passio et nostra redemptio. De cœlo datur manna, et aqua de petra. Hic est panis qui de cœlo descendit Joan. 6. et doctrina Christi. In monte dantur præcepta atque judicia populo Dei, ut supernis subjiciamur disciplinis. Tabernaculum, et vasa ejus construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesiæ ornatus et spiritualia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio spiritus et orationis odoramenta commendantur. Hinc Paulus ait: Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt,··etc. I Cor. 10. Hinc quoque Joannes: Facta sunt hæc,··inquit, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo Joan. 19.. BED. Veelle Semoth Græce: exodus, exitus vel egressus Latine.'

EXO 1:5 Multiple spaces in '1.5··Erant igitur omnes animæ eorum quiegressi sunt de femore Jacob, septuaginta,··etc. Septuaginta animæ, id est, septuaginta discipuli, cum Jacob, id est, Christo, ingrediuntur in Ægyptum, id est, mundum, missi scilicet ad prædicandum. Aliter, septuaginta animæ Ægyptum ingressæ, mystice in numero remissionis accipiuntur, ut huic scilicet sæculo, quod per Ægyptum figuratur, post tanta peccata detur remissio peccatorum.'

EXO 1:6 Multiple spaces in '1.6··Quo mortuo,··etc. ISID. in Exod. Sic postquam verus Joseph pro omnibus gustavit mortem, et destruxit eum qui mortis imperium habebat, multiplicatus est populus fidelium. Nisi enim in terra granum mortuum fuisset, solum mansisset. ORIG., hom. 1, in Exod. Si moriatur in te Joseph, id est, mortificationem Christi in te suscipias, et mortifices membra tua peccato, multiplicantur in te filii Isræl, sensus scilicet boni et spirituales. Si enim sensus carnis mortificentur, sensus animæ crescunt, et morientibus in te vitiis, virtutes augentur, et terra et multiplicat in operibus bonis, quæ per officium corporis ministrantur. Paulum multiplicaverat terra, qui dicebat: Permanere autemin carne magis necessarium est propter vos.··Dum enim manet in terra, id est in carne sua, multiplicatur credendo Ecclesia, acquirendo populum Deo, et ab Hierusalem usque ad Illyricum Evangelium prædicando.'

EXO 1:8 Multiple spaces in '1.8··Surrexit interea rex novus super Ægyptum,··etc. ORIG. Allegorice. Hic est diabolus, qui dixit in corde suo: Non est Deus;··qui genti suæ, id est apostatis angelis, dicit: Ecce populus filiorum Isræl,··eorum scilicet qui possunt mente Deum videre, potentior est nobis: Venite, opprimamus eum sapienter.··Sentit diabolus quia magnus sit populus Isræl, et fortior ipso, quia sæpe congressus est, sæpe superatur. Scit Jacob luctatum esse, et adjutorio angeli obtinuisse contra adversarium, et invaluisse cum Deo. Aliorum quoque sanctorum luctas sensit, spiritualia certamina pertulit: timet ne quando eveniat bellum, et consentiant adversariis ejus, et divictis eis [devicto eo] discedant de terra sua. Videtur mihi ex his quæ patriarchis et prophetis de adventu Christi indicata fuerant, quia sentit venturum qui exuat principatus ejus et potestates, cum fiducia triumphet eos et affligat in ligno crucis. RAB. in Exod., tom. 2. In Chronicis Eusebii et Hieronymi legimus, etc., usque ad et in mari Rubro periit, multi Pharaones fuerunt. ORIG. homil. 1. Moraliter. Primum requirere volo quis est rex in Ægypto qui scit Joseph, et qui nescit. Dum enim ille regnaret qui sciebat Joseph, non dicuntur afflicti filii Isræl, neque in luto et latere consumpti; neque masculi eorum necati, et feminæ vivificatæ; sed cum cœpit regnare, qui non noverat Joseph. Si Dominus regit nos, et sensus mentis vel animæ nostræ illuminatur a Deo, memorans Christum resurrexisse a mortuis, in Ægypto, id est in carne nostra, spiritus noster regnum cum justitia tenet, et filios Isræl, id est sensus rationabiles vel virtutes, in luto et latere non consumit, nec curis terrenis atterit. Si horum memoriam sensus noster perdiderit, Christum nescierit: tunc sapientia carnis, quæ est inimica Deo, succedit in regnum; alloquitur gentem suam, id est corporeas voluptates, et vitiorum ducibus ad consilium vocatis, deliberat contra filios Isræl, quomodo circumveniantur, opprimantur luto, et latere affligantur; mares exponant, feminas alant, ædificent civitates Ægyptii et civitates munitas. Nec putandum est divinos libros Ægyptiorum gesta narrare sine causa: sed quæ scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt Rom. 15., ut qui hæc audis, si forsitan baptizatus es et annumeratus inter filios Isræl, et suscepisti in te Dominum regem, et post hæc volueris declinare et opera sæculi agere, actus terræ et lutea explere ministeria: scias quia surrexit in te rex alius, qui nescit Joseph, rex Ægypti; ipse te cogit ad opera sua, et laterem operari et lutum; ipse, superappositis magistris et compulsoribus, ad opera terrena flagellis agit, ut ædifices illi civitates; per sæculum discurrere facit maris, et terræ elementa pro cupiditate turbare: forum litibus pulsare et pro exiguo terræ cespite propinquos jurgiis fatigare; castitati insidiari, decipere innocentiam, domi fœda, foris crudelia, intra concientiam flagitiosa committere; in hujusmodi scito te regi Ægypti militare, quod est mundi hujus spiritu agi.'

EXO 1:11 Multiple spaces in '1.11··Præposuit itaque eis,··etc. ORIG. Diabolus, convocata gente sua, opprimere cupit rationabilem sensum, qui nunc figuraliter dicitur Isræl: præficit magistros operum, qui cogant eos discere opera carnis, secundum illud psalmi CV: Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum.··Docet ædificare civitates Pharaoni. Phitom, quæ significat os defectionis,··vel abyssi;··et Ramesses, quæ est commotio tineæ,··et On, id est Heliopolis, quæ dicitur civitas solis. Deficit os, cum mendacium loquitur a veritate et probationibus. Ille ab initio mendax fuit, et ideo tales civitates vult sibi ædificari: os abyssi,··quia abyssus perditionis ejus est locus; alia ejus civitas est commotio tineæ:··qui enim eum sequitur, ibi thesaurizat ubi tinea demolitur, et fures effodiunt et furantur Matth. 6.. Civitatem quoque Solis ædificat, falso nomine transfigurans sein angelum lucis.··In his occupat mentes, quæ factæ sunt ut videant Deum. Prospicit tamen imminere sibi bella et maturum gentis suæ exitium; ideo dicit, Gens Isræl valet super nos, utinam et nos sentiat valere super se: ut scilicet cogitationes, et concupiscentias malas, quas immittit, non suscipiam sed jacula ignita scuto fidei repellam, et in omnibus quæ suggesserit, dicam: Vade retro, Satana: scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies Matth. 4.. Sed et hoc quod dicit, Ne forte accidat nobis bellum, et consentiant hi cum adversariis nostris, ex propheticis vocibus prævidet sibi venturum bellum, et derelinquendum se a filiis Isræl, et quod consentiant adversario ejus, et adjiciantur ad Dominum. Hoc est quod Jeremias ait cap. 17.. Clamavit perdix, congregavit quæ non peperit, fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit stultus.··Intelligit ergo perdicem se, quæ non peperit, congregasse; et quod hi, quos sine judicio congregavit, relinquent eum, et sequentur Christum, qui genuit. Ipse stultus remanebit, cum ad factorem suum et parentem universa creatura confugerit; ideo indignatur, dicens: Ne expugnantes nos exeant de terra nostra. Non vult nos exire de terra sua, ut semper portemus imaginem terreni: ne eo relicto fugiamus ad eum qui præparavit regnum cœlorum, relinquentes imaginem terreni, et suscipientes imaginem cœlestis. Ideo statuit magistros operum, qui artes suas doceant, et nos artifices malitiæ faciant. Et quia sunt multi magistri malitiæ, quos præfecit Pharao, qui imperant, exigunt, extorquent terrena opera: ideo Christo veniente fecit alios doctores contra illos pugnantes, qui subjicientes omnes principatus eorum, et potestates, et virtutes, defendant a violentia filios Isræl, et doceant Isrælitica opera, et mente videre Deum; relinquere opera Pharaonis, exire de terra Ægypti, Ægyptios mores et totum veterem hominem cum actibus suis exuere, et induere novum, qui secundum Deum creatus est. ISID. Isræl populum Christianum, Pharao diabolum significat: qui luti et lateris imponit gravissimum jugum, servitutem scilicet terreni et lutulenti operis; admistis paleis, id est, levibus et irrationabilibus factis: ut omnibus onere peccatorum oppressis, nemo sit qui regnum ejus disperdat aut vincat.'

EXO 1:15 Multiple spaces in '1.15··Dixit autem rex Ægypti obstetricibus,··etc. ORIG., hom. 2. Hæc non solum in mundo, qui Ægyptus spiritualiter dicitur, sed in unoquoque nostrum deprehendimus: princeps hujus mundi non vult vivificari masculos, sed feminas; in femina caro et affectus carnis designatur: vir autem rationabilis est sensus, et intellectualis est spiritus, qui potest cœlestia capere, Deum intelligere, quæ sursum sunt quærere. Hunc odit princeps Ægypti et necari cupit; cupit autem quæ carnis sunt, vivere, et quæ ad materiam pertinent corporalem, hæ non solum vivere, sed augeri et excoli: vult enim ut omnes carnalia sapiant, temporalia et quæ sunt super terram quærant; nemo levet ad cœlum oculos; nemo requirat unde huc venerit; nemo patriam paradisum recordetur. Cum ergo videris homines in voluptatibus vitam ducere, luxu fluitare, conviviis et impudicitiis operam dare, scito quia in his rex Ægypti masculos necat, et vivificat feminas. Si vero unum de mille ad Deum converti, oculos sursum erigere, æterna quærere, odisse delicias et luxuriam, amare continentiam: istum quasi masculum necari cupit Pharao, persequitur, mille machinis oppugnat; odit tales, vivere in Ægypto non sinit. Inde est quod in hoc mundo servi Dei habentur contemptui, expositi contumeliis; inde in eos odia et persecutiones concitantur. Obstetricibus.··ORIG., ibid. Iste etiam obstetrices corrumpere nititur. Quarum una vocabatur Sephora,··id est, passer; altera Phua,··scilicet rubens vel verecunda;··per has necari mares et vivificari feminas quærit: sed et timebant obstetrices Deum, et non sicut præcepit eis, fecerunt. Obstetrices docuerunt ante nos quamdam rationabilis eruditionis formam tenere. Obstetrices enim medicæ sunt, et tam masculos nascentes quam feminas fovent. Eruditio ergo communis est rationabilis scientia, et ad omnem pene pervenit sensum, omnes instruit et fovet. Si quis in ea virilis animi fuerit, qui velit cœlestia quærere, divina sectari, velut medicatus et fortis, per has eruditiones ad divirorum intelligentiam paratior veniret. Est enim una, velut passer,··quæ celsiora docet, et rationabilis doctrinæ pennis in altum provocat; altera, rubens vel verecunda,··moralis est, mores componit, verecundiam docet et honestatem. Mihi tamen quia dicit Scriptura de his quod timuerunt Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti videntur utriusque Testamenti figuram servare, et Sephora, quæ passer interpretatur, legi, quæ spiritualis est, convenire: Phua vero, quæ rubens vel verecunda,··indicare Evangelia, quæ Christi sanguine rubent, et per universum mundum passionis cruore rutilant. Ab his ergo animæ quæ nascuntur in Ecclesia, velut obstetricibus medicantur, quia de Scripturis cuncta eruditionis medicamina conferuntur. Tentat tamen Pharao per has necare masculos, cum studiosis in divinis Scripturis hæreses et prava dogmata suggerit. Sed stat immobile fundamentum Dei. Timent enim obstetrices Deum, id est, timorem Dei docent, qui est initium sapientiæ. Sic competentius aptatur quod sequitur, quia timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi domos. Quod secundum litteram, nullam consequentiam habet: non enim propterea domus fit, quia timetur Deus. Si autem videas quomodo Scripturæ Novi et Veteris Testamenti timorem Dei docentes domos Ecclesiæ faciant, et totum orbem domibus orationis impleant, rationabiliter scriptum videbitur. Sic ergo istæ obstetrices, quia timent Deum, id est, timorem Dei docent, non faciunt præceptum regis Ægypti, sed vivificant masculos, nec tamen dicitur quia paruerunt feminas vivificantes. Ego autem confidenter dico, non vivificant feminas. Neque enim vitia aut luxuria in Ecclesia docentur, aut peccata nutriuntur, quod vult Pharao cum vivificari feminas jubet, sed sola virtus excolitur et nutritur. Verum hæc ad unumquemque referamus. Si times Deum, non facias præceptum regis Ægypti: ille enim præcipit ut in deliciis vivas, præsentia concupiscas; tu, si times Deum, et exhibes officium obstetricis, animæ tuæ si conferre cupis, vivificas masculos, id est, interiorem hominem, qui in te est, medicaris et foves, et per actus et intellectus bonos vitam acquiris æternam.'

EXO 1:16 Multiple spaces in '1.16··Si masculus fuerit,··etc. ISID. Allegorice. Jubet Pharao masculos occidi, feminas vivere: sic diabolus, ne possit robur fidei prævalere, interfectis virtutibus, vult vitia vivere, fortesque et viriles animi sensus, quibus divina sapimus, id est, rationem, prudentiam, constantiam, innocentiamque, et fidem nititur occidere; et quod femineum, imbecillum, fragile et pronum est ad vitia, cupit superesse, id est, ambitionem, violentiam, libidinem, iracundiam, et his similia, quæ feminarum figura sunt.'

EXO 1:19 Multiple spaces in '1.19··Quæ responderunt,··etc. AUG. in Gen., tom. 3. Quæritur utrum talia mendacia approbata sint auctoritate divina, etc., usque ad quorum autem jam conversatio in cœlis est, non eos æstimo linguæ modum circa veritatem falsitatemque exemplo obstetricum debere informare. GREG., Moral., lib. 38, cap. 2, 3. Summopere cavendum est mendacium, etc., usque ad parcendo enim conatæ sunt infantium vitam tegere, mentiendo, suam. AUG., in lib. de Locutionibus in Exod., tom. 3. Et quia timuerunt obstetrices Deum, etc., usque ad ut ad ipsam domum faciendam pertinere videatur, quod consequenter a Laban merces statuenda proponitur.'

EXO 1:22 Multiple spaces in '1.22··Præcepit ergo Pharao,··etc. ORIG., homil. 2. Ægyptii, quibus hic præcepit Pharao ut feminas tantum vivificent, oderant masculos. Oderunt enim virtutes, vitia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Ægyptii, si nascatur masculus Hebræis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem et occultavit eum. Ne ergo justitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso ostio oremus Patrem nostrum in occulto, et nesciat sinistra quid faciat dextera, ne diripiatur ab Ægyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio eleemosynam quia est opus Dei, masculum genero; sed si laudem ab hominibus quæro, et non occulto, rapitur ab Ægyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Ægyptiis masculum genui. Quidquid feminini HIERON., in Ecclesiasten., c. 3. Ubicunque in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiæ intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos nasci, sed feminas, quæ materiæ sunt vicinæ, et contrario nullus sanctorum nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaat, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit: Jacob unius filiæ pater est, et ob ipsam periclitatur.'

EXO 2:1 Multiple spaces in '2.1··Egressus est,··etc. RAB. in Exod., tom. 2. Hinc Josephus ait: Metuens autem Amram ne captus regiæ iræ succumberet, etc., usque ad sive educere, ut est Moses de flumine eductus. Alleg.··Parentes Mosi, quorum fidem et opera lex naturalis decorabat ID., ibid., usque ad ipsa quoque docetur erubescere idola colere. Vir de domo,··etc. DIOD. Non sine œconomia pater Moseos prætermittitur: nam et Christus, cujus typum gerebat Moses, sine patre est.'

EXO 2:2 Multiple spaces in '2.2··Et videns,··etc. CHRYSOST., hom. 54 in Act. apost.. Mirabile est quod non per ea quæ videntur securitatis esse, sed plane per contraria, omnia pro nobis fiunt. Jussit Pharao in flumen projici pueros; nisi projecti fuissent pueri, non fuisset servatus Moses: quando servabatur, non erat in honore; quando expositus est, tunc factus in honore est. Minatus est illi Judæus, dicens: Nunquid me occidere tu vis?··et hoc illi profuit ut philosopharetur in solitudine ac secure viveret. ORIG., hom. 2. Allegorice. Pharaonis filia est Ecclesia de gentibus congregata, cui per prophetam dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit rex speciem tuam Psal. 44.. Hæc est ergo quæ exivit de domo patris, et venit ad aquas, ut lavaretur a peccatis quæ contraxerat in domo patris: et statim viscera misericordiæ suscepit, et miserta est infantis; hæc veniens in paludem, invenit Mosen jacentem expositum a suis, et fecit eum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam; fortior factus ducitur ad eam, adoptatur in filium. Moses legem significat. Veniens ergo Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit legem intra tibin conclusam, et bitumine linitam. Tibin ergo est tegminis genus ex papyro contextum, et virgis vel ex cortice arborum formatum. Jacebat ergo lex clausa intra hujusmodi tegmina, pice et bitumine linita, vilibus scilicet et tetris Judæorum sensibus; sordebat oblita usque quo Ecclesia veniret ex gentibus, et assumeret eam de luteis et palustribus locis, intra sapientiæ aulas et regalia tecta. Infantiam tamen apud suos transigit: apud illos enim qui eam spiritualiter non intelligunt, parvula est, et infans, et lactantium habens cibos: cum ad Ecclesiam venit, fortior est Moses et validior; amoto enim velamine litteræ, perfectus in lectione ejus cibus invenitur. Mercedem nutrimentorum accipit a filia Pharaonis, apud quam lex nascitur et nutritur. Sed quid est quod Synagoga accipit ab Ecclesia? Puto illud quod Moses dicit: Ego in non gentem in æmulationem vos inducam: in gentem insipientem, in iram vos concitabo.··Synagoga ergo de Ecclesia hanc mercedem accipit ut ultra idola non colat: videns enim gentiles ita ad Deum conversos, ut ultra idola nesciant, erubescit ultra idola colere. Nos quoque, si Pharaonem habuimus patrem, si nos in operibus malis genuit, cum venerimus ad aquas, assumamus legem Dei: non nobis sordeant litteræ velut tegmen obscurum; quæ parva ejus sunt et lactantia comedamus; quæ perfecta sumamus, et intra cordis tecta regalia collecemus. Grandem et validum habemus Mosen: nihil de eo parvum, nihil vile sentiamus, sed totum magnificum, totum egregium, totum elegans: totum enim magnum est, quod spirituale est, et sublimis intelligentiæ.'

EXO 2:6 Multiple spaces in '2.6··Cernensque in ea parvulum,··etc. THEOD. Mystice. Hoc illi potissimum circumcisio prodere potuit, nondum enim Ægyptii tale mysterium admiserant, licet succedente tempore ad Hebræorum imitationem circumcisionis legem observaverint. Unde Jeremias: Considerabo omnes præputium circumsecantes, Ægyptios et filios Edom.··Jer. 9.. ISID. Moses, id est Christus, ad flumen lavacri et aquam baptismi a fidelibus invenitur, etc., usque ad et eum religiosa observatione suscipientes tuentur.'

EXO 2:9 Multiple spaces in '2.9··Adultumque tradidit,··etc. RAB. Refert Josephus quod filia Pharaonis adultum Mosen ad patrem suum adduxit, cui ille coronam suam imposuit, quam statim Moses projecit, quoniam ibi sculptum simulacrum vidit. Unde sacerdos qui ibi aderat, voluit interficere eum, dicens quia Ægyptus esset subvertenda per ipsum sicut ex oraculo dæmonum acceperat. Sed Pharaonis filia liberavit eum. Cum autem perfectæ esset ætatis, missus est a Pharaone contra Æthiopes. Cumque sciret per deserta serpentibus plena se profecturum, tulit ibides, id est ciconias Ægyptiacas, castraque metatus proferebat eas, ut serpentes devorarent et fugarent: sicque exercitus securus transigebat noctem. Cum ergo venisset ad civitatem quam expugnaturus erat, adamavit eum Æthiopum regina, et secundum condictum, civitatem ei tradidit, et nupsit: inde est quod Aaron et Maria jurgati sunt adversus Mosen propter Æthiopissam uxorem.'

EXO 2:12 Multiple spaces in '2.12··Cumque circumspexisset huc atque illuc.··Aug. Quæst. in Exod. De hoc facto Mosi satis disputavimus in illo opere, quod de vita patriarcharum adversus Faustum scripsimus, utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut uber terra ante utilia semina quadam herbarum inutilium ferocitate laudatur: an ipsum factum justificandum sit? Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec divinitus acceptam, nec humana societate ordinatam: et tamen, sicut Stephanus ait in Actibus apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret salutem illis, ut per hoc testimonium videatur Moses jam divinitus admonitus quod Scriptura eo loco tacet hoc audere potuisse. ISID. Allegorice. Moses, id est Christus, Ægyptium, id est diabolum nobis in hac peregrinatione injuriosum, nos defendendo occidit, et in arena obruit occisum. Latet enim in eis qui stabile non habent fundamentum. Ecclesiam vero in petra ædificat, et eos qui verbum ejus audiunt et faciunt prudenti viro comparat, qui ædificavit domum suam supra firmam petram. Alios vero stulto comparat, qui supra arenam ædificat.'

EXO 2:13 Multiple spaces in '2.13··Et egressus die altero,··etc. In hoc Moses figuram Christi gessit, qui duorum populorum discordiam in se angulari lapide pacificare studuit. Qui injuriam fecit et reconciliatorem contempsit, Judaicus est, qui prædicationem Christi reconciliantis repulit, et credentis populi hostis perstitit. Unde Joan. 9: Tu discipulus illius sis, nos discipuli Mosi.'

EXO 2:14 Multiple spaces in '2.14··Timuit Moses,··etc. AUG. Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia et sic dimissa est, deinde quia verbum pro facto posuit.'

EXO 2:22 Multiple spaces in '2.22··Quæ peperit,··etc. Allegorice. Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit, quæ munere Spiritus septiformis una est in fide catholica. Unde: Una est columba mea;··quæ gignit filium, qui vocatur advena,··et alterum qui Dei adjutorium:··advenæ enim sunt sancti super terram, sed Dei adjutorio nunquam carent.'

EXO 2:23 Multiple spaces in '2.23··Post multum vero temporis,··etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Ægypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. Ingemiscentes.··Nisi moriatur in te rex Ægypti, non cognoscis te opprimi servitute Ægypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.'

EXO 3:2 Multiple spaces in '3.2··Apparuitque ei.··ISID. Allegorice. Erat flamma in rubro, et non cremabatur. Rubus, spinæ peccatorum Judæorum: flamma in rubo, verbum Dei, id est lex data illi populo. Sed et flamma rubum non comburit, quia lex data peccata eorum non consumit. Alii in rubo flammante Ecclesiam intelligunt, quæ persecutionibus inflammatur, quæ loquente ad se Domino non crematur. Quod Dominus Mosi in rubo apparuit, ostendit quia in Ecclesia apparet fidelibus, nec alibi. Aiunt Hebræi ideo in rubo Deum apparuisse Mosi, ne possent sibi inde idolum sculpere Judæi. Semper enim Deus idololatriæ occasionem recidit. GREG. lib. XXII Moral., cap. 20. Moses admistus Ægyptiis quasi vigilabat mundo, ideo vocem Domini non audiebat: sed exstincto Ægyptio, postquam in desertum fugit, dum illic quadraginta annis degit, a terrenis tumultibus obdormivit, et ideo divinam vocem percepit. Cum enim mens ab exterioribus sopitur, verbum Dei penetrat veracius. Aurem quippe cordis turba terrenarum cogitationum perstrepens claudit. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, quia si exterius auditum aperit, interius obsurdescit.'

EXO 3:4 Multiple spaces in '3.4··Cernens autem Dominus,··etc. GREG., præf. in Moral., c. 2. Angelus qui Mosi apparuisse describitur, modo Dominus, modo angelus memoratur: angelus, quia exterius loquendo servit; Dominus, quia interius præsidens loquendi efficaciam tribuit. Cum enim loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus memoratur. Vocavit eum de medio,··etc. GREG. lib. XXVIII Moral., c. 5. Sæpe simul et terrenis et cœlestibus substantiis per angelos loquitur Deus: sicut hic cum ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius junxit. Quod tunc solum agitur, cum aliquod magnum ex conjunctione signatur. Nam per succensum rubum Mosen alloquens, ostendit quia doctor populi fieret, qui et legis flammam perciperet, et peccati spinam non vitaret: ut quod ex illo populo exiret, qui igne deitatis carnis nostræ peccata quasi rubi spinam acciperet, et inconsumptam humanitatis substantiam in ipsa divinitatis flamma servaret.'

EXO 3:5 Multiple spaces in '3.5··Solve calceamentum,··etc. THEOD. Duas ob res jubet calceamenta solvere: primo, ut ipsum magis ac magis religiosum ac reverentem reddat, ut cum tremore mandata ejus accipiat; tum etiam eruditur qua ratione sacertodes in tabernaculo Dei ministrent: nudis enim pedibus sacerdotale munus obibant. ISID. Quia nullus scilicet digne consistere, vel Deum videre potest, nisi cuncta terrena et mortalia deponat. Aliter, veterum consuetudo erat ut si sponsus sponsam repudiaret, in signum repudii discalcearetur. Ideo Moses discalceari jubetur, nec ad Ecclesiam, quæ in rubo significatur, quasi sponsus accedat calceatus; hoc enim Christo servandum, qui verus est sponsus. De quo Joannes ait: Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti Joan. 1..'

EXO 3:6 Multiple spaces in '3.6··Ego sum Deus,··etc. HILAR. lib. IV de Trinitate. Non aliter loquendum de Deo est quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est. Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur; habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura; habes in naturæ nomine Deum, quia angelus Dei Deus est.'

EXO 3:7 Multiple spaces in '3.7··Vidi afflictionem,··etc. GREG., Moral. Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est: quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit, non licet. Quia cum disciplinæ munus non obviat, nulla retributionis prospicitur pœna quæ terreat. Sed clausis oculis cordis præcipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona æterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit: quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit; quod in Isrælitico populo, Mose vocante et Pharaone sæviente, signatur. Moses enim ad vocandum missus est, cum Pharao duris operibus urgeret ut alius vocando traheret, alius sæviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata, vel impulsa moveretur; hoc quotidie agitur dum prædicatis cœlestibus præmiis sævire in electos reprobi permittuntur: ut quos Ægyptus, id est vita præsens, oppressit blandiens, adjuvet premens; ut dum Deus provocat, cruciatus impellat.'

EXO 3:8 Multiple spaces in '3.8··Et educam de terra,··etc. GREG., homil. 32. Rudi populo de præsenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et cœlestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat. In terram bonam et spatiosam, in terra quæ fluit lacte,··etc. Ibid. Præsens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in æternum plenius damnet. Hinc Isrælitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad æterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV: Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem requirant.'

EXO 3:14 Multiple spaces in '3.14··Qui est, misit me ad vos,··etc. Mittitur Moses ad Pharaonem puniendum et tandem occidendum: missa est lex ad diabolum destruendum. Hieronymus, scribens ad Marcellam de decem nominibus Dei, sexto loco ponit nomen ehieh, quod in Exodo legitur: Qui est, misit me ad vos.··Deus enim solus, qui exordium non habet, veræ essentiæ nomen tenet: quod per angelum dictum est Mosi nomen ejus quærenti, quia in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quæ mutabilia sunt; quod enim dicitur, fuit, non est: et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum est, qui non novit fuisse, vel futurum esse. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto vere est. Cujus essentiæ comparatum nostrum esse, non est; unde et dicimus: Vivit Deus, quia essentia divina vita vivit, quam mors non habet.'

EXO 3:17 Multiple spaces in '3.17··Ad terram fluentem lacte et melle,··etc. AUG., Quæst. 4 in Exod. Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non hæc erat terra quæ data est Hebræis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terræ laudatur?'

EXO 3:21 Multiple spaces in '3.21··Non exibitis,··etc. AUG., ibid. Quod mandavit Dominus Hebræis ut acciperent ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, et vestem, atque addidit, et prædabimini eos,··mandati hujus non potest esse injustum judicium. Mandatum enim Dei est, de quo non judicandum, sed obtemperandum fuit. Ipse enim novit quam juste mandaverit, ad servum pertinet obedienter facere quod mandavit.'

EXO 3:22 Multiple spaces in '3.22··Vasa argentea.··Argentum et aurum ab Ægyptiis petimus, unde tabernaculum Deo fabricemur, cum pœtas et philosophos legimus, ut divinam Scripturam sapientius et facundius exponamus.'

EXO 4:2 Multiple spaces in '4.2··Quid est quod,··etc. GREG. Moses, Judaicus populus; virga, Divinitatis potestas; serpens, Christi mortalitas: quia enim per serpentem mors, per serpentem mortalitas signatur. Vel quia scriptum est Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes;··et quia summa prudentia, id est Dei sapientia, incarnata est: recte ejus mortalitas in serpente figuratur. Unde Joan. 4: Sicut exaltavit Moses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.··Moses virgam tenuit: quia Judaicus populus ante Redemptoris adventum in Dei potestate confisus est; in terram projecit, quia per patriarchas et prophetas Deum incarnandum nuntiavit; virga in colubrum vertitur, quia Christus Deus in se permanens, mortalis est in homine factus. Sed et Moses colubrum conspiciens pertimuit, et fugit, quia Judaicus populus dum Christum mortalem vidit, Deum credere expavit. Cui jubetur ut caudam teneat, quia populus qui modo credere recusat, in extrema corporis Dominici parte, id est, posteriore tempore Ecclesiæ, scilicet in fine mundi, sese ad fidem colliget; colubri caudam tenens, quia eum quem mortalem ante despexerat, in ultima parte Ecclesiæ Redemptorem suum confitebitur. Mox serpens in virgam redit, quia ut Judaicus populus in Christum crediderit, mox ad judicium in potestate divinitatis suæ apparebit: ut jam serpens virga sit: quia qui in terra homo despectus est, de cœlo veniens super angelos videbitur Deus. ISID. Serpens persuasit homini mortem. Mors ergo a serpente; virga in serpente, Christus in morte. Expavit Moses et fugit: mortuo enim Christo expaverunt discipuli a spe in qua fuerunt recedentes. Apprehendit caudam, id est posteriora, et factus est virga: quia primo occisus, postea patratis omnibus, ad id quod fuerat resurgendo reversus est, ubi per vitam morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit. Vel cauda serpentis, finis sæculi, quia sic mortalitas Ecclesiæ per lubrica tempora volvitur; alii eunt, alii veniunt per mortem, tanquam per serpentem, per quem mors seminata est: sed in fine sæculi, tanquam cauda, redimus ad manum Dei, et apprehensi reparabimur, et novissima inimica morte destructa, resurgentes in dextera Dei virga regni erimus.'

EXO 4:6 Multiple spaces in '4.6··Mitte manum tuam,··etc. PROCOP. Quidam asserunt illud portentum contigisse ut ostenderetur justo non esse legem positam. Licet deinde leges sanciat, quo pacto morbus lepræ sit examinandus, et immundus pronuntiandus, tamen pleræque leges ita feruntur, quasi stultis et infantibus dentur. Adeo nostræ infirmitati se accommodat Deus! ISID. Manus alba, id est immunda, albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim hæreditas Dei, id est populus, foras ab eo missus factus est immundus. Unde psal. LXXIII: Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam,··etc. Sed revocata est manus in sinum, et reversa est ad colorem suum: sic plebs Judaica, alienata a sinu Dei, foras immunda remansit; sed revocata, redibit ad pristinum colorem, cum agnoverit Salvatorem. Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl Rom. 11..'

EXO 4:9 Multiple spaces in '4.9··Sume aquam,··etc. ISID. Aqua populum significat; unde Apoc. 17: Aquas, quas vidisti, populi sunt et gentes.··Populus ergo vertitur in sanguinem, id est, in sanguinis Christi fidem.'

EXO 4:10 Multiple spaces in '4.10··Obsecro, Domine,··etc. AUG. Quæst. in Exod. Quod ait Moses ad Dominum: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo,··intelligitur credere posse fieri Dei voluntate subito eloquentem, cum dicit: neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo,··tanquam ostendens fieri potuisse ut qui ante hesternum et nudiustertianum diem eloquens non fuisset, repente fieret ex quo cum illo Dominus loqui cœpit. ORIG. homil. 3 in Exod. Dum esset Moses in Ægypto, et erudiretur omni sapientia Ægyptiorum, non erat gracili voce, nec tardus lingua, nec profitebatur se ineloquentem. Erat enim, quantum ad Ægyptios, sonoræ vocis et eloquentiæ incomparabilis. Ubi autem Dei vocem audivit, et eloquia Domini suscepit, sentit vocem suam gracilem, et exilem tardamque, et impeditam linguam, et se pronuntiat mutum, cum incipit cognoscere verum Verbum, quod erat in principio apud. Deum Joan. 1.: mutis enim animalibus quamvis indoctus homo comparetur, eloquens videbitur; si vero eruditis et eloquentibus, stultus et mutus. At si quis Dei verbum et divinam respiciat sapientiam multo amplius guam apud nos pendens, apud Deum mutum se animal profitebitur. Unde psal. LXXII: Ut jumentum actus sum apud te.··Quia igitur in id intelligentiæ profecit, ut se cognosceret, quod est magna pars sapientiæ, remuneravit eum divina dignatio dicens: Aperiam os tuum,··etc. Beati quorum os Deus aperit ut loquantur. Unde psal. LXXX: Dilata os tuum, et ego implebo illud.··Similiter Paulus dicit ad Ephes. 6: Ut detur mihi sermo in apertione oris mei.··Eorum ergo qui vera loquuntur, os Deus aperit: eorum qui loquuntur mendacium, falsum testimonium, scurrilitates, turpitudines, susurronum quoque et detractorum, et eorum qui otiosa loquuntur, diabolus aperit os. De Juda refertur Joan. 13, quia introivit in illum Satanas, et misit in cor ejus ut traderet eum.··Os ergo ejus aperuit, ut loqueretur cum Pharisæis, quomodo eum traderet accepta pecunia. Non est autem parvæ gratiæ discernere os quod aperit Deus, et quod aperit diabolus. Aperit etiam Deus aures sanctorum ad audienda verba divina; unde: Dominus aperiet mihi aurem. Aperit oculos, sicut aperuit oculos Agar, et vidit puteum aquæ vivæ; unde Eliseus: Aperi, Domine, oculos pueri tui, ut videat, quia plures sunt nobiscum IV Reg. 6.. Auris vero quæ per eruditionem Domini aperitur, aliquando aperta est, aliquando clausa; unde: Ne recipias auditum vanum Eccli. 45.. Si dicuntur vana, profana, turpia, qui novit eruditionem Domini, claudit aurem et dicit: Ego autem sicut mutus, qui non aperuit os suum, et sicut surdus non audiebam Psal. 37.. Si vero ad utilitatem animæ pertinent quæ dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, ad virtutes invitat, vitia resecat, aures pateant et tota animæ janua. Notandum autem quia summa moderatione usa est lex ut diceret: Non recipies auditum vanum;··non dixit, Non audies; sed, Non recipies.··Nam vana sæpe audimus: Marcion enim et Valentinus, et omnes contra Creatorem disputantes, vana loquuntur; frequenter tamen audimus ut contradicamus, sed non recipimus, quia illorum os diabolus aperit. Dignetur Dominus aperire os nostrum, ut possimus contradicentem revincere, et obturare os quod diabolus aperit.'

EXO 4:11 Multiple spaces in '4.11··Quis fecit os hominis?··etc. AUG., Quæst. 8. Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripturæ Veteris Testamenti quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Joan. 10: Ego veni, ut qui non vident videant; et qui vident, cæci fiant.··Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit.'

EXO 4:12 Multiple spaces in '4.12··Perge igitur,··etc. AUG. Allegorice. Quod dicit Dominus ad Mosen: Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum et instruam te quæ locuturus es,··apparet non tantum instructionem oris, sed etiam ipsam apertionem ad Dei gratiam pertinere. Non enim ait, Aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque promittit, aperiam, et instruam. In psalmo autem LXXX: Dilata os tuum, et ego adimplebo illud.··Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti, ut ad voluntatis exordium pertineat, Dilata os tuum,··ad Dei autem gratiam, et implebo illud.'

EXO 4:14 Multiple spaces in '4.14··Iratus Dominus in Moysen, ait,··etc. AUG. Quæst. 10 in Exod. Videtur tanquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, etc., usque ad cujus figuram gerat velut medius Moses inter Deum et Aaron, et Aaron inter Mosen et populum.'

EXO 4:15 Multiple spaces in '4.15··Et ego ero in ore tuo et in ore illius,··etc. ORIG. Non solum Mosi promittitur aperiri os a Domino, sed et Aaron. Dicitur enim: Ego aperiam os tuum et os illius, et instruam vos quæ faciatis.'

EXO 4:19 Multiple spaces in '4.19··Dixit ergo Dominus,··etc. AUG., Locut. in Gen., tom. 3. Post dies autem multos mortuus est rex Ægypti. Dixit autem Dominus ad Mosen in Madian: Vade, perge in Ægyptum,··etc. Multa in his verbis notanda sunt genera locutionis. Primo enim inquit: Vade, perge in Ægyptum,··tanquam non sufficeret alterum, deinde, mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam,··cum solum regem Ægypti Scriptura mortuum dixerit: de quo solo antea dictum fuerat quod Mosen quærebat occidere: an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est.'

EXO 4:20 Multiple spaces in '4.20··Tulit ergo Moyses,··etc. AUG., Quæst. 12 in Exod. Quod dictum est, quia Moses uxorem et infantes suos imposuit super vehiculum, ut in Ægyptum iret: postea vero Jethro socer ejus illic cum eis occurrit, cum eduxisset populum de Ægypto; intelligendum est, post illam, quæ ab angelo futura erat, interfectionem, Mosi vel infantis uxorem reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii divinitus impositi femineus sexus comitaretur.'

EXO 4:21 Multiple spaces in '4.21··Ego indurabo cor ejus.··AUG., Serm. 88. Quid est, ego indurabo cor ejus,··nisi cum abfuerit gratia mea, obduret illum nequitia sua? Sicut quoties nimio frigore constringitur aqua, solis calore superveniente resolvitur; et discedente sole iterum obduratur: ita peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum calor divinæ misericordiæ supervenerit, resolvuntur. Hoc in Pharaone cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, se contra Deum obduratus erexit; quoties afflictus est, supplicavit. Non est ergo iniquitas in Deo. Unde non tam potentia quam patientia Dei Pharaonem fecit obdurari. Quam rem etiam circa vernaculos nostros solemus exercere, quibus frequenter peccantibus indulgemus, dicentes: Ego talem te feci, ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi.'

EXO 4:24 Multiple spaces in '4.24··Occurrit ei Dominus,··etc. AUG., Quæst. 11 in Exod. Alia littera: Et factum est in via ad refectionem, obviavit ei angelus, et quærebat eum occidere: et assumpto Sephora calculo circumcidit præputium filii sui, et procidit ad pedes ejus et dixit: Stetit sanguis circumcisionis infantis mei, et recessit ab eo propter hoc quod dixit: Stetit sanguiscircumcisionis.··Primum quæritur quem volebat angelus interficere, etc., usque ad magno nisi fallor sacramento.'

EXO 4:25 Multiple spaces in '4.25··Sponsus sanguinum tu,··etc. Secundum historiam, mater gentilis admirans novitatem rei, potuit dicere Mosi: Sponsus sanguinum tu mihi es;··quasi, ritus tuæ gentis cogit me fundere sanguinem filii mei, quod aliis gentibus non est moris. Mystice autem Sephora Ecclesiam de gentibus significat, quæ præputium filii sui, id est gentilis populi, acutissima petra, id est Spiritus sancti doctrina, vel illa petra de qua dicitur II Cor. 10: Petra autem erat Christus,··exspoliat, ut mundetur ab omni inquinamento carnis et spiritus: Et exuat veterem hominem cum actibus suis Col. 3.. Stat enim sanguis circumcisionis quando corruptibile hoc induet incorruptionem.'

EXO 4:27 Multiple spaces in '4.27··Dixitque Dominus,··etc. ORIG., hom. 32. Occurrit Aaron Moysi, et exivit de Ægypto. Sed interest ubi occurrat Mosi, cujus os aperiendum est a Domino: occurrit autem in montem Dei. Merito os ejus aperitur, qui occurrit in montem Dei. Petrus, Jacobus et Joannes in monte et transfiguratum Dominum Jesum videre meruerunt, et Mosen et Eliam cum ipso in gloria. Tu quoque, nisi ascenderis montem Dei, et ibi occurreris Mosi, id est nisi excelsum legis ascensum ascenderis, nisi spiritalis intelligentiæ cacumen invaseris, non est ostium apertum a Domino. Si in humili loco litteræ steteris, non occurristi Mosi in montem Dei; non os tuum aperuit Deus, neque instruxit quæ te oporteat loqui; nisi Aaron Moysi in monte occurrisset, nisi ejus sensum vidisset arduum, non ei loqueretur verba Dei, neque virtutem signorum tradidisset, neque participem tanti mysterii concivisset.'

EXO 5:1 Multiple spaces in '5.1··Dimitte populum meum.··ORIG., hom. 3 in Exod. Non vult Moses ut populus in Ægypto positus serviat Deo, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis sæculi actibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Deo. Non enim potestis servire Deo et mammonæ Matth. 6.. Exeundum est ergo de Ægypto: reunquenqus est mundus, non loco, sed animo, si volumus servire Domino. Inde Joannes ait: Filioli, nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt I Joan. 2..'

EXO 5:2 Multiple spaces in '5.2··Qui est Dominus?··Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus?··etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio,··ait, Dominum.··In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi.··Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli II Cor. 6..'

EXO 5:3 Multiple spaces in '5.3··Deus Hebræorum vocavit nos,··etc. AUG. in Exod. Quæritur quomodo populo dicatur, etc., usque ad ut justum judicium consequatur. ORIG. Moraliter. Iter tridui de Ægypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento animæ, et corporis, ac spiritus conservemus, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus, in diem Christi servetur. ORIG. Tridui iter proficiscimur de Ægypto, si rationabilem, moralem, naturalem sapientiam, de rebus mundialibus auferentes, ad instituta divina convertimus. Tridui iter de Ægypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta vel cogitata tria sunt enim hæc per quæ homines peccare possunt, efficiamur mundi corde, ut Deum videre possimus. Princeps vero Ægypti ubi videt se vehementius urgeri ut dimittat populum Dei, secundo loco cupit impetrare ut non longius abeant, ne totum triduum proficiscantur, dicens: Ne longe abeatis.··Non vult longe a se fieri populum Dei. Vult enim, si non in facto, vel in sermone peccent; si non in sermone, vel in cogitatione. Non vult ut totum triduum a se proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem, videlicet, in aliis duos, in aliis totum triduum possidere. Beati illi qui ab eo totum triduum recedunt. Viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Deo,··etc. ISID. Viam trium dierum ambulamus exeuntes de Ægypto, ut ad locum perveniamus ubi immolare debemus Domino. Hæc via Christus est, qui ait Joan. 14: Ego sum via, veritas et vita.··Qui enim confessus fuerit Christum ore, et crediderit corde quod Deus illum suscitavit tertia die, salvus erit, perveniens ad locum in quo immoletur sacrificium laudis. STRAB. Viam trium dierum,··etc. Tertia mansione, postquam transierunt mare Rubrum, pervenerunt Ethan, qui locus etiam Mara vocatur, propter amaras aquas. Vel trium dierum, id est, trium mensium, quia tertio mense postquam de Ægypto exierunt, pervenerunt Sina, ubi sacrificaverunt, et legem acceperunt, ubi erectum est et tabernaculum. ORIG., hom. 3 in Exod. Nunc quoque Moses, quem habemus nobiscum habemus enim Mosen et prophetas, id est, lex Dei vult te educere de Ægypto, si audias eam; vult te longe facere a Pharaone, eruere de opere luti et palearum: si tamen audias, et spiritualiter intelligas; non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, ad locum scilicet perturbationibus et fluctibus sæculi vacuum, et ad quietem silentii. Verba enim sapientiæ in silentio et quiete discuntur. In hoc loco poteris Domino immolare legem Dei, et virtutem divinæ vocis agnoscere. Ideo cupit Moses te ejicere de fluctibus negotiorum et strepitu populorum, et de Ægypto, id est de tenebris ignorantiæ, ut legem Dei audias et lucem scientiæ capias.'

EXO 5:4 Multiple spaces in '5.4··Quare, Moses et Aaron, sollicitatis,··etc. ORIG., ibid. Dum secum est populus, et lutum aut laterem operatur, dum in paleis occupatur, non putat esse perversum, sed recte incedere. Si vero dicat, Volo ire dierum trium viam, et servire Domino, perverti populum dicit per Mosen et Aaron. Hodie quoque si Moses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo animam sollicitet ad servitutem Dei, exire de sæculo, renuntiare omnibus quæ possidet, attendere legi et verbo Dei: continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: Videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit, relictis rebus necessariis ineptias sectantur et otium. Quid est servire Deo? Laborare nolunt et otii occasiones quærunt: hæc erant tunc verba Pharaonis, hæc et nunc amici ejus loquuntur, nec solum verbis, sed et verberibus persequuntur. Flagellari jubet scribas Hebræorum, paleas non dari, opus exigi; hæc passi sunt patres, et nunc Dei populus patitur. Qui se ex integro principi hujus mundi tradiderunt, prospere agunt; omnia, ut putant, feliciter eveniunt: servis autem Dei etiam victus parvus et humilis non succedit. Hæ sunt enim paleæ quæ dabantur a Pharaone; unde quidam fatigati dicunt ad Pharaonem: Quid tu affligis populum tuum? Superati enim verberibus a fide cadunt, et confitentur se esse Pharaonis populum, non enim omnes qui ex Isræl, hi sunt Isrælitæ.'

EXO 5:9 Multiple spaces in '5.9··Opprimantur operibus et expleantea,··etc. Mystice. Ex quo loqui cœpit Moses ad Pharaonem magis affligitur populus Dei: ex quo in animam sermo Dei pervenit, diabolus acrius insurgit, et majora vitia immittit. Prius enim quam sermo Dei veniret, qui argueret vitia, in pace durabant, at ubi venit, turbatio magna consurgit.'

EXO 5:14 Multiple spaces in '5.14··Flagellatique sunt qui,··etc. Filii Isræl gravius attriti sunt, postquam de Ægypto egredi statuerunt; quia qui mundo et pravis operibus renuntiare volunt, sævioribus tentationibus a diabolo impugnantur.'

EXO 5:21 Multiple spaces in '5.21··Videat Dominus,··etc. GREG. l. 29, Moral., cap. 14. Cum lux divina cor humanum illustrat, usque ad quasi fetere se in oculis Pharaonis dolet. Quoniam fetere,··etc. ORIG. Hom. 3. Allegorice. Verum dicunt, quamvis nesciant, sicut Caiphas, qui ait: Expedit ut unus moriatur pro populo Joan. 18.; quid diceret nesciebat. Sicut enim Apostolus ait: Christi bonus odor sumus, aliis in vitam, aliis in mortem,··ita propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et qui fatentur se populum Pharaonis, odor exsecrabilis efficitur. Ipse quoque Moses dicit Domino: Ex quo locutus sum cum Pharaone, afflixisti populum tuum; quia antequam sermo Dei audiatur, non est tribulatio, vel tentatio: sed ubi signum belli tuba prædicationis ostenderit, tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui cœpit Moses et Aaron ad Pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei prolatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur, quæ prius intra te in pace durabant. Sed ubi facere cœpit sermo Dei cujusque discrimen, turbatio magna consurgit, et sine fœdere nascitur bellum: quia injustitia justitiæ non convenit, nec sobrietati ebrietas, vel veritati mendacium. Ideo non turbemur si videmur odor exsecrabilis Pharaoni. Exsecratio enim vitii dicitur virtus. Sed sicut stetit Moses ante Pharaonem, stemus et nos; non flectamur, succincti lumbos in veritate, et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ephes. 6.. Stamus autem confidenter, Dominum deprecamur, ut statuat pedes nostros supra firmam petram, ne moveantur pedes nostri. Stemus autem, id est, obsistamus, secundum illud I Petr. 5: Cui resistite fortes in fide: ut cito conteratur Satanas sub pedibus nostris.··Quanto enim nos constanter et fortiter stamus, tanto Pharao infirmius. Si autem infirmi vel dubii esse cœperimus, validior fiet. Cum enim elevaret Moses manus, vincebatur Amalec; cum quasi lassas dejiceret, invalescebat. Nos ergo in virtute crucis Christi extollamus brachia, et levemus in oratione sanctas manus, ut Dei auxilium mereamur. Hinc Jacobus ait: Resistite diabolo et fugiet a vobis Jac. 3.. Agamus ergo ut non solum fugiat, sed conteratur sub pedibus nostris exstinctus in profundo abyssi. Nos autem si recedamus de Ægypto vitiorum, fluctus sæculi tanquam iter solidum evadimus per Jesum Christum.'

EXO 5:22 Multiple spaces in '5.22··Domine, cur afflixisti populum istum?··AUG. Non sunt hæc verba contumaciæ vel indignationis, sed inquisitionis et orationis, sicut ex his apparet quæ Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem ejus, sed quid sit facturus aperuit.'

EXO 6:3 Multiple spaces in '6.3··Et nomen meum Adonai non indicavi eis.··Sicut tibi. Per successiones enim ætatum crevit divinæ cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrahæ; locutus est facie ad faciem cum Mose; David vero ait psalm. CXVIII: Super senes intellexi,··etc. Apostoli Dei Filium præsentem cernebant, et quidquid volebant, interrogabant, quibus etiam dicitur Lucæ 2: Multi reges et prophetæ,··etc.'

EXO 6:7 Multiple spaces in '6.7··De ergastulo Ægyptiorum.··Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.'

EXO 6:9 Multiple spaces in '6.9··Non acquieverunt ei,··etc. Nota Dei clementiam: non creditur a filiis Isræl, et tamen monere non cessat. Contemnitur a Pharaone, et longanimiter exspectat.'

EXO 6:12 Multiple spaces in '6.12··Ecce filii,··etc. AUG. Quæst. 16 in Exod. 70. Ecce ego gracili voce sum et quomodo exaudiet me Pharao.··Non videtur tamen propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem: mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui.'

EXO 6:14 Multiple spaces in '6.14··Isti sunt principes,··etc. AUG. Quæst. 15. Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod ejus actio expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, cœpit; inde ad Simeon, inde ad Levi: ultra progressum non est, quia ex Levi Moses. Hi autem commemorantur, qui jam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Isræl intraverat in Ægyptum. Non enim primam, vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem.'

EXO 6:20 Multiple spaces in '6.20··Accepit autem Amram uxorem Jochabed,··etc. STRAB. Amram interpretatur pater excelsus,··qui significat Christum; Jochabed, Dei gratia,··quæ significat Ecclesiam: Ex Christo et Ecclesia nascitur Moses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium. Accepit autem,··etc. Hæc de tribu Juda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Judæ in deserto: nondum enim præceptum erat ut quisque, de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem hæ tribus, id est Levitica et regalis, jam tunc conjungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis.'

EXO 6:21 Multiple spaces in '6.21··Filii quoque Isaar,··etc. STRAB. Quæritur cur Core, quem pro iniquitate terra vivum absorbuit, in genealogia justorum scriptus sit? Sed hæreticos cum catholicis in Ecclesia significat futuros'

EXO 6:27 Multiple spaces in '6.27··Iste Moyses.··STRAB. Hoc ex suo addit Esdras, qui omnem bibliothecam post captivitatem Babylonicam, cunctis libris a Nabuchodonosor succensis reparavit; vel ipse Moses de se tanquam de alio loquitur.'

EXO 7:1 Multiple spaces in '7.1··Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te dominum,··etc. AUG. Quæst. 17 in Exod., tom 3. Notandum quod cum ad populi mitteretur, non ei dictum est: Ecce dedi te Deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed, frater tuus loquetur tibi ad populum. Dictum est etiam erit os tuum, et tu illi in his quæ ad Deum;··non dictum est, tu illi Deus.··Pharaoni autem dicitur Moses datus deus, et secundum analogiam propheta Mosi est datus Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei quæ audiunt ab eo; nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt, vel non merentur audire. GREG. hom. 8 super Ezech. Aliquando Deus nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Nuncupative, ut hic: Constitui te deum Pharaonis.··Et alibi: Applica illum ad deos.··Et alibi: Deus stetit in synagoga deorum,··etc. Essentialiter sicut hic: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob,··quod volens Paulus discernere ait: Ex quibus Christus secundum carnem natus est, qui est Deus benedictus in sæcula.··Nuncupative enim dicitur Deus inter omnia, essentialiter autem super omnia; ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non tantum Deum, sed Deum super omnia esse memoravit. Justus enim quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative: Christus autem super omnia, quia naturaliter Deus. AUG. Quæst. 18 in Exod. Assidue dicit Deus, etc. usque ad indurabo,··id est, quam durum sit demonstrabo.'

EXO 7:7 Multiple spaces in '7.7··Erat autem Moses octoginta annorum,··etc. STRAB. Propter circumcisionem scilicet, quæ octava die celebrari jussa est: eamdem enim significationem habet octogenarius quam et octonarius infra eum minor. Erat autem Moses octoginta annorum.··Quando Moses et Aaron locuti sunt ad Pharaonem, Moses erat octogenarius, Aaron vero octoginta trium annorum: quia lex per prædicatores ad gentes oblata circumcisionem spiritualem docuit, et ipsi perfecte mundari studebant, et sic fidem sanctæ Trinitatis prædicabant. Vers. 9'

EXO 7:10 Multiple spaces in '7.10··Tulitque Aaron,··etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulitque virgam coram Pharaone, etc., usque ad: Ero mors tua, o mors,··etc. Quæ versa est in colubrum.··Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis.'

EXO 7:11 Multiple spaces in '7.11··Vocavit autem Pharao sapientes,··etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur; vel, secundum Augustinum, dæmones, quamvis mali naturam suam non amiserunt: ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum, de quibus hoc agitur, afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt. Similiter.··In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem; et in secunda, cum ranæ ebulliunt; et in tertia cum ciniphos ingruunt; in quarta, cum cynomyia educitur; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Ægyptiorum, dicuntur similia.'

EXO 7:12 Multiple spaces in '7.12··Dracones.··Apo tou dicuntur, id est videre, quia vident acutius cæteris animalibus. Sed devoravit,··etc. AUG. Quæst. 21. Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica figmenta non absorbuisse, sed virgas, etc., usque ad Deus vero solus creator est verus, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit.'

EXO 7:13 Multiple spaces in '7.13··Induratumque,··etc. Induravit Deus cor Pharaonis, quia diabolum ita induravit post peccatum, ut pœnitentiæ compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job XLI dicitur: Cor ejus indurabitur quasi lapis.'

EXO 7:15 Multiple spaces in '7.15··Vade ad eum mane, ecce egredietur,··etc. ORIG. hom. 4. Primo quidem non intrat Moses ad Pharaonem, sed occurrit ei exeunti ad aquas; postea vero intrat; post hæc nec intrat, sed accersitus accedit: quia sive nobis in verbo Dei et assertione religionis certamen est cum Pharaone, sive obsessas ab eo animas eripere conamur, et est in nobis in disputatione luctamen, non prima fronte ingredi debemus ad ultima quæstionum loca, sed occurrendum est nobis adversario, et ad aquas suas, id est, auctoritates gentium philosophorum, ut ipsos primo arguamus et errasse doceamus; deinde ingrediendum ad interiora certaminis. Dicit enim Dominus: Nisi quis prius alligaverit fortem, non potestintrare in domum ejus et vasa ejus diripere Marc. 12.. Prius ergo ligandus est fortis et quæstionum vinculis constringendus, et ita intrœundum ad diripienda vasa. et liberandas animas quas deceptione et fraude possederat. Quod cum sæpius fecerimus, et steterimus contra ipsum, succincti scilicet lumbos in veritate, et stantes in Domino, et viriliter agentes, artifex antiquus et callidus victum se simulabit et cedere, ut negligentiores nos faciat ad certamen. Pœnitentiam quoque simulabit, deprecabitur nos discedere, sed non longe: vult nos aliqua parte sibi esse vicinos. Sed nisi ab eo longius recedamus, et mare transeamus, et dicamus cogitatione, locutione, et opere: Quantum distat ortus ab occidente, tantum fecit a nobis iniquitates nostras, salvi esse non possumus. Oremus ergo misericordiam Dei, ut et nos eripiat de terra Ægypti, de potestate tenebrarum, et Pharaonem cum exercitu suo tanquam plumbum demergat in aqua vehementissima. Nos autem liberati cum gaudio et exsultatione hymnum cantemus Domino. Gloriose enim honorificatus est, etc. ISID. Plagæ in Ægypto corporaliter gestæ sunt, sed in nobis spiritualiter geruntur. Ægyptus enim sæculi forma est.'

EXO 7:17 Multiple spaces in '7.17··Aquam fluminis,··etc. STRAB. Aqua in sanguinem versa mundanam sapientiam significat, in qua omnis qui manserit necatur, sicut in sanguine piscis. Mundana enim sapientia stultum putat Deum pro hominibus mori; huic ergo quicunque adhæserit vivere non poterit. ORIG. Aqua fluminis vertitur in sanguinem, cui Hebræorum pueros tradiderant necandos, ut auctoribus sceleris poculum redderet sanguinis: et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali cæde maculaverant, potando sentirent. Allegorice quoque aquæ Ægypti erratica et lubrica philosophorum dogmata sunt, quos parvulos sensu et intelligentia deceperunt: at ubi crux Christi lumen veritatis ostendit, necis suorum in pœnas et reatum sanguinis exiguntur. Unde: Omnis sanguis qui effusus est super terram, requiretur a generatione hac Matth. 23..'

EXO 7:20 Multiple spaces in '7.20··Quæ versa est in sanguinem,··etc. RAB. Primum præceptum de colendo uno Deo: Non erunt tibi dii alii præter me: prima plaga, aqua in sanguinem versa. Compara primum præceptum primæ plagæ: aqua, de qua generantur omnia, significat unum Deum, ex quo omnia; sanguis, carnem mortalem. Aqua ergo versa est in sanguinem, quia commutaverunt gloriam Dei incorruptibilis in similitudinem imaginis corruptibilis hominis,··et hæc quidem commutatio fit in corde impiorum. In sanguinem,··etc. Quia qui in rerum causis carnaliter sentiunt, hujusmodi correptionibus arguuntur, ut ex qualitate pœnarum agnoscant suum errorem.'

EXO 7:22 Multiple spaces in '7.22··Et induratum est cor Pharaonis.··AUG. Quæst. 22. Videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia incantatores Ægyptiorum similia fecerunt. Sed sequentia docent quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.'

EXO 7:24 Multiple spaces in '7.24··Foderunt autem,··etc. Quia gentilitas confusa de meditatione sæcularis philosophiæ, cum videt nihil vitale nec salubre esse in illa, studet investigando circumquaque quærens haustum sapientiæ, nec invenit, donec perveniat ad eum qui ait: Qui sitit, veniat ad me et bibat Joan. 7..'

EXO 8:2 Multiple spaces in '8.2··Ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis,··etc. STRAB. Tria sunt genera ranarum: unum fluviale et vocale, alterum ejus quæ calamita dicitur, de qua fertur quod si in os latrantis canis projicitur, statim obmutescit; tertium ejus quæ rubeta dicitur, eo quod in vepribus agat. ORIG. Ranæ significant carmina pœtarum, quæ inani et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo deceptionis fabulas intulerunt: ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. RAB. Secundum præceptum: Non accipies nomen Dei tui in vanum.··Nomen Dei veritas est: ipse enim ait: Ego sum veritas.··Qui loquitur veritatem, de Deo loquitur; qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur.··Veritatem enim loqui est rationabiliter loqui: vanitatem loqui, strepere est. Secundum ergo præceptum est de dilectione veritatis, cui contraria est dilectio iniquitatis. Loquitur veritas, perstrepit vanitas. Huic contraria est secunda plaga, ranarum abundantia, quarum loquacitas vanitatem significat. Amatores veritatis non accipiunt nomen Dei in vanum, quia a veritate in vanitatem non recedunt. Qui autem veritati contradicunt, et vanitate decepti decipiunt, ranæ sunt, tædium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi homines rationabiliter loquentes psal. 18: Non sunt loquelæ neque sermones quorum non audiantur voces eorum.··Audi ranas: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum,··etc.'

EXO 8:7 Multiple spaces in '8.7··Fecerunt autem malefici,··etc. AUG., quæst. 23. Quæritur unde, si jam ubique factum erat. Sed similis quæstio est, unde aquam in sanguinem verterint, si jam tota aqua Ægypti in sanguinem versa fuerat? Sed intelligendum est regionem ubi filii Isræl habitabant, talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magicæ potentiæ; quanquam potuerunt etiam, postquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura narrando conjunxit quod postea fieri potuit.'

EXO 8:10 Multiple spaces in '8.10··Qui respondit: Cras.··THEOD. Pharao cum scire vellet an Moysi et Aaron preces aliquid apud Deum valerent illos enim per noctem quiescere existimabat, ait: Cras,··ut ipsemet ad fluvium profectus, videret an ranæ cessassent. Quamobrem Deus, ut Mosi crederetur, non tantum eo ipso tempore quo Moses constituerat, ranas cessare fecit, sed et eas quæ in terra erant interire jussit, ut ne easdem rediisse existimarent.'

EXO 8:15 Multiple spaces in '8.15··Videns autem Pharao,··etc. AUG. Quæst. 24. Hic apparet non ideo tantum Pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, etc., usque ad non dixit munera, vel præmia, sed judicia tua.'

EXO 8:16 Multiple spaces in '8.16··Extende virgam,··etc. Mystice. Moses virga castigans Ægyptum legem significat, quæ mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga quoque per quam Ægyptus corrigitur, et Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur et diabolus superatur vel triumphatur. Virga projecta fit serpens, qui sapientiam significat, secundum illud Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes,··etc. Virga serpentes magorum devoravit, et crux Christi, cujus prædicatio videtur stultitia, omnem sapientiam mundi superat. Unde: De me enim ille scripsit Joan. 5.. Virga in terram projecta versa est in serpentem, quia cum mysterium crucis ad fidem hominum venit, sapientiam mundi stultam fecit. Et sint sciniphes,··etc. ORIG. Hoc animal pennis suspenditur per æra volitans, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus tamen cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animal arti dialecticæ comparatur, quæ minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circum venit, ut deceptus nec videat nec intelligat unde decipiatur. RAB. Moraliter. Tertium præceptum: Memento diem sabbati sanctificare.··Quo insinuatur vacatio et tranquillitas mentis, quam bona conscientia facit. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Unde: Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum?··etc. Isa. 66.. Inquieti ergo a Spiritu sancto resiliunt, provocatores rixarum, amatores calumniarum, nec admittunt quietem sabbati spiritualis. Esto ergo mansuetus, non sit tumultus in corde tuo, volitantibus per corruptionem phantasmatibus et pungentibus te. Audi Deum dicentem psal. 45: Vacate etvidete quoniam ego sum Deus.··Tu per inquietudinem vacare non vis, et cæcatus exigis videre quod non potes. Attende enim contrariam plagam: sciniphes nati sunt in terra Ægypti de limo, muscæ scilicet minutissimæ inquietissimæ, inordinate volantes, in oculos ruentes, et negantes hominibus requiem; dum abiguntur, redeunt; sic phantasmata inquietorum. Præceptum tene, plagam cave.'

EXO 8:18 Multiple spaces in '8.18··Erantque sciniphes.··Sanguis est doctrina philosophorum: ranæ, figmenta pœtarum; sciniphes, sophismata dialecticorum: quæ omnia mundum deceperunt.'

EXO 8:19 Multiple spaces in '8.19··Digitus Dei est hic,··etc. ISID. ex Aug. ep. 119. In tertio signo magi deficiunt, dicentes: Digitus Dei est:··qui typum hæreticorum et animositatem habuerunt. Unde: Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem,··etc. II Tim. 3.. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem præstat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscæ gravissimæ significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic,··ne intelligant unde decipiantur. STRAB. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimæ divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum. AUG., quæst. 25 in Exod., tom. 3. Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc., usque ad,··quamvis de Filio non tacuerunt.'

EXO 8:20 Multiple spaces in '8.20··Hæc dicit Dominus,··etc. RAB. Quartum præceptum: Honora patrem tuum et matrem tuam.··Huic contraria est quarta plaga, scilicet cynomyia, id est, canina musca: caninum est parentes non agnoscere; unde catuli eorum cæci nascuntur.'

EXO 8:21 Multiple spaces in '8.21··Omne genus muscarum.··ISID. Mystice. Quarto loco Ægyptus muscis percutitur. Musca autem insolens et inquietum animal est, in qua insolentes curæ carnalium desideriorum figurantur. Ægyptus vero muscis percutitur, quia corda eorum qui sæculum diligunt, desideriorum inquietudinibus feriuntur. LXX: cynomyiam,··id est, muscam caninam, posuerunt: per quam canini mores significantur, in quibus humanæ mentis voluptas, et libido carnis arguitur. Potest etiam forensis eloquentia hominum significari per muscam caninam, qui velut canes alterutrum se lacerant. PROCOP. Deus non magnis belluis utitur in expugnanda Ægypto, sed contemptissimarum bestiolarum et insectorum ministerium accersit: ne scilicet illarum potentiæ ascriberetur effectus. Abjectis illis et infirmis bestiolis tribuit vires inexpugnabiles, adeo ut desperet Ægyptus se posse illis bestiolis resistere, et clamitet: Digitus Dei hic est:··Nam manum Dei non feret universus mundus conglobatus. ORIG. Cynomyia hæreticorum [Al.,··Cynicorum] secta, qui ad reliquas deceptionis suæ improbitates, voluptatem et libidinem summum prædicant bonum. Quoniam igitur per hæc singula prius deceptus est mundus, merito adveniens sermo et lex Dei hujusmodi correptionibus arguit, ut ex qualitate pœnarum qualitates proprii cognoscant erroris.'

EXO 8:22 Multiple spaces in '8.22··Faciamque mirabilem,··etc. AUG., quæst. 26. Hoc in prioribus signis intelligendum est factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei nullis talibus plagis vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur; unde jam incipiunt signa, quibus magi similia non conati sunt facere. Pro certo est enim quia ubique fuerant sciniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen vel Gesen: ibi conati sunt magi similia facere, nec potuerunt: quousque ergo deficerent, nihil de illius terræ separatione dictum est, sed ex quo cœperunt ea fieri quæ illi nec auderent conari.'

EXO 8:24 Multiple spaces in '8.24··Et venit musca gravissima,··etc. AUG., ibid. Musca pro multitudine muscarum posita. Nescio enim quomodo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum: sæpe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter, dicitur; verbi gratia: Est illic miles, quam sunt milites illic; est illic piscis, plus significat quam sunt illic pisces.'

EXO 8:26 Multiple spaces in '8.26··Abominationes.··Perversi abominantur bona Ægyptii, id est, cives hujus sæculi abominantur oves, id est, simplicitatem bonorum. Sicut enim boni abominantur mala, ita mali bona. Unde abominantur boni virum impium, et impii eos qui in recta sunt via. AUG. Quæst. 28. In eremum dicebat Moyses se velle ire ubi Ægyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod de pastoribus diximus, qui erant Ægyptiis abominabiles: et ideo separatam terram Isrælitæ receperunt in Ægypto. Sic enim sacrificia Isrælitarum abominationes sunt Ægyptiis, sicut iniquis vita justorum. STRAB. Historice.··Ægyptii abominantur oves et eas adorant propter Jovem Ammonem, qui cum capite arietino pingitur. Item: bovem colunt Ægyptii, qui consecratus est Api, sicut vacca Isidi. Apis enim erat maximum numen Ægyptiorum, qui semel in anno certo tempore apparebat sacerdotibus eorum. Illi vero cum hymnis et laudibus eum prosequentes, quasi lymphatici prophetabant. GREG., lib. XVIII Moral., c. 28, tom. 2. Ægyptus muscis percutitur, etc., usque ad Vacate et videte, quoniam ego sum Deus.'

EXO 8:32 Multiple spaces in '8.32··Et ingravatum est,··etc. AUG., quæst. 29. Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: Ingravavit Pharao cor suum etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum.··Certe nunc non dictum est, Ingravatum est cor Pharaonis, sed ingravavit Pharao cor suum.··Sic utique in omnibus plagis. A voluntate hominis est origo vitiorum. Moventur autem causis corda hominum, alia sic, alia vero sic, etiam non diversis causis, sæpe diverso modo, secundum proprias qualitates, quæ ex voluntatibus veniunt.'

EXO 9:1 Multiple spaces in '9.1··Dixit autem Dominus ad Moysen,··etc. PROCOP. Primi inter jumenta computantur equi, qui sunt mendaces seu falsi ad salutem. Deinde jumenta immunda, quæ nec ungulas findunt, nec ruminant, currui tamen junguntur. Deinceps cameli, qui quamvis propter ruminationem quasi mundi reputentur, tamen quia eorum ungula non sulcatur, censentur immundi. Verumtamen partim mundæ partim immundæ conditionis cameli perhibentur. Cæterum quia hæc plaga, ut parum noxia propter vilitatem immundorum animalium credebatur, transit ad boves, dehinc ad placidissimum animalium, ovem. ORIG., hom. 4. Quinto loco animalium nece vel pecudum Ægyptus verberatur. In quo vecordia vel stultitia mortalium arguitur, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum sed pecudum ligno et lapidibus impressis: Ammonem Jovem in ariete venerantes, Anubim in cane, Apim in tauro, et cætera portenta deorum, quæ Ægyptus miratur, ut quibus cultum credebant esse divinum, in his viderent miserandum supplicium. RAB. in Exod., tom. 2. Quintum præceptum est: Non mæchaberis,··etc., usque ad attende plagam: si pecus es, saltem mori time.'

EXO 9:7 Multiple spaces in '9.7··Ingravatumque est,··etc. AUG., quæst. 30. Si pecora Isrælitarum morerentur, videretur causa competens quare cor ejus gravaretur ad contemptum Dei, tanquam si magi ejus pecora Isrælitarum occidissent; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est.'

EXO 9:8 Multiple spaces in '9.8··Tollite plenas,··etc. AUG., quæst. 31. Alia littera: Sumite plenas manus vobis favillæ de fornace, et asperget Moyses,··etc. Superiora signa virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron extendebat super aquam, vel ad terram percutiebat. Nunc vero interpositis duobus signis, de cynomyia scilicet et mortibus pecorum, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operantur, dicitur ut Moyses favillam spargat in cœlum; ambo jubentur sumere, sed ille spargere non in terram sed in cœlum: tanquam Aaron qui datus erat ad populum terram percutere deberet, vel in aquam sive in terram manum extendere; Moyses vero, qui erat in his quæ ad Dominum, favillam jubetur spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron aliquid manu operantur? Quid sibi vult ipsa diversitas? Neque enim nihil. RAB. Sextum præceptum: Non occides;··sexta plaga, pustulæ in corpore, vesicæ bullientes et scatentes, incendia vulnerum et favillæ fornacis. Ardent enim homicidæ ira, insania. Si posses videre animas homicidarum, plus plangeres eas quam putrescentia corpora ulceratorum.'

EXO 9:9 Multiple spaces in '9.9·· ORIG., ibid. Vulnera et vesicæ cum fervore in sexto verbere producuntur. In ulceribus dolosa purulentaque malitia arguitur; in vesicis tumens et inflata superbia: in fervore, ira et furoris insania.'

EXO 9:13 Multiple spaces in '9.13··Induravitque Dominus cor,··etc. ORIG., ibid. Nota quia in sexta plaga non dicitur, Induratum est cor Pharaonis, sed aliquid terribilius additur; scriptum est enim quia induravit Dominus cor Pharaonis,··etc. Rursus in septima cum grando et ignis Ægyptum vastat, induratur quidem cor Pharaonis, sed non a Domino. In octava vero, ubi locusta producitur, dicitur Dominus indurare cor Pharaonis. Et in nona cum tenebræ palpabiles fiunt, tandem vero cum, exstinctis primogenitis, Isrælitæ discessissent, ita dicitur: Et induravit Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et servorum ejus, et insecutus est eos.··Sed et cum Moyses de terra Madian ad Ægyptum mittitur et præcipitur ei facere prodigia, additur: Facies ea in conspectu Pharaonis: Ego autem indurabo cor Pharaonis,··etc. Hinc primum dictum est a Domino: Ego indurabo cor Pharaonis,··etc. Secundo quoque, enumeratis principibus, Isræl dicitur: Ego indurabo cor Pharaonis,··etc. Non frustra facta est ista varietas, ut nunc dicatur Dominus indurasse cor Pharaonis, nunc sponte esse induratum. Video Paulum tanquam intelligentem quid differat, induratum esse cor Pharaonis, et indurasse Dominum cor Pharaonis dicere Rom. 2: An divitias bonitatis ejus, et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit,··etc. Hic sine dubio eum qui sponte induratus est, culpat. Alibi vero, velut quæstionem super hoc proponens, dicit: Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat,··etc. Addit etiam his: O homo, tu qui es qui respondeas Deo Rom. 9.. Per quod de eo qui a Domino dicitur induratus, non tam quæstionis solutione, quam apostolica auctoritate respondit, pro incapacitate auditorum, sicut alibi ait II Cor. 12.: Et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.··Unde in sequentibus eum qui non tam studiorum merito quam sciendi cupiditate secretioribus se quæstionibus curiosius [curiosus] immergit, deterret dicens Rom. 9: O homo, quis es qui respondeas Deo.··RAB. Septimum præceptum: Non furaberis;··septima plaga, grando in fructibus. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Dum furaris, acquiris vestem, amittis fidem: lucrum visibile, damnum invisibile: lucrum de tua cæcitate, damnum de Domini nube. Qui enim malo desiderio forinsecus furantur, de judicio intrinsecus grandinantur, et ager cordis eorum devastatur.'

EXO 9:16 Multiple spaces in '9.16··Idcirco autem posui te,··etc. AUG., quæst. 32. Hæc verba Apostolus posuit, etc., usque ad ad eorum utilitatem ergo Pharao est servatus.'

EXO 9:18 Multiple spaces in '9.18··En pluam cras,··etc. ORIG. Hucusque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur: post hæc veniunt verbera de supernis.'

EXO 9:19 Multiple spaces in '9.19··Mitte ergo jam nunc,··etc. AUG., quæst. 35 in Exod., tom. 3. Hoc non tam indignanter quam misericorditer præmonere videtur Deus, etc., usque ad quoniam mortem pecorum minatus est Deus, quamvis id Scriptura tacuerit. PROCOP. Cæterum providentia divina factum est ne jumenta interirent omnia. Nam opus erat jumentis quæ traherent currus quibus Pharao postmodum insecuturus erat fugientes, ut eos in solitudine trucidaret. Verum divina providentia aliter totum gubernavit negotium.'

EXO 9:22 Multiple spaces in '9.22··Extende manum,··etc. PROCOP. Admonendus est hoc loco lector, Mosem non juberi omnia miranda facere virga, sed saltem quædam: quædam quoque prædicere, ut culices et jumentorum interitum: quædam manuum ministerio peragere, ut dum accipit fuliginem de camino et grandinem concitat. Sed quæ horum est causa? Ne vulgus opinetur magica superstitione virgam esse factam, et ipsi mirificos illos effectus assignarent.'

EXO 9:23 Multiple spaces in '9.23··Extenditque Moyses virgam,··etc. ORIG., ubi supra. Illud quoque notandum, quod quædam verbera inferre dicitur Aaron Pharaoni vel Ægypto, quædam Moses, quædam vero ipse Dominus. In prima enim plaga, ubi aquas vertit in sanguinem, elevat Aaron virgam et percutit aquam. In secunda percutit aquas et educit ranas. In tertia extendit manum et percutit virga pulverem terræ et fiunt sciniphes. In quarta dicitur Dominus fecisse, ut veniret cynomyia. In quinta quoque cum exstinguuntur pecora, dicitur fecisse verbum hoc. In sexta vero Moses aspergit favillam, et fiunt ulcera et vesicæ. In septima elevat manum in cœlum et fiunt voces et grando scilicet, etc. In octava similiter extendit manus in cœlum, et Dominus inducit ventum, et adducit locustas. Sed et in nona extendit manum in cœlum, et fiunt tenebræ et caligo. In decima vero finis et perfectio totius operis ministratur a Domino. Sicut enim dicitur: Et Dominus percussit omne primogenitum in terra Ægypti.··IDEM. Est alia observanda differentia: in prima enim plaga cum aqua vertitur in sanguinem, nondum dicitur Mosi ut intraret ad Pharaonem, sed, vade in occursum ejus,··etc. In secunda vero, constanter et fideliter ministrata prima, dicitur ad eum: Intra ad Pharaonem,··etc. In tertia vero sciniphes inferuntur, magi cedunt confitentes, quia digitus Dei est hic.··In quarta vero vigilare jubetur Moses mane, et stare contra Pharaonem procedentem ad aquas, cum cynomyia replentur Ægyptiorum domus. In quinta cum pecora delentur, ad Pharaonem intrare jubetur. In sexta contemnitur Pharao, nec dicitur quod intraverint Moses et Aaron ad eum, quia facta sunt ulcera et vesicæ cum fervore etiam super maleficos, et non poterant resistere Mosi. In septima vigilare jubetur valde mane, et stare contra Pharaonem, cum grandinem et ignem producit et voces. In octava intrare præcipitur ad eum cum locusta producitur. In nona rursus contemnitur Pharao, et Mosi [Moses] præcipitur ad cœlum extendere manus, ut fiant tenebræ palpabiles: nec intrat, sed vocatur ad Pharaonem. Similiter in decima, cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Ægypto. Et Dominus dedit tonitrua,··etc. ID., homil., 4. Vide temperamentum divinæ correctionis: non cum silentio verberat, sed dat voces, et doctrinam cœlitus mittit, per quam possit mundus castigatus culpam suam agnoscere. Dat grandinem per quam tenera vastantur adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos quos debebat depasci, de quo dicit Dominus Luc. 12: Ignem veni mittere in terra Luc. 12.. Per hunc ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. IDEM. Sunt alia multa observanda, in quibus divina indicatur sapientia. Primo enim non flectitur Pharao cum aqua in sanguinem vertitur. In secundo parum molliri videtur: Vocavit enim Moysem et Aaron, dicens: Orate pro me Dominum,··etc. In tertio magi cedunt, dicentes: Digitus Dei est hic,··etc. In quarto per cynomyiam verberatus, dicit: Euntes immolate Domino Deo,··etc. In quinto, ubi neces pecudum esse dicuntur, non cedit, sed amplius induravit. Similiter in sexto super plaga ulcerum. In septimo vero, cum grandine vastatur et ignibus, vocavit Moysen et Aaron, dicens: Peccavi etiam nunc, Dominus justus, ego autem et populi mei iniqui,··etc. In octavo cum locustis urgeretur, festinanter vocavit Mosen et Aaron dicens: Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vos. Suscipite peccatum meum, etiam nunc orate ad Dominum Deum vestrum.··In nono, cum tenebris suffunditur, vocat Mosen et Aaron, dicens: Ite et servite Domino Deo vestro.··In decimo, cum primitiva exstinguuntur, vocat eos nocte et dicit: Surgite, exite de populo meo, vos et filii Isræl,··etc. Et adjungit: Benedicite autem et me.··Non possunt hæc explicari nisi eodem spiritu quo gesta sunt, quia, secundum Apostolum I Cor. 14., spiritus prophetarum prophetis subjectus est; non ergo quibuscunque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subjecta.'

EXO 9:30 Multiple spaces in '9.30··Novi autem quod,··etc. AUG., quæst. 35 in Exod. De fragore cœli et grandine exterritus erat Pharao. Unde rogabat Mosen ut oraret pro eo, confitens iniquitatem suam et populi sui. Sed Moses alium timorem quærebat. Facile enim est pœnam timere: sed non est hoc Deum timere, illo scilicet pietatis timore, de quo Jacob dicit: Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac adfuissetmihi, nunc me inanem dimisisses Gen. 31..'

EXO 10:1 Multiple spaces in '10.1··Ego enim induravi cor ejus,··etc. AUG., quæst. 36 in Exod. Hæc non ita dixit tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia, sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos; quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur, ingravavi cor ejus.··Plagæ Ægyptiorum eruditio est filiorum Isræl, ne similiter indurentur, et similia patiantur. Multato pestilente sapientior erit parvulus. ORIG. Possunt decem plagæ quibus Ægyptus per Isrælitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia hæc in figura nostri facta sunt. Christianus et Isræliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Ægyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Ægyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Mosi, hic decem edicta contra Christum. Diversæ ibi plagæ Ægyptiorum, diversæ hic calamitates Romanorum. Ibi primum sanguis de puteis et fluminibus manat, hic prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus. Ibi secunda plaga, ranæ in penetralibus, inedia pene habitatores exstinxit: hic sub Domitiano satellites effrenati, jussu cruenti principis, et inopia pene omnes Romanos cives dispersit. Ibi tertia plaga sciniphes, musculæ sævissimæ, quæ media æstate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur: hic tertia plaga sub Trajano Judæos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti, grassati sunt. Præterea multæ urbes iisdem temporibus corruerunt terræ motu. Ibi quarta plaga, muscæ caninæ, alumnæ putredinis, vermium matres; hic sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Italiam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna dispersum, morte dissolutum, putredini et vermibus dedit. Ibi quinta plaga, pecorum et jumentorum: hic sub Severo persecutore civilibus bellis propria viscera et adjumenta reipublicæ, id est, plebes provinciarum et legiones militum, comminutæ sunt. Ibi sexta plaga, vesicæ turgentes ulceraque manantia: hic plaga quæ post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro ira et perfidia non per vulgi cædem, sed per vulnera morientium principum et potentium exaltata est. Ibi septima plaga, coacta in ære grando, quæ hominibus et jumentis fuit exitio: hic sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spatia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci. Ibi octava correctio, excitatæ undique locustæ: hic excitatæ undique gentes Romanum orbem cædibus et incendiis vastaverunt. Ibi nona plaga, tenebræ tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes: hic Aureliano persecutore decernente, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus. Ibi decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio: hic omnium perditio idolorum, quæ primitus facta in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit: hic quoque hæc omnia fecit, et etiam credidit. IDEM. Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi Ægyptiorum vasa pretiosa Hebræis tradita sunt: hic Ecclesiæ Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt. IDEM. Ægyptiis post decem plagas dimissos Hebræos persequentibus maris irruit interitus: nos quoque peregrinantes persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem judicii, Christo duce et judice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis æterni submergentur.'

EXO 10:4 Multiple spaces in '10.4··Ecce ego inducam cras locustam,··etc. RAB. Octavum præceptum: Falsum testimonium non dices:··octava plaga, locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo et consumit mentiendo. Unde: Si mordetiset consumitis, videte ne ab invicem consumamini Gal. 5.. ORIG. hom. 4 in Exod. Puto per hoc genus plagæ dissidentis semper, a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum: homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt. STRAB. Per locustam, quæ regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis pœnis multati, semper in duritia sua manent, tanquam nullum habeant rectorem. Locustam.··ISID. Locustæ pro mobilitate levitatis accipiuntur tanquam vagæ et salientes animæ pro voluptate sæculi.'

EXO 10:13 Multiple spaces in '10.13··Et extendit Moses virgam.··RAB. Quædam prodigia fiunt per Mosen, quædam per Aaron, quædam vero per ipsum Dominum; ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat: in quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Mosi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus. GREG., lib. 31, Moral., cap. 20. Exhibitæ cœlitus Ægypti plagæ, etc., usque ad cum vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium opera enervant.'

EXO 10:19 Multiple spaces in '10.19··Non remansit ne una quidem,··etc. AUG. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua ille fiebat obstinatior dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt.'

EXO 10:21 Multiple spaces in '10.21··Extende manum,··etc. AUG. Tertio dicitur ad Mosen: Extende manum tuam in cœlum,··ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in cœlum. Quod ergo dictum est ad Mosen: Extende manum tuam super terram Ægypti, et ascendat locusta super terram,··credo id significari, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora. ORIG. Nona plaga tenebræ sunt, ut mentis eorum cæcitas arguatur, vel ut intelligant divinæ dispensationis et providentiæ obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum Psal. 17.: quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. STRAB. Per tenebras insipientia eorum [Judæorum] ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum pœnæ devenirent. Etiam vel per tenebras arcanum divini judicii significatur, quo justos misericorditer salvat, impios juste condemnat.'

EXO 10:24 Multiple spaces in '10.24··Oves tantum,··etc. AUG. in Locutionibus in Exod., l. 52. Græcus habet, præter oves et boves relinquite,··et est inusitata locutio, nisi post distinctionem inseratur, relinquite;··et subaudiatur, ista, ut sit sensus: Ite præter oves et boves, et relinquite ista. Solet enim talis eclipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum. RAB. Nonum præceptum: Non concupisces uxorem proximi tui:··nona plaga, densæ tenebræ. Est enim quædam mœchia etiam in appetendo uxorem alienam quando cuivis non sufficit sua, etiam alienam tentare. Vere densæ sunt tenebræ; nihil enim tam dolet patiens, nihil tam nolit pati faciens: qui hoc facit vere cæcatur furore horribili.'

EXO 11:2 Multiple spaces in '11.2··Dices ergo omni plebi,··etc. AUG., quæst. 94 in Exod., tom. 3. Non debet hinc quisque exemplum sumere, etc., usque ad ut nec isto damno ferirentur, qui aliis plagis percussi non erant. Ut postulet vir,··etc. GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 17. Mentes usui vitæ carnalis inhærentes, etc., usque ad major fortitudo spiritus nuntiatur.'

EXO 11:3 Multiple spaces in '11.3··Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis,··etc. Qui scilicet habitabant cum Hebræis in terra Gessen, et pro ipsis novem plagis læsi non erant, ideoque eos diligebant: decima plaga afflicti sunt, cum discessissent Hebræi ab eis.'

EXO 11:5 Multiple spaces in '11.5··Et morietur omne primogenitum,··etc. ORIG. hom. 4 Ad ultimum primitivorum infertur interitus, in quo fortassis est aliquid supra nostram intelligentiam, quod commissum ab Ægyptiis videatur in Ecclesiam primitivorum, quæ ascripta est in cœlis. Unde etiam exterminator angelus ad hoc ministerium mittitur, qui parcit illis tantum qui utrosque postes agni sanguine signatos habuerunt. Delentur iterum primogenita Ægyptiorum: sive eos principatus et potestates, et mundi hujus rectores tenebrarum dicamus, quos adventu suo Christus traduxit, id est captivos duxit et captivavit, cum in ligno crucis triumphavit: sive auctores et inventores falsarum religionum, quas Christi veritas cum suis exstinxit auctoribus. Principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum, primogenita sunt Ægyptiorum quod [Al.,··qui] in ultima plaga, cum scilicet finis mundi advenerit cum separabit oves ab hædis, grana a paleis, damnabuntur, amissa vagandi et tentandi licentia. ORIG. Moraliter. Anima, dum in hoc mundo in erroribus vivit, ignorantia veritatis, in Ægypto posita est: si appropinquare cœpit lex Dei, aquas in sanguinem convertit, id est fluidam et lubricam juventutis vitam convertit ad sanguinem Veteris vel Novi Testamenti. Deinde educit lex ex ea vanam et inanem loquacitatem adversum Dei providentiam, ranarum querelæ similem. Purgat etiam malignas cogitationes ejus, et sciniphum mordacitati similes calliditatis aculeos discutit. Libidinum quoque morsus cynomyiæ spiculis similes depellit: stultitiamque et intellectum pecudibus similem per quam homo, cum in honore esset, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus,··etc. Psal. 48. Arguit ulcera peccatorum, arrogantiæ tumorem, et fervorem furoris exstinguit. Adhibet post hæc voces filiorum tonitrui, id est evangelicas et apostolicas doctrinas, et castigationem grandinis, ut luxuriam voluptatesque cœrceat; et simul ignem pœnitentiæ, ut dicat: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis Luc. 24.? Nec non locustarum ab ea subducit exempla, quibus depascantur omnes inquieti et turbidi motus ejus, ut discat omnia secundum ordinem facere. Ubi vero sufficienter fuerit castigata pro moribus, cum auctorem verberum senserit, confitens quia digitus Dei est,··et parum agnitionis acceperit: tunc præcipue gestorum suorum tenebras videt et errorum caliginem, et tunc merebitur ut exstinguantur in ea primogenita Ægypti. Omnis enim anima cum ad supplementum ætatis venerit, et velut naturalis lex cœperit in ea jura sua defendere, primos motus secundum desiderium carnis producit, quos ex concupiscentiæ vel iræ fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi privilegium singulare de Christo propheta dicit: Butyrum et mel manducabit; priusquam faciat aut proferat maligna, eliget bonum Isa. 7.; quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, resistet malitiæ, ut eligat quod bonum est. David autem de se dicit: Delicta juventutis meæ et ignorantiasmeas ne memineris Psal. 24.. Quia ergo hi primi animæ motus secundum carnem prolati in peccatum ruunt, merito in morali loco primogenita Ægyptiorum primitiva ponuntur, quia exstinguuntur si reliquæ vitæ conversatio emendatiorem dirigat cursum. Sic ergo in anima, quam lex divina ab erroribus susceptam castigat, primogenita Ægyptiorum delentur, nisi post hæc omnia in infidelitate perdurans, nolit jungi Isræliticæ plebi, ut exeat de profundo et evadat incolumis, sed in iniquitate permaneat, et descendat tanquam plumbum in aquam validissimam. Iniquitas enim, secundum Zachariam ZAC. 5., sedet super talentum plumbi: et ideo qui permanet in iniquitate, tanquam plumbum demergitur in profondum.'

EXO 11:7 Multiple spaces in '11.7··Apud omnes,··etc. AUG. in libro Locutionum. Elegantissima locutio est: per canem quippe extremum significavit, vel hominum, vel pecorum: ita commendavit quanta in Hebræis quies futura esset, Ægyptiis acerba orbitate clamantibus.'

EXO 11:9 Multiple spaces in '11.9··Non audiet vos Pharao,··etc. AUG., quæst. 40 in Exod. Tanquam opus fuerit Pharaonis inobedientia ut signa illa multiplicarentur: quæ utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum. Sed hoc Dei fuit, malitia illius cordis bene utentis, non Pharaonis Dei patientia male abutentis.'

EXO 12:2 Multiple spaces in '12.2··Mensis iste,··etc. RAB. Hic est Aprilis, qui apud Hebræos Nisam, apud Macedones dicitur, et dicitur Aprilis quasi aperilis, quia tunc aperitur terra proferendis virgultis herbis ac floribus: vel Aprilis a Venere, quasi Aphroditis; Venus enim Græce Aphrodite dicitur. Hunc Hebræi primum habent, quia XV Kalendarum ejus prima dies sæculi fuit: quarta decima vero, dies secunda; tertia decima, tertia: duodecima, quarta: qua sol et luna condita sunt, et tunc primum æquinoctium fuit; sol enim in oriente, luna in occidente, sphæram mundi ex æquo dividebant. STRAB. Hic est Nisan, secundum Hebræos, in quo factus est mundus, cujus plenilunium post æquinoctium vernale semper est attendendum: in quo populus Isræl a servitute Ægypti liberatur, et genus humanum sanguine Christi a potestate diaboli eripitur. Decima die mensis tollitur agnus, quarto decimo immolatur: quia in lege passio Christi figuratur, Evangelii gratia coruscante impletur; denarius enim, propter decalogum, legem significat; quaternarius vero, quatuor evangelia.'

EXO 12:5 Multiple spaces in '12.5··Erit autem,··etc. AUG., quæst. 42 in Exod., tom. 3. Movere potest illa locutio, etc., usque ad quid illo præcepto figuratum sit. Juxta quem ritum,··etc. Allegorice. Quia de justis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret. Vel quia Christus Judæis hædus erat, dicentibus: Hic homo peccator est Joan. 9., nobis autem agnus absque macula. Vel quia in similitudine carnis peccati apparuit et pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet I Petr. 2.. STRAB. Decima die Aprilis Hierosolymam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Judæis usque ad quartam decimam diem, id est, usque ad quintam feriam, qua cum apostolis cœnavit, et post traditus est.'

EXO 12:7 Multiple spaces in '12.7··Et sument de sanguine ejus,··etc. GREG., homil. 22 in Evang., tom. 2. Sanguis ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur, etc., usque ad quia crucem passionis ejus in fronte portamus.'

EXO 12:8 Multiple spaces in '12.8··Et edent carnes,··etc. GREG., ibid. Nocte agnum comedimus, etc., usque ad de fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Cum lactucis,··etc. GREG., ibid. Lactucæ agrestes valde amaræ sunt, etc., usque ad ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat.'

EXO 12:9 Multiple spaces in '12.9··Caput cum pedibus,··etc. GREG., ibid. Caput Christi Deus I Cor. 11.. Caput ergo agni vorare, etc., usque ad nemo in hujus vitæ itinere torpeat, ne in patria locum perdat. GREG. NYSS., de Vita Mosis. Illis rerum involucris monet ut per hæc ænigmata considerare et intelligere velimus transitum quemdam esse hanc vitam nostram. Nam postea quam ingressi ad eam sumus, necessitate quadam ad exitum semper compellimur, ad quem paratos nos esse vult manibus et pedibus reliquoque ad iter apparatu. Ne igitur spinis in hoc arduo vivendi itinere pedes lædantur, non nudis pedibus, sed durioribus calceis communiti itinerare debemus. Spinæ autem, quæ pedibus infixæ non solum retinent retardantque, verum etiam enecant, peccata sunt, a quibus durities calceorum defendit, continens videlicet, tenuis ac dura vita, quæ debilitat atque frangit spinarum acumina, quibus a parvo tenuique principio ad anteriora, usque peccata sic ingrediuntur, ut pœnitus occidant. Ad hanc vitam faciendam talaris vestis et effusa, id est voluptuosa et vitiosa vivendi ratio, quæ latissime patet, impedimento est: quare cingulo quodam trahenda est et coarctanda, ne huc atque illuc circumfluat. Cingulus vero modestia est et diligens vivendi ratio, quæ nos monet ad necessitatem, non ad voluptatem, rebus uti. Baculus quo feras repellimus, et nonnunquam sustentamur, spes est. Ex igne autem solum cibus nobis propositus est, quoniam fides, quæ per cibum illum significatur, ardentissima esse debet, nihil humidum aut labile possidens. Phase.··Hebraice est Pesach, Græce, id est, transitus;··quia a filiis Isræl ex Ægypto migrantibus primum celebratum est: nobis quoque migrandum est de transitoriis ad æterna, de terrenis ad cœlestia.'

EXO 12:12 Multiple spaces in '12.12··In cunctis diis,··etc. Ferunt Hebræi quia omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terræ, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Ægypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.'

EXO 12:14 Multiple spaces in '12.14··Habebitis autem hanc diem,··etc. AUG., in Exod. quæst. 43, tom. 3. Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum, æternum vel æternalem;··quod Græce dicitur, non sic accipiendum est, etc., usque ad omni tempore præsentis vitæ simplicitas servanda, malitia cavenda.'

EXO 12:18 Multiple spaces in '12.18··Primo mense quarta decima,··etc. RAB. Mystice. Vespera quarti decimi diei primi mensis, in quo Pascha celebratur, et agni immolatio perficitur, depositionem veteris hominis significat, et initium novi, qui in baptismo Christi mortem figurante inchoatur. Unde: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus,··etc. Gal. 3.. A vespera ergo quarti decimi diei primi mensis usque ad vesperam vicesimi primi integram, scilicet septimanam, azyma jubemur [jubentur] comedere, quia a perceptione baptismi usque ad finem vitæ simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde Petrus: Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationem, sicut modo geniti infantes,··etc. I Petr. 2..'

EXO 12:21 Multiple spaces in '12.21··Seniores.··Nota quod non pueris, non juvenibus, mandata Dei primo communicat, sed senioribus, quia in senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia.'

EXO 12:22 Multiple spaces in '12.22··Fasciculumque hyssopi,··etc. STRAB. Hyssopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem: et significat veram humilitatem, cujus exemplum Christus nobis in semetipso præbuit. Fasciculum ergo hyssopi sanguine tingimus, quando, memores humilitatis Christi, eum imitari studemus. Tingite in sanguine,··etc. AUG., quæst. 46 in Exod. Quæritur quem sanguinem dicat juxta ostium, cum illius agni sanguinem velit intelligi, cujus immolatione Pascha fit. An præcipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus juxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est juxta ostium,··quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excepit, juxta ostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit.'

EXO 12:23 Multiple spaces in '12.23··Et non sinet percussorem,··etc. STRAB. Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri: quicunque enim fuit, præcepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei. Decimum præceptum est: Non concupisces rem proximi tui,··etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio præcepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur: pejus enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte præceptum suum habet: concupiscere autem rem proximi, etiamsi justa successione quæras, non licet. Qui enim volunt res alienas tanquam juste possidere, et hæredes quærunt morientibus illis esse. Cum laudas rem relictam quasi jure possidentem, Deus damnat injuste cupientem. Qui enim quæris ab aliquo hæres fieri, non vis ut habeat hæredes, in quibus nihil charius primogenitis est. Jure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi juris umbram perquiris, et, quæ meliora sunt, cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non præcessit. Omnia opera bona sunt filii spirituales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non charitate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas.'

EXO 12:30 Multiple spaces in '12.30··Neque enim erat domus,··etc. AUG., quæst. 44 in Exod. Cum primogeniti tantum morerentur, quomodo nulla erat domus in qua non esset mortuus? An et hoc divinitus fuerat procuratum, ut in omnibus domibus essent primogeniti, in quibus percuterentur Ægyptii, etiam qui habitabant in terra Gessen? Hominum quippe erant hic, vel animalium, non terræ; id est, homines et animalia primogenita moriebantur, occulto et angelico percussu: non aliquid in terra vel in cœlo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebræ. A talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, perveniebat beneficium ad Ægyptios qui in ea cum Hebræis morabantur: hac vero omnes percussi sunt.'

EXO 12:34 Multiple spaces in '12.34··Conspersam farinam,··etc. AUG. Mystice. Sine fermento proficiscuntur filii Isræl de Ægypto; ut exeuntes de hoc sæculo abjiciamus fermentum malitiæ et nequitiæ, et epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.'

EXO 12:35 Multiple spaces in '12.35··Et petierunt,··etc. AUG., quæst. 45. Hoc jam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur: nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Ægyptios qui cum Hebræis habitabant. Vasa aurea,··etc. Hæc doctrinas significant, quæ ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur; vel animas pretiosas ex gentibus, tanquam vasa aurea et argentea; cum vestibus, id est, corporibus: quæ se adjungunt populo Dei, ut semel de hoc sæculo tanquam de Ægypto liberentur.'

EXO 12:37 Multiple spaces in '12.37··Profectique sunt,··etc. ORIG. hom. 5 in Exod.. Qui de Ægypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere, primo ei ex Ramesse proficiscendum est, quæ interpretatur commotio tineæ.··Si vis venire in hoc ut Deus sit tibi dux, et sequatur petra, quæ escam spiritalem et potum tribuat, exi de Ramesse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat, et fures effodiunt, etc. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me Matth. 6., hoc est proficisci de Ramesse, et sequi Christum. De Ramesse in Socoth,··etc. ORIG. ibid. Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur. De Ramesse venerunt in Socoth, quod interpretatur tabernacula.··Cum ergo, relinquens Ægyptum, discusseris tineas totius corruptelæ, et vitiorum incitamenta rejeceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus exspoliari sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est: movenda sunt etiam castra de Socoth, et festinandum est in Othon, quod interpretatur signa eis,··quia hic scilicet audies quod Deus antecedat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis; non hoc in Ramesse, nec in Socoth, quæ secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina: hoc erat triduum ad quod festinabant Moses et Aaron, et contradicebat Pharao dicens: Non eatis longius.··Nolebat ad locum signorum pervenire filios Isræl, ut possent tertii diei frui mysteriis. Unde Ose. 6: Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus.··Prima dies nobis Christi passio; secunda, qua in infernum descendit; tertia, qua resurrexit: ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis; per noctem vero, in columna ignis. Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit et fecit consedere in cœlestibus Rom. 6.. Sexcenta fere millia,··etc. AUG., quæst. 47. Quæritur utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebræi per eos annos in Ægypto, etc., usque ad id est, post mortem Joseph dura servitute oppressi sunt.'

EXO 12:46 Multiple spaces in '12.46··Nec illius,··etc. Os Christi in cruce non est confractum, quia videntes eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura: vel robur divinitatis in carne per blasphemiam non corrumpitur, quia non est purus homo, sed verus Deus.'

EXO 13:2 Multiple spaces in '13.2··Sanctifica mihi omne primogenitum,··etc. Quia occidi omnia primogenita Ægyptiorum in liberatione vestra.'

EXO 13:9 Multiple spaces in '13.9··Et erit quasi signum,··etc. AUG., quæst. 48 in Exod.. Quid est quod ait cum de pascha præcipit, etc., usque ad alioquin gratia jam non esset gratia.'

EXO 13:13 Multiple spaces in '13.13··Omne autem primogenitum hominis,··etc. CYRILL. Primogenita hominum redimi jubet, ut homicidium vetet: qui omnia ut incorruptibilia essent, creavit. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 1. Asinus immunditiam, ovis innocentiam significat. Asini ergo primogenitum ove mutare, est immundæ vitæ primordia innocentiæ simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quæ Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis implicamur. Sed et qui post malitiam carnis ad innocentiam convertitur cordis, primogenitum asini mutat ove, malitiam scilicet prioris vitæ. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei primogenitum asini ove mutavit.'

EXO 13:16 Multiple spaces in '13.16··Et quasi appensum.··Hoc male intelligentes Judæi, pictatia vel phylacteria capitibus circumligabant, in quibus decem verba scripta ante oculos habebant.'

EXO 13:17 Multiple spaces in '13.17··Igitur cum emisisset,··etc. GREG. lib. XXIV Moral. cap. 13. Sæpe conversi in ipso aditu suæ conversionis tranquillitatem carnis, dona prophetiæ, prædicamenta doctrinæ, signorum miracula vel gratiam curationum accipiunt. Postea duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus liberos se esse credebant: quia si in principio tentationum amaritudo pulsaret, facile ad vitia redirent, a quibus non longe recesserunt. De Ægypto ergo exeuntibus e vicino bella subtrahuntur: quia relinquentibus sæculum quædam prius tranquillitas ostenditur, ne in ipsa teneritudine et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant: prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilius tentationum certamina sustinent quanto in Deo altius cognoverunt quæ ament.'

EXO 13:18 Multiple spaces in '13.18··Non eos duxit Deus,··etc. AUG., quæst. 49. Hic ostenditur omnia fieri debere quæ consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea quæ adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est Epist. ad Dam., tom. 1.. Et armati ascenderunt filii,··etc. HIERON. Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus verbum interpretatur ad verbum, ubi LXX posuerunt, quinta autem generatione ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti,··transtulit, et armati ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti,··licet pro eo quod nos armati diximus, secundum Græci sermonis ambiguitatem instructi vel muniti propter supellectilem quo Ægyptios exspoliaverunt, possit intelligi. Sed ubi LXX, quinta generatione posuerunt, qui Hebræorum libros diligenter inspexerunt, non quinta, sed quinque, scriptum afferunt, ut sit sensus: quinque autem ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti; quod quia minus videbatur intelligi, adjuncta generatio est. Aquila vero, et in cæteris, et in hoc præcipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia. AUG., quæst. 53. Quinta autem progenie,··etc. Utrum progeniem in centum annis vult computare, etc., usque ad Naason genuit Salmon.'

EXO 13:21 Multiple spaces in '13.21··Dominus autem præcedebat eos,··etc. ORIG. Cum a te tertiæ diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere. GREG. In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autemlux in Domino,··etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiæ districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum præibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suæ exemplo ducatum sequentibus præstans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant Joan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis.'

EXO 14:2 Multiple spaces in '14.2··Phihahiroth, quæ est inter Magdalum,··etc. ORIG., hom. 5 in Exod. Videamus quæ via præcipitur eligenda. De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epauleum et Magdalum, quod est contra Beelsephon, etc. Epauleum ascensio tortuosa,··Magdalum turris,··Beelsephon ascensio speculæ,··vel habens speculam,··interpretatur. Credebat forsitan quod ostenderet Deus planum iter et molle, sed ascensio est et tortuosa. Non enim proclive iter est quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur anguste et difficulter. Unde Matth. 7: Arcta est enim et angusta via quæ ducit ad vitam.··Est ergo iter quo inceditur ascensio tortuosa,··et ascensio speculæ vel habens speculam.··Ascensio ad actus pertinet, specula ad fidem; ostenditur ergo quia et in actibus et in fide multa est difficultas, multus labor: multæ enim tentationes nobis occurrunt, multa offendicula, volentibus agere quæ Dei sunt. Deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas quæstiones, objectiones hæreticorum, contradictiones infidelium: hoc ergo iter agendum est sequentibus Dominum. Sed et turris est in hoc itinere, de qua dicitur Luc 14: Quis vestrum volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet unde perficiat?··Ista est ergo turris ex his ardua et excelsa virtutibus; quod videns Pharao dicit: Errant isti. Apud Pharaonem, qui Deum sequitur errare dicitur, quia iter sapientiæ tortuosum, multas habens difficultates et anfractus. Si confitearis unum Patrem invisibilem, et unum unigenitum ejus Jesum Christum, et unum Spiritum sanctum, tortuosum, difficile et incredibile videtur hoc in infidelibus. Si dicis Deum majestatis crucifixum filium hominis esse, qui de cœlo descendit: tortuosa videntur hæc et difficilia; qui audit nisi eum fide audiat, dicit quia errant isti. Sed tu fixus esto in hac fide, sciens quia Deus ostendit tibi hanc viam fidei, qui ait: Tollentes de Othon castra, collocate inter Epauleum et Magdalum. Fuisset.··ORIG. Fugiens Ægyptum venis ad ascensionem operis et fidei, et ad ædificium turris: venis ad mare, et occurrunt tibi fluctus tentationum. Unde II Tim. 3: Qui enim volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur,··quia tentatio vita nostra est super terram. Sed si Moysen, id est legem Dei, sequeris, Ægyptus te insectatur. Sed vide quid fiet: Levavit,··inquit, angelus Domini, qui antecedebat castra Isræl, et abiit post illos. Elevavit et columnam nubis a facie eorum, et stetit post illos, et intravit inter castra Ægyptiorum et Isræl.··Hæc columna nubis populo Dei efficitur murus: Ægyptiis imponit tenebras; non transfertur columna ignis ad Ægyptios, ut videant lucem: sed nubis, ut in tenebris maneant, quia dilexerunt tenebras, non lucem. Et tu ergo si ab Ægyptiis recedas, si de potestate dæmonum fugias, vide quanta tibi præparantur auxilia, dummodo in fide fortis permaneas: nec Ægyptiorum equitatus et quadrigæ perterreant, nec reclames contra Dei legem, id est Moysen, dicens: Tanquam non essent sepulcra in Ægypto, ita eduxisti nos.'

EXO 14:11 Multiple spaces in '14.11··Forsitan non erant sepulcra,··etc? ORIG., homil. 5 in Exod. Hæc fatiscentis in tentatione animi verba sunt: beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur Matth. 13: Modicæ fidei, quare dubitasti?··Tentationis et fragilitatis hæc verba sunt. Alioquin falsum est, melius est enim in eremo mori quam Ægyptiis servire. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Ægyptiis, id est rectoribus tenebrarum et e potestate Satanæ, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam quærenti in itinere mori, quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, nec incipiendum judicant. Melius est enim in itinere mori, quam inter Ægyptios necari et falsis atque amaris fluctibus obrui.'

EXO 14:13 Multiple spaces in '14.13··Ægyptios enim quos nunc,··etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus.··Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.'

EXO 14:15 Multiple spaces in '14.15··Quid clamas ad me?··etc. GREG. Voces apud aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Æternam enim vitam si ore petimus, nec corde desideramus, clamantes tacemus: si vero corde desideramus, ore tacemus, tacentes clamamus. Unde in eremo cum populus vocibus perstreperet, et Moses a strepitu verborum taceret, silens auditur, et dicitur ei: Quid clamas ad me?··In desiderio enim clamor secretus non pervenit ad aures humanas, divinas replet. ORIG., ut supra. Nulla vox Moysi auditur, et Dominus dicit: Quid clamas ad me?··Velim scire quomodo sancti clamant sine voce ad Deum. Apostolus ad Gal. 4, dicit: Quia dabit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem: Abba, Pater.··Et addit: ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.··Et iterum Rom. 8: Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus.··Sic ergo postulante Spiritu sancto per silentium clamor sanctorum auditur. Jubetur Moses virga percutere mare, ut ingredienti populo Dei cedat, et aquæ quæ timebantur, dextra lævaque murus effectæ, non solum perniciem nesciant, sed etiam munimen exhibeant. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem: bonitatem Creatoris intellige, si voluntati ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, elementa tibi contra naturam servire compellit. Audivi a majoribus traditum quod singulis tribubus singulæ aquarum divisiones factæ sunt, et propria unicuique via. Idque ostenditur ex eo quod dicitur psalmo CXXXV: Qui divisit mare Rubrum in divisiones,··etc. Et alibi, psal. LXVII: Ibi Benjamin minor in stupore. Principes Juda, duces eorum, principes Zabulon et principes Nephthali:··proprius unicuique tribui enumerari videtur ingressus. Apostolus baptismum in Mose consummatum dicit in nube et in mari, ut qui baptizaris in Christo, in aqua et in Spiritu, scias te insectari Ægyptios et ad servitium revocare, rectores scilicet mundi, et spirituales nequitias, quibus ante servisti. Sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis et novus ascendis peccatorum sordibus ablutus, paratus ad cantandum novum canticum. Ægyptii insequentes merguntur in abyssum, et si rogare videntur Jesum ne eos iterum mergat in abyssum. ID. Aliter, si Ægyptum fugias, id est ignorantiæ tenebras, si sequaris Mosen, id est Dei legem, occurrat autem mare, id est, contradicentium fluctus, percute et tu obluctantes undas virga, id est. verbo legis et vigilantia Scripturarum; iter tibi disputando per adversarios pande, et cedent undæ victori, mirantibusque et stupore defixis qui ante contradicebant, legitimis disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrinæ verbo proficies, ut auditores tui, quos tu in verba legis erudisti, jam contra Ægyptios, velut fluctus maris, insurgent, nec solum impugnent, sed et superent et exstinguant. Exstinguit enim Ægyptum, qui non agit opera tenebrarum, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit; qui cogitationes sordidas vel corde expellit, vel omnino non recipit, secundum illud Eph. 6: Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni ignita jacula exstinguere. Hoc ergo modo possumus etiam Ægyptios hodie videre mortuos, et ipsum Pharaonem, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter per Jesum Christum.'

EXO 14:19 Multiple spaces in '14.19··Tollensque se angelus Dei,··etc. STRAB. Angelus, qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis præcepta vitæ annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Isræl, id est Ecclesiam præcedunt, quia cum scientia Scripturarum præsident. Supervenientibus Ægyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Ægyptiis, lucida Hebræis.'

EXO 14:21 Multiple spaces in '14.21··Tota nocte,··etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim,··etc.'

EXO 15:1 Multiple spaces in '15.1··Tunc cecinit Moyses,··etc. ORIG., homil. 6 n Exod. Multa cantica legimus in Scripturis, sed hoc primum omnium est quod, Ægyptiis et Pharaone submerso, post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam, hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Ægyptios submergi videris, et Pharaonem præcipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere: Cantemus Domino gloriose,··etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis. Gloriose enim,··etc. ORIG. Non sufficit, glorificatusest;··aliud est enim glorificari, aliud gloriose glorificari. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit quærere quod perierat, non tamen gloriose, quia non habebat speciem neque decorem; glorificatus est cum venit ad crucem, et pertulit mortem; unde Joan. 17: Pater, venit hora, glorifica Filium tuum,··etc. Erat ergo et gloria passio crucis, ubi et glorificatus, non gloriose quidem, sed humiliter; unde Phil. 2: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.··Et Sap. 2: Morte turpissima condemnemus eum.··In his ergo glorificatus est de se humiliter, non gloriose; unde Lucæ 24: Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam.··Cum venerit in gloria Patris, et angelorum judicare terram, et verum Pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in majestate Patris: tunc gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem. Magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare,··etc. In signis Ægypti. Sed gloriose magnificatus est, quia Pharaonem et exercitum ejus submersit. Vel magnificatus est, miracula ante passionem faciendo, prædicando, in cruce moriendo: sed gloriose magnificatus est, cum resurrexit victor victo diabolo, spoliato inferno. Equum,··etc. ORIG. Homines qui nos insequuntur equi sunt; et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, et habent ascensores suos. Sunt quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram; de quibus dicitur Habac. 3: Equitatus tuus salus.··Alios ascendit diabolus et angeli ejus. Judas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erat: cum cæteris enim apostolis missus ægrotis salutem et languentibus præstitit sanitatem; ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Satanæ factus, et illius habenis ductus contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos, quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis sævientem, scito quia ab ascensore pungitur, et ideo sævus est et truculentus.'

EXO 15:2 Multiple spaces in '15.2··Iste Deus meus,··etc. ORIG. Hic ergo et Deus erit meus et Deus patris mei. Pater noster qui nos fecit et genuit, Christus est, qui dixit Joan. 16: Vado ad Patrem meum,··etc. Si ergo agnoscam quod Deus meus sit, glorificabo eum; si etiam quod patris mei, exaltabo eum: altior enim intellectus est quomodo Christus, ut unius Dei constringat et uniat veritatem, Deum suum dicit, quem natura Patrem novit.'

EXO 15:3 Multiple spaces in '15.3··Dominus quasi vir pugnator,··etc. ORIG. Alia littera: Dominus conteret bella.··Amos 9: Dominus nomen est illi.··Non modo pugnas visibiles conterit, sed eas etiam quæ nobis sunt adversus principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum'

EXO 15:5 Multiple spaces in '15.5··Descenderunt in profundum quasi lapis.··ORIG. Quia scilicet tales non erant lapides de quibus suscitarentur filii Abrahæ, sed qui amarent profundum et liquidum elementum, id est amaram et fluxam præsentium voluptatem. Unde de ipsis dicitur: Demersi sunt quasi plumbum in aqua validissima.··Peccatores graves sunt, et iniquitas super talentum plumbi legitur sedere: inde miqui merguntur in profundum quasi plumbum, sancti vero ambulant super aquas, quia leves sunt, et peccati pondere non gravantur. Christus super aquas ambulavit, qui vere peccatum non fecit: ambulavit et Petrus, sed paululum dubitavit; habuit enim aliquid plumbi, propter quod dicitur ei Matth. 14: Modicæ fidei, quare dubitasti?··Omnes ergo per ignem salvantur, ut si forte de specie plumbi quidquam fuerit admissum, ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum optimum, quia aurum terræ illius optimum quam habituri sunt sancti; et sicut fornax probat aurum, ita homines justos tribulatio. Veniendum est ergo omnibus ad conflatorium. Sedet enim Deus et conflat, et purgat filios Juda. Si quis multa opera bona et parum iniquitatis attulerit, illud parum tanquam igne resolvitur et purgatur, et totum remanet aurum purum. Si quis plus plumbi attulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur; ut et si parum, tamen aliquid auri purgati resideat; qui vero totus plumbeus venit, demergitur quasi plumbum in aqua validissima.'

EXO 15:7 Multiple spaces in '15.7··Misisti iram tuam,··etc. AUG. quæst. 55 in Exod. Alia littera: Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare,··etc. Ecce jam quinto commemoratur Spiritus Dei, etc., usque ad Scriptura tantummodo jubens sine adjutorio gratiæ.'

EXO 15:11 Multiple spaces in '15.11··Quis similis tui,··etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis.··Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum.··Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus,··similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.'

EXO 15:12 Multiple spaces in '15.12··Extendisti,··etc. ORIG. Monet me quod ait: Extendisti dexteram tuam et devoravit eos terra,··quasi ut devorarentur a terra, causa fuerit quod dexteram extendit. Si consideres quomodo exaltatus Dominus in cruce tota die extendit manum ad populum non credentem, sed contradicentem, et quomodo infidelem populum qui clamavit: Crucifige, crucifige eum Joan. 19., mors iniquitatis oppressit, invenies quomodo extendit dexteram, et devoravit eos terra.··Non tamen omnino desperandum. Si enim qui devoratus est, resipiscat, potest evomi sicut Jonas. Omnes nos aliquando terra devorabat et in inferni penetralibus retinebat: ideo Christus descendit non solum ad terras, sed etiam ad inferiora terræ: et ibi invenit nos devoratos, et sedentes in umbra mortis; inde educens nos non solum terræ, ne iterum devoremur, sed regnum præparat cœlorum. ORIG. Impios etiam hodie terra devorat, qui semper de terra cogitant, terrena faciunt, de terra loquuntur, litigant, terram desiderant, in ea spem suam ponunt, ad cœlum non respiciunt, futura non cogitant, judicium Dei non metuunt, nec promissa ejus desiderant; talem cum videris, dicite quia devoravit eum terra: et si quem videris luxuriæ et voluptatibus corporis deditum, in quo nil animus valet, sed totum libido possidet, dicito quia devoravit eum terra.'

EXO 15:14 Multiple spaces in '15.14··Ascenderunt,··etc. ORIG. Audierunt gentes et iratæ sunt, dolores apprehenderunt habitatores Philisthiim, etc. Quantum ad historiam, nullum de his gentibus interfuisse mirabilibus constat: quomodo ergo terrore territæ vel iratæ Philisthiim, et Moabitæ, et Edom, et reliquæ quas enumerat, nationes? Sed, spiritualiter, invenies quia Philisthiim, id est cadentes poculo;··et Edom, scilicet terrenus,··trepidant: et eorum principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quæ in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit in inferiora terræ, ut eriperet eos qui possidebantur a morte. Hinc timent et tremunt, quia senserunt magnitudinem brachii ejus; hinc etiam tabuerunt habitatores Chanaan, id est mutabiles et mobiles,··cum viderunt moveri regna sua, et alligari fortem. Veniat ergo super eos timor, et tremor: tremunt et timent dæmones crucem Christi, in qua triumphati sunt, et exuti principatus eorum et potestate. Timor ergo et tremor cadent super eos, cum in nobis signum crucis fideliter fixum viderint, et magnitudinem brachii quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit Isa. LXV: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem,··etc. Non te aliter timebunt, nec tremor tuus irruet super eos, nisi viderint in te crucem Christi, ut dicas: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6..'

EXO 15:15 Multiple spaces in '15.15··Fiant immobiles quasi lapis,··etc. ORIG. Fieri tanquam lapidem non est natura esse lapidem. Non enim fieret nisi quod non erat. Hoc propter illos diximus qui malæ naturæ Pharaonem vel Ægyptios dicunt fuisse, nec ex libertate arbitrii in hoc esse deductos; et qui creatorem Deum accusant, tanquam sævum, qui homines vertat in lapides: non dixit: Fiant tanquam lapides et tacuit, sed tempus statuit et mensuram dominationis, scili cet donec pertranseat populus tuus.··Prior populus qui fuit ante nos, factus est tanquam lapis durus et incredulus, non ut lapidis natura maneat, sed donec pertranseat populus quem Dominus acquisivit. Unde Rom. 11: Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl, donec plenitudo gentium intraret, et tunc Isræl salvus fieret;··qui per incredulitatem factus est tanquam lapis, unde Matth. 3: Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.··Sed cum creator sit omnium, quomodo acquisisse dicitur quod suum esse dubium non est? Dicitur enim in cantico Deuteronomii: Nonne hic ipse Dominus Deus tuus, qui fecit et creavit te, et acquisivit te?··Deut. 32. Videtur enim unusquisque illud acquirere quod non fuit suum. Unde hæretici de Salvatore dicunt quia non erant sui quos acquisivit: dato enim pretio mercatus est homines quos Creator fecerat, et certum esse aiunt unumquemque emere quod suum non est. Apostolus enim ait I Cor. 7: Pretio empti estis.··Sed audi Prophetam: Peccatis vestris venundati estis, et pro iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram Isa. 50.. Dei ergo creaturæ omnes sumus, sed peccatis suis quisque venditur, et a Creatore discedit. Dei ergo sumus, secundum quod ab eo creati sumus: effecti vero servi diaboli, secundum quod peccatis nostris venundati sumus. Veniens autem Christus redemit nos servientes diabolo, cui nos peccando vendidimus, et ita videtur suos recepisse, quos creavit; et alienos acquisisse, qui alienum dominum peccando acquisierant. Sed recte nos redemisse dicitur, qui pro pretio nostro sanguinem suum dedit. Sed quid tale ut nos mercaretur diabolus dedit? Homicidium pecunia diaboli est, ille enim ab initio homicida est: fecisti homicidium, diaboli pecuniam accepisti. Idem dicendum est de adulterio, sacrilegio, furto, falso testimonio et hujusmodi: hac pecunia enim emit et efficit sibi servos omnes qui de hujusmodi censu ejus quantumcunque susceperint.'

EXO 15:17 Multiple spaces in '15.17··Introduces eos et plantabis,··etc. ORIG. Non vult nos Dominus in Ægypto plantare, nec in dejectis et humilibus locis, sed in monte hæreditatis suæ. De hac plantatione Propheta dicit psal. LXXIX: Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et replevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.··Advertis quomodo plantat Deus et ubi? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et in sublimibus locis. Quos enim educit de Ægypto, id est sæculo ad fidem, non vult iterum in humilibus locare, sed conversationem eorum sublimem esse, et in montibus habitare et in excelsis, non per terram repere. Non ultra vult vineam suam in humili dejectos habere fructus, sed palmites sursum duci, in alto locari, traduces fieri: et traduces non in humilibus arboribus, sed in excelsis et in altissimis cedris Dei, prophetis scilicet et apostolis: quibus si nos adjungamur, vitis quam transtulit Deus de Ægypto, et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, et ipsis innexi traduces efficiamur charitatis ad invicem vinculis nexi, fructum plurimum afferemus. Nam omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur Matth. 3.. Firmissimo habitaculo tuo,··etc. ORIG. In præparata habitatione quam præparasti, Domine. Vide clementis bonitatem Domini: non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse facias tibi habitaculum; jam te ad præparatam inducet habitationem. Unde Joan. 4: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Sanctuarium tuum,··etc. ORIG. Sanctimonium tuum, Domine,··etc. Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei, vel templum, eo quod sanctificat accedentes. Hebr. IX hoc non dicitur manu hominum factum, sed manu Dei: propter te ergo Deus et plantat et ædificat; agricola efficitur et structor, ne tibi aliquid desit. Unde Apostolus I Cor. 3: Dei agricultura, Dei ædificatio estis.··Quid est ergo hoc sanctimonium non manu hominum, sed Dei præparatum. Prov. 9: Sapientia ædificavit sibi domum,··id est, carnem Christi, non manu hominis, id est, non opere humano: templum carnis ædificatur in Virgine, sed lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnus Dan. 2.: hoc est sanctimonium carnis assumptæ, et sine manibus et sine opere hominum de monte humanæ naturæ et substantia carnis excisum.'

EXO 15:18 Multiple spaces in '15.18··Dominus regnabit,··etc. ORIG. Domine, qui regnas in sæculum et in sæculum et adhuc.··Quoties dicitur in sæculum,··longitudo quidem temporis, sed esse aliquis finis indicatur; et si in aliud sæculum dicitur, aliquid longius indicatur, sed tamen finis ponitur: et quoties sæcula sæculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero hic addidit et adhuc,··nullum sensum termini alicujus aut finem relinquit: quodcunque enim cogitaveris, in quo finem putes consistere, semper dicit tibi sermo propheticus, et adhuc;··velut si tibi dicat, Putas in sæculum sæculi Dominum regnaturum, et adhuc putas in sæcula sæculorum: et adhuc, et quodcunque dixeris de regni ejus spatiis, semper dicit tibi propheta, et adhuc.'

EXO 15:19 Multiple spaces in '15.19··Filii autem Isræl,··etc. ORIG. Et tu si filius es Isræl, potes ambulare per siccum in medio maris.··Si fueris in medio nationis pravæ et perversæ, sicut lumen solis in medio peccatorum incedens, non te infundet humor peccati, et per hunc mundum transeuntem nulla libidinis unda resperget, nullus cupiditatis æstus verberabit. Qui Ægyptus est, et sequitur Pharaonem, vitiorum fluctibus mergitur. Qui vero sequitur Christum, et sicut ille ambulavit, ambulat, aqua ei fit murus dextra lævaque. Ipse autem media via incedit, per siccum non declinat ad dexteram neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem, et hymnum victoriæ Domino canat dicens: Cantemus Domino,··etc.'

EXO 15:20 Multiple spaces in '15.20··Tympanum.··STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro,··etc.'

EXO 15:22 Multiple spaces in '15.22··Tulit autem Moses Isræl,··etc. Baptizati per mundum quasi per desertum post transitum maris Rubri ducuntur, nondum habentes promissam patriam, sed sperantes et exspectantes per patientiam, dum laboriosa et periculosa tentatione fatigantur. Sed ne revertantur corde in Ægyptum, nec ibi Christus deserit: nam et illa columna non recedit.'

EXO 15:23 Multiple spaces in '15.23··Et venerunt,··etc. ORIG., hom. 6 in Exod. Post transitum maris Rubri, post choros et tympana, post triumphales hymnos, venitur ad Mara, aquam scilicet amaram,··quam populus bibere non poterat; venitur ad periculum sitis. Sed clamavit Moses ad Dominum, et ostendit ei lignum, quo dulcis facta est aqua, et ibi posuit Deus illi justitias et judicium; ubi scilicet amaritudo, ubi sitis, et, quod gravius est, in abundantia aquarum, alius non erat locus dignior et aptior. Præterea quod dicit, ostendit illi lignum Deus,··et misit illud in aquam, et facta est dulcis, quasi non posset sine ligno aquam facere dulcere Deus, aut Moses lignum nesciret. Sed si lex secundum litteram accipiatur, amara est et ipsa Mara. Quid enim tam amarum quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum est enim poculum legis, populus Dei, non qui in Mose baptizatus est in nube et in mari, sed qui in spiritu et aqua non possit bibere et gustare, nec hostiarum ferre amaritudinem, nec sabbati observantiam. Sed si Deus ostendat lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, dulcis fit aqua legis et potabilis. Prov. 3: Sapientia lignum vitæ est in omnibus amplectentibus eam.··Si ergo lignum sapientiæ Christi missum fuerit in lege, ostendens quomodo debeat intelligi circumcisio, sabbatum, lex lepræ et hujusmodi, amaritudo legis vertitur in dulcedinem intelligentiæ spiritualis, ut populus bibere possit qui idola reliquit et ad Deum confugit. Si audiat legem de sacrificiis docentem, continuo refugit et bibere non potest. In hanc ergo amaritudinem, id est litteram legis, posuit Deus justitias et testimonia, velut scilicet in vasculo quodam sapientiæ suæ et scientiæ thesauros concludit [condidit]. Unde: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus II Cor. 3.. Ut ergo possit hæc aqua bibi, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam, ut qui biberit non moriatur, non sentiat amaritudinem. Si quis ergo sine ligno vitæ, id est, sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spirituali biberit, amaritudine morietur. Unde: Littera occidit,··id est, aqua Mara, si bibatur non mutata et in dulcedinem versa.'

EXO 15:25 Multiple spaces in '15.25··Qui ostendit ei,··etc. AUG., Quæst. 57 in Exod. Genus ligni erat istam habens vim: an quolibet ligno facere poterat Deus, qui tanta mirabilia faciebat? Videtur tamen significare quod dictum est, ostendit ei,··tanquam jam tale esset; nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, ut hoc ipsum esset divini adjutorii, quod ei Dominus lignum ostendit, ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, præfigurans gloriam et gratiam crucis. Sed in tali etiam ligno quis nisi creator et demonstrator laudandus est. Ibi constituit ei præcepta.··ORIG., hom. 7 in Exod. Quare addidit: Postquam posuit illi Deus justitias et judicia, ibi tentabat eum dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui.··Videtur exponere quare justificationes et judicia dedit, ut scilicet tentaret eos si audirent vocem Domini Dei, et mandata ejus custodirent. Nam quantum ad priorem populum, quid eis boni aut perfecti murmurantibus et contradicentibus mandaretur, qui paulo post, mirabilium Dei obliti, ad idola convertuntur? Dantur ergo præcepta in quibus tententur; unde: Dedi vobis præcepta et justificationes non bonas in quibus non vivent Ezech. 20.. Tentati enim in præceptis non inveniuntur fideles, ideo inventum est eis mandatum esse ad mortem quod erat ad vitam. Idem enim, si servetur, vitam; si non servetur, mortem generat. Non servantibus ergo dicuntur mandata non bona, et in quibus non vivant. Sed admisto ligno crucis, in dulcedinem versa, et spiritualiter intellecta, et servata sunt mandata vitæ. Cunctum languorem quem posui in Ægypto, non inducam super te.··Videtur dicere quod si quis servet mandata nullam ægritudinem patiatur, id est nec febres, nec alios dolores corporeos. Sed omnino Job justissimus, et omni pietate plenus, a capite usque ad pedes repletur ulcere pessimo. Sed justi non habent illas infirmitates quas Ægyptii. Ægyptus est mundus: diligere ergo mundum et quæ in mundo sunt, Ægyptius languor est; observare menses, tempora, stellarum cursibus adhærere, servire carni, luxuriæ operam dare et deliciis vacare, Ægyptius languor est. Venerunt autem,··etc. ORIG., ibid. Non ante in Elim ducitur populus, ubi erant duodecim fontes aquarum, quibus nil inerat amaritudinis, sed amœnitas plurima ex densitate palmarum: sed prius ductus est ad aquas salsas et amaras, quibus per lignum a Domino monstratum dulcoratis, venitur ad fontes. Si historiam solam sequamur, non multum nos ædificat scire ad quem locum primo venerint, ad quem secundo. Primo autem ducitur populus ad litteram legis, a qua dum permanet in amaritudine sua, recedere non potest. Cum ergo per lignum vitæ fuerit indulcorata, et spiritualiter intellecta, de Veteri Testamento transit ad Novum, et ad duodecim apostolicos fontes, ubi reperiuntur arbores septuaginta palmarum. Non enim soli duodecim apostoli fidem Christi prædicaverunt, sed et alii septuaginta, per quos palmas victoriæ Christi mundus agnovit. Non sufficit ergo populo Dei aquam Mara bibere, quamvis indulcoratam per lignum vitæ; solum Vetus Testamentum non sufficit ad bibendum, veniendum est enim ad Novum, de quo sine scrupulo et difficultate potatur. Judæi etiam nunc apud Mara sunt, id est ad aquas amaras: nondum enim ostendit eis Deus lignum de quo dulcescunt, quia nisi crediderint, non intelligent Isa. 7..'

EXO 16:2 Multiple spaces in '16.2··Et murmuravit omnis congregatio Isræl,··etc. ORIG., homil. 7 in Exod. O ingratus populus! desiderat Ægyptum, qui Ægyptios vidit exstinctos; et carnes Ægypti, qui Ægyptiorum carnes videt et piscibus datas et volatilibus! Murmurat adversus Mosen, imo Deum; sed primo ignoscitur, et secundo et fortassis tertio: sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur, in libro Numerorum refertur Num. 21., et idem Apostolus retexit dicens I Cor. 10.: Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Scripta sunt hæc propter nos, in quos fines sæculorum devenerunt.··Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de cœlesti intemperie, fructuum infecunditate, imbrium raritate, et de prosperitate aliorum et aliorum improsperitate causamur, contra Deum murmuramus. Sed hæc primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est, immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur. ORIG. Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum: quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum cœleste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus paschæ quæ dicta sunt Num. 9., et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pascha faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negotiis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, quarta decima die primi mensis fecerunt pascha; longe vero peregrini, et immundi, secundum pascha in hoc tempore faciunt, in quo manna de cœlo descendit. In die quo primum pascha fit, non descendit manna, sed in quo secundum: primum pascha populi Judaici est; secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, qui colebamus idola; et peregrini, et longinqui fuimus, hospites et peregrini testamentorum Dei,··etc. Eph. 2. Sed datur manna de cœlo, non in die quo primum pascha fit, sed quo secundum: Panis enim qui de cœlo descendit Joan. 6. non venit ad illos qui primam solemnitatem celebrabant, sed ad nos, qui suscepimus secundam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, qui verus homo panis de cœlo descendit I Cor. 5. Videamus interim quid in hac die gestum monstretur: Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus, etc.'

EXO 16:3 Multiple spaces in '16.3··Sedebamus super ollas,··etc. Greges ovium habebant et armenta boum, de quibus comedere poterant; sed desiderio piscium et avium, quibus Ægyptus abundat, æstuabant.'

EXO 16:4 Multiple spaces in '16.4··Ecce pluam,··etc. ORIG., homil. 8 in Exod. Vellem primo super hanc scripturam cum Judæis habere sermonem, quibus credita sunt eloquia Dei, quid illis videatur de eo quod dicit: Sex diebus continuis colligetis, die autem sexta duplum.··Apparet ergo sextum diem nominari qui ante sabbatum ponitur; sabbatum autem septimus dies est. Quæro ergo qua die cœpit manna dari? et volo comparare Dominicam nostram cum sabbato Judæorum. Ex Scriptura enim apparet quia die Dominica primum datur manna, sex diebus continuis collectum; septima, quæ est sabbatum, cessatur. Quia ergo in die Dominica pluit Deus manna, et non in sabbato, intelligant Judæi jam tunc prælatam esse Dominicam nostram suo sabbato; et indicatum est quod non in ipso Dei gratia ad eos descenderit de cœlo, et panis cœlestis, qui est sermo Dei, ad eos non pervenerit; unde Ose. 3: Diebus multis sedebunt filii Isræl sine rege, sine principe, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote.··In nostra autem Dominica semper Dominus pluit manna, id est cœlestia verba quæ nobis læta sunt. Illi infelices suspirant etiam manna sicut patres eorum, et non merentur accipere; non enim possunt manducare quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, subtile et spirituale sentiunt, sed totum pingue et crassum. Incrassatum est enim cor populi hujus.··Interpretatio quoque nominis hujus hoc sonat. Manna enim interpretatur Quid est hoc?··Ipsa vis nominis ad discendum invitat, ut cum audis legem Dei recitari, inquiras semper et dicas doctoribus, Quid est hoc?··Tu ergo si vis manducare manna, et suscipere verbum Dei, scito minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri: habet enim aliquid oleris quo nutrire et recreare possit infirmos. Infirmus enim olus manducat Rom. 14.. Habet enim aliquid et rigoris, et ideo ut pruina; candoris autem et dulcedinis plurimum. Quid est candidius, splendidius eruditione divina? quid dulcius, suavius eloquiis Dei, quæ sunt super mel et favum? Panes.··Manna scilicet: locutio est qua panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magis panes quam singulariter dicere panem. Ut tentem.··Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probantur, ut Deus non noverit: sed ipsos ipsis ostendit quo humiliores fiant ad petendum adjutorium et ad noscendam Dei gratiam.'

EXO 16:5 Multiple spaces in '16.5··Die autem sexto,··etc. ORIG., hom. 7. In die sexto duplum colligatur in repositione, quantum sufficiat etiam sabbato. Sexta dies, hæc vita in qua nunc sumus, unde in sex diebus fecit Deus hunc mundum; in hac ergo die tantum reponere debemus, quantum sufficiat in futuro. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiæ, misericordiæ et pietatis recommendas, hoc tibi in futuro erit cibus. Qui enim acquirit hic decem talenta Luc. 19., ibi accipiet decem civitates, et quæ seminaverit homo, hæc et metet Gal. 6.. Divites hujus sæculi ea recondunt quæ in hoc sæculo, imo cum hoc sæculo corrumpuntur: bona autem recondita permanent usque in crastinum. Scriptum est autem. Qui infideles fuerunt, servaverunt de manna, et ebullierunt ex eo vermes et computruit;··quod autem pro die sabbati reponebatur, permansit integrum. Et tu ergo si propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, de quibus dicitur Isa. LXVI: Vermis eorum non moritur;··hos generat avaritia et divitiarum cæca cupiditas his qui habent pecuniam, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera sua ab eis. Unde Apostolus I Tim. 6. præcipit divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum,··etc.; nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex manna, id est verbo Dei. Unde Joan. 15: Nisi venissem et locutus eis fuissem,··etc. Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, efficitur ipsum verbum vermis, qui ejus conscientiam semper fodiat et arcana pectoris rodat.'

EXO 16:6 Multiple spaces in '16.6·· ORIG. Vespere scietis,··etc. Ad vesperam scietis quia ego Dominus; mane autem videbitis majestatem Domini.··Respondeant mihi Judæi quomodo ad vesperam cognoscitur Dominus, et mane videatur majestas ejus? Ubi agnitus est ad vesperam, et ejus majestas visa est mane? Sed non intelligitur hoc nisi in Evangelio Matth. 28., in quo vespere sabbati qui lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria ad sepulcrum, et invenerunt lapidem revolutum a monumento, terræ motum factum,··et monumenta aperta esse, et centurionem et custodes sepulcri dicentes: Vere hic Filius Dei erat.··Agnitus est in hac vespera Dominus, quia ipse Dominus erat: agnitus est in virtute resurrectionis, et mane gloria ejus visa est. Cum venissent aliæ mulieres prima sabbati valde mane, invenerunt angelos cum ingenti claritate sedentes ad sepulcrum, et dicentes: Non est hic, sed surrexit a mortuis. Venite et videte locum,··etc. Luc. 24. Visa est ergo majestas ejus mane, quia et per angelos resurrectio nuntiata est.'

EXO 16:7 Multiple spaces in '16.7··Nos vero quid sumus,··etc. AUG., quæst. 59 in Exod., tom. 3. Non tantum se valere quantum Deum voluerunt, etc., usque ad Spiritum sanctum Deum esse monstravit subjungens, Act. 5: Non hominibus mentitus es, sed Deo.'

EXO 16:12 Multiple spaces in '16.12··Vespere comedetis carnes ORIG., ut surpra. Moraliter intelligere possumus quod unicuique nostrum mane est et initium diei, tempus quo primum illuminamur et ad lucem fidei accendimur. In hoc tempore carnes verbi non possumus edere, id est, perfectæ doctrinæ capaces nondum sumus; sed post longa exercitia, post profectum plurimum, cum jam proximi sumus ad vesperam, id est perfectionis fidem, tunc solidioris cibi capaces efficimur. Festinemus ergo manna suscipere, quod prout vult quisque saporem reddit in ore. Unde Matth. 9: Fiat tibi secundum fidem tuam.··Et tu ergo, si verbum Dei quod in Ecclesia prædicatur, tota fide et devotione suscipias, fiat tibi quodcunque desideras. Si tribularis, consolatur te, dicens: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit Psal. 50.; si lætaris pro spe futura, cumulat tibi gaudia, dicens: Lætamini in Domino et exsultate, justi Psal. 31.; si iracundus es, dicit: Desine ab ira, et derelinque indignationem Psal. 36.; si in doloribus sis, sanat te, dicens: Dominus sanat languores tues omnes Matth. 4.; si paupertate consumeris, consolando dicit: Dominus allevat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem Psal. 112.. Si quis tamen infideliter suscipit, nec comedit, sed abscondit, vermes ex eo ebulliunt. Nec turberis si ad hoc ducitur verbum Dei, ut putetur fieri vermis; ipse enim ait: Ego sum vermis, et non homo Psal. 21.. Sicut enim ipse est qui fit aliis in ruinam, aliis autem in resurrectionem Luc. 2.; ita et ipse est qui in manna fidelibus dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur. Ipse est enim sermo Dei qui iniquorum mentes arguit et correctionum spiculis conscientiam terebrat. Ipse est enim qui efficitur eis quibus aperit Scripturas ignis, qui dicunt: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis?··etc. Luc. 24. Aliis ignis est, quibus cremat spinas de terra mala, id est, malas cogitationes in corde consumit; et ideo peccatoribus neque vermis arguens unquam moritur, neque ignis exurens exstinguitur: justis autem et fidelibus permanet dulcis et suavis. Unde dicitur psal. 33: Gustate et videte,··etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Vespere manducabitis carnes, et mane replebimini panibus.··Dicant Judæi quæ consequentia sit, ut vespere carnes sine panibus comedant, aut mane panes sine pulmento? quid in hoc divini muneris, quid temperamenti gratiæ cœlestis ostenditur? Hoc est, in quo agnoscere Deum possunt, qui carnes in vespera sine panibus comedunt, et majestatem Dei apparere dicunt, si rursum panes sine carnibus comedantur? servent sibi ista, his qui acquiescentes vobis, in coturnicibus putant agnosci Deum; nos autem, quibus in fine ad vesperam mundi Verbum est caro factum, in illa tantum carne agnosci dicimus Deum, quem suscepit ex Virgine: has enim Verbi Dei carnes neque mane neque meridie quis manducavit, sed ad vesperam: adventus enim Domini in carne ad vesperam factus est, sicut et Joannes dicit: Pueri, novissima hora est I Joan. 2.'

EXO 16:14 Multiple spaces in '16.14··In similitudinem pruinæ super terram.··Pruina Christum significat: manna enim Dominica die primum datum est, et Christus Dominica die resurrexit. Tusum.··Id est mundissimum. Sicut enim frumentum, vel milium, vel aliud tale in mortariolo pilo teritur et folliculis exuitur, sic corpus Christi per tribulationem passionis et pilo crucis mortalitate exutum est. Vel minutum manna subtilitas cœlestis doctrinæ, quæ pilo tunditur ut litteralis sensus exuatur.'

EXO 16:15 Multiple spaces in '16.15··Man hu.··GREG., lib. XXVII Moral., cap. 7. Quid per manna filiis Isræl desuper datum, nisi admiratio supernæ dulcedinis designatur? Dulcis enim cibus, qui de supernis accipitur; man hu vocatur, quod interpretatur Quid est hoc?··quod dicimus quando cernimus quod nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata novam speciem æternæ refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta jure respondeat Quid est hoc?··quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea quæ de supernis conspicit et insolite miratur. Et cum per hanc vocem torporis nostri surditas rumpitur, vetustæ vitæ usus mutatur, ut anima, superno spiritu afflata, et in supremis appetat quod contempserat, et contemnat in infimis quod appetebat.'

EXO 16:16 Multiple spaces in '16.16··Juxta numerum animarum vestrarum,··etc. AUG., locutio 78. Sæpe Scriptura homines animas appellat, a parte totum: non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem; sicut psal. LV: Non timebo quid faciat caro;··quod apertius in psalmo eodem ait, quid faciat mihi homo.··Non autem diceret, secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit, secundum numerum animarum vestrarum.'

EXO 16:18 Multiple spaces in '16.18··Juxta id quod edere poterant,··etc. Quia in præsenti vita quilibet debet discere quantum potest, ne quid indiscussum relinquat, ne cum non possit, discere incipiat.'

EXO 16:20 Multiple spaces in '16.20··Sed dimiserunt quidam ex eis usque mane,··etc. Principium alterius vitæ, in qua non licebit vacare doctrinæ, sed manna computrescet, et vermibus scatebit, id est, pœnam eis æternam generabit.'

EXO 16:21 Multiple spaces in '16.21··Cumque incaluisset sol, liquefiebat.··Quia tunc omnis Scripturæ intellectus patebit, quia nunc videmus per speculum in ænigmate, tunc autem videbimus facie ad faciem I Cor. 13..'

EXO 16:22 Multiple spaces in '16.22··Cibos duplices.··Necessaria scilicet animæ et corpori. Nam in septima, quæ mortuorum ætas intelligitur, scilicet nullus erit operandi locus.'

EXO 16:23 Multiple spaces in '16.23··Requies sabbati,··etc. Audiendo verbum Dei et faciendo, vel bene vivendo et aliis misericordiam præstando. Quod reponebatur pro sabbato non corrumpebatur, quia bona pro futura requie facta, in futura vita manent integra. Alioquin ebulliebant vermes et computrescebat quod servabatur: qui enim propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizant, illis ebullit vermis qui non morietur.'

EXO 16:33 Multiple spaces in '16.33··Et repone coram,··etc. AUG. quæst. 61 in Exod. Quæri potest ubi Aaron reponeret ante Dominum, quando nec ullum tabernaculum fuit, nec arca testamenti jam fuerat constituta. An forte de futuro, ideo dixit repone,··ut intelligatur tunc ante Dominum posse reponi, quando futura arca erat? An potius ante Dominum dictum est, quod fit ipsa devotione offerendi, in quocunque loco poneretur? Ubi enim non est Deus? Sed quod adjungit: Et reposuit Aaron ante tabernaculum ad reservandum,··priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, quod post factum est cum esse cœpit tabernaculum testimonii.'

EXO 16:35 Multiple spaces in '16.35··Filii autem Isræl comederunt manna quadraginta annis,··etc. AUG., ibid., quæst. 62. Alia littera: Filii autem Isræl ederunt manna quadraginta annis,··etc., usque ad noverat enim Deus quid desiderarent et ex quo genere carnis satiaret eos. Comederunt manna quadraginta annis.··Corpus Christi, scilicet Verbum Dei, quod percipimus nunc in ænigmate, tunc autem facie ad faciem I Cor. 13. Donec venirent in terram habitabilem,··etc. AUG., quæst. 63 in Exod., tom. 3. Alia littera: Quousque venirent in partem Phœnicis.··Per repetitionem exponit quam terram dixit habitari, etc., usque ad multarum enim terrarum, locorum, fluminum et urbium nomina certis causis mutavit antiquitas.'

EXO 17:1 Multiple spaces in '17.1··Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isræl,··etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, ab hostibus impugnantur: agensque iter hujus vitæ semper debet esse paratus et stare in castris. Unde profecta est omnis synagoga filiorum Isræl de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini. sed in quatuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini postia. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te sæcularibus negotiis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini de deserto Sin, et venis in Raphidim. Sin autem tentatio interpretatur; Raphidim sanitas judicii:··qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii sanus erit. Unde Apoc. 2: Qui vicerit, dabo ei de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei.··Venit ergo ad sanitatem judicii qui bene disponit sermones suos in judicio. Sin.··Hic specialiter Sin una mansio accipitur ex his quinque quæ fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Josephus nominatim describit. Generaliter enim omne desertum illud Sin vocatur sicut et Raphidim. Castrametati sunt in Raphidim.··HIERON. de Loc. Hebr., tom. 3. Est locus in deserto juxta montem Horeb. Sciendum est autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provinciæ nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Zuph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia profecta est omnis multitudo filiorum Isræl de eremo Sin per mansiones suas juxta os Domini, et venerunt in Raphidim.··Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari.'

EXO 17:3 Multiple spaces in '17.3··Sitivit ergo ibi populus,··etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Sitivit,··inquit, populus aquam, et murmurabat adversus Moysen.··Suffecit dicere quia sitivit,··quid opus fuit addere aquam?··Non est superflua adjectio. Sunt ergo diversæ sites, et quisque habet propriam. Qui boni sunt, esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Alii quoque dicunt: Sitivit anima mea ad te, Deus Psal. 41.. Qui vero sunt peccatores patiuntur non sitim aquæ, non famem panis, sed audiendi verbum Dei. Sitivit ergo populus aquam, qui debuit sitire justitiam. Sed Deus eruditor infantium, magister insipientium, corrigit culpas et emendat errores, dicens ad Moysen ut sumat virgam, et percutiat petram, et educat aquas. Vult enim eos jam de petra bibere et proficere, et ad interiora mysteria venire. Murmuraverunt enim adversus Moysen, ideo jubet Dominus ut ostendat eis petram de qua bibant. Si quis enim est qui legens Moysen, murmurat adversus eum, et displicet ei lex secundum litteram, quia in multis non videtur habere consequentiam, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, ut inde bibat et sitim reficiat. Sed hæc petra non dat aquas nisi percussa, percussa vero fontes producit: percussus enim Christus, et in cruce mactatus, Novi Testamenti fontes produxit. Unde Zach. 8: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.··Nisi enim fuisset percussus, et exisset sanguis et aqua de latere ejus, omnes sitim verbi Dei pateremur. Unde: Bibebant autem de spiritali, consequente eos petra: petra autem erat Christus I Cor. 10.. ISID. Sitiens populus pro aqua murmuravit contra Moysen: ideo jubet Deus ut ostendat eis petrum ex qua bibant. Si quis autem legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei littera legis, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, et ducit ad ipsam, unde bibat et sitim reficiat.'

EXO 17:5 Multiple spaces in '17.5··Antecede populum,··etc. Non solum Moyses ducit populum ad aquas, sed et seniores populi. Non enim sola lex Christum annuntiat, sed et prophetæ et patriarchæ et omnes majores natu. Et virgam,··etc. AUG., quæst. 64 in Exod. Aaron, non Moyses, legitur flumen virga percussisse. Moyses enim eadem virga mare divisit, non flumen. Quid ergo sibi vult: Accipe virgam in qua percussisti flumen?··An forte mare appellavit flumen? et quærendum est exemplum hujus locutionis? An quod Aaron fecit, Moysi potius attributum est, quia per Moysen jubebat Deus quæ faceret Aaron, et in hoc auctoritas, in illo ministerium? Unde: Erit tibi ad populum, tu autem illi in his quæ ad Deum.'

EXO 17:6 Multiple spaces in '17.6··Percutiesque petram.··Christum, qui in cruce a Judæis percussus est: cui accessit virga, id est, lignum passionis, ut fidelibus remaneret aqua.'

EXO 17:8 Multiple spaces in '17.8··Venit autem Amalec,··etc. STRAB. Amalec fuit filius Ismæl, a quo Amalecitæ, qui et Ismælitæ sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens vel lambens sanguinem,··et significat diabolum, qui sanctos de Ægypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat. ORIG., hom. II in Exod. Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de cœlo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.··Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suæ jam perfectus implevit; et tu ergo cum cœperis manducare manna, panem cœlestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinæ spiritualis accesseris, exspecta pugnam, præpara te ad bellum.'

EXO 17:9 Multiple spaces in '17.9··Dixitque Moyses ad Josue,··etc. ORIG., ibid. Alia littera: Dixit Moyses ad Jesum: Elige tibi viros,··etc. Hucusque beati nominis Jesu nunquam facta est mentio. Hic primum vocavit Moyses Jesum, et dixit ei: Elige viros tibi ipsi.··Moyses vocat Jesum, lex invocat Christum, ut eligat sibi viros potentes de plebe: non poterat Moyses eligere, sed solus Jesus, qui ait Joan. 15: Non vos me elegistis, sed ego vos elegi Matth. 12.. Ipse est electorum dux et potentium princeps. Ipse confligit cum Amalec. Ipse enim intrat in domum fortis, et alligat fortem, et vasa ejus diripit. Ego stabo in vertice collis.··ORIG., ubi supra. Ascendit, inquit, Moyses non in verticem montis, sed in verticem collis. Servabatur enim ei tunc ascendere in verticem montis cum ascensurus erat Jesus, et cum ipso Moyses et Elias, et ibi transformandus in gloria. Nunc ergo velut nondum glorificatus de transformatione Jesu, non ascendit in verticem montis, sed in verticem collis. Et cum elevaret Moyses manus, superabat Isræl. Moyses elevat manus, non extendit; Jesus, qui totum mundum, exaltatus in cruce, complexus est, dicit: Extendi manus ad populum non credentem Isa. 65.. Elevare manus, hoc est actus levare ad Deum, ut non habeat actus dejectos et humi jacentes, sed Deo placitos et ad cœlum erectos. Elevat ergo manus qui thesaurizat in cœlo. Ubi enim thesaurus, ibi oculus, ibi manus. Elevat manus qui dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum Psal. 140.. Si ergo eleventur actus nostri, vincitur Amalec: unde Isa. 35: Remissas manus et genua debilia erigite.··Si servat populus legem, elevat Moyses manus, et adversarius vincitur. Si non servat legem, invalescit Amalec. Quia igitur nobis pugna est adversus principes et potestates mundi hujus rectores tenebrarum, si vis vincere, eleva manus, id est, actus, conversatio tua non sit in terris, sed in cœlis. Eleva et tu manus in cœlum ad Deum, imple mandatum Apostoli: Sine intermissione orate I Thess. 5.; et tunc fiet quod scriptum est, quia sicut ablingit vitulus in campis herbam virentem, ita ablinget populus hic populum qui super terram est; ubi inducitur quia populus Dei non tam manum et armis quam voce et lingua pugnabat, et oratione inimicos prosternebat. Eleva ergo actus, insta orationi: hæc Christiani pugna est, quæ superat inimicum. Puto autem per hanc figuram duos populos significari, quorum unus ex gentibus elevat manus Moysi, et in sublime tollit ea quæ scripsit et intelligentiam eorum, ut sic vincat; alius vero, id est, Judaicus populus, non elevat manus Moysi a terra, nec altum aliquid nec sublime in eo intelligit, et sic ab adversariis vincitur. Habens virgam Dei,··etc. AUG., quæst. 65. Nunc virga Dei dicitur, quæ primum dicta est Aaron, postea dicitur Moysi. Sicut dicitur spiritus Eliæ qui est Spiritus Dei, cujus particeps Elias dicitur; et Dei justitia, quæ nostra est. Unde: ignorantes Dei justitiam, volentes suam statuere Rom. 10., id est, tanquam a se sibi præparatam.'

EXO 17:11 Multiple spaces in '17.11··Cumque levaret Moyses manus,··etc. STRAB. Quia cum lex mystice intelligitur, passio Christi spiritualiter pensatur, diabolus vincitur et fugatur. Cum autem remittuntur manus, id est, præcepta legis minus studiose exercentur, hostis victor insequitur.'

EXO 17:12 Multiple spaces in '17.12··Sumentes igitur lapidem,··etc. GREG., homil. 33 in Evang. Moyses sedit in lapide, etc., usque ad quos etiam juste illa damnat, ipse misericorditer liberat.'

EXO 17:14 Multiple spaces in '17.14··Delebo enim,··etc. RAB. In hoc significat quod omnipotens Deus per legem quam significat Moyses, et de Christo pronuntiat deleat memoriam spiritualium hostium. Unde psal. 19: Periit memoria eorum cum sonitu.'

EXO 17:15 Multiple spaces in '17.15··Ædificavitque Moyses altare,··etc. Omnes diaboli victores in cordibus suis debent aras fidei ædificare, in qua spirituales hostias offerant.'

EXO 18:1 Multiple spaces in '18.1··Cumque audisset Jethro,··etc. Quod Moyses liberaturus filios Isræl dimisit uxorem et filios, quos postea in deserto recepit, significat quia prædicatores cum mittuntur ad opus prædicationis, debent se a sollicitudine temporali exonustare: cum vero postea ad episcopatum vel ad aliam dignitatem assumuntur, tunc pro sibi subjectis sollicitudinem tam in spiritualibus quam temporalibus gerere debent.'

EXO 18:5 Multiple spaces in '18.5··Venit ergo Jethro,··etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Alia littera: Post hæc venit ad montem Dei Moyses, et Jethro sibi occurrenti exiit obviam de castris, nec duxit eum ad montem Dei, sed ad tabernaculum suum.··Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Ægyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Ægyptum, et subire agones Ægyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Ægyptum ad agones et exercitia virtutum; Abraham et Jacob quoque, qui ipso nomine athleta est, cum descendisset in Ægyptum, factus est sicut stellæ cœli in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Ægyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Ægyptum, et scidisse et corrupisse populum Dei; quia descendens in Ægyptum accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris ejus sororem.'

EXO 18:12 Multiple spaces in '18.12··Obtulit ergo Jethro,··etc. AUG. in Locutionibus, locut. 85. Et sumpsit Jethro socer Moysi holocausta,··etc. Sumpsit pro obtulit,··posuit: an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur obtulisse; quamvis Moyses non legatur sacrificasse, nec Aaron, nec quisquam Hebræorum qui educti sunt de terra Ægypti: sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Jethro autem legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad ejus adventum cœpit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat. Veneruntque,··etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Venerunt,··inquit, presbyteri Aaron, et omnis Isræl manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei.··Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est, qui perfecti sunt, in meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt: peccator a conspectu Dei fugit. Adam postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit: Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus Gen. 3.. Cain exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Propterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde psal. 1: Tibi soli peccavi,··etc. Qui malum coram Deo facit, continuo pœnitet, et dicit, Peccavi.··Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum pœnitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere. ORIG. Non frustra venit Jethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes et odientes superbiam. Tales enim oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est, ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia: non homines dico, sed vitia. Coram Deo,··etc. AUG., quæst. 66. Quæritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quæ postea sunt instituta? neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna, quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est.'

EXO 18:16 Multiple spaces in '18.16··Ostendam præcepta,··etc. ID., quæst. 67. Quæri potest quomodo hic Moyses dixit, etc., usque ad juste judicare non posset.'

EXO 18:19 Multiple spaces in '18.19··Sed audi verba mea,··etc. ID., quæst. 68. Prima quæstio est cur Deus famulum suum, etc., usque ad quo fit tanto plenior quanto in superna et æterna liberius extenditur. Esto tu populo,··etc. ID., quæst. 69. Quod vero adjungit, etc., usque ad sed unde hoc probari possit ignoro.'

EXO 18:21 Multiple spaces in '18.21··Provide autem,··etc. Ad custodiam humilitatis ab alienigena instruitur, ne, qui tot arcana Dei ab ipso Deo discebat, extolleretur, et putaret se humano consilio non egere. Præfigurabatur etiam quod doctrina gentium Judæorum scientiam et superbiam superaret; et quæ in lege deerant, fideles ex gentibus complenda suggererent, et spiritualem intellectum ad legem Dei afferrent. Sciebat quoque Moyses quia hunc populum lex audiret, et faceret quæcunque diceret, legis quoque diminutio suggerente Evangelio fieret. Et constitue,··etc. ORIG., hom. 11. Ordinabis, inquit, eos tribunos et centuriones, et indicabunt populum omni hora, verumtamen, quod gravius fuerit referent ad te. Audient principes populi et presbyteri plebis, qui debent omni hora populum judicare, semper et sine intermissione sedere in judicio, dirimere lites, et reconciliare dissidentes, in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex Scripturis sanctis officium suum. Moyses, inquit, ut sit in his quæ ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populis. Cæteri vero principes, quos appellavit tribunos, quia tribui præsunt, vel centuriones, vel quinquagenarii qui præsunt minoribus judiciis, quæ ad singulos pertinent dirimentes. Quam figuram etiam in futuro sæculo servandam puto. Unde Matth. 19: Cum sederit filius hominis super thronum majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim,··etc. Vides ergo quia non solum Dominus judicat, cui omne judicium dedit Pater Joan. 5., sed constituit principes qui judicent de minoribus causis; verbum autem quod gravius fuerit, referant ad ipsum. Ideo dicit Dominus de quodam, Matth. 5: Quia reus erit concilii;··de alio autem, Matth. 12: Reus erit gehennæ ignis.··Sed et de omni verbo otioso dicuntur reddere rationem. Et ideo non dixit quia Deo præstabimus rationem, sicut de perjurio. Reddes autem Domino juramenta tua.··Matth. 12: Regina quoque austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit eam.··Ecce aliud genus judicii, Matth. 13: Qui habet aures audiendi, audiat:··hæc enim omnia umbra sunt cœlestium et imago futurorum. IDEM. Sicut scriptum est Eccle. 1: Non satiabitur oculus visu, nec auris auditu,··nec nos satiari possumus considerando quæ scripta sunt, quibus nos ædificet, quantis nos modis instruat. Cum enim conspicio quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur Exod. 33., consilium accepit a Jethro socero sacerdote Madian, admiratione nimia obstupesco. Audivit enim Moyses vocem soceri sui, et fecit quæcunque dixit ei. Non dixit, Quia Deus mihi loquitur quid agere debeam, quomodo ab homine consilium accipiam, et ab homine gentili, alieno a populo Dei? et non quis dicat, sed quid dicatur auscultat. Nos ergo si invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non cum auctoris nomine spernamus et dicta; nec quia legem Dei tenemus, convenit nobis tumere superbia et spernere prudentium verba; sed omnia probantes, quod bonum est teneamus. Qui autem hodie populis præsunt, non dico si jam eis aliqua a Deo revelata sunt: sed si in scientia legis aliquid meriti habent, consilium dedignantur inferioris, etiam sacerdotis, nedum laici, nedum gentilis: sed Moyses, qui erat mansuetus super omnes homines Num. 12., accepti consilium inferioris, ut principibus daret formam humilitatis, et signaret imaginem futuri sacramenti. Sciebat quandoque futurum ut gentiles bonum consilium proferrent, apud Moysen bonum et spiritualem intellectum afferentes ad legem, et audiret eos lex faciens omnia quæ dicerent. Non enim potest facere lex sicut Judæi dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est in littera, et nihil potest secundum litteram. Nihil enim ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Secundum hoc autem consilium quod nos afferimus ad legem, possunt omnia spiritualiter fieri, et sacrificia offerri, quæ modo carnaliter non possunt; potest lex lepræ spiritualiter servari. Sicut ergo intelligimus, sentimus et consilium damus, omnia facit lex: secundum litteram vero non omnia, sed pauca.'

EXO 18:24 Multiple spaces in '18.24··Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat,··etc. Vir Deo familiaris, sapientissimus, non crubescens a minori et gentili doceri, formam doctoribus præbuit, ne a quibuslibet erubescant erudiri.'

EXO 18:26 Multiple spaces in '18.26··Quidquid autem gravius erat,··etc. AUG., loc. 88. Alii: Verbum autem grave referebant super Moysen:··sic enim habet Græcus sermo, quod Latini interpretati sunt, ad Moysen.··Illa sane locutione ipsa etiam cura figuratur, qua dictum est super Moysen,··velut onus significatur ei impositum. Verbum autem grave dictum est pro quæstione gravi.'

EXO 19:1 Multiple spaces in '19.1··Mense tertio,··etc. ORIG. Alia littera: Mensis autem tertii exitus filiorum Isræl de terra Ægypti: hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidim, et venerunt in eremum Sina, et applicuit ibi Isræl contra montem. Et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens: Hæc dices domui Jacob, et nuntiabis filiis Isræl,··etc. Et paulo post: Descende et contestare populo, et purificabis illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertiam. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo.··Hoc die reperitur dari lex, quæ in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut sequentia docent. Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto; ex quo die pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum quo lex datur, dies quinquaginta numerantur, septemdecim scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo. Deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem et tertius tertii mensis qui a solemnitate occisi agni quinquagesimus est; ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum; quia quinquagesimo die lex data est, scripta digito Dei. Ita in ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate immolati Agni Jesu Christi quinquaginta dies numerantur, ubi Spiritus sanctus de altissimis datus sit, qui est digitus Dei. In die hac,··etc. Quadragesima scilicet septima die postquam egressi sunt de Ægypto, prima die, scilicet Junii, pervenerunt ad montem Sina, ibique peractis duobus diebus quibus sanctificati sunt, tertio, id est quinquagesimo, legem acceperunt: et hæc est Pentecostes. RAB. In Sina una mansio fuit, sed inter omnes maxima. Ibi enim lex accepta, tabernaculum erectum. Ibi Exodus et maxima pars Levitici omnesque libri legis pene conscripti sunt.'

EXO 19:3 Multiple spaces in '19.3··Moyses autem,··etc. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Alia littera: Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit ad eum.··Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus, ut ad ea quæ ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia, sanctis multum proficientibus, parvum aliquid de se aperit.'

EXO 19:4 Multiple spaces in '19.4··Alas aquilarum.··Vocat doctrinas duorum Testamentorum, quæ nos ab infimis ad cœlestia portant.'

EXO 19:6 Multiple spaces in '19.6··Eritis mihi in regnum sacerdotale,··etc. Membra scilicet summi sacerdotis in regnum cœlorum venturi.'

EXO 19:7 Multiple spaces in '19.7··Exposuit omnes sermones,··etc. GREG. Notandum quod lex non incautis vel nescientibus ingeritur: sed expositis præmiis quæ debentur servantibus, et beneficiis præteritis quæ jam experti sunt, et mirabilibus cum sponte se legi servandæ devoveant, lex petentibus datur: ut secundum promissionem suam, quasi voti rei, qui violaverint, judicentur, nec de violentia sibi illata causentur.'

EXO 19:10 Multiple spaces in '19.10··Vade ad populum,··etc. ORIG. Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium,··etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod præcipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. 22: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?··Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad cœnam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad cœnam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. 9: In omni tempore sint vestimenta tua munda.··Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. 7: Purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus.··Act. 11: Quæ ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris.··Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. 7: Bonum est homini mulierem non tangere,··salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. 7: Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes. Sanctifica illos,··etc. RAB. Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera hodie et cras, in præsenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.'

EXO 19:11 Multiple spaces in '19.11··In die enim tertia,··etc. Hac die data est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto. A die ergo quo pascha fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis, reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus: sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. digitus enim Dei Spiritum sanctum significat. ISID., Quæst. in Exod., cap. 28, tom. 5. Quinquagesimo die post pascha lex Moysi data est etc., usque ad vel quia veritatem legis infidelibus per caliginem dixit, ut videntes non videant, et audientes nos intelligant Isa. 6..'

EXO 19:12 Multiple spaces in '19.12··Cavete,··etc. RAB. Prius prohibet populum in montem ascendere, mortemque minatur: nunc jubet ut clangente buccina ascendant in montem, humanam scilicet compescens audaciam, et ad obediendum invitans: quia ad prædicationis vocem debemus nos ad superna erigere, nec sacramentorum investigatione sponte præsumere, sed Dei vocationem sequi.'

EXO 19:13 Multiple spaces in '19.13··Buccina.··Quasi vocina: a voce, vel a vocando, vel a bucca'

EXO 19:14 Multiple spaces in '19.14··Cumque lavissent vestimenta sua,··etc. Non sufficit ad virtutem contemplationis emundare opera pœnitentiæ lacrymis, nisi sequatur castitas mentis et corporis. Unde Matth. 5: Beati mundo corde,··etc. Et Sap. 1: In malevolam animam non introibit sapientia.'

EXO 19:18 Multiple spaces in '19.18··Totus autem mons Sinai fumabat,··etc. GREG. lib. VI Moral., cap. 27. Legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, etc., usque ad vincunt quod sunt. ID., lib. II Moral., cap. 2. Sacra eloquia in exordio narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum aliquando a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate æris, etc., usque ad punituri autem Sodomam vespere venisse memorantur.'

EXO 19:20 Multiple spaces in '19.20··Descenditque Dominus,··etc. ID., lib. V Moral., cap. 26. Moyses ascendit, etc., usque ad eum aliquatenus balbutiendo resonamus.'

EXO 20:2 Multiple spaces in '20.2··Ego sum Dominus Deus tuus.··ORIG., hom. 8 in Exod. Qui contemnit præsens sæculum, scilicet Ægyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum sæculum festinet, de eo dicit Deus: Ego sum Dominus Deus tuus,··etc. Non ad illos tantum qui de Ægypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Ægyptiis non serviunt, de Ægypto educti de domo servitutis Psal. 80.. Negotia sæculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere sæcularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. 8: Si permanseritis in sermone meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.··Ergo Ægyptus est domus servitutis; Judæa et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. 4: Quæ sursum est Hierusalem, libera est.··Sicut ergo terrena Ægyptus filiis Isræl domus dicitur servitutis ad comparationem Judææ et Hierusalem, quæ eis est domus libertatis: ita ad comparationem cœlestis Hierusalem, quæ est mater libertatis, totus mundus et quæ in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te terra Ægypti,··etc.; hanc vocem in Ægypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim præterieris cæterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere præcepta libertatis, et audire: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.··Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est: Non erunt tibi dii alii præter me.··AUG. quæst. in Exod. Quæritur quomodo decem præcepta legis dividenda sint? etc., usque nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii præter me?··ISID. Dat Deus Moysi legem innocentiæ nostræ, et agnitionis suæ, quæ in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quæ pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non læditur. Primum pertinet ad Deum Patrem: Dominus Deus tuus Deus unus est,··ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum;··id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed æqualem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.'

EXO 20:3 Multiple spaces in '20.3··Non habebis deos alienos,··etc. ORIG. Primum mandatum est: Non erunt tibi dii alii præter me;··et sequitur: Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem,··etc. Hæc omnia quidam simul putant esse unum mandatum: quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum: Non erunt tibi dii alii præter me,··etc. Secundum, Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem,··etc. Incipiamus ergo a primo mandato: Non erunt tibi dii alii præter me.··Si dixisset, Non sunt, absolutior sermo videretur; sed quia dicit, Non erunt,··non negavit quia sint, sed ne illi sint, cui hæc præcepta dantur, inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto I Cor. 8: Si quidem sunt qui dicuntur dii sive in cœlo, sive in terra.··In aliisque locis invenies deos nominari sicut ibi: Rex magnus super omnes deos,··et Deus Deo locutus est,··etc. De dominis idem Apostolus dicit: Sive throni, sive dominationes,··etc. Col. 1. Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus; ac si dicat: Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi qui ab aliis colantur: sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde Deut. 32: Cum divideret Excelsus gentes et separabat filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei.··Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos vel deos appellat Scriptura: deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis;··imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod exsecrabiles fecit eos prævaricatio, non natura. Tibi ergo, o Isræl, qui pars Dei et funiculus ejus es, non erunt,··inquit, tibi dii alii præter me:··quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus, unus est Dominus; cæteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non hæc tantum dicuntur ad Isræl secundum carnem, imo ad te qui Isræl effectus es mente Deum videndo, et circumcisus corde, non carne; si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo hæreditatis ejus metiri: alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis jam non Ægyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. Qui enim peccat, servus est peccati Joan. 5..'

EXO 20:4 Multiple spaces in '20.4··Non facies,··etc. ORIG. Non facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem,··etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus, I Cor. 8: Si quidem sunt dii multi, et domini multi,··etc. De idolis vero, quia nil est idolum in mundo;··de similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur: Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnem.··Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Verbi causa, si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat adorandum, non idolum sed similitudinem facit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis; qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit: facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus quia idolum nihil est in mundo I Cor. 8.. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his quæ sunt vel in cœlo, vel in terra, vel in aquis formatur: sed non sicut de his quæ in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare: ita etiam de cœlestibus; nisi quis dicat de sole, et luna, et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moses eruditus omni sapientia Ægyptiorum etiam quæ apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Hecatem aliaque dæmonum formas, quæ Apostolus spiritualia nequitiæ in cœlestibus vocat Ephes. VI; de quibus forte dicitur: Inebriatus est gladius meus in cœlo Isa. 34.. His enim formis et similitudinibus invocabant dæmonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum, et habere unum tantum Deum et Dominum, hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adhærentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos quos fugimus, et ad quem fugimus, propitium non efficimus. Quibus propheta dicit: Væ duplici animo Eccli. 2.. Et iterum: Usquequo claudicatis utroque pede?··III Reg. 18. Ab illis ergo quasi fugaces cædimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur, unde Jer. 4: Amatores tui inimici facti sunt tibi.··Multi sunt animæ amatores, capti decore ejus, cum quibus meretricata est, dicens. Post amatores meos ibo qui dant mihi vinum meum,··etc. Ose. 2.: hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus quæ commisisti suspectus es; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat; nil ultra in te lascivum videre, nihil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, et implicas te sæcularibus negotiis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribus Matth. 12., ne iterum expelli possit, et fiunt novissima pejora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus in quibus habitet et inambulet Deus; unde Isa. LII: Qui portatis vasa Domini, exite et immundum nolite tangere, et ego recipiam vos,··etc. Dicit ergo: Non erunt tibi dii alii præter me.'

EXO 20:5 Multiple spaces in '20.5··Non adorabis,··etc. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus, cum sciat quia idolum nil est. Colere vero est toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores. Ego sum Dominus,··etc. Vide benignitatem Dei: ut nos doceat et perfectos faciat, fragilitatem humanorum affectuum non recusat; omnia agit et patitur propter nos, notis et usitatis nobis loquitur affectibus. ORIG., ubi supra. Omnis mulier aut sub viro est, et subjecta est legibus viri Eph. 5., aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ingreditur ad meretricem, scit quod ad prostitutam et cunctis patentem ingressus est, ideo de aliis indignari non potest. Qui legitimo utitur matrimonio, non patitur uxorem peccare, sed accenditur zelo ad servandam castitatem matrimonii, ut possit legitimus fieri pater. Sic omnis anima aut prostituta est cum dæmonibus, et habet plures amatores ut intrent ad eam, modo spiritus fornicationis, modo avaritia, post hunc veniet spiritus superbiæ et alii plurimi; alter tamen alteri non invidet, nec zelotypia movetur, sed sese invicem invitant; unde, adducit secum alios septem spiritus nequiores se,··etc. Luc. 11. Sic nullam zelotypiam amatorum suorum patitur anima quæ dæmonibus est prostituta; si vero conjuncta fuerit viro legitimo, id est Christo, etiamsi aliquando fuerit peccatrix, ultra eam peccare non patitur, nec ferre potest ut alludat adulteris; excitatur super eam zelus ejus, et defendit conjugii castitatem; si autem viderit eam temerantem conjugii jura, et occasionem quærere peccandi, dat ei libellum repudii; unde Isa. 50: Propter iniquitates vestras dimisit matrem vestram;··hæc qui loquitur et zelans est et zelo commotus hoc dicit. Est etiam novum genus hoc bonitatis ejus, ut etiam post adulterium revertentem et toto corde pœnitentem suscipiat. Unde: Nunquid mulier si exierit a viro, et dormierit cum alio viro, revertens revertetur ad virum suum?··etc. Et alibi: Et postquam fornicata es in his omnibus, dixi: Revertere,··etc. Jer. 3. Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam sibi adhærere, si servat, corripit et indignatur, velut zelotypia quadam erga te usus, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero correptionem contemnis, discedit a te zelus ejus, secundum illud: Propterea discedit zelus meus a te,··etc. Ezech. 16. Vide misericordiam et pietatem Dei; quando vult misereri, indignari se dicit et irasci, sicut per Jeremiam dicit: Dolore et flagello castigaberis, Hierusalem, ut non abscedat anima mea a te Jer. 6.. Flagellat enim omnem filium quem recipit Hebr. 12.. Hoc autem terribile, hoc extremum, si non corripimur pro peccatis: cum enim modum peccandi excedimus, auferetur a nobis etiam zelus Dei, nec ultra irascitur. Visitans iniquitatem,··etc. ORIG. Reddens peccata patrum in filios, etc. Aiunt hæretici quod non boni Dei sermo sit, qui pro peccatis alterius alterum dicat plecti; Deum tamen legis justum dicunt, nec possunt ostendere quomodo injustus sit, si alium alio peccante punit. Sed interior homo noster aut dicitur habere Deum Patrem, si secundum Deum vivit; aut diabolum, si voluntatem illius facit; unde Joan. 8: Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis.··Sicut ergo semen Dei in nobis est, cum verbum Dei servantes non peccamus, secundum illud I Joan. 3, Qui ex Deo est, non peccat, quia semen Dei manet in eo;··ita cum a diabolo suademur ad peccandum, semen ejus suscipimus; cum facimus quod suadet, jam genuit nos, nascimur enim ejus filii per peccatum. Sed quia fere sine adjutorio non peccamus, sicut adulterium nemo solus committit, necesse est adulteram consortem fieri, et si non plures, necesse est aliquem vel aliquam ministerio sceleris adjungi: qui omnes, velut unus ex altero, secundum persuasionis ordinem, generati, ex diabolo progeniem ducunt; velut in traditione Domini diabolus intravit in cor Judæ, et primum filium peccati genuit, qui solus hoc facere non potuit; abiit ergo ad Scribas et Pharisæos et pontifices; nascitur ergo ex Juda generatio tertia, et quarta peccati. Videamus ergo quomodo peccata patrum reddit Deus in filios in tertiam et quartam progeniem, et non in ipso. De patribus enim nihil dicitur. Diabolus ergo, quia jam peccandi modum excessit, tanquam vestimentum concretum in sanguine non erit mundus in hoc sæculo; non flagellatur pro peccato; omnia enim ei servantur in futurum. unde Matth. 8.: Quid venisti ante tempus torquere nos?··Redduntur autem peccata in filios quos genuit per peccatum, qui in carne positi flagellantur. Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat Ezech. 33.. Misericors ergo reddit peccata patrum in filios, quia diabolus et angeli ejus, qui etiam peccati patres efficiuntur, indigni sunt quod in præsenti corripiantur: filii eorum, et qui per ipsos ad societatem peccati asciti sunt, recipiunt in præsenti quod gesserunt, ut, purgati, diabolo in pœna socii non efficiantur. Unde psalmo 88: Visitabo in virga iniquitates eorum,··etc., misericordiam autem meam non auferam ab eis.··Deus enim zelans est, et animam quam sibi despondet in fide non vult in contaminatione peccati permanere, sed cito purgari. Si autem noluerit purgari, in interitu eorum ridebit, dicens eis Matth. 25: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum,··etc. Sciamus ergo nos in præsenti corripi, ut in futuro quiescamus. Unde: Cum castigamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur.··ID. In hoc sermone solent nos hæretici suggillare, quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium judicat. Sed qui Deum legis mandantem hæc dicent non bonum, justum tamen dicunt: nec ipsi quidem possunt ostendere quomodo justitiæ videatur convenire si alio peccante alius puniatur. ISID. Primum mandatum prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium interficit sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, crudelitatem; sextum, fornicationem; septimum, rapacitatem; octavum perimit falsitatem; nonum, mundi cupiditatem; decimum, adulterii cogitationem. Et notandum quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis scribuntur tabulæ, quibus populus Dei regatur et dæmones occidantur. In duabus enim tabulis scripta est lex propter duo Testamenta significanda: vel quia sunt præcepta duo dilectionis Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. In una enim tria præcepta, quæ ad dilectionem Dei pertinent; in altera vero septem, quæ ad societatem proximi. Lapideæ vero fuerunt tabulæ, quia cor Judæorum erat lapideum et insensibile, durum et stolidum; unde Ezech. 36: Auferam cor lapideum, et dabo eis cor carneum.··Et Apostolus ait II Cor. 3.: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus,··quæ sentiant scilicet et intelligant.'

EXO 20:12 Multiple spaces in '20.12··Honora patrem,··etc. Hoc est primum septem mandatorum quæ pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero animæ congruit, quæ est irascibilis, concupiscibilis et rationalis. Quaternarius corpori.'

EXO 20:13 Multiple spaces in '20.13··Non occides,··etc. AUG., quæst. 61 in Exod. Et quod dictum est: non occides,··non putandum est fieri contra hoc præceptum quod lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet: ille enim facit, qui jubet quod ministrum negare non licet.'

EXO 20:14 Multiple spaces in '20.14··Non mœchaberis.··ISID. Quæritur quoque quomodo differat non mœchaberis ab eo quod paulo post dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui?··In eo enim quod dictum est, non mœchaberis,··poterat et illud intelligi; nisi forte in illis duobus præceptis non mœchandi, et non furandi, ipsa opera notata sint, in his vero extremis concupiscentia ipsa: quæ tantum differunt, ut aliquando mœchetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat, nec ei misceatur pœnam timens: et hoc fortasse lex ostendere voluit, quod utraque peccata sunt. ID. Item quæri solet utrum nomine mœchiæ etiam fornicatio teneatur, etc., usque ad atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.'

EXO 20:15 Multiple spaces in '20.15··Non furtum facies,··etc. AUG., quæst. 71 in Exod. Sed rursum quæritur quomodo differat, non furtum facias,··ab eo quod paulo post dicitur de non concupiscendis rebus proximi? Non quod omnis qui concupiscit rem proximi, furatur; sed omnis qui furatur, rem proximi concupiscit. Poterat illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi præcipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri.'

EXO 20:16 Multiple spaces in '20.16··Non loqueris contra proximum,··etc. AUG., ubi supra, In eo etiam quod dictum est, etc., usque ad et hujusmodi.'

EXO 20:18 Multiple spaces in '20.18··Cunctus autem populus videbat voces,··etc. AUG., quæst. 72 in Exod. Solet quæri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed ad auditum pertinere videatur, etc., usque ad audi quid luceat, non solemus dicere.'

EXO 20:19 Multiple spaces in '20.19··Loquere tu nobis,··etc. AUG., quæst. 73. Significatur ad vetus testamentum timorem potius pertinere, sicut ad novum dilectionem; quamvis in veteri novum lateat, et in novo vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si hoc accipiendum est intelligere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet.'

EXO 20:20 Multiple spaces in '20.20··Nolite timere,··etc. AUG., quæst. 74. Sic illi cohibendi erant a peccatis, timendo scilicet ne pœnas sensibiles paterentur; quia nondum poterant amare justitiam, et tentabantur a Domino, ut appareret cujusmodi essent; non ut Deo noti fierent qualescunque essent, quem non latebat, sed ut inter se et sibimetipsis.'

EXO 20:21 Multiple spaces in '20.21··Stetitque populus,··etc. GREG., homil. 6. In quibusdam locis Scripturæ historia servanda est, etc., usque ad Moses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Non facietis deos,··etc. AUG., quæst. 76. Repetitur quod in primo præcepto dictum est; et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in psalmo CXIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum.'

EXO 20:24 Multiple spaces in '20.24··Altare de terra,··etc. Ostendit ideo, interdictis simulacris, altare de terrena materia concedi, ut uni Deo hostia et sacrificia in eo offerantur. GREG., lib. III Moral., cap. 20. Altare de terra Deo facere, est incarnationem Christi sperare. Tunc enim a Deo nostrum munus accipitur, cum in hoc altari nostra humilitas, id est super Dominicæ incarnationis fidem posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicæ incarnationis fide solidamus.'

EXO 20:25 Multiple spaces in '20.25··De sectis lapidibus.··ISID. Secti lapides sunt qui unitatem scindunt, et seipsos dividunt a societate fratrum: hos in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris constructio significat. Lapides non secti ex quibus altare construi jubetur, sunt qui per fidem in unitate solidantur; de quibus dicitur I Petri 2: Vos estis lapides vivi, coædificati in domos spirituales.··His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula maligni ignita non receperunt: omnes unum altare faciunt in unitate fidei et concordia charitatis'

EXO 21:1 Multiple spaces in '21.1··Hæc sunt judicia,··etc. AUG., loc. 91 in Exod. Distinctius amodo explicantur ea quæ ad proximum pertinent; notanda locutio cum dictum sit Moysi: Hæc sunt judicia quæ propones eis;··cætera ad populum dicuntur. Si emeris servum Hebræum,··etc. AUG., quæst. 77 in Exod. Ne Christiani hic flagitarent a dominis suis, apostolus jubet dominis servos esse subditos I Petr. 2., ne nomen Domini et doctrina blasphemetur: illud enim inde constat in mysterio esse præceptum, quia pertundi subula ejus aurem ad postem præcepit Deus, qui libertatem recusasset. GREG., hom. 3 in Ezech., tom. 2. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, etc., usque ad quia illa quies intima in ænigmate videtur. Sex annis.··ISID. In sex ætatibus hujus sæculi servientes, septimo die, id est æterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc sæculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientiæ, et cum uxore et filiis nostris, quos prætulimus libertati, id est cum carne et operibus ejus, peccato serviemus in æternum.'

EXO 21:7 Multiple spaces in '21.7··Si quis vendiderit filiam,··etc. AUG., quæst. 78 in Exod. Non abibit ita ut recedunt ancillæ,··etc., usque ad intelligitur quod cum eo gratis exibit, non a marito separata.'

EXO 21:13 Multiple spaces in '21.13··Qui autem non est insidiatus,··etc. RAB., in Exod., tom. 2. Homicidis non spontaneis, etc., usque ad Christi posuerit, salvus erit. AUG., quæst. 79 in Exod. Si autem nolens, sed Deus tradiderit in manus ejus,··etc. Ita hoc dicitur, etc., usque ad et Judas ideo juste tradidit.'

EXO 21:18 Multiple spaces in '21.18··Si rixati fuerint,··etc. RAB. Idem est, si quis cum proximo contendens duritia mentis, vel parcitate, spernendo scilicet vel non consulendo, exasperavit; et ille infirmatus tristitia, a fervore dilectionis languerit, reus per confessionem, operam pœnitentiæ et impensam promissæ emendationis in medicos, id est doctores, impendat, qui infirmum baculo consolationis erigant, et fomentis prædicationum in pristinum dilectionis statum restituant. In correctione necessaria est discretio, ne qui corrigere debet, occidat, vel in desperationem vel odium mittat.'

EXO 21:22 Multiple spaces in '21.22··Si rixati fuerint.··ID. Si quis alicujus animam, post conceptum verbi, per incuriam vel fraudem læserit, ut vitale germen boni operis sanum proferre non possit: etiam si ipsa adhuc in fide vivens perstiterit, ut damnum illatum per pœnitentiam restituat, secundum Evangelii ministerium necesse habebit. Si autem ipsa anima per errorem necata, post prolatum abortivum, hoc est opus mortiferum, in infidelitate perseveraverit, sine dubio seductor illius, quasi verus homicida, æterna morte reus erit. AUG., quæst. 80 in Exod. Quod non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, etc., usque ad et ideo nondum sensibus prædita. ORIG., hom. 10 in Exod. Quod si litigabunt duo viri, et percusserint mulierem prægnantem, et exierit infans ejus nondum formatus, detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit pro anima sua. Quod si formatus fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo,··etc. Primum videamus de eo qui nondum formatus exierit, quomodo jubetur damno pecuniæ percuti unus ex litigantibus, cum duo dicantur. Quid etiam hoc quod vir mulieris imponit ei, et non eis; et dabit, et non potius dabunt. Quod si infans jam formatus exierit, animam dare pro anima facile intelligimus: morte scilicet vindicetur peccatum. Quæ autem sequuntur, operæ pretium est explicare. Nec enim videtur etiam infans formatus calce litigantis percussus, oculum in ventre perdidisse, dentes vero omnino non habuit. Si enim hoc ad matrem referamus, quomodo abortiens mulier oculum perdit, aut dentes dolet? Sed esto aut in oculo aut in dente percussa abortivit, livorem vel vulnus accepit, quid etiam combusturam dicimus pro combustura? Nunquid litigantibus viris assistens mulier comburi potuit, ut combustura pro combustura solvatur? In Deuteronomio quoque hæc facile explicari non queunt. In Scripturis tamen iisdem vocabulis et officiis membra animæ nominantur, quibus utuntur vel appellantur membra corporis. Unde Matth. 7: Vides festucam in oculo fratris tui, et trabem quæ in oculo tuo est non vides.··Et Matth. 13: Qui habet aures audiendi audiat.··Et Rom. 10: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem!··Ne nos ergo vocabulorum similitudo conturbet. Sunt ergo duo litigantes, duo disputantes et dogmatibus vel quæstionibus legis, et rixantes circa verborum pugnas; unde Apostolus, II Tim. 2: Nolite contendere verbis,··etc. Et ibidem: Quæstiones legis devita, sciens quod generant lites.··Qui ergo istis in quæstionibus litigant ad subversionem audientium, percutiunt mulierem prægnantem, et ejiciunt infantem formatum vel adhuc informem. Mulier prægnans dicitur anima, quæ nuper concepit verbum Dei; unde: A timore tuo, Domine, in utero concepimus et peperimus Isa. 26.. Qui ergo concipiunt, et statim pariunt, non mulieres existimandæ sunt, sed viri et perfecti; unde alibi: Si peperit terra in una die, et nata est gens die una simul Isa. 66.. Ista est ergo generatio perfectorum, quæ in die eadem concipitur et nascitur. Pariunt autem viri secundum illud Gal. 4: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus.··Perfecti ergo et viri statim pariunt, id est, conceptum fidei verbum in opera perducunt: anima autem quæ concipit, et in ventre retinet et non parit, mulier dicitur. Unde Isa. 37: Dolores partus advenerunt ei: et virtus pariendi non est in ea.··Hæc ergo, inter se duobus litigantibus et scandala proferentibus, percutitur et scandalizatur: ut verbum fidei quod tenuiter conceperat nondum formatum abjiciat. Est enim in aliquibus formatum verbum, in aliquibus non formatum; unde: Donec formetur in vobis Christus Gal. 4.; Christus enim est Verbum Dei. Damnum ergo patietur, qui excussit. De damnis ergo doctorem dicit Apostolus I Cor. 3: Si cujus opus arserit damnum patietur,··etc. Et ipse Dominus in Evangelio, Matth. 16: Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animam autem suam perdat?··Unde videtur ostendi quod quædam peccata ad damnum pertinent, non tamen ad interitum, quia qui damnum passus fuerit, salvari dicitur, licet per ignem: unde Joannes dicit quædam peccata esse ad mortem, quædam non I Joan. 5.. Quæ autem sint ad mortem, non facile discerni potest, Delicta enim quis intelligit?··Psal. 18. Sed cum referuntur super quinque mnas acquisitæ aliæ quinque, et super duas duæ Luc. 19., qui mercedem hujus acquisitionis perdit, damno dicitur percuti, sicut qui causam scandali infirmiori et muliebri animæ præbuit. Dabit autem secundum quod indixerit vir ejus, et dabit cum honore animæ discentis. Vir magister est Christus, vel qui pro Christo animarum doctor est. Patietur ergo damnum qui contendit ad subversionem audientium, pro anima quæ nondum habuit infantem formatum: quod potest de scandalo catechumeni accipi. Potest etiam fieri ut qui læsit, instruat et reparet animæ quæ perdidit, et cum honore, cum modestia scilicet, cum mansuetudine, non cum lite, sicut cum scandalum intulit. Sed cum formatus infans fuerit, dabit animam pro anima. Formatus infans potest videri sermo Dei in corde animæ quæ suscepit gratiam baptismatis, vel qui evidentius et clarius verbum Dei suscepit. Reddet ergo qui percussit, animam pro anima in die judicii, scilicet apud eum judicem qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Vel ut qui sibi conscius fuerit tanti scandali, ponat animam suam pro anima scandalizati, et usque ad mortem det operam quomodo ad fidem restituatur. Ponat oculum pro oculo: si oculum animæ læsit, id est, intellectum ejus turbavit, auferatur oculus ejus ab eo qui præest Ecclesiæ, id est intellectus. Si dentem læsit, qui suscipiens cibum verbi Dei comminuere vel molaribus terere solebat, ut subtilem ad ventrem animæ transmitteret sensum: si hunc dentem ille vexaverit et evulserit, ut contritione ejus non possit anima subtiliter et spiritualiter suscipere verbum Dei, auferetur dens ejus, qui non bene cibos verbi comminuit et dividit. Propter hoc enim fortasse de Domino dicitur: Dentes peccatorum contrivisti Psal. 3.. Et alibi: Molas leonum confringet Dominus Psal. 57.. Sic ergo per membra dicitur lædi anima et percuti. Manum quoque pro manu, et pedem pro pede deposcit. Manus animæ, virtus qua tenere aliquid et cor stringere potest, ut actus ejus et fortitudo; et pes quo incedit ad bona vel ad mala. Quia ergo scandalizata anima non solum in fide sed etiam in actibus dejicitur, qui per manus significantur, manus auferuntur illius, quibus non bene operatur, et pedes, quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam, quia combussit et gehennæ tradidit animam. Per singula hæc ostenditur, ut percussor, truncatis omnibus membris, a corpore Ecclesiæ excidatur, ut cæteri videntes timorem habeant, et non similiter faciant. Ideo Apostolus cum doctorem describit Ecclesiæ, inter cætera præcipit, non percussorem I Tim. 3.: ne percutiens prægnantes mulieres, id est animas insipientes, ponat animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, etc. De qualibus dicitur Matth. 24: Væ prægnantibus et nutrientibus in illis diebus, in quibus scandalizabuntur, si fieri potest, etiam electi.··Sciendum tamen quod non est perfectorum scandalizari, sed mulierum aut parvulorum; unde Matth. 18: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis,··etc.'

EXO 21:29 Multiple spaces in '21.29··Quod si bos cornupeta,··etc. RAB. Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Unde Proverbiorum decimo sexto capitulo: Cor hominis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam. Triginta siclos.··Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et charitatem emendabit. Argenti.··Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis et scientia decalogi instructi erant, compensabit. Si quis aperuerit,··etc. GREG., lib. XVII Moral., cap. 13. Cisternam aperire est valido intellectu Scripturæ sacræ arcana penetrare, etc., usque ad inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. Si bos alienus,··etc. AUG. Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore; a parte enim totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quo non vescuntur.'

EXO 22:1 Multiple spaces in '22.1··Si quis furatus fuerit,··etc. STRAB. Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judæus quilibet intelligitur, quem si quis Judæus vendiderit, pœnæ legis subjacebit, quæ continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur: Sicut ovis ad occisionem ductus est Isa. 53.. Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum pœnitentiam agat.'

EXO 22:2 Multiple spaces in '22.2··Si effringens fur domum, sive suffodiens,··etc. AUG., quæst. 84 in Exod. Si perfodiens inventus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, etc., usque ad jam enim plus est quam fur.'

EXO 22:6 Multiple spaces in '22.6··Si egressus ignis, etc. RAB. Ignem succendimus, cum correctionem subditis præparamus, ut spinas vitiorum consumamus. Sed videndum est ne cum vitia persequimur, virtutes lædamus, et eis qui fructum bonorum operum proferre cœperant, ante maturitatem noceamus. Qui hoc ergo commiserit, dignam pœnitentiam gerat, et quod per inertiam læsit, studiose restituat. Spicas.··Teneros auditores nondum ad maturitatem fructus pertingentes: quorum vitia qui acerbe et indiscrete reprehendit, quasi ignem in spicas immittit, nec ad maturitatem pervenire sinit.'

EXO 22:14 Multiple spaces in '22.14··Qui a proximo,··etc. A proximo mutuum postulamus, cum pro æterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in præsentia ejus semper sumus. Unde II Cor. 5: Scientes timorem Domini, hominibus suademus.··Et alibi, II Cor. 12: Quasi coram Deo, in Christo loquimur.··Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si ejus curam strenue gessit, et quasi Deo præsente; aliter damnum reddere compellitur. Unde Matth. 5: Non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem.'

EXO 22:17 Multiple spaces in '22.17··Si pater virginis,··etc. RAB. Sensus sententiæ historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus regnum charitatis ædificat, cupiditatis dissipat, non est necesse allegorice exponi. Lector tamen sententiam dote rectæ fidei honorare debet et intactam sua expositione relinquere.'

EXO 22:18 Multiple spaces in '22.18··Maleficos non patieris vivere.··Qui præstigiis magicæ artis et diabolicis figmentis agunt, hæreticos intellige, qui a consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur'

EXO 22:21 Multiple spaces in '22.21··Advenam non contristabis.··RAB. Dilectionem proximi per misericordiæ compassionem commendat, ne furoris aut avaritiæ stimulo commoti, jus naturæ negligamus. Sed quæ volumus ut faciant nobis homines eadem illis faciamus, et quæ nolumus fieri, non faciamus.'

EXO 22:22 Multiple spaces in '22.22··Viduæ et pupillo non nocebitis.··RAB. In vidua, sancta Ecclesia, quæ in die judicii exspectat Christum, quem modo non habet præsentem in pupillo, Christianus populus, cui mortuus est mundus pater, et Babylonia mater, accipi potest: quam prohibet contristari per persecutionem vel fastum mundanum, ne forte talis insectatio ad perniciem eorum spiritualem perveniat qui eos frustra odiis et contumeliis molestant.'

EXO 22:25 Multiple spaces in '22.25··Si pecunia mutuam,··etc. RAB. Prædicatores Evangelii monet ne superfluitatem appetant, sed habentes victum et vestitum, his contenti sint, secundum illud Matth. 10: Gratis accepistis, gratis date.'

EXO 22:26 Multiple spaces in '22.26··Si pignus,··etc. AUG., loc. 99. Genus pro specie posuit: sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur. GREG., lib. XVI Moral., cap. 2. Pignus,··peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, etc., usque ad a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit.'

EXO 22:28 Multiple spaces in '22.28··Diis non detrahes,··etc. AUG., quæst, 86 in Exod. Quæritur quos dixerit deos, etc., usque ad vel latriæ obsequiis honorari.'

EXO 22:29 Multiple spaces in '22.29··Decimas tuas,··etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus.'

EXO 23:3 Multiple spaces in '23.3··Pauperis quoque non misereberis in judicio.··AUG. Ne scilicet contra justitiam pauperi faveas causa misericordiæ. Bona est misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium autem dicit Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, opportune sequitur:'

EXO 23:4 Multiple spaces in '23.4··Si occurreris bovi inimici tui,··etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos judex resides.'

EXO 23:7 Multiple spaces in '23.7··Mendacium fugies.··RAB. Veritatem et judicium amat Dominus: et ad hæc exsequenda populum suum hortatur, quia non est personarum acceptor.'

EXO 23:10 Multiple spaces in '23.10··Sex annis seminabis terram tuam.··AUG. Quæritur quid colligant pauperes, si in septimo anno ita parcitur terræ, etc., usque ad sex annos cum colliguntur quæ seminantur. RAB. In senario perfectio operum, etc., usque ad qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet.'

EXO 23:13 Multiple spaces in '23.13··Et per nomen externorum deorum,··etc. Per nomen suum jurare permittit, non quod bonum sit jurare; sed quia sciebat homines pronos ad jurandum esse, non vult ut jurent per nomina exteriorum deorum, ne frequenti juramento inducantur ad cultum eorum. Sic et hostias non approbat Deus, mavult tamen sacrificari sibi quam idolis.'

EXO 23:14 Multiple spaces in '23.14··Tribus vicibus per singulos a mos,··etc. Fidem scilicet sanctæ Trinitatis hic exigit Deus: in Pascha enim immolatur Filius, in Pentecoste datur Spiritus sanctus, in Scenopegia paternæ majestatis potentia declaratur. Tribus vicibus per singulos annos,··etc. RAB. Hoc est omni tempore præsentis vitæ et in sanctæ Trinitatis confessione, per fidem et spem et charitatem bonorum operum obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem Agni immaculati ab Ægyptia servitute liberati, per spirituales aquas de veteri homine in novum transimus, non in vetustate litteræ, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus. Solemnitatem vero mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum, voluntatum, et sermonum primitias Domino consecramus; solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus, id est virtutum fructibus, ad finem vitæ et introitum regni cœlestis pervenire contendimus; in tabernaculis septem diebus commemorantes, quia per omne tempus vitæ præsentis peregrinos nos esse agnoscimus, nec requiem hic, sed in futuro requirimus, sedulo curantes ne in conspectu Dei vacui appareamus. Solemnitatem quoque,··etc. RAB. Maturis scilicet, frugibus, quando fructus totius anni collecti sunt, in septembri scilicet quem Hebræi Chaldaico vocabulo thisri, Macedones vocant. In cujus principio Judæi feriantes amplius tuba canunt quam in cæteris mensibus, et plura offerunt, in quo dies expiationum, et dies scenopegiæ quinto decimo die, qui est solemnitas Tabernaculorum.'

EXO 23:19 Multiple spaces in '23.19··Non coques hædum,··etc. AUG., quæst. 90 in Exod. Quomodo intelligatur, ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri, etc., usque ad postea vero passi sunt non agni in lacte, sed arietes in grege. STRAB. Moraliter. Hædus, id est peccator, non est in lacte matris coquendus, id est blanditiis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus.'

EXO 23:20 Multiple spaces in '23.20··Ecce ego mittam angelum,··etc. RAB. Josue significat ducem populi, qui ideo angelus dicitur, quia ad voluntatem Domini annuntiandam mittitur; enim Græce, nuntius dicitur.'

EXO 23:22 Multiple spaces in '23.22··Inimicus ero,··etc. GREG. Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Eccli. 10: Initium omnis peccati superbia.··Sunt autem ejus soboles septem principalia vitia, inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbiæ vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis prælium Spiritu septiformis gratiæ plenus venit.'

EXO 23:23 Multiple spaces in '23.23··Præcedetque te angelus.··RAB. Josue populum Isræliticum in terram promissionis induxit, septem gentes ejiciens, idolaque et aras eorum destruens. Mystice verus Jesus has gentes cum simulacris suis exterminat, cum septem principalia vitia et omne idolum inimici de cordibus nostris expellit, ut naturæ nostræ terram secure possideamus. Quos ego conteram.··CHRYSOST. Habet unumquodque vitium in corde nostro propriam mansionem, quam sibi vindicans, in animæ nostræ recessu exterminat Isrælem, id est rerum summarum contemplationem, et adversari non desinit: non enim possunt virtutes cum vitiis morari. Sed cum ab Isrælitis, id est a virtutibus, fuerint vitia superata, locum quem concupiscentiæ vel fornicationis spiritus possidebat, castitas obtinebit: quem furor ceperat, patientia vindicabit; quem tristitia mortem operans occupaverat, salutaris et plena gaudio lætitia possidebit; quem acedia vastavit, excolet fortitudo; quem superbia conculcabat, humilitas honestabit. Itaque singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est affectus, virtutes contrariæ possidebunt: quæ filii Isrælis, id est animæ Deum videntis nuncupantur: qui cum universas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones rapuisse quam proprias recuperasse credendi sunt; quia secundum veterem traditionem, terram Chananæorum filii Sem in divisione orbis sortiti sunt, quam Chananæi violenter possederunt: unde justo, judicio Dei expulsi sunt. Voluntas quoque Domini possessionem cordis nostri non vitiis sed virtutibus deputavit, quæ post prævaricationem Adæ insolescentibus vitiis, quasi Chananæis, a propria regione depulsæ sunt. Cum vero per Dei gratiam diligentia nostra et labore nostro restituuntur, non tam alienam terram occupant quam recipiunt propriam.'

EXO 23:25 Multiple spaces in '23.25··Benedicam panibus tuis,··etc. AUG. Alia littera: Benedicam panem et vinum tuum,··etc. Quamvis hæ promissiones possint et spiritualiter intelligi, etc., usque ad quæ impii non accipient.'

EXO 23:28 Multiple spaces in '23.28··Emittens crabrones.··AUG., quæst. 93. Emittam vespas, etc. Hoc promittit Deus, etc., usque ad si aliquid a Christo dicitur. Alia littera. Emittam vespas ante te, et ejiciet Amorrhæos,··etc. A plurali ad singularem numerum se convertit. Intelligitur autem ejiciet Amorrhæos,··vespa, scilicet sicut locusta, sicut rana, non quod una sit, sed per singularem intelligitur pluralis.'

EXO 23:29 Multiple spaces in '23.29··Non ejiciam eos a facie,··etc. STRAB. Gentes istæ vitia significant, quæ nec simul, nec uno tempore in sanctis exstinguuntur, ne monstra terræ multiplicentur, id est ne in superbiam erigantur et vanam gloriam et hujusmodi. Nam cum sancti contra majora vitia pugnant et vincunt, relinquunt minora, et permittuntur dominari, ne per elationem gravius corruant. Unde Paulo datus est stimulus carnis ad custodiam humilitatis I Cor. 22..'

EXO 24:1 Multiple spaces in '24.1··Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron,··etc. AUG., quæst. 85 in Exod., tom. 3. Usque ad hunc locum Scripturæ justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quæ Græci dicunt. Tu et Aaron,··etc. STRAB. Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica præcepta sequuntur. Per septuaginta vero qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato significantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. 11: Assume tibi septuaginta viros,··etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt.'

EXO 24:2 Multiple spaces in '24.2··Solusque Moyses ascendet ad Dominum.··RAB. Prius præcipitur ut Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta seniores, ascendant ad Dominum. Et statim subjungitur quod solus Moyses ascendat ad Dominum, cæteri non appropinquent, sed adorent procul. Ubi moraliter instruimur vires nostras perpendere, nec ultra posse nostrum arcem contemplationis attingere, sed quantum divina clementia vocat, et regula Scripturæ provocat. GREG. Moyses ut sublimia Dei præcepta perciperet, alta conscendit; et ut interna penetret, ab externis tumultibus occultatur: quia viri sancti qui exterioribus officiis deservire necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta confugiunt, ibique cogitationis intimæ cacumen ascendunt, et legem quasi in monte percipiunt, dum, postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suæ vertice supernæ voluntatis sententiam perscrutantur.'

EXO 24:3 Multiple spaces in '24.3··Faciemus AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.'

EXO 24:6 Multiple spaces in '24.6··Tulit itaque,··etc. ID., quæst. 98. Notandum est nunc primum sacrificasse Mosem, etc., usque ad nam decalogum in tabulis lapideis fuisse scriptum postea patet. Crateras.··Cratera, sive crater, dicitur XXX quod est capere,··eo quod sit multi vini capax.'

EXO 24:10 Multiple spaces in '24.10··Sub pedibus.··Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quæ tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quæ est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiæ subjacet.'

EXO 24:12 Multiple spaces in '24.12··Ascende ad me,··etc. BED., lib. I de Tabarnac., cap. 11, tom. 2. Locuturi de figura tabernaculi, etc., usque ad ut Ecclesia per orbem cunctarum gentium linguis locutura designaretur. Daboque tibi.··ID. Huic simile est illud: Docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis Matth. 28.. Non ergo Moyses, non apostoli, vel quilibet, alia debet docere quam quæ Dominus docuit, et consilii decreto observanda præscripsit, in quibus vitam æternam nos habere voluit, sicut de his præteriri quidquam non oportet: sed omnia quæ mandavit, auditoribus committere necesse est.'

EXO 24:13 Multiple spaces in '24.13··Surrexerunt Moyses et Josue.··AUG., quæst. 103 in Exod. Josue non commemoratus in illis quatuor subito cum Moyse apparet, etc., usque ad quod modo memoratur nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est. BED. Josue Christum nomine et actione significat; qui minister Moysi dicitur, quia Christus non venit legem solvere, sed adimplere Matth. 5.. Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis quæ scripsit Moyses, typice designatur, quasi comes individuus, si bene quæritur, invenitur. Unde Joan. 5: Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi.··BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 1, tom. 2. Aaron mons fortitudinis,··Hur ignis vel lumen,··etc., usque ad et ad dilectionem Conditoris animus inardescit.'

EXO 24:15 Multiple spaces in '24.15··Cumque ascendisset Moyses,··BEDA., ibid. Sicut mons altitudinem perfectionis, etc., usque ad cœlesti benedictione protegit.'

EXO 24:16 Multiple spaces in '24.16··Et habitavit gloria Domini.··ID., ibid. Non modo sublimitas, sed et nomen montis, etc., usque ad in septimo quiescere jubemur. Tegens illum nube.··ID., ibid. Sex diebus nube et gloria Domini tegitur, etc., usque ad ut ad sublimiora divinæ visionis et collocutionis dona perveniret.'

EXO 24:17 Multiple spaces in '24.17··Erat autem species,··etc. ID., ibid. Quasi ignis ardens species gloriæ Domini apparuit, etc., usque ad tametsi plene illos sequi non valeant.'

EXO 24:18 Multiple spaces in '24.18··Ingressusque Moyses,··etc. ID., ibid. Moyses medium nebulæ ingressus ascendit in montem, etc., usque ad ut per eorum observantiam ad salutem veniant æternam.'

EXO 25:2 Multiple spaces in '25.2··Loquere filiis Isræl ut tollant mihi primitias,··etc. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 3, tom. 2. Primitias bonorum Deo offerimus, cum bonum quod agimus, totum divinæ gratiæ tribuentes, et toto corde profitentes quod nec initium bonæ actionis vel cogitationis nisi a Domino possumus habere; mala vero semper a nobis diabolo instigante et cœpta et consummata, nec nisi Domino donante laxanda.'

EXO 25:3 Multiple spaces in '25.3··Hæc sunt autem quæ accipere debetis,··etc. ID., ibid. Cuncta quæ sibi Dominus ad faciendum sanctuarium materialiter offerri præcepit, nos quoque, qui spirituales filii Isræl, id est imitatores Deum videntis populi esse cupimus, spiritualiter offerre debemus: ut per has oblationes voluntarias ipsi sanctuarium in nobis faciamus, ut ipse habitare in nostro corde et sibi mansionem consecrare dignetur.'

EXO 25:7 Multiple spaces in '25.7··Lapides onychinos,··etc. ID., ibid. Hæc offerimus, etc., usque ad addita bonis operibus martyrii merita signantur.'

EXO 25:8 Multiple spaces in '25.8··Facientque mihi sanctuarium.··ID., ibid. Ostendit Dominus Moysi tabernaculum in monte, etc., usque ad præclaram multitudinem sanctarum animarum recepit.'

EXO 25:9 Multiple spaces in '25.9··Juxta omnem similitudinem,··etc. ID., ibid. Imitari debemus angelos diligendo Deum et proximum, etc., usque ad et post hanc vitam in illud tabernaculum, quod imitaris, introducat. Omnium vasorum.··BED. Vasa tabernaculi, singulæ personæ angelorum, ex quibus Jerusalem, mater omnium nostrum, in vera pace et unitate consistit. Sicque facietis illud. Arcam,··etc. ID., ibid., cap. 4. Arca fieri præcipitur, etc., usque ad sed in similitudine carnis peccati venit. Cujus longitudo ID. Quæritur cujus quantitatis sit iste cubitus, etc., usque ad unde patet quia illum designat cubitum quem duo palmi faciunt. Latitudo.··ID., ibid. Unius cubiti latitudo pro dispensatione Dominicæ charitatis, etc., usque ad ubi eum toto corde diligamus, intremus. ID. Mystice. Longitudo arcæ longanimitatem Christi, etc., usque ad quia tarditatem discipulorum longanimiter ferebat. Altitudo, cubitum,··etc. ID., ibid. Habet arca cubitum in altitudine, etc., et usque ad hoc tantillum non nisi ab illo habemus.'

EXO 25:12 Multiple spaces in '25.12··Et quatuor circulos,··etc. GREG. Past., cap. 11, tom. 3. Arca, Ecclesia, etc., usque ad quæ in vobis est,··etc. Duo circuli.··BEDA, ut supra. Quia in figura quatuor animalium, etc., usque ad quæ ad futuræ vitæ gloriam pertinent expresserunt.'

EXO 25:16 Multiple spaces in '25.16··Testificationem quam dabo.··ID., ibid. De qua Apostolus, etc., usque ad judicem omnium docuit sæculorum.'

EXO 25:17 Multiple spaces in '25.17··Propitiatorium.··ID. Propitiatorium tabula erat aurea ejusdem mensuræ cujus arca; sic dicta quia ibi Deus Moysi apparens, et cum eo loquens, propitiabatur populo, et misericordiam significat, unde bene super arcam erat, quia misericordia ejus super omnia opera ejus.'

EXO 25:18 Multiple spaces in '25.18··Duos quoque cherubim,··etc. ID. Propter societatem angelicæ pacis, quæ minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt. GREG., hom. 6 in Ezech. Duo cherubim, qui plenitudo scientiæ dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret. BEDA, ibid. Numero singulari cherub,··plurali autem cherubim dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.'

EXO 25:22 Multiple spaces in '25.22··Inde præcipiam,··etc., super propitiatorium.··ID., ibid. Super propitiatorio, etc., usque ad unde Habacuc ait: In medio duorum animalium innotesces Habac. 3.. BED., ibid. Potest in arca Ecclesia figurari, etc., usque ad quo ipsa in fundamento summæ veritatis stabilita consistunt. BED., ibid. Mensa de lignis Setim, etc., usque ad unde Cant. 2: Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem.'

EXO 25:23 Multiple spaces in '25.23··In altitudine cubitum,··etc. BED., ibid. Quod altitudo cubitum et semissem habet, etc., usque ad non per plenum cubitum figuratur. Faciesque illi labium.,··etc. BED., ibid. Labium aureum fit in mensa per circumitum etc., usque ad pro diversitate meritorum, gloria singulorum.'

EXO 25:24 Multiple spaces in '25.24··Coronam,··etc., et super illam alteram coronam.··BED., ibid. Corona aurea additur, cum per Evangelium his qui mandata custodiunt, etc., usque ad quod ei sublimior gloria in receptione corporum servetur.'

EXO 25:26 Multiple spaces in '25.26··Per singulos,··etc. BED., ibid. Mensa tabernaculi quatuor pedes habet, etc., usque ad intrent in regnum cœlorum.'

EXO 25:27 Multiple spaces in '25.27··Ut mittantur vectes per eos.··ID., ibid. Per circulos mittuntur vectes ad subvehendam mensam, etc., usque ad Domini mensam cum panibus et vasis in quatuor circulis portant.'

EXO 25:29 Multiple spaces in '25.29··Parabis et acetabula ac phialas.··ID., ibid. Varia vasa quæ fiunt ad offerenda libamina, etc., usque ad unde: Quis putas est fidelis dispensator et prudens Luc. 12.? Parabis acetabula,··etc. GREG., hom. 6 in Evang., tom. 2. Quid per phialas et cyathos nisi mensura prædicationis accipitur? etc., usque ad sed etiam parva et subtilia, quæ quasi per gustum notitiam præstent. IDEM. Alius doctrina veritatis plenus auditores inebriat, et quasi phialam porrigit: Alius explere quod sentit non valet, sed etiam quia utcumque denuntiat, per cyathum gustum præbet. Qui ergo per doctrinam sapientiæ ministrare phialas non possunt, quantum pro divina largitate sufficiunt, propinent proximis cyathos verbi.'

EXO 25:30 Multiple spaces in '25.30··Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.··Josephus dicit duodecim panes ex simila fieri, singulos ex duabus decimis, qui Sabbato super mensam sex hinc et sex inde ponebantur: super quemque patena aurea cum pugillo thuris, et sic servabantur usque ad aliud Sabbatum, in quo thus cremabatur; panes vero sacerdotes comedebant calidos cum thure reponentes. Et pones super mensam,··etc. BED. ubi supra. Bene panes propositionis vocantur, quia semper debet patere sermo salutis cunctis fidelibus, nec unquam deesse oportet in ecclesia verbum solatii: quod Dominus per præcones veritatis mundo proponens in conspectu suo apparere, et usque in finem his qui esuriunt et sitiunt justitiam incessanter abundare voluit.'

EXO 25:31 Multiple spaces in '25.31··Facies et candelabrum,··etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Candelabrum Christus est in quo natura humanitatis fulsit lumine deitatis, etc., usque ad scyphi ergo et sphærulæ ad laborem pertinent, lilia ad retributionem. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo.··BEDA, ibid. Candelabrum tabernaculi, etc., usque ad et claritatem verbi omnibus prædicando et faciendo ostendit. Et calamos, scyphos et sphærulas.··ID., ibid. Scilicet prædicatores de hastili procedentes, etc., usque ad quæ animabus sanctis, id est, floribus vernat æternis.'

EXO 25:32 Multiple spaces in '25.32··Sex calami,··etc. ID., ibid. Senarius in quo factus est mundus, etc., usque ad unde Paulus: Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus, sit semper cum omnibus vobis. Tres ex uno.··ID., ibid. Tres calami ex uno latere, etc., usque ad visione ejus fruetur. ID., ubi supra. Fiunt scyphi in candelabro ad nucis modum, etc., usque ad quia continentes illius temporis tres ordines sanctorum eadem distinctione temporum habuerunt.'

EXO 25:33 Multiple spaces in '25.33··In nucis.··ID. Nux Ecclesiam significat, unde: Descendit in hortum nucum.··Nux enim dulcem fructum habet intus, qui nisi fracta testa non ostenditur foris: sic sanctorum vita suavitatem gratiæ in corde conservat, quæ non cognoscitur exterius nisi, soluto carnis domicilio animæ, in cœlesti luce sese conspiciant. ID. Tertius similiter calamus tres scyphos et sphærulas, et tria habet lilia: quia multi conjugati ante legem, sub lege et sub prophetis erant, qui verbum Domini audire, et viam ejus currere et bonorum operum præmia exspectare gauderent. ID. Item ex alio latere primus calamus, secundus et tertius, tres scyphos et sphærulas; tria quoque habebat lilia: quia in utroque Testamento in doctoribus, in continentibus, et in conjugatis Deo devotis tres fuerunt ordines temporum distantia. In primitiva scilicet ecclesia de Isræl, in nostra electione de gentibus, in ultima collectione reliquiarum Isræl, qui omnes suo tempore verbo vitæ inebriati, in via pacis properare, candorem perpetuæ lucis videre desiderant.'

EXO 25:34 Multiple spaces in '25.34··In ipso autem candelabro,··etc. ID., ubi supra. Diximus ipsum candelabrum, etc., usque ad sed innovata per spiritum corda capiunt.'

EXO 25:35 Multiple spaces in '25.35··Sphærulæque per singulos et lilia. Sphærulæ sub duobus calamis,··etc. ID., ibid. Sunt per singulos scyphos sphærulæ simul et lilia, etc., usque ad unde: Læva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me.··ID., ibid. Scyphi, sphærulæ et lilia sub duobus calamis sunt, etc., usque ad omnis plenitudo divinitatis corporaliter.'

EXO 25:36 Multiple spaces in '25.36··Et sphærulæ igitur et calami.··ID., ibid. Omne opus candelabri, etc., usque ad unde: In tribulatione dilatasti mihi,··etc.'

EXO 25:37 Multiple spaces in '25.37··Facies.··ID. Lucernæ septem, septem sunt dona Spiritus sancti, qui in Christo semper manserunt, et fidelibus secundum voluntatem ejus distributa sunt: hæ super candelabrum ponuntur, quia requievit super eum Spiritus sapientiæ et intellectus Isai. 11.. Ut luceant,··etc. ID., ibid. Lucernæ candelabri ex adverso tabernaculum illustrabant, cum Christus plenus gratia et veritate omnibus tribuebat de sua plenitudine; mansuetis et pauperibus verbum Evangelii committens; pœnitentibus medelam indulgentiæ conferens. Nunc tempus esse parcendi in futuro universalis judicii tempus affirmans.'

EXO 25:38 Multiple spaces in '25.38··Emunctoria quoque, et ubi quæ.··ID., ibid. Divina verba, quibus manifeste signatur in plurimis non legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum: unde: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit.··ID., ibid. Emunctorium, et vasa, ubi quæ emuncta sunt exstinguuntur, etc., usque ad dicens: Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt,··etc. Emunctoria quoque,··etc. ID., ibid. Sunt quædam in Scripturis præcepta, etc., usque ad et alibi: Ecce nova facio omnia.'

EXO 25:39 Multiple spaces in '25.39··Omne.··ID., ibid. Hoc est corpus Christi cum ipso capite, scilicet omnes electi, etc., usque ad quia merito scelerum in abyssum gravantis pœnæ decidunt.'

EXO 25:40 Multiple spaces in '25.40··Inspice.··ID., ibid. Ostensum est Mosi in monte exemplar candelabri quod faceret, etc., usque ad exemplar auditoribus exsecutione operis et verbo doctrinæ ostendit.'

EXO 26:1 Multiple spaces in '26.1··Tabernaculum vero ita et fiet,··etc. BED., lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Tabernaculum, quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, etc., usque ad et copula divinæ et propriæ dilectionis jungantur. ID., ubi supra. Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, etc., usque ad mirabili figurarum varietate depingit. De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas.··ID., ubi supra, cap. 2. In his quatuor cortinarum coloribus, etc., usque ad purpura sanguinei coloris et de conchyliorum sanguine tincta devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata.'

EXO 26:2 Multiple spaces in '26.2··Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quatuor,··etc. ID., ibid. Si ab uno usque ad septem omnes in ordine numeros pleno ordine numeraveris, usque ad ut per fidem et opera bona ad requiem tendat. Unius mensuræ,··etc. ID., ibid. Etsi variante pictura cortinæ differebant, una tamen erant omnes longitudinis et latitudinis mensura temperatæ, quia etsi donationes habent electi differentes, unus tamen Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. ID., ubi supra. Narrat Josephus, etc., usque ad quasi una decem cortinarum connexione tabernaculum decoratur.'

EXO 26:4 Multiple spaces in '26.4··Ansulas hyacinthinas in lateribus,··etc. ID., ibid. Ansulis hyacinthinis cortinæ invicem copulantur, etc., usque ad et in ea se perpetuo mansuros confidunt. BEDA, ibid. Præceptum est quoque fieri fimbrias per angulos palliorum, etc., usque ad a quatuor ventis collecti, indivisibili societate conjungemur.'

EXO 26:5 Multiple spaces in '26.5··Quinquagenas,··etc. ID., ibid. In quinquagesimo anno, etc., usque ad et in cujus perceptione veraciter quiescitur et gaudetur, recte figuratur. ID., ibid. Quinquaginta ansulas habent cortinæ, quia dono Spiritu sancti agitur, ut in societate pacis, quæ est vinculum perfectionis, sibi invicem copulentur electi: futuræ quoque spes et memoria societatis et pacis, quæ in hac vita habetur, temporibus vel locis discretos una facit pietate concordes. ID., ibid. Cortinæ in utraque parte habent ansas, etc., usque ad cum justi concordi virtutum qualitate fœderantur. Facies et quinquaginta circulos.··ID., ibid. Hoc plenius explicatur, cum dicitur, etc., usque ad imo ex omnibus electis Christi Ecclesia perficiatur.'

EXO 26:7 Multiple spaces in '26.7··Facies et saga,··etc. ID., ibid. Hoc in sequentibus ita reperitur: Fecit et saga undecim de pilis caprarum,··etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant. Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quæ occulto Dei judicio quamvis dure præferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentationum ventos et pluvias portent. Facies et saga,··etc. ID., ibid. Cilicium pœnitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantæ sint perfectionis declaratur, cum dicitur: Longitudo sagi unius,··etc. ID., ibid. Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant. AUG., quæst. 108 in Exod. Undecim sunt vela capillacea, etc., usque ad et quorum tecta sunt peccata. Ad operiendum,··scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus cæruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiæ sinu proficiunt præpositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.'

EXO 26:8 Multiple spaces in '26.8··Longitudo sagi unius.··BEDA, lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Longitudo habet denarium numerum, etc., usque ad qui tamen secundum humanæ perfectionis modum inter homines sublimantur. Æqua erit mensura.··ID., ibid. Quia una est fides in qua tota salvatur Ecclesia, etc., usque ad ubi solida parietis firmitas aberat. ID., ibid. Intuere etiam mensuram cortinarum, etc., usque ad Hæc de cortinis. ID., ibid. Saga tricenos habet cubitos longitudinis, etc., usque ad eo quod sint duces sequentium domini gregum.'

EXO 26:9 Multiple spaces in '26.9··Sextum sagum in fronte.··Mystice vero in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes, qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramento Dominicæ passionis initiantur, ut hujus quoque imitatione semper sibi vivendum esse intelligant. Quasi enim in ingressu sextum sagum duplicatur, ut Dominicæ passionis sacramenta consequamur et exemplis instruamur. De sacramentis ait Petrus: Qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis.··Dicit et de imitatione passionis: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.'

EXO 26:10 Multiple spaces in '26.10··Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius.··BEDA, ibid. Ut hæc supra in cortinis exposuimus, etc., usque ad tanto auxilium proximi, quo confortetur, inquirit.'

EXO 26:11 Multiple spaces in '26.11··Æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum,··etc. ID. Bene autem fibulæ sunt æneæ, de vocali, scilicet metallo factæ, quia magnam vocem habet apud Deum humilis conscientia justorum. Unde pauper Davidicus, cum anxiatus esset et non in auribus hominum, sed in conspectu Dei orationem suam effunderet: Domine,··inquit exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.'

EXO 26:12 Multiple spaces in '26.12··Quod autem superfuerit,··etc. ID., ibid. Hæc ut plenius intelligantur, etc., usque ad decem rursus descensionis juxta orientalis parietis tabulas.'

EXO 26:13 Multiple spaces in '26.13··Et cubitus.··Quia cortinas uno cubito transibant saga ab australi latere domus, altero a septentrionali, ideoque ad terram perveniebant, quia hæc triginta cubitos longitudinis, illæ duos minus habebant.'

EXO 26:14 Multiple spaces in '26.14··Facies et operimentum.··STRAB. Primum erat operimentum cortinarum ex bysso, purpura et cocco; secundum sagorum undecim; tertium ex rubricatis pellibus arietum; postremum erat hyacinthinarum pellium. Cortinæ autem ita operiebant, ut ad latera descenderent, ad terram tamen non pertingerent; saga autem tectum et latera operiebant, et ad terram pertingebant. Pelles vero rubricatæ vel ianthinæ, tectum tantum operiebant, nec ad altera declinabant. De pellibus,··etc. BED., ibid., cap. 4. Arietes sunt doctores, gregis Dominici duces. Unde: Afferte Domino, filii Dei, afferte,··etc. Quasi, o angeli, huic officio mancipati, afferte Domino in cœlos imitatores apostolorum. Hinc quoque sexta mansio populi de Ægypto egressi helin, id est arietes, nominatur, in qua erant duodecim fontes et septuaginta palmæ, ut scilicet nomine et specie figuram apostolorum teneret. Rubricatis.··ID., ibid. Rubricantur pelles arietum ad operiendum tectum tabernaculi, etc., usque ad ne inter pressuras deficiant, muniunt De ianthinis pellibus.··ID., ibid. Hyacinthus cœlestis est coloris, etc., usque ad id est cœli vitam imitantes.'

EXO 26:15 Multiple spaces in '26.15··De lignis setim.··ID., ibid. Hæ tabulæ apostolos et successores, per quorum sermonem Ecclesia dilatata est, significant, etc., usque ad nec translatum est nomen Hebræum, quia vix apud alios invenitur hoc lignum.'

EXO 26:16 Multiple spaces in '26.16··Singulæ denos cubitos habent in longitudine, in latitudine cubitum ac semissem.··BEDA, ibid. Longitudo tabularum altitudo est quæ decem cubitos habebat, etc., usque ad: et ostendam illi salutare meum Psal. 90..'

EXO 26:17 Multiple spaces in '26.17··In lateribus.··ID., ibid. Incastratur in lateribus tabularum, etc., usque ad sinu amoris suscipimus, et nos ab illis suscipi credimus.'

EXO 26:18 Multiple spaces in '26.18··Quarum viginti erunt in latere meridiano.··ID., ubi supra, cap. 6. Quanta fuerit longitudo tabernaculi, etc., usque ad ne quis sibi virtutes sine opere putet sufficere.'

EXO 26:19 Multiple spaces in '26.19··Quibus quadraginta bases argenteas,··etc. ID., ibid. Bases, quibus tabulæ sustentabantur, verba sunt et libri legis et prophetarum, quibus Apostoli et evangelistæ, quæ scribere et prædicare volebant, vera esse et divina probabant. Unde: Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetas.··Et alibi: Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripturæ prophetarum Matth. 21.. Et Petrus ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem II Petr. 1.. BED., GREG. Per tabularum bases argenteas ordo prophetarum significatur: qui dum primi de Domini incarnatione locuti sunt, quasi bases a fundamento surrexerunt, et superpositæ fabricæ pondera sustinuerunt, et tabulas, id est apostolicam prædicationem in mundo dilatatam, quasi firmi et fusiles sustinent: quia apostolorum vita prædicatione eorum instruitur, et auctoritate solidatur. Unde bases binæ conjunctæ singulis tabulis supponuntur: quia dum prophetæ in verbis suis de Christi incarnatione concordant, sequentes prædicatores ædificant, ut quo a semetipsis non discrepant, illos robustius figant. Ex argento fundi jubentur. Argenti enim claritas ex usu servatur, sine usu in nigredinem vertitur; prophetarum vero dicta ante Christi adventum in usu spiritualis intelligentiæ non erant, dum conspici per obscuritatem non poterant, et ideo quasi nigra permanebant: sed postquam Christus veniens ea ante oculos nostros incarnationis manu tersit, quidquid lucis in eis latebat claruit, sensusque patrum præcedentium in usum dedit, quia verba rebus exposuit. BEDA. Bene singulis tabulis binæ bases supponuntur, ut consensus propheticæ attestationis, in omnibus quæ Apostoli dixere, monstretur. Vel binæ per duos angulos subjiciuntur, ut bene suffultis angulis tota recte possit consistere tabula, quia omnis apostolici et evangelici sermonis in propheticis libris initium præsignatur, et finis omnis apostolorum et successorum vita ab initio fidei usque ad finem vitæ præsentis mysticis veteris testamenti inserta est tabulis.'

EXO 26:20 Multiple spaces in '26.20··In latere quoque secundo.··Latus meridianum, quod vergit ad austrum, antiquam Dei plebem significat, quæ dudum lucem scientiæ legis accipiens, amore Dei fervebat. Latus secundum quod vergit ad Aquilonem, gentes significat, quæ usque ad tempus incarnationis tenebris et frigore infidelitatis torpebant, de quarum vocatione dicitur: Dicam Aquiloni, Da: et Austro, Noli prohibere Isa. 43.. Quasi, dicam populo gentium diu sine fide algenti: De filiis tuis veniant ad fidem meæ confessionis et amoris. Quin et plebi Isræliticæ quæ jam meæ cognitionis lumine fruitur: Noli prohibere gentes in sortem electionis recipi. Viginti tabulæ.··BEDA. Unius autem numeri, et mensurarum, et facturæ, tabula utrumque latus habuit: quia una et eadem fides, spes et charitas, utrique populo per apostolos prædicatur, et ad terram uterque regni cœlestis promissam vocatur. De utroque generale præceptum accipiunt: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ Marc. 16., id est præputio et circumcisioni. Et absque ulla differentia subinfertur: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.'

EXO 26:21 Multiple spaces in '26.21··Binæ bases.··Basis est fundamentum a Græco, id est fundo. Per bases prophetæ significantur, quorum auctoritati apostoli et omnes doctores innituntur. Binæ autem dicuntur propter concordiam prophetarum, qui omnes unum senserunt.'

EXO 26:22 Multiple spaces in '26.22··Ad occidentalem,··etc. BEDA, ibid. Occidentalis plaga, etc., usque ad usque ad finem sæculi sunt in Ecclesia permansuri. Ad occidentalem vero plagam,··etc. ID., ibid. Bene in occidentali plaga tabernaculum consummatur, etc., usque ad sed etiam pro malis a quibus liberavit. ID. Bene plaga occidentalis, quæ mare respicere dicta est, sex tabulis constat: quia in senario boni operis consummatio notatur: quia in illo mundi ornatum Dominus consummavit; in illo hominem in principio creavit; in illo genus humanum sua passione restauravit. Vel quia sunt sex ætates sæculi, quibus oportet nos bonis operibus perfici, ut ad æternam et resurrectionis gloriam perveniamus.'

EXO 26:23 Multiple spaces in '26.23··Et rursum alias duas.··ID. Quia rursum aliæ duæ tabulæ, exceptis sex primis, in angulum jubentur erigi post tergum tabernaculi, quæ venientem ab orientali plaga parietem excipiunt, et occidentalis plagæ parieti conjunguntur, ad remunerationem futuræ vitæ pertinet, quæ post labores et tempora unius vitæ secura vel securata est, divisa in sabbatismum, id est, requiem animarum post absolutionem corporum, et gloriam resurrectionis utrique populo communis nullo fine terminandam.'

EXO 26:24 Multiple spaces in '26.24··Eruntque sibi conjunctæ.··ID., ibid. Quia omnis electorum vita una fide et charitate ad cœlestia tendit, et in unum finem visionis divinæ pervenit, et in una voce recti dogmatis omnis sanctorum prædicatorum sermo convenit. Recederet enim ab invicem compago tabularum si quod unus propheta aut Apostolus dixisset, alius negaret Duabus quoque tabulis,··etc. BEDA, ibid. Angulares tabulæ tabulis parietum per omnia sunt conjunctæ, etc., usque ad prophetæ consona voce futura esse prædixerunt. ID., ibid. Hic non dicitur mensura basium, etc., usque ad sed immobile secura quiete servaretur. Facies et vectes de lignis,··etc. ID., ibid., cap. 7. Quinque vectes qui tabulas tabernaculi continent, etc., usque ad nec alia quam legis mandata subdidit.'

EXO 26:29 Multiple spaces in '26.29··Ipsas quoque tabulas deaurabis ID., ibid. Tabulæ deauratæ tabernaculi præfulgent, etc., usque ad sed etiam supernæ retributionis lucem legunt. Quos operies laminis.··ID., ibid. Laminis aureis vectes operiuntur, etc., usque ad cum spiritualis intelligentia mysteriis plena ostenditur.'

EXO 26:30 Multiple spaces in '26.30··Eriges tabernaculum.··ID., ibid. Exemplum tabernaculi, etc., usque ad opus animumque componunt.'

EXO 26:31 Multiple spaces in '26.31··Facies et velum.··ID., ibid., cap. 8. Etiam juxta litteram pulchritudini cœlestis visionis hoc congruit. Si enim decorem flammasque astrorum, multifariam nubium speciem et ipsam irim consideras, mille trahentem et varios averso sole colores, multo plures et pulchriores quam in velo tabernaculi in cœlo picturas notabis. Facies et velum,··etc. ID., ibid. Velum hoc, usque ad ut appareat vultui Dei pro nobis. Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto.··ID., ibid. Hactenus de pariete meridiano, etc., usque ad averso sole colores.'

EXO 26:32 Multiple spaces in '26.32··Quod appendes ante quatuor,··etc. ID., ibid. Quatuor autem columnæ, etc., usque ad hoc ibi non erit ubi nihil omnino mali. Quæ ipsæ quidem deauratæ.··ID., ibid. Deauratæ sunt columnæ ante quas appenditur velum, quia positæ intra velum cœli virtutes angelorum summæ claritatis gratia vestitæ sunt. Capita habent aurea, quia mentem, qua reguntur, præsentia divinæ cognitionis et visionis habent illustratam. ID., ibid. Habent columnæ bases argenteas, etc., usque ad argento verborum nitor ostenditur. GREG., Moral. lib. 28, cap. 6. Quatuor columnarum bases jubet esse argenteas, etc., usque ad evangelistarum dicta ore et opere portant.'

EXO 26:33 Multiple spaces in '26.33··Inseretur autem velum,··etc. BED., ubi supra. Quia in æterno consilio Divinitatis erat, etc., usque ad: in die judicii. Intra quod pones arcam testimonii,··etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem cœlos cœlorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. Dividentur.··Quia Ecclesia, quæ ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo cœli, habet ab invicem segregatos.'

EXO 26:35 Multiple spaces in '26.35··Mensamque extra velum,··etc. ID. ibid. Mensa et candelabrum tabernaculi temporalia Dei beneficia significant, etc., usque ad testimonium perhibens ei.'

EXO 26:36 Multiple spaces in '26.36··Facies et tentorium,··etc. ID., ibid., cap. 9. Exposita narratione de velo, etc., usque ad quia continentia carnis et animi gaudebat. ID. Erat ad litteram tabernaculum domus Deo consecrata, etc., usque ad latitudinis quinquaginta.'

EXO 26:37 Multiple spaces in '26.37··Et quinque columnas.··ID., ibid. Columnæ quibus tentorium suspenditur, etc., usque ad nondum patefacta evangelica Scriptura. Lignorum setim.··ID., ibid. Columnæ de lignis, etc., usque ad: sed Jesum Christum. Quarum erunt capita aurea,··etc., ID., ibid. Aurea capita Christum significant, etc., usque ad electorum animabus corruptione carentibus ædificatur.'

EXO 27:1 Multiple spaces in '27.1··Facies et altare de lignis.··BED., de Tabernac., lib. 2, cap. 11, tom. 2. Scilicet quia munda et incorrupta decet esse corda in quibus Spiritus sanctus habitat. Et tres cubitos.··ID., ibid. Tanta fere est statura hominis, etc., usque ad ad altare non pertinet.'

EXO 27:2 Multiple spaces in '27.2··Cornua autem,··etc. ID., Ibid. Quatuor angulos habet altare holocausti, etc., usque ad inviolabilis, imo fortior, persistit.'

EXO 27:3 Multiple spaces in '27.3··Faciesque in usus ejus lebetes.··ID., ibid. Vasa altaris diversa, etc., usque ad charitas nunquam exstinguenda flagrabit. Forcipes atque.··ID., Ibid. Forcipes sunt prædicatores, etc., usque ad et lucere præcipiunt. Atque fuscinulas, et ignium,··etc. ID., ibid. Fuscinulæ, quæ Græce vocantur, etc., usque ad nostræ vero capacitatis mensuram transcendant. Ignium receptacula.··Ad hoc deputata sunt, ut per hæc ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur; quia doctores tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatis deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divinæ visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam cœlestis sacrificii, quam in fraternis mentibus conspiciunt, in suis accendere satagunt.'

EXO 27:4 Multiple spaces in '27.4··Craticulumque in modum,··etc. BED., ubi supra, cap. 18. Altare totum concavum fieri præceptum est, etc., usque ad a Judæorum doctoribus didicisse putamus.'

EXO 27:5 Multiple spaces in '27.5··Subter arulam,··etc. ID., ibid. Habet altare arulam, etc., usque ad et ad finem perfectionis perducantur. ID. Si quem movet juxta litteram, etc., usque ad tanto mundius inveniatur.'

EXO 27:6 Multiple spaces in '27.6··Facies et vectes.··Doctores scilicet qui Judæam et Gentilitatem in unam fidei gratiam consono ore et opere vocent. Vel ex utroque latere altaris ad portandum erunt vectes, cum prædicatores mentes fidelium in prosperis et in adversis constantiam virtutum tenere docebunt.'

EXO 27:8 Multiple spaces in '27.8··Sicuttibi in monte.··BEDA, ibid. Omnia quæ nobis mystice, etc., usque ad semper agere jubemur.'

EXO 27:9 Multiple spaces in '27.9··Facies et atrium.··ID., ubi supra, cap. 13. Sicut Sancta sanctorum, etc., usque ad sed ejus memoria ab intimo corde eradicatur. Centum cubitos.··ID., ibid. Constat centenarium, etc., usque ad et continentiæ temporalis assumant.'

EXO 27:10 Multiple spaces in '27.10··Et columnas viginti.··ID., ibid. Columnæ quibus tentoria suspenduntur, etc., usque ad quia non aliud quam verbum Dei sonant. Cum basibus,··etc. ID., ibid. Basibus columnarum, etc., usque ad nunquam fructu mercedis carebunt. Argentea.··ID. Capita non argentata, sed tota argentea: quia doctores totos se divinæ Scripturæ subjiciunt, verba divina meditando et prædicando mancipant animam et corpus. Sicut enim membra sine capite vivere nequeunt, sic illi eloquia divina vitam suam existimantes hæc nunquam obediendo portare, et se humiliando exaltare desistunt.'

EXO 27:11 Multiple spaces in '27.11··Similiter et in latere.··ID., ibid. Eadem de latere Aquilonis repetuntur, etc., usque ad in uno tabernaculi latere fieri præcipiuntur.'

EXO 27:12 Multiple spaces in '27.12··In latitudine vero,··etc. ID., ibid. Latitudo atrii quod respicit ad occasum solis, usque ad decem columnæ sublevantes extollunt.'

EXO 27:13 Multiple spaces in '27.13··In ea quoque atrii.··ID., ibid. Latitudo atrii orientem respiciens, etc., usque ad: et vitam futuri sæculi. Quinquaginta cubiti erunt.··ID. Quinquaginta cubitis plagæ orientalis generaliter initia credentium signantur, quia in remissione peccatorum, et spe futuræ beatitudinis celebrantur, quorum specialis distinctio subinfertur, quæ ad eumdem finem bene considerata refertur. Sequitur enim.'

EXO 27:14 Multiple spaces in '27.14··In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnæque tres,··etc. ID., ibid. Quindecim namque, etc., usque ad et corpus sine querela in diem Domini custodire.'

EXO 27:16 Multiple spaces in '27.16··Columnasque habebit,··etc. ID., ibid. In introitu atrii quatuor sunt columnæ, etc., usque ad omnes corporis sensus in obedientia charitatis expendunt. Ex hyacintho,··etc. ID., ibid. Recte in hoc introitu atrii tentorum, etc., usque ad tentorium decorant pulchra colorum varietate contextum.'

EXO 27:17 Multiple spaces in '27.17··Omnes columnæ,··etc. ID. Quæ dixerat, diligentius inculcat, ut sedulo lectorem admoneat, neminem inter doctores veritatis, columnas scilicet atrii cœlestis, posse computari, qui non instar æris invincibilem inter adversa patientiam habere didicerit, nisi sese cœlestium observantia et annuntiatione verborum, velut argenti laminis undique muniendo exornaverit, nisi se omni subjectione præceptis divinis, quasi argenteo capiti, supposuerit, et timore Dei velut ænea basi stabilierit.'

EXO 27:18 Multiple spaces in '27.18··In longitudine,··etc. ID. Centum cubitos longitudinis, etc., usque ad fietque de bysso retorta, etc.'

EXO 27:19 Multiple spaces in '27.19··Cuncta vasa,··etc. ID., ibid. Hæc vasa homines sunt in Ecclesia, etc., usque ad atria Domini.'

EXO 27:20 Multiple spaces in '27.20··Præcipe filiis Isræl.··ID., lib. III de Tabern., cap. 1, tom. 2. Disposito omni ornatu tabernaculi, etc., usque ad lumen bonæ actionis ostendat. De arboribus olivarum.··ID., ibid. Notandum quod filii Isræl jubentur offerre oleum, etc., usque ad ad incendenda thymiamata orationum.'

EXO 27:21 Multiple spaces in '27.21··Et collocabunt.··ID., ibid. Non est enim omnium sacramenta fidei populo prædicare, etc., usque ad qualibus Jacobus dicit. Nolite plures magistri fieri, fratres mei,··etc. Jac. 3.. Perpetuus erit,··etc. ID., ibid. Hæc clausula, sicut quæ tabernaculo, etc., usque ad cum sit Deus omnia in omnibus.'

EXO 28:1 Multiple spaces in '28.1··Applica quoque ad te,··etc. BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. 2. Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiæ magistros. ID. Applica quoque,··etc. Descripta factura tabernaculi, etc., usque ad igne supernæ ultionis absumuntur.'

EXO 28:2 Multiple spaces in '28.2··Faciesque vestem sanctam.··ID., ibid. Vestes sanctæ Aaron, etc., usque ad et Dei verbi dispensatorem.'

EXO 28:4 Multiple spaces in '28.4··Hæc autem.··ID., ibid. Quomodo hæc singula facta sint, etc., usque ad præclara et interni arbitri conspectui oportet esse gloriosa. GREG. Past., lib. 2, cap. 3, tom. 3. Jubetur sacerdos in utroque humero, etc., usque ad quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit.'

EXO 28:6 Multiple spaces in '28.6··Facient autem superhumerale.··BED., lib. III de Tabernac., cap. 4. Quia in humeris onera portamus, etc., usque ad cum per abstinentiam caro fatigatur. Coccoque bis tincto et bysso retorta, opere polymito.··ID., ibid. Coccus ignis specie refulget, etc., usque ad in suo habitu coccum demonstrans.'

EXO 28:7 Multiple spaces in '28.7··Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.··ID., ibid. De hoc in sequentibus dicitur, etc., usque ad quam vitæ invisibilis præmia requirimus.'

EXO 28:8 Multiple spaces in '28.8··Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Sumesque.··ID., ibid. Non in una parte aurum, etc., usque ad sacerdos debet esse nitidus.'

EXO 28:9 Multiple spaces in '28.9··Duos lapides,··etc. Ut sacerdos fidem et vitam patriarcharum imitetur et duodecim tribuum in sacrificiis et orationibus memor sit et populus intuens non aberret a patriarcharum meritis.'

EXO 28:11 Multiple spaces in '28.11··Inclusos auro,··etc. BED., ibid. Apte lapides includi auro atque circumdari jubentur, etc., usque ad custodia mentis valeant prolabi.'

EXO 28:12 Multiple spaces in '28.12··Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum ob recordationem.··Quia sacerdos diligenter omni hora præcedentium sanctorum vitam perpendens in adversis et prosperis virtutum ornamento debet muniri, ut per arma justitæ a dextris et a sinistris gradiens in nullo delectationis infimæ latere flectatur. BED. ibid. Tribus causis Aaron nomina, etc., usque ad sive patrum exempla quæ sequantur proponat.'

EXO 28:13 Multiple spaces in '28.13··Facies et uncinos ex auro, et duas catenulas auri purissimi sibi invicem cohærentes quas inseres uncinis.··ID., ibid. Uncini isti in supremis erant angulis, etc., usque ad per charitatem et bonam intentionem sunt nectenda. GREG., Past., part. 2, cap. 2, tom. 3. Præcipitur ut in pectore Aaron rationale judicii vittis ligantibus imprimatur, etc., usque ad non sine magno timore regantur subjecti.'

EXO 28:15 Multiple spaces in '28.15··Rationale quoque judicii facies opere,··etc. BED., ubi supra, cap. 5. Sicut in superhumerali operum perfectio, etc., usque ad congruant studiose cogitare.'

EXO 28:16 Multiple spaces in '28.16··Duplex.··ID., ibid. Factum est rationale, etc., usque ad ut comprehendat bravium supernæ vocationis Dei.'

EXO 28:17 Multiple spaces in '28.17··Ponesque in eo.··ID., ibid. Hæc positio diversarum gemmarum in rationali, etc., usque ad ut et illi membra summi sacerdotis mereantur effici. ID. Possumus in vario decore lapidum, etc., usque ad nihil illi prodest.'

EXO 28:19 Multiple spaces in '28.19··Onychinus.··ID. Recte autem duo lapides onychini, etc., usque ad ipse ad meliora proficiat.'

EXO 28:22 Multiple spaces in '28.22··Facies in rationali,··etc. ID. Ordo operis, etc., usque ad et a se invicem moverentur. ID., ibid. Superhumerale consummationem bonorum operum, etc., usque ad si non eum accelerans bonæ actionis uncinis contineat. ID. Quod superhumerale strictum erat balteo, etc., usque ad per virtutum operationem.'

EXO 28:28 Multiple spaces in '28.28··Vitta hyacinthina,··etc. ID., ibid. Vittæ hyacinthinæ quibus uterque sacerdotis habitus copulatur, ligaturæ sunt desiderii cœlestis, quæ annulis aureis innexæ superhumerale cum rationali stringunt, cum agnita luce perennis patriæ in illam gloriam suspiramus, et ut intrare mereamur concordi fide, et vita, et opere, et professione, in tabernaculo præsentis ecclesiæ servire studemus.'

EXO 28:29 Multiple spaces in '28.29··Portabitque Aaron nomina filiorum Isræl in rationali judicii super,··etc. Nomina filiorum Isræl Aaron super pectus memoriale coram Domino portat in æternum, quando præsul nunquam subditorum curam intermittit, sed vitam eorum consolando, increpando, exhortando, confortat, et tutandam Domino crebris orationibus satagit commendare. GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 9. Sacerdos quando tabernaculum ingreditur, duodecim lapides in pectore portare jubetur sculptos nominibus filiorum Isræl: hic est redemptor noster, qui semetipsum pro nobis sacrificium offerens, dum fortes in exordio prædicatores habuit, duodecim lapides sub capite in prima sui corporis parte portavit. Oportet sacerdotem memoriam patrum ferre in pectore, maxime cum ministrat altari, ut in quo sacratius est ministerium, solertius se toto studio, tota industria mentis, exornet, et corporis, exempla sanctorum respiciens, ut eorum sedulus imitator aptum se divinis præsentet aspectibus.'

EXO 28:30 Multiple spaces in '28.30··Pones autem in rationali judicii,··etc. BED., ubi supra. Ut scilicet meminerit sacerdos, etc., usque ad in eo quod divina vice dispensat. Pones autem in rationali,··etc. AUG., Quæst. 117 in Exod. In quali re vel metallo ponatur demonstratio et veritas super rationale, etc., usque ad impositam super.'

EXO 28:31 Multiple spaces in '28.31··Facies et tunicam,··etc. BED., ubi supra. Tunica talari tota hyacinthina vestitur sacerdos, etc., usque ad recte additur:'

EXO 28:32 Multiple spaces in '28.32··In cujus medio supra erit capitium et ora per gyrum ejus textilis: sicut fieri,··etc. Capitium tunica hyacinthina firmissimum habet, et oram ex sese textam, ne facile rumpatur, cum primordium boni operis forti radice timoris Domini subnixum et contra omnes insidias antiqui hostis probatur esse munitum. Talis ora collum sacerdotis per gyrum vestit et ornat, quando rectori fiduciam prædicandi cœlestia præbet: hoc quod non solum in vitæ cursu recte vixerit, sed exordium quoque a rectitudine cœperit, sicut Samuel, Jeremias, Joannes, qui ab ipsa infantia spirituali gratia repleti, et in doctorum ordine sunt separati. Quia enim vox in collo est, per collum recte loquendi usus exprimitur, sicut fieri solet in extremis vestium partibus:··sicut vestibus opera, ita extremis vestium partibus operum consummatio figuratur. Vel extremæ vestium partes, ultimæ sunt nostræ sollicitudines, quibus fideles, cum finire vitam coguntur, intentius ab omni labe malorum se expurgare contendunt, cum metu et pavore curantes, ne ante districtum judicem producti pro sordido vitiorum habitu expellantur in tenebras exteriores, sed appareant induti, sicut electi Dei, viscera misericordiæ, benignitatem, modestiam, patientiam et charitatem, quod est vinculum perfectionis Coloss. 3.. Tunica ergo hyacinthina habet oram in capitio textilem, sicut in extremis vestium partibus solet fieri: cum doctor egregius a tanta perfectione opus virtutum inchoat, ad quantam alius longo labore vix aliquando per veniat; et cum tanto timore famulatus omni hora cum Deo suo ambulat, quantum alius vix moriturus, et ad judicium ultimum ingressurus habere sufficiat; sed quia tota perfectio sacerdotis in operibus et doctrina veritatis consistit, secundum illud: Cœpit Jesus facere et docere Act. 1., recte subjungitur: Deorsum vero ad pedes ejusdem tunicæ Exod. 28.. Facies et tunicam,··etc. BEDA, ut supra. Tunica superhumeralis dicitur, etc., usque ad a capite usque ad pedes gratia virtutum contecta esse debere.'

EXO 28:33 Multiple spaces in '28.33··Deorsum vero,··etc. GREG., lib. I Regist., c. 29. Cum rector se ad loquendum præparat, etc., usque ad unitatem fidei cauta observatione teneatis. BEDA, ut supra. Deorsum ad pedes tunicæ fiunt, etc., usque ad discreto sermonis sonitu produnt. ID. Possumus in duodenario gemmarum rationalis intelligere, etc., usque ad De eodem anno et David dicit: Benedices coronæ anni benignitatis tuæ Psal. 64.. ID. Vel sicut supra dictum est, etc., usque ad in variarum splendore virtutum.'

EXO 28:35 Multiple spaces in '28.35··Ut audiatur,··etc. GREG., ubi supra. Sacerdos ingrediens vel regrediens, etc., usque ad ipsa quoque opera sacerdotis clament. BED., ubi supra. Quod si Josephi verbis intendere volumus, etc., usque ad quadrati orbis partibus prædicaretur.'

EXO 28:36 Multiple spaces in '28.36··Facies et laminam,··etc. ID., ibid., c. 7. Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut eamdem resurrexisse fateamur. Sanctum Domino,··etc. ID. Quod in lamina sculpi jubetur, etc., usque ad quam reparavit sua passione. ID. Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, etc., usque ad qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere.'

EXO 28:37 Multiple spaces in '28.37··Ligabisque eam.··Ligatur lamina, quæ sanctum Domini continet, vitta hyacinthina cum tiara pontificis, cum spe cœlestium præmiorum, quam hyacinthus significat, in fide confortamur, et eo arctius sacramenta nostræ redemptionis, vel imaginem ac similitudinem conditoris ac redemptoris nostri intemeratam servamus, quo nullum aliud esse salutis iter cognovimus. De tiara suo loco dicetur.'

EXO 28:38 Multiple spaces in '28.38··Portabitque Aaron.··Portat scilicet sacerdos iniquitates in muneribus et donariis quæ obtulerunt Domino, et sanctificaverunt filii Isræl: cum pro fructibus dignæ pœnitentiæ, id est eleemosynis, cæterisque operibus justitiæ, quæ faciunt pœnitentes, a reatu scelerum absolvit. Hæc quidem ita gerenda institutio divina in habitu pontificis figuravit et verbis manifeste docuit. Proh dolor! autem, quidam donaria accipiunt, imo exigunt, et iniquitates populi non asportant nec castigant, cum ob hoc solum debeant sumere carnalia, quia ministrant spiritualia. Sed quia pro subditis potest efficaciter laborare, prædicare, et Domino supplicare cujus animus divini nominis memoria semper est præditus, apte subjungitur: Erit autem lamina semper in fronte ejus, etc. Erit autem lamina,··etc. BED., ubi supra, cap. 8. Si lamina nomine Dei scripta semper fuerit in fronte Aaron, etc., usque ad promereri festinant.'

EXO 28:39 Multiple spaces in '28.39··Stringesque tunicam.··ID., ibid. Quare linea dicta sit stricta, etc., usque ad cum dicitur: Et tiaram byssinam facies,··etc. BED., ibid. Qualiter hæc facta sit, etc., usque ad auditoribus asperum reddat et durum. Et tiaram,··etc. ID., ibid. Tiara quæ cidaris et mitra vocatur, etc., usque ad timore Dei perficeret. ID. De factura baltei, etc., usque ad et cætera indumenta, cum dicitur:'

EXO 28:40 Multiple spaces in '28.40··Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas,··etc. Ibid. Dicendum est autem de balteo pontificis, etc., usque ad et fides cinctorium renum ejus. Tunicas parabis,··etc. ID., ibid. Tunicas habent sacerdotes lineas, etc., usque ad et olfactus digne Deo custodiantur.'

EXO 28:41 Multiple spaces in '28.41··Vestiesque his,··etc. ID., ibid., cap. 9. Omnibus his vestiendus erat Aaron et filii ejus, sed distincte, ut ipse quidem omnibus his uteretur; filii autem ultimis tribus, quæ eis proprie ascripta sunt, cum dicitur: Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas,··etc. ID. Feminalia quæ ad operiendam corporis vel carnis turpitudinem fiunt, etc., usque ad feminalibus, scilicet linea stricta, cingulo, et tiara.'

EXO 29:1 Multiple spaces in '29.1··Sed et hoc facies,··etc. BEDA, ubi supra. Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, etc., usque ad figurate demonstrant. Tolle vitulum.··STRAB. Quisquis pontifex vel sacerdos taurum debet offerre, id est, passionem Christi firmiter credere et imitari; et duos arietes, ut credat eumdem Christum ex corpore et anima constare; et panes azymos, id est, munditiam vitæ; et oleo conspersos, ut inter omnes virtutes non negligat opera misericordiæ vel, non a se, sed a dono gratiæ se credat habere.'

EXO 29:2 Multiple spaces in '29.2··Et crustulam.··BEDA, ubi supra. Crustulam oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum omnia, quæ facimus, per internam Spiritus gratiam in cordis devotione pinguescunt. Lagana oleo lita, cum foris spiritualia esse, quæ agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus; quibus oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per bona opera et cogitationes puras meritum nobis sanctimoniæ, Deo donante, acquirimus. Cumque laveris patrem,··etc. ID. Prius lavari jubentur, deinde ornari vestibus, quia quicunque sacerdotii officium assumit, unda lacrymarum se abluere debet, ut ad ministerium divinum dignus approximet. BEDA. Posset in hoc lavacro baptisma sacri fontis intelligi, si consequeretur ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non contradiceret Apostolus dicens: Non neophytum in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli I Tim. 3..'

EXO 29:5 Multiple spaces in '29.5··Indues Aaron,··etc. ID. Notandum quod cum in Exodo Aaron octo vestibus induendus asseveretur, etc., usque ad quia venit in nomine Patris dicens: Ego in patre et pater in me est: et qui videt me, videt et patrem Joan. 4..'

EXO 29:9 Multiple spaces in '29.9··Postquam,··etc. AUG., quæst. 25 in Exod. Alia littera, etc., usque ad sanctificari a Moyse.'

EXO 29:10 Multiple spaces in '29.10··Applicabis,··etc. AUG., quæst. 126. Alia littera, etc., usque ad super vitulum immolandum.'

EXO 29:18 Multiple spaces in '29.18··Oblatio est Domino.··AUG. Odor suavitatis Domino, etc., usque ad odorem corporeis naribus ducit.'

EXO 29:22 Multiple spaces in '29.22··Armumque dextrum.··GREG., Past., part. 2, c. 3. Sacerdos divina lege, etc., usque ad ad sublimia armo operis invitet.'

EXO 29:30 Multiple spaces in '29.30··Et qui ingredietur.··AUG., quæst. 129. Quomodo ergo proprium dicit hujus unius esse, etc., usque ad et utrobique servaretur quod scriptum est: Superexaltat misericordia judicium Jac. 2..'

EXO 30:1 Multiple spaces in '30.1··Facies quoque altare,··etc. BEDA, ubi snpra, cap. 11. Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant. Altare.··ID., ibid. Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore præcellebat, tanto quantitate minus erat: quanto enim sanctiores, tanto pauciores. De lignis setim.··ID., ibid. Apte de lignis setim albæ spinæ similibus et incorruptibilibus, etc., usque ad varia donationum gratia vivificat.'

EXO 30:2 Multiple spaces in '30.2··Habens cubitum.··ID., ibid. Unius cubiti est longitudo altaris et latitudo, etc., usque ad officium pietatis impendat. Quadrangulum.··ID., ibid. Recte altare thymiamatis, etc., usque ad lætitia sempiterna erit eis. Cornua.··ID., ibid. Cornua eminentiam fidei et virtutis significant, etc., usque ad speciem pietatis habentes, virtutem ejus negant.'

EXO 30:3 Multiple spaces in '30.3··Vestiesque illud,··etc. ID., ibid. Apte vero illud ære, etc., usque ad quanta dulcedine Dei in abscondito vultus reficiantur. Tam craticulam,··etc. ID., ibid. Bene craticula altaris, etc., usque ad recte subditur: Facies quoque ei coronam,··etc. ID., ibid. Altare incensi coronam habet per gyrum: in his qui minores sunt meritis, nec palam protestari audent boni certaminis et servitutis et fidei sibi repositam esse mercedem: cuncta tamen agunt intentione bene placendi Deo, sed spe percipiendæ mercedis.'

EXO 30:4 Multiple spaces in '30.4··Et duos annulos,··etc. ID., ibid. Possunt in his annulis quatuor Evangelii libri accipi, etc., usque ad sequentia demonstrant: Ponesque altare,··etc.'

EXO 30:7 Multiple spaces in '30.7··Et adolebit incensum,··etc. ID., ibid., cap. 12. Incensum vel thymiama, etc., usque ad gratias reddamus. ID. Et adolebit incensum,··etc. Mane orto sole clare omnia, etc., usque ad in caliginoso loco. Mane quando componet.··ID., ibid. Mane Aaron incensum, etc., usque ad et precibus vacare delectantur.'

EXO 30:9 Multiple spaces in '30.9··Non offeretis.··ID., ibid. In sequentibus, etc., usque ad stratum suum per singulas noctes irrigant. ID. Possumus hæc altaria interpretari, etc., uque ad potest accipi.'

EXO 30:10 Multiple spaces in '30.10··Et deprecabitur,··etc. ID., ibid. Quia Christus sacerdos noster, etc., usque ad recte subjungit: Et placabit,··etc. ID. Placat Aaron super altare incensi, etc., usque ad Isaac et Isræl, etc.'

EXO 30:11 Multiple spaces in '30.11··Locutusque,··etc. Descripto altari incensi, restat descriptio labii ænei, in quo lavarent manus et pedes ingressuri tabernaculum sacerdotes, sed unum mandatum præmittitur.'

EXO 30:12 Multiple spaces in '30.12··Quando tuleris.··BEDA, ubi supra, cap. 13. Hujus præcepti oblitus est David, etc., usque ad propriæ divitiæ suæ.'

EXO 30:13 Multiple spaces in '30.13··Dimidium sicli.··ID., ibid. Id est decem obolos, etc., usque ad nulla potest infidelium perturbatione corrumpi.'

EXO 30:14 Multiple spaces in '30.14··Qui habetur in numero,··etc. ID., ibid. Vicenarius, etc., usque ad exspectat in cœlis.'

EXO 30:15 Multiple spaces in '30.15··Dives non addet,··etc. ID., ibid. Quia sive magnus est quis meritis et perfectus, seu parvus, et in provectu virtutum positus, cunctis æque lex decalogi, qua Deum et proximum diligant, imponitur'

EXO 30:16 Multiple spaces in '30.16··Susceptamque pecuniam,··etc. ID., ibid. Hoc fit cum quidquid agimus boni, etc., usque ad plaga districtæ ultionis ferietur.'

EXO 30:17 Multiple spaces in '30.17··Locutusque est Dominus,··etc. ID., ibid., cap. 14. Potest in hoc labio vel labro, etc., usque ad quæ excubabant ad ingressum tabernaculi.'

EXO 30:18 Multiple spaces in '30.18··Cum basi sua.··ID., ibid. Basis in qua labrum erat positum, etc., usque ad:··ut exhibeatis corpora vestra, etc. Rom. 12.. Lavandum,··etc. Christus quoque hujus labri aqua est lotus, priusquam ad altare oblaturus intraret, et thymiama sacri corporis pro salute nostra in ara crucis incenderet: pro nostro enim amore lacrymas fudit, sicut in resurrectione Lazari.'

EXO 30:21 Multiple spaces in '30.21··Ne forte moriantur.··BED., ibid. Mors enim timenda est æterna, etc., usque ad: si manducat et bibit, etc. I Cor. 11.'

EXO 30:23 Multiple spaces in '30.23··Sume tibi STRAB. Græce, Latine dicitur myrrha, qui est arbor in Arabia quinque cubitorum, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Hujus arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha. Calami.··Cinnamomi est virgultum, et in India vel Æthiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum cannæ subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris; qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem charum; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species juxta Libanum. Myrrhæ, cinnamomi, calami, cassiæ. Hæ quatuor species significant quatuor principales virtutes, quibus oleo unctionis, id est gratia misericordiæ, Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda.'

EXO 30:29 Multiple spaces in '30.29··Et erunt,··etc. AUG., quæst 135 in Exod. Cum scilicet uncta fuerint. Quid ergo distabit jam inter illa interiora quæ velo teguntur? Qui tetigerit.··Similiter de altari sacrificiorum superius dictum est, quod sic intelligendum est, ut liceat populo tangere tabernaculum, quando offerebant hostias, vel quælibet dona, et tangendo sanctificabantur, propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt: non sicut sacerdotes, qui etiam, ut æterno sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.'

EXO 30:34 Multiple spaces in '30.34··Onychen.··Onyche ostreola fertur esse parvula suave redolens, magnitudine humani unguis: unde et onyche Græce dicitur, quia, onyx, Græce dicitur unguis. Galbanum.··Galbanum succus ferulæ esse dicitur, et nascitur in Syria optimum: cartilaginosum est, et minus lignosum, cujus odore fugantur serpentes. Et thus.··Thus Græce, libanum Latine dicitur, a Libano monte Arabiæ: alius enim Libanus est Phœnicis, in quo sunt cedri. Thus optimum, scilicet quod masculinum dicitur, quia in modum humani testis rotundum, cujus arbor nascitur in Arabia ad æris qualitatem perplexo et in torto vimine. Mystice autem hæ quatuor species significant sanctarum virtutum species.'

EXO 30:35 Multiple spaces in '30.35··Faciesque thymiama,··etc. GREG., lib. I Moral., cap. 39, tom. 1. Thymiama ex aromatibus compositum facimus, etc., usque ad odorem de se subtilius non aspergit. ISID. Incensum, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onycha, galbano, et thure componitur; orationes fidelium significat, quamvis quatuor elementa hæc quatuor videant significare: ut thus, quod lucidum est, æri comparetur, stactes aquis, galbanus et onyx terræ et igni, ut per hæc omnium quæ in cœlo et infra cœlum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sit Opere,··etc. AUG., quæst. 136. Non debemus putare unguentum fieri, sed thymiama vel incensum, quod apponitur illi altari incensi ubi non licebat sacrificari, et erat intra sancta sanctorum.'

EXO 30:37 Multiple spaces in '30.37··Talem,··etc. RAB. Qui scilicet precibus et laudibus divinis non debemus uti in adulationibus humanis. Soli enim Deo ita serviendum est, unde supra prohibetur, ne caro hominis ungatur ex eo.'

EXO 31:2 Multiple spaces in '31.2··Beseleel,··etc., qui interpretatur in umbra Dei.··q. d. Dominus illuminatio mea et salus mea quem Psal. 62.. Ab hoc dicitur David duxisse originem, et polymitarii nomen, quia Beseleel opere polymito tabernaculum construxit.'

EXO 31:3 Multiple spaces in '31.3··Et implevi AUG., quæst. 128. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quæ pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiæ et intellectus et scientiæ, quæ his rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiæ et scientiæ, nondum legitur Spiritus sanctus.'

EXO 31:6 Multiple spaces in '31.6··Oliab,··qui interpretatur protectio mea,··tanquam nomine dicat, Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo Psal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt. STRAB. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbæ Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur protectio mea pater,··Patris personam: Beseleel quoque, qui in umbra Dei significat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi.··Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: Ego novi virtutem de me exisse Luc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.'

EXO 31:13 Multiple spaces in '31.13··Videte,··etc. Frustra gloriantur Judæi de legali observatione. Aperte enim dicitur quia signum est futuræ, scilicet quietis, et beatitudinis; vel quietis sanctorum in præsenti, quia quiescunt a tumultu mundialium operum et vitiorum.'

EXO 31:18 Multiple spaces in '31.18··Duas tabulas AUG., quæst. 140. Cum multa locutus sit Deus, duæ tantum tabulæ dantur Mosi lapideæ, quæ dicuntur tabulæ testimonii; quia cætera omnia, quæ præcepit Deus, ex illis decem præceptis, quæ in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quærantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet tota lex pendet et prophetæ Matth. 22..'

EXO 32:1 Multiple spaces in '32.1··Fac nobis,··etc. Deos pluraliter, cum unus tantum vitulus factus sit, ad similitudinem scilicet bovis Apis, quem in Ægypto coluerunt; sed qui idololatriam colit, omnibus vitiis subjicit se, et quasi tot diis et dæmonibus quot vitiis servit.'

EXO 32:2 Multiple spaces in '32.2··Dixitque ad,··etc. AUG., quæst. 141 in Exod. Intelligitur Aaron difficilia præcipere, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret. Factum est tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum: quod propter eos notandum putavi qui contristantur si quid tale propter vitam æternam divinitus fieri, vel æquo animo tolerare jubeantur.'

EXO 32:6 Multiple spaces in '32.6··Et sedit populus comedere,··etc. Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam: quia si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur. Unde: Qui modica spernit, paulatim decidit.··Si enim curare parva negligimus insensibiliter seducti, etiam majora audenter perpetramus.'

EXO 32:8 Multiple spaces in '32.8··Isti sunt dii tui.··AUG., quæst. 142. Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Isræl, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod eos dixisse non legitur; sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, quæ Deum latere non poterat.'

EXO 32:10 Multiple spaces in '32.10··Dimitte me,··etc. GREG., lib. IX Moral., cap. 11. Quid est servo dicere, etc., usque ad iram Dei non valuit pro seipso temperare. ID., lib. XX Moral., cap. 6. Ædificare lectorem juxta historiam potest, etc., usque ad nec misericordia disciplinæ.'

EXO 32:13 Multiple spaces in '32.13··Recordare Abraham, Isaac,··etc. Patres, qui diliguntur, inducit pro filiis, qui offendunt, nec merentur audiri; quia bona sanctorum patrum sæpe subveniunt filiis.'

EXO 32:14 Multiple spaces in '32.14··Placatusque est Dominus ne faceret malum.··AUG. Malitiam hic pœnam intelligi voluit, sicut est illud: Æstimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est: sed malis ingerit mala, quia justus est.'

EXO 32:19 Multiple spaces in '32.19··Iratusque valde.··ID., quæst. 144. Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti Novi, quia vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando fuit.'

EXO 32:20 Multiple spaces in '32.20··Arripiensque vitulum quem fecerant.··ISID. in Exod., tom. 5. Diaboli corpus significatur in vitulo, etc., usque ad absorptus est. Et dedit ex eo potum filiis Isræl.··Tradunt Hebræi quod filii Isræl bibentes aquam vituli pulvere infectam, qui commiserant idololatriam in barbis pulverem auri præferebant, quo etiam signo rei vel immunes sceleris apparebant, et rei interficiebantur.'

EXO 32:24 Multiple spaces in '32.24··Et dederunt mihi,··etc. AUG., quæst. 145. Compendiose locutus est, etc., usque ad non redarguit.'

EXO 32:25 Multiple spaces in '32.25··Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et inter hostes,··etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat.'

EXO 32:27 Multiple spaces in '32.27··Ponat vir gladium,··etc. GREG., Past. p. 3, c. 26. Gladium, etc., usque ad Unde subditur: Occidat unusquisque fratrem suum,··etc. Hos interfecit, quos puniendos invenit ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem carnis diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei negat, qui quantum sufficit, vitam carnalium increpare recusat.'

EXO 32:28 Multiple spaces in '32.28··Feceruntque,··etc. AUG. in Locutionibus, locut. 124. Plurale pro singulari posuit, etc., usque ad certisque regulis istæ locutiones interponuntur.'

EXO 32:31 Multiple spaces in '32.31··Aut dimitte eis,··etc. AUG., quæst. 147 in Exod. Securus quidem hoc dicit, etc., usque ad ut pro eis illa verba Deo funderet.'

EXO 32:35 Multiple spaces in '32.35··Quem fecit Aaron.··AUG. quæst. 148. Quæritur cum superius populum nudasse dictus sit Aaron, etc., usque ad quod Apostolus dicit exclamans: Quam inscrutabilia enim sunt judicia ejus:··etc. Rom. 11..'

EXO 33:1 Multiple spaces in '33.1··Locutusque,··etc. AUG., quæst. 149 in Exod. Deus iratus, etc., usque ad voce terrebat. Vade,··etc. ID., quæst. 150. Continuo tanquam ad ipsum Mosen, etc., usque ad a facie Domini.'

EXO 33:2 Multiple spaces in '33.2··Mittam præcursorem.··AUG., quæst. 150. Deus cum justis est visitando, miserando, et confortando: cum impiis vero, ulciscendo et puniendo. Et est sensus: Cum his non possum esse propter te, ut vindicem et puniam; nec propter eos, ut visitem et confortem: mittam angelum meum saltem.'

EXO 33:4 Multiple spaces in '33.4··Audiens populus.··RAB. Pessimum sermonem dicit audivisse populum, hoc est, crudelissimum atque mœstissimum. Quod enim majus alicui præstari potest beneficium, quam Dei gratiam habere præsentem, ac conditorem suum agnoscere sibi esse propitium; aut quod majus est discrimen, quam auctoris sufferre iram? Nihil habet boni, qui creatoris sui carebit gratia atque præsentia.'

EXO 33:7 Multiple spaces in '33.7··Tollens tabernaculum,··etc. Hoc per prolepsim accipiendum, si de illo tabernaculo accipitur, quod Moysi in monte monstratum est, et fabricatum, præcipiente Domino, a Beseleel et Ooliab. Vel aliud tabernaculum fuit, ad quod jam conveniebant ad judicandum.'

EXO 33:8 Multiple spaces in '33.8··Cumque egrederetur,··etc. GREG., hom. 13 in Ezech. Hebræus populus de Ægyptiaca servitute liberatus, etc., usque ad progredi conantur. Aspiciebantque,··etc. STRAB. Moyses tenet figuram legis. Moysi ergo tergum populus Judaicus aspiciebat, quia nihil mysticum, nihil spirituale in lege voluit intelligere, sed superficiem tantum litteræ. Ideo ejus facies abscondita erat, id est, vera et mera cognitio. Ingresso illo tabernaculum, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium. Alia translatio dicit quod Moysi volenti ingredi tabernaculum, opponebat se nubes ante et prohibebat eum. Hic autem dicitur, quod illo ingresso loquebatur nubes ante ostium cum eo. Sciendum ergo quod aliquam quam partem ingrediebatur, atrium scilicet, et tunc antequam intraret in tabernaculum, opponebat se nubes: hoc ergo loco significat eos qui minus sunt perfecti scientia et opere, nec valent intima scripturarum penetrare. Alibi autem quando medium nebulæ ingressus est, perfectorum figuram tenuit, scilicet qui mysticorum sensuum arcana investigant. Loquebatur autem Dominus.··Secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subjectam creaturam, id est per angelum et nubem ei loqueretur et appareret. Nam ejus substantiam nec hominum nec angelorum sicut est quisquam videre potuit, unde: Regi autem sæculorum immortali, invisibili,··etc. Et alibi: Lucem habitat inaccessibilem,··etc. I Tim. 1, 6.. GREG., in I Reg., cap. 10. Facies Dei cognitio ejus est. Cognoscitur autem Deus per speculum, cognoscitur per seipsum. Per speculum hic, per semetipsum in cœlo. Speculum vero est illa lux quam habitat Deus: ipse autem lux illa quæ ipse est. Si ergo inveni gratiam,··etc. AUG., quæst. 151. His verbis ostendit Moyses, etc., usque ad ut se mundos et inviolatos custodiant et proficiant.'

EXO 33:17 Multiple spaces in '33.17··Et teipsum novi,··etc. AUG., quæst. 153. Quoniam scio te præ omnibus,··etc. Nunquid Deus plus aliqua scit et aliqua minus? etc., usque ad sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturæ partibus an vere sit ita.'

EXO 33:19 Multiple spaces in '33.19··Ego ostendam.··AUG., quæst. 154. Cum dixisset Moyses ad Dominum, etc., usque ad vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus. Et vocabo.··AUG., quæst. 154. Vocabo autem dixit, non vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato, in quo forte significare voluit seipsum hoc facere, id est, gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus. Et miserebor,··etc. AUG., ubi supra. Quod addidit, etc., usque ad sic Deus pronuntiavit misericordiam se esse facturum. AUG., lib. de Prædestinatione et Gratia, cap. 10. A Deo homines nullis præcedentibus meritis vocari, etc., usque ad si deserat qui vocavit. Non poteris,··etc. AUG., quæst. 154. Post misericordiæ suæ commendationem, etc., usque ad huic vitæ moriendum est.'

EXO 33:20 Multiple spaces in '33.20··Non enim,··etc. GREG., lib. XVIII Moral., cap. 37, tom. 1. Joannes quoque ait: etc., usque ad quia satietas ex desiderio semper accenditur.'

EXO 33:21 Multiple spaces in '33.21··Ecce,··inquit, locus est apud me, et stabis supra,··etc. AUG., quæst. 154. Item interposito articulo dicente Scriptura, etc., usque ad stetit populus fidelis supra petram. GREG., lib. XXV Moral., cap. 16. Est locus apud me,··etc. Locus Ecclesia. Petra Dominus, Moyses Judaica plebs, quæ Domino prædicante in terra non credidit. Ipsa ergo in petra stetit terga Domini transeuntis aspiciens, quia, scilicet post passionem ascensionemque Domini intra Ecclesiam deducta per fidem Christum percipere meruit, et cujus præsentiam non vidit, ejus posteriora cognovit. GREG. ibid. Est locus apud me,··etc. Ecclesia scilicet, etc., usque ad De qua soliditate dicitur: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam.'

EXO 33:22 Multiple spaces in '33.22··Cumque transibit gloria mea,··etc. EUCHERIUS, lib. de Form. spirit. Sed et transire dicitur Deus, cum de cordibus quorumdam hominum, in quibus ante per fidem credebatur, postea surrepente perfidia vel quolibet delicto, ab eis recedit et ad alios transit, quemadmodum de Judæis ad gentes, de hæreticis ad catholicos, et de quibuslibet irreligiosis ad religiosos. Et protegam AUG., ubi supra. et tegam manu mea super te,··etc., usque ad deinde contexit quid Dominus postea dicat: Excide tibi duas tabulas lapideas,··etc.'

EXO 34:7 Multiple spaces in '34.7··Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu tertiam et quartam,··etc., GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Cum scriptum sit, etc., usque ad qui viderunt quod male sequerentur.'

EXO 34:14 Multiple spaces in '34.14··Dominus zelotes.··AUG., quæst. 158 in Exod. Dominus Deus enim zelans, etc., usque ad et perdit omnem qui fornicatur a se.'

EXO 34:20 Multiple spaces in '34.20··Primogenitum asini,··etc. ISID. Per asinum immunditia, per ovem innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare, est immundæ vitæ primordia ad innocentiæ simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit, quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat, quæ Dei sacrificio munda imponat.'

EXO 34:21 Multiple spaces in '34.21··Die septimo.··AUG., quæst. 160. Cum de Sabbato præciperet, etc., usque ad omni tempore sabbato debere cessari.'

EXO 34:24 Multiple spaces in '34.24··Nullus insidiabitur AUG., quæst. 161. Quod dixit, etc., usque ad ubi tabernaculum vel templum Deus fuerat habiturus.'

EXO 34:25 Multiple spaces in '34.25··Non immolabis,··etc. AUG., quæst. 162 et 163. Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quæ per pascha occiduntur, et præcipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azymorum?'

EXO 34:26 Multiple spaces in '34.26··Non coques hædum in lacte.··AUG., ubi supra. Non coques agnum in lacte matris suæ, etc., usque ad sed historica narratio est. ISID. Moyses quadraginta diebus jejunavit, et Elias, et ipse Dominus. Præcipitur enim nobis ex lege, ex prophetis et Evangelio. Quod testimonium ex his habet. Unde in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiæ refrenemus, quandiu perfectio Decalogi per quatuor ejusdem mundi partes, id est toti orbi prædicatur, ut decem quater dueta quadragenarium numerum signent.'

EXO 34:28 Multiple spaces in '34.28··Et scripsit in tabulis,··etc. AUG., quæst. 166. De Moyse dictum est quod ipse scripsit, etc., usque ad sed per gratiam Dei.'

EXO 34:29 Multiple spaces in '34.29··Cumque descenderet.··ISID. in Exod., tom. 5. Ascendit Moyses denuo in montem, etc., usque ad cujus imago fuit in tabulis. ISID. ibid. Descendente Moyse cum tabulis, etc., usque ad unde: Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua Psal. 118..'

EXO 34:30 Multiple spaces in '34.30··Videns autem Aaron,··etc. ORIG., hom. 12 in Exod. Scriptum est quia vidit Aaron et omnes filii Isræl Moysen, etc., usque ad habent enim gloriam ea quæ loquitur, sed tegitur et occultatur, et omnis gloria ejus intrinsecus. ORIG. ibid. Illud quoque intuere quod in lege vultus Moysi glorificatur, licet velamine contegatur, etc., usque ad de servitute sæculi liberati libertatem scientiæ requiramus.'

EXO 34:34 Multiple spaces in '34.34··Et tunc loquebatur ad filios Isæl omnia quæ sibi fuerant,··etc. AUG., quæst. 172 in Exod. Postquam descendit Moyses de monte, etc., usque ad ut hoc nomen acciperent.'

EXO 35:5 Multiple spaces in '35.5··Separate.··ORIG., hom. 13 in Exod. Alia littera: Sumite a vobis ipsis redemptionem Domino, etc., usque ad et argentum tuum, id est sermo tuus, probatum. ID. Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, etc., usque ad hæc omnia quæ in nobis sunt faciunt. Omnis.··ID. Alia littera: Unusquisque vestrum, inquit, etc., usque ad ita si veniens dominus inveniat aliquid tuum in tabernaculo suo, sibi te defendit, et suum dicit. Æs.··ID. Pro fortitudine poni videtur, etc., usque ad Omnia ergo offerantur Deo, sensus, sermo et vox.'

EXO 35:6 Multiple spaces in '35.6··Hyacinthum.··ID. Videamus cætera, hyacinthum, etc., usque ad et offeretis primitias Domino. Coccumque bis tinctum.··ID. homil. 13 in Exod. Videamus quare coccus duplicatur, etc., usque ad ut cum scientiæ lumine igniculum severitatis admisceat. ID. Si quis digne intelligat exitum Hebræorum de Ægypto, etc., usque ad et nobiliora designat indumenta: Induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in deliciis Rom. 13.. GREG., ubi supra. In constructione tabernaculi, etc., usque ad quasi sine luce sonitum dederunt. ORIG., ubi supra. Post hæc viri acceperunt a mulieribus suis, etc., usque ad unde: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est Matth. 19.. Pilosque caprarum.··ORIG. hom. 19. Pili caprarum offeruntur, etc., usque ad qui Domino offert pelles arietum.'

EXO 35:21 Multiple spaces in '35.21··Quidquid ad cultum,··etc. GREG., ubi··supra. In ornamento tabernaculi viri cum mulieribus dona offerunt, etc., usque ad prout ipse dederit, proferuntur.'

EXO 35:27 Multiple spaces in '35.27··Principes vero obtulerunt lapides,··etc. ORIG., ubi supra. Principes obtulerunt dona sua, etc., usque ad ut præesse populis mereantur. ORIG. hom. 9 in Exod. Offerunt etiam principes oleum lucernis et chrismati profuturum, etc., usque ad cum te Dominus in loco viridi collocaverit super aquam refectionis.'

EXO 35:30 Multiple spaces in '35.30··Beseleel.··RAB. in Exod., tom. 2. Umbra dicitur, etc., usque ad in justitia et judicio fratres suos exhortando roborant.'

EXO 36:1 Multiple spaces in '36.1··Fecit ergo Beseleel,··etc. RAB., in Exod. Notandum quod non solum de tribu regali, etc., usque ad ad corporis sui unitatem voluit pertinere.'

EXO 36:2 Multiple spaces in '36.2··Cumque vocasset eos,··etc. ORIG., ubi supra. Et postquam obtulit populus, vocavit, inquit Moyses, etc., usque ad et in suo loco aptare debeas et proferre? Et qui sponte,··etc. AUG., quæst. 170 in Exod. Et omnes qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea,··etc. Commemoravit Moyses quosdam, etc., usque ad sed liberaliter et sponte devotus.'

EXO 36:4 Multiple spaces in '36.4··Unde artifices,··etc. AUG., quæst. 171. Nota quia sapientes effectores operum sancti etiam moribus erant: poterant autem, si vellent, multa auferre; sed modestia prohibuit, vel religio terruit.'

EXO 37:1 Multiple spaces in '37.1··Fecit autem Beseleel arcam.··ISID. in Exod., tom. 5. In arca testamenti fuit urna aurea, etc., usque ad immortalis memoriæ semper viriditate florentem.'

EXO 37:2 Multiple spaces in '37.2··Coronam auream,··etc. Quia in eo quod Ecclesia per quatuor mundi partes dilatatur, quatuor sancti Evangelii libris accincta prædicatur, quæ tamen intra unius coronæ ambitum, id est intra ejusdem fidei firmitatem, id est unitatem, concluditur.'

EXO 37:4 Multiple spaces in '37.4··Vectes quoque.··ISID., ibid. Quia fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quærendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum semper inhærentes, Ecclesiæ unitatem denuntient, et quasi intromissis circulis arcam portent; qui auro quoque jubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitæ splendore fulgescant.'

EXO 37:6 Multiple spaces in '37.6··Fecit et propitiatorium,··etc. ISID., ibid. Propitiatorium super arcam testamenti, etc., usque ad quia Christus est Ecclesiæ caput.'

EXO 37:17 Multiple spaces in '37.17··Fecitque candelabrum,··etc. Quod Spiritum sanctum significat, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam in unitate fidei consistentem, vel Christum portantem ecclesias septem, in quibus septiformis Spiritus splendor emicat.'

EXO 37:23 Multiple spaces in '37.23··Cum emunctoriis.··Quæ in Isaia forcipes appellantur, duo Testamenta, scilicet quibus peccata purgantur, quæque intra se sancti Spiritus unione sociantur.'

EXO 38:8 Multiple spaces in '38.8··Fecit et labrum æneum,··etc. GREG., hom. 17 in Evang. Labrum æneum Moyses ponit, etc., usque ad ut per hæc proficere contendamus, per quæ profecisse cognovimus quos veneramur.'

EXO 38:20 Multiple spaces in '38.20··Paxillos quoque.··STRAB. Paxilli secundum litteram erant in summitate columnarum fixi, quibus funes religabantur: qui cortinas a terra sublevabant, firmati superius quibusdam ansulis, inferius vero religati ad prædictos paxillos cortinas extendebant, ne rugam contraherent. Mystice vero funes significant sanctam Scripturam: de qua Salomon ait: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccle. 4.: quia sancta Scriptura, historia, moralitate et allegoria constans, nullis hæreticorum dogmatibus potest disrumpi. Paxilli in modum linguæ facti linguas doctorum significant qui Scripturam exponunt. Cortinas etiam a terra sublevant et extendunt: quia subjectos docent sequi, et imitari cœlestia, nullamque mali operis vel fraudis rugam contrahere Ephes. 5..'

EXO 40:1 Multiple spaces in '40.1··Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Mense primo,··etc. STRAB. Primus anni mensis ipse est Nisan, qui et Aprilis, in quo Judæi pascha celebrabant, et tabernaculum erectum est. Allegorice autem primus mensis signat initium gratiæ quando tabernaculum Dei, id est Ecclesia erecta est, cum Christus, scilicet crucifixus de latere suo produxit mysteria sanguinis et aquæ, quibus Ecclesia dedicatur et consecratur. Et notandum quia hic primus mensis secundi anni fuit: primus enim annus ante legem fuit, secundus annus sub gratia Evangelii, cui Dominus benedixit. Unde: Benedices coronæ anni benignitatis tuæ Psal. 64.. Annus enim benignitatis fuit, quo salus humani generis per humanitatem Christi apparuit: hoc ergo anno tabernaculum Dei erectum est, id est Ecclesia fundata et exaltata. RAB. in Exod., tom. 2. Primus annus omne tempus legis, etc., usque ad ut doctores Evangelii his utantur in confirmatione fidei.'

EXO 40:9 Multiple spaces in '40.9··Unges tabernaculum,··etc. STRAB. Tabernaculum cum vasis suis unctionis oleo consecratur; quia sancta Ecclesia quidquid agit cum virtutibus suis debet dedicare et consecrare gratiæ Spiritus sancti. Oleum quippe unctionis spirituali gratiæ comparatur, qua omnium virtutum opera Domino consecrantur.'

EXO 40:12 Multiple spaces in '40.12··Applicabisque Aaron,··etc. STRAB. Fores tabernaculi, id est, sanctæ Ecclesiæ, sunt apostoli, per quos debet aulam cœli ingredi: ad hos applicandi sunt Aaron et filii ejus, id est omnis cœtus sanctorum et maxime præpositorum, ut eos imitentur et eorum vestigia sequantur.'

EXO 40:16 Multiple spaces in '40.16··Et vectes.··Vectis non solum parietes nectit, sed et columnas introitus confirmat ne corruant, aut a recto statu deflectant, quia Dominus et utrumque populum in una fide dilectionis sociavit, et eorum doctores, ut in fide et actione et prædicatione perseverent, confortat. Nec mirum si et per capita ipsa, et per vectem capita ipsa continentem, Christus accipitur, quia cujusque electi regendo caput est, unde: Caput viri Christus est II Cor. 11.: et quia non solum singulos ad quærenda cœlestia erigit, sed etiam omnes continet, et ne a recto statu deflecti, nec ab invicem discordando possint separari, vinculo pacis confirmat. Cui simile est quod Dominus dicitur et agnus, et pastor, et ostium, cum pastor agnum pascat, et ambo intrent per ostium; cum proprie sit Verbum in principio Joan. 1, 10.: horum vero nullum sit proprie, sed figuraliter. Pastor, quia ducit ad pascua vitæ; ostium quia non nisi per illum pervenitur ad Patrem; Agnus, quia ab Ægypto salvat. Sic et hic per capita figuratur propter regimen, quo singulis præest, et per vectem, ob generalem providentiam, quia omnes confirmat Num. IX; III Reg. 8.. BEDA. Sic anima pro diversis actionibus diversa nomina sortitur. Dum vivificat corpus, anima nominatur; dum vult, animus est; dum scit, mens est: dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum sentit, sensus est.'

EXO 40:33 Multiple spaces in '40.33··Nec poterat Moyses,··etc. STRAB. Moyses ergo in hoc loco, sicut in aliis pluribus, figuram tenet Judaici populi. Moyses ergo, nube obstante, in tabernaculum non poterat intrare, quia Judaicus populus nunquam sacramenta Scripturæ valuit penetrare. Nubes enim Domini per diem incubabat tabernaculo, et ignis in nocte: hoc loco ignis divinorum mysteriorum scientiam significat. Scriptura enim sancta sanctis, et ignorantiam suam fatentibus, lumen est: iniquis vero, et scientiam jactantibus, nubes, quia excæcat eos. AUG., quæst. 176 in Exod. Notanda est res mirabilis multum, etc., usque ad nubes per diem, flamma per noctem. In tabernaculo autem Domini erant tabulæ, quarum annuns erant infixi vectes de lignis sethim, quibus possent levari et portari de mansione ad mansionem, quæ omnia mysteriis plena sunt. Per tabernaculum intelligimus Ecclesiam præsentem, in qua sunt tabulæ, scilicet sancti humilitate pleni, quibus quinque vectes sunt affixi, id est spiritualis notitia quinque librorum Moysi, per quam se et alios sustollant ad claritatem æternæ beatitudinis. Per vectes ergo, ut diximus, quinque libros Moysi intelligimus, qui sunt Genesis, Exodus, Leviticus, liber Numerorum, et Deuteronomium: in quibus continetur principium mundi et medium et consummatio. In Genesi describitur creatio mundi, et in Exodo recreatio: in Levitico sacramentorum Ecclesiæ administratio; in libro Numerorum Evangelica prædicatio; in Deuteronomio ultima benedictio. Unde et in benedictionibus terminatur. Est itaque in Genesi ordo creationis; in Exodo mysterium recreationis; in Levitico sanctitas Ecclesiasticæ administrationis; in libro Numerorum consolatio evangelicæ prædicationis; in Deuteronomio consummatio æternæ benedictionis. Inter hos autem quinque libros Moysi excellit Exodus, quem nunc ad manus habemus. In eo enim et quæ filiis Isræl in figura contingebant, et mysteria plene continentur Christi et Ecclesiæ. Hic tamen primum de exitu actuali carnalium filiorum Isræl, de historiali Ægypto agitur, in quo significatur spiritualis exitus spiritualium Isrælitarum de vera Ægypto, scilicet de tenebris vitiorum. Agitur etiam de transitu maris Rubri et submersione Pharaonis et exercitu ejus, et de liberatione populi Dei: in quo figuratur baptismus sanguine Christi consecratus, in quo diaboli vitia submerguntur, et animæ fidelium liberantur. Agitur etiam de pugna Isrælitarum cum Amalech, in quo victoria Christi et suorum, et confusio diaboli figuratur. Tandem catalogo mansionum descripto agitur de lege data in monte Sina; in quo nobis innuitur ut, a terrenis sublevati discamus subjici cœlestibus disciplinis. Agitur iterum de constructione tabernaculi et vasorum ejus, de vestibus sacerdotum et unctione; in quo intelligitur præsens Ecclesia, et diversæ personæ fidelium diversis officiis deputatæ, sicut vasa diversis usibus deputata erant, vel officiis, et sacramentorum et orationum sacratarum suavissima odoramenta. De his hactenus; nunc dicendum est quod secundum ordinem historiæ et secundum allegoriam, congrue in Pentateucho, secundus est liber iste: postquam enim in Genesi egit de creatione cœli et terræ, et de introitu filiorum Isræl in Ægyptum, congruit ut consequenter de exitu eorum agat. Ecce quod juxta ordinem historiæ congruit: juxta allegoriam quoque non incongrue factum est. Nam postquam dixit de carnali generatione, qua per peccatum primi hominis nascimur filii diaboli, congruit ut statim subdat de regeneratione spirituali, qua per justificationem secundi hominis, id est, Christi renascimur filii Dei. Liber autem iste vocatur Græce, veelle semoth Hebraice, exitus vel egressus Latine: ideo quia de exitu filiorum Isræl de Ægypto agit. Sed quæri potest cur liber iste dicatur Exodus, quia de exitu illorum agit, cum in principio non de exitu, sed de ingressu illorum agatur. Ad quod dici potest, quia quamvis specialiter de exitu illorum agere intendat, tamen quia multum tempus profluxit inter exitum, de quo hic agit, et ingressum in quo primus liber terminatur vel terminaverat, ut competentius jungat narrationem suam breviter, prius repetit de introitu, et ita melius descendit ad exitum. Sic et nos in nostris sermonibus facta longa interpositione, dicturi alia, repetimus superiora, ut melius dicta continuemus. His consideratis, videnda est materia, quæ est corporalis exitus filiorum Isræl de Ægypto, et spiritualis exitus sanctus sanctorum de mundo. Intentione admonet nos spiritualiter exire de conformitate mundi, sicut illi qui corporaliter exierunt de Ægypto, ut sicut fuimus conformes sæculo, ita simus conformes Deo. Modus talis est: breviter tangens de introitu filiorum Isræl in Ægyptum, agit de eorum multiplicatione; deinde de novo rege, qui ignoravit Joseph et cœpit affligere populum; deinde de plagis-Ægypti, tandem de exitu illorum et de transitu maris Rubri et submersione Ægyptiorum. Tandem pervenit ad montem Sina, in quo lex data est, et agit de tabernaculo; et vasis ejus, et de vestibus sacerdotum et unctione, et sic terminatur. Nota quod cum eadem sit et indivisa historia, quam proposuit sibi Moyses describendam, tamen per capitula et partes sive per libros eam distinguunt, ut lectoribus fastidium auferatur, sicut viator viam, quæ est indivisa, dividit per dietas, ut labor minuatur et absit fastidium.'

LEV 1:1 Multiple spaces in '1.1··Præfatio Hebraice VAIICRA ISICHIUS in Levit. Liber iste Leviticus dicitur quia scilicet in hoc nomine totius libri argumentum manifestatur. Tribus Levi tabernaculi ministerium sortita est, in quo sacrificia, et primitias, et primogenitorum oblationes offerri præceptum est, quia omnia sacrificia ad Levitas pertinent Num. 18.. A quibus liber iste congruum sortitus est nomen, qui hæc omnia digerit per ordinem. Latine Offertorius vel sacrificativus dicitur, quia de sacrificiis et cæremoniis agit. Hic bene post Exodum ponitur: in eo enim tabernaculum ordinatur, in hoc ea continentur quæ Dominus Moysi de tabernaculo loquebatur, et tabernaculi cæremoniæ. Si quis autem quærat quare libri legis divisi sunt, cum historia tempore indivisa sit, respondendum est: ut fastidium scilicet lectori auferret librorum divisio, sicut et viæ spatia dividit viator, ut tanquam divisus minuatur labor. Rabanus ab Isichio Hierosolymorum episcopo, qui Leviticum satis plene exposuit, multa collegit, et ab aliis quoque Patribus, qui ejus aliquas sententias exposuerunt, quædam operi suo apposuit, et ex confuso sententiarum ordine quemdam expositionis ordinem multorum doctorum sententias alternando composuit. ISICHIUS in Levit. Præ omnibus necesse est interpretationem legis ad anagogen trahi, et spiritualem intelligentiam in littera prescrutari. Hoc enim non contradicit legi, sed eam defendit. Spiritualem quippe intellectum diligenter esse inquirendum etiam ipse Christus ostendit, qui in parabolis suis Matth. 13. agrum, mundum; agricolam seminantem semen bonum, justos; zizania, malignos; messores quoque, angelos; et inimicum superseminantem, diabolum appellavit. Quis ergo vetat bovem eum qui operatur justitiam, appellare; sicut ovem, simplicem; et innocentem, columbam: et turturem sublimius agentes et contemplationi vacantes? Nunquid non Ezechiel Hierusalem leænam dixit: et catulum ejus, Eliachim, qui ductus est in Ægyptum, et alium catulum Joachim in Babylonem ductum? Ezech. 19. Non solum quæ in parabolis dicta sunt, sed et quæ secundum historiam sunt, ad sublimiorem ducenda esse intellectum Paulus ostendit, dicens: Scriptum est quoniam Abraham habuit duos filios,··etc.; post quæ addidit: Quæ sunt secundum allegoriam dicta: hæc enim sunt duo Testamenta,··etc. Gal. 4.. Fortassis autem noxia erit littera spoliata spirituali intelligentia, et variis reprehensionibus obnoxia. Unde per Ezechielem et bonam legem, et non bonam Dominus appellat, dicens: Dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciat homo et vivat in eis.··Et alibi: Dedi eis mandata non bona, et judicia in quibus non vivant.··Patet ergo bona esse et non bona; et in quibus vivant et in quibus non vivant: qui enim custodit sanctum Spiritum, vivit in eis; qui autem secundum carnem, moritur, quia vitam non cognoscit in eis. Deinde legislator non semper, sed certo tempore voluit custodiri legis superficiem, ut reprimeret duram Judæorum cervicem; unde: Scio quod populus iste duræ cervicis sit Exod. 32.; Osee autem vocat Judæos vitulam consternantem, quæ scilicet nullo modo domatur. Et alibi: Ephraim vitula docta diligere trituram, transivi super pulchritudinem colli ejus Osee. 10.; in quo obedientia significatur. Jugum enim legis imposuit, ut humiliati libenter susciperent leve et suave jugum Evangelii Matth. 12.. ORIG., homil. 1, in Levit. Si secundum quosdam etiam nostrorum simplicem intellectum sequamur, et absque ulla, ut ipsi nos ridere solent, stropha verbi et allegoriæ nubilo vocem legislatoris excipiamus, ego ecclesiasticus sub fide Christi vivens, et in medio Ecclesiæ positus, ad sacrificandum vitulos vel agnos, et ad offerendam similam cum thure et oleo, divini præcepti auctoritate compellor: ipse ergo Dominus, ipse Spiritus sanctus deprecandus est, ut omnem nebulam peccati quæ visum cordis nostri obscurat, auferre dignetur, ut spiritualem intelligentiam intueamur, secundum illud: Revela oculos meos et considerabo mirabilia,··etc. Psal. 118.. ISID. Omnis hostiarum diversitas Christi hostiam præfigurabat. Unde, veritate oblata, cessavit umbra I Cor. 15., verum sacrificium veri et æterni sacerdotis præfigurans. Ideo autem hostiis animalium propter emundationem oblatis, una vera hostia Christi promittebatur, in qua fieret remissio peccatorum contractorum de carne et sanguine, qui regnum Dei non possidebunt: quia substantia corporalis in cœlestem mutabitur qualitatem. Christus in vitulo propter virtutem crucis offerebatur; in agno, propter innocentiam; in ariete, propter principatum; in hirco, propter similitudinem carnis peccati; in turture et columba, quia Deus et homo. Mediator enim Dei et hominum in duarum substantiarum conjunctione monstrabatur; in similaginis conspersione, credentium per aquam baptismi collectam esse Ecclesiam, id est corpus Christi, ostendebatur. Nos autem moraliter offerimus vitulum, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum irrationabiles motus corrigimus; hædum, cum lasciviam superamus; columbam, dum simplices sumus; turturem, dum casti sumus, vel dum castitatem servamus; panes azymos, cum non in fermento malitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis epulamur. RAB. Singula sacrificia, imo singulas pene syllabas, et vestes Aaron, et totum Leviticum ordinem cœlestia dicit spirare sacramenta. Origenes quoque ait: Quia sicut in novissimis diebus Verbum Dei ex Maria virgine carne vestitum processit in mundum; cujus caro ab omnibus videbatur, divinitas paucis et electis cognita tegebatur: sic verbum Dei per prophetas profertur ad homines, ibi carnis, hic litteræ velamine tectum. Littera tanquam caro aspicitur: spiritualis sensus tanquam divinitas sentitur. Vocavit,··etc. ISICH. in Levit. Per conjunctionem sequentia jungit præcedentibus; initium, scilicet libri hujus cum fine præcedentis: unius enim et ejusdem diei opus in utroque continetur. Liber quoque Numeri, quia nihil habet medium inter se et Leviticum, simile sortitur proœmium; hoc est: Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai,··etc. Num. 1.. Nihil ergo post historiam Levitici ante historiam Numeri populus egit: neque enim locum mutaverat, quia necdum tabernaculum dedicaverat, nec multum temporis præterierat. In primo quippe mense secundi anni, ejusdem mensis initio agere cœperunt. In Exodo autem et Genesi, quia multum temporis medium, mortis Joseph et egressionis filiorum Isræl, fluxerat, conjunctio non obtinet principium, sed opportunum dispensationi eorum dispensatur exordium: Hæc sunt nomina filiorum Isræl, qui ingressi sunt Ægyptum.··ISICH. Secundum 70. Revocavit.··Sicut secundum eos revocavit Deus Beseleel ex nomine, quando præcepit fieri tabernaculum secundum figuram, quæ ostensa est in monte: ergo et nunc quamdam sacrificiorum intelligibilium imaginem describere præcepit; hæc revocatio quippe quamdam dispensationem rerum vel verborum ad superiora respicientium innuit. ORIG. hom. 1 in Levit. Vocavit autem,··etc. In principio, etc., usque ad qui ad hæc audienda interiores aures afferunt mundas. ISICH. in Levit. Quod non diligat Deus Judæorum sacrificia, etc., usque ad et aperte hæc vocatio dispensationem verborum vel rerum respicientium ad superiora innuit. ORIG. homil. 1 Exod. Hominem quem primo posuit ad offerendum Domino, etc., usque ad sacrificium quoque duplex est quod et terrestria et cœlestia salvet. ID., ibid. Homo qui ad imaginem Dei et similitudinem factus rationabiliter vivit, etc., usque ad et collum ejus sicut turturis. ISICH. in Levit. Simplicem designat hominem, etc., usque ad jumentis etiam salus conceditur. ID. Sacrificium Deus exigit ut nobis proficiat, non sibi, etc., usque ad quæ tandem pro nobis aut contra nos testimonium dicant.'

LEV 1:3 Multiple spaces in '1.3··De armento,··etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento,··id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum,··etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.'

LEV 1:4 Multiple spaces in '1.4··Ponetque,··etc. Quod nos hostiam dicimus, Græce dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum: propter quod qui offert, manum in caput hostiæ ponit, quod significat initium prædictæ conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum pœnas luerit. Sic autem acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens, cum positione manus manifestaverit, quia sponte non necessitate obtulerit.'

LEV 1:5 Multiple spaces in '1.5··Immolabitque,··etc. ISICH. in Levit. Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo debemus offerre, etc., usque ad sicut Christus ostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur. Filii Aaron.··ORIG., ubi supra. De genere Aaron erant Anna et Caiphas, et alii qui Christum pronuntiaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem ejus ad basim altaris: ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis ejus, unde: Non capit prophetam perire extra Hierusalem.'

LEV 1:6 Multiple spaces in '1.6··Detractaque,··etc. ORIG., ibid. Sacerdos pellem detrahit, etc., usque ad terrena cœlestibus et divinis humana sociavit. ID Intestina cum pedibus jubet aqua dilui, in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti. Qui enim mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus Joan. 15.: nec quisquam potest habere partem cum Jesu, nisi laverit pedes ejus. ISICH. in Levit. Pellis detrahitur cum divitiis et quibuscunque sæcularibus exspoliamur, etc., usque ad Christum imitantes sicut possumus. GREG. lib. I Moral., cap. 40. Pellem hostiæ detrahimus, etc., usque ad nihil lubricum in ara suæ orationis imponat.'

LEV 1:10 Multiple spaces in '1.10··Quod si,··etc. ISICH. in Levit. Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc. Anniculum,··etc. ISID. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.··Bene hædus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati. ISICH. Hoc de bobus non præcepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione justitiæ.'

LEV 1:11 Multiple spaces in '1.11··Ad latus,··id est Gentilitatem altare respicit, quia pro gentibus celebrata est passio Christi. Nos vero ad aquilonarem partem altaris sacrificium offerimus, dum memoriter passionem Christi pro gentibus factam credimus.'

LEV 1:13 Multiple spaces in '1.13··Omnia adolebit.··Hæc omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quæ de intelligibili altari Dominici corporis dictæ sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus. Et odorem.··Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem vitæ nostræ conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus.'

LEV 1:14 Multiple spaces in '1.14··Si autem.··ISID. Turtur, caro Christi, secundum illud Salomonis: Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis:··Columba Spiritum sanctum significat. Unde: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, hic est Filius meus.··Turtur ergo columba caro Christi est Spiritui sociata: hæc tria sacrificia offert homo, id est Christus, de bobus scilicet, pecoribus, et avibus. ISICH. in Levit.··Admirabilis verborum subtilitas, etc., usque ad,··contemplantur et sapiunt cœlestia, ubi Christus est in dextera Dei sedens.'

LEV 2:2 Multiple spaces in '2.2··Anima,··etc. A meliori parte totum hominem significat: requirit enim spiritualem et perfectum auditorem, quia anima est sapientiæ capax, non caro. ISID. Anima,··etc. Quartum sacrificium offert anima. Simila Ecclesiam significat, quæ de multis personis quasi granis est collecta, legis et Evangelii mola inter litteram et spiritum separata, per aquam baptismi adunata, chrismate peruncta et solidata spirituali igne; per humilitatem fit accepta hostia. ORIG. hom 2 in Lev. Anima.··Quæ scilicet nec vitulum habet, etc.; usque ad oleo divinæ misericordiæ vel gratiæ. Mystice, significat, sicut ibi: Cunctæ animæ quæ ingessæ sunt cum Jacob in Ægyptum,··etc. Gen. 46. Lucas autem ait: Eramus autem omnes animæ in navi ducentæ septuaginta sex Act. 27.. Forsitan per animam, Gentilem significat. Supra enim filiis Isræl præcepit, ut sacrificia offerrent cum sanguine. Hic autem qui est sine lege, offerre præcipiens, non dicit homo, sicut supra, sed anima.··Animalis erat Gentilis, non intelligens ea quæ sunt Dei, sed vocatur ad oblationem misericordia Dei, ut percipiat salutem; cum pro peccatis sacrificia disponit, qui nec habet ovem nec capram, turturem vel columbam offerre præcipitur; qui nec habet illud, similam. Non enim jam ex operibus, ut pauper virtutibus, sed sola cognitione Dei salvatur, quæ licet principium sit salutis, tamen thus et oleum, supponendum, ut gratia de eleemosynis et orationibus misceatur. Unde angelus ad Cornelium ait: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt ad Dominum Act. 10.. In thure interiores curantur passiones, et fumo ejus sanantur occuli ex infirmitate lacrymantes. Oratio quippe animæ passiones sanat, oculos interiores curat ab ignorantia lacrymas ex ægritudine peccati accendentes fugat. Filios,··ministros Ecclesiæ; quia quidquid offerimus, cum sanctis Ecclesiæ doctoribus conferre debemus. Unde Paulus cum apostolis contulit Evangelium, ne in vacuum cucurrisset Gal. 2.. Quorum.··Unitas Ecclesiæ pugillum similæ tollit, quia pro capacitate sensus unusquisque fidelis Scripturæ scientiam debet appetere. Unde: Non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem. Quorum unus,··etc. Rom. 12.. Notandum quod pugillus similæ et olei, totum vero thus offerri jubetur; quia sapientia quæ in simila, et charitas vel misericordia quæ in oleo signatur, in hac vita non possunt esse plena. Unde: Videmus nunc per speculum in ænigmate:··et, nunc cognosco ex parte,··etc. I Cor. 12.. Olei quoque pars offertur, quia misericordia nunquam impletur, quia etsi miserearis quantum potes, plus tamen debes velle. Charitas etiam quæ oleo figuratur, in præsenti inchoatur, in futuro perficietur. Thus autem totum crematur, quia semper orationi insistitur. Similæ.··Scientiæ vel cognitionis Dei. Accepta enim est scientia a Deo, quam fides comprehendere potest, et sicut qui pugillo vult plus comprehendere, nihil proficit, totum quippe decurrit: sic fides est mensura scientiæ Dei. Credere enim oportet accedentem ad Deum, et quod non est ex fide, peccatum est Heb. 11.. Memoriale,··etc., cognitionis Dei perfectam scientiam, cujus memores erimus, quæ nunquam destruitur; et eam quæ nunc est, non ut contrariam, destruit, sed partem minimam esse per plenitudinem suam ostendit: Cum enim venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est I Cor. 13..'

LEV 2:3 Multiple spaces in '2.3··De sacrificio,··etc. ISICH. in Lev. De illa scilicet perfecta et in cœlis abscondita, in Christoque reposita scientia, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi Col. 2.. Aaron,··montanus interpretatur, id est, altiora de Deo intelligens; vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens: hic sacrificium offerre potest. Sanctum sanctorum, est de oblationibus Domino: partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans et ad perfectionem exaltans'

LEV 2:4 Multiple spaces in '2.4··Cum obtuleris sacrificium,··etc. ISICH., ibid. Sacrificium Christus pro nobis immolatus. Coctum in clibano virginis, scilicet utero. Clibanus enim panem suscipit et ignem: sic uterus virginis panem vitæ, id est, Dei verbum, et ignem Spiritus sancti de cœlo suscepit. Unde: Spiritus sanctus superveniet in te,··etc. Luc. 1.. Si ergo offers munus incarnationis Christi, quæ facta est in ventre virginis, non est acceptum Deo, nisi de simila, id est, scientia vel notitia Dei fiat. De hac re siquidem locutionem ab apostolis et a prophetis suscipimus, Verba apostolorum sunt panes, lagana prophetarum. Quanto enim panes laganis, ad nutriendum aptiores, tantum præcellunt verba apostolorum verbis prophetarum. Utrique autem azymi sine fermento scientiæ sæcularis. Utraque tamen in oleo fiunt, concorditer enim ab illis de Christi miseratione scriptum est, quia apostoli et prophetæ scripserunt, sed apostoli plenius scripserunt, qui completum ostenderunt, quod illi nuntiabant futurum. Lagana.··Panis latus et tenuis, qui prophetiam et legem significat, quantum enim distat inter soliditatem panis et tenuitatem lagani, tantum inter Evangelium et verba legis et prophetarum: hæc tamen oleo lita, quia lex et prophetia charitatem Christi prædixerunt, qua in salutem humani generis venit.'

LEV 2:5 Multiple spaces in '2.5··Si oblatio tua fuerit,··etc. ISICH. in Lev. Oblatio de sartagine, etc., usque ad et ideo ab ejus scientia recessit. Similæ conspersæ,··etc. Quia mortuus est et misertus nostri. Absque fermento,··id est, sine macula.'

LEV 2:6 Multiple spaces in '2.6··Divides eam minutatim:··ut sermonem passionum ejus, qui per partes processerunt, dividamus, alapas, scilicet colaphos, sputa et vulnera diligenter distinguamus. Et fundes super,··etc., ut quemadmodum misericorditer pro nobis mortuus est, nos quoque pro fratribus usque ad mortem misereamur. De sartagine.··Sicut enim sartago media inter ignem et cibum, sic quodammodo crux inter impassibilem divinitatem et humanitatem, quæ igne passionis est assata. Et sicut in sartagine mollia durescunt, dura mollescunt, sic in passione crucis lapidea corda mollita, mollia et fluxa solidata. De sartagine ergo sacrificium offerre est de mysterio crucis cum veneratione disputare.'

LEV 2:7 Multiple spaces in '2.7··Sin autem de,··etc. ISICH. in Lev. Sicut in sartagine crucem, etc., usque ad ex misericordia quippe mortem sustinuit, et resurrectionem dispensavit. Sin autem,··etc. Moraliter, similam offert qui in aliquibus communis vitæ usibus bene conversari studet. Hæc oleo conspergenda est, quia omnis anima oleo eget misericordiæ, nec vitam præsentem evadere potest, nisi misericordia cœlestis affuerit. Clibanus autem pondus tentationis exprimit, sartago constantiam et robur animi, craticula multiplicem impugnationem.'

LEV 2:11 Multiple spaces in '2.11··Omnis oblatio.··ORIG. homil. 2 in Lev. Dicat aliquis, etc., usque ad hoc modo verius et perfectius secundum Evangelium sacrificia offers, quæ jam secundum legem non potest offerre Isræl. Fermenti ac mellis.··Nihil voluptuosum, nihil suave placet Deo, sed quod habet aliquid mordacitatis et severitatis. Unde pascha cum amaritudinibus manducatur. Ac mellis.··Gentilis eloquentiæ, quæ voce suavis est, non re. Unde: Favus distillans labia meretricis Prov. 5.. Quod autem dicitur in Canticis: Mel et lac sub lingua tua Cant. 4., præsentibus non contradicit. Sub lingua enim dicitur, non in lingua, ut ostendatur paganorum sapientia, et Judæorum littera linguæ Ecclesiæ, id est doctrinæ subjecta esse. Horum non vult integram doctrinam offerre. Unde ait: Non adolebitur in sacrificium,··id est, holocaustum: primitias tantum eorum offeretis.··Primitias enim illius sapientiæ offerimus, non totam, sicut Paulus ad Athenienses, inquit: Sicut vester pœta dixit: hujus et genus sumus.··Quod enim invenit congruum scientiæ Dei, non respuit: non tamen ultra testimonia multiplicavit, quia placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes; unde Moyses ait: Super altare vero non imponentur,··et cum liceret dici non ponentur, dicit: Non imponentur in odorem suavitatis:··significans, quia si tentaverimus de exterioribus divinitatis adipisci notitiam, tale sacrificium ad altare non ascendit, sed deprimitur in terrenis, quia de terra est. BEDA. in Lev., tom. 2.. Quod mel in Dei sacrificium non offerretur, etc., usque ad imperfecta quæque omittimus.'

LEV 2:13 Multiple spaces in '2.13··Sale condies nec auferes sal fœderis.··Apostolica sapientia. Unde: Vos estis sal terræ,··etc. Matth. 5.. Sicut omnis cibus sale conditur, ita apostolica doctrina sermo prædicationis. Ideo præcipitur sal in omni sacrificio offerri, ut secundum Apostolicam doctrinam et institutionem et imitationem operis vivamus. Unde Paulus, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi I Cor. 4.. Et alibi: Superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum Eph. 2.. Unde et legislator non dixit simpliciter sal: sed, sal fœderis Dei tui.··Sicut enim fœdus rationale, sic etiam sal rationale. Testamenti ergo Evangelici et salis Apostolici nos commonere voluit. Oleum in sacrificium offertur, si cum hilaritate offeramus, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus II Cor. 9.. Sal qui stypticam vim habet, et contrarius est melli, jubetur addi sacrificiis: sal symbolum est prudentiæ, quæ restringit et exsiccat voluptatem. In omni oblatione,··etc. Placere enim Deo non poterit quod non ad normam voluntatis ejus correctum fuerit. Nam si in rebus humanis tanta cautela agendum admonuit quidam de mundi hujus sapientibus, ut diceret: Omnis actio temeritate et negligentia vacare debet: quid de Dei rebus æstimandum est? Si autem obtuleris,··etc. ORIG., lib. I in Levit. Secundo in loco primitiarum, etc., usque ad quia littera separabatur a spiritu. ISICH. Confringes in morem,··etc. Non modo præcepit eos Dei notitiam, etc., usque ad per eleemosynam quippe et orationem scientia divina nobis perficitur.'

LEV 3:1 Multiple spaces in '3.1··Quod si hostia,··etc. ORIG. homil. 3 in Levit. Transmissis cæteris, de salutaribus sacrificiis dicit, quæ de animalibus, id est bobus et capris et ovibus offeruntur, et nihil ultra ad immolandum substituitur: nec aves quidem, quæ in offerendis muneribus substitutæ sunt superius. Qui enim salutares offert hostias salutis suæ conscius est: necesse ergo habet ut magna et perfecta offerat, unde Apostolus: Perfectorum autem est cibus solidus Heb. 5.. ISICH. Quod si hostia,··etc. Sunt secundum leges diversæ hominum conversationes, etc., usque ad oportet enim eas digne conversari, ut perveniant ad salutem. Marem sive feminam,··etc. ISICH. Superius in holocaustum tantum mares offeruntur, etc., usque ad id est infirma opera cum fortioribus.'

LEV 3:3 Multiple spaces in '3.3··Adipem qui,··etc. ID. Oportet intelligibilem adipem offerri, etc., usque ad et per deliberationem massam sanctificemus. Vitalia.··LXX: Ventrem, id est cor, cujus secundo facit mentionem juxta LXX, quia duplicem habet operationem secundum medicos, quia per unam partem alimentum trahit, quam vocant ventrem superiorem: per alteram purgationem discernit, quam vocant ventrem inferiorem. Renes sunt genitalium seminum ministeria, cum ventre et femoribus communicantes. Primum ergo adipem, qui supra ventrem est, et duos renes, et adipem qui super eos est, id est super femora, quæ renibus sunt vicina, jubet offerri: in medio enim femoris et ventris sunt positi.'

LEV 3:4 Multiple spaces in '3.4··Reticulum jecoris:··Id est, epatis, in quo delectatio vel concupiscentia. Unde juxta LXX pinna epatis cum renibus auferetur: jecur enim in renibus vim operationis ministrat.'

LEV 3:6 Multiple spaces in '3.6··Si vero de ovibus fuerit,··etc. ISICH. Quem præcipiat offerre bovem, etc., usque ad in lumbis quoque operatio generationis.'

LEV 3:9 Multiple spaces in '3.9··Et caudam.··LXX: Lumbum sine macula integrum, ne scilicet aliud offeratur Deo, aliud adversario. Sufficit enim huic ad veniam quæ virtutis sunt non agere; sin autem mala operatur, veniam non consequitur. Unde: Estote simplices sicut columbæ.··Columbæ enim nimiam simplicitatem habent, malitiam nullam. Qui de bobus sacrificium offert, lumbum Deo offerre non eget: quem in bonis operibus constringit et exercet. Qui de capris immolat, non habet lumbum immaculatum quem offerat, quia eum olim peccato maculavit. Qui ergo non fuit in peccatis, immaculatum lumbum offerre potest, non qui peccator fuit. Hac causa in sacrificio pacificorum capras ab agnis distinxit.'

LEV 3:17 Multiple spaces in '3.17··Nec adipem.··Propriam concupiscentiam, id est carnalem habere non debemus: Quisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus.··Sanguinem prohibet comedi, ne quemquam interficiamus: sanguinem enim edere, bestiarum, id est crudelium, est. Ideo aut omnino additur: ut et proximis parcamus et nobis. Deo autem debet anima immolari, unde jussit sanguinem fundi circa basim altaris.'

LEV 4:1 Multiple spaces in '4.1··Locutusque etc. Anima quæ peccaverit,··etc. ORIG., hom. 2 in Levit. Recte animam dicit, etc., usque ad et spiritus dux ad virtutem, si eum sequi velit. ISICH. Anima cum peccaverit,··etc. Nihil necessarium legislator omisit, etc., usque ad unde, Qui nescibat peccatum, pro nobis peccatum factus est.'

LEV 4:3 Multiple spaces in '4.3··Si sacerdos,··etc. ORIG. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret cæteros provectus est. ID. Si sacerdos,··etc. Terror simul et misericordia, etc., usque ad qui conscientia infirmitatis mordetur. Id. Si sacerdos,··etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, etc., usque ad Christi morte reparatur. Vitulum immaculatum Domino,··etc. ID. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, etc. usque ad in quo passus est Christus.'

LEV 4:5 Multiple spaces in '4.5··Hauriet quoque de sanguine,··etc. Sanguinem vituli in tabernaculum, id est, in cœlum intulit: cum post resurrectionem cœlos conscendens, vultui Patris astitit, quasi offerens sanguinem passionis, interpellans pro nobis.'

LEV 4:6 Multiple spaces in '4.6··Septies:··pro dimissione, scilicet peccatorum et sub ministratione spiritalium donorum. Sanguis autem passionem significat, secundum illud: Mundus ego sum a sanguine justi hujus.··Et alibi: Sanguis ejus super nos,··etc. De hac aspersione Petrus ait: In obedientiam et aspersionem sanguinis Christi,··etc. Velum,··humanitatem Christi. Nam sicut velum erat inter sancta sanctorum et exterius tabernaculum, ita caro Christi est inter nos, qui exterius tabernaculum sumus, et divinitatem, quæ per sancta sanctorum significatur. Contra velum ergo testimonii sacerdos sanguinem vituli aspersit, quia Christus carnem suam sanguinem passionis cruentavit. Contra velum,··etc. Multis nominibus carnem Domini appellat, quia operatio ejus multa. Unde ipse Dominus seipsum, modo sacrificium Luc. 21., modo pastorem, rursus vitem, deinde panem vitæ et granum tritici, translatis vocabulis nominavit. Joan. 10, 15, 6, 12. Sic et Moyses carnem ejus velum appellavit. Unde Paulus: Initiavit nobis viam per velamen, id est carnem suam Heb. 10.. Velum quoque sanctuarii exhinc appellatur, quia in eo sancti sanctorum caro figuratur.'

LEV 4:7 Multiple spaces in '4.7··Super cornua.··Hoc altare sedem Dei, id est Seraphin significat, unde Esa: Volavit ad me unus de Seraphin, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulit, de altari Isa. 6.. Thymiama, secundum LXX, compositiones omnium virtutum. Ubi enim decet compositas esse virtutes, nisi in sede Dei? de cœlo namque ad nos descendunt. Unde Jacobus ait: Quæ autem desursum sapientia Jac. 3.. Quatuor autem virtutes, sapientia, justitia, fortitudo, temperantia, quia cæterarum virtutum genera continent, nominantur cornua: has inungit Deus proprio sanguine confortans, scilicet majori et perfectiori virtute, ut possint contra adversarias potestates fortitudinesque prævalere. Altaris,··etc. Angelicarum virtutum. Si enim homines gratum Deo odorem bonorum operum reddunt, quanto magis sancti angeli in puritate naturæ permanentes? Si autem peccatum quod Christi sanguine piaretur, non admiserunt, per sanguinem tamen ejus nobis pacificati sunt, et numerus eorum reparatus. In basim.··Basis, pars altaris inferior, infirmos homines significat. Sanguine enim Christi non solus numerus angelorum restitutus est, sed et homo redemptus: ideo angelorum quoque redemptio Christus dicitur Col. 1.. Altaris holocausti.··Corporis Christi. Ipse enim est sacerdos, ipse sacrificium, ipse et altare. Sicut enim multa operatur, ita convenienter multis nominibus appellatur. Unde Paulus: Habemus altare de quo non habent potestatem edere qui tabernaculo deserviunt Heb. 13.: hoc est, corpus Christi, de quo non licet edere Judæis; hoc altare est in introitu tabernaculi, id est cœli, quia per ipsum ingressum habemus in cœlum. Et adipem.··Mystice, delectationes et desideria carnis; quæ tamen omnia non sunt in Christum recipienda, sicut gulæ, et coitus desiderium. Quæ autem habuerat, habuit ex nobis, ut sitim et esuriem, et hujusmodi. Hæc autem Patri obtulit, ad cujus transtulit gloriam, et nobis in exemplum protulit, ut ad Deum desideria nostra referamus.'

LEV 4:9 Multiple spaces in '4.9··Duos renunculos et reticulum, quod est super eos juxta ilia.··ISICH. Quæ fiunt et in sacrificio pacificorum, vel salutari. Et in duo sacrificium dividit, ut sacrificium Christi liceat omnibus imitari tam his scilicet qui inferioris sunt conversationis, quibus sacrificium pacificorum convenit, quam his qui altiora sequuntur, quibus sufficit si sequentia imitantur.'

LEV 4:11 Multiple spaces in '4.11··Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et cætera.··Hoc præcipit ut Christum non dividas, sicut quidam dividunt dicentes: Qui de Maria passus, qui de Deo passus non est; Nobis autem unus est Deus Jesus Christus per quem omnia I Cor. 8.. Caro enim in Domino omnis humanitas est, secundum quod dicitur: Verbum caro factum est Joan. 1.. Unde ait: Carnes ejus cum capite et pedibus vel extremis secundum alios, ut per hæc verba, eum qui pro nobis passus est, primum et novissimum esse credamus: ipse enim est ante omnia, et in ipso constant omnia. Cum intestinis et fimo,··LXX: cum ventre et stercore. Venter autem significat mentem; eum ergo qui pro nobis passus est, mentem humanam habuisse minime dubitemus, quod quidam hæreticorum negant. Fimus, peccatum humani generis, signat quod crucifixus in se suscepit. Fimus, cum sit immundus, gerentem non polluit; neque naturæ nostræ est, quamvis in nobis sit: sic peccata nostra, quæ Dominus portavit, aliena ab illo fuerunt, nec eum polluerunt. Intestinis et fimo,··etc. ORIG. Forte ad comparationem, etc., usque ad plenius legislator in sequentibus figurat ejus mysterium.'

LEV 4:13 Multiple spaces in '4.13··Quod si omnis turba.··ISICH. Idem præcipit in sacrificio turbæ et sacerdotis, etc., usque ad pro ipsis enim crucifixoribus oravit: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt.'

LEV 4:21 Multiple spaces in '4.21··Vitulum efferet extra castra ID. Sufficit nobis conclusio legis ad manifestanda præsentia, nihil enim præcipitur hic mutari pro peccato multitudinis. Manifestum est quod idem peccatum plebis et sacerdotis intelligit, ideo in utroque idem sacrificium ordinavit.'

LEV 4:22 Multiple spaces in '4.22··Si peccaverit princeps et fecerit.··ID. Sicut in spontaneis sacrificiis, etc., usque ad sabbatum enim ad otium malorum datum est. ORIG. Princeps iste potest dici vis rationis, quæ intra nos est, quæ si peccet, ut aliquid stultum agamus, sententiam illam timeamus: Vos estis sal terræ. Si vero sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet nisi projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus.··Matth. 5.'

LEV 4:23 Multiple spaces in '4.23··Hircum de capris.··Non capram, facilem scilicet vel mediocrem, sed difficilem et asperam pœnitentiam. Quanto enim quis intellectu præeminet, tanto, si peccat, pro majori culpa majorem pœnam sustinet.'

LEV 4:24 Multiple spaces in '4.24··Ponet manum,··etc., per semetipsum peccatum manifestans, et offerens confessionem suam. Ipse autem juxta LXX, non occidit, sed alii; quia illi est necessarium aliorum auxilium, ut pœnitentia suscipiatur, nec sacerdos occidere præcipitur, ait enim: Cumque immolaverit,··etc., nec addidit, quis immolare debeat, licet enim in sacrificio pœnitentiæ alterius uti adjutoriis: unde Jac.: Orate pro invicem, ut salvemini. Ubi solet mactari,··etc. Quia similiter placent Deo digna peccatorum pœnitentia et fortia justorum opera.'

LEV 4:25 Multiple spaces in '4.25··Cornua altaris,··etc. Super crucem offeruntur primitiæ sanguinis qui pro peccato offertur, quia opus crucis et effectus peccatorum nostrorum perfecta remissio est. Et reliquum fundens.··Omnem scilicet pœnitentiam evangelicæ prædicationi tribuens cujus intentio est ut se corrigat et salvetur qui pœnitet. Unde in principio Evangelii Dominus inquit providenter: Pœnitentiam agite, appropinquat enim regnum cœlorum.··Matth. 3.'

LEV 4:27 Multiple spaces in '4.27··Quod si peccaverit,··etc. ORIG. hom. 2. in Levit. Faciens unum ab omnibus mandatis Domini, etc., usque ad cum agnoscit immolare sacrificium laudis. De populo,··etc. ORIG. Ad distinctionem ejus, etc. usque ad propter nos necessarium ducit. Si autem de pecoribus.··ISICH. Oblationi capræ quam offerunt qui de populo sunt, etc., usque ad de capra et ove similia præcipit.'

LEV 5:1 Multiple spaces in '5.1··Si peccaverit anima,··etc. AUG. quæst. 1 in Levit. Videtur dicere peccare hominem, etc., usque ad sed statim subjunxit: Anima quæ tetigerit aliquid immundum,··etc. ISICH. Si peccaverit,··etc. Non repetit quæ superius dixit, etc., usque ad quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere.'

LEV 5:2 Multiple spaces in '5.2··Anima qui tetigerit.··ISICH. Non corporis, etc., usque ad sed potest dicere cum David: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. GREG. lib. XXXII Moral., cap. 4 tom. 2. Juramentum proferre est voto nos divinæ servitutis alligare, etc., usque ad igni doloris ardemus.'

LEV 5:4 Multiple spaces in '5.4··Anima quæ juraverit,··etc. AUG., quæst. 2 in Levit. Quid est quod pro tacito perjurio, vel tacto morticino, vel aliquo immundo nullum sacrificium præcipitur? Pro eo vero quod quisque falsum nesciens jurat, agnam vel capram offerri decernit? an pro omnibus supradictis hoc sacrificium oportet intelligi? Omnibus enim enuntiatis intulit sacrificium expiationis. Intellexerit delictum.··ISICH. Notandum quod delictum, etc., usque ad sicut sequentia ostendunt.'

LEV 5:7 Multiple spaces in '5.7··Sin autem non potuerit,··etc. ID. Hoc adjiciamus, ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet pœnitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit. Sin autem,··etc. ID. Qui non potest affligere se continue, etc., usque ad quia seipsum plenissime Deo sacrificat.'

LEV 5:8 Multiple spaces in '5.8··Retorquebit caput GREG., hom. in Ezech. Mors Christi ad conjunctionem sui corporis, etc., usque ad omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam conjunxit. GREG. Retorquebit,··etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est, sensus ad virtutes. Per caput, mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhæret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, nec curam carnis faciamus in desideriis Rom. 13.. Caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhæreat. Abrumpatur,··etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum hæreticos existimare, sed menti supponere, non præcipit separari corpus a collo, utrumque enim unius ejusdemque creatura est.'

LEV 5:9 Multiple spaces in '5.9··Fundamentum,··etc. LXX, basim, quod est Evangelium, quia, secundum intentionem sacrificii Christi et Evangelii, debet sacrificium pro peccatis offerri. Unde addit: Quia pro peccato est,··nihil enim sic a peccato eripit, quemadmodum imitatio Christi et obedientia Evangelicæ prædicationis. Quod si non quiverit.··Quia non omne tempus ad pœnitentiam facile, quando scilicet ipsa pœnitentia abutimur, et fructum ejus, ad peccatum redeuntes, abolemus, legislator innuit dicens: Quod si non quiverit manus ejus,··etc. AUG. quæst. 8 in Levit., tom. 3. Quæritur utrum ubique accipiendum sit quod dictum est, etc., usque ad ut cætera omnia ab istis ad illam generalitatem pertinerent.'

LEV 5:11 Multiple spaces in '5.11··Ephi.··ISICH. Mensura est trium mensurarum, etc., usque ad non perire eos qui sub manu ejus fuerint. Non mittet in eum,··etc. Quasi: non est hæc perfecta pœnitentia, ideo oleum non habet, id est, spiritualem lætitiam hilaritatis, nec thus, quia nec confidendum est ei in orationibus: sed tradat, qui offert oblationem, sacerdoti, id est, spem salutis committat divinæ pietati. Qui pro peccato.··Quia nescit utrum boni odoris sit oratio ejus qui frequenter prævaricatur. Unde: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem Joan. 3.? Non sinit ergo desperare nec tamen præsumere, ne iterum negligentes sint.'

LEV 5:12 Multiple spaces in '5.12··Pugillum.··In pugillo Scriptura significatur, quo scribitur. Scriptum est autem: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies Matth. 28.. Per pugillum ergo innuit Deum exorandum esse, ut meminerit scriptæ misericordiæ suæ, ut eam nobis donet: sicut fratribus donari jubet; hoc enim orantem mundabit sacerdos magnus.'

LEV 5:13 Multiple spaces in '5.13··Anima si prævaricans,··etc. ISICH. Ab omni peccato abstinendum est, sed maxime ab eo quod contra sancta committitur: quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio historiæ, nisi hoc in loco, aries offerri jubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur: non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum. Cæremonias per,··etc. ORIG. Multæ species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum; et thymiama, de quo dicitur: Quicunque talem compositionem fecerit, peribit de populis suis:··panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in his quæ sanctificata sunt, peccat, qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat.'

LEV 5:15 Multiple spaces in '5.15··Duobus siclis.··Duo sicli, duo præcepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet pœnitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per pœnitentiam et geminæ charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto.··Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto.··In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est,··vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Ægypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi pœnam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.'

LEV 5:16 Multiple spaces in '5.16··Et quintam partem,··etc. ISICH. Qui vase sancto vel cibo, etc., usque ad sic enim pro peccato nostro deprecabitur.'

LEV 5:17 Multiple spaces in '5.17··Anima si peccaverit,··etc. ID.. Videtur oblitus quod præceperat: pro quibus enim peccatis capram vel ovem offerri præcepit, nunc arietem offerri præcipere videtur; sed nec oblitus est anteriora, nec contraria præcepit: ibi enim per animam, Gentilem significavit: hic autem eum qui per ignorantiam transgreditur mandata legis. AUG. quæst. 7 in Levit. Quæritur quomodo discernitur hoc delictum ab eis quæ generaliter complexus est, etc., usque ad vel aliqua in sacris servitiis.'

LEV 5:18 Multiple spaces in '5.18··Offeret arietem,··etc. Superius præcepit ut pœnitens capram offerret, hic arietem immolari jubet, quia nihil prodest asperitatem pœnitentiæ immolare, nisi statueris in Christi immolatione plenam confidentiam habere.'

LEV 6:1 Multiple spaces in '6.1··Locutus est,··etc. Anima quæ peccaverit,··etc. ISICH. Idem peccatum est quod in sancta, etc., usque ad simile est rapinæ. ORIG. hom. 4 in Levit. Anima quæ peccaverit,··etc. Ego puto quod animam nostram, etc., usque ad: Nemo enim mittit vinum novum in utres veteres. Rem perditam,··etc. ORIG. LXX: perditionem.··Laborant hæretici in Scripturis perditionem invenire, unde possint errorem astruere: sed forte ecclesiastica verba audientes resipiscunt, et quod invenerant, perditionem esse intelligunt et reddunt, id est, auctori suo dimittunt.'

LEV 6:5 Multiple spaces in '6.5··Et quintam insuper partem,··etc. Linguam, scilicet in qua unus de quinque sensibus: hæc offertur, ut de cætero non peccet, quia per ipsam unumquodque prædictorum commissum est. ORIG. LXX: non quintam partem,··sed quintas,··ut bis quinque, etc., usque ad unum Deum referamus.'

LEV 6:8 Multiple spaces in '6.8··Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens.··ISICH. Hic de jugi sacrificio loquitur, etc., usque ad et totam vitam suam ad perfectionem componat.'

LEV 6:10 Multiple spaces in '6.10··Lineis,··non laneis, tunicam et feminalia linea vult esse, non lanea Exod. 28.. Vestis enim linea habilis et mollis est, et adhærens corpori; lanea autem aspera, quia habiles multumque cohærentes sunt animæ justitia et castitas. Linea quoque vestis facile potest haberi, sic et virtutes, si quis voluerit eas consequi. Tolletque cineres,··etc. Cinis consummatio boni operis. Cineres extra castra efferet Aaron, qui post hanc vitam bona opera per Christum pontificem magnum Deo Patri præsentant. Et ibi in favillam rediguntur, dum assistit vultui Dei pro nobis. Castra enim sunt præsens vita, in qua semper contra spirituales nequitias pugnamus Heb. 9.. Juxta altare ponuntur, dum consummatio bonorum operum in arca cordis reconditur. Altare enim in hoc loco cor significat. Gloria nostra hæc est testimonium conscientiæ,··etc. Eph. ult.'

LEV 6:11 Multiple spaces in '6.11··Indutusque aliis.··ORIG. Observandum quod aliis indumentis utitur sacerdos in sacrificiorum mysterio, et aliis quando procedit ad populum. Unde: Sapientiam loquimur inter perfectos II Cor. 1.. Et alibi: longe inferiori stola indutus, nihil judicavi,··inquit, me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum II Cor. 1..'

LEV 6:12 Multiple spaces in '6.12··Ignis in.··AUG. quæst. 12 in Levit. Non vult ignem prorsus exstingui, sed cum usque mane arserit holocaustum, ablatis reliquis iterum renovati, quo ardeant alia quæ imponuntur. Quem nutriet sacer.··Allegorice. Mane judicatus est Christus, vespere crucifixus. Ignis ergo mane et vespere subjicitur: quia charitas Dei in nobis nutritur, dum Christum mane judicatum, vespere crucifixum, recolimus. GREG. lib. XXV Moral., cap. 7. Altare Dei cor nostrum est, etc., usque ad ut quo magis videtur Deus, magis diligatur. Et imposito holocausto desuper adolebit,··etc. AUG., quæst. 13 in Levit. Videndum est utrum nullus dies prætermitteretur, etc., usque ad quod mirum est si taceret, nec admoneret talia vespere offerri.'

LEV 6:14 Multiple spaces in '6.14··Hæc est.··Videtur legislator iterare quæ dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud: Ignis in altari semper ardeat et nunquam deficiat:··sic in sacrificio similæ, id est theologiæ addit, quia oportet in loco tantum sancto, et a masculo comedi. Et coram.··Secundum quod Christus revelaverit, qui est verum altare. In his ergo theologiam constituamus quæ nobis tradidit Christus incarnatus, ut Patrem in eo, et ipsum in Patre cogitemus, et quia Spiritus est Filii et a Patre procedit.'

LEV 6:16 Multiple spaces in '6.16··Reliquam,··etc., ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientiæ in futurum conversatur. In loco.··Ecclesia, quæ est introitus et vestibulum cœli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII: In ecclesiis benedicite Deo,··est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui.'

LEV 6:17 Multiple spaces in '6.17··Sicut pro peccato.··Simile innuit hoc sacrificium ei, quod et pro peccato et pro delicto: sermo enim de Deo maxime ad expiationem et ad emundationem animæ habetur, quando oleo et thuri, id est, eleemosynæ et orationi, sacrificium verbi Dei, id est, theologiæ, conjunguntur.'

LEV 6:18 Multiple spaces in '6.18··Mares tantum.··Non omnium est de Deo disputare, sed eorum qui nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus vel operibus habent. Legitimum ac sempiternum est.··De Deo enim disputare præsumere non debemus, dum per sæculares phantasias a masculorum dignitate declinamus. Omnis qui tetigerit.··ISICH. Hoc ad litteram stare non potest: nunquid enim si tetigerit homicida aut profanus sanctificabitur? nullus enim excipitur. Sed Christus, in cujus typo hæc præcesserunt, immolatur: hujus carnem qui tetigerit, id est, qui fideli corde totam spem salutis in passione ejus et resurrectione posuerit, continuo sanctificabitur. ID. Omnis qui,··etc. Omnis commemoratio Dei sanctificationem præstat. Unde: Sanctificatur autem per verbum Dei et orationem.··Sed cum dicit, tangentem sanctificari, plane ostendit quia disputando de Deo, id est, theologizando, sufficit nobis tantum tangere: qui enim vult calefieri, si manum in ignem miserit, pro calefactione adustionem sustinebit. Hæc est oblatio.··AUG., quæst. 14 in Levit. Alia sunt sacrificia quæ commemoravit in Exod., quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut fungantur sacerdotio. Aliud est quod commemorat, quod offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur: unde addit: In die qua unxerit eum,··non eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi præcipiat; hoc sacrificium est sempiternum per successionem, scilicet sacerdotum. Vel quia quod signat est sempiternum. Hæc est,··etc. Aaron mons fortitudinis, id est, Christus; filii ejus omnes fideles; dies unctionis, tempus incarnationis, quo unctus est oleo lætitiæ præ participibus suis. Ephi.··Christi humanitatem. Ephi quidem tres modios capiens significat Trinitatem, si tamen ephi Domini caro est, ut demonstretur divinitatis eminentia, et Dominicæ carnis cum ea inseparabilitas, nihilominus sacrificium perpetuum est. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos: unde et salvare in perpetuum potest. In sacrificio.··ORIG. Lex Moysi sacrificium est sacerdotis, etc., usque ad in quo nihil sit remissum, nihil luxuriosum Matth. 16.. Mane.··Mane cœpit passio Domini ex quo in atrio Caiphæ alapis cæsus est, et usque ad vesperum protelata est, tenebris enim eam interpolantibus, a sexta hora usque ad horam nonam in mane et vespere dividitur.'

LEV 6:21 Multiple spaces in '6.21··Quæ in sartagine.··GREG. hom. 12 in Ezech. Nullum Deo tale sacrificium est, etc., usque ad holocaustum Deo deputatur.'

LEV 6:22 Multiple spaces in '6.22··Sacerdos.··LXX: Sacerdos unctus pro eo ex filiis ejus faciet ea.··Christus enim pro Aaron est, non in loco ejus, quia transtulit in se sacerdotium, et abstulit Aaron. Ex filiis ejus,··quia de Jacob per Mariam descendit et ex eadem tribu. Qui patri.··Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia Rom. 11.. Dominus enim gloriæ crucifixus est, et incarnati Verbi passio est, quæ fuit in carne Christi: Qui semetipsum totum exinanivit, formam servi accipiens et obediens patri usque ad mortem crucis.'

LEV 6:23 Multiple spaces in '6.23··Omne enim.··Quæcunque in sacrificio pacificorum in hoc quoque jubet fieri. Nec quisquam.··Quod comeditur comminuitur: sacrificium Christi comminuit, qui pro peccatis mortuum dicit, cum peccatum non fecerit. ORIG. Nec quisquam comedet.··Sacrificium in hoc loco Verbum ipsum accipiendum est, et doctrina, de qua nullus edit, id est, disputat vel retractat; sed holocaustum est. Quidquid enim dixit, quidquid statuit, æterna consecratione perdurat. Sacerdos qui,··etc. AUG. quæst. 18 in Levit. Non quod imponit, etc., usque ad hoc et modo breviter commemorat. ORIG. homil. 5 in Levit. Quædam hostiarum sunt solius Dei, etc., usque ad melius ista igni reservamus.'

LEV 6:27 Multiple spaces in '6.27··Quidquid tetigerit.··Quamvis oblatio sit alterius, id est pœnitentis, sanctificabitur etsi non pœniteat. Similiter si parvulus baptizatus fuerit, qui per se nondum peccavit, mundatur ab originali Si de sanguine,··id est, si substantia carnis peccatis fuerit maculata. Unde: Vestimentum mistum sanguine erit in combustione, et cibus ignis Isa. 9. infernalis, scilicet lavabitur in loco sancto, id est spem habebit in baptismo, qui non solum præterita abluit, sed instruit ut de futuris pœnitere possit.'

LEV 6:28 Multiple spaces in '6.28··Vas autem fictile,··etc. Infirmus: scilicet, imbecillis, qui peracta pœnitentia relabitur ad peccata, his confringendus est terrore judicii.'

LEV 6:29 Multiple spaces in '6.29··Omnis masculus,··etc. Sacerdos integrum sacrificium offerens et comedens, Christus est, qui nostram pœnitentiam offert, et comedit peccatorum salutem. Carnes autem sacrificii, quia pertinent ad pœnitentiam, omnis masculus de sacerdotibus comedit, fortis, scilicet et strenuus, cui dicitur: Viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum Psal. 26..'

LEV 6:30 Multiple spaces in '6.30··Non comedetur,··etc. Quia ad Christum pertinet, qui propria auctoritate, et propria divinitatis virtute remissionem tribuit. Ejus enim passio, per quam nobis procuratur remissio, non fuit hominis puri, sed Dei incarnati. Ideo non editur ab hominibus, sed igne consumitur, quia remissionem dare Dei solius est, qui per ignem significatur, Deus enim noster ignis consumens est Deut. 4..'

LEV 7:1 Multiple spaces in '7.1··Delicto.··ISICH. Delictum aliquando dicit, etc., usque ad oblatio autem renum et pinnulæ epatis et femorum sanctimonia est. ORIG. quæst. 5 in Levit. Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus: peccatum vero cum non facimus quod non debemus, sed non ubique hoc observatur.'

LEV 7:2 Multiple spaces in '7.2··Sanguis ejus,··etc. ISICH. Quæcunque fiunt in sacrificio pacificorum, in hoc quoque jubet fieri.'

LEV 7:7 Multiple spaces in '7.7··Sicut pro peccato,··etc. AUG., quæst. 20 in Levit. Peccatum est perpetratio mali, delictum desertio boni. Sicut enim aliud est declinare a malo, aliudque facere bonum, ita et aliud abstinere a bono, et aliud facere malum, et illud delictum hoc peccatum sit. Vel delictum est quod ignoranter, peccatum quod scienter committitur. ORIG., ubi supra. Sicut pro peccato,··etc. Similiter jubentur adipes arietis, usque ad id est, quod a via peccati peccatorem convertunt. Ad sacerdotem,··etc. Christum, qui pro nobis propitiatio factus est. In ipso ergo omne sacrificium ministratur, et agitur, et quod ex pœnitentia consequitur, ad eum refertur. Ipse enim, ut nos salvaret, venit dicens: Non veni vocare justos, sed peccatores Matth. 9.. Holocausti victimam.··ISICH. Non bonum scilicet aut ovium, etc., usque ad cujus respectu patientiam habemus in passionibus.'

LEV 7:9 Multiple spaces in '7.9··Habebit pellem.··Circumstantiam divitiarum, quas debent offerre vero sacerdoti, qui volunt holocaustum fieri. Sathan circumstantia divitiarum pellem nominavit, dicens: Pellem pro pelle, et omnia quæ habet homo, dabit pro anima sua Job 2.. Hanc dedit Job ut pellem, id est patientiam retineret, quæ pellis dicitur ex qua fiunt multa utilia. Et quidquid in craticula,··etc. Quia hæc theologiæ incarnationis proxima sunt, necessario offerentis sacerdotis sunt, id est Christi nati, passi, et qui resurrexit.'

LEV 7:10 Multiple spaces in '7.10··Sive oleo conspersa,··etc. ORIG. hom. 5 in Levit. Sacrificium jubetur fieri in oleo etc., usque ad alter in sartagine, tertius in craticula. ISICH. Conspersum oleo sacrificium de simila dicit, etc., usque ad filiis Aaron deputavit.'

LEV 7:12 Multiple spaces in '7.12··Si pro gratiarum actione fuerit oblatio.··Ad litteram pro gratiarum actione fit oblatio, cum quis de magna tribulatione liberatus gratias agit, sicut Moyses post transitum maris Rubri Exod. 15..Mystice quoque, qui majora crimina non commiserit, Dei misericordiæ laudes persolvit, qui se immunem ab horrendis criminibus custodivit. Et lagana azyma uncta oleo.··Panem, scilicet tenuem et latum, qui scientiam prophetarum significat. Quantum autem distat inter soliditatem panis et teneritudinem lagani, tantum inter scientiam veteris et Novi Testamenti; panes ergo sparguntur oleo, lagana unguntur, quia majus est lumen et gratia Novi Testamenti quam veteris. Coctamque similam, et collyridas olei,··etc. Divinam scilicet sapientiam, quæ coquitur igne charitatis. Nam Christus Dei sapientia propter nimiam charitatem se tradit morti.'

LEV 7:14 Multiple spaces in '7.14··Offeretur Domino, et erit sacerdotis,··etc. LXX: Et offeret de omnibus muneribus suis laudationem Dei sacerdoti profundenti sanguinem salutaris illi erit. Non enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis est Rom. 9.. Christo autem ministranti et perficienti sacrificium primitiæ offerendæ sunt.'

LEV 7:15 Multiple spaces in '7.15··Cujus carnes eadem comedentur die,··etc. ORIG., ubi supra. Alius animæ cibus est lactis, etc., usque ad: Sint,··inquit, nova et vetera. Usque mane.··Futurum sæculum, ubi erit verus dies qui nocti hujus sæculi succedit, non vult nostram vitam imperfectam relinqui per quam nos oportet salvari: in futuro enim non licebit operari.'

LEV 7:16 Multiple spaces in '7.16··Si voto vel sponte,··etc. Omne sacrificium pacificorum, vel salutare spontaneum est, unde inter dona superius positum est. Sed gratiarum actionis vel laudis sacrificium, quamvis species ejus sit, quia rationabile est, voluntarium non dicitur: quia, cum rationales sumus, debitum quodammodo præcipuum Creatori debemus rationabile sacrificium. Eadem similiter.··Quia quidam post hujus vitæ finem aliam talem descripserunt, introducentes quoddam sæculum mille annorum in quo Jerusalem ædificatur et templum ejus, et sancta sanctorum restaurabuntur, et sacrificia offerentur. Sed si quis hoc credit, et quodammodo in mente comedit, sperans se eo tempore comedere, quod est impossibile, oblatio ejus non suscipitur, quia polluta, peccatum quoque contrahit, unde ait: Quæcunque anima tali se edulio contaminaverit,··etc. Sed et si quid,··etc. ORIG., ubi supra. Duos dies, quibus licet vesci carnibus sacrificii, etc., usque ad non ergo assumam nobis cunctorum scientiam.'

LEV 7:17 Multiple spaces in '7.17··Tertius invenerit dies.··Futurum sæculum in quo generalis resurrectio, quam Christi resurrectio significavit. Mane facto tertii diei, tunc quod reliquum est igne consumetur: quodcunque enim salutare imperfectum reliquerimus, aut malum fecerimus, tanquam ligna, fenum, aut stipula, igne consumetur: nos autem detrimentum patiemur I Cor. 3..'

LEV 7:19 Multiple spaces in '7.19··Caro quæ,··etc. ORIG., hom. 5 in Levit. Carnes sanctæ divina verba intelliguntur, usque ad et aliena immunditia pollutus est.'

LEV 7:21 Multiple spaces in '7.21··Vel jumenti.··Jumenta immunda sunt qui immundis et terrenis actionibus intenti sunt, unde fornicatores equi emissarii dicti sunt.'

LEV 7:23 Multiple spaces in '7.23··Adipem ovis,··etc. Idest nec fortis, nec innocentis, nec pœnitentis, bona intentio vel desiderium sinistra interpretatione depravandum tanquam per hypocrisim sit factum, ne quis velit meritum alterius exterminare, et quasi comedendo imminuere. AUG., quæst. 21 in Levit. tom. 3. Dixit superius, etc., usque ad sibi elegerunt mortem peccati.'

LEV 7:24 Multiple spaces in '7.24··In varios usus.··Non solum bonorum imitando opera, sed etiam malorum nobis in exemplum trahendo. Legimus enim Herodem natalis sui diem celebrasse, et epulas sanguine fœdasse Matth. 14.: tale desiderium in usum habemus ut caveamus, sed econtrario nostri natalis diem quo in paradiso fuimus, cum luctu et afflictione memoremus. Pharisæus superbiens ait: Gratias ago tibi, quia non sum sicut cæteri homines,··etc. Luc. 18. Nos econtrario dicamus: Deus, miserere mei, quia non sum similis servis tuis,··qui angelicam ducunt vitam in terris.'

LEV 7:25 Multiple spaces in '7.25··Si quis adipem,··etc. ORIG. Quasi: nemo scandalizet unum ex his minimis, qui in me credunt, etc. Sanguis comedi prohibetur, quasi, ne glorieris adversus fractos ramos, ne tu excidaris, et illi, si non permanserint in incredulitate, inserantur Rom. 11.. Sanguis autem Judæorum populus recte intelligitur: non enim ex fide neque ex spiritu Abrahæ, sed tantum de sanguine ejus descendit.'

LEV 7:29 Multiple spaces in '7.29··Qui offert victimam.··ORIG. hom. 5 in Levit. Alia littera, etc., usque ad et salutis suæ conscius gratias Domino refert. ID., ibid. Sacrificium quod dicitur salutare, etc., usque ad qui portant vasa Domini.'

LEV 7:30 Multiple spaces in '7.30··Tenebit manibus,··etc. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. De victimis salutaribus adipem offerunt sacerdotes, etc., usque ad ut discat contemnere quæ se videt in secessum projicere. LXX: Offerens sacrificium salutare Domino, offeret munus suum Domino de sacrificio salutari ejus.··Quod exponens adjungit: Tenebit manibus adipem hostiæ.··Vel juxta LXX: manus ejus offerent ex ea Domino:··Ipsum enim oportet quæ ad salutem suam pertinent operari: quia justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum Ezech. 18.. Pectusculum autem erit,··etc. ISID. Pectus datur sacerdoti, ut cogitationem mundam et doctrinæ habeat notitiam. Brachium dextrum, ut bona opera habeat, et ad pugnam contra diabolum armata manu procedat, et quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur et de privato maxilla, ut eloquentia polleat: datur et venter, ut luxuriam exstinguat, et gulam contemnat.'

LEV 7:32 Multiple spaces in '7.32··Sacerdotis.··AUG. Christi, in sacerdote figurati. Unde solus sacerdos potest sacrificium hoc perficere. Incipere enim bonum nostrum est: perficere et ad finem ducere, divinæ gratiæ est. Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis dirigere actiones:··unde et brachium Dei nominatur. Unde recte armum vel, juxta LXX: brachium accepit.'

LEV 7:33 Multiple spaces in '7.33··Qui obtulerit sanguinem,··etc. Christus est, qui verum sanguinem pacificorum et adipem, animas scilicet et desideria salutarium offert, qui est de filiis Aaron sacerdos scilicet singularis et in omnibus præcipuus, cui cedit armus dexter in portionem, id est, omnis actio bona et perfecta.'

LEV 7:35 Multiple spaces in '7.35··Hæc est unctio.··ISICH. Videntur ergo hæc ad unctionem sacerdotum pertinere, etc., usque ad quid autem per prædictam unctionem intellexerit in sequentibus ostendit.'

LEV 7:37 Multiple spaces in '7.37··Ista est lex holocausti,··etc. ORIG., hom. 5. Cum proposuerit legislator, etc., usque ad in qua figurarum veritas conservatur. Ista est lex,··etc. ISICH. Vides differentes conversationes quæ Deo conjungunt, honorem scilicet, sapientiæ perfectum, qui significatur per holocaustum; vel justitiam mediocrem, quæ operatur ea quæ sunt ad salutem. Sacrificia enim pacificorum vel per holocaustum vel per oblationem recte esse utilia ad sacerdotalem dignitatem lex intellexit. Unde in die qua legem unctionis mandavit, subdidit ea quæ sunt de sacrificiis simulque omnia breviter memoravit.'

LEV 7:38 Multiple spaces in '7.38··In monte Sinai.··Qui rubus vel tentatio interpretatur: similis est autem rubo tentatio: asperum enim virgultum est et difficile capitur: sic corona bonæ vitæ in tentationibus et tribulationibus vix habetur. Unde: Beatus vir qui sustinet tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ Jac., 2..'

LEV 8:2 Multiple spaces in '8.2··Duos arietes.··Christi passio significatur, qui est dux populi. Bene autem duo arietes immolantur, quia Christus bis nobis mysteria suæ passionis commisit: primum quando agnum mysticum in cœna comedit, secundo quando eadem mysteria in panis et vini consecratione constituit.'

LEV 8:3 Multiple spaces in '8.3··Et congregabis.··Convocavit Moyses omnem synagogam, quamvis Dominus elegisset et præcepisset, convocatur tamen synagoga: requiritur enim in ordinando sacerdote præsentia populi, ut sciant omnes et certi sint quia qui præstantior est ex omni populo, doctior, sanctior et virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium. Lavit ergo eum et induit. Quali indumento? tunica, et præcinxit eum zona. Et iterum: Vestivit eum tunicam talarem Eccli. 45., vel, ut alibi legimus, interiorem II Reg. 15.. Video autem duabus tunicis indutum pontificem. Jesus autem prohibet apostolos duabus tunicis indui, cum Moyses et Jesus, id est lex et Evangelium convenire debeant Matth. 10.. Dicunt alii quod Jesus præcepit duas tunicas non habere, non esse contrarium legi, sed perfectius lege: sicut et cum lex homicidium vetat Exod. 20., Jesus vero iracundiam resecat Matth. 5.; et cum lex prohibet adulterium, Jesus vero concupiscentiam abscidit. Ego non intra hujus intelligentiæ angustiam, pontificalia sacramenta concludo: amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi. Sciebat pontifex ille, quem tunc ordinabat Moses, quia circumcisio esset spiritualis: servabat tamen et circumcisionem carnis, quia incircumcisus esse non poterat, habeba ergo duas tunicas, unam carnalis mysterii, aliam intelligentiæ spiritualis. Non enim poterat esse pontifex eorum qui tunc erant, nisi carnalia sacrificia offerret, quamvis spiritualia esse debere sciret. Convenienter ergo habebat duas tunicas. Apostoli vero qui dicturi erant: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit Gal. 5., et litteralem observantiam penitus reprobaturi, merito duas tunicas habere prohibentur; sufficit eis una, et hæc interior, eam vero quæ foris est legis tunicam nolunt, quia unam Jesus et ipsam interiorem habere permittit.'

LEV 8:6 Multiple spaces in '8.6··Cumque lavisset.··HIERON., ubi supra. Jam tunc purgationem mundi, etc., usque ad ut quod mente concipimus, opere perpetremus. ORIG., hom. 6 in Levit. Lavet te Moyses, etc., usque ad quali ordine pontifex constituatur.'

LEV 8:7 Multiple spaces in '8.7··Vestivit.··HIERON., ibid. Discamus prius communes sacerdotum vestes, etc., usque ad quia in tela non potest fieri hujusmodi opus. ID. Secunda est ex lino poderis, id est talaris duplici syndone, quam Josephus vocat byssinam, hæc adhæret corpori ita arcta et strictis manicis, ut nulla in veste ruga sit, et usque ad crura descendat. Tales solent habere milites lineas quas camisias vocant, aptas membris et astrictas, ut ad omnia expediti sint. Hac sacerdotes utuntur tunica, habentes vestitorum pulchritudinem, et nudorum celeritatem, quæ dicitur linea. Tertium cingulum, serpentis pelli quam in æstate exuit simillimum, ut longum marsupium in rotundum textum, sub tegmine cocci, purpuræ, hyacinthi, et byssi: propter decorem et fortitudinem, ita polymite distinctum, ut diversos flores et gemmas artificis manu non intextas, sed additas putes. Hoc balteo inter umbilicum et pectus linea tunica stringitur, qui quatuor digitorum habens latitudinem et magna ex parte ad crura descendens, cum expeditione ad sacrificia opus est, in lævum humerum retorquetur. HIERON. Quartum est rotundum, etc., usque ad statim moriturus. ID. Sextum Hebraice, etc., usque ad in humeris portet. ID. Septimum parvulum est, etc., usque ad et una textura videntibus putaretur. ID. Octava est lamina aurea, etc., usque ad totamque pontificis pulchritudinem Dei nomen coronet et protegat. Mala autem Punica et tintinnabula in inferioribus posita fulgura demonstrant et tonitrua, vel terram et aquam et omnia elementa inter se consonantia, et sic sibi perplexa, ut sint in singulis omnia. HIERON. Hebræi quatuor colores, etc., usque ad providentia penetrat universa. ORIG., hom. 6 in Levit. In Exodo, ubi de sacerdotalibus mandatur vestibus, etc., usque ad ne sanctum detur canibus et magaritæ ponantur ante porcos Marc. 7.. Et inducens,··etc. LXX: Induit tunicam et præcinxit zonam et vestivit eum epomidem.··Incarnationem Christi exsequitur. Totum enim hominem suscepit, corpus scilicet et animam; tunicam terrenum appellavit, quia de terra est; epomidem cœlestem, quia poderis est. Et hyacinthina,··qui est color cœlestis: utrumque enim suscepit, et utrumque salvavit. HIERON. In tunica hyacinthina, mala Punica, et tintinnabula: quia tanta debet esse pontificis scientia, ut gressus ejus et motus et omnia vocalia sint, et veritatem, quam mente concepit, habitu resonet; quidquid agit, quidquid loquitur, doctrina sit. Sine tintinnabulis, coloribus diversis, gemmis, floribusque virtutum nec in Ecclesiam ingreditur, nec pontifex est. Humerale,··etc. ORIG. Imposuit Moyses pontifici, superhumerale, quod est humerorum ex circumductione vestis ornatus: humeri autem laboris et operis indicta sunt. Vult ergo pontificem in operibus esse ornatum: non enim sufficit sola scientia, sed qui fecerit et docuerit hic magnus vocabitur I Tim. III; Matth. 5.. Superhumerale.··HIER. Superhumerale et duos lapides smaragdinos vel onychinos, qui desuper humeros tegunt, interpretantur duo hemisphæria, quorum aliud super terram, aliud sub terra; vel solem et lunam qui desuper rutilant. ID. Duo lapides in superhumerali Christus et Ecclesia, duodecim apostolorum qui ad prædicationem missi sunt nomina continentes, vel littera et spiritus in quibus omnia legis mysteria; a dextris spiritus, a sinistris littera II Cor. 3.. Per litteras ad verba, per verba venimus ad sensum. Pulcher ordo ipso habitu sacramenta significans: in humeris opera, in pectore ratio, unde et pectusculum comedunt sacerdotes.'

LEV 8:8 Multiple spaces in '8.8··Quod astringens.··ORIG., ubi supra. Cinxit eum secundum facturam humeralis, etc., usque ad quia secundum opera sua cingulo virtutis utitur. Aptavit rationali,··etc. HIERON. Rationale in medio positum, terram indicat, quæ instar puncti, cum omnia in se habeat, cunctis vallatur elementis. ORIG., ubi supra. Imposuit super eum logion,, etc., usque ad nihil enim post hæc adjicitur capiti pontificis. HIERON., ubi supra. Rationale duplex, apertum et absconditum, etc., usque ad et his præcedentibus doctrina et veritas sequatur. ID. Duodecim lapides, etc., usque ad nobis scientiam demonstrante. Posuit laminam.··ID. Nihil prodest omnium eruditio, nisi Dei scientia coronetur, quæ semper est ei cum Patre: unde laminam super cidarim imposuit. ID. Imperfecta sunt omnia nisi currui quæratur auriga, et super creaturas Creator insistens regat ipse, qui condidit. Quod olim in lamina, nunc in signo crucis ostenditur: pretiosior est sanguis evangelii auro legis; tunc juxta Ezechielem signum gementibus figebatur in fronte thau Ezech. 8.: nunc portantes crucem dicimus: Signatum est super nos lumen vultus, Domine,··etc. Psal. 4. Auri lamina in fronte pontificis, et nomen Dei inscriptum; omnia quæ super terram sunt Dei arbitrio gubernari significant. Justum enim erat ut pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, indicaret cuncta Dei misericordia indigere, et cum sacrificaret, expiaretur conditio universalis: ubi non pro liberis, parentibus, et propinquis, sed pro omni creatura voce et habitu precaretur.'

LEV 8:10 Multiple spaces in '8.10··Tulit,··etc. Ipse est Filius Dei, qui ungit et qui ungitur: ungens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud: Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ,··etc. Psal. 44.. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Isa. 61.. Quæ autem Pater et Spiritus sanctus, hæc eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens.'

LEV 8:11 Multiple spaces in '8.11··Sanctificant.··ORIG. Significat supernam creaturam sanctificatione nostra ditatam: id est, per carnem Dominicam ex nobis sumptam. Unde: ut notum fieret principibus et potestatibus per ecclesiam,··etc.'

LEV 8:12 Multiple spaces in '8.12··Fundens,··etc. Caput Christi divinitas. Sicut enim caput a pedibus non dividitur, sic nec divinitas Christi ab humanitate post unctionem I Cor. 11.. Unde ait: Unxit te, Deus Deus tuus,··etc. Psal. 54. Sic enim Deus ungitur et sanctificatur.'

LEV 8:13 Multiple spaces in '8.13··Filios,··etc. ORIG., ubi supra. Attende differentiam minorum sacerdotum ad majores etc., usque ad etiamsi primi nomen acceperit. Vestivitque,··etc. Filiis Aaron similes tunicæ et zonæ vel baltei et cidares vel mitræ imponuntur, ipsum enim induunt, ipso cinguntur, ipsum portant in capite; lumbi enim præcinguntur veritate, quæ est Christus, et induuntur lorica justitiæ: Christus autem justitia est sicut et galea salutis, ipse enim est salutare Dei.'

LEV 8:14 Multiple spaces in '8.14··Obtulit,··etc. ISICH. Quæ sit hujus legis virtus, etc., usque ad necessario autem filii Aaron tanquam communicantes ei sacrificio manus imponunt. AUG., quæst. 23 in Levit. Cum sacrificia pro peccatis memoraret, etc., usque ad et sanguinem fusum ad basim altaris sacrificiorum. Obtulit,··etc. ISICH. Lex sacerdotem in multis Christum figurantem, etc., usque ad ovibus præcepit. Obtulit,··etc. Mysteriorum traditionem, et pascha mysticum, quod Christus celebravit cum discipulis suis Matth. 26., significat aries: secundus nominatur, quia post agnum in cœna immolatum, seipsum obtulit; unde Aaron super caput arietis manus imposuit cum filiis suis, quia communem cœnam cum discipulis suis Christus celebravit; sed Moyses specialiter hoc sacrificium obtulit, quia plus aliis figuram Christi expressit, qui maxime sacrificium suum fecit.'

LEV 8:24 Multiple spaces in '8.24··Tetigit extremum auriculæ,··etc. Si per Aaron Christum accipimus, extremum auriculæ ejus sanguine tactum fuit, quia Patri usque ad mortem obedivit. Si sacerdotes Ecclesiæ aures eorum tangendæ sunt, pollicesque manuum et pedum, ut eminentiam actionum et gressuum Domino consecrent. Tetigit extremum,··etc. Quis sit hujus sacrificii effectus unctio aurium et manuum pedumque demonstrat: propter obedientiam quippe nostram actionesque bonas, et conversationem celebratur, ut inobedientia Adæ carentes Unigeniti obedientiam consequamur. Manus ejus,··etc. Ut in bona actione confortemur. Confortantur enim quæ unguntur, destruuntur quæ non unguntur. Ubi enim unctio non fuit sanguinis immolati, percutiebatur Ægyptus. Sed prius sacerdos, et postea filii ejus ungebantur sanguine, quia Christus primus sanguinem accepit in cœna, deinde discipulis dedit. Fudit super altare.··Cum enim bibit, et apostolis dedit bibere, intelligibilem sanguinem super altare, id est, corpus suum fudit. Ecclesia autem corpus Christi; unde Marcus: Et sumens, gratias agens dedit eis, et biberunt ex eo omnes, et dixit eis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur Marc. 14.. Adipem vero.··Quid hæc significent, in salutari sacrificio, vel pacificorum dictum est. LXX vero pro cauda, lumbum; pro intestinis, ventriculum; et pro reticulo jecoris, pinnam epatis ediderunt: non frustra autem etiam nunc in ariete commemorantur.'

LEV 8:26 Multiple spaces in '8.26··Canistro.··LXX, canistrum: consummationis, quæ est lingua Domini, quæ præcipuam perfectamque doctrinam introduxit. Non enim venit solvere legem, sed adimplere Matth. 13.. Hæc bene canistrum dicitur propter textum doctrinæ ejus, cum multa in parabolis dixerat. Erat autem et ferculum et mensa totius doctrinæ. Recte ergo de canistro consummationis mysticum panem proponit. Panem.··Apostolicam doctrinam, legalemque, et propheticam. Lex enim, et prophetæ, et apostoli memoriam ejus faciunt. Lex enim dicit: Hic est panis quem dedit vobis Dominus Exod. 26.. Propheta autem: Panis ejus dabitur,··etc. Isa. 33. Prophetica autem et legalis doctrina minus nutriunt quam apostolica. Unde Paulus: Posuit Deus in ecclesia primum apostolos, deinde prophetas I Cor. 12.. Apostoli autem legis et prophetarum ducunt testimonia, per quæ eis collyrida et lagana sunt subjecta. Et armum GREG. lib. I Regist., ep. 24. Sacerdos ex præcepto legis armum dextrum, etc., usque ad et in sequentibus Moyses dicit.'

LEV 8:29 Multiple spaces in '8.29··Tulit pectusculum.··AUG., quæst. 23 in Levit. Superius quia generaliter præcipiebat, etc., usque ad a principio enim dicitur: Ipse tibi quæ ad populum, tu illi quæ ad Deum.'

LEV 8:30 Multiple spaces in '8.30··Assumesque unguentum.··ID., quæst. 24. Quæritur post mortem Mosi quis ungebat sacerdotem, etc., usque ad obsequendo non excellendo. Aspersit,··etc. Quæcunque in nobis sunt bona ad eum tanquam caput nostrum reducenda sunt; unde: Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.··Aperte igitur, sanctificationem,··passionem suam dixit, quæ sanctificatio datur nobis. Et super filios AUG. Non apparebat quis filiorum summo sacerdoti succederet. Non enim primogenitum vel majorem definit Scriptura, nisi in aliquo divino judicio fiebat, quamvis ex contentione venisse videatur, ut postea plures fierent sacerdotes summi, quia contendentibus excellentioribus litis finiendæ causa pluribus honor ipse tribuebatur.'

LEV 8:31 Multiple spaces in '8.31··Panes quoque.··Carnes cum panibus comedi præcepit, ut intelligamus corpus Christi, qui caro est, et panis qui de cœlo descendit Joan. 6., et hoc in ecclesia tantum debet celebrari.'

LEV 8:32 Multiple spaces in '8.32··Quidquid autem.··Hoc videmus in Ecclesia fieri, et quæ inconsumpta remanserint ignibus tradi. Non dicit autem, quotquot diebus inconsumpta remanserint, ut semper, si remanserint, tradantur igni: innuens, ut si a comestione sacrificii deficimus, nec perscrutari valemus, utrum ea quæ videmus, ipsum corpus Domini sint, non tamen relinquamus, sed igni tradamus, ut comedat Spiritus sanctus quod non possumus. Comedit autem, cum cogitamus ei possibilia esse quæ non possumus.'

LEV 8:33 Multiple spaces in '8.33··De ostio.··Significat quia toto tempore præsentis vitæ non est de tabernaculo recedendum, sed Dei servitio insistendum. AUG., quæst. 24 in Levit. Ad ostium tabernaculi testimonii, etc., usque ad habitatio quippe hoc nomen accepit. Septem enim,··etc. ISICH.. Quinquagesima septenario in se multiplicato, etc., usque ad observantes custodias Domini, etc.'

LEV 8:36 Multiple spaces in '8.36··Feceruntque,··etc. Aaron conjungitur filiis, nec exit de janua tabernaculi. Ipse enim erat prædicandus, et in eis prædicaturus, sicut ipse consecrat et in membris consecratur.'

LEV 9:1 Multiple spaces in '9.1··Octava die,··etc. Octava dies post dedicationem significat diem Pentecostes, quo Spiritus sanctus advenit Act. 2.. Septem vero a dedicatione dies innuunt septies septem dies, qui fuerunt a resurrectione usque ad Pentecosten, scilicet 49, addito quasi octavo ipso die Pentecostes. Pentecoste quæ contigit die resurrectionis, gerit figuram futuri, et consummationis sæculi præsentis, quia septem volvitur diebus. Oportebat enim ut eadem die adveniret Spiritus, qua resurrexit Christus. Tunc ait vocari Aaron et filios ejus, et majores natu: tunc enim convocatum est Ecclesiæ spectaculum, in qua est Aaron, id est, Christus et filii ejus qui altæ sunt conversationis, et ideo sacerdotii ministri, et majores natu, id est, presbyteri: ex his enim corpus Ecclesiæ consistit.'

LEV 9:2 Multiple spaces in '9.2··Tolle de,··etc. Accipit Aaron vitulum in holocaustum et arietem, et offert Domino. Tunc enim Christus sacrificium suum notificavit, cum Spiritus adveniens Parthos, Medos, Elamitas, et omnium gentium primitias ad apostolorum cœnaculum colligit Act. 2.. Vitulum offert Aaron et arietem, quando doctores Ecclesiæ mysteria passionis annuntiant, et pro salute humani generis celebrata insinuant. Tollite.··Hircum obtulerunt apostoli die Pentecostes quando Petrus pœnitentiam annuntians inquit: Convertimini et agite pœnitentiam.··AUG., quæst. 26 in Levit. Accipite hircum ex capris unum, etc., usque ad ubi autem universi, ibi et singuli, sed non convertitur.'

LEV 9:6 Multiple spaces in '9.6··Iste sermo,··etc. Sermonem, scilicet rem imperatam. Hoc facite in meam commemorationem Luc. 22.. Sermonem autem dicit, quia plus in sermone consideratur vel constitit hujus dispensatio mysterii, et maxime Dominico verbo ea quæ apparent in aliud majus et intelligibile tranferente. Unde et de manna ait: Hic est panis quem dedit vobis Dominus ad comedendum, hic est sermo quem constituit Dominus Exod. 16.. In his ergo significat quia sanctum mysterium illis agentibus et Dominicam cœnam celebrantibus advenit Spiritus sanctus. Erat enim dies Dominicus, in quo oportebat apostolos sacra celebrare mysteria: quorum sequentes traditiones Dominicam diem divinis conventibus deputamus. Similiter et Christum post resurrectionem per mysticam cœnam et panis fractionem invenimus manifestum.'

LEV 9:7 Multiple spaces in '9.7··Et immola pro peccato,··etc. AUG., quæst. 27 in Levit.. Alia littera, etc., usque ad non est necesse super holocaustum imponi. Offer holocaustum,··etc. Non dicit holocaustum consummationis, ut supra, quando oblatum est ut sanctificatione consummaretur, ut sacerdotio fungeretur, quo fungebatur. Notandum sane cum pro populo offeruntur sacrificia et pro peccato sacrificia esse jussa offerri, et holocaustum et sacrificium salutaris. Pro sacerdote vero oblatum fuisse pro peccato, et holocaustum consummationis, non salutaris. Sed consummationis oblatum est, quando sanctificati sunt sacerdotes. Et hæc obtulit Moyses pro Aaron et filiis suis, postea vero Aaron jam sacerdotio fungens præcipitur pro se offerre vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum non consummationis; tunc enim offerebatur ut sanctificatione consummaretur, et sacerdotio fungi posset, quo cum fungebatur, non erat necesse iterum consummare.'

LEV 9:8 Multiple spaces in '9.8··Statimque,··etc. ISICH. Qua causa hæc etiam hic sacrificia peragantur superius diximus, etc. usque ad unde in persona sacerdotis utrumque perspicimus oblatum. AUG., ubi supra. Movet etiam quod cum faceret Aaron dona populi quæ supra memorantur, etc. usque ad utrumque ex utroque animante, quasi pectuscula dixerit.'

LEV 9:15 Multiple spaces in '9.15··Et pro peccato,··etc. ISICH. Cujus hæc figuram habeant, etc., usque ad et quæ docerent Ecclesiam meditari non cessabant. Extendens manum,··etc. AUG., Quæst. 28 in Levit. Ad altare stans deserviebat, etc., usque ad qui ibi gradus prohibuit esse.'

LEV 9:22 Multiple spaces in '9.22··Sicque completis et cætera.··ISICH. Evidenter omnem figuram Ecclesiæ vult exponere, etc., usque ad sequentia demonstrant.'

LEV 9:23 Multiple spaces in '9.23··Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum testimonii,··etc. ID. Quia de intelligibili tabernaculo, etc., usque ad idoneus est ut præstet benedictionem. Ingressi autem.··Præmisit ingressi,··et subdit egressi,··quia sacerdos ingreditur tabernaculum, quando pro se vel pro populo orat, vel divinæ contemplationi vacat; egreditur cum docet, vel benedicit populo, vel cum ad conscientiam redit perscrutando se, ne forte in prædicatione offendat. Apparuitque gloria Domini.··In specie ignis, sicut in die Pentecostes, unde subdit: Et egressus est ignis a Domino.··Unde et Lucas: Apparuerunt illis dispertitæ linguæ, tanquam ignis. Omni multitudini,··etc. Cui simile Lucas ait: Facta autem hac voce convenit multitudo, et mente confusa est Act. 2.; non solum convenit, sed expavit. Unde hic sequitur: Obstupebant autem et mirabantur, etc. Qui erant super altare.··Invenit quia necesse sit prædicta sacrificia, et eorum expositiones superponere intelligibili altari corporis Christi, ut illuc suspiret nostra intentio, et tunc nutrimenta intelligibilis ignis, id est Spiritus sancti, aderunt, de quo dictum est: Dominus Deus noster ignis consumens est Deut. 4..'

LEV 10:1 Multiple spaces in '10.1··Arreptisque Nadab.··AUG. quæst. 31 in Levit., tom. 3. Exeunte a Domino igne mortui sunt filii Aaron, etc., usque ad tormenta patientur. Arreptisque,··etc. ISID., quæst. in Levit., tom. 5. Alienum ignem offerunt, etc., usque ad ne vitiis flagremus. ISICH. Hic eos qui aliena docent, etc., usque ad unde vitam poterant promereri. AUG., ubi supra. Alia littera, etc., usque ad per quos nobis Scripturam dedit.'

LEV 10:4 Multiple spaces in '10.4··Vocatis autem Moysi, Misæle et Elisaphan.··Misæl, Dei attrectatio.··Elisaphan, sive Elzaphan, Dei illuminatio,··vel Dei speculum.··His jure præcipitur ut tollant Nadab et Abiu extra castra. Hi enim sanctos significant, qui a Deo illuminati ipsum manibus fidei attrectant, et Deum perfecta fide contemplantur. Unde bene filii Oziel dicuntur, qui significat Evangelium:··unde patruelis Aaron fuisse dicitur, quia magna cognatio est Evangelii et Legis. Evangelium namque expositio est Legis: filii autem Evangelii hæreticos vere mortuos a castris Ecclesiæ detrudunt. Vel Misadai et Elisaphan primus attrectatio Dei,··id est Misadai; Elisaphan interpretatur specula Dei mei.··Quicunque scit attrectare Deum, et speculari Christi scilicet carnem et divinitatem, sicut Thomas qui manu contrectans carnem dicebat: Deus meus et Dominus meus Joan. 20., potest ignem alienæ doctrinæ auferre a facie sanctorum, id est sacerdotum. Tunicæ sacerdotum, conversatio et vita qua sacerdotii induuntur habitu. Abjiciuntur ergo cum sacerdotio a consortio sacerdotum et etiam populi. Unde addit, extra tabernaculum,··id est, ecclesiam populi, filii patrui Aaron hæc faciunt. Aaron,··id est David, per quem prophetiæ intelliguntur, quæ Christum manifestum faciunt, et quodammodo ignorantibus pariunt. Frater autem prophetiæ Evangelium est; quæ enim in Evangeliis facta sunt, a prophetis prædicta sunt. Filii ergo fratris patris Aaron, id est Evangelii, tales ejiciunt. Unde: Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domum II Joan..'

LEV 10:6 Multiple spaces in '10.6··Capita,··etc. Ad litteram. Quia nuper fuerant Deo consecrati, præcipit ut sancta vestimenta non deponant, sed parati servire Deo assistant. Allegorice autem, ne in Christo divisionem personarum faciant. Caput enim Christi Deus est, Christus autem ex divinitate constat et humanitate; capitis enim, id est divinitatis tiara humanitas est, qua tecta fuit velut pileo divinitas; hæc non est auferenda, nec divisio personarum in Christo prædicanda, sed duarum substantiarum una persona. Capita vestra,··etc. AUG., quæst. 32 in Lev. Ne scilicet cidares deponant, etc., usque ad unde addit: Fratres vestri et omnis domus Isræl plangant incendium.··ISICH. Non ignoramus quid cidares significent, etc., usque ad de qua: Unctio ejus docet vos de omnibus.'

LEV 10:9 Multiple spaces in '10.9··Vinum et omne quod inebriare.··ID. Usque nunc hanc legem Ecclesia custodit, etc., usque ad id est spiritualiter inspirasse. Vinum et omne quod,··etc. Ab iis quæ statum mentis dejiciunt vel evertunt abstinere jubentur, quando tabernaculum ingrediuntur. Nos autem nunquam inebriemur, sed semper mente et corpore sobrii simus. Quando intrabitis.··AUG., quæst. 33. Quando ergo eis licebat bibere, etc., usque ad ut hoc sit officium sacerdotum legitimum æternum in progenies eorum.'

LEV 10:10 Multiple spaces in '10.10··Ut habeatis scientiam discernendi.··AUG. Hoc et ambigue positum est, etc., usque ad an potius ad utrumque referendum est?'

LEV 10:12 Multiple spaces in '10.12··Tollite sacrificium,··etc. ISICH. Quod pectusculum confidentiam, etc., usque ad quæ autem ad pacifica et salutaria pertinent, totius populi sunt. Tollite,··etc. Arcana, scilicet et profunda Scripturæ sacramenta, quæ vulgus non capit, retinenda ac comedenda sunt perfectis; juxta altare,··id est juxta Dominicæ passionis fidem et auctoritatem.'

LEV 10:14 Multiple spaces in '10.14··Pectusculum,··etc. AUG., quæst. 34. Pectusculum.··Quamvis singulis singula nomina data sint, etc., usque ad de pectusculo imponebatur altari.'

LEV 10:16 Multiple spaces in '10.16··Inter hæc.··ISICH. Quia omne peccatum per pœnitentiam deletur, et qui prædictum peccatum alterius doctrinæ et blasphemiæ commiserunt, salvati non sunt, causam mortis eorum legislator exponit. Inter hæc hircum,··scilicet quia non comederunt filii Aaron quod pro peccato erat in loco sancto, id est pœnitentiam peccati commissi in ecclesia peragi non fecerunt. Quibus hoc præceptum est, quos Christus in Ecclesia vicarios suos constituit. Ipse enim oblationis suæ sanguinem, quæ pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in cœlum, in conspectu Patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacricium in loco sancto, id est ecclesia, in propitiationem peccatorum, unde addit: Quemadmodum præceptum est mihi,··id est sicut præcepi. Moyses enim gerit personam Christi. Exustum reperit, quia in Spiritum sanctum peccaverant, ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro pœnitentia ablata est. Voluntarie enim peccantibus non relinquitur hostia pro peccato Heb. 10.. Nam sicut vera pœnitentia veniam promeretur, ita simulata Deum irritat: quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum Sap. 1.. Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum, et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vitæ perseverare, de salute sua desperare, de potentia et misericordia Redemptoris diffidere. ADAMANT. Non peccare solius Dei est, etc., usque ad nisi verum et sincerum. AUG., quæst. 36 in Levit. Sane quoniam sex pecora præcipiuntur offerri pro populo, etc., usque ad quæ omnia fuerant pro peccato.'

LEV 10:19 Multiple spaces in '10.19··Respondit Aaron,··etc. In persona Ecclesiæ, cujus figuram gerit, sicut et Christi, videtur Aaron dicere hoc. Quasi, quia post adventum Salvatoris deputati sunt ministare, et pro pœnitentia offerre, et propheticam vitam exponere. Aliter: Docentes perierunt et in eis hæc Ecclesiæ acciderunt, ut sacerdotum et magistrorum lugeret mortem, unde comedere hodie pro peccato non potuit, nec orare: Domino autem displicebat. AUG. Respondit Aaron,··etc. Si hodie obtulerunt quæ pro peccato illorum sunt, etc., usque ad Hoc autem quare sit factum, respondit Aaron, et placuit Mosi. Hodie.··Quasi dicat: si ante remissionem Salvatoris hoc peccassent, forsitan ignosceretur, cum nondum mundo scientia manifestaretur: unde, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo Joan. 15..'

LEV 11:1 Multiple spaces in '11.1··Locutus est Dominus.··ISICH. Quidquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus igitur mores pinguntur hominum, et actus, et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi. ID. Dixit Dominus ad Nœ: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum Gen. 9., etc. In Genesi quoque dictum est: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona Gen. 1.. Hic autem quædam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi: nam et Judæorum gastrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis præceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est animæ rationalis rationabiliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea quæ comeduntur exprimit comedentes.'

LEV 11:3 Multiple spaces in '11.3··Omne quod habet,··etc. ISID. In piscibus quidquid pinnulas et squamas non habet, abominabile est: aspera pro mundis habentur. Hispidi enim et hirsuti, firmi, et graves hominum mores approbantur. Qui sine his sunt, immundi dicuntur, quibus leves et lubrici, infirmi et effeminati mores adjiciuntur. Pinnulas quoque conjungit et squamas; quicunque enim pisces pinnati sunt et squamosi. Si quibus ignorantia solubilis est, his et cognitio sublimis et vita cœlestis: qui autem tales non sunt, cum his nec cibum sumere. Moraliter. GREG. Pisces qui pinnulas habent et squamas, dare saltus super aquas solent. In pinnatis ergo piscibus electæ animæ figurantur, quæ solæ in cœlestis Ecclesiæ corpus transeunt; quæ pinnulis virtutum fultæ per cœleste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur per carnis fragilitatem. Soli ergo in electorum corpus quasi cibus electus transeunt, qui dum imis serviunt, mentis saltibus superna conscendunt, ne semper in profundis curarum lateant, ubi nullam amoris summi, quasi liberi æris, curam habent. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, nec perturbationis strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt.'

LEV 11:10 Multiple spaces in '11.10··Quidquid pinnulas,··etc. Sunt etiam pisces testam pro pelle habentes, quorum squama auferri non potest, quia nec verbo Dei squamas ignorantiæ deponunt, nec cultrum spiritus suscipiunt: et quamvis in mari baptismi inveniantur, vel in pœnitentiæ fluminibus, abominabiles sunt tamen in his quæ moventur et vivunt in aquis, quia regenerationem et vitam, quam in baptismo acceperunt, vivendo male corrumpunt.'

LEV 11:11 Multiple spaces in '11.11··Carnes.··RAB. in Levit. Cum suem prohibet, etc., usque ad quærentes tenebras noctis.'

LEV 11:13 Multiple spaces in '11.13··Hæc sunt quæ de avibus,··etc. ISICH. Quæ ad contemplativorum vitam pertinent, adjungit, etc., usque ad mulierculas peccatis oneratas.'

LEV 11:14 Multiple spaces in '11.14··Vulturem juxta genus suum.··ID. Qui bellis gaudet. Unde sequitur exercitum, expectans cadavera mortuorum: non debet enim alieno luctu pasci, qui dat operam contemplationi.'

LEV 11:16 Multiple spaces in '11.16··Struthionem.··Struthio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut quidam Deo militantes et sæcularibus negotiis se implicantes Job XXXIX; II Tim. 2.. Noctuam.··Hanc aiunt in nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione, et Evangelii lucem capere non valent. Nycticorax.··In nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia Gal. 5.. Larum.··Larus est animal tam in aqua quam in terra habitans: volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur. Accipitrem.··Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris atque rapacibus rapere nituntur. Mergulum et ibin.··Hæc longi colli sunt, et cibum ex profunditate terræ vel aquæ ut dicitur trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse.'

LEV 11:19 Multiple spaces in '11.19··Upupam.··Hæc lugubris est et luctum amans. Sæculi autem tristitia mortem operatur. Qui autem Deum diligit, debet gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere I Thess. 5.. Vespertilio.··Quæ circa terram volat, pennis pro pedibus utitur: quod alienum est ab eis qui contemplantur, ne contemplatio eorum in terrenis occupetur.'

LEV 11:20 Multiple spaces in '11.20··Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes,··etc. Qui contemplativis videntur esse similes, sed tanquam reptilia terrenis inhærent concupiscentiis, etiamsi in quatuor pedibus ambulent, id est si evangelicam prædicationem simulent, quæ vocat ad pœnitentiam; quia non vere socialem amplectuntur vitam, voluptatibus servientes, abominabiles sunt.'

LEV 11:21 Multiple spaces in '11.21··Quidquid autem ambulat,··etc. Quia cum sint in carne, non secundum carnem ambulant II Cor. 10., sed a sordidis actionibus exsiliunt, et terrenis hominibus permiscentur, ut instruant et doceant: sicut Dominus cum peccatoribus et publicanis Matth. 9.. Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut Judæi in lege et prophetis; sed crura habeamus recta, sicut Cherubin, de quibus dicitur: Crura eorum recta, et pennati pedes eorum Ezech. 1..'

LEV 11:22 Multiple spaces in '11.22··Brucus.··Qui exsilit, sed minus quam attacus, vel locusta, quæ magis exsiliunt. Tales sunt, qui cum peccatoribus conversantur, ad conversationem, non ad consensum vel imitationem. Ophiomachus.··Qui pugnat cum serpentibus, nobis autem pugna est cum antiquo serpente et angelis ejus Apoc. 12..'

LEV 11:25 Multiple spaces in '11.25··Ut portet.··Sicut qui dicit malum bonum, et amarum dulce Isa. 5.: laudando enim malum a quo prohibere debuerat, suum facit et portat.'

LEV 11:26 Multiple spaces in '11.26··Omne animal quod.··ISICH. Nullum peccatum præterit lex; quæcunque in Evangelio prohibentur Legis ænigmatibus exprimuntur, ut in ore duorum testium stet omne verbum Matth. 18., et in utraque lege laudes Deum, et, sicut prohibet, fugias malum.'

LEV 11:27 Multiple spaces in '11.27··Quod ambulat super manus,··etc. Qui evangelicam conversationem migrat, sed manibus ambulat, turpis, scilicet, lucri causa manus imponens I Tim. 4., hic recte omnibus bestiis comparatur, ut vel adulterum dicas, vel avarum, homicidam et similia: omnibus enim per pravam manus impositionem communicat.'

LEV 11:28 Multiple spaces in '11.28··Qui portaverit hujusmodi cadavera.··Falsa dicendo testimonia. dignum dicendo indignum, et mundum immundum.'

LEV 11:29 Multiple spaces in '11.29··Mustela.··Ingluviem. Mus enim pro ventris ingluvie nulla vitat pericula. Crocodilus.··Qui duræ cutis et malitiosus luto pascitur.'

LEV 11:30 Multiple spaces in '11.30··Chamelæon.··Miserescit, et præ infirmitate mansuetum se fingit, cum crudele sit. Talpa.··Animal cæcum de terra genitum. Creatur enim, ut aiunt, de terra compluta et lutulenta, sed prius corrupta.'

LEV 11:31 Multiple spaces in '11.31··Qui tetigerit,··etc. Si naturaliter essent immunda, immundus esset viventia etiam qui tangeret. Morticina talium actiones sunt, id est, dolus, furtum, duplicitas, et hujusmodi in quibus mors animæ.'

LEV 11:32 Multiple spaces in '11.32··Et super quod,··etc. ISICH. Admirabili divisione utitur legislator, etc., usque ad tam vas ligneum quam vestimentum.'

LEV 11:34 Multiple spaces in '11.34··Omnis cibus,··etc. Cibum et potum opera bona intelligit, ideo dixit: Cibus quem comedetis, et liquens quod bibitur,··etc. Quia malarum actionum et cibus et potus prohibetur, ne quis participet. Si ergo bonis actionibus, quæ sunt in omni vase, id est in omni homine, quodlibet morticinum inciderit, necessario immunda actio erit. Si enim bonæ actioni, superbia, dolus, hypocrisis vel quodlibet morticinum, id est, participanti mortem inferens inciderit, et hic immundus erit: bonam enim actionem mala incidens intentio polluit. Si fusa fuerit super eum aqua.··AUG., quæst. 37 in Levit. De vase, scilicet quod factum est immundum de morticinis immundis si forte aquam habuit. Aqua.··Baptismi: est enim sermo de baptizatis; de infidelibus autem mentionem non facit. Unde Paulus: Scripsi vobis non commisceri fornicariis I Cor. 3., non utique fornicariis hujus mundi, etc.'

LEV 11:35 Multiple spaces in '11.35··Sive clibani.··Per hoc magistri designantur, in quibus cibi sacræ doctrinæ coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum: Moab enim lebes appellatur: Moab olla spei meæ Rom. 2.. Chytropodes,··etc. Quia qui docent non furari, furantur; et qui prædicant non mœchari, mœchantur: doctrina tamen munda est. Unde fontes et cætera.'

LEV 11:37 Multiple spaces in '11.37··Si ceciderit.··ISICH. Nihil indiscussum relinquit, etc., usque ad si quodlibet morticinum super eos ceciderit, fiunt immundi.'

LEV 11:39 Multiple spaces in '11.39··Qui cadaver ejus tetigerit, immundus.··ISICH. Iniquorum vitam debemus abominari, justorum imitari. Qui enim vitam malorum tetigerit, immundus erit, donec pœnituerit.'

LEV 11:40 Multiple spaces in '11.40··Qui comederit.··Id est, quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit, lavet vestimenta sua, id est actiones pravas, donec pœnituerit.'

LEV 11:41 Multiple spaces in '11.41··Omne quod reptat super terram.··Hoc superius legislator exposuit, sed ad frequentationem meditandæ legis monendo auditorem, repetit.'

LEV 11:47 Multiple spaces in '11.47··Et sciatis quid comedere.··Non hi cibi nos mundant vel polluunt, sed nos ipsi: vivificamus enim quæ comeduntur, et quemadmodum omnis cibus bonus I Petr. 2., et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sic ea quæ comeduntur, id est quæ nutriunt animam, bonas scilicet actiones, nos vivificamus, si bene utimur: si male, mortificamus. Qui enim ex rapina facit eleemosynam mortificat eam, et aufert ei potentiam; et qui abstinent a cibis, fratribus vero detrahunt, mortificant abstinentiam.'

LEV 12:2 Multiple spaces in '12.2··Mulier si suscepto semine.··ISID., quæst. in Levit., tom. 5. Septimana est præsens vita, etc., usque ad nec in futuro purgabitur. Immunda erit.··ISICH. Quia scilicet sator immundus, ut hæres Adæ, qui per transgressionem immundus, et ita uxori mistus. Postquam enim exiit de paradiso cognovit uxorem suam, et ita propagatur humanum genus. Septem diebus.··ID. Quia Adam, etc., usque ad quando Adam separatus a paradiso in hanc miseriam decidit. Die octavo,··etc. ID. Dies octavus, etc., usque ad Inobedientia autem immunditiam nobis sordemque contraxit.'

LEV 12:4 Multiple spaces in '12.4··Triginta tribus diebus,··etc. ID. septem additis, etc., usque ad incertum est enim an feminam, an marem pariant. AUG., quæst. 40 in Levit. Quæ differentia est inter septem dies, etc., usque ad in feminæ octoginta. Omne sanctum non tanget.··Quid sanctuarium vult intelligere cum tabernaculum nonnisi sacerdotes debeant ingredi, et usque ad velum secundi: ultra velum autem, ubi erat arca, summus tantum sacerdos introibat? Forte ante tabernaculum, ubi altare sacrificiorum est, potuit dici sanctuarium. Nam sæpe sanctus locus appellatur etiam atrium, cum dicitur: In loco sancto edent ea.··Illuc forsitan intrabant mulieres dona sua offerentes, quæ altari imponerent.'

LEV 12:6 Multiple spaces in '12.6··Cumque expleti fuerint.··Intentionem aperit, quia scilicet, pollutionem naturales motus non faciunt, sed peccatum, de quo dicit David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus Psal. 50., etc., Matrem naturam appellans, et immunditiam peccati Adæ et Evæ in totum genus humanum descendisse significans. Ideo Moyses, completis diebus purificationis holocaustum, et pro peccato præcepit immolari; evidenter ostendens quia imago Dei perfectionem tribuit generi nostro. Nam formationem dies mundationis ostendunt, perfectionem holocaustum. AUG., ubi supra. Nunquid peperisse peccatum est? etc., usque ad non ut dicerent super filio aut super filia, sed pro filio aut filia. Notandum autem quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbarum secundum Evangelium, quod scriptura Levitici tunc jussit offerri, si non habuit agnum manus offerentis, quod satis est magnum. BEDA, in Lev., tom. 2. Dominus noster non solum homo, etc., usque ad et post in cœlestem Jerusalem bonorum operum victimis Domino commendata perveniet.'

LEV 12:7 Multiple spaces in '12.7··A profluvio,··etc. Tanquam aliquis quærat, unde mundabitur quæ legitime generavit? ait, a profluvio sanguinis sui,··hoc est inobedientia, unde immunditia et pœna profluxit, per meditationem et contemplationem legis, cujus negligentia hominibus immunditiam invexit.'

LEV 13:1 Multiple spaces in '13.1··Locutusque est Dominus.··ISID. Semel loquitur Deus, et duo audiuntur: Spiritum audit Moyses, ut sublimior; litteram, Aaron, ut inferior, qui litteram nuntiat populo. Unde ipse loquetur ad populum, et erit os tuum, tu autem eris in his quæ ad Deum pertinent Exod. 4..'

LEV 13:2 Multiple spaces in '13.2··Homo.··ID. Aliquando excellenter accipitur, qui Dei imaginem et naturæ servat dignitatem. Aliquando peccator, in quo dignitas deformatur, sicut hic. In cujus carne,··etc. In carne et cute lepram portat, qui carnalia vel exteriora suadere certat, ut Corinthiani, qui putabant resurrectionem futuram in voluptate carnis: et in fide manentibus, quamvis carnaliter vivant, non imputari peccata. Aut quasi lucens.··Lepra alia nimis vel moderate obscura, nondum effervente passione, quæ nimia indiget deliberatione. Alia nimis clara et perspicua, cujus aperta cognitio. Plaga lepræ.··ISID. Lepra falsa doctrina; leprosi hæretici, qui unitatem veræ fidei non habentes, varios doctrinæ profitentur errores, vera falsis admiscentes et Ecclesiam, sicut lepra corpora, irradiando commaculant. In corpore lepram gerit, qui Ecclesiæ detrahit, sicut Carpocratiani, qui negant resurrectionem carnis, et Novatiani, qui nuptias damnant, et peccantibus auferunt pœnitentiam. Vel ad unum quemlibet filiorum ejus,··etc. Cognatorum secundum spiritum, a quo habet sacerdotium, quibus inest perfecta et plena prophetia, ut discernere possint subtilia et animæ motus absconditos.'

LEV 13:3 Multiple spaces in '13.3··Pilos.··Cogitationes, quibus anima ornatur, mensque contegitur, a qua generantur, sicut caput capillos generat, quibus ornatur et tegitur. Unde capilli capitis vestri omnes numerati sunt Matth. 10.. Inde Nazaræi caput non tondent Num. 6., quia superfluas cogitationes non habent, sanctas autem deponere sanctum, damnum est. Humilior carne,··etc. Humilior seipso: unde recte veniam non meretur. Vinci enim ab alio majori, portabile est; bonum autem a Deo præceptum non operari dividit enim Dominus prout vult, ut seipso quispiam deterior fiat, hoc importabile est.'

LEV 13:4 Multiple spaces in '13.4··Recludet eum.··Secundo recluditur, ut studiose inspiciatur, et duplici probatione transacta districtum judicium fiat. Manifestum enim erat peccatum sacerdoti, sed animum consentire passioni nesciebat, sed conjiciebat: ideo iterum inspiciebat. Hinc Dominus post negationem, animum Petri quomodo se habeat tertio interrogat Joan. 11., ut non cito judicemus, sed frequenter inquiramus. Septem diebus recluditur. Septenarius enim præsentis vitæ plenitudinem signat, quæ septem diebus agitur, quo impleto, peccatum et servitium cessabit. Unde septima in divinis Scripturis requies nominatur.'

LEV 13:6 Multiple spaces in '13.6··Mundabit eum, quia scabies est.··Sic Paulus eum qui in Corintho fornicatus est quia manifesta erat passio sanctorum tabernaculo removit, et Satanæ tradidit; quem cum inspexisset secundo, et pœnitere vidisset, suscipi jussit I Cor. 5..'

LEV 13:10 Multiple spaces in '13.10··Cumque color albus in cute fuerit.··Manifesta transgressio litteræ legis, quæ propria Judæis sicut in sacrificiis et purgationibus et in hujusmodi. Est enim et communis gentibus de adulterio, rapina, avaritia, et similibus.'

LEV 13:12 Multiple spaces in '13.12··Sin autem effloruerit.··ISICH. Ostendit Judaicum populum partim leprosum, ut in parte transgressorem legis: unde eum sacerdos expellit tanquam immundum. Sed toto corpore leprosum Gentilem, qui totam transgreditur legem, non expellit; sed eum mundum judicat, quia legis jugo subjectus non erat. HIERON. Sin autem effloruerit,··etc. In hac lepra quasi florente et alba, diversa crimina designat. Quia cum mundialis vitæ voluptas quasi candida æstimatur et florens, tunc grave vitiorum contagium grassatur in corpore. Nam aut avaritiæ aut libidinis patescunt maculæ. Sed avaritiæ crimen facile potest resecari, unde: Date eleemosynam et omnia munda erunt vobis.··Libido quoque jejuniis et abstinentia mundatur. Sed omnibus per sacerdotem medela adhibetur. Alia enim sacrificiorum oblationibus mundatur; alia est, quæ facilius; alia, quæ extra castra posita mundatur; alia, quæ omnino non mundatur.'

LEV 13:14 Multiple spaces in '13.14··Caro vivens,··etc. ISICH. Judaicum mandatum, quod vivere dicitur quantum ad mandatum, vel quia bene intellectum affert vitam.'

LEV 13:18 Multiple spaces in '13.18··Caro enim,··etc. ISID. In carne viva lepram gestat, qui de anima, quæ vita carnis est, aliquid falsum existimat. Sicut Luciferiani qui dicunt animam de carnis substantia propagatam; et Arabici qui animam cum corpore mori putant.'

LEV 13:19 Multiple spaces in '13.19··Cicatrix,··etc. ID. In cicatrice sanati vulneris lepram portant, qui post agnitionem fidei et medicinam Dei quam in Christo suscipiunt, rursus aliquod indicium erroris aut perfidiæ veteris dogmatis ostendunt. Alba.··Quia ex vulnere legalis transgressionis; lex enim alba et a sole justitiæ non calefacta Act. 15.. Subrufa.··Quia de prævaricatione evangelica, sicut idolothytum sanguinem, vel suffocatum comedere; utrumque autem fit contra Christum, cujus est Lex et Evangelium.'

LEV 13:20 Multiple spaces in '13.20··Contaminabit.··Quia in habitu est peccatum, et animæ mala depastio per ulcus incubuit. Unde lepram ex vulnere efflorentem vocavit. Caro et cutis quam ignis exusserat,··etc. ISICH. Supradicta videtur repetere, sed partim eadem dicit, partim adjicit, alteram quippe passionem, sed eamdem ponit indicationem. Egit enim de ulcere quod aliqua ægritudine neglectæ carnis generatur et proficit. Ulcus ergo carnis nostræ est voluptas, ebrietas, gastrimargia et hujusmodi, quæ luxuriante corpore et in semetipso pruriente proveniunt. Nunc autem de plaga majori, id est exustione ignis. De quo dicitur: Ignis adversarios consumet Isa. 74..'

LEV 13:25 Multiple spaces in '13.25··Quia plaga,··etc. In cicatrice exustionis lepram habent Manichæi, qui in abstinentiæ cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem, non munditiam inde, sed lepram gignunt.'

LEV 13:29 Multiple spaces in '13.29··Vir sive mulier.··Qui scilicet in divinitate errat, sicut hæretici, qui non solum Patrem factorem mundi negant, sed etiam actorem malorum affirmant, ut Manichæus. Vel barba,··etc. ISID. In barba lepram gerunt qui de apostolis et discipulis Christi perverse sentiunt, et falsa prædicare confingunt. Barba enim est ornamentum viri, et apostoli doctores corporis Christi. ISICH. Sex species lepræ invenimus legislatorem posuisse, etc., usque ad quia erroris sui perfidiam aperta pravitate defendunt. ID. Diversos colores lepræ supponit, etc., usque ad linguam mendacem significat et imbecillitatem.'

LEV 13:31 Multiple spaces in '13.31··Recludet eum septem diebus, et die,··etc., non tam pro pœna quam districtæ probationis causa; tempus enim in omnibus servandum, districtius in his quorum lingua circa divinitatem se effrenat.'

LEV 13:34 Multiple spaces in '13.34··Si die septimo.··Quia verbum in quo delinquitur, si semel negat qui peccavit, dijudicari non oportet. Quis enim reum judicat per quod confessus est lingua, voluntate se protulisse negat? Lotisque vestibus mundus erit,··etc. HIERON. Alia ante baptismum commissa, etc., usque ad de quo dicitur: Qui peccat in Spiritum sanctum, non remittetur ei,··etc.'

LEV 13:37 Multiple spaces in '13.37··Capilli nigri,··id est, si luxerit impietatem suam, et veram egerit pœnitentiam. Lugentes enim et pœnitentes nigro habitu deformantur.'

LEV 13:38 Multiple spaces in '13.38··Vir sive mulier,··etc. ISICH. In prævaricatione divini dogmatis, etc., usque ad: quibus non vivant.'

LEV 13:40 Multiple spaces in '13.40··Calvus ac mundus est.··Simplex, non stultis; nemo enim est cui saltem pauci non remaneant capilli.'

LEV 13:44 Multiple spaces in '13.44··Quicunque ergo maculatus,··etc. ISID. Hæretici ab Ecclesia ejiciuntur donec purgentur. Dissutis tunicis, id est, manifestatis secretis sedere jubentur. Capite nudato, ut nuditas eorum a cunctis videatur. Ore clauso, ne ulterius impia loquantur.'

LEV 13:46 Multiple spaces in '13.46··Habitabit extra castra.··Sic Joannes intelligibilem leprosum ab intelligibili habitaculo excludit: Qui hanc doctrinam non affert, non recipiatis eum in domum, et ave ei non dixeritis II Joan. 10. ISICH. Ridicula sunt hæc secundum litteram interpretata, etc., usque ad ne dicatur ei, Qui prædicas non furandum, furaris; peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas?··Rom. 2.'

LEV 13:47 Multiple spaces in '13.47··Vestis lanea,··etc. ID. Lanea, pretiosa et animum calefacientia, etc., usque ad scilicet et bona opera.'

LEV 13:48 Multiple spaces in '13.48··In stamine,··etc. HIERON. Stamen anima est: quæ cum tentationis fuso in filiorum tenuitatem torquetur, firmioris virtutis soliditate constringitur. Stat ergo anima, ut tamen erecta, corporis sensus subjacet ut trama; alia autem sunt corporis, alia animæ peccata. ISICH. Qui solam litteram attendunt, etc., usque ad sed et de ea quæ circa virtutes evenire consuevit. ID. Lepra, in veste linea, etc., usque ad in conversatione hujus vitæ. Pellis vel quidquid,··etc. ID. Tentatio tribulationis, etc., usque ad nec sicut munda temere suscipiat.'

LEV 13:49 Multiple spaces in '13.49··Si alba,··etc. ID. LXX: Viridans atque flavescens,··id est, superbia, quæ ad modicum floret: unde, Sicut olera herbarum cito decident Psal. 36., aut cenodoxia. Vult enim Christus virtutes esse sine vana gloria.'

LEV 13:56 Multiple spaces in '13.56··Abrumpet eum.··Per pœnitentiam abscindet passionem; superbia abrumpitur, admota humilitate; vana gloria, amota adulatione, et vana laude.'

LEV 13:57 Multiple spaces in '13.57··Lepra volatilis.··GREG., hom. X in Ezech. Aliquando nos mala egisse cognoscimus et vitamus, etc., usque ad per immoderatam continentiam ad iracundiæ vitium transit.'

LEV 14:1 Multiple spaces in '14.1··Locutusque est.··ISICH. Quia maculas, etc., usque ad ipse enim omne peccatum curavit.'

LEV 14:4 Multiple spaces in '14.4··Duos passeres.··ID. Divinitatem, scilicet et humanitatem Christi. Quæ munda,··quia peccatum non habuit; et viva,··quia ex peccato non fuit obnoxia mortis. Quos vesci,··etc. Quia, Verbum caro factum est,··et nisi manducaverimus carnem Filii hominis, non habebimus vitam in nobis. Lignum cedri.··ISICH. Crucem, quæ contra omnia fortis, sicut cedrus fortis et imputribilis. Vermiculum.··LXX: Coccinum tortum passionem, scilicet quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate, et impassibilitate contextum. Hyssopum.··Gratiam Spiritus sancti, quæ nostræ emundationi cooperatur. Unde: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor,··etc. Psal. L.'

LEV 14:5 Multiple spaces in '14.5··Super aquas,··etc. Baptismatis. Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus Rom. 6..'

LEV 14:6 Multiple spaces in '14.6··Tinget in sanguine,··etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur, quia non in hominis passione tantum, sed Dei et hominis baptizamur.'

LEV 14:7 Multiple spaces in '14.7··Septies ut jure purgetur.··Pro septiformi Spiritu, in quo omnis mundatio et remissio; vel ut purgetur anima a septem dæmonibus. Et dimittet passerem.··Quia quodammodo tenetur sub contemplatione humani intellectus.'

LEV 14:8 Multiple spaces in '14.8··Vestimenta sua.··Opera et si quas virtutes habuerit, quia et has peccatum polluit. Purificatusque,··vere. Superius tamen dictum est lepram mundatam, sed sic intelligendum est, mundari aptam. Extra tabernaculum.··Consortium sanctorum, a quo excluduntur peccatores. Unde cum hujusmodi nec cibum sumere I Cor. 5.'

LEV 14:9 Multiple spaces in '14.9··Capillos.··Cogitationes quæ ornatum homini ut rationali, et multa disceptanti præbent: sicut capilli capitis. Et supercilia.··Quæ hominem contemplativum de sublimibus et divinioribus constituunt, quod supercilia in altioribus sita significant. Totius corporis.··Etiam verendarum partium, ut nulla remaneat veterum cogitationum, ut totus novus et quasi modo genitus veterem hominem exuat, novum induat. Quomodo enim rasis pilis succedunt novi, si novæ cogitationes ad meliora pullulant veteribus abrasis.'

LEV 14:10 Multiple spaces in '14.10··Die octavo.··Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, quæ patriarcha Jacob vidit occurrentibus sibi angelis: unde locum castra Dei appellavit Gen. 32.. Postquam.··Prima die, qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad immundationem leprosi præcepit, octava die alia sacrificia substituit. Hæc enim eamdem vim habent quam prima: quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est quæ subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum summopere vitandum ostendit, quod tam diligenter purgari præcepit. Agnos immaculatos,··etc. Omnia hæc figurant sacrificium Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit. HIER. In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari, primo enim venit et passus est: secundo in gloria venturus est. Anniculam.··Anniculum jubet esse sacrificium tanquam perfectum: perfecta enim in prædictis animalibus annicula sunt: unde et tunc generationi apta sunt. Et tres decimas.··Qui enim mundatur sacrificio Unigeniti, debet fide sanctæ Trinitatis signari, tres decimas similæ, id est Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem: denarius enim perfectus est. Similæ.··Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis: unde in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti baptizamur, dum in mortem Christi baptizamur. ISID. Est lepra peccati, etc., usque ad et consequi veniam. Olei sextarium.··Quia fide intelligitur et agitur unumquodque prædictorum. Sextarius namque mensura est, nec plus nec minus capientis: quod enim plus est, effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostræ mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur: quod enim plus est aut minus, extra fidem est. Olei sextarium, pinguem Dei misericordiam et gratiam: et si clarissimam sanctimoniæ faciem præferre non valuit, lucernam fidei non exstinguat.'

LEV 14:14 Multiple spaces in '14.14··Supra extremum.··Ut auditum muniat, et cautum reddat: ne amplius vocem serpentis audiat. Et pedis.··Ut in conspectu Dei motio nostra et via dirigatur. His enim supradictis custoditis per sanguinem agni et fidem ejus, quæ nobis per misericordiam et compassionem ipsius donatur, intelligibilis lepra fugatur.'

LEV 14:16 Multiple spaces in '14.16··Et asperget,··etc. Præsumit enim talis sacerdos apud Deum, quoniam mundare et dimittere peccata potuerit: unde septies aspergit, quia numerus est remissionis et gratiæ.'

LEV 14:17 Multiple spaces in '14.17··Quod autem,··etc. Ut fides sacerdotis in operibus ostendatur. Non enim aliter vim suam exerit, nisi manu assumpta, id est, actione confirmata et signata. Mittit autem oleum in sinistram manum, et intingit digitum dextrum in oleo, ut per arma justitiæ a dextris et sinistris conversetur, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.'

LEV 14:19 Multiple spaces in '14.19··Et faciet sacrificium,··etc. Per ea quæ dicta sunt de delictis, possunt ea, quæ pro peccato sunt, conjici: vicina enim sunt et communia tanquam in communi materia. Holocaustum,··etc. Christi sacrificium prius nos a delictis et peccatis mundat, et tunc nostrum conficitur holocaustum. Cum enim intelligibili emundatione corpus nostrum et animam sanctificantes facti sumus spirituales, tunc digni ad ascensionem altaris efficimur: tunc enim plenam emundationem accipimus, nec alia indigemus. Sunt namque emundationum profectus, quædam enim a pollutione lepræ liberat; alia inducit in castra; alia plenissime mundatos ad altare præsentat.'

LEV 14:20 Multiple spaces in '14.20··Ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui,··etc. ORIG., hom. 8 in Levit. Vides quomodo ultimæ et summæ purificationis, etc., usque ad et per omnia Patris Filius reparetur.'

LEV 14:21 Multiple spaces in '14.21··Quod si pauper est et non potest manus ejus,··etc. HIERON. Hoc est, si divitias cœlestium charismatum non habet, verbi gratia, si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum; si martyrii non potuit reportare tropæum, se saltem servet invictum. Quod si pauper est,··etc. Mirabiliter condescendit et veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia præcipit, ne obstupescat si majora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam, unde emat agnum aut columbam aut turturem? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, malitiam; pœnitentiam, emundationem intelligamus. Pœnitentiæ sunt opera necessaria, quæ valeant delere peccata. Unde: Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ Luc. 3.. Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio pœnitentiæ. Exigit enim orationem assiduam, eleemosynam, vigilias, sacrum jejunium, et ut possit dicere: Factæ sunt lacrymæ meæ panes die ac nocte;··et, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis,··etc. Psal. 14. Et, Quia cinerem tanquam panem manducabam,··etc. Psal. CI. Ignoscit his qui volunt, sed non possunt aliam viam pœnitentiæ, id est, alia sacrificiorum genera exquirit.'

LEV 14:34 Multiple spaces in '14.34··Chanaan.··ISICH. Terra Chananæorum Abrahæ promissa est, etc., usque ad quod ibi patet Salutate Nympham et domesticam ejus ecclesiam Col. 4..'

LEV 14:40 Multiple spaces in '14.40··Extra civitatem.··Non tantum extra domum, quia de universali Ecclesia sunt ejiciendi, quæ est civitas Dei vivi.'

LEV 14:42 Multiple spaces in '14.42··Lapidesque alios.··Dogmata veritatis, de quibus dicitur: Lapides vivi volvuntur super terram Zach. 9.; et alibi: Quicunque ædificaverit super fundamentum aurum et argentum,··etc. I Cor. 3..'

LEV 14:44 Multiple spaces in '14.44··Reversam lepram et parietes,··etc. Id est, si, ejectis pravis dogmatibus, expositione subtili rursus impietatis doctrina inveniatur aspersa.'

LEV 14:48 Multiple spaces in '14.48··Quod si introiens,··etc. Memento quæ legeris in mundatione leprosi. Manifeste enim apparet quia ecclesiam hæreticorum exprimit; qui contra dispensationem incarnationis Christi agit: et ideo ad domum mundandum talia sacrificia adjicit, in quibus mysteria carnis et passionis Christi possint exprimi, et peccata in se commissa sanari.'

LEV 14:54 Multiple spaces in '14.54··Ista est lex.··Quia late leges lepræ exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, deinde partes exponit. Lepræ.··Impiæ doctrinæ, quæ contingit etiam laicis, ideo additum est: Vir aut mulier in quo fuerit plaga lepræ et eat.··Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post hæc lepram, quæ est in virtutibus, posuit, hæc enim sunt animæ vestimenta. Inde quæ est in Ecclesiæ doctoribus, qui sunt parietes domus. Tandem cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit: lepram veram describens, eam scilicet quæ est in peccatis vel in dubiis vel manifestis.'

LEV 15:1 Multiple spaces in '15.1·· ISICH. LXX sic, etc., usque ad in virum perfectum, etc.'

LEV 15:2 Multiple spaces in '15.2·· GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 15, tom. 2. Vir qui patitur,··etc. Quid est sermo nisi semen? etc., usque ad quam perpetuæ mercedis fructum. ISICH. Quia multæ species sunt pravæ doctrinæ, etc., usque ad si particeps fuerit doctrinæ ejus sequens discipulos ipsius.'

LEV 15:9 Multiple spaces in '15.9··Sagma super quo,··etc. ISICH. LXX, id est, stragulum asini. Per quod negligentior discipulus et molli corde commutandus intelligitur. Sagmata enim mollia sunt.'

LEV 15:13 Multiple spaces in '15.13··Numerabit septem dies.··ID. Quia per septiformem Spiritum datur remissio peccatorum, cujus septem donis indigent qui perfecte mundari debent.'

LEV 15:14 Multiple spaces in '15.14··Duos turtures.··ID. Dignum doctoribus sacrificium. Turtur siquidem meditationem, columba frequenter generans et simplex, Spiritum sanctum designat. Oportet enim doctorem spiritualiter generare: digne ergo hoc sacrificium sacerdotibus et magistris dedicavit.'

LEV 15:15 Multiple spaces in '15.15··Coram Domino ut emundetur.··Secundum voluntatem et legem Dei, super quæ peccavit, emundatur pœnitendo, sacrificia orationum offerendo, et deinceps recte vivendo et perfecte sapiendo.'

LEV 15:16 Multiple spaces in '15.16··Vir de quo egreditur,··etc. ISICH. Nisi quis,··etc., usque ad mundavit genus humanum. ID. Quia multi, etc., usque ad doctorum suorum traditionibus.'

LEV 15:17 Multiple spaces in '15.17··Vestem et pellem.··Miseriam exprimit originalis peccati, quo genus humanum pollutum etiam insensata polluit. Mulieres exprimit quæ libidinis causa miscentur viris ad temporalem usum, quem præstant, et vestimentum, pelles quoque veteratæ projiciuntur, et muliebris consuetudo veterascente amicitia respuitur.'

LEV 15:19 Multiple spaces in '15.19··Mulier,··etc. Per menstrua pravæ cogitationes designantur. Quæ enim menstrua patitur, alienam carnem non tangit, et propria se polluit. Sic iniquæ cogitationes et voluntates, quamvis opere non compleantur, apud Deum pro factis habentur et puniuntur. Mulier quæ redeunte.··ISICH. Intendit tam mulieres, etc., usque ad quæ corruptio humani generis est. Septem diebus,··etc. Universitatem temporum significat, usque ad completionem, qua declaratum est Evangelium: separati enim erant homines a Deo usquequo conjungeret eos evangelica prædicatio. Qui tetigerit vestimentum ejus, lavabit,··etc. Sic oportet ab idololatria abstinere: ut nec idololatras nec eorum discipulos vel fautores, quibus quasi lectis vel vasis utuntur, contingamus, nec communionem cum eis habeamus.'

LEV 15:25 Multiple spaces in '15.25··Mulier quæ,··etc. Quia fluxum seminis patientem, obscena et corrumpentia docentem diximus; et Judaica utentem doctrina de quo semen coitus egreditur; restant qui Gentilium doctrinam spargunt, quæ opportune fluxus sanguinis dicitur, quasi seductio idololatriæ: gaudent enim dæmones sanguine.'

LEV 15:29 Multiple spaces in '15.29··Offeret.··Superius fluxum sanguinis patientem sumere duos turtures, aut columbas in sacrificium præcepit, quia magistri locum occupavit; et hic quoque eum qui patitur fluxum sanguinis quia et idololatriæ magister fuit.'

LEV 15:31 Multiple spaces in '15.31··Docebitis.··Hoc neque de leprosis, neque his qui tangunt morticinia, sancivit. Immunditias.··Omne peccatum immunditia est animæ, sed idololatria maxime. Tabernaculum.··Interiorem hominem, in quo imago Dei. Verbum quoque caro factum est, et habitabit in nobis.'

LEV 15:32 Multiple spaces in '15.32··Ista.··Quæ sibi cohærent, et communem intentionem habent, nectere consuevit, ut ostendat quomodo debeant intelligi, et quæ cum quibus cognatione intellectus conjungantur. Et qui,··etc. Qui præcepta Judaica docet, et male docet bona, immundus est, dum quæ ad litteram pertinent, extra tempus profert, sicut mundis utitur immundis, unde: Omnia munda mundis,··etc. Et quæ,··etc. Hi sunt qui impietatem docent, cum genus humanum errore idololatriæ sit detentum in menstruis, id est, in separatione malitiæ.'

LEV 16:1 Multiple spaces in '16.1··Locutusque est Dominus,··etc. ISICH. Unum corpus legis facit, etc., usque ad unde post mortem eorum Dominus hæc ad Moysen loquitur.'

LEV 16:2 Multiple spaces in '16.2··Loquere ad Aaron,··etc. ID. Quantum parcat nobis Deus, etc., usque ad quod præsentibus cavetur verbis. Coram propitiatorio.··ISICH. LXX: Coram facie propitiatorii, etc., usque ad vel quam ex carne Dominica percipimus.'

LEV 16:3 Multiple spaces in '16.3··Vitulum pro peccato offeret.··ISICH. Mirandus ordo. Cum enim dixisset, quia non est semper ingrediendum in sancta, ne temere et incircumspecte accedere præsumamus, quando et quomodo ingrediamur, ostendit. Vitulum offeret pro peccato.··Initium prædicationis divinæ Christus est, et passio ejus, si hæc non fuisset et ab errore tam Gentili quam Judaico homines non liberasset, de divinitate Patris loqui non posset. Nemo enim novit Patrem nisi Filius et cui voluerit revelare Matth. 11..'

LEV 16:4 Multiple spaces in '16.4··Tunica linea vestietur,··etc. Qui de Deo locuturus est, et ipsum secundum possibilitatem visurus, omnibus armetur virtutibus, quarum quatuor generales sunt, justitia, castitas, fortitudo, sapientia. Feminalibus.··HIERON. epist. ad Fabiolam, tom. 1. Ubi refertur quomodo Moyses Aaron fratrem suum induerit, etc., usque ad morte moriamur. ID. Secundum Hebræos, etc., usque ad ideo lineis feminalibus femina vel femora velantur. Cum lotus fuerit.··ISICH. Aqua baptismi, etc., usque ad sed dispensationem Christi intelligere cupiens.'

LEV 16:5 Multiple spaces in '16.5··Suscipietque ab universa multitudine,··etc. ID. Christus pro nobis immolatus est, etc., usque ad unde Paulus: Mortificati estis per corpus Christi Rom. 8..'

LEV 16:7 Multiple spaces in '16.7··Duos hircos,··etc. ISICH. Quia tam pro peccatoribus quam pro justis, etc., usque ad dicens: Non erunt tibi alieni Exod. 20.. AUG., quæst. 55 in Levit., tom. 3. Duos hircos,··Hircus immolandus, etc., usque ad allegorica significatio. ISICH. Duos hircos stare faciet.··Quia Christus Deus et homo, etc., usque ad et alteram capro emissario Christo.'

LEV 16:10 Multiple spaces in '16.10··In solitudinem.··Id est in sinum Patris, quo nullus accedit nisi ipse et Spiritus sanctus. Abiit ergo, id est, operandi virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret. Deus enim ignis consumens est.··In solitudinem, de qua dicitur: In terra deserta invia et inaquosa,··etc. Psal. 62. Ibi hostis locum non habet, ubi Deus manet. In cœlum enim divinitas tempore passionis abiisse dicitur; non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem.'

LEV 16:11 Multiple spaces in '16.11··Vitulum.··Quando Christus pro Judaicæ plebis liberatione offertur, vitulus dicitur: quia legis justificationem observabat. Unde ait: Non veni legem solvere, sed adimplere Matth. 5.; qui factus est ex muliere, ut eos qui sub lege erant, redimeret Gal. 4.. Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subjugatus. ISICH. Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propitiationem pro peccatis nostris: et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat.'

LEV 16:12 Multiple spaces in '16.12··De prunis altaris,··etc. Spiritualibus verbis, quæ Joannes, egresso Juda, in cœna scripsit, quibus exponit quomodo ipse, cum sit in Patre et Pater in ipso Spiritum mittat; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa, quæ ad pietatem accendunt tanquam carbones ignis Joan. 18.. Hauriens manu.··70. Implebit manus suas thymiamate, compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena. Thymiama orationem. Unde: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.··Oravit enim Christus pro discipulis.'

LEV 16:13 Multiple spaces in '16.13··Ut positis,··etc. Aaron pro dignitate sacerdotii, Christum et alios sacerdotes significat. Christus super ignem,··id est doctrinam, ponit aromata, id est, orationem; et vapor nebulæ,··id est, virtus orationis, operit oraculum, id est carnem, ex qua nobis propitiatio peccatorum in Christo, qui est et testimonium. Ponit autem et quisque sacerdos de Christo loquens, in igne doctrinæ spiritualis, aromata orationis, cujus virtus operit oraculum, quod est super testimonium, nec permittit eum quærere de passione Christi, quæ sunt supra virtutem quærentis, et non morietur immoderatis, scilicet quæstionibus. Et non morietur.··Caro ejus non vidit corruptionem, quia vapore aromatum operiebatur virtute, scilicet orationis, de qua dicitur. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15..'

LEV 16:14 Multiple spaces in '16.14··Contra propitiationem.··Quia ad propitiationem nostram et illuminationem Christus passus est, qui propitiatorium dicitur, et oriens. Unde: Ecce vir, oriens, etc. Psal. 15. Et alibi: et visitavit nos oriens,··etc. Zachar. 6.. Vel contra propitiatorium, id est, in conspectu Patris, septies, quia remissionem peccatorum et Spiritum sanctum nobis donavit.'

LEV 16:15 Multiple spaces in '16.15··Cumque mactaverint,··etc. Quia de communi massa hominum factus est Christus, recte hircus vocatur, quia hoc animal pilis asperum et hirsutum, et pro peccato genus humanum. Unde convenienter ait: Cumque mactaverit hircum pro peccato populi Ose. 1., id est humani generis: quod quondam non populus, nunc autem populus, ex quo ejus primitias assumpsit Christus. Ut ergo monstraret de Judæis principaliter, sed et omnis naturæ, quæ in peccato est, primitias Christum portare, vitulum simul et hircum assumpsit, et quia unum sacrificium, et unus effectus, necessario communia in hirco aguntur et vitulo. Cernis enim quia hircus occiditur ante Deum, id est Patrem: et sanguis infertur in interiora velaminis, id est, ad eumdem Patrem. Et expiatur sanctuarium, massa, scilicet, humani generis, quæ ab initio sancta fuit, et tabernaculum Spiritus sancti.'

LEV 16:16 Multiple spaces in '16.16··Tabernaculo testimonii,··etc. Quod superius sanctuarium, hic tabernaculum testimonii vocat. Eadem enim ratione et sancta et tabernaculum testimonii, dicitur massa humani generis. Sic enim tabernaculum testimonii cœlum est, recte sancta nominatur: cœlestis est homo noster de quo Paulus ait: Sicut portavimus imaginem terræ,··etc. I Cor. 15.. Hic recte sancta nominatur qui est in medio immunditiarum, quia passionibus carnis oppugnatur Christus. Sanctuarium. Genus humanum, carnem assumendo, ut in proprio sanctuario carnis rogaret per crucem.'

LEV 16:17 Multiple spaces in '16.17··Donec egrediatur.··Humano scilicet more spiritum emittens, et carnem in sepulcro relinquens.'

LEV 16:18 Multiple spaces in '16.18··Et sumptum sanguinem.··Quia passione sua cornua altaris, id est quatuor principales virtutes sanctificavit.'

LEV 16:19 Multiple spaces in '16.19··Expiet.··Christi sacrificio expiantur. Unde, ipsa autem cœlestia majoribus hostiis expiantur Heb. 2., quam istis. Ab immunditiis.··Quantum ad cœlorum virtutes non indigent expiari, quæ sunt in sanctificatione perenni. Sed quia frequenter peccatorum nostrorum fumus ascendit, de quo dicitur: Ascendit fumus in ira ejus Psal. 17.; et de Ninive, Malitia ejus ascendit coram me Jonæ 1., recte ab immunditiis nostris expiat supernos choros, ut abominabilem auferat odorem. Ideo non simpliciter aspergit, sed septies, quia venia peccatorum nostrorum cœlestia mundantur.'

LEV 16:20 Multiple spaces in '16.20··Postquam.··AMBR. epist ad Simplicianum. Sicut duo sunt in agro, etc., usque ad quæ facit animi tranquillitatem.'

LEV 16:21 Multiple spaces in '16.21··Et posita utraque manu,··etc. Manus impositio benedictionem ministrat in sacrificio, aut remissionem peccatorum, aut Spiritum sanctum; quæ esse non possunt in eo super quem cadit fors diaboli. Multæ quoque circumstantiæ sunt quæ illi sententiæ contradicunt. Et posita.··Ut ostendatur quia verbum Dei impassibile, immortale, in carne pro nobis sufficiens sacrificium suscepit: huic recte omnia peccata imponuntur, quia peccata nostra pertulit in corpore suo. LXX: Imponet ea super caput hædi vivi.··In quo significatur spinea corona capiti ejus impressa, in spinis enim significantur peccata. Per hominem,··etc. Christum qui est omnia, sui sacrificii sacerdos, sacrificium, cultus, et altare. Paratus secundum illud: Ego autem non contradico, vetrorsum non abii: corpus meum dedi percutientibus,··etc. Isai. 50.. Christus ergo seipsum per hædum vivum immolans, ipse se per hominem paratum, id est propriam virtutem, mittit hircum viventem in solitudinem, immortalem scilicet, impassibilemque divinitatem ad invia nobis loca, et omni malitia deserta. Unde: Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit Joan. 13.. ORIG. in homil. super Leviticum hircum qui Domino immolatur, dicit significare eos qui ad fortem Domini destinantur, sicut Lazarus ille, qui in sinum Abrahæ deportatur angelis Luc. 16.. Hircum vero qui dimittitur in eremum, reprobos significare, vel Judaicum populum, qui a facie Domini pro peccatis suis abjiciuntur, sicut dives purpuratus in inferno sepultus. Hominem vero paratum, Christum vel angelos ejus, unde recipit unusquisque quod meretur.'

LEV 16:26 Multiple spaces in '16.26··Illi vero qui dimiserint.··ORIG., hom. 9 in Lev. Ascendit in cor tuum concupiscentia? etc., usque ad et hic in lavandis vestibus potest eadem figura servari.'

LEV 16:29 Multiple spaces in '16.29··Mense autem septimo.··ORIG., ubi supra.··In qua solemnitas repropitiationis, etc., usque ad id est abjectus et refutatus.'

LEV 17:1 Multiple spaces in '17.1··Et locutus est,··etc. Præsenti lege demonstratur quia non tantum Moysi, sed omnibus communiter loquitur Dominus. Omnes scire cupit quod omnibus expedit, legem scilicet temporalem esse, et expleto suo tempore, observari supervacue. Expletio vero temporis perfecta, destructio loci in quo sacrificia præcepit offerri, intimando eum qui extra castra, sive foris, tantum extra tabernaculum testimonii sacrificaverit, interire de populis suis, ut scilicet, destructo tabernaculo et loco, sacrificia finem habeant. Sanctas vero actiones et quæ ædificant humanam mentem, ut patrem et matrem honorare, et proximos diligere, et similia, loco non circonscripsit, quia semper prosunt, et cum Evangelio conveniunt. Quicunque ergo nunc figuras agunt destructi loci, sanguinem effundunt, et communem conversationem maculant, in communi peccant; sicut qui sanguinem fundunt, eorum quoque sanguinem fundunt, quos exemplo suo in errorem mittunt.'

LEV 17:3 Multiple spaces in '17.3··Homo quilibet,··etc. Quasi figuræ legis temporales sunt, et in loco certo sunt, quo destructo non possunt manere. Si occiderit ovem.··AUG., quæst. 56 in Levit. Non de his dicit, etc., usque ad quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potuit, quia dator est legis.'

LEV 17:7 Multiple spaces in '17.7··Et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus,··etc. Cum a Domino dictum sit Exod. 20.: Non facies tibi idolum nec omnem similitudinem eorum quæ in cœlo sunt sursum, et in terra deorsum, et quæcunque subtus terram;··conflatilem vitulum fecerunt, et ei sacrificium obtulerunt, abligurire cupientes sacrificium. Lex ergo, quasi pædagogus eorum, præcipit Deo sacrificare Exod. 32., ut in hoc occupati abstinerent se a sacrificio idololatriæ. Talia tamen sancivit sacrificia, quibus mysteria significantur futura. Cum quibus fornicati sunt.··Idololatriam fornicationem vocat, quia Deus despondit sibi animas nostras. Dicitur ergo fornicatio ab illo discessio. Terret etiam eos qui in carne fornicantur, cum peccatum fornicationis comparat idolorum cultui et dæmonum oblationi.'

LEV 17:8 Multiple spaces in '17.8··Homo de domo Isræl,··etc. AUG., ubi supra. Si idem repetitur mandatum, etc., usque ad frustra se Isrælitas vel Judæos jactant.'

LEV 17:10 Multiple spaces in '17.10··De advenis.··Gentilibus, qui non sunt conjuncti Judæis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas, et promissam hæreditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adhærentes: propterea juxta LXX, homo homo dixit,··ut ostendat tam eos qui in circumcisione, quam qui in præputio adhærent Deo, hoc debere mandatum servare. Si comederit sanguinem,··etc. Sanguinem, homicidium intelligimus; fratris odium, homicidium est: Qui enim odit fratrem suum, homicida est I Joan. 3.. Abstinendum est igitur ab omni odio fratrum, quia super talem animam quæ talem comedit sanguinem secundum illud: Qui devorant plebem meam sicut escam panis Psal. 13. obfirmat faciem suam Deus, Christum, scilicet qui est imago Patris. Qui enim videt Filium, videt et Patrem Joan. 14.. Ipse enim judex est de quo dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum Psal. 33.. Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere: quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus Matth. 25.. Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicens: Ego dedi illum vobis,··sanguinem scilicet Christi.'

LEV 17:11 Multiple spaces in '17.11··Anima carnis.··AUG., quæst. 57 in Lev. Aliquid vitale est in sanguine, etc., usque ad cui tantum meritum acquirebat.'

LEV 17:13 Multiple spaces in '17.13··Homo quicunque.··ISICH. Multa Deo cura est de nobis, ne alteri noceamus: propterea percutienti maxillam jubet alteram dare; et auferenti pallium, tunicam dimittere; et non in judicio contendere, ne ex contentione velimus etiam nocere Matth. 5., sed patiendo ipsum corrigere. Ideo legislator sanguinis mandatum recapitulat, ut fraudes et astutias nocendi varias auferat, dicens: Sive venatione sive aucupio,··etc. Venatione.··Fraude, quæ ad sanguinem vitamque pertinet. Unde: Captabant in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabant Psal. 43.. Et rursus: Anima nostra sicut passer, erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. Hoc est, si peccantem viderit eum, qui venationi et dolo ex infirmitate vel simplicitate expositus est. Vel ovem,··etc. Eum scilicet qui a terrenis se removet, quibus vesci licitum est: tales enim violenti et avari comedunt. Unde: Si invicem comeditis, videte ne ab invicem consumamini Gal. 5.. Vel quoniam prius erant justi, recte inter munda computantur. Operiat illum terra,··etc. Peccata confitentium terra operit, tanquam inferius remanentia et per pœnitentiam mortificata: quorum prohibitus est clamor ad cœlos ascendere, quo ascendebat clamor Sodomorum, qui nolebant pœnitere Gen. 18..'

LEV 17:15 Multiple spaces in '17.15··Anima quæ comederit,··etc. Superius dictum est: Quæ tetigerit morticina a bestiis capta, id est, qui in talibus communicaverit: hic autem dicitur: Anima quæ comederit;··totum scilicet peccatum suum fecerit, et ex eo voluntatem suam expleverit.'

LEV 18:2 Multiple spaces in '18.2··Ego Dominus.··Quasi dicat, Cognoscite vestrum creatorem; diligenter servate ejus præcepta.'

LEV 18:3 Multiple spaces in '18.3··Juxta consuetudinem,··etc. Intentionem totius legis aperit, ut a malis scilicet abstineamus et bona teneamus. Neque in legitimis eorum,··etc. Non enim solum a fornicatione, avaritia et superbia, sed etiam a divinationibus, et auguriis, et omnium gentium superstitionibus præcipit abstinere.'

LEV 18:5 Multiple spaces in '18.5··Vivet in eis. Ego Dominus.··Quia in ipsis vera vita in Christum credentibus: quia qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam æternam Joan. 6.. Hoc in prioribus judiciis et præceptis non addidit: lex enim non vivificat, nisi evangelium superveniat.'

LEV 18:6 Multiple spaces in '18.6··Omnis homo ad proximam,··etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege, cognationis occasione, accedamus, ut tandem turpia facta eorum cognoscentes prodamus; unde subdit: Ego Dominus. Omnis homo.··LXX: Homo ad omnem domesticam carnis ipsius non accedet,··etc. Quemadmodum enim homo duplex, sic duplicia præcepta, interiorem et exteriorem hominem docentia. Lex exterior sanguineis misceri prohibet, sicut gentes, quarum hæreditatem accepturus erat Isræl, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores acciperet, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes ergo legislator exsequitur per ordinem, a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant hæreditates. Talium con junctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio hujus legis dixisset: Ego Dominus Deus vester,··iteravit Ego Dominus,··significans quia nobis carne conjunctus est, et nostræ cognationis particeps: tantam ergo cognationem offendere damnabile est. Ego Dominus.··Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum. Turpitudinem,··etc. AUG., quæst. 58 in Lev. Prohibet cum matre concumbere, etc., usque ad in charitate enim peccat, quæ plenitudo legis est Rom. 13..'

LEV 18:9 Multiple spaces in '18.9··Foris genita est.··ID., quæst. 59. Ex matre, si de priori viro, etc., usque ad quod superius dixit obscure.'

LEV 18:11 Multiple spaces in '18.11··Filiæ uxoris,··etc. AUG., ubi supra. Non cum filia novercæ ex priori viro videatur prohibere concubitum, cum ei cui prohibetur, soror non sit, vel ex patre vel ex matre, addidit quod ex eodem patre.'

LEV 18:14 Multiple spaces in '18.14··Turpitudinem fratris patris,··etc. AUG., quæst. 61. Quæritur utrum hoc, etc., usque ad posset enim aliquis putare quod talem liceret sibi ducere et adulterium non timere. Nec accedes,··etc. LXX: Et ad uxorem ejus non introibis.··Proinde hanc enim turpitudinem dicunt patris fratris ejus, id est patrui pudenda, scilicet, uxoris.'

LEV 18:16 Multiple spaces in '18.16··Turpitudinem uxoris fratris,··etc. In matre concupiscentia, actio intelligitur in filia, in nepte mors. Concupiscentia enim parit peccatum, peccatum mortem Jac. 1., vel aliud peccatum; sicut David ex concupiscentia adulteravit, et pro adulterio occidit.'

LEV 18:17 Multiple spaces in '18.17··Ut reveles ignominiam ejus.··Quasi familiare et cognatum est nobis peccatum. Unde invicem debemus condolere, et onera nostra portare, ut adimpleamus legem Christi, qui peccata nostra portavit.'

LEV 18:18 Multiple spaces in '18.18··Sororem uxoris tuæ,··etc. AUG., quæst. in Lev. Non prohibet, etc., usque ad ne faceret eam mœchari. In pellicatum illius non accipies nec revelabis,··etc. LXX: In zelum illius,··quasi hoc esset zelus inter sorores, quasi non sit et inter non sorores. An potius ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur? In pace nos vocavit Deus, pacem cum omnibus habeamus Rom. 12., maxime cum proximis. In Judaica quoque conversatione non decet ecclesiasticam suscipere, nec typicum pascha cum vero celebrare, nec circumcisionem cum baptismate. Unde Paulus: Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit Gal. 5.. Mortificata ergo Judaica conversatione Ecclesiæ debet conjungi, quæ est soror legis, eosdem habet doctores, eosdem prophetas. Sed Judaica conversatio æmulatur, quia ad Ecclesiam transierunt divitiæ ejus. Unde Paulus ait: Æmulantur vos non bene, sed excludere vos,··etc. Gal. 4.. Uxor namque prior zelat, quia subintrat secunda. Unde Lia ait: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi?··Gen. 30.'

LEV 18:19 Multiple spaces in '18.19··Ad mulierem,··etc. AUG., quæst. 64 in Lev. Cum hoc superius sufficienter prohibuisset, etc., usque ad sed concipiendæ proli noxium prohibetur.'

LEV 18:20 Multiple spaces in '18.20··Cum uxore,··etc. ISICH. Hic prohibetur rursus adulterium, quod etiam in decalogo prohibetur: unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.'

LEV 18:21 Multiple spaces in '18.21··De semine,··etc. ID. Convenienter hæc subjunguntur, etc., usque ad nec in errore gentilium miscemur. Nec pollues,··etc. Non solum luxuriando, vel idolis immolando, sed et gentilium philosophiam in Ecclesiam introducendo. Quis enim consensus templo Dei cum idolis?'

LEV 18:23 Multiple spaces in '18.23··Mulier non,··etc. Non solum viris, sed etiam mulieribus lex posita est II Cor. 9.. Unde: Mulierem fortem quis inveniet?··Prov. 13. Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat: facta est enim in adjutorium viri Gen. 2.: quæ vero talis est, non debet jumentorum coitu maculari.'

LEV 18:24 Multiple spaces in '18.24··Nec polluamini in omnibus his,··etc. ISICH. Quanta pollutio sit in prædictis, pœna pollutorum ostendit. Nec incaute prætereundum, quia ea quæ invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit Jac. 2.. Contaminatæ sunt universæ gentes,··etc. Dæmones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universæ. Qui cum omni peccato gaudeant, præcipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus.'

LEV 18:29 Multiple spaces in '18.29··Omnis anima,··etc. Qui enim post evangelicam prædicationem talia committunt, aliam mali medicinam non inveniunt; nec in sorte hominum, sed dæmonum erunt.'

LEV 18:30 Multiple spaces in '18.30··Custodite mandata mea.··Quasi: Mea sunt mandata, non hominis; ad cujus imaginem facti estis; quam polluere non debetis: quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis I Cor. 3..'

LEV 19:1 Multiple spaces in '19.1··Locutus est Dominus... Sancti estote.··ORIG., hom. 12 in Lev. Quid significet hoc nomen quod est sanctum, etc., usque ad ut scilicet in sæculo conversationem habeatis.'

LEV 19:3 Multiple spaces in '19.3··Unusquisque.··Super fundamentum ædificat: quasi, estote sancti, ut sanctus habitet in vobis; et naturæ benignitatem impendite honorando patrem et matrem. Sabbata mea custodite.··ISICH. Mandata legis volens recapitulare, id est, Non occides, Non furaberis,··etc., etc., inquit: Sabbata mea custodite.··Verum enim sabbatum est ab omni malo cessare. Unde Moyses: Omne opus servile non facietis in eo Exod. 31.. Sabbata mea custodite.··Volens nos Deus de intelligibili requie docere, et de mundi consummatione, quando impossibile est cibum parare vel operari, nec circa aliquid corporale occupari, ait per Moysen: Sabbata hodie Domino, non invenietis illud in agro Exod. 16., etc. Nota quia non ait, sabbatum, sed sabbata,··quia intelligibilis requies non ab uno, sed ab omnibus carnalibus quieta est et absoluta: ideo in hoc loco prius sabbatorum nomen in divina Scriptura positum est, ut scias quia sabbatum plena et perfecta quies.'

LEV 19:5 Multiple spaces in '19.5··Si immolaveritis,··etc. Omnia fere legis capitula reiterat, ut eorum memoriam auditoribus infigat; sed maxime necessaria, sicut hoc mandatum quod superius proposuit, cum de sacrificiis ageret. Sacrificium salutare accepit, in quo quæ ad salutem pertinent necesse est operari, ut autem sit acceptabile, oportet immolari pietatem et pudicitiam. Hoc enim secundum Apostolum bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui vult omnes homines salvos fieri I Tim. 2.. Comedere autem in die immolationis et altero, est in vita præsenti quæcunque ad salutem pertinent operari: hodie enim et cras pro præsenti sæculo accipiuntur; unde Jacobus: Qui dicitis: Hodie et crastino ibimus in civitatem,··etc. Jac. 4.. Dies tertia, quia in ipsa Dominus a mortuis resurrexit, figuram gerit futuri sæculi et resurrectionis, in quo non licebit operari, sed operum suscipere retributionem. Qui ergo hic vivit tanquam illic operaturus sit, tanquam die tertia sacrificium manducaturus, a legislatore hoc facere prohibetur, quia virtutem imperfectam relinquit, tanquam ibi perficere possit.'

LEV 19:9 Multiple spaces in '19.9··Cum messueris,··etc. Ut dilectionem adinvicem habeamus, ut amatores et misericordes in pauperes simus, præsenti capitulo præcipitur. Debemus enim egentibus dare, nec debita violenter exigere, et reliquias bonorum nostrorum concedere, imitando Deum datorem omnium. Propterea metentes vel vindemiantes vult aliquid derelinquere pauperi et proselyto, ne datori omnium videatur ingratus, qui aliis divitias dedit, alios de aliorum reliquiis vivere voluit; ut sic probaret dispensationem divitum, et patientiam pauperum. Pauperes enim et proselytos non abjicit, quibus etiam sic victum providit. Unde subdit: Ego Dominus Deus vester,··scilicet qui divites facio, qui pro vobis pauper fio, qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum aliquando exsurgam. Cum messueris,··etc. Aperte ostendit quia doctores Judæorum totius legis interpretationem non capiunt, sed quædam pauperi et proselyto derelinquunt, gentibus scilicet, quibus dicitur: Beati pauperes,··etc. Matth. 5.. Qui et proselyti sunt, quia cognationi Abrahæ se ingerunt. Quod ergo dicitur: Non occides, Non mœchaberis,··metant Judæorum doctores; quæ autem spiritualem habent interpretationem, sicut emundationes, sacrificia et similia, cedant Ecclesiæ doctoribus, et quæ illis metentibus decidunt, id est quæ ipsi non intelligunt.'

LEV 19:10 Multiple spaces in '19.10··Neque in vinea.··ISICH. Vinea Domini sabaoth, etc., usque ad ut experimento divinum eloquium comprobetur.'

LEV 19:11 Multiple spaces in '19.11··Non facietis furtum,··etc. AUG., quæst. 86 in Levit. Hoc in Decalogo positum est, etc., usque ad et detestanda talem sequuntur errorem. Non mentiemini.··Cognationem peccatorum ostendit. Multa putamus parva, quæ sunt maxima, ut mendacium, perjurium; quæ furto sunt conjuncta, et recte, quia hæc furto cooperantur.'

LEV 19:12 Multiple spaces in '19.12··Non perjurabis,··etc. LXX: Non levabitis,··etc., usque ad talia juramenta non debent fieri, vel si fiant, custodiri. Nec pollues,··etc. Maledicendo, quia jusjurandum transgredi non potes. Deus enim, per quem juras, in tantum vult bona, ut si mala minetur, non tamen inferat, si pœnitentes videat, ut pietatem impendat.'

LEV 19:13 Multiple spaces in '19.13··Non facies calumniam.··AUG., ubi supra. Omnia quæ prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: Non nocebis proximo.··Nam quod sequitur: Non rapies,··nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est. Nec vi opprimes,··etc. Paulatim auditorem erudit, et quæ videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum pœna terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in pœna. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est Jac. 2.. Ideo vim calumniæ conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo. Non morabitur,··etc. Merces, scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus; etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interim unde viveret non habuit. Opus mercenarii,··etc. Merces prædicatoris ex verbo est prædicationis: quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse, usque mane, in futurum scilicet sæculum, qui huic nocti succedit, in quo est lux inexstinguibilis. Ex proventu enim discipuli crescit merces magistri.'

LEV 19:14 Multiple spaces in '19.14··Non maledices surdo.··Surdo maledicere est absenti et non audienti derogare. Coram cæco offendiculum ponere, est discretam quidem rem agere, sed ei qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem præbere.'

LEV 19:15 Multiple spaces in '19.15··Non facies,··etc. ISICH. Summam et perfectam justitiam, etc., usque ad et surdum ac cæcum irridere divitum et potentum sunt.'

LEV 19:16 Multiple spaces in '19.16··Non eris criminator.··ISICH. LXX: Non ambulabis in domo,··etc., usque ad qui tanto crimini est conjunctus. Non stabis contra.··Quasi non te conjunges his qui proximis insidiantur, sicut multi, aliis sociati, faciunt quod per se non possunt.'

LEV 19:18 Multiple spaces in '19.18··Non quæras ultionem.··Id est, ne ulciscendi libidine rapiaris dum arguis, ut lætari vel consolari velis de alieno malo, sed potius consulere illi quem arguis. Unde secundum LXX sequitur: Non irasceris filiis populi tui,··etc. Sic enim recte ira definita est, quæ sit ulciscendi libido.'

LEV 19:19 Multiple spaces in '19.19··Jumenta tua,··etc. Hæc ad litteram videntur esse ridicula, nec a prophetis et spiritualibus viris sunt observata. Unde David dicit: Ponite filium meum Salomonem in mulam meam Eccli. 19.. Oportebit autem, secundum litteram ea quæ ex tali commistione nascebantur, abominari. Unde: Mulier quoque fortis inveniet lanam et linum, et operata est utile manibus suis Prov. 31..'

LEV 19:20 Multiple spaces in '19.20··Homo si dormierit,··etc. ISICH. Cum prohiberet jumenta misceri cum jumentis alterius generis, eos scilicet qui sunt sub jugo Christi suscipere jugum legis: opportune hoc subdidit ostendens quia et ante adventum Christi quicunque exterius miscebatur Judæis, indigebat sacrificio veri arietis. Nota quanta differentia libertatis et servitutis. In libera enim desponsata mors adulterii pœna est, in ancilla autem nubili, et, secundum LXX, custodita homini,··id est desponsata, sacrificium jubetur offerri, non mortem inferri. Spiritualiter tamen hæc intelligenda sunt. Nubilis.··LXX: Custodita homini,··id est Synagoga custodita legi, quæ Christo non poterat desponderi, priusquam moreretur littera legis. Unde: Mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius Rom. 7.. Ancilla est Synagoga, secundum illud: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera Gal. 4.. Vapulabunt ambo.··LXX: Visitatio erit eis,··id est liberabuntur a servitute legis, secundum quod filiis Isræl de Ægypto liberandis dicitur: Visitans visitavi vos. Et non morientur.··Quamvis enim secundum litteram agerent, non secundum spiritum, quia legislatoris intentionem ignorabant, facilius tamen assequebantur veniam.'

LEV 19:23 Multiple spaces in '19.23··Quando ingressi,··etc. Permanet in proposito, ostendens fructum bonum ante Christi adventum non habuisse Judæos, cum dicit fructum non esse edendum in triennio, nec mundum, sed quarto anno mundandum, nec dicitur quæ sit mundatio. Spiritualiter ergo intelligendum est quod dicitur. Quando ingressi fueritis terram.··Terram vocat divinam Scripturam, quam primo Judæi susceperunt. Unde plantare ligna pomifera præcepti sunt. Lignorum autem plantatio, meditatio legis est et prædicatio, secundum quod dicitur: Ego plantavi, Apollo rigavit,··etc. I Cor. 3.. Bona quidem mandata erant tanquam ligna pomifera, sed illi quod debebant non faciebant, tantum sequentes litteram. Fructus ergo, id est operatio legis, triennio erat immunda, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis; inde usque ad Christum, sicut Matthæus distinxit Matth. 1.. Quarto anno fructum legis sanctum commendat et laudabilem, non tamen adhuc esse Judæis esibilem. Fructus enim legis in quarto anno, id est in adventu Christi, sanctus et laudabilis, quem Sanctum sanctorum faciebat, cujus opera laudabilia et gloriosa. Unde et in paralytico grabatum portante glorificabant Deum Matth. 8., qui dedit talem potestatem hominibus: sed nondum edehat Judæus, quia non conversus. In quinto vero anno, id est prædicantibus apostolis, fructum ejus ederunt quicunque crediderunt. Et plantaveritis,··etc. GREG., lib. VIII Moral., cap. 35. Ligna pomifera, etc., usque ad in præsentis vitæ nocte gaudere.'

LEV 19:26 Multiple spaces in '19.26··Non comedetis,··etc. Totum Judæorum et gentilium radit fermentum. Unde nunc prohibet a legis servitute, nunc a gentilium errore. AUG. Non comedere super montes, est superbis cogitationibus non pasci, de quibus Isaias: Omnis mons et collis humiliabitur Isa. 40.. Non augurari volucribus, non attendere quæ rapiunt semen pietatis. Comam in rotundum tondere, est cogitationes dæmonibus consecrare. Barbam radere, est virtutis perfectionem corrumpere, ficte operando. Carnem non incidere, est delectationes non suscipere, quæ et animæ nocent et corpus corrumpunt. Stigmata, prava doctrina, quæ animæ infigitur et difficulter aboletur. Non augurabimini,··etc. Per partem totum significat, omnes hujusmodi superstitiones condemnans. Qui enim talia curat observare, Deum videtur infamare, tanquam plus scientiæ avibus quam hominibus contulerit.'

LEV 19:27 Multiple spaces in '19.27··Neque in rotundum attondebitis comam,··etc. Sicut barbari faciunt: debet quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare, tanquam impotentem opus suum perficere, nec in honore dæmonum cicinnos nutrire et fovere, sicut student pagani puerorum capita dæmonibus offerre, quod maxime hic videtur prohibere.'

LEV 19:28 Multiple spaces in '19.28··Stigmata.··Legislator etiam curam nostri decoris gerit, ne carne abutamur in his etiam quæ corpus deturpant.'

LEV 19:29 Multiple spaces in '19.29··Ne prostituas filiam tuam.··Carnalem, vel animam. Unde Psal. 21: Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis Unicam meam.··Hæc recedendo a Deo tornicantur cum dæmonibus.'

LEV 19:30 Multiple spaces in '19.30··Sabbata mea custodite.··Ab uno sabbato omne legitimum otium sabbatum appellatur. Sic ab una generali abstinentia studet legislator per singula currere, præcipiens nos ab omni malo abstinere. Unde addit: Et sanctuarium meum metuite.··Sicut enim qui digne accedunt, sanctificant, sic qui inique præsumunt, et immundi accedunt, quantum est in se, polluunt, sicut Nadab et Abiu. Unde Apostolus: Inter vos multi infirmi et imbecilles,··etc. I Cor. 40. Inde additur: Ego Dominus,··sanctus, scilicet, et etiam in sanctis habitans et sanctorum vindicans injuriam.'

LEV 19:31 Multiple spaces in '19.31··Ad magos.··LXX: Ventriloquas, id est pythones, vel falsos prophetas, qui de ventre cordis sui fabulas quasdam et fetentes doctrinas proferunt. Neque ab ariolis,··etc. LXX: Veneficis,··qui dæmonum scilicet nomina invocant, et aliquando corpus curant, ut animam interficiant.'

LEV 19:32 Multiple spaces in '19.32··Coram cano capite,··etc. In senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia Job 12.. Hinc Paulus ait: Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina I Tim. 5..'

LEV 19:33 Multiple spaces in '19.33··Si habitaverit advena,··etc. Terra a Deo nobis data, est virtutum scilicet cultura, et bona doctrina. Si quis ergo ad fidem nostram converti voluerit, et civis terræ nostræ ascribi, non affligamus eum, nec imponamus grave jugum, sicut Pharisæi, de quibus dicitur: Alligant onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere Matth. 23.. Sit nobis sicut indigena, qui scilicet nutritus est in fide, et crevit in pietate. Hinc Petrus ad eos qui credentes de gentibus circumcidere volebant, ait: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum?··Act. 15.'

LEV 19:35 Multiple spaces in '19.35··Nolite facere,··etc. In præcedentibus præcipit in judicio justitiam servari, hic in ponderibus et mensuris, et ne abutamur ad injustitiam justitiæ terminis: hæc enim termini sunt vendentibus et ementibus, sicut leges judicibus; ut ab omni injustitia contra proximum caveatur. Quod enim diviti agrorum possessiones et pecuniæ thesauri, hoc pauperi mensura vini et tritici, et hujusmodi. ISICH. Nolite facere,··etc. In judicio mentis non debemus injuste agere, nec mensuras naturalis justitiæ corrumpere, aliter nostra, aliter proximi peccata judicantes. In quo enim judicio judicaverimus, judicabitur et de nobis; et in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis Matth. 7..'

LEV 19:36 Multiple spaces in '19.36··Statera justa,··etc. ID. Stateras quoque divinas, et mensuras divinas justas habeamus; id est, leges divinæ Scripturæ sancte et juste custodiamus: nihil nostrum inferentes, nihil suum auferentes, ne nobis istud dicatur: Quare transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras?··Matth. 15..'

LEV 20:1 Multiple spaces in '20.1··Locutus est Dominus,··etc. Frequenter lex eadem repetit, ut eorum memoriam infigat legenti: quædam tamen nova interserit, ne superfluere videatur. Sed nova inquirendo jam dicta studiosius inquirantur. Unde superius quædam prohibendo pœnam tacuit, ut quærentes quæ vel qualis sit, in sequentibus diligenter investigemus. Cum enim superius Moloch prohiberet sacrificari, idipsum pœnam addendo repetit: populus scilicet terræ lapidabit eum,··non solum principes. Nec his contentus addit: Ego ponam faciem meam contra illum,··etc.'

LEV 20:4 Multiple spaces in '20.4··Quod si negligens,··etc. Provocat alios contra illum, et terret, si neglexerint pœnam tam studiose præceptam, Deo ipso irascente et ferente sententiam. Nec voluerit,··etc. ISICH. Malum est permittere etiam eos qui foris sunt, fornicari a Deo et adhærere diabolo: sed multo magis de medio populi, hoc est enim totum gregem lupo concedere. Consentientes autem, qui scilicet possunt accusare, vel arguere, vel monere, et non faciunt, non effugient judicium. Ponit Deus faciem super illum, de quo dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala,··etc. Psal. 38..'

LEV 20:6 Multiple spaces in '20.6··Anima quæ declinaverit ad magos,··etc. Grande peccatum est ad magos et ariolos declinare: hoc est enim a Deo recedere. Sunt autem magi intelligibiles, qui in nomine Domini falsa prophetant; sunt arioli deceptores et adulatores, qui veneficis verbis auditus multorum corrumpunt et a veritate avertunt.'

LEV 20:9 Multiple spaces in '20.9··Qui maledixerit patri suo,··etc. ORIG., hom. 11 in Lev. De his superius præcepta dedit, etc., usque ad ne puniat contemptorem servum. ID. Nomen patris vel matris, etc., usque ad ad aliquam terrenam civitatem invertunt sensibus depravatis? Sanguis ejus,··etc. Quia ipse est sibi causa mortis. Si sic punitur, qui carnali patri maledixerit, quomodo punietur qui Christum blasphemaverit, nec obaudivit dicenti: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto,··etc. Joan. 3., morte scilicet morietur, alienatus a regno cœlorum reus est: nihil enim grave, nec operosum, aut laboriosum ei præceptum est.'

LEV 20:10 Multiple spaces in '20.10··Si mœchatus quis,··etc. AUG., quæst. 73 in Lev. Hic aliquid voluit distare, etc., usque ad quam homo homini. Si mœchatus,··etc. ISICH. Adulterium corporate malum est, etc., usque ad qui ei commisit hanc curam.'

LEV 20:11 Multiple spaces in '20.11··Qui dormierit,··etc. Hæc superius dicta et exposita sunt, ubi dictum est: Non revelabis turpitudinem patris tui,··etc. Sed hic aperte tan git eum qui idem quod proximus agit, nec peccati societate erubescens, prodit; in quo mortis pœnam legislator sanxit. Novercæ autem virum conjunxit, quia quod in patrem a filio delinquitur, hoc in filium a patre committitur, et similis utrobique impietas. ORIG., ubi supra. Supra dictum est, etc., usque ad non solum pro qualitate, sed etiam pro quantitate.'

LEV 20:13 Multiple spaces in '20.13··Qui dormierit cum masculo,··etc. Hoc peccatum injuria naturæ est: unde et morte mulctari decretum est. Spiritualiter autem eum qui fortis est animo et masculus vir enim in divina Scriptura, perfectus in virtutibus nominatur verbis pravis vel actionibus effeminare caveamus, ne cum ipso dissolvamur et simul moriamur.'

LEV 20:14 Multiple spaces in '20.14··Qui supra uxorem,··etc. Sævam huic delicto pœnam decernit. Qui enim ex matre sunt geniti, his quos filia genuit, cum unus pater sit, incertum est utrum fratres sint an avunculi. Caveatur ergo tam incerta commistio. Sed quia omnis peccati concupiscentia mater est, si qua nobis concupiscentia sit, actionem non conjungamus ei. Qui enim hoc facit, igne incenditur, et concupiscentia et actio ejus. Si enim facta carnis spiritu mortificaverimus, vivemus Rom. 8..'

LEV 20:15 Multiple spaces in '20.15··Qui cum jumento,··etc. Nimia contra eos exercetur districtio, qui in tantum iniqui et libidini dediti, ut inaudita scelera concupiscerent: unde viris vel mulieribus commistis quadrupedibus, mortis pœnam indixit. Fidelibus quoque non erit hæc lex superflua, si quadrupedia voluntates pravas ad terram pronas intelligamus: quæ manus sicut homines non habent, quia omni humana actione carent, unde cognationes nobiscum non habent. Vir ergo vel mulier, quæ non languore naturæ, sed deliberatione eis cohæserit vel coierit, reus est mortis. Ipsi quoque mori dicuntur illis mortuis, neque enim per se subsistunt, nec ulla peccati substantia est, sed in peccatoribus operatur. AUG. Qui cum jumento,··etc. Quæritur quomodo pecus reum sit, cum nec rationale nec legis capax sit? an quemadmodum transferuntur verba metaphorica ab animali ad animale; sicut dicitur ventus improbus, vel iratum mare, ita et hic translatum a rationali ad irrationale? Nam inde pecora jussa sunt interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant memoriam facti.'

LEV 20:17 Multiple spaces in '20.17··Qui acceperit sororem suam,··etc. ISICH. Hoc tolerabile videbatur, quia Abraham de Sara dicit: Soror mea est ex patre, et non ex matre: sed eos qui de Thare patre Abraham geniti sunt Moyses enumerans, nusquam Saræ fecit mentionem. Quod si sorori suæ Abraham nupsit, ante tamen hoc quam Deum cognosceret, fecit. Bene ergo lex talem conjunctionem prohibuit. Qui acceperit,··etc. Tropologice turpitudinem sororis ex patre et non ex matre videt et accipit, qui turpem actionem a patre vel a matre in qua scilicet deliquerunt admiratur, et imitatur: non solum perscrutans quæ non oportuit, sed conjungens se parentum pravitati quæ soror ejus dicitur, quasi ab eisdem genita parentibus. Quia vero filii publicant parentum peccata faciendo similia, recte in conspectu populi infligitur pœna; vel juxta LXX: In conspectu filiorum generis sui,··eorum scilicet qui talia cogitant imitari: ut unius afflictio, multorum sit correctio. Viderit turpitudinem,··etc. AUG., quæst. 75. Id est, concumbendo cognoverit, sicut ibi: Cognovit Adam uxorem suam Gen. 4., id est, ei mistus est. Quod autem ait: Portabunt iniquitatem suam,··id est, ipsum peccatum pœna erat.'

LEV 20:20 Multiple spaces in '20.20··Qui coierit,··etc. Intendit legislator continentiam suadere, ne more pecorum cum mulieribus continue misceamur, sed velut coacti, ad usum continendi paulatim veniamus. Mirum autem quod nunc tales de populo suo disperdi præcipit, cum superius eisdem legem purgationis indixerit. Contemplemur ergo menstruatam gentilium sapientiam a Deo remotam, de volatu avium, et cursu siderum, et mensuris cœli disputantem. Cum hac dormire, id est delectari, vel revelare et palam turpitudinem ejus proferre, fontemque totius erroris exponentem audire, impium est. Ideo talis interficietur de medio populi sui, ne nommetur homo qui imaginem Dei et seipsum ignorando Creatorem a se alienavit. Ipsa quoque interficietur, ne sapientia nominetur, quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum I Cor. 3.. Turpitudinem,··etc. Sororibus parentum filios misceri prohibet, ut generationes non confundantur, et parentibus reverentia exhibeatur. Secundum spiritum vero et parentum peccata debemus velare, et eorum qui eis sociati sunt, quasi fratres et sorores, quibus nudatis parentes latere non possunt. Unde addit: Ignominiam carnis suæ nudabit.··LXX: Sine filiis morietur,··id est, sine virtutibus, quæ est pessima sterilitas. Qui coierit,··etc. ISICH. Ostendit quia causa filiorum, etc., usque ad superioribus similis est. AUG., quæst. 76. in Lev. Qui coierit cum uxore patris,··etc. Quicunque dormierit cum cognata sua, etc., usque ad id est nullo jure succedant parentibus.'

LEV 20:22 Multiple spaces in '20.22··Custodite leges,··etc. Non sufficit partem legis custodire, necesse habemus observare omnia præcepta et judicia.'

LEV 20:23 Multiple spaces in '20.23··Nolite ambulare,··etc. Non solum Judæis, sed omnibus gentibus hæc observanda sunt, si Deo servire volunt.'

LEV 20:24 Multiple spaces in '20.24··Lacte.··Deliciis beatitudinis, quibus nihil suavius, nihil dulcius, et sine omni labore et dolore erunt, sicut mel et lac, quæ sine nostro labore præparantur.'

LEV 20:26 Multiple spaces in '20.26··Ego Dominus. Ne cogitetis dicentes: Quid comedemus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? hæc enim omnia gentes inquirunt Matth. 6.. Qui autem sublimiorem conversationem et retributionem sequuntur, separari debent a cæteris gentibus. Separate,··etc. Jumenta vel pecora, populares: volatilia, contemplatores lex appellat. Omnis popularis mundus propter simplicitatem a pluribus judicatur. Similiter contemplativus, sed non ita est: popularis enim debet esse prudens in bono, simplex in malo, hic enim solus mundus est. Contemplativus quoque conscientiam debet habere mundam, et fidem non fictam. Qui hæc non habent, ad vaniloquia convertuntur, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant I Tim. 1.. Diligenter ergo mundi separandi sunt ab immundis, ut mundos sequamur, immundos fugiamus. Notandum vero quam discrete in quadrupedibus et volatilibus hic legislator distinguit, et non in reptilibus terræ. Cuncta enim quæ moventur in terra immunda sunt, terrena autem sapiunt, quibus Deus venter est ipsorum Philip. 3.. Et quæ,··etc. AUG., quæst. 76 in Lev. Videtur dicere quod non sunt hæc natura immunda, sed pro aliquo sacramenti signo, quia dicit quia ostendit eis immunda, tanquam immunda eis non essent nisi ostensa fuissent. Lapidibus.··Quia vanis erroribus simplicem populum seducunt; unde ventrem nutriunt, et auditoribus placere cupiunt: quales hodie in Ecclesia multi sunt, de quibus Paulus ait: Hi enim non serviunt Christo, sed suo ventri, et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium Rom. 16..'

LEV 21:1 Multiple spaces in '21.1··Dixit quoque Dominus ad MoysenNe contaminetur,··etc. ISICH. Id est nihil omittat ex his quæ expediat sacerdotem docere, etc., usque ad cohabitantium enim non poterit ignorare peccatum.'

LEV 21:2 Multiple spaces in '21.2··Nisi tantum in consanguineis.··HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Super omnem animam quæ mortua est, etc., usque ad minoribus vero aliquid indulgetur.'

LEV 21:5 Multiple spaces in '21.5··Non radent caput.··ID., ibid. Summus autem pontifex, etc., usque ad quibus Christus donavit ut lumen sint. Non radent caput,··etc. ISICH. Nimis ægre dolere sacerdotes de mortuis prohibet lex, etc., usque ad ut possit exhortari, arguere, increpare. Non polluent nomen,··etc. ID. Quod est magnum in gentibus. Vos autem, dicit Malachias, polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini deserta est Malach. 1.. In peccato enim sacrificii nomen Dei polluunt sacerdotes.'

LEV 21:7 Multiple spaces in '21.7··Scortum,··etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet, quod non nisi virginem ducat uxorem. Quæ repudiata est,··etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, nec prædicere ejus observantiam litteralem.'

LEV 21:8 Multiple spaces in '21.8··Sint ergo sancti,··etc. Si sacerdotes datam jam sibi a Deo sanctificationem custodiunt, sanctificant ipsum Deum: qui cum in natura sanctus sit, a participibus gloriæ suæ voluit sanctificari.'

LEV 21:9 Multiple spaces in '21.9··Sacerdotis filia,··etc. Grave est cujuslibet filiam fornicari, sed maxime sacerdotis, qui debet habere filios subditos in omni castitate. Sacerdotis filia.··Synagoga non solum uxor, sed et Dei filia appellatur; sed utrumque depravans, aliena facta est. Unde: Relinquetur filia Sion sicut umbraculum vineæ,··etc. Isa. 1.. Et alibi: Fornicata est mater eorum Ose. 2.: quod igne sit exusta, incendii monstrant vestigia.'

LEV 21:10 Multiple spaces in '21.10··Pontifex,··etc. Christus magnus Dominus noster, et magna virtus ejus,··qui pro nobis factus est sacerdos et hostia. Consecratæ sunt.··Alii sacerdotes in sanguine vituli et arietis consecrabant, vel consummabant, scilicet, manus suas: ipse vero proprio sanguine, crucifixis manibus. Vestimenta non scindet,··etc. ISICH. Ex quo enim Verbum caro factum est, etc., usque ad hæc vere sancta sunt indumenta.'

LEV 21:11 Multiple spaces in '21.11··Ad omnem mortuum,··etc. ISICH. LXX: Animam mortuam. Anima quæ peccaverit ipsa morietur Ezech. XVIII; Isa. 53.. Hac morte maxime gentes perierunt, quæ nec legem nec doctrinam habuerunt; sed Christus peccata omnium tulit, et tamen impollutus mansit. AUG. quæst. 81 in Lev. Ad omnem mortuum,··etc. LXX: Super omnem animam mortuam non introibit.··Quomodo dicat animam mortuam, etc., usque ad quod secundum non prohibuit.'

LEV 21:12 Multiple spaces in '21.12·· ID., quæst. 82. De sanctis non exibit.··Dum scilicet eorum funera celebrantur, de sanctis prohibitus est exire, etc., usque ad quod nonnullis diebus non imponebatur incensum. Super patre.··ORIG., hom. 14 in Lev. Omnis homo in patre et matre pollutus est, etc., usque ad vel cœlestis matris libertatem indigna peccati servitute maculant. AUG., quæst. 85 in Levit. Quæri potest, etc., usque ad sicut de ipso Aaron Scriptura testatur. Ego Dominus.··AUG. quæst. 84. De Moyse etiam dictum est, etc., usque ad nec superflua judicata est visibilis sanctificatio, quia invisibilis præcessit.'

LEV 21:13 Multiple spaces in '21.13··Virginem ducet uxorem.··HIERON., epist. ad Fabiolam. Vidua est cujus maritus, etc., usque ad unde: Despondi enim vos uni viro virginem castam,··etc. Nolo discipulam conjugemque pontificis quidquam habere veteris hominis. Si consurreximus cum Christo, quæ sursum sunt sapiamus,··præteritorum obliti, futurorum avidi. Infelix Simon qui post baptismum de antiquo matrimonio cogitavit, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit.'

LEV 21:14 Multiple spaces in '21.14··Viduam autem et repudiatam,··etc. ORIG., hom. 12 in Levit. Qui peccat, abjectus est; etiam si episcopus tacet, vel ignorantia, vel negligentia, non prodest hujusmodi gratia; animam abjectam Christus non ducit uxorem, nec pollutam, quæ scilicet tantum peccatum voluit et optavit, quia magnus pontifex omnino puram requirit animam, quam sibi jungat et unum spiritum efficiat. Qui peccat ad mortem, abjectus est; qui venialiter, pollutus est. Sordidam,··etc. Quæ vadit post amatores, scilicet dæmones, qui animam pulchram, id est, ad imaginem Dei factam, adulterare cupiunt.'

LEV 21:17 Multiple spaces in '21.17··Homo de semine.··ISICH. Hæc secundum litteram tantum, etc., usque ad valde per contumeliam refragatur.'

LEV 21:18 Multiple spaces in '21.18··Si cæcus ISICH. Lumen contemplationis ignorans, præsentis vitæ tenebris pressus, qui dum venturam lucem diligenter non conspicit, nescit quo porrigat operis gressum. Si claudus.··ID. Qui scilicet videt quo pergere debeat, sed infirmitate mentis non potest facere quod desiderat. Si parvo, vel grandi, vel torto naso.··ID. Parvo naso est, qui ad tenendum mensuram discretionis idoneus non est: naso enim odores fetoresque dis cernimus. Nasus grandis et tortus, est discretionis immoderata subtilitas, quæ plus quam oportet vel decet excrescens, actionis confundit rectitudinem.'

LEV 21:19 Multiple spaces in '21.19··Si fracto pede.··ISICH. Qui viam Dei pergere non potest, et boni operis exsors est, non ut claudus, qui saltem cum infirmitate tenebat'

LEV 21:20 Multiple spaces in '21.20··Si gibbus.··ID. Terrena sollicitudine pressus ad superna non respiciens, inferiora tantum inspiciens. Si lippus.··Lippus, cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed operatio carnalis obscurat. In lippis enim pupillæ sanæ sunt, sed humore defluente palpebræ grossescunt, cujus crebra infusione acies etiam pupillæ vitiatur. Si albuginem.··ID. Albuginem habet qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiæ vel justitiæ cæcatur. Pupilla enim nigra videt, alba non videt: quia sensus humanæ cogitationis si stultum se vel peccatorem intelligit, cognitionem intimæ claritatis apprehendit: si candorem justitiæ vel sapientiæ sibi attribuit, a superna cognitione se excludit. Si jugem scabiem.··ID. Cui scilicet petulantia carnis sine cessatione dominatur in mente. In scabie namque fervor viscerum ad cutem trahitur, in quo luxuria signatur, quia similiter cordis tentatio ad operationem prosilit. Si impetiginem in corpore.··GREG. Past., part. 1, cap. 11. Impetiginem habet in corpore, etc., usque ad quia per omnia vitia animum supplantat. Radix enim omnium malorum est cupiditas I Tim. 6.. Vel herniosus.··Alii, ponderosus,··quia scilicet turpitudinem non exercet in opere, sed adhuc continua cogitatione gravatur in mente: qui totis cogitationibus ad lasciviam defluit, tanquam in corde gestans pondus turpitudinis.'

LEV 21:21 Multiple spaces in '21.21··Omnis qui habuerit maculam Quisquis cuilibet horum vitiorum subjicitur, panes Domino offerre prohibetur, ne aliena delicta diluere non valeat, quem adhuc propria delicta devastant. AUG., quæst. 35 in Lev. Ablata est omnis dubitatio, etc., usque ad a quo incensum necesse erat imponi. Oportet sacerdotem esse animo et conversatione immaculatum, quem sicut Moses duodecim maculis juxta LXX mundum esse præcepit: sic Paulus duodecim conservare eum monuit dicens: Non superbum, non iracundum, non vinolentum,··etc. I Tim. 2. Est enim Dei dispensator, qui subjectis debet virtutibus præcellere. Hoc quoque in Ecclesia fit si quis maculatus fuerit, et pœnitendo cessaverit, sanctis communicare non prohibetur: ministrare autem, vel ad velum accedere et ad altare non licet. Velum enim et altare corpus Christi est, unde Paulus: Habemus altare de quo comedere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt Hebr. 13.. Et alibi: Habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem ejus Hebr. 10.. Et contaminare non debet,··etc. Inordinate agendo populum scandalizent, putantes superfluum esse Dei ministerium, et justitiam et judicium.'

LEV 21:24 Multiple spaces in '21.24··Locutus est Moyses,··etc. Moysi dignitatem commendat: aliis enim pauca, ipsi vero loquitur Deus omnia, quia justus est et imago Christi est. Nos quoque monet majoribus et perfectioribus attendere, qui continue fruuntur æterna visione.'

LEV 22:2 Multiple spaces in '22.2··Quæ ipsi offerunt,··etc. Quæ obtulerunt scilicet sacerdotibus, per eos Domino offerenda. Nota sanctificationis genus quod fit voto et devotione offerentis; sed utrum homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re seipsos vovent, observandum est.'

LEV 22:3 Multiple spaces in '22.3··Omnis homo qui accesserit,··etc. Quasi, non solum a ministerio et mystico officio abstineat, sed nec tangat quæ oblata sunt, mundus enim ad munda debet accedere.'

LEV 22:4 Multiple spaces in '22.4··Qui fuerit leprosus,··etc. Non sensibilem leprosum abominatur, qui invitus patitur, sed spiritualem: quod ibi exponit: Qui tetigerit immundum super mortuo,··sive, juxta LXX: Omnem immunditiam animæ,··id est peccatum. Ex quo,··etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Si quis sacerdotum semine fluxerit, usque ad nullius alterius more teneatur.'

LEV 22:9 Multiple spaces in '22.9··Custodiant,··etc. Præcepta Domini custodientibus ea causa sunt justificationis et salutis; transgredientibus vero, peccati et mortis, et præcipue in perceptione sanctorum. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit,··etc. I Cor. 11.'

LEV 22:10 Multiple spaces in '22.10··Inquilinus sacerdotis,··etc. ISICH. Qui non pure nec diligenter in Ecclesia versatur, tanquam migraturus, scilicet gloriæ aut quæstus causa, tanquam mercenarius memoratur: qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ Joan. 10..'

LEV 22:12 Multiple spaces in '22.12··Cuilibet ex populo nupta.··ID. Non sufficit in fide Christi nutriri: permanere et crescere in ea debemus; nec alienigenarum cuilibet, id est alienæ a Deo doctrinæ, vel legi vel actioni commisceri: nec quia de patribus sumus fidelibus, ideo de sanctis præsumamus, sed ubi et ipsi fideles persistamus.'

LEV 22:14 Multiple spaces in '22.14··Qui comederit de sanctificatis,··etc. ISICH. Sancta sanctorum, etc., usque ad Unde Salomon: Cum sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ posita sunt ante te Prov. 23.. Addet quintam,··etc. LXX: Super ipsum.··Quinta ergo non aliunde, sed de ipso et cum ipso, vel super ipsum addi jubetur: hic est sermo prolatus ab ipso Christo super Dominicum mysterium. Ipse nos ab ignorantia removet, nec carnale vel terrenum aliquis putet. Hic bene quinta dicitur, quia spiritus et sermo quem tradit quinque sensus nostros componit; nec solum gustum producit ad mysterium, sed auditum et visum, tactumque et odoratum, ut nihil terrenum de his quæ superna sunt suspicemur. Et dabit sacerdoti in sanctuarium.··ISICH. Sanctificationem mystici sacrificii, et a sensibilibus ad intelligibilia translationem vero sacerdoti oportet dari: quia per ejus virtutem et sermonem sanctificata sunt quæ videntur, ut omnes excedant sensus.'

LEV 22:15 Multiple spaces in '22.15··Filiorum Isræl.··Fidelem populum significat, qui per hoc mysterium Deum videt: et quicunque Deo consecrat in Dominicum sacrificium, sancta sanctorum sunt, quia ex eis conficitur corpus Christi. Ipse enim est primitiæ nostræ conspersionis: ideo recte ex nostris subsistit primitiis.'

LEV 22:17 Multiple spaces in '22.17··Locutus est Dominus,··etc. ISICH. Non solum sacerdotes, etc., usque ad aliter enim non suscipietur.'

LEV 22:18 Multiple spaces in '22.18··Homo de domo Isræl,··etc. Ad litteram quoque, si offeras bovem vel ovem aut capram, aut aliquid hujusmodi, sacerdotibus primitias dando, vel pauperes pascendo, vel divina ædificia constituendo, vel aliquid quod pertineat ad ipsum Deum faciendo ideo enim holocaustum dicitur, impolluta sit hæc oblatio; non tamen pollutionem nominat, ut spiritualem intelligamus pollutionem quæ est ex rapina, injustitia, avaritia, et hujusmodi.'

LEV 22:21 Multiple spaces in '22.21··Homo qui obtulerit,··etc. Præcepit oblationem populi mundam esse: adjungit quales ministri debeant esse et offerre. Pacificorum,··etc. Quæ valeant ad salutem et pacem: etsi non possit perfecte philosophari, sicut qui omnia reliquit, qui studet virginitati et hujusmodi. Stella enim differt a stella in claritate I Cor. 15..'

LEV 22:22 Multiple spaces in '22.22··Si cæcum fuerit,··etc. Qui Deum ignorat et ejus ministerium, nec aliis potest exponere; unde circa se et circa alios, et circa ministerium, negligenter agit. Unde: Videte quoniam omnes nesciverunt, universi canes muti, non valentes latrare Isa. 56.. Si fractum.··Pede vel manu: cujus actio scilicet vel voluntas debilis est vel distorta, non est dignus salute et sacris altaribus. Si cicatricem.··Detractorem notat: pessimus enim hic moribus et asperrimum vulnus non facile mitigatur. Si papulas.··LXX: linguam incisam:··qui scilicet propter sordidam vitam perdidit docendi fiduciam; unde David: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas?··etc. Psal. XLIX. Scabiem vel impetiginem.··Fornicator significatur, qui maculat corpus suum. Qui enim fornicatur, in corpus suum peccat I Cor. 6.. Non offeretis ea Domino.··LXX: Non offerent hæc Domino:··tales enim ministerio altaris non sunt offerendi. Sacrificium pacificorum non addit sicut superius, ut de ministris altaris hoc dici intelligamus qui holocaustum debent esse, et vitam perfectam et consummatam agere. Aure et cauda amputatis,··etc. Aure amputatus est, qui inobediens est, qui verbis turpibus delectatur, bona aversatur. Voluntarie,··etc. Talis enim vel mandata operatur, et dicitur bos; vel simplex est, et ovis appellatur. Ideo non omnino adversamur, aut in parte inimici deputamus, sed docemus et exhortamur. Vel tusis,··etc. Qui illatis tentationibus cedit, et animæ fortitudinem perdit. Non enim oportet hæc pati, nec cedere hosti affligenti. Unde: Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus Psal. 41.? Ablatisque.··Qui una actione prava quasi cultro seipsum abscindit a conjunctione Dei, privatus prole virtutis et signis virilitatis: alter enim est qui paulatim conteritur.'

LEV 22:27 Multiple spaces in '22.27··Bos ovis et capra.··ISICH. Mater omnium natura est, etc., usque ad unde Salomon: Ante mortem non laudes hominem Eccli. 11..'

LEV 22:28 Multiple spaces in '22.28··Non immolabuntur.··ISICH. Legale pascha significat, quia hæc Moyses in die paschatis tradidit immolanda Judæis, dicens: Immolabis pascha Domino Deo tuo; oves,··etc. Deut. 16.: hoc pascha celebrare non possunt qui verum susceperunt. Una die,··etc. ID. Quia vetus pascha tempus suum habuit, etc., usque ad:··In crastino Christum crucifixerunt.'

LEV 23:1 Multiple spaces in '23.1··Hæ sunt feriæ Domini.··ISICH. Si subtiliter attendas præsentia, etc., usque ad requiescit sabbato intelligibili.'

LEV 23:4 Multiple spaces in '23.4··Hæ sunt ergo.··Non Domino, sicut aliæ omnes, sed Domini proprie, quibus hoste devicto genus humanum salvavit, et a captivitate reduxit Exod. 2..'

LEV 23:5 Multiple spaces in '23.5··Quartadecima die,··etc. ISICH. Interrogemus Judæos, etc., usque ad in qua pascha nostrum immolatus est Christus, etc. Phase Domini est.··Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissimæ horæ et vespertinæ reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorum Psal. 18., scilicet apostolorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Ad vesperum quoque, vel in vespere medio, pascha proprium præveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat jam quando Judas, accepta buccella, ad prodendum exivit: sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azymorum prædicavit.'

LEV 23:6 Multiple spaces in '23.6··Septem diebus,··etc. Si vere pascha celebrare volumus, septem diebus, id est semper, ab omni malitia azymi esse debemus, et maxime a Judaico errore. Unde ait Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5..'

LEV 23:7 Multiple spaces in '23.7··Omne opus,··etc. Qui facit peccatum servus est peccati Joan. 8.. Non debemus servire peccato, cum pascha celebramus, in quo a peccato nos liberavit Christus. Servile,··etc. Non permittit agere servilia, aliis diebus quibus nos prohibuit, unde subdit: sed offeretis sacrificium in igne Domino.'

LEV 23:8 Multiple spaces in '23.8··Sacrificium,··etc. LXX: holocaustomata,··ubi innuitur quod ab omnibus cessare jubet servilibus; præterea non solum primam, sed et septimam nominavit, ut totam comprehenderet vitam humanam, quia initium, hæc finis, in quo omnia possunt comprehendi.'

LEV 23:11 Multiple spaces in '23.11··Altero die.··Potuit dicere secunda azymorum: sed ne ad sequentem diem nostram duceret intentionem, scilicet in crastinum primæ, dixit, altera die significans resurrectionem quæ successit passioni, sicut dies diei.'

LEV 23:12 Multiple spaces in '23.12··Atque in eodem die.··Resurrectionis, id est, elevationis manipuli, id est, quando resurrectionem celebramus, Dominici sacrificii oblivisci non debemus, ex quo oblatus est manipulus.'

LEV 23:13 Multiple spaces in '23.13··Duæ decimæ.··Oportet enim perfectam humanitatem et perfectam divinitatem in unum convenire: in oleo, id est, per eam quam circa nos habuit misericordiam; sic enim sacrificium odor suavitatis Domino invenitur, si quæ de eo digna sunt intelligimus. Liba quoque.··Ecce intelligibilis oblatio Melchisedech, quæ in pane et vino perficitur Gen. 14.; inde quarta pars hinc offertur, ut per quartam partem evangelica doctrina significetur; per libationem vero sermo Dominicus, quo ait: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum Matth. 26..'

LEV 23:14 Multiple spaces in '23.14··Panem.··Oblatio præsentium donorum, quæ est Christi mysterium, reconciliavit nos Deo, et cibum præparavit novum. Polentam.··LXX:, id est sata nova tosta non manducabitis, vel manibus contrita et emundata: sic enim, chidra, alii interpretantur, quia Christi præcepta actionem et correctionem quærunt Matth. 11..'

LEV 23:16 Multiple spaces in '23.16··Quinquaginta dies, et sic,··etc. Hæc dies Dominica est, in qua Pentecostes festivitatem celebramus, quam Judæi nec secundum litteram, nec secundum spiritum celebrant, qui nec dies secundum legem numerant. Offeretis novum sacrificium,··novum non vetus, non sæculare. Adveniens siquidem Spiritus totam vitam humanam renovavit, quia Christi institutionem confirmavit, et vitæ confirmationem in illis perfecit: unde, De meo accipiet, et annuntiabit vobis Joan. 16.. Ideo non in alia die advenit, sed in qua resurrectio fuit, et oblatus manipulus intelligibilis, ut ostendat quia nova conversatio resurrectione Christi et adventu Spiritus sancti perfecta est.'

LEV 23:17 Multiple spaces in '23.17··Habitaculis vestris,··etc. Quia est habitaculum præcipuum, de quo dicitur: Beati qui habitunt in domo tua, Domine Psal. 82.. Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem,··etc. Psal. 26.. Panes primitiarum.··Primus enim Dominus Evangelium cum lege perfecit et docuit. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5.: hinc enim legem conjunxit Evangelio. Hinc Lucas ait: Quæ cœpit Jesus facere et docere,··etc. Act. 1.. De duabus decimis,··etc. De doctrina scilicet, quæ perfectam divinitatem et perfectam humanitatem docet, nec aliter possunt coqui nisi per talem doctrinam.'

LEV 23:18 Multiple spaces in '23.18··Septem agnos.··Pro septem donis Spiritus sancti, quæ vocat agnos, quia Spiritus sanctus unum est cum Christo, de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, ideo nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto Joan. I; I Cor. 12.. Et arietes duos.··Quibus inimicus ventilatur. Hæc sunt superiora mandata, et virtutes, quas aliæ sequuntur ut oves, verbi gratia: Vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus Matth. 9.. Cum libamentis,··etc. Quæ sunt scientia et correctio; unde: Deo autem gratias, qui odorem scientiæ suæ manifestat per nos, quia Christi bonus odor sumus,··etc. II Cor. 2..'

LEV 23:19 Multiple spaces in '23.19··Duosque agnos,··etc. Mandata pacis et sanctimoniæ, unde: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam,··etc. Heb. 12.. Hæc quia apostolico sermone dicta sunt, præcipit offerri cum panibus primitiarum, qui doctrinam Christi significant. Unde in sequentibus: Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum Joan. 10..'

LEV 23:20 Multiple spaces in '23.20··Cedent in usum,··etc. In usum ejus sacerdotis, id est, Christi, qui est sacerdos noster et Dominus noster: ipsius sunt panes primitiarum et agni mandatorum, ipse in Paulo loquebatur, ipse omnia quæ dicta sunt obtulit; primus pacem discipulis annuntiavit, et sanctimoniam custodivit, sicut Sanctus sanctorum.'

LEV 23:21 Multiple spaces in '23.21··Celeberrimum.··In quo gentium vocatio non modo prædicta est, sed impleta: quando Parti et Medi et Elamitæ, et cæteræ gentes audierunt apostolos loquentes variis linguis magnalia Dei Act. 2..'

LEV 23:22 Multiple spaces in '23.22··Postquam,··etc. Eadem superius dixisse videtur, sed ibi: Non complebitis missionem vestram;··hic autem ait: Non secabitis eam usque ad solum,··et differentiam innuit ipsa mutatio verborum. Segetem terræ,··etc. Conversationis, cujus messio post resurrectionem Christi, et adventum Spiritus sancti, non tamen omnem scientiam, quam in futuro sumus habituri, tradit verbum prædicationis. Sunt enim quæ nunc non possunt nobis revelari Matth. 8., unde in prædictis festivitatibus hanc legem interposuit. Pauperibus et peregrinis.··LXX: pauperi et proselyto,··id est Christo, qui non habuit ubi caput reclinaret, et in propria venit, et sui eum non receperunt.··Hic solos intelligit qui remanent; unde: O altitudo sapientiæ et scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!··Rom. 11.'

LEV 23:24 Multiple spaces in '23.24··Mense septimo prima die mensis.··Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit Gen. 2.; et sua requie nostram significavit; unde: Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus suis, sicut Deus a suis Heb. 4.. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde: Filioli, novissima hora est I Joan. 2.. Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis,··etc., et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Matth. 11.. Clangentibus tubis.··Quia prædicat Salvatoris resurrectionem, quæ memoriale est generalis resurrectionis, quæ secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc.'

LEV 23:25 Multiple spaces in '23.25··Omne opus servile non facietis in eo.··Quasi [sicut] non est opus servilia agendi: ante fecistis, sed sicut exhibuistis membra vestra iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete servire justitiæ in sanctificationem Rom. 6.: hoc est enim verum holocaustum.'

LEV 23:27 Multiple spaces in '23.27··Decimo die,··etc. ISICH. Propitiationem et a peccatis liberationem acquiri in humilitate et afflictione animæ ex his intelligimus. Hanc debemus agere a vespere, id est a pœnitentia incipere quam fecit Christus initium prædicationis suæ Matth. 4.: pœnitentiæ superædificanda est vita bona et virtutibus consummata. Unde adjecit: Et offeretis holocaustum Domino.'

LEV 23:28 Multiple spaces in '23.28··Dies propitiationis.··ISICH. Duo significat, quia in hoc tempore propitiationem suscipiemus, et ideo in illo ab omni malo abstinere debemus.'

LEV 23:31 Multiple spaces in '23.31··Nihil ergo.··Semper a malis et superfluis significat esse cessandum. Unde et Dominus nec causam dicere concedit, nec cogitare quid comedatur, aut quid bibatur, aut induatur, verum enim et sabbatum sabbatorum annuntiavit.'

LEV 23:32 Multiple spaces in '23.32··Affligetis.··Recapitulatio est humilitatis, quæ est fundamentum et basis virtutum. Unde Dominus ait: Quicunque se humiliaverit sicut parvulus iste, hic est major in regno cœlorum Matth. 18..'

LEV 23:34 Multiple spaces in '23.34··A quintodecimo die.··ISICH. Hoc numero inchoatur festivitas, etc., usque ad ædificatio non manufacta in cœlis habetur II Cor. 5..'

LEV 23:36 Multiple spaces in '23.36··Dies quoque.··ID. Nota eadem de primo et de octavo dici, quia scilicet resurrectionis dies secunda est, et initium futuri sæculi. Primus, in Christo est conversationis principium et futurorum exordium; octavus vero præsenti succedit sæculo, quod significat in septenario. Præterea sancti habent requiem et vitam futuram in hac vita. Unde apostolis dictum est: Regnum Dei intra vos est,··etc. Cœtus.··LXX: egressus, quia hinc exitus, ibi habitatio, unde: Cupio dissolvi et esse cum Christo Philipp. 1..'

LEV 23:37 Multiple spaces in '23.37··Hæ sunt feriæ Domini,··etc. ID. Legislatori consonat Paulus, etc., usque ad vel in periculis, vel voluntarie promittimus.'

LEV 23:39 Multiple spaces in '23.39··A quinto decimo,··etc. Quintusdecimus ex septem et octo compositus, Evangelicam prædicationem significat, quæ consistit ex præsenti vita et futura, hanc componit, illam præparat. Die primo et die octavo.··ID. Qui est octavus, etc., usque ad quia fidelibus legem facientibus requies in futuro servatur.'

LEV 23:40 Multiple spaces in '23.40··Die prima fructus.··ID. Fructus est Christus, etc., usque ad in tempore suo. Spatulasque palmarum,··etc. Juvenescentia justitiæ germina, quia justus ut palma florebit;··quia vero de palma nihil respuitur, nec de his qui juste vivunt, addit, et ramos ligni densarum frondium. Et ramos ligni.··Omnes scilicet virtutum fructus, sed maxime misericordiam, quam oportet esse continuam et permanentem. Unde: Oleum de capite tuo non deficiet Eccle. 9.. De torrente,··etc. De præsenti scilicet vita, quæ fluit tanquam torrens, tentationibus et tribulationibus ebulliens, unde: De torrente in via bibet, propterea et exaltabit caput Psal. 109., in cruce, scilicet, pendens.'

LEV 24:2 Multiple spaces in '24.2··Præcipe filiis Isræl.··ISICH. Candelabrum evangelica vita, etc., usque ad ubi misericordes abscondunt thesauros.'

LEV 24:3 Multiple spaces in '24.3··Usque in mane,··futuri sæculi: scilicet tunc enim non erit tempus orandi, vel eleemosynam dandi, unde: Ne dicas amico tuo, Vade et revertere, et cras tibi dabo: nescitis enim quid pariat superventura dies Prov. 3, 27..'

LEV 24:4 Multiple spaces in '24.4··Super candelabrum,··etc. Christus, qui est lumen verum et illuminat omnem hominem venientem.··Et peccatum non fecit, nec inventus est dolus,··etc. Isa. 53.. Super hunc ardet lucerna, id est Spiritus sanctus, qui in igneis linguis super discipulos apparuit: huic purissimum oleum, id est mundam vitam debemus offerre, scientes quia non omnes possunt incendere illum scilicet ignem, sed solus Christus et filii ejus, qui plenus Spiritu ait, Spiritus Domini super me Isa. 61.. Qui etiam ait, Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?··Luc. 12. Hunc insufflans, quasi incendens ait: Accipe Spiritum sanctum,··etc. Joan. 20.. Hæc autem lucerna non accenditur, nisi per vitam et conversationem mundam, vel accensa cito exstinguitur, unde: Spiritum nolite exstinguere,··etc. I Thes. 5..'

LEV 24:5 Multiple spaces in '24.5··Accipies quoque.··BEDA, lib. I de Tabernac., cap. 7, tom. 2. Duodecim panes in mensa tabernaculi, etc., usque ad ut per labores et opera bona vitæ temporalis ad eam properemus. Coques ex ea duodecim.··ORIG., hom. 13 in Exod. Sermo Domini panis est, sed multiformis, etc., usque ad panis super mensam ponitur mundam, scilicet super mentem sanctam et puram.'

LEV 24:10 Multiple spaces in '24.10··Ecce autem,··etc. ISICH. Mulier Isrælitis, etc., usque ad qui in Christo blasphematur. Ecce autem.··ORIG., hom. 14 in Lev. Duo litigant: unus ex integro Isrælita, etc., usque ad interdura enim qui foras mittitur, intus est; et qui foras est, intus videtur retineri.'

LEV 24:12 Multiple spaces in '24.12··Miseruntque eum,··etc. Moyses non ex auctoritate sua sententiam profert contra blasphemantem, sed Dei præcepto reservans, mittit in carcerem: lex enim odit eum qui blasphemat, contra quem frequenter Trinitatem prædicat, sed non manifeste sicut Evangelium; ideo illum ad judicium Evangelii reservavit. Qui non credidit in Filium, jam judicatus est Joan. 31., et hujusmodi.'

LEV 24:15 Multiple spaces in '24.15··Homo qui,··etc. Locutio est tanquam dicatur: homo ille aut ille, id est quicunque homo. Non sicut quidam putant, homo homo ita dici, tanquam laudabiliter, quasi homo; sed homo homo, id est qualiscunque, velut etiam similis pecori, sed qui vere sit homo, quem sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur. Homo,··etc. AUG., quæst. 87 in Lev. Si maledixerit Deum suum, peccatum accipiet. Nominans autem nomen Domini morte moriatur;··quasi aliud sit maledicere Deum suum, etc., usque ad notandum est locutionis genus. ISICH. LXX: Homo homo,··etc., usque ad sicut filius Isrælitidis nominavit et blasphemavit Josue 7..'

LEV 24:17 Multiple spaces in '24.17··Qui percusserit et occiderit hominem.··LXX: Qui percusserit animam hominis,··etc., id est qui ad iniquitatem traxerit. Animam vero, animalem hominem intelligit, qui non percipit quæ sunt Spiritus Dei. AUG., quæst. 88 in Lev. Qui percusserit animam hominis et mortuus fuerit,··etc. Non ait, etc., usque ad hoc est enim animam hominis esse percussam.'

LEV 24:20 Multiple spaces in '24.20··Fracturam,··etc. LXX: Contritionem pro contritione,··id est, si docendo, suadendo, scandalizando, aliquam virtutem proximi contriverit. Dentem pro dente.··Virtutem loquendi. Dentes enim pro verbis accipiuntur, unde: Filii hominum, dentes eorum arma et sagitæ,··etc. Psal. 59.. Et pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores Gen. 49.. Clariora enim et apertiora sunt verba Evangelii lacte legis.'

LEV 24:21 Multiple spaces in '24.21··Qui percusserit,··etc. Hæc secundum litteram Judæis erant necessaria, qui non poterant capere: Si quis percusserit te in dexteram maxillam, præbe illi et alteram Matth. 5.. Sed cum essent malevoli, mala inferre volebant, et non pati. Ideo metu alternæ pœnæ erant a scelere revocandi.'

LEV 24:23 Multiple spaces in '24.23··Et eduxerunt,··etc. Experimento ipso egem confirmatam ostendit, ut et tu blasphemare imeres, et peccatum fugeres, quod non solum princeps, sed tota multitudo vindicat. Omnes enim communiter blasphemos debent punire, qui omnium auctori non metuerunt detrahere, et omnes ab eo separare.'

LEV 25:1 Multiple spaces in '25.1··Locutusque est Dominus,··etc. Quando ingressi,··etc. ISICH. Terra, conversatio bona, de qua dicitur: Spiritus tuus bonus deducet me in terrum,··etc. Psal. 142..'

LEV 25:3 Multiple spaces in '25.3··Sex annis,··etc. Dum sumus in hac vita, et in visibili creatura sumus, quam significat senarius. Sex enim diebus creata sunt omnia quæ videntur: septimo autem anno sabbatum erit terræ Domini. Cum enim post præsens tempus sabbatum venerit, de quo Paulus ait: Relinquitur sabbatismus populo Dei, quem dies septima significat, in qua requievit Deus ab omnibus operibus suis, scilicet visibilibus Hebr. 4., jam non erit operandi tempus. Seres agrum,··etc. Per agrum et vineam, cum illum seminari, et illam amputari prohibuit, omne genus agri intelligendum est: neque enim in oliveto vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est.'

LEV 25:5 Multiple spaces in '25.5··Quæ sponte,··etc. Eorum scilicet quæ hic facimus, in futuro fructum manducabimus; unde: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit Psal. 127..'

LEV 25:6 Multiple spaces in '25.6··Sed erunt,··etc. Non prohibet Dominum vesci eis quæ sponte sunt, sed reponere in usum proprium.'

LEV 25:8 Multiple spaces in '25.8··Numerabis quoque.··Interrogemus Judæos, si septimum diem ut aiunt legislator honoravit, et ab operibus vacare præcepit, quare quinquagesimum annum celebrari præcepit: septem enim hebdomadæ annos quadraginta novem faciunt. Non ergo quinquagesimo vacare oporteret, nisi mysterium lex significaret, quod Judæorum infirmitas non caperet. Duplex enim a Deo visibilium omnium significatur consummatio; una cujusque singularis, altera omnium communis, quando tempus operandi non erit; in superioribus primam, in his insinuat secundam. Septem.··In hebdomada dierum humanum sæculum dividitur. Cum igitur hic numerus multiplicatus in semetipso fuerit, et tota completa ætas sæculi, et tempus devolutum ad finem pervenerit, succedit quinquagesimus quasi quadragesimo nono anno, in quo erit resurrectio, unde subdit: Et clangens buccina mense septimo,··etc. Unde Apostolus: In tuba Dei descendent de cœlo, et mortui qui in Christo sunt resurgent incorrupti Thes. 4.. Oportet enim suscitantem præcedere tubam: ideo in quadragesimo et nono anno, in quo communis est consummatio, tuba canere præcepit.'

LEV 25:9 Multiple spaces in '25.9··Mense septimo.··Quia quasi septimo mense ætatis mundi Christus venit; primus mensis, qui in paradiso fuit; secundus usque ad diluvium; tertius usque ad Abraham; quartus usquequo descensum est in Ægyptum; quintus usque ad transmigrationem, sextus usque ad adventum Christi; septimus ipse adventus.'

LEV 25:10 Multiple spaces in '25.10··Sanctificabisque annum.··Quasi in sanctimonia exspectetur et cogitetur, pacem enim debemus sequi et sanctimoniam Hebr. 12., sine qua nemo videbit Deum. Unusquisque.··Patriarcharum et prophetarum est quædam familia hospitalis, cui præest Abraham. Est et alia castitatis, cui præest Joseph. Est et alia mansuetudinis, cui præest Moyses Gen. 18, XXXIX; Num. 12..'

LEV 25:14 Multiple spaces in '25.14··Quando vendes,··etc. Quisque vendere potest vel emere. Unde Paulus: Omnia vestra sumus sicut et vos nostra I Cor. 3.. Hoc secundum litteram moraliter informat, ut in contractibus proximis compatiamur, ne quis nimium molestus de pauperum necessitatibus negotietur, ne studeat possessiones aliorum acquirere, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim de fructibus agrorum recipere. Juxta numerum ISICH.. Id est secundum virtutem cujusque. Anni enim ætatem significant, in qua manifestatur quid possit quisque secundum corpus.'

LEV 25:16 Multiple spaces in '25.16··Quanto plures ID.. Id est, si potest multum operari, multum fructum exiget; si multum non potest, parum rependet; feret enim hic trigesimum, iste sexagesimum, ille centesimum fructum Matth. 13..'

LEV 25:18 Multiple spaces in '25.18··Facite præcepta.··Ne quis audita moderatione vendendi et emendi segnior fieret, et condescensio ipsa noceret, caute adjungit: Facite præcepta,··etc. Neminem siquidem vult vacare, sed secundum virtutem fructificare. Virtutem quoque conscientia cujusque examinat. Et judicia,··etc. ID. Non corrumpentes intentionem vel operationem eorum; velut si quis eleemosynam tribuit, non alii noceat ut alii prosit: præceptum enim quod eleemosynam fieri jussit, justam esse voluit. Quod si dixeritis,··etc. ID. Quia per duos annos terram vacare præceperat, ne conturbarentur tanquam solliciti quid comederent aut quid biberent, ait: Dabo benedictionem meam,··etc. Matth. 6.. Et notandum quia cum Christus dicat: Nolite cogitare de crastino,··lex jubet ne cogitent de tribus annis.'

LEV 25:21 Multiple spaces in '25.21··Dabo benedictionem.··ID. Christum. Unde benediximus vobis in nomine Domini,··id est, Christo, qui est nomen Patris. Qui Patrem nobis nominavit, et manifestavit; hic in sexto anno venit, id est, in perfectione, quam significat senarius; et ut hominem reformaret, quem formaverat die sexto, quod ibi sextus dies, hic sextus annus dicitur, quia inter formationem nostram et reformationem multa tempora defluxerunt.'

LEV 25:23 Multiple spaces in '25.23··Terra quoque.··AUG., Quæst. 90 in Lev. Alii codices habent, etc., usque ad quisquis habet, uti debet.'

LEV 25:25 Multiple spaces in '25.25··Si attenuatus.··ISICH. Quæ sit nostra substantia, etc., usque ad docet quomodo restituat. Potest redimere.··ISICH. Secundum illud, etc., usque ad ut quodammodo communis sit.'

LEV 25:28 Multiple spaces in '25.28··Usque ad annum Annus, quia omnes horas in se habet, et dies et menses, et circuitus omnes, perfectionem significat. Peccatum aut perfectum et diuturnum non nisi perfecta pœnitentia emendatur, in qua jejunium, oratio, cilicium, eleemosyna, et lacrymæ peraguntur: per hæc enim plena remissio acquiritur.'

LEV 25:29 Multiple spaces in '25.29··Qui vendiderit domum.··ID. Non exprimitur venditor, nec proximus, nec propinquus dicitur. Non enim unus est, sed totus populus: nec de cognatione Judæorum, sed Sodomæ et Gomorrhæ. Qui vendiderit domum,··etc. In superiori capitulo spiritualem cujusque conversationem exposuit, hic generaliter de synagoga vel Ecclesia tractare intendit, quia Ecclesia gentium libertatem accipit, synagoga in perpetuum servit, exceptis Levitis, id est apostolis, et qui adhærent eis. ORIG., hom. 15 in Lev. Qui vendiderit domum,··etc. De Jacob scriptum est, etc., usque ad semper pœnitentiam recipiunt, et semper redimuntur.'

LEV 25:31 Multiple spaces in '25.31··Agrorum jure.··ISICH. Quia in Evangelio proximi sunt, non legi. Ideo semper possunt redimi, et ex quo Christus venit usque ad secundum adventum per partes redimuntur. LXX: Ad agrum terræ æstimabuntur,··de quo scilicet dicitur: Simile est regnum cœlorum thesauro abscondito in agro,··id est Evangelio, in quo thesaurus est mysterium Christi.'

LEV 25:32 Multiple spaces in '25.32··Ædes Levitarum.··ORIG., hom. 15 in Lev. Si sacerdotalis fuerit domus vel Levitica, etc., usque ad satisfactionem scilicet desiderii.'

LEV 25:34 Multiple spaces in '25.34··Suburbana.··ISICH. Alii agri, id est conversationes virtutum, et doctrinæ. Hæ separatæ sunt a civitatibus eorum quæ per ipsos consistunt, et salvantur, et non venduntur, quia gratis accipiuntur, gratis dantur.'

LEV 25:35 Multiple spaces in '25.35··Si attenuatus fuerit.··ID. Mirare legislatoris sapientiam et pietatem; in humilibus enim sublimia exponit, secundum litteram vero dat regulam pietatis. Qui eduxi.··Quasi dicat: Sicut de dominio Ægyptiorum vos liberavi, et abjectis peccatoribus in terram Chananæorum jam mandatam induxi, ita nolo vos sub dominio peccatorum teneri, neque peccatorum societatem amplecti, sed cum pœnitere voluerint, et cohabitatione et facultatis largitione sustentetis.'

LEV 25:39 Multiple spaces in '25.39··Si paupertate.··Multa pietate littera plena est, sed spiritualis intellectus plenior.'

LEV 25:40 Multiple spaces in '25.40··Sed quasi mercenarius.··Uterque subditus est, sed tamen hic liber est: sic qui per vos conversus est, subjectus quidem est, sed dignitate gratiæ divinæ frater est.'

LEV 25:43 Multiple spaces in '25.43··Ne affligas,··etc., quia in quo judicas, judicaberis: et eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis Matth. 17..'

LEV 25:44 Multiple spaces in '25.44··Servus et ancilla.··ISICH. Ostendit quid distet inter eos, quos ex infidelibus Deo salvamus, quosque jam fideles, et nobis similes vocationis et conversationis dignitate pro tempore virtutibus attenuatos corrigimus: hi enim usque ad jubilæum apud nos operantur, illi autem servi sunt perpetui.'

LEV 25:45 Multiple spaces in '25.45··Qui ex his.··ISICH. Judæorum cognati hæretici, qui eadem nobiscum prædicant mysteria, quasi sint in terra nostra: sed non recte et perfecte credunt. Hos habebitis.··ID. Quos de gentibus aut de Judæis aut de hæreticis convertimus, quasi servos et ancillas in perpetuum acquirimus: quia pro eis doctrinæ pecuniam expendimus, et filiis nostris, id est discipulis docendos tradere possumus, sicut Paulus Tito Cretenses, Timotheo Ephesios docendos commisit.'

LEV 25:46 Multiple spaces in '25.46··Fratres autem.··Quasi non eadem dignitate apud vos erunt, quos de impiis convertistis, et quos lapsos reparastis.'

LEV 25:47 Multiple spaces in '25.47··Si invaluerit.··ID. Id est, si noviter fidei vestræ conjunctus, Gentilis, vel Judæus, vel hæreticus, virtutibus claruerit, ut possit arguere et exhortari. Si invaluerit,··etc. Secundum litteram quantum diligat libertatem ostendit. Ideo enim Isrælitam alienis non permittit servire, sed præcipit redimi. Qui voluerit.··Turpe est hominem in fide ab infantia nutritum, talium subire magisterium, qui repente magistri facti sunt, unde Hieronymus: Heri in foro, hodie in altari; heri socius histrionum, hodie consecrator virginum.'

LEV 25:49 Multiple spaces in '25.49··Patruus,··etc. ID.. Patrueles sunt, qui nos in fide genuerunt, fratres eorum consimiles prædicatores, filii fratrum discipuli consimilium. Consanguineus.··ID. Qui remotior patruo vel patrueli, sed propinquior affini. Qui enim suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem abnegavit I Tim. 5.. Affinis.··ID. In cognatione fidei incarnationis Christi, qui de carne ejus et ossibus sumus. Sin autem.··ID. Pro libertate nostra et gloria Spiritus sanctus agit, et quemcunque servum peccati virtutibus redimi præcipit. Et ipse.··ID. Qui pauper factus est in peccato, cum prius virtute et doctrina dives esset, recte seipsum liberat dum exhortando, consulendo ad virtutem revocat.'

LEV 25:50 Multiple spaces in '25.50··Supputatis.··ID. Id est tractando apud se qua virtute, etc., usque ad ideo Dominus ait illi: Hodie salus huic domui facta est.'

LEV 25:51 Multiple spaces in '25.51··Reddet.··ID. Secundum ea quæ peccavit, oportet pretium reddere. Quod gula peccavit, jejunium corrigat; quod garrulitas admisit, silentium deleat, et similiter contrariis curantur contraria.'

LEV 26:1 Multiple spaces in '26.1··Non facietis.··Cultum idolorum tam visibilium quam invisibilium prohibet. Sculptile.··ISICH. In ædificiis domorum et possessionibus agrorum aliquam vestri memoriam sculpere cupientes. Nec insignem.··ID. Cumulum auri et argenti aut pretiosorum lapidum in quibus seducuntur avari, sic ut Gentiles in idolis.'

LEV 26:2 Multiple spaces in '26.2··Custodite.··ISICH. Ab omni malo abstinendo, et omni bono vacando: hoc est enim verum sabbatum.'

LEV 26:3 Multiple spaces in '26.3··Si in præceptis Quid fieri, quid vitari deberet, prædixit. In fine quæ observantibus præmia, quæ prævaricantibus supplicia debeantur enumerat. Si in præceptis.··ID. Hæc ad litteram stare non possunt, etc., usque ad quæ in hoc capite significantur. ORIG., hom. 16 in Lev. Si lex carnalis est, etc., usque ad, Joannes venit in spiritu et in virtute Eliæ. Mandata mea.··Quale est illud: Qui sabbatum non custodit ab omni synagoga lapidetur,··et hujusmodi. Dabo vobis pluvias,··etc. Et dabo, et superfluum est, consuetudine locutionis nostræ, sed more scripturarum additum. Temporibus.··ORIG. Tempore opportuno, non ebrio, non in aliis occupato: prudenter ergo conjiciat doctor cui ministret pluviam, et tritici mensuram, et cui debet lac dare, non det escam'

LEV 26:4 Multiple spaces in '26.4··Terra gignet.··LXX: Ligna campi dabunt fructum suum.··ID. Motus animæ, qui altiores sunt motibus terræ, id est, carnis nostræ, quorum fructus sunt charitas, justitia, mansuetudo et similia. Pomis arbores.··ORIG. Non potest arbor,··etc., usque ad de qua dicitur: Lignum vitæ est his qui apprehenderunt eam.'

LEV 26:5 Multiple spaces in '26.5··Apprehendet messium tritura.··ORIG. Anima quæ germinat ex verbo Dei, etc., usque ad cum conservis in tempore dispensandum remaneat. Apprehendet. Panis enim cor hominis confirmat, vinum lætificat Psal. 103.. Quæ de continentia, de observantiis et de custodiis mandatorum dicuntur, frumentum videntur, ex quo conficitur panis qui corda confortat. Ea vero quæ ad scientiam pertinent et occultorum exploratione lætificant mentem, vino et vindemiæ comparantur. Cor enim lætatur cum obscura [occulta] explanantur. Vindemiam.··Fructum animæ. Vindemia enim arbor est. Hæc autem simul habere, id est corpore et anima fructificare, magnæ benedictionis est. ISICH. Congregans enim anima virtutes suas mox desiderat alias. Unde: Quæ retro sunt obliviscens, ad priora me extendo Philip. 3.. Vindemia.··ORIG. Quasi dicamus, etc., usque ad ut de spiritu metamus vitam æternam. Panem vestrum.··Scilicet qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo; non qui plus abundat malis quam bonis. Absque pavore.··Si corpus stabile fuerit, et anima fructificaverit, securi erimus in terra nostra, quia caro non concupiscet adversus spiritum Galat. 4..'

LEV 26:6 Multiple spaces in '26.6··Et gladius non.··ISICH. Quia pax erit in finibus vestris; modo ex concupiscentiis sunt bella et lites.'

LEV 26:7 Multiple spaces in '26.7··Inimicos.··ID. Occisi jejunio, oratione, et similibus; unde: Hoc genus non ejicitur nisi cum oratione et jejunio Matth. 17.. Corruent.··LXX: In conspectu vestro morte vestra,··scilicet mortificatis membris vestris, quæ sunt super terram, id est, fornicatione, immunditia, et hujusmodi Col. 3..'

LEV 26:8 Multiple spaces in '26.8··Persequentur.··ORIG. Sicut quinarius sapientes indicat et insipientes, etc., usque ad ne credentes decipiant. ISICH. LXX, etc., usque ad persequi potest et vincere. Et centum.··Qui non tantum subtilem scientiam, sed et vitam perfectam habent, qui spiritualiter deculpantur, et ideo centum dicuntur, scilicet qui centenos afferunt fructus.'

LEV 26:9 Multiple spaces in '26.9··Respiciam.··Cujus respectus, salus. Respexit Dominus Petrum, et flevit amare. Si sol segetem non respiciat, manet infructuosa. Segetem cordis nostri respicit Deus, et radiis verbi sui nos illuminat, auget et multiplicat ut magni efficiamur; sicut magnus factus est Isaac, et magnus Moses, et magnus Joannes. Crescere.··In operibus bonis, ut parva magna. Unde: Quod uni ex minimis meis fecistis,··etc. Matth. 25. Multiplicabimini.··Ut pauca fiant magna vel multa. Unde: Si quod est aliud mandatum in hoc verbo restauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum Rom. 13..'

LEV 26:10 Multiple spaces in '26.10··Comedetis.··ORIG. Vetus lex et prophetæ, etc., usque ad et induimus novum.'

LEV 26:11 Multiple spaces in '26.11··Ponam.··Si prædicta habemus, abjecto veteri homine innovatum est cor nostrum: Venit ad nos Deus et habitat in nobis Col. 3.. Non abjiciet,··etc. ORIG. Audeo et dico quia anima Dei Christus est, sicut et verbum Dei sapientia Dei et virtus Dei I Cor. 1.. Tale est ergo ac si dicat: non abjiciet vos Filius meus. Anima.··AUG., quæst. 93 in Lev. Animam suam Deus vocat, etc., usque ad qui dicunt animam non habuisse Jesum.'

LEV 26:12 Multiple spaces in '26.12··Ambulabo.··ISICH. Homo factus. Unde: Hic est Deus noster, et non reputabitur alius ad eum; post hæc in terra visus est, et cum hominibus conversatus est Baruc. 3..'

LEV 26:14 Multiple spaces in '26.14··Quod si.··ISICH. Obedientium bona præcedenti capitulo expressit: quæ autem sint prævaricatorum mala, præsenti capitulo ostendit, quorum quædam ad litteram Judæi passi sunt: omnia vero secundum spiritum.'

LEV 26:16 Multiple spaces in '26.16··In egestate.··ID. Verbi Dei. Unde: Durus est hic sermo, quis potest eum audire?··Joan. 6. Quia intellectum legis transgrediebantur, ut evangelicum testamentum irritum facerent, obscure loquebatur eis, ne intelligerent.'

LEV 26:17 Multiple spaces in '26.17··Fugietis, nemine.··ID. Quia gentiles non persequentur ad expellendum, sed festinantes salutem eorum, secundum illud: Sequor autem, si quomodo comprehendam Philip. 3.. Sin autem.··ID. Hujusmodi distinctionibus frequenter utitur, etc., usque ad plenam et integram vindictam significat.'

LEV 26:18 Multiple spaces in '26.18··Addam correptionem.··LXX: Et apponam castigare vos septies,··etc. Etiam hic superfluum est. Septies autem pro omni numero est accipiendum.'

LEV 26:19 Multiple spaces in '26.19··Et conteram superbiam duritiæ vestræ.··Quia dicitis: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus unquam Joan. 3.: ideo gentibus servietis.'

LEV 26:23 Multiple spaces in '26.23··Gladium,··spiritus, quod est verbum Dei, quod per prædicatores Judæos convincit, ne Vetus Testamentum habere cum Evangelio contradicant. In urbes mittam.··Prophetas in quibus fideles munitiones et salutem inveniunt, inimici fugientes capiuntur, illic moriuntur apertis de Christo prophetis resistere non valentes.'

LEV 26:26 Multiple spaces in '26.26··Ita ut decem,··etc. ISICH. Panem doctrinæ non habent, etc., usque ad ideo non satiantur qui his panibus nutriuntur.'

LEV 26:27 Multiple spaces in '26.27··Sin autem,··etc. ID. Non solum legislator est Moyses, etc., usque ad et auctorem legis blasphemaverunt.'

LEV 26:29 Multiple spaces in '26.29··Carnes filiorum.··Id est discipulos, quos vobis assumitis in filios, ad eamdem doctrinam verbis validis, et animam corrumpentibus inducatis.'

LEV 26:30 Multiple spaces in '26.30··Cadetis inter ruinas.··Cadit enim populus cum Pharisæis spiritualiter cadentibus, quos quasi idola admirabatur populus traditionibus eorum intentus.'

LEV 26:31 Multiple spaces in '26.31··Urbes vestras.··Ad litteram vel libros prophetarum, in quibus sanctitatis fructum non inveniunt.'

LEV 26:34 Multiple spaces in '26.34··Tunc placebunt terræ sabbata,··id est requies, scilicet vobis feriantibus et a lege remotis, cum in lege et prophetis voluntatem vestram non inveniatis.'

LEV 26:36 Multiple spaces in '26.36··Terrebit eos.··Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis.··Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente.··Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.'

LEV 26:37 Multiple spaces in '26.37··Corruent.··Disputantibus nobis cum eis, diversa proferunt testimonia alternatim: sed alternis conturbabuntur verbis, alter alterum conturbat dum subvenire videtur.'

LEV 26:41 Multiple spaces in '26.41··incircumcisa mens eorum.··Quia incircumcisi corde, vitiorum poliuti præputio, non enim quæ in carne est circumcisio Rom. 2.. Tunc orabunt pro impietatibus suis.··LXX: Peccata sua placita habebunt,··pœnas scilicet quas pro peccatis patientur.'

LEV 26:42 Multiple spaces in '26.42··Quod pepigi cum Jacob.··ISICH. Nota quod temporis et generis ordinem mutavit, etc., usque ad conjunguntur vero tanquam cognata et convenientia. Terræ quoque memor ero.··ISICH. Scripturæ scilicet, quam mandabo ejectis Judæis, qui eam prævaricati sunt vel prævaricabantur, et prave interpretabantur.'

LEV 26:44 Multiple spaces in '26.44··Attamen etiam cum essent in terra hostili.··Bene in fine capituli blanditur, et quos minis terruerat promissis consolatur. Non penitus. Cæcitas ex parte contingit in Isræl, donec plenitudo gentium subintraret; et cætera I Tim. 2.. Nec sic despexi.··Qui salutem omnium volo: ideo post tantas iniquitates, etiam Judæorum reliquias salvo.'

LEV 26:45 Multiple spaces in '26.45··Hæc sunt.··ISICH. Usque ad certum tempus, etc., usque ad non solvendo, sed implendo. In monte Sinai.··Non in Sion. Unde: Videbitur Deus deorum in Sion Psal. 83.. Et alibi-Ex Sion species decoris ejus. Deus manifeste veniet Psal. 49.. Et in Malachia: Subito veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis Malac. 3..'

LEV 27:2 Multiple spaces in '27.2··Homo qui.··ISICH. Plena sunt hæc verba prudentia: quæ oporteat agi, vel minime, superius præcepit; nunc vel ex toto, vel ex parte agentium dignitatem exponit, quid perfecta vita, quid mediocris, quid incipiens cognitionis Dei habeat differentias quoque ætatum describit. Animam.··ISICH. Aquila et Theodotio, admirabile.··Symmachus, si se separaverit.··LXX: honorem animæ suæ. A vigesimo.··ID. Quando pubes, fortis, etc., usque ad de qua dicitur: Estote perfecti sicut et Pater vester perfectus est Matth. 5.. Siclos.··ISICH. Vel didrachmas, sexagenarium fructum, etc., usque ad unde: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum I Tim. 5..'

LEV 27:5 Multiple spaces in '27.5··A quinto.··ID. Qui sensatus est, et proficere incœpit, sed conversatione jejunii non potest ornari. Usque.··ID. Qui proficere cœpit sensibus quinque: provectus enim hic est ad virtutem, et perfectionem. Viginti enim annorum fortes sunt atque valentes. Masculus dabit viginti siclos.··ID. Vel didrachmas, id est quadraginta drachmas; id est obolos quadringentos. Quadragenarius vero jejunii et orationum proventum significat. Tot enim diebus jejunavit Moses Exod. 34., et Elias III Reg. 19., et ipse Christus, et post a diabolo est tentatus Matth. 4..'

LEV 27:7 Multiple spaces in '27.7··Femina decem.··ID. Vel didrachmas, id est viginti drachmas vel ducentos obolos, custodiam scilicet decem mandatorum, quæ duplicantur secundum litteram et spiritum, in quibus non est præceptum jejunium, quia provectos decet necdum perfectos. Ab uno.··Unius mensis est, qui nunc in fide genitus est, quibus dicitur: Quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo, lac concupiscite,··etc. I Petr. 2.. Quinque.··Vel didrachmæ, scilicet ut masculus duplices sensus sensus habeat, et quæ sensibiliter audit, intelligibiliter suscipiat. Sic enim ad perfectionem ducitur, propter quod centum obolorum est pretium ejus: centenarius autem perfectus est. Pro femina.··ID. Pro femina tres didrachmæ, etc., usque ad quasi jam participes evangelicæ conversationis. Sexagenarius.··Qui excellentiam conversationis promisit, sicut virginitatem, vel mundi abrenuntiationem, sed infirmatus est. Dabit quindecim.··Vel didrachmas, quæ sunt triginta drachmæ. Tres enim fructus bona terra reddidit Matth. 13.: centenarium, id est virginem esse vel mundo abrenuntiare; sexagenarium, scilicet continentiam; tricenarium, id est casti conjugii conversationem.'

LEV 27:8 Multiple spaces in '27.8··Si pauper.··Qui multum peccavit, ideo interpretatus est Aquila, si excessit. Stabit.··Si enim quemlibet nobis subditum Dei servitio obtulerimus, in ministerium nostrum recipere non debemus, promittentes pro eo vel meliorem, vel minus bonum. Quantum ille æstimaverit.··Id est quantum viderit eum posse satisfactionis imponet: sed si locuples est, ut distribuat pecuniam, si sanus jejunet, oret, laboret.'

LEV 27:9 Multiple spaces in '27.9··Animal.··Quia differentias oblationum quæ ex nobis ipsis sunt et gradus exposuit: jam eorum quæ nobis tanquam pecora subditi sunt, quando sit oblatio sancta exponit. Sanctum erit.··Secundum legem immaculatum et mundum: veluti si filium, discipulum, servum, vel quemlibet nobis subditum Deo obtulerimus.'

LEV 27:10 Multiple spaces in '27.10··Quod.··Ut sit duplex oblatio, et inimicus erubescat, qui oblationem mutare suggerebat.'

LEV 27:11 Multiple spaces in '27.11··Animal immundum.··ISICH. Quæ non simul, etc., usque ad ut possit Domino offerri. Sciendum est quod aliud est sanctificari, aliud est sanctum esse, aliud Deo offerri, aliud Dei esse. Quod enim sanctificatur et offertur sanctum incipit esse, quod non erat, et paulatim augmentatur. Quod sanctum est et Dei est, non eget augmento, quia perfectum est. Bonum est ergo aliorum doctrina et auxilio sanctificari, sed melius est talem esse, qui seipsum, et alios possit sanctificare, quod paucorum est. Sanctificat ergo domum Domino, qui familiam suam, et cognationem tam sensibilem quam intelligibilem pure, et sancte vult conversari, ut sit Ecclesia Dei. Si autem per se non est idoneus hoc facere, sacerdos debet considerare utrum bona an mala sit. Ex diversis enim constat personis, et secundum quod possunt, debet injungere eis.'

LEV 27:13 Multiple spaces in '27.13··Quintam partem.··Mentem, scilicet, quæ regit quinque sensus, sine qua virgines fatuæ ad nuptias non suscipiuntur Matth. 25..'

LEV 27:14 Multiple spaces in '27.14··Homo si voverit.··ISICH. In sequentibus dicit: Omne quod Domino consecratur, sive homo, sive animal, sive ager, redimi non poterit; hic autem domum et agrum redimi præcipit. Sed forsan hoc secundum diversas intentiones offerentium decernit, tanquam ibi non habeat voluntatem ulterius habendi, quod penitus consecravit.'

LEV 27:15 Multiple spaces in '27.15··Sin autem ille,··etc. ISICH. Redimere, est per doctrinam et formulam vitæ familiam liberare, et quidquid sanctimoniæ obviat diluere. Adjiciet vero admonitioni et ædificationi sacerdotis intelligentiam, et frequentem commemorationem.'

LEV 27:16 Multiple spaces in '27.16··Quod si agrum.··Id est, Scripturam divinam, cujus vitis Christus, Pater agricola Joan. 14.. In hoc absconditur thesaurus, id est, salutaris prædicatio: in hoc diversa est cujusque possessio, modus scilicet sciendi, quem sibi quisque obtinere potuit. Si triginta modiis,··etc. ID. In triginta modiis hordei Vetus Testamentum. In quinquaginta siclis vel didrachmis juxta LXX spiritualem et perfectam doctrinam intellige. Sed quando hæc regula, vel perfecte danda, vel minuenda sit, per sequentia intellige: Si statim ab anno incipientis jubilæi,··etc.'

LEV 27:17 Multiple spaces in '27.17··Si statim ab anno.··ID. Id est, si gratiæ viam, etc., usque ad offerens sacerdoti, ab ipso possidebitur.'

LEV 27:19 Multiple spaces in '27.19··Addet quintam partem.··Doctrinæ sacerdotis proprium intellectum: doctrina enim et instructione sacerdotis prius gubernamur, sed postea proficere, et intellectum nostrum adjicere debemus.'

LEV 27:20 Multiple spaces in '27.20··Sin autem,··etc. ID. Ille consecrat agrum et redimit agrum, etc., usque ad ejus enim lucrum est qui continue gubernat.'

LEV 27:22 Multiple spaces in '27.22··Et non de possessione.··Quia neque de custodia majorum suorum, neque ipsius emptoris fuerat'

LEV 27:23 Multiple spaces in '27.23··Supputabit sacerdos.··Recte sacerdos cum eo qui fratrem ad pœnitentiam monuit, veram redemptionem supputat, qualiter scilicet pœnitere debeat. Ille enim districte ejus actionem et conversationem novit, qui correxit: hic autem ut sacerdos perfectam redemptionem. Juxta annorum numerum.··Ex his scilicet quæ de pœnitentia prædicat Scriptura: ipsa enim æstimatio est jubilæi vel remissionis. Et dabit ille qui voverat eum Domino.··Non dicit dabunt, sed dabit. Etsi enim communi consilio sacerdotis et ejus qui ad pœnitentiam monuit, æstimationis definitio datur, ille tamen offeret eum qui ad pœnitendum excitavit: huic enim obediet, qui et ipse pœnitenti obligatur, ut quod cœpit perficiat.'

LEV 27:24 Multiple spaces in '27.24··In jubilæo autem revertetur ad priorem Dominum,··etc. Quia non statim, cum pœnitentia datur, vel definitur, penitus mundatur, sed ea peracta; ideo recte ait: In jubilæo autem,··etc., peracta enim pœnitentia et remissione suscepta, conversationis suæ agrum suscipiet.'

LEV 27:25 Multiple spaces in '27.25··Omnis æstimatio siclo sanctuarii pondera.··Ut omnis definitio sanctis fiat ponderibus, id est de sacra Scriptura venientibus, exteriora enim pondera, ut philosophorum, vel hæreticorum, quibus veritates et perfectiones hominum pensant, nec sancta, nec justa sunt. Siclus viginti.··Id est decem mandata secundum litteram et secundum spiritum intellecta. Quicunque autem aut legem aut Evangelium renuit, non habet didrachma, nec ejus pondera sunt sancta.'

LEV 27:26 Multiple spaces in '27.26··Primogenita quæ.··ISICH. Primogenita tanquam pecora nostra, sunt qui nobis obediunt, filii, servi, et discipuli. Sed horum primogenita sunt, qui sic obediunt, ut aliis præbeant exemplum et magisterium, de quibus alibi dicitur: Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur Lucæ 2.. Aperit enim vulvam generandorum filiorum, qui secundum Deum incipit obedire. Unde Paulus de Timotheo ait: Qui est filius meus dilectus in Domino, ipse vos commonefaciet vias meas,··etc. I Cor. 4.. Nemo sanctificare poterit et vovere.··Non quia sanctificatione indigna sunt, sed quia sancta sunt, nec egent sanctificari, ut filius, qui sic patrem et matrem honorat, ut etiam exemplum aliis fiat, tanquam Deo offerens honorem, qui hoc præcepit Exod. 20.. Servus quoque qui etiam dominis carnalibus in simplicitate cordis non ad oculum servit, ipsi Deo servitutem impendit Eph. 6..'

LEV 27:27 Multiple spaces in '27.27··Quod si immundum.··ISICH. Peccator, qui nec legem sicut oportet meditatur, nec distinguere conatur. Quicunque ergo vehementer obediens est patri, domino aut magistro: nec tamen legem meditatur aut distinguit, primogenitus quidem in pecoribus est, sed immundus est. Et addet quintam partem pretii.··Doctrinam ei cum intellectu offerens, et sapienter regens. Insensati enim patris, domini aut magistri est, obedientiam eos, qui ad se pertinent, subditos non docere, et eorum vitam ut operentur secundum legem non disponere. Addat igitur subjectioni et doctrinæ intellectum: ipse enim solus in præsenti mundus est. Ideo ait: Addet quintam partem pretii.··Habet enim obedientia pretium: ideo non dixit: æstimabit eum sacerdos, sicut supra.'

LEV 27:28 Multiple spaces in '27.28··Omne quod Domino consecratur, sive homo.··ISICH. Aliud est anathematizare, etc., usque ad id est, conversatio nostræ sortis. Quidquid semel fuerit consecratum.··ID. Jure belli acquisitum non potest aliquis inimicum exspoliare, etc., usque ad nec augmentum, nec profectum suscipiunt.'

LEV 27:30 Multiple spaces in '27.30··Domini.··ID. Ejus scilicet qui mandata legis operatur, etc., usque ad quia quam retributionem exspectare debeat nescit.'

LEV 27:31 Multiple spaces in '27.31··Si quis.··ID. Secundum litteram multa obscura et insolubilia legislator interposuit, etc., usque ad et poma arborum secundum tempus suum.'

LEV 27:32 Multiple spaces in '27.32··Sub pastoris virga.··ID. Virga crucis, etc., usque ad et ab illo solo, qui sanctos discernit, cognoscuntur.'

LEV 27:33 Multiple spaces in '27.33··Non eligetur nec,··etc. Quia nullus est qui respui possit, et quod magis eligendum sit, non est vestræ discretionis. Si quis mutaverit,··etc. ISICH. Paulus et Barnabas aliquando dissenserunt, etc., usque ad scribens ad Timotheum ait: Assumens Marcum, deduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium II Tim. 4.. Sanctificabitur Domino,··etc. ID. Cum omnium cursus divinus sit, et altus, et supernæ conversationi proximus, frustra conatis hunc subducere, illum inducere, et Deo quasi meliorem consecrare.'

LEV 27:34 Multiple spaces in '27.34··Hæc sunt præcepta quæ mandavit,··etc. ID. Discipuli nostri quando sunt perfecti, nihil nostri egent magisterii: ideo ait immundorum primogenita esse redimenda, mundorum vero nequaquam, sed nec Domino consecrata, nec ea quæ novissime sunt dicta: perfecta enim demonstrata sunt, quia intentionem divinam cœlestemque gerunt.'

NUM 1:3 Multiple spaces in '1.3··Omnium virorum.··ORIG., hom. 1 in Num. Alias LXX: Omnis qui procedit in virtute Isræl,··etc. Qui ergo procedit, etc., usque ad per fidem evangelicam et apostolicam traditur.'

NUM 1:4 Multiple spaces in '1.4··Principes tribuum,··etc. AUG., quæst. 1 in Num. Quid est quod singulos de singulis tribubus eligi jubet principes, etc., usque ad ut vocentur.'

NUM 1:5 Multiple spaces in '1.5··De tribu Ruben.··RAB. in Num., tom. 2. Moraliter Ruben primogenitus Isrælis, etc., usque ad cor unum et anima una. RAB., ibid. Princeps tribus Ruben eos generaliter significat, etc., usque ad continentium, virginum, et utriusque sexus curam gerens.'

NUM 1:6 Multiple spaces in '1.6··De tribu Simeon.··RAB. Simeon generaliter omnes obedientes, etc., usque ad dicentes: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis Psal. 122..'

NUM 1:7 Multiple spaces in '1.7··De tribu Juda.··ID. Possunt significari in Juda omnes qui recte invocant nomen Domini, nec sensu nec verbo dissentientes a norma fidei: quorum merito Naasson princeps est, qui scilicet non solum alios prædicando instruit, sed etiam virulenta vitiorum jacula corpus suum castigando in semetipso interficit, secundum illud: Castigo corpus meum et in servitutem redigo,··etc. I Cor. 9.. Allegorice, Juda, de quo reges, qui interpretatur confessio vel laudatio,··hic populum significat Ecclesiæ, cujus caput est leo de tribu Juda, id est, Christus. Vere enim fidei laudatio vel confessio, id est, recta prædicatio, tantum in Ecclesia est. Naasson ergo, id est serpentinus,··vel augurium,··filius Aminadab, scilicet spontanei populi,··Salvator intelligitur de patriarchis, Deo devotis famulis, genitus, qui per mortem suam destruxit diabolum. In serpente enim, unde primum mortis causa, id est peccatum, processit, mors figuratur. Unde: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, sic exaltari oportet filium hominis,··etc. Joan. 3..'

NUM 1:8 Multiple spaces in '1.8··De tribu Issachar.··ID. Issachar monachos non incongrue exprimit, qui, omnibus mundi negotiis spretis, dono Dei, id est Spiritu sancto protegente, præmium æternum districta vita, voluptate mortificata, quærunt, et pompam mundi calcantes, humilia amplectentes, soli Deo placere eupiunt. Nathanæl filius Suar.··Qui pie exercent se ut mercedem in cœlis accipiant, eorum princeps est Nathanæl, id est Deus meus vel donum Dei, Filius Suar,··id est pusilli Christi, scilicet qui inter homines pusillus apparuit: ipse enim dux et ipse merces.'

NUM 1:9 Multiple spaces in '1.9··De tribu Zabulon.··ID. Zabulon patientes figurat, etc., usque ad contra hæreticos scilicet et schismaticos.'

NUM 1:10 Multiple spaces in '1.10··Joseph.··Idem Joseph, pater duarum tribuum, Christum significat, Patrem populorum duorum et lapidem angularem. Ephraim minor, Manasse primogenito prælatus, gentilem populum Judaico prælatum. Unde: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8.. Elisama.··Elisama Christum significat, de quo dicitur: Factus est obediens Patri usque ad mortem,··etc. Philip. 2.. Qui de se ait: Quæ audivi ab eo hæc loquor in mundo Joan. 8.. Hic est filius Ammiud, id est populi inclyti,··de stirpe scilicet regum, patriarcharum et prophetarum. RAB. Elisama princeps in tribu Ephraim, significat eos qui attente verbum Dei audiunt corde bono et optimo, et fructum afferunt in patientia. Manasses,··etc. Obliviosus,··ea scilicet quæ retro sunt obliviscens et in anteriora se extendens: ut acci piat coronam vitæ, quam retribuet Deus diligentibus se Philip. III; Jac. 1.. Gamaliel.··Gamaliel, reddidit mihi Deus,··filius Phadassur, id est redemptionis validæ,··princeps est in tribu Manasse, qui interpretatur oblitus,··vel obliviosus:··cum Christus quem ad vocandum populum Judaicum Pater in mundum misit in regno suo gentem obliviosam invenit. Oblitus est enim Isræl creatoris sui. Non tamen omnes perierunt, sed cum plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiet Rom. 11..'

NUM 1:11 Multiple spaces in '1.11··De tribu Benjamin.··Benjamin Jerusalem significat, quæ est in tribu sua: cujus populus, secundum prophetiam Rachel, Bennoni, id est filius doloris fuit, quia gravi dolore matrem affecit. Sanguinem enim prophetarum fudit, et in Christi necem conspirans ait: Sanguis ejus super nos et super filios nostros Matth. 27.. In credentibus vero, juxta patris prophetiam, filius dextræ.··Benjamin quoque gentilem populum potest significare, qui filius doloris fuit Christianos persequendo. Filius etiam dextræ potest dici, quia in judicio ad dexteram Dei erit, vel quia dextera, id est bona opera, facit. Hujus populi Abidan, id est pater meus,··judex, filius Gedeonis, qui interpretatur tentatio iniquitatis vel humilitatis;··princeps est: quia Christus quem humilem Judæus sprevit et diabolus inique tentavit caput est credentium, et judex venturus vivorum et mortuorum. Moraliter, Benjamin, filius dextræ,··significat eos qui fortiter pugnant contra inimicos, et fortiter premunt tentationis stimulos, nec femineum aliquid vel molle in se dominari permittunt.'

NUM 1:12 Multiple spaces in '1.12··De tribu Dan.··Dan judicium,··vel judicans.··Hi sunt qui omnia discrete agunt, qui Abiezer, id est fratrem adjutorem,··sibi principem constituunt: quia secundum Patrum regulam omnia faciunt, vel omnia bona sua Deo tribuunt. RAB., ubi supra. Dan, etc., usque ad ad societatem spiritalis gratiæ hortantur.'

NUM 1:13 Multiple spaces in '1.13··De tribu Aser.··ID. Aser, etc., usque ad retribuetur enim eis in resurrectione justorum.'

NUM 1:14 Multiple spaces in '1.14··De tribu Gad.··ID. Allegorice, etc., usque ad unde: Gallus succinctus lumbos et aries, nec est rex qui resistat ei Prov. 30..'

NUM 1:15 Multiple spaces in '1.15··De tribu Nephthali.··Nephthali, etc., usque ad unde: Jam non dicam vos servos, sed amieos,··etc. Joan. 15..'

NUM 1:16 Multiple spaces in '1.16··Per cognationes.··AUG., quæst. 2 in Num. Merito quæritur quare, etc., usque ad et novum quatuor Evangeliis.'

NUM 1:18 Multiple spaces in '1.18··A vicesimo.··ISID. A vicesimo anno numerantur, qui ad bellum eliguntur, quia ab hac ætate contra unumquemque vitiorum bella nascuntur. Ideoque ad pugnam eliguntur, ut pugnent contra libidinem, ne luxuria superentur.'

NUM 1:37 Multiple spaces in '1.37··Triginta quinque millia.··Boni conjugati, quia ad significandum tricenarium index et pollex blando osculo continguntur. Unde aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud vero centesimum.'

NUM 1:51 Multiple spaces in '1.51··Cumque proficiscendum,··etc. Id est, sermone et exemplo disponent, quomodo quisque humiliatus in profectu virtutum gradiatur. Quisquis externorum,··etc. AUG., quæst. 3. Alienigena qui accesserit, moriatur.··Hic alienigena intelligendus est etiam de illis filiis Isræl, etc., usque ad ut allophyli appellentur quasi aliarum tribuum homines. Allegorice. Qui ad sacrum ministerium indignus accedit, pœnam præsumptionis non evadit: Nemo enim debet sibi sumere honorem, nisi qui vocatur a Deo, tanquam Aaron Hebr. 5.. Unde Ozias, qui sacerdotium usurpavit, lepra percussus est.'

NUM 1:52 Multiple spaces in '1.52··Unusquisque per turmas,··etc. ORIG., hom. 2 in Num. Unusquisque secundum signa sua, etc., usque ad si nihil inquietum, nihil inordinatum, nihil inhonestum inveniatur in nobis.'

NUM 1:54 Multiple spaces in '1.54··Septingenti.··Spiritalibus donis provecti, et ad dexteram Dei locandi. Centenarius enim numerus primus in dexteram computatur, pollice et indice in coronam flexis; unde: Jam dextera computat annos.··RAB. in Num., tom. 2. In tribu Levi, etc., usque ad quasi humeris laboris et patientiæ Ecclesiam portant.'

NUM 2:1 Multiple spaces in '2.1··Locutusque est Dominus.··ORIG., hom. 2 in Num. Homo secundum ordinem suum,··etc., usque ad et nihil secundum ordinem gerere. ID. Unusquisque nostrum, etc., usque ad ne propter eum nomen Dei blasphemetur. ID. Secundum sua signa,··etc. Quibus scilicet cujusque proprietas designatur, etc., usque ad quanto magis reliqui homines propria signa in motibus animorum et animæ virtutibus gerunt?'

NUM 2:2 Multiple spaces in '2.2··Per gyrum tabernaculi,··etc. RAB. in Num. Circa tabernaculum, etc., usque ad quorum precibus et doctrina munitur Ecclesia.'

NUM 2:9 Multiple spaces in '2.9··Universi qui in castris Judæ.··His tribubus Judas præsidet, scilicet regalis tribus, de qua ortus est Christus, humani generis rex et salvator.'

NUM 2:10 Multiple spaces in '2.10··Meridianam plagam erit princeps.··Hæc significat antiquam Dei plebem, quæ lucem Evangelii, vel legis suscipiens, amore Conditoris fervebat.'

NUM 2:17 Multiple spaces in '2.17··Levabitur autem tabernaculum testimonii,··etc. Tabernaculi erectio vel depositio Ecclesiæ situm significat, quæ in credentibus erigitur, in negantibus deponitur, in quibusdam ordinibus sacris sublimatur, in aliis judicio sacerdotum excommunicatione humiliatur. Ad occidentalem plagam erunt,··etc. RAB. in Num., tom. 2. Dicamus adhuc aliquid quod adjuvet lectorem, etc., usque ad ut secure possint divinum implere officium.'

NUM 2:18 Multiple spaces in '2.18··Occidentalem.··Hæc plaga utrumque parietem tabernaculi in se recipiens, in se jungendo consummat, et consummationem Ecclesiæ in fine mundi significat, quando in fructu bonorum operum probabuntur electi, in oblivionem mortis tradentur impii, ad dexteram Dei locabuntur justi.'

NUM 2:25 Multiple spaces in '2.25··Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan.··Hæc plaga significat multitudinem gentium usque ad Christum frigore infidelitatis torpentem, sed repulsis Judæis judicio Dei in Ecclesia dilatata æternam beatitudinem exspectat.'

NUM 3:3 Multiple spaces in '3.3··Sacerdotum qui uncti sunt,··etc. RAB. in Num., tom. 2. Quatuor fili Aaron, etc., usque ad igne divinæ ultionis consumuntur.'

NUM 3:6 Multiple spaces in '3.6··Applica tribum.··AUG., quæst. 4 in Num. Accipe tribum Levi,··etc., usque ad in aliis circumquaque castris filiorum Isræl.'

NUM 3:10 Multiple spaces in '3.10··Externus.··ID. Alienigena qui tetigerit, morietur.··Quærendum quomodo dixerit, etc., usque ad hinc enim loquebatur.'

NUM 3:12 Multiple spaces in '3.12··Ego tuli Levitas.··ID., quæst. 6. Quid est quod Levitas, etc., usque ad nec pro his computari posteros Levitarum vel pecorum eorum. ORIG. hom. 3 in Num. Ego assumpsi Levitas de medio filiorum Isræl pro omni primogenito,··etc. Levitæ assumuntur pro primogenitis, etc., usque ad ut sit plus pro primogenito assumi, quam primogenitum nasci. LXX: Ex medio filiorum Isræl,··etc. Tertius est Levi inter filios Isræl, de quo ergo medio assumuntur Levitæ? Invenio Sunamitem fiducialiter regi Isræl respondentem: In medio populi mei ego habito IV Reg. 4.. Et de Christo Joannem dicentem: Medius vestrum stat, quem vos nescitis.··Puto ergo eum qui nunquam declinaverit ad dexteram vel ad sinistram, dici posse medium stare, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus Isa. 53.. Et quia semper stat, medius stare dicitur. Qui vero imitator ejus est, sicut Sunamitis, stare quidem non dicitur, quia aliquando aut ad dexteram inclinatur, aut ad sinistram, Nemo enim mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus Job 15.: habitare tamen dicitur in medio populi. Levitæ ergo assumuntur de medio filiorum Isræl. Levitæ enim sunt, qui non cognoverunt dexteram et sinistram suam, sed sequentes Mosen, id est, legem Dei, non pepercerunt patri vel matri. Et tu ergo si, veniente tentatione et ira peccati, nec inclineris ad dexteram vel ad sinistram, non prævariceris legem Dei, sed stes medius fixus et stabilis, nec curves genua tua peccato, nec pecudis caput, scilicet, stultitiæ sequaris imaginem: assumeris de medio filiorum Isræl, et in primitivorum numero collocaberis. Aperit.··Non quicunque aperuit vulvam, primatu dignus est, unde: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa Psal. 57.. Quomodo enim quis errare potuit a via Dei, statim ut de ventre matris exivit? Aut quomodo potuit falsa loqui nuper editus puer? Necessarium est ergo ventrem et vulvam talem requirere cui possit convenire, Alicnati sunt peccatores a vulva,··etc. Et illa erit vulva, quam aperit omnis primitivus qui sanctificatur Domino. Aperuit Dominus vulvam Liæ quæ erat clausa, et peperit patriarchas; similiter et Rachel ut pareret etiam ipsa cujus visus erat perspicax et decorus aspectus Gen. 29, 30.. In multis vero Scripturæ locis invenies aperiri vulvas, quarum si singulas pro locis consideres, invenies quomodo errant peccatores a vulva, et alii aperientes vulvam sanctificantur in ordine primitivorum. Ex quo.··ORIG. Quia non prius sanctificati sunt primogeniti Isræl, etc., usque ad et in primitivorum ordine collocaret.'

NUM 3:15 Multiple spaces in '3.15··Numera filios Levi.··ID. Recenseamus attentius, etc., usque ad excubiisque perpetuis divina ministeria celebrant.'

NUM 3:17 Multiple spaces in '3.17··Levi per nomina sua.··Levi additus vel assumptus. Hic est ordo doctorum, qui per gratiam Dei de mundo electus ad servitium divinum cœtibus angelorum unitur. Unde: Ego vos elegi de mundo Joan. 15.. Et alibi: Sed sunt sicut angeli Dei in cœlo Matth. 22.. Gerson et Caath et Merari.··Tres filii Levi significant prædicatores sanctæ Trinitatis, confessione insignes, fide, spe et charitate mirabiles. Nec huic expositioni eorum nominum interpretatio aliquo modo repugnat, sed valde concordat. Interpretatur enim Gerson advena, Caath patientia, vel molares dentes. Merari amara, vel amaritudo; minister enim Dei advenam se et peregrinum in mundo cognoscit, et patiens est. Verbum Dei dente discretionis molit, secundum auditorum capacitates; et sæculum sibi amarum ostendens, alios a voluptatibus revocat. Hi ab uno mense numerantur, quia initium vitæ Deo debent consecrare, ne post multa scelera promoti faciant blasphemare nomen Dei, unde: Oportet episcopum irreprehensibilem esse,··etc. I Tim. 3.'

NUM 3:23 Multiple spaces in '3.23··Hi post tabernaculum metabuntur.··Filiorum Levi ordo conveniens ostenditur, ubi scilicet qui primi sunt in ordine, orientis plagam observent Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Isræl. Caathitæ, unde Moyses et Aaron orti sunt, meridianam plagam obtineant, sub cura Eleazari sacerdotis, qui major est filiis Aaron. Post hos Gersonitæ ad occidentalem plagam sub cura Eliasaph. Novissimi Meraritæ ad septentrionalem plagam, sub custodia Ithamar filii Aaron minoris. In his vero moraliter exprimitur quod ministri ecclesiæ debent diligenter ordinem suum servare, nec majora appetere quam proprius locus exposcit.'

NUM 3:24 Multiple spaces in '3.24··Ad occidentem sub principe Eliasaph filio Læl.··Ubi dies clauditur, astra occidunt. In his significatur, quod ministri tabernaculi debent concupiscentiam fugere, carnalia desideria Dei adjutorio mortificare, diem ultimum et finem laboris exspectare ut mortui mundo et viventes Deo dicere possint illud: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesus Christi Gal. 6..'

NUM 3:29 Multiple spaces in '3.29··Ad meridianam.··Hæc significat post lucem scientiæ perceptam, prædicatorem verbum patientiæ et solatii debere cum discretione proximis impendere. Sub Eleazaro, id est Dei adjutorio, secundum illud: Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam.'

NUM 3:35 Multiple spaces in '3.35··In plaga.··Extremi Meraritæ sub Ithamar qui interpretatur amarus, vel ubi palma plagam aquilonis sortiti sunt, ubi glacialis horror perdurat. In quo monentur Ecclesiæ ministri, ne securitate torpeant; quia licet per januam fidei jam in Ecclesiam intraverint, lumen scientiæ perceperint, desideria carnis mortificaverint, nondum tamen ad perfectam suavitatem, id est, ad æternam beatitudinem, pervenerunt. Restat aliquid amarum; cum illo certandum est, qui ad aquilonem dirigit solium suum, cujus duritiam molliri impossibile est; unde: Cor ejus indurabitur quasi lapis,··etc. Isa. XIV; Job 21.. Cum autem superabitur, adepta palma exsultandum est et lætandum.'

NUM 3:38 Multiple spaces in '3.38··Ad orientalem plagam.··Orientalis plaga ortum fidei significat, ubi Moyses, qui interpretatur assumptus de aqua, et Aaron mons fortitudinis, cum filiis suis castrametantur. Qui enim in Ecclesia præsunt, quibus claves regni cœlestis commissæ sunt Matth. 6., debent introitus ordinem cognoscere, et aliis prædicare. Quia oportet quemque in lucem fidei per portam confessionis ad aquam baptismi intrare, ut de aqua assumptus sit filius adoptionis; et robore constantiæ gignens filios boni operis, introitum fidei, per quem in Ecclesiam ingressus est, diligenter custodiat, ne otiosus et inutilis abjiciatur.'

NUM 3:39 Multiple spaces in '3.39··Viginti duo millia.··Apte numero viginti duorum Levitæ intitulantur. Hoc enim numero comprehenduntur Hebræa elementa: et, secundum quosdam, libri Veteris Testamenti. Ministri Dei hac præscriptione monentur, secundum legem Dei vivere et docere, nec ullo modo excedere. ORIG., hom. 4 in Num. Multæ sunt numerorum differentiæ, etc. usque ad etiam mysterium humanæ generationis exponitur.'

NUM 3:47 Multiple spaces in '3.47··Quinque siclos.··Mystice, quisquis initium conversationis et voluntatis vult Deo consecrare, quinque sensus corporis debet diligenter custodire, ne per lasciviam in errorem aut immunda desideria defluat. Sed juxta siclum sanctuarii, qui est oboli 20, id est secundum decalogi doctrinam, quæ in duobus præceptis charitatis consistit, omnia opera sua referat in domum summi sacerdotis et filiorum ejus.'

NUM 4:2 Multiple spaces in '4.2··Tolle summam.··ORIG. Cum in tres ordines dividantur filii Levi, etc., usque ad et purioribus sensibus et liberis a sæcularibus indicamus. ID. Alia littera, etc., usque ad ut faciat opera in tabernaculo testimonii.'

NUM 4:3 Multiple spaces in '4.3··In taber.··ID. Tabernaculum testimonii, etc., usque ad non ab Isrælitis sed a Levitis. Invoiventque eo arcam.··Ne forte aliqui videant nudam et moriantur. Exterminatur enim qui ineffabilia sacramenta contingit, nisi meritis et scientia in sacerdotii gradum promotus fuerit. ORIG., hom. 4 in Num. Septem quædam species numerantur, etc., usque ad alii autem hæc operta videant, imo velata in humeris portent.'

NUM 4:6 Multiple spaces in '4.6··Et operient.··Filii Aaron sacerdotes, quibus omnia nuda et aperta videre concessum est.'

NUM 4:7 Multiple spaces in '4.7··Panes semper.··AUG., quæst. 7 in Num. Et panes qui semper super eam erunt.··Non utique iidem semper, sed similes eorum, quia illi auferebantur, et recentes quotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. Ideo dixit, qui semper super eam erunt, id est, quia semper panes, non quia illi semper.'

NUM 4:11 Multiple spaces in '4.11··Nec non et altare.··Alia littera: et super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino.··Posset ista locutio videri, quam velut absurdam et non integram Latini interpretes transferre voluerunt, id est super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, tanquam debuerit dici, et altare aureum adoperient vestimento hyacinthino: non adoperient vestimentum hyacinthinum. Hoc videtur significare quod ipsum vestimentum hyacinthinum aliunde adoperiretur. Sed mihi videtur non tam genus locutionis esse, quam subobscurus sensus; hoc enim intelligi potest: super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, ut ipsum vestimentum hyacinthinum alia re operiendum præceperit, quod vestimentum jam super altare esset, ac si breviter utrumque complecteretur, ut vestimento hyacinthino altare operiendum, et vestimentum hyacinthinum alio tegmine operiendum. Subjunxit denique unde operiri vellet vestimentum hyacinthinum, cum adjecit: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino.'

NUM 4:15 Multiple spaces in '4.15··Tunc intrabunt filii Caath.··ORIG., hom. 4. Qui licet non sint sacerdotes, etc., usque ad cujus hæreditatem præstabit nobis Dominus noster Jesus Christus.'

NUM 4:18 Multiple spaces in '4.18··Nolite perdere.··ORIG. Nolite exterminare plebem Caath,··etc. Intellige prius collocationem tabernaculi, etc., usque ad humeri autem opera significant.'

NUM 4:20 Multiple spaces in '4.20··Alii nulla,··etc. ORIG. In Ecclesiasticis quoque observationibus, etc., usque ad et in opus proferri ratio poposcerit.'

NUM 4:23 Multiple spaces in '4.23··A triginta.··Tricenarius, qui denario ter multiplicato componitur, integritatem fidei et perfectionem operis significat, sine quibus nemo accedere debet ad divina ministeria. Joseph tricenarius Ægypti suscepit gubernacula Gen. 11., et David regnum, quod septuagenarius, id est, perpetua quiete dignus complevit III Reg. 2.. Et Ezechiel prophetiæ dona promeruit Ezech. 1.. Et quia per fidem adversa debent longanimiter ferri, et præmia sublimiter sperari arcæ vel templi altitudo, et tabernaculi longitudo triginta cubitis mensurantur. Quinquaginta,··etc. ORIG. In hoc quoque libro de hostium spoliis, etc., usque ad et tradere filiis Caath portanda humeris, et manibus vehenda. Omnes qui ingrediuntur,··etc. ORIG., hom. 5 in Num. Dicitur de Levitis, etc., usque ad qui omni ex parte multiplicatis et purificatis sensibus invonitur perfectus.'

NUM 4:35 Multiple spaces in '4.35··Ad annum quinquagesimum.··ORIG. Quinquagesimus autem annus remissionem et indulgentiam significat, etc., usque ad si addatur unius decadæ consummatio, fiunt quingenti.'

NUM 5:2 Multiple spaces in '5.2··Omnem leprosum.··Leprosi sunt hæretici variis errorum maculis polluti, non habentes uniformem colorem doctrinæ vel fidei: nec abscondunt imperitiam, sed ostendunt. Nulla vero falsa doctrina est quæ non aliqua vera aliquando admisceat. Vera ergo falsis permista in aliqua disputatione vel narratione cujuslibet, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis, humana corpora variantem.'

NUM 5:6 Multiple spaces in '5.6··Vir sive mulier.··RAB. in Num. Hoc capitulo admonemur, ut si quid per negligentiam delinquimus, per confessionem et pœnitentiam diluamus et damnum restituamus. Si autem proximo damnum intulimus, coram illo pœniteamus, et damnum restituamus. Si vero non superest, confitendo, pœnitendo et eleemosynas largiendo, Domino satisfaciamus. AUG., etc., quæst. 9 in Num. Alia littera usque ad quæ per delictum ablata est.'

NUM 5:7 Multiple spaces in '5.7··Reddent ipsum.··AUG., quæst. 10 in Num. Quæritur quomodo in Exodo legitur, etc., usque ad quo furem comprehensum vel convictum plecti oporteret.'

NUM 5:8 Multiple spaces in '5.8··Exceptio ariete.··Arietis oblatio Christi passionem significat, in qua maxime confidimus, quia sine eo nihil possumus. Ipse est sacerdos qui nos Patri per oblationem carnis suæ reconciliat Job 15.: ideo illi munera nostra offerimus, quo intercedente veniam mereamur.'

NUM 5:9 Multiple spaces in '5.9··Ad sacerdotem.··Christum scilicet, cui dicitur: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech Psal. 109.. Ejus scilicet judicio cuncta reservans, ne forte judicet rem incertam, unde: Nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus,··etc. RAB. in Num. Farina hordeacea scientiam veteris legis significat, etc., usque ad damnanda aut liberanda reservatur.'

NUM 5:15 Multiple spaces in '5.15··Non fundet.··Non decet oleo adulationis vel indiscretæ misericordiæ, nec thure superfluæ laudis vel inordinatæ orationis, impœnitentes liniri, sed zelo justitiæ secundum præceptum Domini vitium instanter et ordinate persequi.'

NUM 5:17 Multiple spaces in '5.17··Aquam sanctam.··ID. Huic aquæ miscet sacerdos pauxillum terræ de pavimento tabernaculi, cum Christi decreto, commemoratio patriarcharum, prophetarum et apostolorum intromissa reperitur.'

NUM 5:23 Multiple spaces in '5.23··Scribetque sacerdos in libello,··etc. Quia scilicet pœna peccatorum in Scriptura sancta explanatur. Quicunque autem eam pie et fideliter hauserit, supplicia peccatorum, quæ in ea narrantur, pertimescens et abstinens a peccatis, fiet ei aqua amarissima in salutem. Qui autem contempserit, inflato ventre, computrescet femur ejus, et erit in maledictionem et in exemplum, quia justo Dei judicio punietur, et erunt ei in opprobrium desideria sua et actus.'

NUM 5:24 Multiple spaces in '5.24··Dabit ei bibere,··ut manifestetur peccatum illius, vel hic ad correctionem, vel in futuro ad damnationem. Nihil enim occultum, quod non reveletur Matt. 10.. Hinc Dominus ait: Sermo quem locutus sum vobis, ille vos judicabit in novissimo die Joan 12..'

NUM 6:3 Multiple spaces in '6.3··A vino et omni quod inebriare potest,··RAB. in Num. In duodecima mansione, etc., usque ad et corruptione veteris nequitiæ delectantur.'

NUM 6:5 Multiple spaces in '6.5··Novacula non transibit.··ID. Id est, nec dolum, nec malitiam in mente retinebit, ne polluatur, scilicet, cæsaries capitis, id est, cogitatio mentis. Sed innocentiam teneat usque ad finem vitæ. Aliter enim non erit votum acceptabile. Qui autem perseveraverit, salvus erit Matth. 10..'

NUM 6:6 Multiple spaces in '6.6··Super mortuum non ingredietur.··ID. Id est, mortuum in peccatis non imitabitur, nec iniquitatis ejus vitam ingredietur, ne perdat laborem suum. Non enim qui inchoat, sed qui consummat, coronabitur II Tim. 2..'

NUM 6:7 Multiple spaces in '6.7··Nec super patris ID. Id est, nullus carnalis eum retrahat affectus, omnis persona, omnis dignitas, omnis consanguinitas Christi servitio postponenda est. Consecratio Dei.··ID. Id est, Spiritus sancti gratia in corde ejus diffusa est, unde: Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis omnes Ephes. 4..'

NUM 6:8 Multiple spaces in '6.8··Omnes dies separationis.··Id est, usque in finem perseveret sine contaminatione peccati atque delicti.'

NUM 6:9 Multiple spaces in '6.9··Sin autem mortuus fuerit.··ID. Id est, si mortali peccato pollutum imitari voluerit, et usque ad consensum descenderit, sciat necesse est ejus continentiam esse pollutam, et caput radendum, id est, mentem purgandam a prava cogitatione et noxia delectatione. Radet illico.··ID. Tempore scilicet compunctionis, quo cognoscit se deliquisse, statim se emendare studeat et semper similem ruinam timeat.'

NUM 6:10 Multiple spaces in '6.10··Duos turtures.··ID. Turtures castitatem, pulli columbarum simplicitatem significant. Qui ergo vult ad resurrectionem bonorum pervenire, offerat vero sacerdoti, id est, Christo, castitatem mentis et corporis, et simplicitatem in fide catholica, per quam in Ecclesiam intrat, ut per tanti pontificis opitulationem expietur.'

NUM 6:11 Multiple spaces in '6.11··Et deprecabitur.··ID. Unde: Advocatus noster apud Patrem Joan. 1. Vel quia faciet nos deprecari secundum illud: Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus Rom. 8..'

NUM 6:12 Multiple spaces in '6.12··Ut dies priores.··Nihil de pristina conversatione præsumat, sed in sola Dei gratia confidat, cujus dono percipit veniam et requiem sempiternam. Polluta est sanctificatio,··unde: Cum conversus fuerit justus a justitia sua et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur Ezech. 18.. Ista est lex consecrationis.··Postquam legislator Nazaræum instruxit quomodo mundetur, si ejus consecratio super mortuo polluatur, addit quomodo post completum votum se præsentet Domino, cum oblatione gratias redditurus, mystice innuens continentis vitam cum oblatione operis et munditia cordis in fine bono Domino placituram.'

NUM 6:14 Multiple spaces in '6.14··Agnum anniculum.··Hunc offert, qui totam spem suam in ejus immolatione ponit, de quo dicitur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi Joan. 1. Hunc in holocaustum offert, cum pro ejus amore carnes mortificando totam vitam suam ardore charitatis incensam Domino consecrat. AUG., quæst. 12 in Num. Alia littera, etc., usque ad et hoc sacrificium salutaris, quod prius dixerat, in salutare. RAB. Agnum offert in holocaustum, qui Deo exhibet simplicitatem cordis, cum devotione charitatis; ovem, quæ innocentiæ exemplum ostendit; arietem vero pacificam hostiam, cum se in via Dei bene regit, et carnem rebellem animæ imperio subjicit. Et ovem.··Ovem offert pro peccato, qui Christum innocentem pro peccato humani generis fideliter credit oblatum. Et arietem.··Hoc fit cum ipsum esse confidit, qui per dispensationem carnis cœlestia et terrestria pacificavit, evacuans omnem principatum et potestatem; quem Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.'

NUM 6:15 Multiple spaces in '6.15··Et lagana:··veterem legem a Spiritu sancto dictatam et temperatam ad utilitatem humanam. Absque fermento:··quia spiritualis gratia in lege et in Evangelio recte intelligentibus patet.'

NUM 6:16 Multiple spaces in '6.16··Quæ offeret.··Meritum et laborem, cujusque meditationem, et observationem legis in conspectu Dei remunerando præsentans, scilicet, ad ingressum vitæ cœlestis, peracto boni operis certamine, perducit.'

NUM 6:17 Multiple spaces in '6.17··Arietem vero:··dignum scilicet ostendens mercede quietis perpetuæ, tanquam principem sui vel aliorum; et ducem optimum, qui se bene rexit, et duxit in semita mandatorum Dei, secundum doctrinam Scripturarum et gratiam spiritualium charismatum. GREG., lib. 2, Moral., cap. 39. Quid est quod Nazaræi capillos nutriunt? etc., usque ad devotionis perfectione consumat.'

NUM 6:19 Multiple spaces in '6.19··Et armum coctum arietis, tortamque.··Fortitudinem scilicet operis, coctam et probatam igne tribulationis, facit summus sacerdos sanctum suum offerre Deo Patri. Et laganum,··scientiam scilicet legis, dono Spiritus sancti juvans in opere consummare.'

NUM 6:20 Multiple spaces in '6.20··Elevabit:··bona scilicet, quæ continens operatur, Patri præsentabit, et perpetua mercede faciet remunerari. Sacerdotis,··quia ad ejus gloriam pertinet quidquid Nazaræus bene voluit et opere consummavit: Ipse enim est qui operatur in nobis et velle et perficere Philip. 2.. Post hæc,··id est, post rectam intentionem, discretam promissionem, operis perfectionem, et mercedis retributionem. Bibere:··plene et libere haurire spirituale donum, unde: Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35..'

NUM 6:22 Multiple spaces in '6.22··Locutusque est.··Moses legem, Aaron sacerdotium, et filii ejus ordinem Ecclesiæ significant. Docet ergo Dominus per legem sacerdotum ordinem, quomodo populum prædicatione ædificent, frequenti oratione et benedictione confirment. RAB., ubi supra. Moses multiplicem habet significationem, etc., usque ad dum tabernaculum complet, erigit et ungit.'

NUM 6:24 Multiple spaces in '6.24··Benedicat.··ID. Notandum quia in hac benedictione nomen Domini tertio inducitur, ut sancta Trinitas intelligatur a quo et per quem et in quo omnia bona sunt petenda et impetranda, quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Et custodiat.··ID. Benedictionem quam percepisti, sua conservet gratia: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam Psal. 126..'

NUM 6:25 Multiple spaces in '6.25··Ostendat.··Ostensio vultus Dei propitiatio est, et veræ salutis ostensio; unde: Ostende faciem tuam, et salvi erimus Psal. 77..'

NUM 6:26 Multiple spaces in '6.26··Convertat,··etc. Conversio vultus significat misericordiam, aversio iram; unde: Respice in me et miserere mei Psal. 118.. Et alibi: Quare avertis faciem tuam, et oblivisceris inopiæ nostræ?··Psal. 43. Rogandum est ergo ut cujus auxilium avertimus a nobis peccando, per pietatem suam vultum suum super nos illuminare dignetur, ut nos ab inimicis eruens, tribuat perpetuam pacem.'

NUM 6:27 Multiple spaces in '6.27··Invocabunt.··ID. Sacerdotum est nomen Domini invocare: Domini autem, quod petitur, perficere. Nemo ergo sibi tribuat quod sola Trinitas cui vult præstat.'

NUM 7:1 Multiple spaces in '7.1··Factum est autem,··etc., tabernaculum.··RAB. in Num., tom. 2. Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostræ redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam Joan. 10..'

NUM 7:2 Multiple spaces in '7.2··Principes Isræl et capita,··etc. RAB. in Num. Patriarchæ, prophetæ et apostoli, etc., usque ad fiet illis a Patre meo.'

NUM 7:3 Multiple spaces in '7.3··Sex plaustra.··RAB. Plaustra quæ filii Isræl Levitis ad subvectionem tabernaculi obtulerunt, temporalia solatia significant, quæ devoti populi prædicatoribus compensant, ut sine cura et impedimento divino vacent obsequio. Ut et qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant: Si enim seminant spiritualia, non est magnum si metunt temporalia I Cor. 9.. Plaustra recte fide et misericordiæ affectu ornata ut Deo sint accepta, duodecim sunt boves: qui enim in obsequio sanctorum laborant sub jugo apostolicæ doctrinæ omnia honeste et ordinate faciunt. Vel boves, doctores accipimus, qui in agro Domini digne operantur. De quibus dicitur: Non alligabis os bovis triturantis Deut. XXV; I Tim. 5.. Qui enim apostolicam normam vivendo et prædicando conservant dupli honore honorandi sunt. Unum bovem,··etc. ID. Quia unitas fidei, etc., usque ad tabernaculum Dei cum debito obsequio properare debere.'

NUM 7:9 Multiple spaces in '7.9··Filiis aut. Cat.··RAB. Superius scriptum est, etc., usque ad nec ipsi qui habere aliquid exercitii et eruditionis videntur.'

NUM 7:10 Multiple spaces in '7.10··Obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua.··Unusquisque pro posse suo, fidem, doctrinam, et operationem bonam ad profectum et honorem Ecclesiæ debet offerre. Unctum est, oblationem suam ante altare.··Tempore incarnationis, quando post resurrectionem et ascensionem susceperunt discipuli Spiritus sancti effusionem Act. 2..'

NUM 7:11 Multiple spaces in '7.11··Duces per singulos dies offerant munera.··Prædicatores recti itineris duces, qui licet eamdem fidei doctrinam, et boni operis eadem exempla offerant, pro diversitate tamen loci et temporis oblationes distribuunt.'

NUM 7:13 Multiple spaces in '7.13··Acetabulum argenteum.··Hæc habent os angustum, et angustiam litteræ legis, et obscuritatem prophetarum significant. Varia vasa ad offerenda libamina facta, variæ sunt distinctiones verbi pro varia capacitate auditorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes; aliter divites, aliter pauperes; aliter sani, aliter infirmi docendi sunt; aliter rudis populus Judæorum sub umbra legis, aliter Christianus in veritate Evangelii legis mysteria explanata conspiciens, in virum perfectum nutriendus est.'

NUM 7:19 Multiple spaces in '7.19··Phialam argenteam habens septuaginta siclos,··etc. Spiritualis scientia in lege et in Evangelio est, quæ spirituali gratia ministrante ad salutem hominum scripta et prolata est, hinc rite sacrificium fit, quia nihil tam acceptum Deo, quam meditatio legis cum exsecutione operis. RAB., in Num., tom. 2. Phiala prius de vitro facta, etc., usque ad in Novo Testamento manifestius datus est.'

NUM 7:20 Multiple spaces in '7.20··Mortariolum.··RAB. Cor electorum divina sapientia plenum, continens aromata virtutum, unde dicitur: Quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una Act. 4.. Ex decem siclis,··etc. ID. Quia cum impletione decem mandatorum odorem doctrinæ et orationis emittunt, ut denarium æternæ vitæ accipere mereantur.'

NUM 7:21 Multiple spaces in '7.21··Bovem de armento,··etc. ID. Hæc diversas personas, etc., usque ad nostram vitam semper in meliora reformare certaremus. Bovem offert, qui utilem in Ecclesia Dei proximis laborem impendit; arietem, qui se et alios in via justitiæ dirigit; agnum anniculum, qui simplex est et innocens. Hæc omnia in holocaustum pro solius Dei amore et desiderio æternæ vitæ. Hircum pro peccato offert, qui pro peccatis suis pœnitere et orare non desistit. In sacrificium pacificorum offert duos boves, qui cum bonis operibus implet duo præcepta charitatis, Dei scilicet dilectionem, custodiendo mandata ejus; et proximi consulendo necessitatibus, in quibus tota lex pendet et prophetæ. Offert autem arietes quinque hircos quinque, agnos anniculos quinque, quia quinque sensus corporis in via veritatis fortiter ducit, et a peccatis compescit, et simplicitatis exemplar proponit.'

NUM 7:85 Multiple spaces in '7.85··Duo millia,··etc. RAB. In vasis argenteis, etc., usque ad illuc non pervenitur.'

NUM 7:86 Multiple spaces in '7.86··Mortariola aurea duodecim.··ID. Quorum singula denos siclos habent, et simul omnia auri centum viginti siclos, corda electorum significant scientiam legis in omnibus servare secundum apostolicam doctrinam. Duodecies enim deni centum viginti faciunt, quo numero primitiva Ecclesia in Jerusalem Spiritum paracletum accipit Act. 2.. Unde subditur: Pondere,··etc. ID. Sanctuarium enim Ecclesia est, cujus regulam fidei et intelligentiæ sequentes, omnia quæ in lege et prophetis scripta sunt nobis salubria esse credimus. Quidquid autem extra Ecclesiæ unitatem sentitur et intelligitur aut servatur, animæ damnationem parit.'

NUM 7:87 Multiple spaces in '7.87··Boves,··etc. ID. Boves, arietes et agni duodenario numero comprehensi, illos significant, qui vel in officio doctoris, vel in principatu alicujus honoris, vel simpliciter viventes, omnia secundum doctrinam apostolicam et propheticam agere student. Hirci,··etc. ID. Hi sunt qui pœnitentiam student secundum regulam apostolicæ fidei perficere.'

NUM 7:88 Multiple spaces in '7.88··Boves,··etc. ID. In his spiritualis scientia cum bonorum operum perfectione significatur, quia viginti quatuor horis cursus diei peragitur: lumen scientiæ et fidei omni Christiano necessarium esse significant. Sexaginta.··Sexagenarius, id est, sexties denarius perfectionem mandatorum monstrat. Necesse est enim ut prælati, subditi, et pœnitentes omnia secundum Ecclesiæ doctrinam faciant, quatenus oblatio eorum ritum et ordinem teneat pacificorum, ut Dei gratiam mereantur, non offensam.'

NUM 7:89 Multiple spaces in '7.89··Cumque,··etc. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. 2. Quid est quod Moyses, etc., usque ad et quomodo benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa. De propitiatorio.··Quia per gratiam divinæ propitiationis post culpam prævaricationis aperuit nobis Deus viam veritatis. Inter duos cherubin.··Quia per angelicam visionem, non in sua substantia apparuit Deus Moysi; unde: Lex ordinata per angelos in manu mediatoris Gal. 3.. Vel quia per utrumque Testamentum consona voce ad fidem veritatis nos erudit; vel, quia per Filium, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, locutus est Pater humano generi.'

NUM 8:2 Multiple spaces in '8.2··Septem lucernas.··Septem dona Spiritus sancti, quæ in Christo semper manserunt, et in membris pro voluntate ejus distributa sunt. BEDA, in Num. Mensa et candelabrum, etc., usque ad prohibens ei testimonium.'

NUM 8:3 Multiple spaces in '8.3··Super candelabrum.··Christum, scilicet, primogenitum de radice Jesse, super quem requievit spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis Isa. 11..'

NUM 8:4 Multiple spaces in '8.4··Ex auro.··Quia Christus specialiter immunis a peccato, et operibus justitiæ præclarus, et membra ejus innocentiam et justitiam, quantum valent imitantur, in futuro perficientur. Ductili.··Quia Christus ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit II Tim. 3., et sic ad resurrectionis gloriam pervenit, et omnes qui pie volunt vivere in ipso quasi metallum feriendo dilatatum per passionis contumelias ad immortalitatis gratiam perveniunt. Stipes.··Christus scilicet, de quo procedunt calami, quia ab ipso accipiunt justi quidquid habent boni; unde: Sine me nihil potestis facere Joan. 15..'

NUM 8:6 Multiple spaces in '8.6··Tolle Levitas de me.··Allegorice. Ordinem ecclesiasticum instruit, quomodo rite provehatur ad dignitatem sacerdotii.'

NUM 8:7 Multiple spaces in '8.7··Pilos carnis suæ.··GREG., lib. V Moral., cap. 23. Pili carnis sunt quælibet superflua humanæ carnis, etc., usque ad cum speculationis alta penetramus. Laverint.··Mundaverint, scilicet opera, ut in conspectu Dei sit eorum conversatio munda, et coram hominibus irreprehensibilis.'

NUM 8:8 Multiple spaces in '8.8··Bovem.··Mediatorem Dei et hominum: cujus immolatione peccata nostra deleta sunt. In utroque bove incarnatio ejus significatur. Una est enim passio Christi, sed duo nobis impetravit, expiationem scilicet a peccatis et sanctificationem, ut nos offerret Deo Mortificatos, quidem carne, vivificatos autem spiritu.··Unde Paulus: Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu I Cor. 6.. Possunt autem per hos duos boves, quorum unus pro peccato, alter offertur in holocaustum, duæ actionum species exprimi, quarum una quæ male gessimus, per pœnitentiæ lamentum abluimus; altera bonorum operum et virtutum fructibus gratiam Dei et præmium beatitudinis promeremur. Libamentum.··Sacramentum passionis, quod spiritali scientia intellectum atque tractatum, fidelibus saluberrimum et Deo gratissimum est. Si tamen talibus mysteriis percipiendis minister Domini intus forisque se mundum et dignum præbuerit.'

NUM 8:9 Multiple spaces in '8.9··Et applicabis.··Applicantur Levitæ coram tabernaculo fœderis, cum electi ad officium altaris secundum apostolicam doctrinam perducuntur: qua in verum tabernaculum intratur I Tim. 3., si juxta doctrinam et exempla sanctorum bene incœperint, et usque ad finem perseveraverint.'

NUM 8:10 Multiple spaces in '8.10··Ponent filii.··Quia assensum devotionis suæ electioni debent præbere, et ad imperium eorum bonis operibus instare.'

NUM 8:11 Multiple spaces in '8.11··A filiis Isræl.··BED. Sub multorum scilicet testimonio et cognitione facienda est electio, ut examinatio digna celebretur, ut nemo reprehendere possit. Debent enim testimonium habere bonum etiam ab his qui foris sunt.'

NUM 8:12 Multiple spaces in '8.12··Levitæ quoque,··etc. Quia ministri Domini proprio labore initia bonorum operum Domino consecrare festinant, ut sive pœnitentia si agenda, sive studia virtutum exercenda, efficaciter perficiant.'

NUM 8:14 Multiple spaces in '8.14··Separabis.··Non debet minister Domini contentus esse populari disciplina: moribus et doctrina separatus et spectabilis debet esse.'

NUM 8:17 Multiple spaces in '8.17··Omne primogenitum in terra.··RAB. Primogenita Ægyptiorum, etc., usque ad et divinis mysteriis verus Levita digne possit aptari.'

NUM 8:19 Multiple spaces in '8.19··Ut serviant.··Videant ministri Domini quam necessarium sit eis officii sui jura custodire; nec terrenis lucris vel voluptatibus inhiare, quibus proprium est tabernaculo deservire, et pro populo orare, ne sit in eo plaga disperdens: alioquin et se et populum in perditionem præcipitant, et dicitur eis: Munus non suscipiam de manu vestra.··Malach. 1..'

NUM 8:24 Multiple spaces in '8.24··A viginti quinque.··ISID., quæst. in Num. tom. 5. A vigesimo et quinto anno mandantur Levitæ, etc., usque ad in illis omnimodo exstinguitur, ne subsistant.'

NUM 9:2 Multiple spaces in '9.2··Faciant filii Isræl phase in tempore suo, quartadecima die mensis hujus,··etc. RAB.-BED. Cum in veteri Testamento, etc., usque ad Et: Ecce nova facio omnia Apoc. 21. BED. Deinde tertiam septimanam, etc., usque ad extrema charismate spiritali per seipsum illustravit. ID. Ipsa quoque lunæ conversio, etc., usque ad præcepit eos dispensationis suæ testes esse usque ad ultimum terræ Act. 1.. ID. Bene autem luna, etc., usque ad merito quintadecima paschali gaudio adaptatur. ID. His quidem paschæ vel phase a lege assumptis indiciis, hæredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam annectimus, quia et conditione primitivæ lucis excellit, et triumpho Dominicæ resurrectionis. ID. Septem quoque dies lunæ, usque ad quasi: Quod uni dico, omnibus dico Marc. 13.. ID. In nomine quoque paschæ, etc., usque ad per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius vicem tendamus. ID. Vel in crescente ad homines luna, etc., usque ad convenienter intelligi.'

NUM 9:6 Multiple spaces in '9.6··Ecce autem quidam immundi super anima hominis,··etc. AUG., quæst. 15 in Num. Cumque paschæ tempore quidam immundi essent super anima hominis, etc., usque ad aut forte si pascha non egissent, ad culpam non pertineret.'

NUM 9:8 Multiple spaces in '9.8··State ut consulam.··GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. 2. Moyses crebro de rebus dubiis ad tabernaculum recurrit relictis turbis, etc., usque ad dum in meditatione mentis a carnalibus sensibus abstrahuntur.'

NUM 9:10 Multiple spaces in '9.10··Homo qui fuerit immundus super anima,··etc. ISID. Præcipitur ut qui longius habitabant, vel immundi in anima fuerant, in secundo mense pascha faciant, quia Gentiles cum omnibus dæmonibus fornicati, immundi erant et a Deo remoti. Sed salubri confessione mundati ad Christi nativitatem quasi ad secundum mensem transire præcipiuntur. RAB. Immundus est in anima, etc., usque ad ad vesperam mundi cum azymis et lactucis agrestibus agnum comedit.'

NUM 9:11 Multiple spaces in '9.11··Azymis.··RAB. Azyma comedit, qui recta, opera sine corruptione vanæ gloriæ facit, et mandata misericordiæ sine peccati admixtione. Agrestibus.··Quia cum corpus Christi accipimus pro peccatis compungi debemus, ut amaritudo pœnitentiæ abstergat amorem perversæ vitæ.'

NUM 9:12 Multiple spaces in '9.12··Omnem ritum.··Quidquid in lege historialiter præceptum est, in celebratione paschæ Ecclesia spiritualiter observat. Observabunt.··Quia ejus dicta sollicite sunt discutienda, ut in præsenti vita intelligendo et operando penetrentur.'

NUM 9:13 Multiple spaces in '9.13··Exterminabitur.··Eos qui sub lege erant, comminando instruit, ne tempus paschæ observare negligant. Nos quoque admonet, ut spirituale pascha suo tempore faciamus, de quo Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile,··etc. II Cor. 6.. Quia quisquis redemptionem humani generis, quæ veri agni immolatione facta est, fide digna non celebraverit, et vitam suam in meliora non converterit, et a vitiis ad virtutes non transierit tempore hujus mortalitatis: ad resurrectionis gloriam in fine veris cultoribus Christi tribuendam non pertinebit, sed exterminabitur a consortio sanctorum.'

NUM 9:14 Multiple spaces in '9.14··Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos,··etc. RAB. Ostendit nullam distantiam esse personarum apud Deum. Quicunque enim ad fidem catholicam conversus, et Christi baptismate ablutus, Ecclesiæ unitatem intraverit, ecclesiasticis poterit communicari mysteriis.'

NUM 9:15 Multiple spaces in '9.15··Nubes.··ISID. Christus est columna, qui rectus et firmus, qui fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est, in carne, velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio magna tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis Exod. 12.. Mystice,··incarnatio Christi, cujus clementia tabernaculum Ecclesiæ protegit, bonitas statum disponit, prudentia in via hujus sæculi transitum dirigit. GREG., hom. 21 in Evang., tom. 3. In igne terror, etc., usque ad peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit.'

NUM 9:23 Multiple spaces in '9.23··Per verbum Domini figebant tentoria.··Significatione nubis, quæ erat signum divinæ voluntatis, sicut vox loquentis.'

NUM 10:2 Multiple spaces in '10.2··Fac tibi duas tubas argenteas,··etc. ISID., in Num. Per duas tubas exercitus ducitur, etc., usque ad auditorum mentes ad tentationum certamina ardentius excitantur.'

NUM 10:4 Multiple spaces in '10.4··Si semel clangueris.··RAB., in Num. Semel tubis clangere, etc., usque ad et id ipsum dicant omnes in eodem sensu et in eadem scientia.'

NUM 10:5 Multiple spaces in '10.5··Primi.··Quia scilicet lux fidei primum infulsit. Ordinatis ergo Evangelii prædicatoribus, primum eis dicitur: In viam gentium ne abieritis, sed ite ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 10.: quibus ipse Christus scilicet præsentialiter Evangelium prædicavit. Post resurrectionem vero discipulis apparens ait: Euntes docete omnes gentes,··etc. Matth. 18.. Tribus ergo Juda cum cæteris quæ secum ad orientem habitabant, primum castra movebat: deinde cæteræ secundum ordinem suum. Quia primum in Judæa oportuit primitivam Ecclesiam construi, post de cunctis orbis nationibus gentes ad fidem convocari.'

NUM 10:7 Multiple spaces in '10.7··Quando autem congregandus.··RAB. In convocatione populi, etc., usque ad nihil enim quærimus, nisi ut pateat quod clausum est.'

NUM 10:8 Multiple spaces in '10.8··Filii autem.··Prædicatores, scilicet verbum Dei prædicant, et viam justitiæ auditoribus demonstrant, ut in semita mandatorum Dei boni operis gressum ponant, et iter impiorum fugiant. Clangent tubis.··Subditos, scilicet ad pœnitentiam et ad compunctionem lacrymarum excitando, et corda auditorum ad Dei misericordiam implorandam provocando.'

NUM 10:10 Multiple spaces in '10.10··Si quando habebitis epulum.··RAB. Nota quia in adversis, etc., usque ad et alibi: Prædica verbum, insta opportune importune,··etc. I Tim. 4..'

NUM 10:11 Multiple spaces in '10.11··Anno secundo.··HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Duodecima mansione venerunt filii Isræl in desertum Sinai, etc., usque ad intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. GREG., Pastoralis parte 3, admon. 18. Plerumque suadere elatis utilia melius possemus, etc., usque ad inde se verbis exnortantis inclinaret.'

NUM 10:23 Multiple spaces in '10.23··Arcaque fœderis.··RAB. Arca fœderis Domini, etc., usque ad callem veritatis et justitiæ sequentibus demonstrat.'

NUM 10:34 Multiple spaces in '10.34··Nubes quoque.··Protectio divina, quæ Spiritus sancti gratia electos ab initio mundi defendit, et ad futuram quietem custodit.'

NUM 10:35 Multiple spaces in '10.35··Cumque elevaretur.··Exemplo Mosis rectores plebis provocantur, ut semper solliciti commissum sibi gregem in principio operis, et in consummatione, Domino commendent, ut proprias oves protegat et inimicos depellat.'

NUM 11:1 Multiple spaces in '11.1··Interea ortum est murmur.··RAB., in Num., tom. 2. Murmurantem populum ignis Domini accensus devorat, etc., usque ad tam in anima quam in corpore uretur pœna perpetua.'

NUM 11:5 Multiple spaces in '11.5··Pepones porrique.··GREG., lib. XX Moral., cap. 19. Carnalium mentes pro amore sæculi, etc., usque ad ubi carnaliter gemant.'

NUM 11:16 Multiple spaces in '11.16··Congrega mihi septuaginta.··GREG., lib. XXIX Moral., cap. 13. Sicut plerumque juvenes dicuntur, etc., usque ad patet quia senectus mentis, non corporis, eligatur.'

NUM 11:17 Multiple spaces in '11.17··Ut descendam.··ISID. In tredecima mansione, etc., usque ad quod quondam fuerat in Moyse et prophetis. Et auferam de spiritu tuo, tradamque eis ut sustentent,··etc. AUG., quæst. 18 in Num. Alia littera, etc., usque ad non ut ideo Moyses minus haberet.'

NUM 11:21 Multiple spaces in '11.21··Sexcenta millia peditum hujus populi sunt.··AUG., quæst. 19. Quæritur utrum hoc Moses diffidendo dixerit an quærendo? etc., usque ad quando sententia Dei secuta non est quæ vindicaret, sed potius quæ doceret.'

NUM 11:24 Multiple spaces in '11.24··Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans.··ORIG., Hom. 6 in Num. Alia littera: Exiit, inquit, Moyses, etc., usque ad et similia, etc.'

NUM 11:25 Multiple spaces in '11.25··Auferens de spiritu.··ID. Non intelligendum est, etc., usque ad et origo ipsius nihil damni ex derivatione accepit. Requievisset.··ID. Et requievit super eos spiritus, et prophetaverunt omnes,··etc. Non legitur requievisse spiritus, etc., usque ad laudem vitæ eorum et virtutes exposuit. ORIG. Et requievit in eis spiritus, et prophetaverunt,··etc. Continuo operatur spiritus, etc., usque ad neque decet Spiritus sancti adesse præsentiam.'

NUM 11:26 Multiple spaces in '11.26··Remanserant autem in castris.··Non negligentia præcepit Domini, sed devotione humilitatis indignos se judicantes perceptione tanti muneris: ideo judex cordium Deus dignos eos judicavit, et ostendit.'

NUM 11:29 Multiple spaces in '11.29··Quid, inquit, æmularis.··GREG., lib. XXIII Moral., cap. 24. Pia mens pastorum, etc., usque ad qui bonum quod habuit non invidit. Coturnicum multitudinem, qui parum,··etc. RAB. in Num. Carnalis populus Judæorum, etc., usque ad Nostra autem conversatio in cœlis est II Cor. 10..'

NUM 11:34 Multiple spaces in '11.34··Sepulcra concupiscentiæ.··ISID., in Num., tom. 5. Tertia decima mansio est in sepulcris concupiscentiæ, etc., usque ad intus plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Venerunt,··etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Quarta decima mansio, etc., usque ad qui ait per prophetam: Nunquid qui cadit non adjiciat ut resurgat?··Jer. 8. ISID. Quarta decima mansio, etc., usque ad ad veniam reduxerit eam.'

NUM 12:1 Multiple spaces in '12.1··Locutaque est Maria,··etc. ORIG., hom. 7 in Num. Maria, plebs Judaica; Moyses lex Domini est, etc., usque ad cum fiet unus grex et unus pastor Joan. 10.. ID. Quia detraxerunt Aaron et Maria Moysi, correpti sunt, etc., usque ad lepra enim consequitur detrectantes et cacologos. ID. Omnis etiam qui scripta Moysi male intelligit, et spiritalem legem carnaliter suscipit, detrahit ei, quia de verbis spiritus carnaliter sentit. Mystice, non solum Judæi hæretici, qui non recipiunt legem et prophetas, detrahunt Moysi. Qui impingunt etiam ei quod homicida fuit, quia Ægyptium interfecit, et alia multa etiam in alios prophetas blasphemo ore concinnant: ideo sunt in anima leprosi, et ejiciuntur ab ecclesia Dei. Vel, hæretici, qui detrahunt proximis. Æthiopissam.··AUG., quæ est. 20. De uxore Moysi etc., usque ad sicut solent locorum et gentium nomina plerumque vetustate mutari.'

NUM 12:6 Multiple spaces in '12.6··Si quis.··ORIG., ubi supra. Audite quantum beneficii conferunt obtrectantes, etc., usque ad vel ad ipsum Deus non loquitur in ænigmate, sed in specie.'

NUM 12:8 Multiple spaces in '12.8··Dominum.··ID. Alia littera: Et gloriam Domini videt.··Vidit Moyses gloriam Domini, quando transformatus est Dominus in monte, et aderat ei Moyses cum Elia, et colloquebatur Luc. 9.. Ideo recte addit: Quare igitur.··ID. Quod ad eos dicitur, etc., usque ad sed pro magnitudine sensuum eum glorificemus.'

NUM 12:10 Multiple spaces in '12.10··Nubes quoque recessit.··ID. Et nubes recessit de tabernaculo,··etc. Prius recessit nubes, etc., usque ad et appareat in nobis lepra peccati. Cumque respexisset.··ORIG., ubi supra. Alia littera: Et respexit Aaron ad Mariam, et ecce Maria erat leprosa.··Vult in hoc ostendere, etc., usque ad ad perfectæ nativitatis instituta revocat Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis,··etc. Gal. 4.'

NUM 12:12 Multiple spaces in '12.12··Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: Deus, obsecro, sana eam. Cui respondit Dominus.··ID. Alia littera: Et proclamavit Moyses ad Dominum dicens: Domine, precor te, sana eam,··etc. Quem oportebat orare pro sanitate populi sui, nisi Moysen? Forte hoc erat quod cum Domino loquebatur in monte transformato Matth. 17., petens ut cum plenitudo gentium introisset omnis Isræl salvus fieret Rom. 11..'

NUM 12:14 Multiple spaces in '12.14··Spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem,··etc. Signum repudii est in faciem conspui. Unde proximus qui repudiat conjugium, discalciatus in faciem conspuitur. Hinc Isaias: Omnes gentes sicut gutta situlæ, et sicut sputum reputatæ sunt Isa. 40, secundum 70.. Ostenditur ergo quod etiam ille populus, sicut cæteræ gentes, quæ ut sputum reputantur, abjectus est. Si enim consideres priorem honorem, pontificalem ordinem, insignia sacerdotum, Levitica ministeria, majestatem templi, et eos cum cœlestibus in terris habere consortia, qui fuit ille honor, quæ gloria? Rom. 5. Nunc autem multo dedecore horrescunt sine templo, sine altari, sine sacrificio, sine propheta, sine sacerdotio, et sine cœlesti visitatione. Unde patet quod pater conspuens perfudit vultus eorum ignominia. Septem ergo diebus separantur extra castra, id est per septimam hujus mundi; in septimana autem dierum totius creaturæ visibilis videntur productæ esse substantiæ; tunc enim quæ non erant, facta sunt. In septimanam totius mundi quædam secreta et Deo soli cognita dispensatione quæ tunc producta sunt, explicantur: in hac septimana quia sequestrata est Maria non moventur castra filiorum Isræl, sed stant in uno conclusi, et nullus ex eis profectus est, donec mundaretur Maria a lepra sua. Septem diebus: et populus non est motus de loco illo.··ORIG. Maria quidem interveniente Aaron pontifice septimo die curatur. Nos autem obtrectantes usque ad finem septimanæ mundi, id est usque ad resurrectionem permanebimus leprosi, nisi, dum pœnitendi tempus est, corrigamur conversi ad Jesum et per pœnitentiam supplicantes ei.'

NUM 13:4 Multiple spaces in '13.4··Pharan.··RAB. in Num. Notandum quod Pharan non est speciale nomen mansionis, etc., usque ad usque ad tricesimam secundam hæc continentur. Pharan interpretatur os visibile,··in quo potest intelligi quod Verbum caro factum est;··et invisibilis visibilis effectus. Et potest ex hoc significari, quod postquam finis et perfectio omnium, quæ erga illum populum gerenda erant, venit, tunc transiit, et venit ad eum quem Verbum carnem factum ante non credidit. Mitte viros qui,··etc. RAB. Duodecim exploratores mittuntur ad sanctam terram, etc., usque ad et cinis ejus piacularis aspersio est.'

NUM 13:18 Multiple spaces in '13.18··Ascendite ad meridianam plagam.··AUG., quæst. 21. Alia littera, etc., usque ad et ibi erat quidam depressior locus, de qua valle botrus ablatus est.'

NUM 13:24 Multiple spaces in '13.24··Quem portaverunt,··etc. ISID. in Num., tom. 5. Botrum in ligno de terra promissionis duo advehunt, etc., usque ad quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo esse potest. De malis quoque granatis et de ficis,··etc. Quæ legem significant, quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo.'

NUM 13:26 Multiple spaces in '13.26··Exploratores terræ post quadraginta dies,··etc. ISID., ibid. Exploratores qui ad terram uberem missi terruerunt populum, etc., usque ad et pepones vitiorum et libidinum corruptione marcentes.'

NUM 13:27 Multiple spaces in '13.27··In desertum Pharan, quod est in Cades.··RAB. Solitudo Pharan decem et octo mansiones continet, etc., usque ad et prohibentur transire Jordanem.'

NUM 14:7 Multiple spaces in '14.7··Terra,··etc. ORIG., hom. 7 in Num. Quæ est terra ista, sancta quidem et bona, sed ab impiis habitata? etc., usque ad nobis ingredientibus illi pellantur, et ascendentibus cadant.'

NUM 14:9 Multiple spaces in '14.9··Neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita possumus.··AUG., quæst. 23 in Num. Caleb et Jesus Nave loquentes ad populum, etc., usque ad isti Dominum temporum creatorem, et ordinatorem, et omnium dispensatorem.'

NUM 14:12 Multiple spaces in '14.12··Feriam igitur eos.··ORIG., hom. 8 in Num. Comminatio hæc non est iracunda, sed prophetica, etc., usque ad ideo pluribus exorat pro populo illo. ID. Feriam igitur.··Fit commmatio hæc a Domino, etc., usque ad quod alium populum hoc abjecto resuscitet.'

NUM 14:31 Multiple spaces in '14.31··Parvulos ORIG., hom. 8. Sed filii ipsorum qui sunt hic mecum, quicunque ignorant bonum vel malum,··etc. Patres nostri fuerunt populus ille prior, etc., usque ad si vermanseris in bonitate,··etc.'

NUM 14:34 Multiple spaces in '14.34··Annus pro die.··ID. Quasi pro die per annum, etc., usque ad nisi cui Pater omne judicium tradidit Joan. 5.. ID. Neget quis fortasse bonitati Dei convenire, etc., usque ad sed ultra non sinit animam peccato vulnerari. ID. Aliud adjiciam, etc., usque ad ut multo magis confidamus quod advocatus noster Jesus veniam nobis impetrabit a Patre.'

NUM 14:40 Multiple spaces in '14.40··Parati sumus.··RAB., in Num. O mira protervitas humanæ mentis, etc., usque ad sic patriæ cœlestis gaudia quæ nobis promissa sunt percipiemus.'

NUM 15:4 Multiple spaces in '15.4··Sacrificium,··etc. Fidem incarnationis Christi, quæ in lege plenissime commendatur, vel observantiam Decalogi. RAB., in Num. Lex præcipit in privatis publicisque sacrificiis, etc., usque ad quia sexta pars est congii. ID. Jubetur ergo per singulas species animalium, etc., usque ad omnis stultitia et versutia Deo abominabilis est.'

NUM 15:6 Multiple spaces in '15.6··Et arietes.··ID. In oblatione arietis duæ decimæ similæ offeruntur; olei et vini, tertia pars hin. Quia aries rectorum ordinem signat, bene cum duabus decimis offertur, cum quilibet Decalogum legis intellectu et operatione tenens, rectoris officio delegatur: olei vero atque vini tertia pars hin exhibetur, quando ab eo charitas et misericordia, et gratia spiritualis doctrinæ circa subjectos impenditur.'

NUM 15:8 Multiple spaces in '15.8··Quando vero de bobus feceris holocaustum,··etc. ID. In bovis oblatione tres decimæ similæ et medietas hin in oleo vel vino, etc., usque ad in cœlesti beatitudine per Dei gratiam in se perficiendum sperent. Cum veneritis in terram,··etc. RAB. Cum quilibet præsentem Ecclesiam per fidem intrat, etc., usque ad a quo speratur perfectionis supplementum.'

NUM 15:22 Multiple spaces in '15.22··Quod si per.··AUG., quæst. 24. Quod præcipitur quomodo peccata expientur, etc., usque ad quæ discernuntur a peccatis volentium.'

NUM 15:24 Multiple spaces in '15.24··Vitulum offeret.··RAB. Filii Isræl vitulum de armento offerunt in holocaustum, etc., usque ad exauditus est pro sua reverentia.'

NUM 15:28 Multiple spaces in '15.28··Sacerdos.··Christus, qui per proprium sanguinem introivit semel in sancta, æterna redemptione inventa Hebr. 5..'

NUM 15:30 Multiple spaces in '15.30··Anima vero,··etc. AUG., quæst. 25 in Num. Alia littera: Anima quæcunque peccaverit,··etc., usque ad unde nunc longum est disputare. ISID., in Num., tom. 5. Calumniantur impii quod tam atrociter jussu Dei ab omni populo trucidatur, qui ligna collegit in sabbato, etc., usque ad quia a spiritualibus judicatur.'

NUM 15:38 Multiple spaces in '15.38··Fimbrias.··ID., ibid. Jubentur filii Isræl in quatuor angulis, etc., usque ad omnia in gloriam Dei faciamus.'

NUM 16:12 Multiple spaces in '16.12··Vocaret Dathan?··AUG., quæst. 26 in Num. Quid est quod Dathan et Abiron in seditione vocati a Moyse, etc., usque ad ut non dicerent non ascendemus, sed non ascendimus, quodam locutionis genere.'

NUM 16:26 Multiple spaces in '16.26··Recedite a tabernaculis.··AUG., quæst. 27. Alia littera, etc., usque ad justi fulgeant sicut sol in regno Patris sui Matth. 13.. ISID. in Num.,··tom. 5. Per Dathan, et Abiron, et Core, etc., usque ad in æterno igne præparata ultione peribunt. Descenderuntque.··AUG., quæst. 29. Alia littera, etc., usque ad tanquam carceribus inferi puniendos reservari.'

NUM 16:37 Multiple spaces in '16.37··Præcipe Eleazaro.··ID., quæst. 30. Alia littera, etc., usque, ad quia per eos exemplum datum est cæteris, quid timerent. Tollat thuribula.··ORIG., hom. 9 in Num. Core figuram tenet eorum qui contra ecclesiasticam fidem et doctrinam veritatis insurgunt, etc., usque ad:··sanctificata enim sunt et Domino oblata. ID. Potest et alio modo intelligi, etc., usque ad non enim tam magnifice in eis virtus animi claruisset, nisi reliquorum ignaviæ formido patuisset.'

NUM 16:38 Multiple spaces in '16.38··Eo quod.··AUG., quæst. 30 in Num. Circumpositionem vero altari, etc., usque ad qui minus diligenter intendunt, eodem facta ordine quo narrantur.'

NUM 16:39 Multiple spaces in '16.39··Tulit.··ORIG., hom. 9 in Num. Apud Deum nihil est otiosum, etc., usque ad cum universorum cineribus disperirent?'

NUM 16:40 Multiple spaces in '16.40··Sicut passus est.··ID. Posteris quoque datur exemplum, ne quis præsumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit.'

NUM 16:43 Multiple spaces in '16.43··Moyses et Aaron.··ID. In Sodomis quidem, etc., usque ad per quos interitum possumus evadere. Operuit nubes.··ID. Non enim legimus antea quod obtexerit nubes tabernaculum, etc., usque ad et pericula maris ac fluminum, etc. II Cor. 11..'

NUM 16:45 Multiple spaces in '16.45··Recedite.··ID. Jubentur ergo Moyses et Aaron, etc., usque ad sunt enim mortui qui in ignem æternum mittuntur, vivi autem qui mittuntur ad regnum.'

NUM 16:48 Multiple spaces in '16.48··Et stans inter.··GREG. Aaron, ut iram Dei placaret, thuribulum sumpsit atque inter viventes et mortuos stetit, quia sacerdotis est negotium Deo orationem fundere, et pro justis ne cadant et pro peccatoribus ut resurgant, unde: Intret oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Psal. 87.. ISID. Aaron thuribulum accipiens occurrit quassationi, et stans in medio vivorum et mortuorum, lethalem plagam objectu suo quasi quidam murus excludit. Iste sacerdos Christus qui ruinam mortis in mundo aspiciens occurrit a summo cœlo, venitque obvius quasi gigas ad currendam viam, stetitque inter vivos et mortuos, quia natus et mortuus est, sicque thuribulum passionis accipiens, et in odorem suavitatis prætendens, suspendit ignis æterni perniciem, et inimicam pertulit mortem. Et plaga cessavit.··ORIG. Alia littera, etc., usque ad luteus enim et terrenus sensus non capit mysteria. Dicitur etiam corpus nostrum vas fictile vel littera legis, in eo quod Apostolus ait: Habentes thesaurum istum in vasis fictilibus II Cor. 4.: quia in corpore positis thesaurum gratiæ per Spiritum sanctum Dominus largitur; et in sermonibus legis qui contemnuntur, quia nulla arte grammatica expositi videntur, reconditus sit thesaurus sapientiæ et scientiæ Dei.'

NUM 17:1 Multiple spaces in '17.1··A cunctis principibus.··Omnis princeps habet virgam, quia sine ea populum regere non potest. Unde Paulus, quia princeps populi erat, dicebat. Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate?··I Cor. 4. ORIG. Omnes principes tribuum necesse est ut habeant virgas, etc., usque ad et cum nucibus sacerdotalium pomorum copiam invenisse.'

NUM 17:5 Multiple spaces in '17.5··Germinabit virga.··ORIG., ubi supra. Unum fructum promisit Deus in virga et dedit plura, etc., usque ad sed quæ in sola sapientia continentur.'

NUM 17:8 Multiple spaces in '17.8··Invenit germinasse virgam,··etc. ORIG., ubi supra. Cum sacerdotium Aaron, etc., usque ad,··sed nostra adhuc corpora usque in finem mundi differunt a gloria resurrectionis. ID. Virga arida germinat, etc., usque ad corporis in resurrectione germinabit. Virgam,··GREG., lib. IV Moral., cap. 29. Carnem Christi, quæ de radice Jesse succisa et mortificata, etc., usque ad corona martyrum, gratia continentium. Turgentibus,··etc. ORIG. Hac vero ratione, etc., usque ad sed secundum Scripturam in mille generationes. ORIG., ubi supra. Possumus etiam sic intelligere eorum, etc., usque ad qui sunt charitas, gaudium, pax et cæteræ virtutes Gal. 5..'

NUM 18:1 Multiple spaces in '18.1·· RAB., in Num., tom. 2. Tu et Filii,··etc. Alia littera, etc., usque ad et pertinere dicit ad sacerdotem. ORIG. hom. 10 in Num. Alia littera, etc., usque ad remissionem peccatorum significari. ID. Jesus pontifex noster, etc., usque ad scit nos Deus idoneos non esse martyrio. ID. Quærendum est quomodo aliqui sancti dicantur, etc., usque ad sanctus enim est, qui peccatum suum per pontificem curat.'

NUM 18:2 Multiple spaces in '18.2··Jure perpetuo.··Quomodo potest æternum esse quod visibile est? Quæ enim videntur temporalia sunt I Cor. 5., primitiæ autem quæ offeruntur Aaron, visibiles sunt; circumcisionem quoque et azyma et pascha visibile, necesse est æternum non esse, sed temporale. Invisibilis ergo circumcisio, quæ in occulto est, æterna est, et azyma sinceritatis et veritatis Rom. 2.. Sic et hæc ei, qui non in manifesto, sed in occulto Judæus, qui spiritu, non littera legem custodit, secundum interiorem hominem legitima æterna dicuntur II Cor. 4..'

NUM 18:7 Multiple spaces in '18.7··Tu autem et filii.··ID., hom. 16. Alia littera, etc., usque ad quæ si bene excolamus fructum vitæ afferent nobis. Tu autem et filii tui.··Allegorice. Perfectiores scilicet in Ecclesia, sancti doctores, quorum officium est sacramenta divina manibus contrectare, vasa sancta, id est Scripturæ mystica verba ventilare et ad intellectum perducere II Par. 26.. Cætera autem turba meditetur diligenter quæ capere potest, et quæ magistrorum discretio jubet. Si quis externus,··etc. Non de tribu Levi. Ozias enim de tribu Juda, quia usurpavit sacerdotium, lepra percussus est.'

NUM 18:8 Multiple spaces in '18.8··Locutus est Dominus,··etc. RAB., in Num., tom. 2. Alia littera, etc., usque ad qui cum semper comedatur semper permanet, imo augetur. Primitiarum.··Primitiæ litterales consumuntur, spirituales custodiuntur. Quanto enim verbum Dei amplius sumpseris, tanto abundabit. Omnia quæ sanctificatur a filiis Isræl.··ORIG., hom. 11. Alia littera, etc., usque ad non sanctificatur, nec inter primitias recipitur. ORIG. Videtur autem secundum litteram proselytos excludere, etc., usque ad qui faciunt patres in Ecclesiam introire. ID. Ter etiam in anno apparere jubetur omne masculinum, non femininum Exod. 23.. A filiis,··non a filiabus. Non enim otiose alibi nominat cum filiis etiam filias, alibi filiarum non facit mentionem. Quæ tamen specialiter non ad sexum, sed ad discretionem animarum referenda sunt. ID. Difficile invenies sanctos, quibus Deus eximium præbeat testimonium filias genuisse, Abraham et Isaac non genuerunt filias. Solus Jacob unam filiam genuit, et ipsa fratribus et parentibus opprobrium fuit, et vindictæ furorem fratribus incitavit.'

NUM 18:9 Multiple spaces in '18.9··Et hoc sit vobis ex his quæ sanctificantur sanctis de sacrificiis,··etc. ID. Spiritus sanctus ita sanctus est, etc., usque ad tertio autem loco ex hoc fructu diligere debeo etiam inimicos meos. ID., hom. 11. Primitias omnium frugum sacerdotibus lex mandat offerri, etc., usque ad invenies apud Mosen legis titulo signari. ID. Ubi vero dicit: Non occides, Non adulterabis,··et hujusmodi, legis titulum non præmisit. Hæc enim mandata sunt, et ideo non exinaniuntur apud discipulos Evangelii, sed implentur. Non enim mandatum, sed lux umbram habere futurorum dicitur bonorum ID. Notandum vero quod lex dupliciter dicitur. Generaliter enim omnia hæc, mandatum, justificationes, præcepta, testimonia, judicia lex dicuntur. Specialiter autem aliqua pars eorum quæ in lege scripta sunt, ut supra dicta. Generaliter vero lex significatur, cum dicitur: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5.. Et alibi: Plenitudo legis est dilectio Rom. 13.. Omnia enim quæ in lege scripta sunt legem nominavit. ID. Alibi quoque: Juste,··inquit, sectare quod justum est Deut. 16.. Et quid opus est etiam in his allegoriam quærere, cum ædificet littera? ID. Quæro quoque si aliqua, etc., usque ad adjecit tamen Apostolus: Hæc autem sunt allegorica Gal. 4.. Omnis oblatio,··etc. ID. Est autem sapientis scribæ et docti de regno Dei, ut sciat de his thesauris proferre nova et vetera, et quomodo penitus litteram occidentem abjiciat et spiritum vivificantem requirat Matth. XIII; I Cor. 3., aut confirmet utilem et necessariam litteræ doctrinam, aut manente historia etiam mysticum sensum introducat, sicut in præsenti loco. ID. Utile est enim sacerdotibus Evangelii offerre primitias, etc., usque ad discipulis autem dicitur: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5.. ID. Christus nos redemit de maledicto legis, non de maledicto mandati vel testimonii, vel judiciorum, ne scilicet subjecti essemus circumcisioni carnis et sabbatorum observationi, et hujusmodi quæ continentur in lege, non in mandatis Galat. 3.. Abundat ergo justitia nostra, plus quam scribarum et Pharisæorum Matth. 5.; et illi de fructibus terræ gustare non audent, priusquam primitias sacerdotibus offerant, et Levitis decimas separent: ego autem nihil horum faciens, fructibus terræ ita abutar, ut sacerdos et Levita et Dei altare non sentiat. ID. Petrus quoque et Paulus, etc., usque ad et singularum Ecclesiarum eligit et offert primitias. ID. Quisquis etiam doctor, quia docet, prædicat et instruit auditores, agrum Ecclesiæ suæ, id est, credentium corda videtur excolere. Habet quoque culturæ suæ fructum, et in fructu electum aliquem et præcipuum, quem quasi primitias offerat, et alium pro primogenitis, alium pro decimis. ID. Habet forte aliquis primogenitos et inferiores, quos neque pro primitiis, neque pro primogenitis, sed pro decimis possit offerre.'

NUM 18:12 Multiple spaces in '18.12··Omnem medullam,··etc. ORIG. Ostendimus mandatum de primitiis frugum, etc., usque ad unde per angelum videtur quasi primitiæ Deo oblatus. Christus est primitiæ primitiarum. Cornelius primitiæ gentium. Alii primitiæ Ecclesiarum, sicut quidam primitiæ Asiæ, alii Achaiæ. ORIG. Aderit unusquisque angelorum, etc., usque ad quæ non angeli vel principis, sed Dei portio est. ID. Offerunt ergo angeli ex nobis primitias, etc., usque ad ut quærant quæ sursum sunt, non quæ super terram. ID. Offerunt angeli primitias, etc., usque ad alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subjectus. ID. Agri angelorum corda nostra sunt, quisque eorum ex agro quem colit offert primitias Domino. ID. Sicut Christus Rex regum, etc., usque ad sufficeret nobis hæc gratia.'

NUM 18:13 Multiple spaces in '18.13··Universa frugum.··AUG., quæst. 32 in Num. Primogenita omnia, etc., usque ad quæ primitus sumebantur.'

NUM 18:15 Multiple spaces in '18.15··Quidquid primum.··ORIG. Possunt forte illi primogeniti dici, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, vel etiam martyres; primitia quoque Ecclesiæ possunt dici virgines Apoc. 14; decimæ vero, qui post conjugium continentes sunt. Omne.··RAB. In utroque testamento ministris altaris oblationes et decimæ ad necessaria tribuuntur, ne terrenis possessionibus audeant inhiare, nec lucrum de ministerio quærere: unde, Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum neque argentum, neque pecuniam Matth. 10.. Mystice autem decimæ observantiam legis significant, vel sinceritatem integritatis fidei, vel perfectionem boni operis, quæ maxime habere debent qui ministerio divino se exhibent. In denario enim numero creaturæ et creatoris cognitio comprehenditur, quia septenarius respicit ad humanam naturam, tribus scilicet vim animæ ostendentibus; unde, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua Deut. 6.. Corpus autem ex quatuor constat elementis. Septenarium autem, si ternario numero fidem et confessionem Trinitatis exprimenti adjunxeris, denarium complebis.'

NUM 18:19 Multiple spaces in '18.19··Pactum salis.··RAB. Pactum salis nominat oblationum universitatem, quæ ad ministerium vel ad jus sacerdotum pertinet, unde in Levitico: Quidquid obtuleris sacrificii sale condies,··etc. Levit. 2.. Mystice ostenditur sapientiam convenire sacerdotibus et prædicatoribus divinæ legis, non sæcularem, sed apostolicam, de qua Paulus dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non hujus sæculi I Cor. 2.. De qua apostolis dicitur: Vos estis sal terræ Matth. 5.. Sicut enim omnis cibus sale conditur, sic omnis sermo apostolica sapientia. Aaron ergo et filiis ejus pactum est salis sempiternum, quia non solum episcopis necessaria est sapientia, sed etiam presbyteris, diaconis et omnibus ordinibus: et hoc coram Deo, id est, ut pura et simplex sine versutia, et malitia Deo placeat. Sapientia enim hujus mundi inimica est Deo Rom. 8..'

NUM 19:1 Multiple spaces in '19.1··Locutusque est Dominus.··AUG., quæst. 33 in Num. Alia littera, etc., usque ad et observationes legis profanabat. RAB. Per masculum fortitudo, per feminam infirmitas significatur: per vaccam ergo infirmitas Dominicæ incarnationis ad sacrificium assumpta figuratur. Mortuus est enim Christus ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei II Cor. ult.. Vaccam rufam, rubram scilicet sanguine passionis, unde: Dilectus meus candidus et rubicundus Cant. 5.: candidus scilicet ex divinitate, rubicundus ex sanguine, candidus etiam per justitiam vitæ. GREG., lib. VI Moral., tom. 1. Vaccam rufam mactamus, cum carnem a lascivia voluptatis exstinguimus: quam cum hyssopo, ligno cedrino et cocco offerimus, quia cum maceratione corporis sacrificium fidei spei et charitatis adolemus.'

NUM 19:2 Multiple spaces in '19.2··Nulla sit macula.··AUG., quæst. 33. Sine vitio. Hanc enim carnem cæteræ hostiæ significabant, etc., usque ad quæ non habuit in se vitium? Nec portaverit.··Omnis qui peccat, servus est peccati: quia ergo Christus nunquam peccavit, jugum non portavit. AUG. Alia littera. Et non est super eam superpositum jugum,··etc. Non enim subjugata est iniquitati, cui subjugatos inveniens liberavit, et vincula eorum dirupit. Unde: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis,··etc. Super illius enim carnem non est positum jugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam.'

NUM 19:3 Multiple spaces in '19.3··Tradetisque.··Vacca ad immolandum sacerdoti traditur, quia Dominus incarnatus pro redemptione nostra sacrificium semetipsum fecit, datus manibus Judaici populi. AUG. Alia littera. Et dabis eam ad Eleazarum sacerdotem,··etc. Cur non ad Aaron? Forte præfiguratum est, non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros hujus sacerdotii, passionem Domini perventuram. Qui ejectam extra castra.··ID. Quia extra portam passus est Christus, ut nos a conversatione præsentis vitæ quasi a civitate educeret Heb. 13.. ID. Et ejectam eam extra castra.··Sic ejectus est Dominus passurus extra civitatem Joan. 19.. ID. In locum mundum,··quia non habuit causam malam: Et occident eam in conspectu ejus,··sic occisa est caro Christi in conspectu eorum qui futuri erant in novo testamento Domini sacerdotes. Immolabit.··ISID. Vaccam rufam cujus cinis est expiatio populi immolare non poterit, nisi qui terrena opera non fecerit, jugumque delicti non traxerit, et vinculis peccatorum ligatus non fuerit. In conspectu omnium.··RAB. Quia Christus in conspectu omnium quasi exstinctus est: in conspectu Patris immolatus, quia quod ante oculos hominum pœna, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit.'

NUM 19:4 Multiple spaces in '19.4··Et tingens digitum in sanguine ejus.··AUG. Alia littera. Et accipiet Eleazar sanguinem ejus, et asperget contra faciem testimonii a sanguine ejus septies.··Quia Christus secundum Scripturas fudit sanguinem in remissionem peccatorum, ideo contra faciem tabernaculi testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio prænuntiatum. Et ideo septies, quia ipse numerus ad emundationem pertinet spiritalem. RAB. In digito discretio operationis signatur: in sanguine vaccæ digitum tingere est in passione Domini nostra opera consecrari, ut passionem ejus, quam cognoscimus, imitemur: Passus est enim nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus I Petr. 2.. ID. Eleazar sacerdos immolat, et in sanguine digitum tingit, quia plebs Judæa ex reproborum parte humilitatem Domini usque ad passionem persecuta est. In electis vero operationem humilitatis ejus imitata Asperget contra fores tabernaculi.··Tabernaculum synagogam significat. Qui ergo tinxerit digitum, contra fores tabernaculi aspergat, id est, quisquis passionis ejus vias imitatur, synagogæ non credenti et resistenti per exempla bona et prædicationem rectam signum bene vivendi præbeat. ID. Asperget,··id est, resistenti plebi per prædicationem rectam et opera, passionis Christi exempla monstrabit. Septem vicibus.··Quia septem sunt dona Spiritus sancti, quæ per Christi sanguinem super Ecclesiæ populos distribuuntur, in quo ab omni delicto purgantur. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Septem vicibus,··etc. In septenario perfectio significatur vel accipitur, unde et septem diebus universum tempus impletur, et Spiritus sanctus septiformis vocatur. Septem ergo vicibus in sanguine digitum intingere est perfecta operatione mysterium passionis imitari. Et septem vicibus contra synagogam aspergere est perfecta prædicatione passionem infidelibus nuntiare.'

NUM 19:5 Multiple spaces in '19.5··Comburetque eam cunctis videntibus.··ID. Per pellem et carnem et sanguinem et fimum, sacrificia in veteri testamento habita, quæ infirmitatem Domini nuntiabant, significantur. Quia omnia postmodum spiritaliter a patribus intellecta juxta exterius mysterium stercora sunt vocata, unde Paulus: Omnia arbitratur ut stercora Philip. 3., quæ flammæ traduntur. Quamvis enim primum carnaliter sint exhibita, postmodum per Spiritum sanctum intelligentiæ igne consumpta sunt. AUG. Et cremabunt eam in conspectu ejus.··Puto quia crematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura enim est ignis ut in superna moveatur, et in ipsum convertatur quod crematur. Nam et ipsum cremare de Græco in Latinum ductum verbum est a suspensione. Quod vero additum est in conspectu ejus, id est, in conspectu sacerdotis, significare videtur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. Tam pelle et carnibus ejus,··etc. ID. Quod vero sequitur: pellis ejus et carnes et sanguis ejus cum stercore ejus comburentur:··id expositum est quomodo cremabitur, et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quæ commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est, sed etiam contumelia et abjectio plebis quæ in stercore significaretur, converteretur in gloriam quam combustionis flamma significat. RAB. Per pellem et carnem exterior Christi operatio significatur: per sanguinem subtilis et interna virtus exteriora facta vivificans; per fimum lassitudo, sitis, esuries, et timor mortis, et quæcunque ex humanitate pati voluit. Quidquid enim defectu mortalitatis habuit, quasi fimus in eo abjiciendum fuit; quæ omnia igni cremanda sunt, id est, juxta veritatem Spiritus sancti intelligenda, ut quæ ab eo corporaliter gesta sunt per incorporeum divinitatis Spiritum disposita sentiantur.'

NUM 19:6 Multiple spaces in '19.6··Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum.··APOLLI. De morte igitur sacrorum cecinit vates: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, lavabis me,··etc. Psal. 50., et cui patefactum erat tale mysterium expiationis, quæ per sanguinem Christi futura erat, proposuit: Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestati mihi.··RAB. Cedrus lignum altum et imputribile est. Hyssopus herba valde humilis, quæ tamen inflationem amovet pulmonis. Per cedrum ergo altam, perseverans contemplatio; per hyssopum mansueti cordis humilitas signatur. Qui enim contemplatione ad superna tollitur, per humilitatis compassionem debet condescendere inferioribus, nec se ex eo quod habet erigat, sed his, qui illud non habent, prædicando libenter impendat. AUG. Alia littera, etc., usque ad ut cum illo sit abscondita vita nostra. RAB. Potest intelligi per cedrum spes, etc., usque ad sola in nobis charitas ad ultimum multiplicatur. GREG., Moral. lib. 6, cap. 17. Mittatur in flammam, usque ad ut in ipsa discat opera recta quæ faciat Hyssopum ISID. Baptismum, quia hyssopo tincto sanguine agni spargebantur Exod. 12.. Coccumque bis tinctum.··ID. Coccus bis tinctus, sanguis Christi quo mente et corpore abluimur. Hæc tria purgant peccata, cedrus, id est fides crucis; hyssopus, baptismus vel martyrium; coccus, sanguinis Dominici sacramentum. RAB. In cocco bis tincto virtus charitatis exprimitur, quæ flamma sancti amoris succensa, duobus præceptis exhiberi jubetur, dilectione scilicet Dei et proximi. Bis tinctus ergo coccus est charitas duplici præcepto formata, ut sic diligatur Deus ne deseratur proximus, et sic proximus, ne contemnatur Deus. Sacerdos.··ID. Omnes qui in Christo credimus sacerdotes sumus, unde: Vos autem estis genus electum, regale sacerdotium,··etc. I Petr. 2.. Alta ergo quæ per contemplationem sentimus, et quod ex mansuetudine humilitatis agimus, quod per ignem charitatis exhibemus, passionis Christi sanguine tingere debemus, ut omne quod in nobis est, illum imitetur a quo est, quia extra imitationem passionis non tam virtus quam vitium est. ID. Potest iste sacerdos, qui vaccæ carnes, pellem, sanguinem, fimumque comburit, ordinem Judaici sacerdotii cum plebe supposita in necem Domini consentientis significare, unde sequitur: Et tunc demum lotis vestibus et corpore suo.'

NUM 19:7 Multiple spaces in '19.7··Et tunc demum lotis vestibus.··ID. Potest intelligi, etc., usque ad recte, Colliget autem cineres vaccæ vir mundus,··etc. AUG. Lavabit vestimenta sua sacerdos, etc., usque ad resurrectioni eam velut cremationi mandantes.'

NUM 19:8 Multiple spaces in '19.8··Usque ad vesperam.··ID. Ad vesperam sacerdos intrat, quia infidelis populus, qui usque ad vesperam, id est, finem mundi, extra mandata vitæ, velut extra castra positus est, pravis operibus commaculatus, aqua baptismi et pœnitentia lotus ad cognitionem in fine mundi quasi in castra revertitur.'

NUM 19:9 Multiple spaces in '19.9··Colliget autem.··AUG. Et congregabit homo, etc., usque ad quia extra celebrationem Judaicæ consuetudinis evangelicus honor claruit. GREG., lib. VI Moral., cap. 17. Vaccam sacerdos comburit, cineres vir mundus colligit, quia infirmitatem Domini Judæus mactavit, subtilia ejus mysteria Gentilis intelligit. Mundi sunt qui passionem Christi gentibus prædicant. Effundet eos.··Quia Gentilis sacramenta quæ agnovit, prædicare non cessat, sed nescientibus manifestat. RAB. Vir mundus in loco purissimo vaccæ cineres fundit, dum quilibet doctus ex gentilitate assumptus, munda per humilitatem gentilium corda requirit, et mysteria eis Redemptoris tradere non desistit. Quod cum agitur, fides gentium multiplicatur, divina virtus agnoscitur, disciplina præceptorum tenetur. Unde subdit, ut sint multitudini filiorum Isræl in custodiam:··Isræl enim interpretatur vir videns Deum; et bene conversa Gentilitas Isræl dicitur, quæ Deum jam fide contemplatur. Extra castra.··Quia omnis Gentilitas extra legem, extra sacrificium, extra synagogam. Purissimo.··Quia pravis ac pollutis mentibus non sunt secreta Dominicæ incarnationis tradenda, sed his qui ad fidem venientes cor mundaverunt. Multitudini filiorum AUG., ubi supra. Alia littera etc., usque ad ut ablutus etiam extrinsecus lavaret quodammodo vestimenta sua. In custodiam.··Quia subtiliora sacramenta mundis Gentilium cordibus tradita in mentis munitionem vertuntur Quia dum secreta et subtilia operationis illius per imitationem attendimus, per hoc nobis immunditiam providemus, propter operationem, in custodiam nostram fiant cineres, propter baptismum vero in aquam aspersionis. Tunc cineres in nostram custodiam provide custodimus, cum Redemptorem nostrum pro iniquitatibus nostris passum consideramus sollicite. Perpendimus enim quid retribuat bonis, qui voluit mori pro malis, quid ad justitiam fidei adducti ejus gratiæ debeamus, qui in iniquitate positi intercessionem mortis ejus accepimus.'

NUM 19:10 Multiple spaces in '19.10··Habebunt hoc.··AUG., quæst. 33. Alia littera, etc., usque ad quod significat vespera.'

NUM 19:11 Multiple spaces in '19.11··Qui tetigerit ea.··AUG. Qui tetigerit morticinum,··etc. Incipit dicere quomodo immundi facti homines, etc., usque ad secundum hoc dictum arbitror per prophetam: In tribus et quatuor iniquitatibus non adversabor.'

NUM 19:12 Multiple spaces in '19.12··Si die tertio,··etc. ID. Si autem purificatus non fuerit die tertio, etc., usque ad adhuc, id est, etiam post mortem.'

NUM 19:13 Multiple spaces in '19.13··Polluet tabernaculum,··quantum in se est, secundum illud: Spiritum nolite exstinguere I Thess. 5., cum exstingui ille non possit. Nam si ex hoc tabernaculum immundum factum vellet intelligi, mundari juberet.'

NUM 19:15 Multiple spaces in '19.15··Vas quod,··etc. RAB. Tegmen operculi vel ligatura, est censura disciplinæ, qua quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur. Quasi enim vas sine operculo vel ligatura polluitur, qui per studium ostentationis patens nullo velamine taciturnitatis operitur.'

NUM 19:16 Multiple spaces in '19.16·· AUG., quæst. 34. Si quis in agro.··Alia littera, etc., usque ad id est vulnere peremptum aut mortuum sine vulnere.'

NUM 19:19 Multiple spaces in '19.19··Lavabit et se,··etc. ID. Alia littera, etc., usque ad immunda erit usque ad vesperam.'

NUM 20:1 Multiple spaces in '20.1··Veneruntque filii,··etc. ISID., in Num., tom. 5. Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: hæc est Cades. Sin autem interpretatur sancta, per antiphrasin: sicut dicitur lucus cum minime luceat; vel bellum, cum sit horridum. In hac mansione Maria moritur et sepelitur, quæ significat prophetiam mortuam, sicut Moyses et Aaron legis et sacerdotii finem, qui non valent ad terram promissionis pervenire, nec populum de solitudine hujus mundi educere, quod facit solus Jesus, id est, Salvator Dei filius. Percutiens virga.··AUG., quæst. 35. Quia de petra aqua educta est, etc., usque ad duo enim ligna sunt crux.'

NUM 20:12 Multiple spaces in '20.12··Quia non credidistis.··ISID., in Num. Hic Moyses Dominum offendit, etc., usque ad Christus Dei virtus et Dei sapientia est.'

NUM 20:13 Multiple spaces in '20.13··Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati filii,··etc. AUG. Quod de aqua illa dictum est, etc., usque ad de ipso enim dicitur: In signum cui contradicetur,··etc. Luc. 2..'

NUM 20:22 Multiple spaces in '20.22··In montem Hor, qui est in finibus.··RAB. Tricesima quarta mansio est, etc., usque ad ad paradisum ascensus.'

NUM 20:30 Multiple spaces in '20.30··Omnis autem multitudo.··BED. Aaron plangitur, Jesus non plangitur, quia in lege descensus ad inferum, in Evangelio ad paradisum transmigratio. Flevit populus triginta diebus, quia ante legem et sub lege et sub gratia synagoga non recipit spirituale gaudium, sed super occidentem litteram mœsta incumbit.'

NUM 21:1 Multiple spaces in '21.1··Quod cum audisset.··Audivit Chananæus quod venisset Isræl in locum exploratorum, ubi quondam offendit populus, inivit prælium, et captivum duxit Isræl. Rursumque in eodem loco pugnatur, ex voto victor vincitur, victi superant. In quo intelligitur, ut cum nos Dei auxilio destitutos invaserint hostes et captivaverint, non desperemus: potest enim fieri ut vincamus ubi victi sumus.'

NUM 21:3 Multiple spaces in '21.3··Anathema.··AUG., quæst. 40 in Num. Alia littera etc., usque ad idem est quod devoveo, detestor.'

NUM 21:4 Multiple spaces in '21.4··Profecti sunt,··etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Tricesima quinta mansio, etc., usque ad ore autem confessio ad salutem Rom. 10..'

NUM 21:8 Multiple spaces in '21.8··Fac serpentem ISID. in Num., tom. 5. Morsus serpentum exaltato et inspecto æneo serpente sanabantur, etc., usque ad vivit per Divinitatem quasi æneus.'

NUM 21:10 Multiple spaces in '21.10··Profectique filii Isræl castrametati,··etc. Tricesima septima mansio est in Oboth, quæ vertitur in magos vel pythones. Quia post imaginem Dei, quæ in cordis ratione monstratur, et confessione fidei, quæ ore profertur, consurgunt serpentes et maleficæ artes; nos autem omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures, ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum.'

NUM 21:11 Multiple spaces in '21.11··Unde egressi.··HIERON., ubi supra. In Jeabarim, etc., usque ad hoc autem eorum proprie est qui solis justitiæ ortum considerant.'

NUM 21:12 Multiple spaces in '21.12··Venerunt ad torrentem Zareth,··etc. RAB. Tricesima nona mansio fuit in Dibongad, etc., usque ad sed propositam nobis solitudinem timeamus.'

NUM 21:14 Multiple spaces in '21.14··In libro bellorum.··AUG., quæst. 42. Non dixit in quo libro scriptum sit, etc., usque ad scriberetur in aliquo eorum libro bellum Domini.'

NUM 21:16 Multiple spaces in '21.16··Ex eo loco,··etc. ORIG., hom. 12 in Num. Quid est quod magnopere præcipit Dominus, etc., usque ad quia una est substantia et natura Trinitatis. ID., ibid. Possunt et illi putei videri, etc., usque ad et terram removit, quam injecerant Philistæi. Notandum autem quia, dum viveret Abraham, non sunt ausi Philistæi replere puteos aut injicere terram, sed eo mortuo invaluerunt et insidiati sunt puteis ejus, sed reparantur per Isaac. Puer quoque Abrahæ ad puteos invenit Rebeccam, quæ interpretatur Patientia: hæc efficitur uxor Isaac, sed apud puteos Gen. 24, 29.; similiter Jacob cum ad Mesopotamiam venit habens præceptum patris, ne alienigenam duceret uxorem, apud puteos invenit Rachel; et Moyses Sephoram Exod. 2.. Si ergo intellexisti quæ et quales sint sanctorum uxores, si vis patientiam in conjugium sumere, vel sapientiam et alias animi virtutes, et dicere quod de sapientia dictum est: Hanc quæsivi mihi ducere uxorem Sap. 8., esto assidue circa puteos istos, et ibi reperies hujusmodi conjugem, quia apud viventis verbi fluenta certum est habitare virtutes. Sunt ergo multi putei intra animam, et alii plurimi in singulis Scripturarum sermonibus et sensibus: est tamen hic eminentior quem foderunt,··non quicunque homines, sed principes,··et horum sublimiores, quos appellavit reges. Ideo in hymnis canitur Deo apud hunc puteum, et scriptum est quoniam hic est puteus super quo locutus est Dominus Moysi: Congrega populum et dabo ei aquam de puteo. Congrega populum et dabo.··Lex convocat te ad puteum, Christum, scilicet Dei Filium, propria quidem substantia subsistentem, uno tamen cum Patre et Spiritu Deitatis fonte nominatum. Ad hunc ergo puteum, id est ad Christi fidem convocat te lex. Inde ipse dicit: quia Moyses de me scripsit Joan. 4.. Vocat autem ut bibamus aquas, et cantemus ei canticum, id est, corde credamus ad justitiam et ore confiteamur ad salutem Rom. 10.. Foderunt illum principes et excuderunt reges.··Principes ergo foderunt, reges excuderunt, quod ab excudendo, non excidendo dictum est. Excudi enim dicitur, quod in saxo cæditur vel formatur. Principes ergo tanquam inferiores foderunt, id est quasi in terræ mollitiem altitudinem quamdam demerserunt: hi vero quos reges appellat, quasi fortiores, non solum terræ profundum, sed saxi duritiam penetrant, ut perveniant ad profundiores aquas, et ipsas abyssi venas perscrutentur, scientes judicia Dei esse abyssum multam. Hi sunt apostoli, quorum aliquis dicit: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur etiam alta Dei I Cor. 2.. Qui ergo per Spiritum sanctum possunt alta scrutari et penetrare profunda mysteria putei, reges esse dicuntur, qui puteum in petra excuderunt, quia dura et difficilia scientiæ penetrarunt secreta. Foderunt ergo putenm istum principes, et excuderunt reges gentium, id est, Apostoli, qui gentes congregaverunt ad obediendum fidei, et omnibus patefecerunt scientiam Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Impleverunt enim mandatum Dei, docentes omnes gentes, et baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 28.. Et per hoc excuderunt, id est, patefecerunt scientiam putei. Hæc quoque quæ in manibus habemus, nobis puteus est, et omnis Scriptura legis et prophetarum: evangelica quoque et apostolica simul unus puteus est, quem non possunt fodere vel excudere, nisi reges et principes, qui scilicet possunt auferre terram et amovere superficiem litteræ, et de inferiori petra, ubi Christus est, spiritales sensus velut aquam vivam proferre. Reges dicuntur, quia peccati regnum expulerunt, et justitiæ regnum in membris suis posuerunt. Decet enim eum docere cæteros, qui prius fecerit quæ docet, unde: Qui fecerit et docuerit sic homines, magnus vocabitur in regno cœlorum Matth. 5.; magnum autem in regno esse, est regem esse.'

NUM 21:17 Multiple spaces in '21.17··Ascendat puteus.··ORIG. Initiate illi puteum, id est initium omnium ponite puteum, quia ipse est principium et primogenitus omnis creaturæ Apoc. 3.. Vel sic, ut verba dirigantur ex persona Moysi ad populum: Date initium cordi vestro, ut incipiat intelligere quid sit puteus, de quo spirituales aquæ hauriendæ sunt, et reficiendus est populus credentium. Initiate ergo ei, id est Isræli, hunc puteum, ut sensum mysticum si quis ex corde videt, Deum de profundis possit haurire. Ad hunc puteum Moyses, id est lex congregat, ad quem videtur aliquis pervenire, sed nisi per Moysen congregetur non est Deo acceptus. Marcion videtur sibi venisse, et Basilides, et Valentinus: sed quia non venerunt per Moysen, nec acceperunt legem et prophetas, non possunt laudare Deum de fontibus Isræl. Non veniunt ergo ad puteum tales, quem foderunt principes Gen. 14. et excuderunt reges. Est autem vallis salsa in qua sunt putei bituminis: omnis autem hæresis et omne peccatum in valle est, et in valle salsa. Peccatum enim non ascendit sursum, sed semper ad ima et inferiora descendit. Est ergo in valle positus, salsus et amarus omnis hæreticus sensus, et omnis peccati actus. Quid enim dulce, quid suave potest habere peccatum? Si autem veneris ad hæreticam sententiam et amaritudinem peccati, venisti ad puteos bituminis, quod est esca et nutrimentum ignis Si gustaveris aquam de his puteis, si hæreticum sensum et peccati amaritudinem receperis, fomenta ignis et gehennæ incendia in te præparabis. Talibus dicitur: Incedite in lumine ignis vestri,··etc. Isa. L.'

NUM 21:18 Multiple spaces in '21.18··Principes.··Possunt iidem vocari principes et reges. Vel principes prophetas intelligamus: ipsi enim sensum et prophetiam de Christo defossam in profunditate litteræ collocaverunt, ideo de illis dicitur: Nisi occulte audieritis, plorabit anima vestra.··Et alibi: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te Psal. 30.. Reges sunt apostoli qui perscrutantur alta Dei et Ecclesias regunt, unde et Christus dicitur Rex regum. Et paraverunt duces.··ORIG. Excuderunt,··inquit, etc., usque ad et verbi Dei arcana perscrutantes. Profectique sunt.··ORIG. Profecti a puteo, etc., usque ad ut affectus noster et fides probetur. Qui de hoc puteo bibit, ad hoc proficit ut habeat munera quæ Deo offerat, de quibus in lege dicitur: Munera mea data mea.··Levit. 2.. Ex his ergo quæ Deus dedit, offertur Deo; dedit autem agnitionem sui, et homo offert ei fidem suam et affectum. Cum obtulerimus quæ ex nobis sunt, consequimur quæ ex Deo sunt. Cum enim nostram fidem et affectum obtulerimus, tunc ipse largitur diversa dona Spiritus sancti, de quo dicitur: Omnia autem ex Deo sunt Rom. 11..'

NUM 21:20 Multiple spaces in '21.20··In Bamoth.··Bamoth adventus mortis, qua scilicet commorimur, ut convivamus ei, et mortificamus membra nostra super terram. Consepulti enim sumus illi per baptismum in morte Rom. 6.. Qui enim ordinem salutaris viæ tenet, debet per hæc singulariter agere et post multa ad hunc locum venire. ORIG. Et ex Bamoth,··inquit, etc., usque ad imo profectibus iter animæ paratur ad cœlum.'

NUM 21:21 Multiple spaces in '21.21··Misit autem.··ID. Mittit Isræl legatos ad regem Amorrhæorum, etc., usque ad congregat sibi lacus confractos vel contritos. Ad Sehon regem.··Sehon, qui interpretatur arbor infructuosa, vel elatus, hic est rex Amorrhæorum, qui interpretantur in amaritudinem adducentes vel loquentes. Hic est diabolus elatus et infructuosus, de quo dicitur: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14.. Et alibi: Ecce princeps hujus mundi mittetur foras Joan. 12., non quia creavit mundum, sed quia in mundo peccatores sunt, et ipse peccati princeps est, secundum quod dicitur: Quia omnis mundus in maligno positus es Joan. 5., id est, ipse mundi princeps est.'

NUM 21:22 Multiple spaces in '21.22··Via regia.··Quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. De quo dicitur: Deus, judicium tuum regi da Psal. 71.. Hac incedendum est, et nusquam declinandum, nec in agrum nec in vineam, id est nec ad opera, nec ad sensus diabolicos, si volumus pacifice transire per mundum. Sed hoc magis incitat principem mundi quod dicimus nos nolle manere cum eo, vel morari, vel aliquid ejus contingere: inde irascitur et movet persecutiones et pericula, et cruciatus intentat. Inde dicit: Congregavit Sehon populum suum,··etc.'

NUM 21:23 Multiple spaces in '21.23··Exercitu:··principibus scilicet et judicibus mundi et omnibus nequitiæ ministris, qui semper impugnant populum Dei. In Jasa.··In Jasa, Hebraice iahtsah quod interpretatur Mandati impletio. Si enim veniamus ad impletionem mandatorum, superamus superbum et elatum: mandatum enim complere, est diabolum et exercitum ejus superare. Nihil enim nobis poterit nocere, si veniamus in Jasa,··id est si præcepta Domini nostri Jesu Christi servemus.'

NUM 21:24 Multiple spaces in '21.24··In ore gladii. Vivus est sermo Dei, efficax, et penetrabilior omni gladio, etc.··Heb. 4.. De quo dicit Apostolus: Et gladium Spiritus quod est verbum Dei Eph. 5.. In hujus ore cadit Sehon, id est diabolus. Terra ejus.··Omnis terrena regio terra Sehon dicitur; sed Christus et Ecclesia ejus in omni terra Sehon dominatur. RAB. Jeboc civitas finisque regni Sehon, etc., usque ad vocatum est nomen ejus Isræl.'

NUM 21:25 Multiple spaces in '21.25··Tulit ergo.··AUG., quæst. 44 in Num. Hic possedit Isræl civitates Amorrhæorum, etc., usque ad sed declinaverunt ab eis. Isræl.··ORIG., hom. 13 in Num. Qui in Christo Isræl est, etc., usque ad et vult ut accendatur. ISID. In tricesima nona mansione, etc., usque ad et intellecta fortiter superatur.'

NUM 21:26 Multiple spaces in '21.26··Sehon regis.··Sehon, id est loquentis: qui enim sub diabolo agunt, tantum loqui norunt, sed inania loquuntur, ut pote astrologi aliqui et philosophi; fidelium autem regnum, quod a Deo est, non in sermone, sed in virtute Dei I Cor. 4.. Moab.··RAB. Moab qui interpretatur, etc., usque ad corruunt et consumuntur.'

NUM 21:27 Multiple spaces in '21.27··Idcirco dicitur.··ORIG., ubi supra. Alia littera, etc., usque ad non Amorrhæorum, sed filiorum Isræl.'

NUM 21:29 Multiple spaces in '21.29··Væ tibi, Moab.··RAB. Chamos interpretatur, etc., usque ad contra quas dicitur: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi Psal. 73..'

NUM 21:32 Multiple spaces in '21.32··Jazer,··id est fortitudinem eorum. Fortissima scilicet hæreticorum dogmata dialectica arte constructa. Et possederunt.··Ab errore convertendo et præcepta Domini docendo, ut de eorum. correctione et profectu cœlestem sibi patriam acquirerent.'

NUM 21:33 Multiple spaces in '21.33··Og rex Basan.··ORIG. Ad Og regem Basan, etc., usque ad in nullo enim potest honestum esse quod turpe est.'

NUM 22:2 Multiple spaces in '22.2··Videns autem.··AUG., quæst. 46. Quod dicit Scriptura, etc., non vero una gens erat, sed duæ vicinæ.'

NUM 22:5 Multiple spaces in '22.5··Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor.··ORIG., Hom. 13. Bellum tibi imminet, rex Balac, etc., usque ad mittit ergo rex ad eum dicens: Veni nunc, et maledic mihi populum hunc,··etc.'

NUM 22:6 Multiple spaces in '22.6··Si quo modo possim.··Videtur non ex integro confidere in Balaam fama virtutum quæ in populo Dei factæ sunt perterritus. Novi enim quod benedictus sit.··ORIG. Non credo eum scire quod quibuscunque benedixisset Balaam, benedicti essent, sed adulandi gratia hæc dicere, ut artem ejus extollens promptiorem sibi faceret. Ars enim magica nescit benedicere, nec dæmones scit benedicere Isaac, et Jacob, et omnes sancti: impiorum nullus benedicere novit.'

NUM 22:7 Multiple spaces in '22.7··Divinationis pretium.··Alii: Divinacula in artibus,··quas curiositas humana composuit. Sunt quædam quæ Scriptura divinacula nominavit. Gentilis autem consuetudo vel tripodas vel cortinas, vel hujusmodi vocabulis appellat, quæ quasi ad hoc consecrata, moveri ab eis et contrectari solent. Sed divina Scriptura Ephod vernaculo sermone nominat in prophetis, quod tradunt esse indumentum prophetantium I Reg. 30.. Aliud tamen in divina Scriptura prophetia, aliud divinatio. Ait enim: Non erit auguratio in Jacob, neque divinatio in Isræl.··Abdicatur ergo penitus divinatio, opere enim et ministerio dæmonum impletur. Igitur Balaam acceptis divinaculis, cum solerent ad se dæmones venire, fugatos videt et Deum adesse: quem ideo dicit se interrogare, quia consuetos sibi apparere non videt. Venit ergo Deus ad Balaam, non quia sit dignus, sed ut fugentur illi qui ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant: hinc enim providebat Deus populo suo.'

NUM 22:8 Multiple spaces in '22.8··Venit Deus,··etc. Non dicitur utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum esse constet. Postea enim dicit Scriptura: Exsurgens Balaam mane,··etc. Nemo glorietur, si sibi Deus loquitur. Novit enim quomodo loquendum sit cum talibus, cum loquatur etiam cum reprobis: qui et cum per angelos loquitur, ipse loquitur. ORIG., Hom. 13. Venit Deus, et ait ad eum,··etc. Potest objici: Licet invocet Balaam dæmones, etc., usque ad et ad magnæ fidei argumentum parvum puerum quasi magnum regem venerati sunt.'

NUM 22:16 Multiple spaces in '22.16··Sic dicit Balac filius Sephor,··etc. Balac exclusio vel devoratio: in quo significatur mundi hujus aliqua contraria potestas, quæ excludere et devorare cupit Isrælem spiritualem, nec utitur ministris nisi pontificibus et scribis et Pharisæis. Ipsos invitat, mercedem promittit; illi vero sicut Balaam cuncta simulant se ad Dominum referre, et zelo Dei agere. Dicunt enim: Scrutare Scripturas et vide quia propheta a Galilæa non surgit.··Et: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit Joan. 7, 19..'

NUM 22:18 Multiple spaces in '22.18··Si dederit mihi Balac,··etc. AUG., quæst. 48. Quod ait Balam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis, etc., usque ad unde Secuti viam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit.'

NUM 22:20 Multiple spaces in '22.20··Venit ergo Deus.··Molestus est Deo Balaam, et prope extorquet permitti sibi, ut eat maledicere filiis Isræl, et invocet dæmones ad quem jam venerat Deus. ORIG., Hom. 13. Difficile est in explanatione historiæ, etc., usque ad quia apud Deum otiosa non sunt nec malorum nec bonorum opera. Si vocare.··RAB. Balaam divinus erat, etc., usque ad non tam corde et sensu, quam ore et sermone. ORIG. Si videas contrariam potestatem, etc., usque ad scilicet ex gentibus credentes.'

NUM 22:22 Multiple spaces in '22.22··Stetitque angelus Domini.··Qui aderat scilicet filiis Isræl, de quo scriptum est: Angelus meus ibit tecum Exod. 32..'

NUM 22:23 Multiple spaces in '22.23··Cernens asina angelum stantem.··Magus dæmones videt, asina angelum non quod sit digna videre, sicut nec loqui, sed ut confutetur Balaam, unde mutum animal arguit prophetæ dementiam. GREG., Past., part. 3, adm. 13. Balaam pervenire ad propositum tendit, etc., usque ad quia ad maledicendum pergens vocem, non mentem, mutavit.'

NUM 22:25 Multiple spaces in '22.25··Parieti.··Id est, maceriæ illius vineæ, in qua non erat angelus, quoniam ab alia parte erat in sulcis vinearum, juxta Septuaginta.'

NUM 22:26 Multiple spaces in '22.26··Ad locum.··Non jam in sulcis vinearum, sed inter ipsas macerias, id est in via obstitit, ut non posset ad dexteram neque ad sinistram ire.'

NUM 22:27 Multiple spaces in '22.27··Concidit sub,··etc. Quia cæsa non ivit retro, in partem non declinavit, quia non ab altera parte terrebatur, sed in media via in angusto erat angelus.'

NUM 22:28 Multiple spaces in '22.28··Aperuitque.··Ut arguatur per eam Balaam, et mutæ pecudis vocibus confutetur, qui divinus videbatur et sapiens. Et locuta est.··ISID. Asina cui Balaam sedet, angelum videt, et loquitur; id est bruta Gentilitas, quam quondam Balaam, id est, seductor idololatriæ, quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit; sed ista angelum vidit quem homo videre non potuit, et vidit, et detulit, et locuta est; ut agnosceremus sub adventu magni angeli, illam gentilem plebem mutata duritie stoliditatisque natura solutis Deo linguis locuturam. ORIG. hom. 14. Asina cui Balaam sedebat, etc., usque ad major autem his charitas, quæ sola nunquam cadit.'

NUM 22:29 Multiple spaces in '22.29··Respondit.··Nimirum tanta cupiditate plenus ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur, et responderit quasi ad hominem loquens; cum Deus non asinæ animam, in rationalem naturam vertisset; sed quod illi placuerat ex illa sonare fecisset ad illius vesaniam cohibendam; illud forte præfigurans: Quia stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sapientes,··pro spirituali et vero Isræl.'

NUM 22:38 Multiple spaces in '22.38··Ecce adsum: Nunquid aliud loqui potero nisi quod Deus,··etc. ORIG., hom. 15. Balaam in Scripturis nunc vituperabilis, nunc laudabilis ponitur, etc., usque ad Balaam, illuminatus ab illo Lucifero de quo dicitur: Et quomodo cecidit Lucifer qui mane oriebatur?··Isa. 14.'

NUM 23:7 Multiple spaces in '23.7··Veni,··inquit, et maledic mihi Jacob.··ORIG. hom. 15. In Latinis sermonibus, etc., usque ad ideoque dicit verbum Dei positum in ore ejus.'

NUM 23:8 Multiple spaces in '23.8··Quomodo maledicam.··ID. Alia littera, etc., usque ad et pronuntiandi auctoritas perimatur. Cui non maledixerit Deus.··Qui tantum meritum designat ejus cui maledicitur, et sententiam promit, quem non qualitas peccati, nec fallit affectus peccantis: homo autem neutrum novit, et sæpe conviciis aut injuriis provocatus maledicit. Ideo dicit Apostolus: Benedicite et nolite maledicere Rom. 12., ut conviciandi vitium resecetur.'

NUM 23:9 Multiple spaces in '23.9··De summis,··etc. Quasi, ideo non debet maledici, quia alta et cœlestis ejus vita. Nemo intelligit eam, nisi ad eminentem scientiam ascenderit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad consurgentes cum Christo exercuerint super terram. Vide,··etc. Actus Jacob, id est activorum, videntur: contemplatio Isræl, id est contemplativorum, tantum intelligitur. Vel, in futura resurrectione Jacob, videbitur, id est corpus Isræl intelligitur, id est, resurgentium anima et spiritus. Populus solus.··Quia non est permistus cæteris hominibus, nec inter cæteras gentes reputatus, certis nobilitatus privilegiis, observationibus et legitimis suis, sicut tribus Levi non est permista cæteris. Populus solus habitabit,··etc. ORIG. Spiritualis Jacob et Isræl, etc., usque ad inter gentes ultra reputabitur. Quis numerare.··ID. Alia littera, etc., usque ad et patitur illa quæ in secundo libro Regum sunt scripta.'

NUM 23:10 Multiple spaces in '23.10··Moriatur anima mea.··ID. De se prophetare videtur: sed secundum litteram nec in Balaam, nec in illo Isræl factum est, nec fieri potuit, nec enim intra ipsos, sed ab ipsis mortuus est. ID. Moriatur anima mea morte justorum, etc., usque ad: sed fides quæ per dilectionem operatur Gal. 5.. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 27. Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum,··etc. Multi intra Ecclesiam, etc., usque ad unde, Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati I Reg. 1.. Et fiant novissima mea horum,··etc. ORIG. Hoc in Magis, qui de Oriente primi venerunt adorare Christum Matth. 2., potest intelligi, qui de genere Balaam erant per generis successionem, et per disciplinæ traditionem. Constat enim eos agnovisse stellam quam prædixerat Balaam in Isræl orituram'

NUM 23:11 Multiple spaces in '23.11··Quid est hoc?··Balac contra spem benedictiones pro maledictionibus audiens, et ultra non ferens, prophetantis verba interrupit. ID. Non vult amarus rex benedictionem, sed maledicta quærit: est enim de cognatione illius cui dicitur: Maledictus tu ab omnibus bestiis terræ Gen. 3.. Dixit ergo Balac.··Putat eum perterritum Isrælis multitudine, et ideo non ausum maledicere, et mutationem loci sibi prodesse.'

NUM 23:13 Multiple spaces in '23.13··Videre non possis.··Demens putavit Isræliticam gratiam loci abjectione celari, nesciens quia non potest abscondi civitas supra montem posita.'

NUM 23:14 Multiple spaces in '23.14··Ædificavit.··Res profanis sacrificiis agebatur, et divinatio arte magica quærebatur. Volens tamen Deus abundare gratiam ubi abundavit delictum Rom. 5., adesse dignabatur, non sacrificiis, sed in occursum venienti. Et ibi dat verbum suum et mysteria, et futura pronuntiat, ubi maxime fides et admiratio Gentilium pendet: ut qui nostris nolunt credere prophetis, credant divinis suis.'

NUM 23:15 Multiple spaces in '23.15··Sta hic juxta.··Ad holocaustum suum stabat in idololatria sua positus, ideo magis cadebat: surgere ergo videtur, qui magis ceciderat, cum idololatria stare videretur. Non est Deus quasi homo, ut mentiatur.··ORIG., hom. 16. Alia littera, etc., usque ad ne perveniat ad eum vindicta malorum suorum.'

NUM 23:19 Multiple spaces in '23.19··Dixit ergo,··etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad hæc vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?'

NUM 23:21 Multiple spaces in '23.21··Non est idolum in Jacob.··Alia translatio: Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl,··in futuro scilicet sæculo. ORIG. Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl,··etc. II Cor. 11.. Futuræ vitæ status denuntiatur, etc., usque ad et prophetas audiant illos. Dominus Deus,··etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad qui luctatus est et vicit accipiet. Et clangor victoriæ regis in illo.··Admonitio prædicationis, qua in nobis rex, id est Christus, diabolum triumphat.'

NUM 23:22 Multiple spaces in '23.22··Deus eduxit eum.··ID. Alia littera, usque ad transformabit corpus humilitatis nostræ conforme corpori gloriæ suæ. Cujus fortitudo.··Cujus? Christi. Cujus quidquid est, unum cornu est, id est unum regnum, cujus gloria est spiritualis Isræl. Ipse enim ait: Pater, da illis ut sicut ego et tu unum sumus, ita in nobis unum sint Joan. 17..'

NUM 23:23 Multiple spaces in '23.23··Non est augurium in Jacob.··ORIG., hom. 16 in Num. Alia littera, etc., usque ad neque divinatio in Isræl. Sequitur: In tempore dicetur Jacob, et Isræli quod perficiet Deus:··id est cum oportet, cum expedit, etc., usque ad quæ Moyses his credo de causis vocavit immunda. In Isræl.··Qui per fidei puritatem et munditiam mentis videt Deum, nec ipsum Balaam reciperet, sed verbum quod Deum posuit in ore ejus respuere non audet. Nisi enim verbum a Deo esset, non illud famulo suo Moysi procul absenti, cum Balaam hæc diceret, revelasset.'

NUM 23:24 Multiple spaces in '23.24··Ecce populus,··etc. Alii: Ecce sicut catulus leonis exsurget, et sicut leo exsultabit.··Catulus enim est, cum nuper geniti infantes rationabiles sine dolo lac accipiunt: leo autem exsultans, cum vir perfectus deponit quæ erant parvuli. ORIG. Alia littera, etc., usque ad dedit in se credentibus nomen leonis, et catuli leonis. Erigetur.··Erigendum dicit populum futurum, de eo enim quæ videbat, dixisset, erectus est. Non accubabit.··ORIG. Alia littera, etc., usque ad et ut leo exsultans. Cumque duxisset.··ORIG. Et assumpsit Balac, etc., usque ad et deserta sunt Deo negotia. Ædifica mihi hic.··ID. Quæ sacrificant gentes, etc., usque ad qui fidem Christi non recipiunt.'

NUM 24:1 Multiple spaces in '24.1··Cumque,··etc. ORIG. Cum nullum dæmonum, etc., usque ad et unumquemque in ordine suo resurrectionis gloriam adepturum. Nequaquam abiit.··Id est non stultis sensibus, sicut solebat in multis animalibus et pecudibus, Dei considerabit voluntatem: sed agnoscet quia neque de bobus cura est Deo, neque de ovibus, neque de avibus, aliisque animalibus I Cor. IX; Rom. 15., sed quæ de eis scripta sunt, propter homines intelliget scripta.'

NUM 24:2 Multiple spaces in '24.2··Irruente in se.··AUG., quæst. 51 in Num. Et factus est spiritus Dei super illum,··id est super Balaam, etc., usque ad et multa similia.'

NUM 24:3 Multiple spaces in '24.3··Dixit Balaam.··ORIG., hom. 17. Dixit Balaam filius Beor,··etc., usque ad et ideo dicit revelatos oculos ejus esse, quia potuit videre quod vidit. Cujus obturatus,··etc. RAB. Quia in somnis clausis corporeis oculis angelico ministerio hæc vidit. Oculos vero mentis partim habet apertos, partim clausos, qui mysteria futura agnoscit, sed errorem non corrigit. Sic iniqui aliud scientia, aliud moribus agunt: aliud ore, aliud opere ostendunt.'

NUM 24:5 Multiple spaces in '24.5··Quam pulchra.··ORIG., hom. 17. Alia littera, etc., usque ad ut nemora umbrantia, ut paradisi super flumina, etc.'

NUM 24:6 Multiple spaces in '24.6··Ut valles nemorosæ.··ORIG. Alii, etc., usque ad et in doctrina eorum quasi incedentes per opaca nemorum delectantur. Ut horti juxta fluvios irrigui.··ID. Alia littera, etc., usque ad in tabernaculo merito dicitur habitare. Cedri.··Dei scilicet, quæ suscipiunt palmites vitis de Ægypto translatæ: in quibus requiescit ille fructus, cujus umbra operuit montes. ORIG. Alia littera, etc., usque ad et novissimum inimicum destruat mortem.'

NUM 24:8 Multiple spaces in '24.8··Eduxit illum de.··Deus eduxit eum ex Ægypto post mortem scilicet Herodis, unde: Ex Ægypto vocavi Filium Osee. 11.. Quod ex hoc loco videtur assumptum et Evangelio insertum vel de Osee propheta. Post mortem Herodis, vel, de sæculo, eduxit illum Pater ad semetipsum, ut viam faceret eis qui de hoc mundo ascensuri erant ad Deum. Cujus fortitudo similis,··etc. Omnia enim dæmonum regna dejiciens, unum suum regnum quasi vere unicornis fundavit in gloria: cornu enim regnum significat. Devorabunt gentes,··etc. ORIG., ubi supra. Edet gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum medullabit,··etc. Gentes scilicet, etc., usque ad qui intelligibilis et sanctus est, et unus et multiplex dicitur et subtilis. Et perforabunt sagittis.··LXX: Et jaculis suis sagittabunt inimicum.··Christus enim verbis suis vicit diabolum Matth. 4., et omnes contradicentes superat et confringit: omnis enim qui peccat, inimicus ejus est, dum peccat; si autem verbis Dei confixus peccata sua agnoscens compungatur, et ad pœnitentiam conversus, jaculis ejus confixus dicitur.'

NUM 24:9 Multiple spaces in '24.9··Accubans dormivit ut leo,··etc. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiæ, quantum gratiæ, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter, nec eremi solitudinem perhorrescas; habitanti enim in hujusmodi tabernaculis occurrit manna cœleste, et angelorum panem manducabis Exod. 16.. Incipe tantum cito, in consortium tuum venient angeli, quos significant cedri. Quam suscitare nullus audebit;··LXX: Quis suscitabit eum?··Nunc enim a Patre suscitatus dicitur; nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit Joan. 2., ideo quasi percontantis significatur affectus. Qui benedixerit.··Qui benedicunt, Christo benedicunt in communionem paternæ benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt maledicti sunt. Judæi qui maledixerunt Christo, lacrymabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientiæ, et veritati et vitæ, nisi ut ab his omnibus exsules jaceant? Hæc enim omnia Christus est Joan. 9. Qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur: Iratusque Balac contra.··ORIG. Ego puto quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit turpiter vivit, et inhonestis verbis aut factis nomen ejus facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis, sed et qui actibus, vita et moribus facit nomen Dei benedici.'

NUM 24:11 Multiple spaces in '24.11··Dominus privavit te honore disposito.··Ostendit Dominus quia etiam Balac intellexit non jam dæmonum ministerio decipi Balaam, sed Dei virtute ad meliora transferri.'

NUM 24:13 Multiple spaces in '24.13··Non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni.··Sciens Balaam quod non sibi per ministros solitos responsa deferrentur, sed ab eo qui habet omnium potestatem, recte videtur protestatus se non posse præterire verbum Domini, vel proferre aliquid boni vel mali ex ore suo. Qui enim loquitur, non potest sacrificiis vel muneribus permutari, apud quem non est transmutatio, et ideo non potest sacerdos mercede mutari, ubi Deus muneribus non movetur. Discessurus tamen Balam incipit iterum prophetare. Et dicit: Consilium do tibi,··etc.'

NUM 24:14 Multiple spaces in '24.14··Dabo tibi consilium ORIG., hom. 18. Veni, consilium do tibi,··etc., usque ad tanquam qui vere videns sit et vere audierit.'

NUM 24:15 Multiple spaces in '24.15··Dixit Balaam.··ID. Balaam filius Beor,··etc., usque ad quæ pro utilitate concessa sunt. GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Dixit homo cujus obturatus est oculus.··Nescit impius mala quæ facit, nisi cum pro eis puniri cœperit. Consilium Balaam contra Isrælitas præbuit, sed post in pœna vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant, prævident: oculi eorum ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit, quia post culpam jam in pœna conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit.'

NUM 24:16 Multiple spaces in '24.16··Qui cadens apertos habet oculos.··Sæpe malus æterna judicia admiratur, prædicationem cœlestis patriæ cum audit, diligit, et opera divinæ dispositionis obstupescit. Jacens ergo miracula considerat, quia Dei potentiam sciendo pensat, sed vivendo non amat.'

NUM 24:17 Multiple spaces in '24.17··Videbo eum, sed non modo.··Alia littera: Ostendam ei, et non modo. Beatificabo et non appropinquat.··Hæc ad illos quorum personam gerit referuntur. Quia doctores legis et scribæ ostendunt Christum in lege et prophetis promissum, sed non modo; id est quando venit, sed cum plenitudo gentium introierit, tunc ostendent, tunc beatificabunt, modo blasphemant. Sed tempus quo hæc futura sunt, longe est et in fine sæculi. Ideo ait: Ostendam illi,··id est populo, qui tunc salvabitur, sed non modo. Non modo,··cum ista loquor: Quia ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Orietur stella ex Jacob.··ORIG. De hac stella, etc., usque ad ut utrumque evidenter prophetatum appareat. Et percutiet duces, principatus et potestates affigens cruci Col. 2.. Aliter non potest salvare Moabitas, nisi prius vastasset duces impietatis. Vastabitque omnes.··ORIG. Et prædabitur omnes filios Seth.··Iste est Seth filius Adam, etc., usque ad de morte revocavit ad vitam. Et erit Idumæa possessio ejus.··ID. Et erit Edom hæreditas ei, Esau inimicus ejus,··etc. Edom idem est qui Esau, etc., usque ad per obedientiam spiritus consors futuræ hæreditatis existet.'

NUM 24:18 Multiple spaces in '24.18··Isræl vero fortiter aget.··Id. Et Isræl fecit in virtute.··Quia scilicet tunc Edom, etc., usque ad qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Et perdat reliquias civitatis.··ID. Perdet liberatum de civitate, etc., usque ad cui si commorimur, etiam convivemus II Tim. 2..'

NUM 24:20 Multiple spaces in '24.20··Principium.··Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec. ORIG. Initium gentium Amalec, etc., usque ad et omnis secta quæ a Deo populum declinat, exponatur.'

NUM 24:21 Multiple spaces in '24.21··Vidit quoque,··etc. ID. Alia littera, etc., usque ad et discant non blasphemare. Non videtur Cinæum valde culpabiliter nominare, cui dixit Saul: Discede de medio Amalec et non percutiam te, quia fecisti misericordiam Isræl,··etc. I Reg. 15. Hujus robustum est habitaculum, si ponat in petra, quæ est Christus, nidum suum. RAB. Cinæus, etc., usque ad et omne quod præterit cordis volatu transcendunt.'

NUM 24:22 Multiple spaces in '24.22··Electus.··Electi de numero sapientum, veritatis inquisitores vita vivunt perpetua; unde: elucidant me, vitam æternam habebunt Eccli. 24.. Assur.··Diabolus scilicet, cui hæretici traduntur dirigendi et corrigendi.'

NUM 24:23 Multiple spaces in '24.23··Parabola.··Sæpe parabolice loqui dicitur, ne quid in his non quasi parabolam, sed secundum litteram accipiamus. Quis.··Tam felix, qui hæc videat, sentiat, intelligat, et credat, quod hæc ita fecerit Deus. Quando ista.··Cum scilicet orietur stella ex Jacob, surget homo ex Isræl, et delebit Amalec, et semen peribit.··Id est, cum veniet Christus et cultum idolorum destruet, et dæmonum potestatem subjiciet.'

NUM 24:24 Multiple spaces in '24.24··Venient.··Videtur significare quod juxta incarnationem Domini veniant Romani, Assyrios, Hebræos et omnes orientales superaturi, et tandem regnum perdituri, secundum statuam Danielis Dan., 2.; vel quod in adventu Christi in fine temporum, quod pars occidentalis significat, omnia regna mundi gladio spiritus, id est, verbo Dei superentur, et in tempore Antichristi cesset prædicatio Evangelii. ORIG. Alia littera, etc., usque ad ei super omnem virtutem inimici. Hebræos.··Hebræus est qui de Ægypto transit ad terram promissionis, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam: sed non sine magno certamine potest obtinere; affligit ergo et affligitur, cædit adversarium et cæditur. Affligunt ergo Assyrii Hebræos, id est, populum Dei, sicut affliguntur ab eis. Etiam ipsi peribunt.··ID. Et ipsi pariter peribunt.··Non cum Hebræis scilicet, sed pariter, etc., usque ad quos deceptio diaboli deduxit in mortem.'

NUM 24:25 Multiple spaces in '24.25··Surrexitque.··ID., hom. 20. Quia Balaam Dei virtute constrictus, etc., usque ad rex vero Balac continuo consilio paruit.'

NUM 25:1 Multiple spaces in '25.1··Orabatur,··etc., in Setim.··Interpretatione Hebraicorum nominum, Sittim invenimus in lingua nostra responsionem vel refutationem dici. Applicuit ergo Isræl ad responsionem vel refutationem, non bene applicuit. ORIG., hom. 20 in Num. Ipsa historia nos ædificat, etc., usque ad mendacio et omnibus malis, cum quibus unum corpus efficitur.'

NUM 25:2 Multiple spaces in '25.2··Comederunt.··Quasi, etiam de his quæ immolata sunt idolis comedunt, quæ exsecrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus templo Dei cum idolis? ORIG. Ait Apostolus, etc., usque ad et qui eum recipit, idolis immolata manducat. Et adoraverunt deos earum.··Nota ordinem: malos servos primo concupiscentia decipit, inde ingluvies, postremo captivat impietas, cujus merces exsolvitur fornicatio. ORIG. Salomon cum esset sapientissimus, etc., usque ad, Adolescentularum non est numerus, una tamen est columba mea.'

NUM 25:3 Multiple spaces in '25.3··Initiatus est Isræl,··etc. Consecratus est, scilicet mysteriis idoli, quod apud Madianitas præcipue a mulieribus colitur, et est species turpitudinis, sed scriptum vix reperitur quæ, vel qualis sit, vel cujus formæ, forte ne auditorem polluat. Cum ergo multæ sint turpitudinis species, una Beelphegor dicitur. Omnis ergo qui turpe aliquid committit, in aliqua turpitudinis specie Beelphegor consecratur. ORIG. Et initiatus est Beelphegor,··etc. Per omnia peccata quæ committimus, etc., usque ad prædicens quia vincula et carceres maneant eum ibi. ORIG. Fortassis referuntur hæc ad angelos, etc., usque ad rationem reddituri pro animabus vestris.··ID. Populus peccat, etc., usque ad ante quem nihil potest abscondi, nihil obscurari. AUG., quæst. 52 in Num. Et dixit Dominus, etc., usque ad prudentium fidei satis evidenter ostendit.'

NUM 25:7 Multiple spaces in '25.7··Quod cum,··etc. ORIG. Hæc ædificaverunt priorem populum, etc., usque ad et propitius nobis fiat Deus per verum Phineem Dominum nostrum Jesum Christum. Arrepto pugione.··Significat per crucem Christi non solum idololatriam, sed et omnem carnis affectum vel concupiscentiam perimi, et sic Deum placari.'

NUM 25:9 Multiple spaces in '25.9··Occisi sunt viginti quatuor millia.··Quia lumen veritatis et justitiæ relinquentes, cæcitatem idololatriæ et fornicationis amaverunt, solis æterni lumine privati, mortis tenebras incurrunt. Visibilis enim sol viginti quatuor horis orbem illustrat, et suo ambitu noctis tenebras fugat; sic et Christus ad fugandas peccati tenebras per apostolos et prophetas mundum illustrat.'

NUM 25:13 Multiple spaces in '25.13··Pactum.··Quisquis zelo Dei compunctus carnis stimulos contemnit, comprimit; vel subjectos, ne lasciviant, corrigit, sempiternum sacerdotium acquirit, pertinens ad eumdem, de quo dicitur: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech Psal. 109., cum quo æternum regnum possidebit. Interpretatur autem Phinees ore parcens, vel ore requievit, vel oris augurium: Eleazar, Deus meus adjutor, vel Dei adjutorium; Aaron mons fortitudinis, vel mons fortis. Quæ nomina congrue prædictum sensum exprimunt: qui enim se ore continet ne prava loquatur, et mysteria cœlestia exponit auditoribus, per Dei adjutorium pium laborem explens, ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter ascendit. Erat autem,··etc. RAB. in Num. Isrælita qui fornicatus est cum Madianitide, etc., usque ad ubi cruciatur die ac nocte usque ad novissimum quadrantem.'

NUM 26:1 Multiple spaces in '26.1··Postquam noxiorum,··etc. ORIG., hom. 21 in Num. Quia illi qui primo asciti fuerant pro peccato ceciderunt, etc., usque ad his autem cuncta quæ promittuntur impleta sunt.'

NUM 26:2 Multiple spaces in '26.2··Numerate omnem.··Iterum populus numeratur et Levitæ, ut interfectis primis carnalibus, novus populus Dei censeatur, qui per Jordanis baptismum transeat, et cœlestis hæreditatis repromissionem accipiat.'

NUM 26:53 Multiple spaces in '26.53··Istis dividetur terra.··ORIG., ubi supra. Reprobatur prior populus qui est in circumcisione, etc., usque ad et meræ divinitatis capaces per puritatem effecti. ID. Terræ hujus divisio, etc., usque ad sed illius quæ urbibus contigua est.'

NUM 26:54 Multiple spaces in '26.54··Pluribus majorem.··Ut scilicet numerosior tribus majora spatia terræ sortiatur; quæ minor autem fuerit, hominum numero minorem. Unus justus, secundum quod Deo acceptus, pro pluribus habetur; unde: Per unum sapientem habitabitur civitas, tribus autem iniquorum desolabitur; et unus justus pro toto mundo. Iniqui autem, etsi multi sint, exigui et pro nihilo ducuntur apud Deum Eccli. 16.. Est ergo multitudo laudabilis; unde Abrahæ quem eduxit foras, ait: Respice cœlum si potes dinumerare stellas, ita erit semen tuum,··etc. Gen. 15.. In quo notandum quia justus in interioribus semper consistit, quia in abscondito orat Patrem, et omnis gloria filiæ regis, id est, regalis animæ, intrinsecus est: sed Deus educit eum foras, cum res postulat et rerum visibilium ratio.'

NUM 26:55 Multiple spaces in '26.55··Ut sors terram.··Per sortem præcipitur dividi hæreditas, sed video ipsummet Moysen cui ista mandantur, non sorte dividere hæreditatem Ruben, Gad, et dimidiæ tribui Manasse Josue 15.: Jesus quoque Nave, extra sortem dat hæreditatem tribui Judæ et Caleb et tribui Ephraim, et dimidiæ tribui Manasse. In cæteris sors mittitur: unde puto, quod in cœlesti hæreditate aliqui non venient ad sortem, neque cum cæteris quamvis sancti sint numerabuntur, sed erit egregia eorum hæreditas, sicut fuit Caleb, et tribui Judæ, et Jesu filio Nave. Sicut enim cum adepta victoria dividuntur spolia, egregii bellatores cum cæteris non ducuntur ad sortem, sed optima quæque virtutum merito percipiunt, cæteri sorte utuntur jure victoriæ: ita videtur mihi Christus Dominus meus facturus. Illis enim præcipuos et sublimes decernet honores, quorum facta magnifica et sublimes cognoscit virtutes, unde ait: Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic et isti mecum sint.··Joan. 17.. Et alibi, Sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus,··etc. Matth. 19.. Et alibi, Sicut tu in me, Pater, et ego in te, ita et isti in nobis unum sint Joan. 17.. Hæc omnia non sorte descendunt, sed dilectionis prærogativa.'

NUM 26:65 Multiple spaces in '26.65··Nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.··ISID. Sexcenta millia armatorum de Ægypto dicuntur egressa, et duo tantum in terram promissionis ingressi. Multi enim per baptismum ad fidem transeunt, sed ad cœlestem patriam paucissimi perveniunt, secundum illud: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi Matth. 20.. Duo tantum ingrediuntur, propter eos qui ex utroque populo cœleste regnum adipiscuntur, vel qui per actionem et contemplationem ad æternam beatitudinem prædestinantur.'

NUM 27:6 Multiple spaces in '27.6··Da eis.··ORIG., hom. 22 in Num. Dabis ei possessionem,··etc. Hæc secundum historiam etc., usque ad recte ergo locutæ sunt filiæ Saphaad.'

NUM 27:8 Multiple spaces in '27.8··Homo cum mortuus fuerit absque filio,··etc. ID. Supponitur lex de successione, etc., usque ad non perdet mercedem suam.'

NUM 27:12 Multiple spaces in '27.12··Ascende in montem,··etc. ID., hom. 22. Vide quomodo qui perfectus et beatus est, etc., usque ad Ille ergo solus debet requiri, qui peccatum non fecit. ID. Mors Moysi finis legis, etc., usque ad id est, sub velamento Patris et Filii et Spiritus sancti requiescet anima nostra.'

NUM 27:14 Multiple spaces in '27.14··Quia offendistis,··etc. AUG., quæst. 53 in Num. Eam causam mortis Moysi dicit Dominus, quam et fratris ejus, quia scilicet non sanctificaverunt eum coram populo ad aquam contradictionis, id est quia dubitaverunt quod dono ejus posset aqua de petra profluere. Mystice autem significatur, quia nec vetus sacerdotium, cujus personam Aaron gerebat, nec ipsa lex, cujus personam gerebat Moyses, introducunt populum Dei in terram æternæ hæreditatis: sed Jesus, in quo significatur Christus, id est gratia per fidem. Et Aaron quidem ante defunctus est quam Isræl in aliquam partem terræ promissionis intraret: Moyse autem adhuc vivente capta est terra Amorrhæorum et possessa, sed Jordanem cum eis non transiit. Ex aliqua enim parte lex observatur in fide Christiana. Ibi enim sunt etiam præcepta quæ usque hodie Christiani observare jubentur. Sacerdotium vero illud et sacrificium nullam partem tenent hodie fidei Christianæ, nisi quod in umbris futurorum acta et transacta. Cum vero ambobus fratribus, ut apponantur ad populum suum dicitur, manifestum est non esse in illis iram Dei, quæ separat a pace æternæ societatis. Unde patet non solum officia, sed et mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis Dei. Provideat.··Nota, non elegit filios, non nepotes, nec rogat ut constituantur duces: Dei judicio electionem committit.'

NUM 27:16 Multiple spaces in '27.16··Provideat Dominus Deus.··ORIG. Recessurus de sæculo, etc., usque ad ut possint eum audire filii Isræl. Spiritus.··Sanctus scilicet. Non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non haberet. Jubetur tamen manus ei imponere, ne quisquam quantalibet pollens gratia sacramenta consecrationis audeat recusare.'

NUM 27:20 Multiple spaces in '27.20··Et dabis.··ISID. in Num. Jesus succedit Moysi, etc., usque ad et remissionem peccatorum, etc. Et partem gloriæ.··Quasi, facies eum socium gloriæ tuæ: non enim res hujusmodi quasi partiliter divisæ minuuntur, sed totæ sunt omnibus, totæ singulis, qui earum habent societatem. Ut audiat,··etc. ORIG., hom. 22 Si sacrificia et instituta legalia usque in præsens mansissent, Evangelii fidem exclusissent. Erat enim in illis magnitudo et reverentiæ plena religio, quæ primo aspectu stupefaceret intuentem. Quis enim videns sanctuarium, altare, sacerdotes sacrificium consummantes, et omnem illius rei ordinem, non putaret plenissimum hunc esse ritum quo Deus coleretur creator omnium? Sed gratias adventui Christi, qui illa destruit quæ magna videbantur in terris, et cultu Dei a visibilibus ad invisibilia transtulit, et a temporalibus ad æterna. Sed ipse Christus aures requirit quæ hæc audiant, et oculos qui hæc videant.'

NUM 27:21 Multiple spaces in '27.21··Pro hoc,··etc. Moraliter instruimur, ut quisquis accipiat potestatem in populo secundum magisterium divinæ legis quæ in sacerdotis officio maxime commendatur vitam suam et subditorum ordinet atque regat.'

NUM 28:1 Multiple spaces in '28.1··Dixit quoque.··ORIG., hom. 23 in Num. Alia littera, etc., usque ad qui putat aliquid se Deo præstare velut indigenti. ID. In diebus festis meis.··Habet Deus dies festos suos, etc., usque ad ubi adhuc nulla sunt peccata, dies festos meos dicit.'

NUM 28:3 Multiple spaces in '28.3··Hæc sunt sacrificia.··Quæramus ergo diligenter, etc., usque ad sed sunt alii dies festi his qui non possunt indesinenter immolare sacrificium castitatis.'

NUM 28:9 Multiple spaces in '28.9··Die autem Sabbati.··RAB. in Num. Secunda ergo festivitas est, etc., usque ad qui sacerdos est in æternum secundum ordinem Melchisedech Hebr. 5.. Et duas decimas similæ oleo conspersæ.··RAB. Hæc offert qui spirituali gratia repletus scientiam duorum testamentorum, docente Spiritu sancto, verbis et exemplis docet auditores suos, non pro temporali lucro, sed pro vitæ æternæ præmio.'

NUM 28:11 Multiple spaces in '28.11··In Kalendis.··Id est in neomeniis, cum Ecclesia vel quælibet anima soli justitiæ sic propinquat, ut unus spiritus cum eo fiat, et per ipsum innovata veterem hominem abjiciat. ID. Tertia festivitas neomeniæ dies, etc., usque ad innovata jugulat. Vitulos de armento.··Potest in duobus vitulis jucunditas boni operis in anima vel in corpore signari: quæ secundum duo Testamenta offertur Domino in duobus præceptis charitatis. Arietem unum.··In ariete regimen disciplinæ forte et immobile secundum unitatem fidei catholicæ. Agnos anniculos septem.··Simplicitatem et mansuetudinem morum pro cœlesti requie per gratiam septiformis Spiritus.'

NUM 28:12 Multiple spaces in '28.12··Et tres decimas similæ.··Hæc offert qui scientiam spiritualem in sanctæ Trinitatis fide, oleo lætitiæ illuminatus exhibet cum bono opere. Et duas decimas.··Hoc facit, qui decalogum legis in duobus præceptis charitatis ad suam et proximorum utilitatem studet convertere, et sic totam vitam suam in suavem odorem Domino dedicare.'

NUM 28:13 Multiple spaces in '28.13··Et decimam decimæ,··etc., per agnos singulos.··Hoc fit cum simplicitas morum secundum Scripturarum regulam gratia Spiritus sancti cooperante instituitur et ornatur. Bene autem hæc omnia in holocaustum Domino jubentur offerri, quia hæc agere debemus, non ut humanam laudem, vel præsentem retributionem quæramus, sed omnium bonorum datori Deo per omnia placeamus, et æternæ vitæ retributionem mereamur.'

NUM 28:16 Multiple spaces in '28.16··Mense.··ORIG., hom. 23 in Num. Quarto loco ponitur inter festivitates, etc., usque ad et diem festum agit cum Deo et angelis ejus.'

NUM 28:17 Multiple spaces in '28.17··Quintadecima die.··ID. Sequitur huic continua festivitas, etc., usque ad efficitur nequior et deterior. ID. Omnes qui imbuendi sunt altioribus disciplinis, etc., usque ad sacrificiis spiritalibus in purificatione mentis oblatis.'

NUM 28:26 Multiple spaces in '28.26··Dies etiam primitivorum quando offeretis novas fruges,··etc. ORIG. Sexta festivitas dicitur novorum, etc., usque ad bonitatem, mansuetudinem et similia.'

NUM 29:1 Multiple spaces in '29.1··Mensis etiam septimi.··ORIG., hom. 23 in Num. Sequitur festivitas septimorum, etc., usque ad quem posuit Deus propitiatorem in sanguine suo, per fidem. ORIG. Ultimus dies festus, etc., usque ad, Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est I Cor. 13..'

NUM 30:3 Multiple spaces in '30.3··Si quis.··Animæ quæ in perfectum virum occurrit, nemo dominatur in votis, sed libertatem suam habet in illis. ORIG., hom. 24 in Num. Votorum lex ponitur, etc., usque ad ut facias tantum quod pertinet ad divinum cultum. ID. Animarum, quæ in Ecclesia Dei sunt, etc., usque ad nec necesse sit nobis sub tutoribus et procuratoribus derelinqui a Patre. Juramento constrinxerit,··etc. AUG., quæst. 56 in Num. Non hoc ad omnem, etc., usque ad sed per votum ipse sibi efficit non licere.'

NUM 30:4 Multiple spaces in '30.4··Mulier si,··etc. Id est, si femina, et adhuc tenera fuerit anima, cui vir, vel pater dominatur in votis: non semper in ipsa est culpa, sed interdum redit ad viros vel parentes. Et juramentum;··LXX: Et definitiones quas definivit adversus animam suam.··Non quod talibus votis noceant animæ suæ: sed adversus animam, dicitur adversus animalem delectationem, sicut ibi: Affligetis animas vestras.··AUG., quæst. 57 Merito quæritur in hoc loco etiam de voto virginitatis: mulieres enim, etiam virgines, in Scriptura solent appellari; et videtur Apostolus de patre loqui, cum dicit: Servet virginem suam, et det virginem suam,··etc. I Cor. 7.. Hoc modo, nuptum ubi nonnulli intellexerunt virginem suam, id est virginitatem suam: nulla tamen hoc simili Scripturarum locutione demonstrant, cum sit inusitatissima.'

NUM 30:6 Multiple spaces in '30.6··Nec obnoxia tenebitur.··LXX: Dominus mundabit eam, quia abnuit pater ejus.··Id est mundam habebit, et judicabit, sicut dicitur: Mundabit eum sacerdos, et mundatione non mundabis reum Levit. 13.. Id est non dices mundum eum qui immundus est.'

NUM 30:7 Multiple spaces in '30.7··Si maritum.··Id est, si adulta et viripotens fuerit ad concipiendum semen verbi Dei, et doctrinæ spiritalis capienda secreta; unde: Volo autem omnes vos uni viro virginem castam exhibere Christo II Cor. 11.. AUG. quæst. 59 Quia Dominus mandavit, etc., usque ad cum ipse Deus hoc præceperit, et hoc voluerit.'

NUM 30:11 Multiple spaces in '30.11··Uxor in domo.··AUG. De illa prius dixit, quæ in domo patris sui vovit, etc., usque ad sic tamen, ut non nisi rationi motio illa consentiat.'

NUM 31:2 Multiple spaces in '31.2··Ulciscere prius.··ORIG. Scandala filiis Isræl Madianitarum tergiversatione acciderant, etc., usque ad ubi recte ambulanti deceptio ad peccandum subjicitur. Et sic colligeris. Novissime inquit: Apponeris ad populum tuum,··etc. Hoc contra Samaritas, qui negant resurrectionem mortuorum, nec fidem futuri sæculi recipiunt. Nemo enim apponitur ad eos qui non sunt: constat ergo esse aliquem populum cui Moysen dicit esse apponendum.'

NUM 31:4 Multiple spaces in '31.4··Mille viri de singulis,··etc. RAB. in Num., tom. 2. Adverte divinæ virtutis magnificentiam, etc., usque ad talibus enim armis instructi diabolica castra fugabimus.'

NUM 31:8 Multiple spaces in '31.8··Et reges eorum,··etc. ORIG., hom. 25 in Num. Interficiuntur reges Madianitarum, etc., usque ad factus est nobis a Deo justitia, et pax, et redemptio. Balaam quoque.··Patet consilio Balaam subornatas esse mulieres Madianitarum quæ deciperant Isræl; unde hic velut auctor sceleris interficitur. ORIG. Dictum est superius, quod Balaam rediit in locum suum.··Sed forte reversus est, quamvis Scriptura non dixerit: vel forte in locum suum rediit ab eo loco ubi sacrificia faciebat, in eum scilicet locum, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium; non enim dictum est in domum suam, aut in patriam suam. De Balac autem dictum est, ad semetipsum.··Id est, ubi tanquam dominus habitabat. Cur feminas.··RAB.Mystice feminam in prædam de bello revertens servat, etc., usque ad,··ut quæ Deo placita sunt desideremus, et perficere studeamus.'

NUM 31:16 Multiple spaces in '31.16··Ad suggestionem.··Hic evidentius ostenditur ipsius Balaam suggestione mulieres subornatas fuisse. ISID. Non dubitavit Balaam, oblata copia feminarum, fornicationis ruina Isrælitas collapsuros, quia concupiscibiles animæ eorum partes sciebat esse corruptas: ita dæmones unumquemque pertentant, illis affectibus animæ laqueos tradentes quibus nos senserint ægrotare.'

NUM 31:21 Multiple spaces in '31.21··Eleazar.··Nota quod Eleazar non ad omnem populum, sed ad viros virtutis loquitur, qui revertebantur de prælio: viri autem virtutis sunt, qui ad bellum procedunt, qui in agone contendunt, et ab omnibus se abstinent; alii vero non viri sunt virtutis.'

NUM 31:22 Multiple spaces in '31.22··Aurum.··Tempus belli est in hoc mundo contra nequitias spirituales et concupiscentias carnales. Spectat nos angelorum chorus, et virtutum cœlestium pia erga nos pendet exspectatio, quando vel quomodo de prælio revertamur, quis plus afferat auri vel argenti, quis lapides pretiosos curiose intuetur. Requirunt etiam qui deferunt æs, qui ferrum, qui plumbum, vel vas ligneum, vel fictile aut aliquid hujusmodi magnæ domus usibus necessarium. Secundum ergo ea quæ quisque detulerit, mansionis ei meritum deputabitur. Probantur tamen hæc omnia, alia per ignem, alia per aquam uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Et lavabitis,··etc. ORIG., ubi supra. Vides quomodo purgatione indiget omnis qui exit de prælio hujus vitæ, etc., usque ad ut mundus ingrediatur civitatem Dei.'

NUM 31:27 Multiple spaces in '31.27··Qui pugnaverunt.··ORIG., hom. 26 in Num. Sunt quidam in populo Dei, etc., usque ad tanto præstantior est numerus quingentorum quam quinquaginta. ORIG. Differentias esse profectus et meritorum in populo fidelium, etc., usque ad Catenulæ vero verbi et doctrinæ connexiones significant.'

NUM 31:50 Multiple spaces in '31.50··Depreceris.··ORIG. Ad propitiandum Deum pro nobis, etc., usque ad pro quibus solis decet eum propitiari.'

NUM 31:51 Multiple spaces in '31.51··Susceperuntque.··Alia littera: Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum ab omnibus tribunis et centurionibus, et intulit illud in tabernaculum testimonii memoriale filiis Isræl coram Domino.··Nota quia quæ dicuntur, non ad conspectum visibilem, sed ad mentis memoriam referuntur. Beatus enim est qui recordatur se aliquid boni operis fecisse coram Domino et obtulisse munera beneplacita Deo, virtutes scilicet animi et ornamenta pietatis.'

NUM 32:1 Multiple spaces in '32.1··Filii autem Ruben,··etc. ORIG., hom. 26 in Num. Omnia quæ dicuntur non solum ex sermone, qui dicitur, pensanda sunt, sed ex persona dicentis, etc., usque ad sed per Moysen hæreditatem extra Jordanem accipiunt.'

NUM 32:4 Multiple spaces in '32.4··Terra quam percussit Dominus.··GREG., lib. XXVII Moral., cap. 10. Sunt multi in Ecclesia qui parvuli esse despiciunt, etc., usque ad dum transitoriis excæcantur. Jumenta plurima.··ORIG. Jumenta et pecora multa sunt,··etc. Prior populus, etc., usque ad qui est terra promissionis intrare.'

NUM 32:29 Multiple spaces in '32.29··Si transierint filii Gad et filii Ruben,··etc. ORIG., hom. 26. Alia littera, etc., usque ad sed quæ sursum est, et libera, et mater omnium nostrum est.'

NUM 33:1 Multiple spaces in '33.1··Hæ sunt mansiones,··etc. ORIG., hom. 27 in Num. Diversas creavit Deus ciborum differentias, etc., usque ad aliam vero, qua post resurrectionem ascensura ad cœlos, non subito nec importune condescendit, sed per multas mansiones, in quibus singulis lumine sapientiæ illustrata ad ipsum patrem luminum perveniat. Per turmas suas.··Septuaginta sic: Cum virtute sua,··Christo, scilicet, qui est Dei virtus et Dei potentia. Cum ipso ergo ascenditur, qui ad nos descendit ut ascenderemus. Qui enim descendit, ipse est qui ascendit,··etc. Ephes. 4.. Unde: Tecum descendam in Ægyptum,··etc. Genes. 46.. Ideo, non erat in tribubus eorum infirmus. In manu Moysi et Aaron quas descripsit,··etc. ORIG., ibid. Non enim tantum scientiam legis et fidei, etc., usque ad unum enim opus utriusque manus est, et una perfectionis expletio.'

NUM 33:2 Multiple spaces in '33.2··Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione,··etc. Et scripsit Moyses profectiones eorum et mansiones per verbum Domini, ut scilicet legentes quantæ nobis immineant profectiones et mansiones, præparemus nos ad hanc viam, nec segniter tempus nostrum consumamus: ne dum vanitatibus immoramur, et singulis quæ ad visum, auditum, tactum, odoratum, gustumque veniunt, delectamur, prætereat tempus, nec spatium viæ expleamus, sed in medio deficiamus quasi in deserto. Idcirco enim venimus in hunc mundum, ut transeamus de virtute in virtutem, neque permaneamus pro terrenis in terra, sicut ille qui dicebat: Anima, habes multa bona: manduca, bibe et lætare Luc. 12.. Ait enim illi Dominus: Stulte, auferetur a te hac nocte anima tua Ibid.. Non dixit in hac nocte, nec in hac die, sed hac nocte: nocte enim perimitur, sicut primogenita Ægyptiorum, quia dilexit mundum et tenebras ejus, socius rectorum mundi hujus, tenebrarum harum. Tenebræ autem et nox mundus iste dicitur, pro his qui in ignorantia vivunt, nec lumen veritatis recipiunt, et ideo de Ramesse ad Soccoth non transeunt.'

NUM 33:3 Multiple spaces in '33.3··Profecti igitur,··etc. Filii Isræl adhuc in Ægypto positi quartadecima die fecerunt pascha, et initium quoddam festivitatis. Sequenti ergo die, qui est primus azymorum, quinto decimo, scilicet primi mensis, profiscuntur de Ramesse, et veniunt in Soccoth, ut ibi faciant festivitates azymorum, vel diem. Quis hæc intelligat? Quis vel ex parte cognoscat? sicut Apostolus dicit: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13.. Quis enim intelligit quomodo ex parte dies festos agimus, ut nemo nos judicet in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbati?··Coloss. 2. Omnis enim dies festus, qui hic agitur, in parte geritur, non in integro: sed cum exieris de Ægypto, tunc erit tibi perfecta festivitas. Scito tamen quia post illud pascha, quod in Ægypto factum est semel, invenitur in deserto aliud celebratum cum lex data est: et post hæc nusquam geri nisi in terra promissionis. ORIG. Hic ordo et distinctio mansionum valde necessaria est, etc., usque ad proficiscitur ex Soccoth, et applicat in Ethan. Manu excelsa.··Ubi non est humanum opus, neque terrenum, sed divinum, ibi excelsa manus nominatur: per manum enim opus intelligitur.'

NUM 33:4 Multiple spaces in '33.4··Et in diis eorum. Omnes dii gentium dæmonia.··In quibus faciet Dominus vindictam in die judicii. Facit et nunc, cum qui ab illis deceptus fuerat, ut idola coleret, per verbum Domini conversus Deum colit; vel cum fornicator ad pudicitiam convertitur, et se errasse deplorat, ipsius pœnitentiæ lacrymis uritur dæmon; vel de superbia ad humilitatem, de luxuria ad parcimoniam. Quantis eos putas agi tormentis, si quem videant vendere omnia sua, et dare pauperibus, et tollere crucem suam, et sequi Christum: vel cum viderint fraudis suæ nebulas per agnitionem divinæ legis reserari? Non enim sine ipsis consummatur peccatum. Nobis ergo summopere agendum est, ne Ægyptiorum primogenita, vel deos eorum, quos Dominus exstinxit, resuscitemus in nobis, si dederimus eis locum operandi in nobis quæ Dominus odit. Sic enim Dominus puniet deos Ægyptiorum de emendatione nostra et conversatione.'

NUM 33:5 Multiple spaces in '33.5··In Soccoth.··In tabernaculis. Dum enim peregrinamur in corpore, in tabernaculis habitamus. Cum exierimus de Ægypto, id est, de sæculo, primum tabernacula figimus, scientes quia ad ulteriora, et ad terram sanctam, cœlestem scilicet, properamus.'

NUM 33:6 Multiple spaces in '33.6··De Soccoth.··ORIG., hom.··27. Proficiscuntur ex Soccoth, etc., usque ad ut non ibi moretur, sed ut victoriam consequatur. In Etham.··Etham sana fortitudo, vel professio, in qua fortitudinem et robur assumimus, ne in via deficiamus. HIERON., epist. ad Fabiolam. Quarta mansio est Phihahiroth, etc., usque ad falso sibi assumens vocabulum virtutis et dexteræ, cum totus sit in sinistra.'

NUM 33:8 Multiple spaces in '33.8··In Mara,··etc. ID., ibid. Quinta mansio est Mara, etc., usque ad ne refugias ergo applicare ad amaritudinem.'

NUM 33:9 Multiple spaces in '33.9··In Elim ubi erant.··Profectique de amaritudine venerunt in Elim, ubi sunt duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ erant. Vides post amaritudines et tentationum asperitates quam amœna te suscipiant loca! Non venisses ad palmas, nisi tentationum amaritudines pertulisses; nec ad dulcedinem fontium, nisi tristia et aspera superasses. Non quod in his sit finis itineris et perfectio cunctorum, sed dispensator animarum Deus interserit laboribus quædam refrigeria, quibus recreata anima promptior reddatur ad aliquos labores. Elim interpretatur arietes: arietes sunt duces gregis, hi sunt apostoli duces gregis Christi, qui sunt etiam duodecim fontes. Sed quia non solum illos elegit Christus, sed et alios septuaginta, ideo septuaginta arbores scribuntur esse palmarum, et ipsi enim apostoli nominantur; unde Paulus: Deinde apostolis omnibus.··Hæc te amœnitas post amaritudinem, hæc requies post laborem, hæc gratia suscipiat tentationem.'

NUM 33:10 Multiple spaces in '33.10··Sed et inde egressi,··etc., super mare Rubrum.··Quia post apostolicam doctrinam et dulces fructus triumphorum, interdum apparent præterita discrimina. Profectique de Elim applicuerunt juxta mare Rubrum. Nota quia jam non intrant in mare, sufficit semel intrasse; sed applicant juxta, et mare quidem vident et undas, sed motus ejus et impetus non timent. Mari Rubro,··etc. HIERON., ubi supra. Hebraice etc., usque ad postquam egressi sunt de Ramesse.'

NUM 33:11 Multiple spaces in '33.11··In deserto Sin.··HIERON., ibid. Profectique de mari Rubro castrametati sunt in deserto Sin, etc., usque ad quia plures desertæ filii, quam ejus quæ habet virum. Profectique de mari Rubro applicaverunt in desertum Sin.··Sin, rubus interpretatur vel tentatio: ibi jam incipit arridere bonorum spes, ubi de rubo apparuit Dominus, et responsa dedit Moysi, et initium visitationis filiis Isræl. Solet enim in visionibus esse tentatio; solet enim angelus iniquitatis transfigurare se in angelum lucis, et ideo sollicite agendum est ut discernas visiones. Unde Jesus Nave, cum visiones videret, interrogat eum qui apparuit, Noster es, an adversariorum?··Ita ergo proficiscens anima cum invenerit discretionem visionum probabitur spiritalis esse. Est enim inter dona Spiritus sancti discretio spirituum.'

NUM 33:12 Multiple spaces in '33.12··In Daphca.··Hebraice Daphquah,··id est pulsatio. Post responsa Domini, post octavum numerum resurrectionis Christi, incipimus sacramenta pulsare. ORIG. Profecti de deserto Sin, venerunt in Daphca, quæ interpretatur sanitas. Nota ordinem profectuum. Ubi spiritalis efficitur anima, et discretionem habet visionum, pervenit ad sanitatem, ut merito dicat: Benedic, anima mea, Domino, qui sanat omnes languores tuos.··Multi sunt languores animæ, avaritia scilicet, superbia, jactantia, formido, inconstantia et similia. Castrametati sunt.··HIERON., ibid. Decima mansio in Exodo non habetur, etc., usque ad et impleri Scripturam: Panem angelorum manducabit homo Psal. 77.. Profectique de Daphca veniunt in Alus, id est, labores. Nec mireris si sanitatem sequuntur labores, quia ideo sanatur anima, ut delectabiliter laboret, et dicatur ei: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit Psal. 127..'

NUM 33:14 Multiple spaces in '33.14··Raphidim.··HIERON., ibid. Castrametati sunt in Raphidim, etc., usque ad solent dæmonum tentamenta consurgere. ORIG. Post hæc veniunt in Raphidim, quæ interpretatur laus judicii. Bene laus sequitur post labores, sed laus judicii: fit ergo digna laude anima, quæ recte judicat et discernit, quæ scilicet spiritualiter dijudicat omnia, et a nemine dijudicatur.'

NUM 33:15 Multiple spaces in '33.15··In deserto Sinai.··HIER. Sinai duodecima mansio. Statim tibi veniat in mentem apostolorum numerus. Una de pluribus, sed major omnibus, non separatur in ordine, præcellit in merito. Ad hanc quadragesima septima die perveniunt dicente Scriptura: Mense tertio egressionis filiorum Isræl de Ægypto, in hac die transierunt in solitudinem Sinai Exod. 19., post pervenitur in desertum Sina. Sina quidem locus deserti est, quæ supra Sin nominavit: sed hic magis locus montis, qui in ipso deserto est, appellatur, qui ex vocabulo deserti Sina dicitur. Postquam ergo laudabilis judicii facta est anima, et rectum cœpit habere judicium, datur ei lex a Deo, quia capax est divinorum secretorum, et cœlestium visionum.'

NUM 33:16 Multiple spaces in '33.16··Ad sepulcra concupiscentiæ,··etc. HIERON. Tertia decima mansio sepulcra concupiscentiæ. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Dominus Jesus baptizatus, statim a Spiritu deductus est in desertum, et tentabatur a diabolo Matth. 4.. Itaque Isræl post familiarem cum Deo sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est, anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quæ interpretatur onager, vel feritas; ibique succumbit malæ bestiæ fastidiens cœlestem panem. ORIG. Profecti de Sina, veniunt ad sepulcra concupiscentiæ, ubi scilicet sepultæ sunt et obrutæ concupiscentiæ, et exstincta omnis cupiditas, ne ultra concupiscat caro adversus spiritum, mortificata scilicet morte Christi.'

NUM 33:17 Multiple spaces in '33.17··In Haseroth.··HIERON. Quarta decima mansio in Haseroth, quæ interpretatur atria. Ibi Aaron et Maria propter Æthiopissam contra Moysen murmurant, et in typum murmurantis contra Ecclesiam de gentibus congregatam populus Judæorum lepra perfunditur, nec redit ad tabernaculum cum pristina sanitate, donec statutum plenitudinis gentium tempus compleatur. ORIG. Post hæc venitur in Haseroth, quod interpretatur atria perfecta vel beatitudo. Intuere, viator, diligentius quis sit ordo profectuum: postquam sepelieris et mortificaveris concupiscentias carnis, venies ad amplitudines atriorum, et venies ad beatitudinem. Beata est enim anima quæ jam nullis vitiis carnis urgetur.'

NUM 33:18 Multiple spaces in '33.18··In Rethma.··HIERON., ubi supra. Castrametati sunt in Rethma, etc., usque ad et claro sonitu Evangelium prædicemus. ORIG. Inde venitur in Rethma sive Pharan. Rethma visio consummata interpretatur; Pharan vero os visibile. Quid, nisi ita crescat anima, ut cum desierit molestiis carnis urgeri, visiones habeat consummatas, et rerum perfectam capiat intelligentiam? causas scilicet incarnationis verbi Dei, et rationes dispensationum ejus altius cognoscens.'

NUM 33:19 Multiple spaces in '33.19··In Remmomphares.··HIERON. Mali Punici divisio, in quo significatur Ecclesia quasi multa grana uno cortice contegi: dum omnem turbam credentium in fidei unitatem concludit. Vel varietas et consonantia virtutum, unde: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una Act. 4.; sicque divisi sunt singuli gradus, ut omnes eadem compage teneantur. ORIG. Inde venitur in Remmomphares, ubi scilicet divitiarum et cœlestium rerum a terrenis et infimis discretio fit, crescente enim intellectu animæ, notitia ei excelsorum præbetur, et judicium datur quo sciat a temporalibus æterna, et a perpetuis caduca separare.'

NUM 33:20 Multiple spaces in '33.20··In Lebna,··etc. Laterem scilicet. In hoc enim transitu nunc crescimus, nunc decrescimus, et post multos profectus sæpe ad laterem, id est carnalia opera redimus. Post hæc venitur in Lebna, quod interpretatur dealbatio. Scio in aliis dealbationem culpabiliter poni, ut cum dicitur paries dealbatus, et monumenta dealbata. Hic autem dealbatio est de qua dicitur: Lavabis me et super nivem dealbabor Psal. 50.; et, si fuerint peccata vestra sicut Phœnicium, ut nivem dealbabo.··Et alibi, Nive dealbabuntur in Selmon.··Et vetusti dierum capilli dicuntur esse candidi, id est, albi sicut lana. Hæc igitur dealbatio ex splendore veræ lucis intelligitur provenire, et ex visionum cœlestium claritate descendere.'

NUM 33:21 Multiple spaces in '33.21··In Ressa.··Frena scilicet. Si enim ad lutulenta opera descendimus, infrenandi sumus, et cursu vagi atque præcipites Scripturarum retinaculis dirigendi. ORIG. Post hæc fit mansio in Ressa, etc., usque ad ergo est visibilis vel laudabilis tentatio.'

NUM 33:23 Multiple spaces in '33.23··In monte Sepher.··HIERON. Pulchritudinis. Mons autem pulchritudinis est Christus. Vicesima mansio in monte pulchritudinis constituta est, de qua dicitur: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?··etc. Psal. 14.. Vides quid prosint frena: a vitiis nos retrahunt, ad virtutum choros introducunt, et in Christo monte pulcherrimo habitare faciunt. ORIG. Alia littera. Inde venitur in montem Sepher,··quod tubicinatio dicitur. Tuba signum belli est, ubi enim se tantis ac talibus virtutibus armatam sentit anima, necessario procedit ad bellum, quod est contra principatus et potestates, et hujus mundi rectores. Vel tuba canit in verbo Dei doctrinæ scilicet et prædicationis: ut qui audierit tubam, præparare se possit ad bellum.'

NUM 33:24 Multiple spaces in '33.24··In Arada.··HIERON. Miraculum. Et nota ordinem, post frenos in Ecclesiam intromittimur, inde ad montem Christi ascendimus, in quo positi miramur quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. ORIG. De monte Sepher venerunt in Arada, quod interpretatur idoneus effectus, ut scilicet dicat: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti I Cor. 2..'

NUM 33:25 Multiple spaces in '33.25··Maceloth.··Cœtus; hæc est Ecclesia de qua dicitur: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare, fratres, in unum I Cor. 3.. Vel consonantia omnium virtutum. ORIG. Inde venitur ad Maceloth, quod interpretatur ab initio. Contemplatur enim qui ad perfectionem tendit initium rerum, imo cuncta ad eum refert qui erat in principio apud Deum, nec ab isto unquam recedit initio. HIER. Ex hac venitur in Maceloth, quod est principatus vel virgæ, utroque potestas indicatur, et quod anima eousque profecerit, ut dominetur corpori quasi tenens virgam potestatis, imo toti mundo, cum dicit: Mihi mundus crucifixus est,··etc. Gal. 6..'

NUM 33:26 Multiple spaces in '33.26··Thahath.··Pavor, qui est custos beatitudinis, ut qui tantum ascendit, non superbiat; quasi: Venisti ad ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo tuo Christi magnitudinem confiteris. Vides ibi multos virtutis socios: Noli altum sapere, sed sapere ad sobrietatem Rom. XII. Timor virtutum custos, securitas labilis, unde: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt Psal. 12.. Hoc est dum tormenta formido, gratiam acceptam servo. Orig. Post hæc fit mansio in Thahath, quod est confirmatio vel patientia. Necesse est enim eum qui vult aliis prodesse, multa pati, et cuncta patienter ferre; unde: Ego enim ostendam ei quanta oporteat eum pati pro nomine meo Act. 9..'

NUM 33:27 Multiple spaces in '33.27··Castrametati sunt in Thare.··HIERON. Id est malitia, etc., usque ad et Elias a corvis pascitur. ORIG. Inde venitur ad Thare, quod est contemplatio stuporis, id est extasis cum alicujus magnæ rei stupescit animus admiratione. HIERON. Thare malitia vel pastura, quod ad præpositos Ecclesiæ, vel ad custodiam animæ refertur, ut sollicitus sit qui pascit, ne diabolus in caulas ovium, id est ecclesias aliquo vitiorum foramine se ingerat.'

NUM 33:28 Multiple spaces in '33.28··Methcha.··ID. Dulcedo. Quasi: ascendisti in excelsum montem patris, et miratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abjecisti insidiatores, ideo dulcis te fructus laboris insequitur, ut dicat Psalmista: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua Psal. 118.! Samson, qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes quæ exterminant vineas colligaverat, leonem quoque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui. Post hæc venerunt ad Methcha, quod interpretatur mors nova: mors autem nova est, quando Christo commorimur et consepelimur, ut convivamus ei.'

NUM 33:29 Multiple spaces in '33.29··Hesmona.··Quæ interpretatur festinatio, quia post dulces fructus laboris non debemus esse otiosi, sed obliti præteritorum in futura nos extendamus. ORIG. Inde ad Seman venitur, quod os, vel ossa significare dicitur, in quo virtus et robur patientiæ declaratur.'

NUM 33:30 Multiple spaces in '33.30··Moseroth.··HIERON. Vincula, vel disciplina. Ut magistrorum teramus limina; et præcepta virtutum, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus esse æterna contra diaboli potestatem et vincula: quibus diruptis vicit hostes Samson. De quibus dicitur: Dirupisti vincula mea Psal. 115.. Qui vinculo Christi fuerit ligatus, dicet: Sinistra ejus sub capite meo et dextera ejus amplexabitur me Cantic. 2.. ORIG. Inde ad Moseroth, quod est excludens, ut jam excludat suggestiones contrarii spiritus de cogitationibus suis; unde: Si spiritus potestatem habenti ascenderit super te, locum tuum ne dimittas Eccli. 10.. Tenendus est ergo locus, et excludendus adversarius, ne inveniat locum in corde nostro, unde: Nolite locum dare diabolo Ephes. 4..'

NUM 33:32 Multiple spaces in '33.32··Benejaacan venerunt,··etc. HIERON. Filii necessitatis vel stridoris vicesima octava mansio. Nota numerum, quia si ab uno incipias, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur. ID. Benejaacan interpretatur filii necessitatis vel stridoris. De his filiis dicitur: Afferte Domino filios arietum Psal. 28.. Cum autem divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum et testimonia scieris esse vincula charitatis, et contendens cum adversariis ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem, et de hostibus et captivis efficies liberos Dei; et filii stridoris timore supplicii, ubi est fletus et stridor dentium, deserentes vincula diaboli, Christo colla submittent. ORIG. Post hæc venitur ad Benejaacan, quod significat fontes vel excolationes, ubi scilicet divinorum verborum fontes haurit, usquequo excolet eos bibendo, ut nec minimum quidem mandatum prætereat, imo nec unum iota, aut unus apex de verbo Dei in intellectu ejus habeatur otiosus. Montem.··HIERON. Gadgad vel Galgath, interpretatur nuntius, vel actio, vel concisio. Non enim possumus facere filios necessitatis, nisi præceptores eorum interfecerimus, nec parcat manus nostra armum aut extremum auriculæ extrahere de ore leonis, et nuntiaverimus præmia futura, et accinctos esse in rebellando docuerimus; unde: Maledictus qui facit opus Dei negligenter et prohibet gladium suum a sanguine Jerem. 48.. Et David: In matutino interficiebam omnes peccatores terræ Psal. 100.. ORIG. Post hæc venit in Gadgad, quod interpretatur tentamentum, vel constipatio. Fortitudo quædam in Deo et munimen, est animæ tentamentum. Ita enim virtutibus admiscetur, ut videantur usque eo nec decoræ esse nec plenæ, et ideo proficiscentibus ad virtutem variæ et frequentes mansiones in tentationibus fiunt. Quas cum transieris, applicabis in Jetebatha: Jetebatha interpretatur bona; ad bonum ergo non nisi post tentationum experimenta venitur. Jetebathæ.··HIERON. Bonitas, quæ est Christus: ut cum venerimus ad perfectum virum, sacerdotalem gradum, et ætatem plenitudinis Christi, in qua Ezechiel erat juxta fluvium Chobar Ezech. 1., possimus cum David in psalmo canere: Domine, in te speravi non confundar in æternum Psal. 30.. Pastor enim, bonus ponit animam suam pro ovibus suis.··Joan. 10.'

NUM 33:34 Multiple spaces in '33.34··Hebrona.··ID. Transitus, id est mundus. Præterit enim figura hujus mundi,··in quem venientes sancti cupiunt ad meliora transire. Ad hanc mansionem venit verus Hebræus, id est transitor, qui dicere potest: Transiens, videbo visionem hanc magnam Exod. 3.; unde: Et non dixerunt qui præteribant, Benedictio Domini super vos.··Psal. CXXVIII. ORIG. Inde applicuerunt in Hebrona, quod est transitus: transeunda enim sunt omnia, quod etiam si ad bona venias, oportet te ad meliora transire, usquequo ad illud bonum venias, in quo semper debeas permanere.'

NUM 33:35 Multiple spaces in '33.35··In Asiongaber.··HIER. Asiongaber ligna viri. Quia scilicet saltuum et omnium arborum genera possunt multitudinem gentium figurare. Hucusque solitudo Pharan decimas octavas continet mansiones, quæ descriptæ in catalogo in superiori itinere non ponuntur. ORIG. Post hæc venitur ad Asiongaber, quod interpretatur consilia viri. Si quis desiit puer esse sensibus, pervenit ad consilia viri, sicut ille qui dicebat: Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli I Cor. 13.. Sunt ergo magna consilia viri; unde: Aqua alta consilium in corde viri.··Prov. 20.'

NUM 33:36 Multiple spaces in '33.36··In desertum,··etc. HIERON.. Quæritur, etc., usque ad de hac mansione dicitur: Commovebit Dominus desertum Cades.··ORIG. Hinc iterum Sin, id est tentatio, quia nec aliter expedit hoc iter agere. Aurifex enim vas necessarium facere volens frequenter admovet igni, subdit malleis, rasoriis perstringit, ut purgatius fiat, et ad speciem, quam prospicit artifex, perveniat. ID. Post hæc venerunt ad Pharan Cades, etc., usque ad Alius enim in valle, alius in campis, alius moritur in monte, alius in monte montis. ID. Inde applicatur in monte Hor, quod interpretatur montanus. Venit enim ad montem Dei, ut fiat mons uber, mons coagulatus. Vel ab eo quod semper in monte Dei habitet, dicatur montanus.'

NUM 33:38 Multiple spaces in '33.38··Aaron sacerdos in,··etc. ISID. Eodem anno mortuus est Aaron, quo novus populus terram promissionis intraturus erat. Et quanquam in monte, Eleazaro sacerdotium dereliquerit, et lex eos qui eam impleverint perducat ad summum; tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et plangit eum populus triginta diebus: Aaron, plangitur, Jesus non plangitur; in lege, descensus ad inferos; in Evangelio, ad paradisum ascensio.'

NUM 33:40 Multiple spaces in '33.40··Audivitque.··ISID. Audivit quoque Chananæus quod venisset Isræl, et in loco exploratorum, ubi quondam populum offendisse noverat, iniit prælium et captivum duxit Isræl. Rursum in eodem loco expugnatur, ex voto victor vincitur, superant victi. Per quod intelligimus, ut cum nos auxilio Dei destitutos hostes captivarint, non desperemus salutem, sed iterum pugnemus. Potest fieri ut vincamus, ubi victi sumus. Appellaturque nomen loci illius Horma, id est anathema.'

NUM 33:41 Multiple spaces in '33.41··In salmona.··HIERON. Castrametati sunt in Salmona, etc., usque ad manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur. ORIG. Sequitur, etc., usque ad Christus est, et Spiritus sanctus. HIERON. Salmona imaguncula, quia ibi expressa est imago Salvatoris per serpentem æneum qui in ligno pependit.'

NUM 33:42 Multiple spaces in '33.42··Phunon.··Os, quia cum passionem Filii Dei cognoscimus, quod corde credimus, ore pronuntiamus, secundum illud: Corde creditur ad justitiam,··etc. Rom. 10. ORIG. Hinc venitur ad Phunon, quod putamus esse oris parcimoniam; qui enim potuerit mysterium Christi, et Spiritus sancti intueri, et viderit vel audierit quæ non licet homini loqui, necessario habebit oris parcimoniam, sciens quibus, quando vel quomodo de mysteriis divinis oporteat loqui.'

NUM 33:43 Multiple spaces in '33.43··Oboth.··HIERON. Magi vel pythones, quia post imaginem Dei quæ in corde ratione monstratur, et confessionem fidei quæ ore profertur, consurgunt serpentes, et maleficæ artes ad bella nos provocant. Sed omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures nostras ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum. ORIG. Post hoc venitur in Oboth. Cujus nominis quamvis non invenerimus interpretationem, non dubitamus sicut in cæteris, et in hoc consequentiam profectuum conservari.'

NUM 33:44 Multiple spaces in '33.44··In finibus.··Significat secundum litteram, quod hucusque fuerunt in finibus Idumæorum, et nunc veniunt ad terminos Moab. ORIG. Sequitur post hæc mansio Gai, id est Chaos: appropriat enim per hoc profectus ad sinum Abrahæ, qui ait: Inter nos et vos magnum chaos firmatum est Luc. 16., ut cum Lazaro requiescat. In Dibongad.··HIERON. Dibongad, etc., usque ad sed econtrario solitudinem nobis propositam noverimus. ORIG. Inde venitur iterum ad Dibongad, etc., usque ad quam perfecte et pie de Deo sentiat cognoscatur.'

NUM 33:46 Multiple spaces in '33.46··Helmondeblathaim.··HIERON. Quod interpretatur, etc., usque ad vix populi precibus liberatum. ORIG. Post hæc venitur in Helmondeblathaim, quod interpretatur contemptus ficuum, id est ubi contemnantur penitus terrena: nisi enim contempta fuerint, quæ delectare videntur in terris, ad cœlestia transire non possumus.'

NUM 33:47 Multiple spaces in '33.47··Venerunt ad montem Abarim contra Nabo,··etc. HIERON. Quadragesima prima mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo. ORIG. Sequitur mansio Abarim, quod est transitus contra Naban, quod est abscessio. Ubi enim per has omnes virtutes anima transierit, et ad summum perfectionis ascenderit, transit jam de sæculo, et abscedit sicut Henoch, qui non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Quod si videatur adhuc in sæculo esse, et in carne habitare, tamen non invenitur in ullo sæculari actu, quia transtulit illum Deus in regionem virtutum. HIERON. Hic moritur Moyses, terra promissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria, sed gratia Evangelii sine fine perseverat. Et notandum quod mansio transeuntium in montibus sita est, et adhuc profectu indiget: post montana enim ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, qui interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum quam gloriæ cupiditas et jactantia, et animus conscientia virtutum tumidus.'

NUM 33:48 Multiple spaces in '33.48··Ad campestria Moab.··ID. In quadragesima secunda mansione, etc., usque ad et spinas quæ suffocaverunt sementem verbi Dei de quibus dicitur: Versatus sum in miseria, dum mihi configitur spina Psal. 31.. ORIG. Ultima mansio est, etc., usque ad profectum mentis indicant et incrementa virtutum.'

NUM 33:51 Multiple spaces in '33.51··Transieritis Jordanem,··id est cum baptizati fueritis, quasi, cum deposito veteri homine cum actibus suis, indueritis novum Col. 3., qui renovatur in agnitione Dei.'

NUM 33:52 Multiple spaces in '33.52··Disperdite cunctos.··Cum terram sanctam repromissionis per fidem ingredimur, simul cum idololatria etiam omnia vitia exstinguamus. Habitatores.··Malignos spiritus, phantasmata vitiorum, cum suggestionibus suis; unde: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram Psal. 136..'

NUM 33:54 Multiple spaces in '33.54··Pluribus dabitis latiorem.··Quia qui habent copiam virtutum, latitudinem sperant præmiorum: qui autem paucitate virtutum contenti sunt, secundum meritum suum retributionem percipiunt; unde: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus,··etc. II Cor. 9..'

NUM 34:1 Multiple spaces in '34.1··Locutusque est Dominus,··etc. ORIG., homil. 1 in Num. Divinis numeris non omnes digni sunt, etc., usque ad tanquam de capite apostolorum procedebant. Locutus est ergo Dominus ad Moysen in deserto Sina: illa scilicet quæ superius breviter comprehendimus, ubi præcipitur numerari a viginti annis et supra omnis qui procedit in virtute Isræl,··etc. Si quis ergo procedit in virtute, ille numeratur: nec in qualicunque virtute vel Ægyptiorum, vel Assyriorum, vel Græcorum; sed in virtute Isræl, quæ a Deo per Scripturas docetur, et per fidem apostolicam et evangelicam traditur. ORIG. Ratio quoque tribuum distinctio ordinum, etc., usque ad ut possit ad Isræliticum numerum pertinere.'

NUM 34:7 Multiple spaces in '34.7··Ad septentrionalem,··etc. Dicunt Hebræi septentrionalem plagam incipere a mari magno quod Palæstinæ, Phœnicis et Syriæ quæ appellatur Cœle Ciliciæque prætendit littoribus, et per Ægyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicitur, pervenientes usque ad montem altissimum, autumant significari montem Armanum, vel Taurum, quod verius videtur.'

NUM 34:9 Multiple spaces in '34.9··Ibuntque confinia,··etc. A fine septentrionalis plagæ, id est atrio Hena, tendunt fines usque ad Sephama, quam Hebræi Aphamiam vocant, et de Aphamia descendunt in Reblatha, quæ est Antiochia Syriæ. Unde addit, contra fontem,··quem perspicuum est esse Danem, de quo Antiochia abundantissimis fruitur aquis.'

NUM 34:13 Multiple spaces in '34.13··Hæc erit terra,··etc. ORIG. In priori divisione trans Jordanem per Moysen duabus tribubus Ruben et Gad, et dimidiæ tribu Manasse terra divisa est, etc., usque ad et ipsis mœnibus juncta segregantur. ID. Videtur quoque quibusdam, etc., usque ad Hi sunt vere sacris numeris apud Deum numerati, imo quorum omnes numerati sunt capilli Matth. 10..'

NUM 35:11 Multiple spaces in '35.11··Decernite quæ urbes.··AUG., quæst. 64 in Num. Quid est quod ait, etc., usque ad si manifestum factum fuerit in judicio, quod nolens occiderit. RAB. in Num. Si forte pro conscientia peccatorum civitates terræ promissionis, etc., usque ad quia Sichem ab alienigenis comparata est centum agnis.'

NUM 35:16 Multiple spaces in '35.16··Reus,··id est æternæ morti obnoxius; unde, Si quis scandalizaverit unum ex pusillis istis qui in me credunt,··etc. Matth. 18.. Et alibi: Omnis qui oderit fratrem suum, homicida est, nec habet vitam æternam I Joan. 3. Hic secundum Exodum ab altari jubetur avelli Exod. 21., quia indignus sacramentis Dominicis a participatione sacri altaris removetur, nec revocatur ad veniam nisi per condignam pœnitentiam.'

NUM 35:28 Multiple spaces in '35.28··Postquam autem ille obierit.··GREG., homil. 6 in Ezech. Post mortem summi pontificis, homicida jubetur reverti in terram suam, quia humanum genus peccando sibi mortem intulit post mortem veri sacerdotis, id est Christi, absolutionem reatus accepit.'

DEU 1:1 Multiple spaces in '1.1··Præfatio Hebraice ELLEH HADDEBARIM id est, HÆC SUNT VERBAFasciculus myrrhæ delectus mihi.··Myrrha, arbor aromatica, quinque cubitis tantum in altum excrescit, cujus cortex et radix et folia et omnia amara sunt. Myrrha amara est et cadaveribus apponitur, ut arceat putredinem vermium. Hæc est lex vetus in quinque libris comprehensa; amara, id est, nemini parcens, unde et Marath designata est; apposita cadaveribus, id est inventa pro peccatoribus, ut corruptionem criminum ab eis arceret. Hujus fasciculus est Deuteronomius, id est ramusculorum plurium in unum collectio. Terminata enim lege in quatuor voluminibus, iste quintus additus est, diffuse dicta in unum breviter colligens, quædam etiam prætermissa supplens. Additus autem est illis ut numero legali satisfaceret. Quinarius enim numerus est legis, quaternarius Evangelii. Unde et refectio quinque millium hominum in Evangelio ad patres Veteris Testamenti spectat: refectio quatuor millium ad patres novi; illis enim promissa sunt et data terrena, quæ quinque sensibus subsunt: illis quadrata, id est, soliditas terræ viventium. Deservit etiam liber iste Evangelio in nomine, in explanationis serie, in sui dignitate. Dicitur enim Hebraice Elleh Haddebarim,··id est, hæc verba, Græce, quod est Latine secunda lex: Non ut quidam dixerunt, altera post prædictam, unde in prædictis dicebatur: Locutus est Dominus;··hic autem, Locutus est Moyses;··sed secunda, id est secundo iterata, hoc nomine Evangelium præfigurans, quod successit legi, cui nullum succedet. Cum etiam multa breviter colligit et supplet quædam, formam Evangelii præfigurat: hoc est enim abbreviatum verbum quod fecit Dominus super terram, et supplet imperfecta legis; unde: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5.. Cum autem dicitur hoc opus adeo dignum, quod manibus regis gestari jubeatur, dignitatem Evangelii aperit, quod ordinatum est in manu Mediatoris. Cum ergo sic serviat Evangelio, merito est fasciculus dilectus Christo, non tantum pro se, quantum quia ostendit rotam in medio rotæ. Intentio est recapitulare prædicta triplici fine, ut arctius memoriæ commendetur, ut utilitas prædictorum inculcetur. Quod enim utile est, sæpe dicere, nec pigrum esse debet, ut ait Apostolus Phil. 3., nec molestum audire, et ut duritia Judæorum condemnetur, qui toties dicta non intellexerunt. Modus agendi: Præmittit quasi prologum, quo ostendit quis scripserit, et quid, etc. Post memorat grave delictum pro quo perierunt in deserto, ut hoc timore excitet ad audiendum. Post separat civitates refugii. Post recapitulat dicta et facta bona et mala supplet. Post jubet hunc librum poni in arca, et septimo anno legi omni Isræli in scenophegia. Post subdit canticum: Audite,··etc., in memoriam murmuris eorum et pœnæ, obedientiæ et præmii. Et post benedictiones tribuum. Ultimo de morte Moysi. Hæc sunt verba,··etc. Præmittit legislator titulum quasi prologum, in quo ostendit nomen auctoris, et quid fecerit, et ubi, et quando. Sicut paulo post in glossa distinguetur, et terminatur ut quibusdam videtur, ibi: Quadragesimo,··etc., vel inferius, ibi: Deus noster,··etc. Sed ad eorum evidentiam quæ in prologo, et eorum quæ sequuntur, tangenda est aliquantulum veritas historiæ. Ab exitu filiorum Isræl de Ægypto usque quo pervenerunt ad campestria Moab supra Jordanem: fluxerunt quadraginta duo anni, in quibus diversis temporibus quadraginta duas mansiones fecerunt. Quando nubes levabatur, castra movebantur, et cum stabat, figebantur et manebant in eodem loco quousque iterum levabatur nubes. Prima mansio fuit in Ramesse, ultima in campestribus Moab. A Ramesse usque ad montem Sina, spatio quadraginta septem dierum duodecim mansiones fecerunt et hoc primo anno, et ibi fere totum annum steterunt. Ibi lex data est, ibi Genesis scriptus, Exodus, Numeri scripti sunt, et magna pars hujus. Inde pedem moventes anno secundo pervenerunt in Cadesbarne et in spatio illo fecerunt viginti mansiones; de Cadesbarne miserunt exploratores, qui revertentes nuntiaverunt terram bonam, sed robustos et gigantes homines invenerunt, et territi volentes redire in terram Ægypti, unde iratus Dominus. Abierunt retro et lustraverunt montem Seir per triginta octo annos, ibi mortui et prostrati sunt murmurantes. In quadragesimo anno pervenerunt ad Cadesbarne, unde retro abierunt per desertum, et in illo spatio novem mansiones iterum fecerunt. Undecim vero dies Moyses antequam veniret ad Cadesbarne, legem solo verbo recapitulavit, et de Cadesbarne usque ad campestria Moab, et illo spatio undecim dierum scripto voluit commendare. Ecce de primo anno duodecim, de secundo una et viginti, de reliquis novem, et ita quadraginta duæ mansiones. Hæc fuit causa hujus libri, ut scilicet quæ facta fuerant, breviter collecta, arctius tenerentur in memoria, facile enim retinentur quæ breviter dicuntur. RAB. in Deut. Hæc sunt verba,··etc. Principium Deuteronomii titulus esse videtur totius operis, quia personam indicat auctoris, et quid fecerit, et locum, et tempus. Nomen quoque libri gratiam demonstrat Novi Testamenti. Deuteronomium namque secunda lex interpretatur, et Evangelium significat, quod Veteris Testamenti sacramenta spiritualiter explanat. Sicut liber Deuteronomii repetitio est quatuor librorum legis: illi enim proprias continent in se causas, iste replicat universa, habet et ipse propria sacramenta. ID. Hæc sunt verba.··Hoc de se tanquam de alio, etc., usque ad ut nemo possit dubitare Moysen ista scripsisse. Locutus est.··Moyses lex vetus est, quæ trans Jordanem, id est ante baptismum, Isræliticum docuit populum. In Jordane enim significatur baptismus in quo baptizatus est Christus: in solitudine campestri, id est in sterilitate carnalis populi, qui fructum virtutum non attulit. In solitudine,··sterilitate plebis, cui dicitur: Relinquetur vobis domus vestra deserta Matth. XXXI; Luc. 13.. Contra mare.··Quia generatio prava et perversa ablutionem peccatorum in sanguine Christi credere noluit. Inter Pharan.··Pharan auctus; Thophel, insulsitas; Laban, dealbatio; Haseroth, atria. Auctus est enim populus numero hominum, doctrina legis et prophetarum; sed insulsus fuit, quia sal sapientiæ non habuit, dealbatus vero legis cæremoniis variisque munditiis, quas ex littera legis se habere credidit. Qui bene per atria significatur, tanquam per divinas Scripturas ad introitum fidei paratus, unde multi in adventu Christi facilius susceperunt, quem ante prædictum agnoverunt, unde Philippus: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth Joan. 1.. Quatuor hi montes, quatuor Evangelia significant, quibus Ecclesia circumdatur.'

DEU 1:2 Multiple spaces in '1.2··Undecim diebus.··Lex per Moysen undecim diebus explanata, Judaicæ plebis transgressionem in mandatis Decalogi significat: Undecim dies sunt undecim apostoli per quos Juda reprobato Evangelium Christi prædicatum est in mundo. De Horeb.··Qui Hebraice Choreb; incipiens per Seir, id est pilosum et sordidum vitiis populum transiens venit ad Cadesbarne: qui commutatus vel electus vel nobilis interpretatur, significans litteralem legis sensum in spiritalem per Evangelium commutatum. Omnia enim in figura contingebant illis, scripta ad correctionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt I Cor. 10.. Lex enim non est soluta, sed adimpleta, nec unum iota aut unus apex præteribit donec omnia fiant Matth. 5..'

DEU 1:3 Multiple spaces in '1.3··Quadragesimo anno, undecimo mense, prima,··etc. ISID., in Deut., tom. 5. Quadraginta anni, etc., usque ad sine corruptione manebunt. Quadragenarius ex denario et quaternario constat, et legis Evangelii impletionem significat, quæ fit in Ecclesia, decem namque ad legem pertinent, quatuor vero ad Evangelium. Undecimo mense,··etc. Sicut in undecima expressa est legis transgressio, sic in prima die pervigil ad docendum legislatoris intentio; qui ex quo inobediens populus legem transgredi non timuit, statim, prædicando et corrigendo, voluntatem Domini insinuare studuit, et eos ad meliora trahere vel provocare verbis et exemplis non cessavit.'

DEU 1:4 Multiple spaces in '1.4··Postquam percussit Sehon,··etc. Notandum quod, interfectis duobus Amorrhæorum regibus, lex recapitulatur et populus instruitur, quia, remotis scandalis et superatis vitiorum turmis, competenter doctrinæ insistitur et fidei lumen digne desiderantibus aperitur. Debemus prius in nobis vitia occidere et sic mandata divina populis tradere. Sehon regem Amorrhæorum qui habitavit in Hesebon,··etc. ISID. In his regibus, etc., usque ad sed foris manentes semper operibus insistant pravis.'

DEU 1:5 Multiple spaces in '1.5··In terra Moab.··Exlex siquidem populus fuit, qui legem spiritalem non habuit.'

DEU 1:6 Multiple spaces in '1.6··Dominus Deus noster.··In libro Numerorum de profectione filiorum Isræl de deserto Sinai narratur, sed præceptum Domini ad Moysen de eodem transitu non dicitur; sed de nube quæ tabernaculum tegebat, et quando proficiscendum erat recedebat: et ad locum figendorum castrorum præcedebat. Sic enim scriptum est: Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis, et recubuit in solitudine Pharan Num. 10.. Sed manifestum est transitum illum Dei præcepto esse dispositum, licet ibi non sit commemoratum. Unde alibi in libro Numeri ad imperium Domini figebant tentoria, et ad imperium illius deponebant Num. 9.. Sufficit vobis,··etc. Præcipitur Moysi ut recedat a monte in quo legem acceperat, quia doctor non semper debet instare contemplationi, sed aliquando descendat ut sui et proximorum curam gerat, unde, Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis.'

DEU 1:9 Multiple spaces in '1.9··Dixique vobis in illo tempore,··etc. De hac divisione potestatum in Exodo antequam venirent ad montem Sinai, scriptum est quod Jethro sacerdos Madian cognatus Moysi hoc ipsi suggesserit Exod. 18.. Unde merito quæritur quomodo hæc sibi modo, et illo tempore conveniant? Sed quod hic dicitur dixisse Moyses in illo tempore: Non possum solus sustinere vos,··etc., non illud tempus significat, quo de Horeb proficiscebantur, sed totum tempus quo profecti de Ægypto in solitudine morabantur, et Moyses non ex suo cognati sui consilio hoc populo suo persuasit. Illo tempore.··Omnia faciunt sancti in tempore opportuno, sic Deus quoque ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum Gal. 4..'

DEU 1:11 Multiple spaces in '1.11··Dominus Deus patrum vestrorum addat,··etc. Docet doctores de profectu subditorum gaudere, gratias agere et semper meliora optare. Ad hunc numerum,··etc. Diffinitum apud Deum. Novit qui sunt ejus qui numerat multitudinem stellarum II Tim. 2.. RAB. Vide quam observandum sit quod alibi Scriptura dicit: Fili, ne in multis sint actus tui Eccli. 11.. Verba quoque Jethro consilium dantis considera, ait enim: Audi me, et consilium dabo tibi, et erit Deus tecum Exod. 18.. Videtur significari nimis intentum animum actionibus humanis, Deo quodammodo vacuari, quo tanto fit plenior, quanto in superna et æterna liberius extenditur.'

DEU 1:13 Multiple spaces in '1.13··Date ex vobis.··Date vos, non ego; quasi, nolo vobis imperare, sed obedire. Ponam eos.··Nota, subditis electionem tribuit, positionem sibi retinuit, ne plebs contemnat aut oderit, si non licuit habere quem voluit. Tribunos.··Millenarios, Græce, qui de spe scilicet æterni præmii docent subjectos. Et centuriones.··Centuriones, Græce: qui cœlestia mandata perfectis tradunt. Jure præponuntur, qui centenario numero, id est, perfectione præditi: quasi centum regunt, dum ad perfectionem perducunt. Et quinquagenarios.··Græce: qui opera pœnitentiæ annuntiant. Decanos,: qui denarii perfectione vineæ denarium exspectantes, ejusdem denarii multos præparant participes.'

DEU 1:17 Multiple spaces in '1.17··Quia Dei judicium est;··non hominum, quia judicando Dei vicarii estis, qui personam non accipit. Quod si difficile.··Majora quæque et difficilia discernere et judicare debent majores, parva et facilia minores.'

DEU 1:19 Multiple spaces in '1.19··Cumque venissemus in Cadesbarne,··etc. Quod secundo anno egressionis suæ populus in deserto Pharan, quod est Cades, venerit; ubi reversis exploratoribus cum fructibus terræ, et quæ viderant nuntiantibus, murmuraverunt contra Moysen et Aaron, et ideo longi itineris tædio et mortalitate affecti interierint: hic locus manifestum dabit indicium. Ubi notandum quod quadraginta duæ mansiones, quas ab Ægypto usque ad Jordanem habuerunt, trium tantum congruere videntur curriculis annorum: primi scilicet, secundi, et quadragesimi egressionis de Ægypto. Primus certa distinctione continet duodecim, primam Ramesse, quintodecimo die primi mensis ingressam, ultimam solitudinem Sinai, prima die tertii mensis additam; et per undecim continuos menses construendi tabernaculi, et docendæ legis gratia, minime relictam. Quarum duodecim mansionum novem tantum in Exodo exprimuntur nominatim, tres in vocabulo deserti Sin quod dicitur esse inter Elim et Sinai indiscrete significantur. Secundus annus complectitur mansiones viginti et unam. Quibus in ordine historiæ cunctis indifferenter sub nomine solitudinis Pharan comprehensis, prima tantum et secunda, et ultima, id est, Sepulcra concupiscentiæ, Haseroth, et Cades, distinguuntur nomine. Sed in catalogo mansionum pariter omnes quot in numero fiunt, vel quo nomine dictæ ostenditur. Prima mansio, id est, Sepulcra concupiscentiæ, secundo mense ejusdem secundi anni secunda vicesima die mensis introita est. Anno enim secundo ut Scriptura dicit mense secundo vicesima die mensis moverunt castra de deserto Sinai, et recubuit in solitudine Pharan nubes, profectique sunt de monte Domini viam trium dierum, donec venirent ad locum mansionis, quæ merito populi carnes concupiscentis sepulcrorum concupiscentiæ nomen accepit. Ultimam harum, id est, Cades, quoto die vel mense ejusdem anni ingressi sunt, non dicitur: quæ tamen in solitudine Pharan sita est, quia eodem anno adita fuerit, non tacetur. Scriptum est enim: Populus non est motus de illo loco donec revocata est Maria. Profectusque est de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan, ubi locutus est Dominus ad Moysen dicens: Mitte viros gui considerent terram Chanaan Num. 12, 13.. Quod ne proxima post Haseroth mansione jussum factumque putetur, sed in ultima eorum, quæ sub nomine Pharan continetur, impletum, infra scriptum est: Reversique exploratores terræ post quadraginta dies omni regione circumita, venerunt ad Moysen in Pharan, quod est Cades.··In Deuteronomio quoque dicit Moyses populo: Cum venissetis in Cadesbarne, dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi,··etc., et dixistis: Mitte viros qui considerent terram,··etc. Deut. 1.. Quod autem eamdem mansionem secundo anno egressionis adierunt, a quo tamen peccato murmurationis reverti, et diu per desertum errare, et passim cadere meruerunt, testatur Moyses in sequentibus, dicens: Sedistis in Cadesbarne multo tempore, profectique inde venimus in solitudinem quæ ducit ad mare Rubrum, sicut dixerat mihi Dominus, et circumivimus montem Seir longo tempore, et intra tempus quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad torrentem Zareth octavo tricesimo anno fuit, donec consumeretur omnis generatio bellatorum. Zareth autem non est nomen alicujus mansionis de quadraginta duabus, sed torrentis ad quem sicut in libro Numerorum legitur transgressa octava decima mansione nomine Jeabarim venerunt, quem relinquentes, inquit, castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi, quod quadragesimo anno gestum fuisse non latet, qui ultimus per desertum longissimæ viæ mansiones continet decem: quarum prima magno labore repetita, eadem scilicet ipsa Cades deserti Sin, quam ante annos octo et triginta culpa exigente post se reversi reliquerunt, de qua scriptum est: Venerunt filii Isræl in desertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades, et mortua est ibi Maria et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret aqua populus, coierunt adversum Moysen et Aaron,··etc., usque ad hoc, Hæc est aqua contradictionis,··etc. Num. 20.. Notandum quod eadem Cades, et in deserto Pharan, et in deserto Sin facta est, sicut Scriptura refert, unde conjicimus partem deserti Pharan ubi Cades est, specialiter Sin appellari: sin autem non est ipsa Cades, quam mox transgresso mari Rubro inter Elim et Sinai pertransierunt, sed alia prorsus, et aliis apud Hebræos scripta litteris. Secunda vero ejusdem quadragesimi anni mansio est mons Hor, in quo occubuit Aaron primo die quinti mensis: ultima, campestria Moab super Jordanem contra Jericho, ubi Deuteronomium meditantes, manserunt, donec mortuo Moyse, Josue duce, primo die decimi mensis Jordanem transierunt. Fiunt ergo mansiones primi anni duodecim, secundi viginti et una, ultimi et ipsa vicesima prima quæ est Cades, et aliæ novem, simul scilicet omnes quadraginta duæ.'

DEU 1:22 Multiple spaces in '1.22··Et accessistis ad me.··In libro Numeri scriptum est, Dominum dixisse Moysi, ut mitteret viros, qui considerarent terram: hic vero populus dixisse legitur: Mittamus viros qui considerent terram,··sed populus hoc prius Moysi suggessit, Moyses ad Dominum retulit, secundum cujus præceptum postea exploratores misit.'

DEU 1:23 Multiple spaces in '1.23··Misi ex vobis.··ISID. Duodecim exploratores missi ad explorandam uberem terram, etc., usque ad quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo. Duodecim.··Hi doctores Ecclesiæ significant, quorum alii prava docendo populum pervertunt: alii recta prædicando proficiunt.'

DEU 1:33 Multiple spaces in '1.33··Nocte ostendens.··Nox peccatoris, dies vita justi. In columna ignis malorum damnatio, quibus terribilis apparebit Dominus in judicio: in columna nubis levis et blanda visio, qua consolabuntur electi. Die per columnam.··In æstu hujus sæculi obumbrans, et sustentans fortitudine, et propitiatione suæ carnis.'

DEU 1:34 Multiple spaces in '1.34··Juravit.··Non est Deus passibilis, nec vitio iracundiæ subjectus. Sed per hæc charitas Moysi erga populum manifestatur, et Dei bonitas, quæ omnem sensum superat.'

DEU 1:35 Multiple spaces in '1.35··Non videbit quispiam.··Simile dicitur de illis, qui invitati ad cœnam excusaverunt se: Nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cœnam meam Luc. 14.. Pessima generatio non possidet terram bonam, quia Christi non credit incarnationem.'

DEU 1:37 Multiple spaces in '1.37··Nec miranda.··Hic dicit Moyses, propter populum, iratum sibi Dominum dixisse, quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in libro Numeri legatur: Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Isræl, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis.··Sed sententia sequens videtur solvere quæstionem: Hæc est,··inquit, aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Isræl contra Dominum,··etc. Num. 20.. Jurgium enim et rebellio populi causa fuit iræ et vindictæ, tam in populum quam in Moysen et Aaron. Nec tu ingrederis.··ISID. Videtur in Maria, etc., usque ad cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur.'

DEU 1:41 Multiple spaces in '1.41··Cumque instructi.··Hæc sententia humanam percutit superbiam, quæ de suis viribus præsumit, nec in Dei confidit potentia. Amorrhæi enim, id est, amaricantes, hostes sunt spiritales, qui habitant in montibus superbiæ, et præsumptuosos necant, de Seir usque Horma, id est a squalore vitiorum usque ad damnationem pœnarum: Seir namque pilosus, Horma interpretatur anathema. Quisquis enim vitiorum sordibus non metuit pollui, hunc necesse est, pro meritis, ignibus gehennæ tradi. Dæmones namque volunt nos implicare cupiditatibus terrenis, et si perseveramus in peccatis, et in montem superbiæ ascendere non desistimus, ignitis jaculis concidunt et perducunt ad anathema perpetuum. Ideo non secundum Pelagianistas de nostra præsumamus potentia, sed infirmitatem nostram considerantes, Domino per omnia obsequamur, ut superatis hostibus, cœlestis patriæ gaudia promissa consequamur. Cavendum est ne murmurantes contra Dominum ascendamus in montem superbiæ, putantes nos propriis viribus salvari posse, ne continuo tradamur Amorrhæis, id est dæmonibus.'

DEU 2:1 Multiple spaces in '2.1··Et circuivimus montem Seir,··etc. Seir est mons in terra Edom, in quo habitavit Esau in regione Gabalena, ubi habitavit antea Chorræus quem interfecit Chodorlahomor; qui ab Esau piloso et hispido, Seir, id est pilosi, nomen accepit. Chorræi sicut cæteræ gentes, quas superaverunt, qui de patriarcharum semine descenderunt, malignos spiritus vel vitia exprimunt, quæ illi exsuperare possunt, qui sanctorum Patrum vestigiis et doctrinis insistunt, et spiritalem militiam sub rege Christo agunt, de qua dicitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates,··etc. Ephes. 6..'

DEU 2:9 Multiple spaces in '2.9··Filiis Loth tradidi.··Ar metropolis est Moabitarum, super ripam torrentis Arnon: olim possessa a gente veterrima Emim, postea retenta a filiis Loth, id est Moabitis, subversis accolis. Hæc ostenditur hodie in vertice montis, torrens vero per abrupta descendens, in mare Mortuum fluit. Ar interpretatur suscitavit; Emim,··id est terribiles: hi sunt dæmones, qui lites suscitant, et contentiones, et tela nequitiæ parant contra fideles. Enacim quoque de stirpe Enac procreati, et gigantibus proceritate æquati, secundum nomen suum significant dæmones, nam monile collo sublimi interpretantur. Superbiæ enim fastu elati omnem militiæ suæ paraturam ascribunt propriæ virtuti, et ideo illis facile cedunt, qui in virtute Dei confidunt, et cum Psalmista dicunt: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem Psal. 117..'

DEU 2:14 Multiple spaces in '2.14··De Cadesbarne.··HIERON., epist. ad Fabiolam. Cabesbarne est locus in deserto, qui conjungitur civitati Petræ in Arabia: ubi occubuit Maria, et Moyses rupe percussa aquam sitienti populo dedit. Monstratur etiam usque hodie ibidem sepulcrum Mariæ, sed et principes Amalec ibi cæsi sunt a Chodorlahomor.'

DEU 2:26 Multiple spaces in '2.26··Misi ergo nuntios,··etc. Sehon diabolum significat, quod est germen inutile, vel arbor infructuosa, vel elatus. Isræl populum Christianum, qui per viam mundi hujus cupit transire, et ad cœlestia regna pervenire. Hic mittit ad Sehon verbis pacificis, promittens se non habitaturum in terra ejus, sed tantum transiturum, et regali via incessurum. Hoc quisque promisit, cum primum ad aquam baptismi pervenit, et prima fidei signacula suscepit. Abrenuntiavit enim diabolo et pompis ejus, et operibus ejus, et omni servitio, et voluptatibus ejus. Hoc est quod dicitur: Quia Isræl non declinabit in agrum ejus, vel in vineam ejus, et aquam de lacu ejus non potabit Num. 21., id est, disciplinam vel astrologicæ vel magicæ, vel cujuslibet doctrinæ, quæ contra pietatem est, amplius non sumet: sed bibet de fontibus Salvatoris, non derelinquet fontem aquæ vivæ, ut bibat de fonte Sehon, sed incedet via regia, quæ est Christus, qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita Joan. 14., et rex, secundum illud, Deus, judicium tuum regi da Psal. 71.. Non declinabit in agrum, neque in vineam ejus, ad opera scilicet, vel ad pravos sensus ejus. Amorrhæi loquentes interpretantur, vel amaricantes, quia Deum ad amaritudinem provocant, et in verbis tantum confidunt, ut pœtæ, astrologi, philosophi, qui inania loquuntur; regnum autem Dei non est in sermone, sed virtute. Volunt fideles cum pace transire, et pacifici esse etiam cum inimicis pacis: sed eo magis principem mundi offendunt, quo se cum illo nolle morari dicunt, nec aliquid ejus contingere. Inde exacerbatus magis persequitur, pericula suscitat, cruciatus intentat, congregat populum suum, exit confligere adversum Isræl: populus ejus sunt principes, et judices mundi, cunctique nequitiæ ministri, qui persequuntur populum Dei: sed et ipse venit in Jasa, quod interpretatur mandati impletio. Qui enim ad expletionem mandatorum Dei venerit, Sehon vel exercitum ejus sævientem non timebit. Mandata enim Dei complere, est diabolum, et exercitum ejus superare. Sic enim conterit Deus Satan sub pedibus nostris, et dat nobis potentiam calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici.'

DEU 2:30 Multiple spaces in '2.30··Quia induraverat.··Longa patientia, non corrigendo, unde in Exodo: Ego induravi cor Pharaonis Exod. 10.; et Psalmista: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus Psal. 104.. Causa vero indurationis additur, ut traderetur in manus tuas,··id est ut contereretur a te; quod non fieret nisi resisteret, nec resisteret nisi induratus esset. Hujus rei justitiam si quæsierimus, inscrutabilia sunt judicia ejus, sed iniquitas non est apud Deum.'

DEU 2:33 Multiple spaces in '2.33··Percussimusque eum.··Qui sunt veri Isrælitæ, non carne Judæi, sed spiritu, habitant in omnibus civitatibus Amorrhæorum, cum in omni orbe terrarum Christi Ecclesiæ propagantur, et unusquisque nostrum civitas fuit regis Sehon: quia regnabat in nobis stultitia, superbia, impietas, et omnia quæ diabolus suggerit. Sed ubi victus est fortis, et vasa ejus direpta, facti sumus civitates Isræl, hæreditas sanctorum, excisa prius arbore infructuosa, et dejecto elato rege, et regnante in nobis mansueto, qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde,··etc. Matth. 11.. Nomina quoque locorum conveniunt: Arœr namque sublevans interpretatur; Arnon, acervus tristitiæ; Galaad, acervus testimonii. Ab Arœr ergo, quæ est super ripam torrentis Arnon,··etc. Quia omnis persona cujuslibet dignitatis fastu superbiæ vel pompa confidens mundana, cum persecutoribus qui variis tribulationibus Christianos angustiant; usque ad hæreticorum conciliabula, qui testimoniis Scripturarum depravatis contra Ecclesiam pugnant, sed resistere non valent, traduntur victi in manus sanctorum cum habitaculis suis.'

DEU 3:1 Multiple spaces in '3.1··Itaque conversi.··Ad Og, qui est rex Basan, nec legatos dignantur mittere, nec transitum per terram ejus petere: continuo confligunt cum eo, superantes eum et populum suum. Basan interpretatur turpitudo: merito ergo nec legati mittuntur ad gentem istam, nec transitus petitur; nullus enim transitus debet nobis esse, vel ascensus ad turpitudinem, quæ statim expugnanda, et omnino cavenda est. Og autem interpretatur conclusio; carnalia significat, quorum desiderio anima excluditur, et separatur a Deo. Adversus hæc sic est bellandum, ut nullum relinquatur vitium. Nullum enim oportet relinqui in regno turpitudinis; debent enim turpia resecari, ut honesta et religiosa possint ædificari. In regno Sehon vel Moab non hoc præcipitur. Forte enim ex illis aliquid nobis opus est, quo multiplex præsentis vitæ usus eget: alioquin deberemus exire de hoc mundo. De Basan vero, id est de turpitudine, nihil relinquimus, quia nihilo indigemus. Honestum etiam esse non potest, quod turpe est.'

DEU 3:4 Multiple spaces in '3.4··Sexaginta.··Superiorem sensum confirmat. Sexagenarius quippe numerus, sicut senarius, perfectionem significat. Bene autem sexaginta urbes memorat vastatas in regione Og regis Basan, id est diaboli, qui est rex turpitudinis; quia perfecte omnium vitiorum delectationem destruendam esse significat. Argob, id est maledicta sublimitas, terrenam superbiam significat, quæ in filiis iræ regnat: destructis urbibus, viros ac mulieres ac parvulos dicit interfectos, jumenta et spolia direpta, quia, munitione diaboli superata, quidquid in carne nostra rebelle, quidquid lascivum senserimus cum parvulis cogitationibus, zelo Dei est conterendum; quidquid autem in simplicitate puri sensus, vel membrorum ornatu, servitio Dei aptum inveniemus, reservare debemus.'

DEU 3:12 Multiple spaces in '3.12··Terramque.··GREG., lib. XXVII Moral., cap. 10. Sunt multi in Ecclesia, etc., usque ad vana scilicet desideria et irrationabiles animi motus. Ruben et Gad.··RAB. Ruben primogenitus Jacob, etc., usque ad sed cum ipsis mulieribus et infantibus contendunt transire et ad patriam pervenire.'

DEU 3:28 Multiple spaces in '3.28··Præcipe Josue,··etc. Magna dispensatione Dei factum est, ne Moses, qui est typus legis, introduceret populum in terram promissionis, quia lex neminem ad perfectum adduxit; Josue autem typus Christi, qui salvator interpretatur. Christus enim populum suum salvavit, convenienter dux et princeps in terram promissionis introduxit'

DEU 4:1 Multiple spaces in '4.1··Et nunc, Isræl, audi præcepta et judicia. Non addetis.··Docet normam æquitatis, et omnem hæresim percutit. Vetat enim rectæ doctrinæ aliquid pravæ intentionis addere, vel aliquid veritatis subtrahere: via enim regia incedendum est, non ad dexteram vel ad sinistram; unde: Quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis Ose. 14.. Similiter ait Joannes: Si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; si quis diminuerit, auferet Deus partem ejus de libro vitæ Apoc. 22..'

DEU 4:7 Multiple spaces in '4.7··Nec est alia,··etc. Non est alia natio tam grandis, dignitate, scilicet donorum, non multitudine populorum. Nec enim gens Judæorum numero vincebat alias gentes aut potentia, sed patrum prærogativa et dignatione divina.'

DEU 4:9 Multiple spaces in '4.9··Quæ viderunt.··Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur.'

DEU 4:16 Multiple spaces in '4.16··Sculptam similitudinem.··AUG., quæst. 4 in Deut. Forsitan his duobus vocabulis unam rem significavit, etc., usque ad quod de hominibus usitatum est.'

DEU 4:18 Multiple spaces in '4.18··Qui sub.··AUG., quæst. 5. An aquam terram intelligi voluit, etc., usque ad et animalia terrena habere non posset.'

DEU 4:19 Multiple spaces in '4.19··Quæ creavit.··AUG., quæst. 6. Non ita dictum est, etc., usque ad sed non cultum quem habent aliæ gentes.'

DEU 4:23 Multiple spaces in '4.23··Sculptam similitudinem.··AUG., q. 7. Hic generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit, quia si sit nulla similitudo, nec imago.'

DEU 4:26 Multiple spaces in '4.26··Testes invoco hodie cœlum,··etc. per id quod continet id quod continetur significat.'

DEU 4:30 Multiple spaces in '4.30··Novissimo autem.··Conversionem Isrælis ad fidem Christi prænuntiat, ut postquam plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiat.'

DEU 4:32 Multiple spaces in '4.32··A summo cœlo.··AUG., quæst. 8. Cur non dixerit similiter a summo terræ, etc., usque ad cum hoc de novissima electorum congregatione dicatur.'

DEU 5:1 Multiple spaces in '5.1··Audi, Isræl,··etc. AUG., quæst. 9 in Deut. An ideo dictum est, etc., usque ad et videre, et audire, et memoria retinere?'

DEU 5:4 Multiple spaces in '5.4··Facie ad faciem,··etc. AUG. Paulo ante admonere curavit, etc., usque ad quamvis aliqui hoc speraverint.'

DEU 5:5 Multiple spaces in '5.5··Inter vos et Deum.··ID., quæst. 10. Tanquam Dominus esset in loco, etc., usque ad audiens de medio ignis vocem Dei dicentis decalogum legis.'

DEU 5:9 Multiple spaces in '5.9··Reddens iniquitatem,··etc. ISID. Sunt qui ita edisserant, etc., usque ad sed sententiam diu differat. His qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me,··etc. His scilicet, qui hæreditaria impietate Dominum oderunt. Perversum est enim peccata patrum filiis non peccantibus imputari, cum per Ezechielem dictum sit: Filius non portabit iniquitatem,··etc. Ezech. 18..'

DEU 5:11 Multiple spaces in '5.11··Non usurpabis nomen Domini Dei frustra,··etc. Primum mandatum ad Patrem pertinet quod dicitur in sequentibus: Audi, Isræl, Dominus Deus tuus unus est Deut. 6.; ut hoc scilicet audiens, unum Deum Patrem colas, non multos deos suscipias. Secundum pertinet ad Filium, de quo hic dicitur: Non assumes nomen Dei tui in vanum,··id est, non æstimes creaturam esse Dei Filium. Omnis enim creatura subjecta est vanitati, sed credas eum æqualem Patri, Deum deorum, Deum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Tertium ad Spiritum, cujus dono requies æterna promittitur: quia enim Spiritus sanctus dicitur septiformis, ideo septimum diem sanctificavit Deus. In aliis enim diebus operum sanctificatio non nominatur, nisi in sabbato, in quo requievit Deus. Recte ergo hoc mandatum pertinet ad Spiritum: tum propter sanctificationis nomen; tum propter æternam requiem, ad donum sancti Spiritus pertinentem. Dicitur enim sic: Memento ut diem sabbati sanctifices: sex diebus operaberis,··etc. In opere sex dierum, etc., videtur sex millium annorum operatio signari, in septimo tempus æternæ quietis, in quo post bona opera quies æterna promittitur. Quidquid ergo agimus, si propter futuram requiem facimus, sabbatum observamus.'

DEU 5:16 Multiple spaces in '5.16··Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi.··Post tria præcepta succedunt septem quæ ad proximum pertinent. Inter septem primum, sed in ordine omnium quartum est: Honora patrem tuum,··etc. A parentibus enim homo oculos aperit, et vita hæc ab eorum dilectione exordium sumit: unde hoc mandatum, maximum et primum dicitur in altera scilicet tabula. Jubemur ergo parentes honorare, et officium pietatis et reverentiam eis exhibere; qui enim hoc parentibus non facit, quomodo faciet aliis? Quintum: Non mæchaberis.··Id est præter legitimam uxorem nulli misceberis. Sextum: Non occides.··Occidit etiam qui fame vel nuditate proximum mori videt, nec subvenit in quantum potest. Septimum: Non furtum facies.··In quo omnem rapinam prohibet. Octavum: Non falsum testimonium dices.··Crimen mendacii et falsitatis abominatur. Nonum: Non concupisces uxorem proximi tui.··In quo etiam adulterinam cogitationem interdicit. Decimum: Non concupisces rem proximi tui.··In quo ambitionem et concupiscentiam percutit. Primum ergo prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, fornicationem; sextum, crudelitatem; septimum, rapacitatem; octavum, falsitatem; nonum, cogitationem adulterii; decimum, cupiditatem mundi. Et notandum, quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis regitur populus Dei, et dæmones occiduntur.'

DEU 5:22 Multiple spaces in '5.22··In duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi.··ISID. Duo Testamenta, etc., usque ad sensibile scilicet et intelligibile.'

DEU 5:29 Multiple spaces in '5.29··Quis det talem eos habere mentem?··Vult Deus intelligi gratia sua hoc beneficium concedi, ut in omnibus sit justitia Dei ex fide, non quasi propria ex lege, unde: Auferam eis cor lapideum, et dabo cor carneum Ezech. 36., id est, sensatum, caro enim sensum habet, lapis vero non habet; et alibi: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera sed spiritu.'

DEU 6:5 Multiple spaces in '6.5··Diliges Dominum.··AUG., lib. I de Doctrina Christiana, c. 26, 27, 28. Charitas non auferetur, etc., usque ad qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitate magis nobis conjuncti sunt. GREG., lib. VII Moral., cap. 10. Diliges Dominum Deum tuum,··etc. Per amorem Dei gignitur amor proximi, etc., usque ad in bonis enim non agnoscitur amicus, et in malis non absconditur inimicus. Triplicis naturæ est anima: ideo jubetur diligere tripliciter. Non vult Deus amorem suum partiri, ut simul diligamus Deum, et aurum, vel uxorem, vel filios. Nemo potest duobus dominis servire Matth. 6., ipse super omnia diligendus, ejus dilectio præponitur.'

DEU 6:8 Multiple spaces in '6.8··Et ligabis ea quasi signum.··Hoc Pharisæi male interpretantes, in membranulis decalogum id est, decem verba scribebant, et ligata in fronte portabant. Quod usque hodie faciunt Babylonii, ut putentur religiosi. Unde: Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias Matth. 23..'

DEU 6:13 Multiple spaces in '6.13··Per nomen illius jurabis.··AUG., quæst. 12. Permittuntur jurare per nomen Dei, etc., usque ad qui autem omnino non jurat, longe a perjurio est.'

DEU 6:16 Multiple spaces in '6.16··Non tentabis Dominum Deum.··Deum tentat, qui habens quod faciat, sine ratione se committit periculo, experiens utrum possit liberari a Deo.'

DEU 7:1 Multiple spaces in '7.1··Gentes multas.··Septem gentes sunt septem principalia vitia, quæ per Dei gratiam spiritalis miles exsuperans exterminare jubetur. Majoris numeri dicuntur, quia plura sunt vitia quam virtutes. In catalogo dicuntur septem nationes, in expugnatione sine numero ponuntur; sed, cum deleverit gentes multas coram te.··Numerosior enim est, quam Isræl, populus carnalium passionum, qui multiplicatur de septenario fomite vitiorum. De gastrimargia, comessatio, ebrietas; de fornicatione, turpiloquia, scurrilitas, ludicra, et stultiloquia; de philargyria, mendacium, fraus, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas, et rapacitas; de ira homicidium, clamor et indignatio; de tristitia, rancor, pusillanimitas, amaritudo, et desperatio, et pigritia; de acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo mentis et corporis, instabilitas, verbositas, et curiositas; de cenodoxia, contentiones, hæreses, jactantia, et præsumptio novitatum; de superbia, contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio, et alia plura. Hæc cum majoris numeri sint quam virtutes, devictis tamen principalibus omnes quiescunt, et perpetua nece delentur. Quod autem hæ pestes robustiores sint, in tentatione sentimus: fortius enim militat in membris nostris carnalium delectatio passionum, quam studia virtutum, quæ summa cordis et corporis contritione acquiruntur. Harum gentium regiones possidemus, cum Isrælis exercitu, id est virtutibus vitia superamus. Ut in corde nostro locum fornicationis castitas obtineat; locum furoris, patientia; locum tristitiæ, salutaris lætitia; acediæ locum incolat fortitudo; locum superbiæ, humilitas, sic singulis vitiis expulsis loco eorum regnent filii Isræl, id est, animæ Deum videntes. Cum vero Abrahæ de futuris loqueretur Deus, non septem sed decem gentes numerasse legitur, quorum terra semini ejus promittitur, abjectis scilicet idololatriis gentium, blasphemia Judæorum, errore hæreticorum, quibus ante notitiam Dei et gratiam baptismi, in spirituali Ægypto commorantur, subjecti sunt. Sed qui inde egreditur, et per gratiam Dei ad eremum spiritualem pervenit, ab impugnatione trium gentium liberatur, contra septem congreditur. Hætheum et Gergezæum,··etc. HIERON. de Nom. Hebr., tom. 3. Hethæum, etc., usque ad id est, calcatum sive præsepe eorum. Septem gentes.··Abrahæ permissum est quod decem delerentur: tunc enim decem erant, sed cum filii Isræl transirent ad Jordanem, jam tres deletæ erant. Filii enim Loth deleverunt gigantes; filii Esau Horræos; Cappadocesve partem Hevæorum. Et robustiores.··Spiritales nequitiæ subtiliores sunt, et plus valent ad decipiendum, quam infirmitas hominum ad sustinendum.'

DEU 7:14 Multiple spaces in '7.14··Sterilis.··Quædam steriles apud Judæos fuerunt, sed adeo paucæ, ut ad comparationem fecundarum viderentur nullæ.'

DEU 7:20 Multiple spaces in '7.20··Insuper et crabrones,··etc. Non legitur alicubi in historia, quod crabrones vel vespas in hostes eorum Deus præmiserit. Sed per animalia aculeata timoris compunctiones designat, quibus hostes territos fugabat.'

DEU 7:22 Multiple spaces in '7.22··Non poteris,··etc. Cavendum esse ostendit, ne forte, expulsis peccatis a carne nostra, insurgat spiritalis bestia, id est jactantia, superbia, vel vana gloria, quæ difficilius exstirpantur quam carnalia vitia. Loth enim, qui in Sodomis continuit, in monte fornicatione pollutus est Gen. 19.. Expulso vitio statim virtus plantetur ne immundus spiritus redeat, et domum vacantem inveniat. Matth. 12.. RAB., GREG. Quibusdam majora bona Deus dat, nec minora concedit, ut semper animus eorum habeat unde se reprehendat, et dum perfecti esse appetunt nec possunt, minime se extollant in his quæ habent, qui per se parva non habere valent. Hinc est quod fortes et potentes adversarios exstinxit Philisthæos; et Chananæos diu reservavit, ut in eis erudiretur Isræl habens contra quos pugnaret, ne de majoribus devictis sese extolleret. Eadem ergo mens pollet ex virtute, lassescit ex infirmitate, ut dum quærit quod habere non valet, quod habet humiliter servet. Superna quoque regio in civibus suis ex parte damna pertulit, ex parte fortiter stetit: ut electi angeli dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, tanto robustius quanto humilius starent. Sic in unaquaque anima agitur, ut maxima lucra conferant, aliquando minima damnant.'

DEU 7:26 Multiple spaces in '7.26··Anathema, id est, a sursum ponendo, vel suspendendo, sicut donaria in templis suspendebantur, et ab eis qui dabant alienabantur.'

DEU 8:2 Multiple spaces in '8.2··Quadraginta annis.··Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te.··AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.'

DEU 8:3 Multiple spaces in '8.3··Manna.··Carnem Christi, qua refecti ad veram promissionis terram veniamus. Quadraginta annis manna comedimus, id est, toto tempore nostro, quod quatuor vicissitudinibus volvitur, Dominici corporis sacramento pascimur. Non in solo pane vivit homo, sed in omni,··etc. Spiritalis cibus commendatur, unde animæ in æternum victuræ satiantur. Manna de cœlo datum carnem Christi significat, qui ait: Ego sum panis vitæ, hic est panis qui de cœlo descendit Joan. 6., quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Qui manducat hanc carnem, habet vitam æternam. Non in solo pane,··etc. Significat geminam naturæ nostræ substantiam. Homo enim ex anima et corpore constat: corpus, quod ex terra est, terreno alitur cibo; anima vero vivit de verbo Dei; spiritum vero hominis vivificat spiritus Dei, si tamen homo est in corpore Ecclesiæ, id est Christi, et in fide Filii Dei. Ideo addit: Vestimentum ejus vetustate non deficere;··quia novi hominis conversatio in novitate vitæ debet permanere, cujus pes non est subtritus, quia gressus operum ejus servatur illæsus: Quia novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit Psal. 1..'

DEU 8:11 Multiple spaces in '8.11··Judicia.··Quæ per Moysen post legem datam diversis temporibus populo præcepta sunt, quæ in Exodo justificationes appellantur. Et cæremonias.··Circumcisionem, ritus sacrificiorum. Unde Ambrosius super Epistolam ad Romanos: Triplex inquit lex est, prima pars de sacramento divinitatis; secunda congruit legi naturali, quæ peccatum interdicit; tertia festorum legis, id est, sabbata, neomeniæ, et circumcisio.'

DEU 8:15 Multiple spaces in '8.15··Ac dipsas.··Genus aspidis quæ Latine dicitur situla, quemcunque momorderit, siti perit; adeo parva ut cum calcatur non videatur. Cujus venenum ante exstinguit, quam sentiatur, nec tristitiam sentit moriturus. Mystice. Varii serpentes hæreses sunt inter se quidem diversæ, sed omnes mortiferæ.'

DEU 9:5 Multiple spaces in '9.5··Neque enim,··etc. AUG., quæst. 14. Isti sunt qui non meruerunt perire in deserto, etc., usque ad ubi illi exacerbaverunt Dominum, qui merito suo in terram promissionis introducti non sunt.'

DEU 9:10 Multiple spaces in '9.10··Deditque,··etc. AUG., quæst. 15. In Exodo legitur quod tabulas Moysi Dominus dederit, etc., usque ad durat in sæculum.'

DEU 10:4 Multiple spaces in '10.4··Scripsitque in.··AUG. quæst. 14 in Deut. In Exodo Moyses, etc., usque ad ipse autem adjuvat bonæ voluntatis arbitrium.'

DEU 10:6 Multiple spaces in '10.6··In Mosera,··etc. In libro Numeri in monte Hor mortuus scribitur, sed forsitan locus est binomius. Beroth enim filiorum Jacan locus est in deserto, sicut Mosera, ubi obiit Aaron, sicut in libris locorum legitur. Et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petræ in montis vertice'

DEU 10:8 Multiple spaces in '10.8··Tribum Levi.··Nisi per hanc significaretur omne regale sacerdotium, quod pertinet ad Novum Testamentum, non auderet homo dicere, qui de ea tribu non erat: Pars mea Dominus Psal. 72.; et alibi: Dominus pars hæreditatis meæ,··etc. Ibid., 15.'

DEU 10:14 Multiple spaces in '10.14··Cœlum cœli,··etc. Quidam dicunt tres esse cœlos, æreum, æthereum, et sidereum. Nonnulli septem, primum æreum, secundum æthereum, tertium olympium, quartum igneum, quintum firmamentum, sextum aqueum, septimum angelorum.'

DEU 10:16 Multiple spaces in '10.16··Circumcidite,··etc. Spiritalem circumcisionem significat, id est mentis custodiam, et veram abstinentiam. Quasi, cum luxuriam carnis exstinxeritis, etiam mentis superflua resecato. Circumcidendi sunt omnes sensus. Unde Moyses se incircumcisum labiis conqueritur; et Stephanus Judæis: Incircumcisi,··inquit, corde et auribus,··etc. Act. 7.. Vere ergo circumcisus est, qui obturat aures ne audiat sanguinem, et claudit oculos, ne videat malum;··qui non delinquit in lingua, cujus cor non gravatur crapula et ebrietate, qui lavat inter innocentes manus suas, et ab omni via mala prohibet pedes suos; qui castigat corpus suum et servituti subjicit, et omni custodia servat cor suum. Bina quoque circumcisione indigemus, ne ex his quæramus vanam gloriam, ne foris mundi, et intus immundi simus, et simulatæ sanctitatis pœnas sustineamus, sicut Sichimitæ qui patriarcharum circumcisionem imitati sunt, non Dei amore, sed ob causam luxuriæ: ideo nihil mercedis acquisiverunt, sed die tertia intra civitatis suæ ruinas perierunt. Tales enim in tempore resurrectionis evacuatis, quibus confidebant, virtutibus, in æternum moriuntur.'

DEU 10:22 Multiple spaces in '10.22··Descenderunt patres tui in Ægyptum.··Descenditur in Ægyptum: Facilis est descensus Averni.··In Jerusalem ascenditur, quia arcta est via quæ ducit ad vitam, et tendit in ardua virtus'

DEU 11:10 Multiple spaces in '11.10··De qua existi.··Mente, duce Moyse, id est docente lege terrenas voluptates despicere, et terram promissionis duce Jesu intrare. In hortorum.··Quia carnales quique præsentem felicitatem et copiam rerum temporalium appetunt sibi multiplicare.'

DEU 11:12 Multiple spaces in '11.12··A principio anni.··Ab initio scilicet bonæ voluntatis usque ad perfectionem boni operis cursum vitæ dirigit. Deus enim est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate Philip. 2..'

DEU 11:14 Multiple spaces in '11.14··Temporaneam,··etc. Quia electis suis priore tempore legis intellectum contulit; serotinam pluviam tribuit, quia ultimo tempore incarnationis suæ mysterium patefecit nobis. Et serotinam,··etc. Quia novissima hora est, cum prædicatio ejus ad nos pervenit, qui dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum Psal. 140..'

DEU 11:20 Multiple spaces in '11.20··Scribes ea super postes.··AUG., quæst. 17. Hoc secundum litteram an hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur?'

DEU 11:29 Multiple spaces in '11.29··Montem Garizim.··Garizim interpretatur Divisio vel Advena; Hebal, Vorago vetus interpretatur. Qui enim a vitiis se separant, et se advenas et peregrinos in hoc mundo judicant, etiam æternam merentur benedictionem. Qui vero in voraginem veteris vitæ se præcipitant, carnalibus desideriis servientes, æternæ maledictioni subjacebunt'

DEU 12:6 Multiple spaces in '12.6··Decimas et primitias,··etc. AUG., quæst. 18. Quærendum est quomodo jubeat decimationes omnium fructuum et primitiva omnium pecorum non manducari, nisi in civitate ubi templum erat, cum eas Levitis dari in lege præceperit.'

DEU 12:13 Multiple spaces in '12.13··Cave ne offeras.··Occasionem amputat idolis sacrificandi. Ideo enim præcipit in templo et ad altare Domini hostias offerri, ut ubi integra est religio, ibi cultus congruus exhibeatur. Mystice autem innuit nullum munus acceptabile esse Deo extra catholicam Ecclesiam, hic enim est locus quem Deus elegit, ut poneret nomen suum ibi, et habitet in eo.'

DEU 12:16 Multiple spaces in '12.16··Absque esu.··Homicidium prohibet. Sanguis pro anima ponitur, quia sedes animæ, id est humanæ vitæ, in sanguine est.'

DEU 12:17 Multiple spaces in '12.17··In oppidis.··Id est, meritis tuis non assignabis, quæ divina largitate perceperis, non viribus tuis, sed Deo, cujus munere hoc habueris Gal. 6..'

DEU 12:23 Multiple spaces in '12.23··Hoc solum cave.··Ad litteram apostoli hoc præceperunt: Et in sanguine prohibetur homicidium, et odium fratrum. Qui enim odit fratrem suum homicida est I Joan. 3.. Sanguis enim eorum.··Quia aliquod vitale est in sanguine, et per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui per omnes venas diffunditur: ipsum animam vocat, id est, corporis vitam, quæ morte finitur. Mystice autem innuitur, ut carnales homines a pristina conversatione discedentes, in unitate fidei et bonorum operum sociantes, eorum errores in usum nostrum non convertamus; sed effundamus, id est, per confessionem prolatos terrenæ fragilitati deputemus, et quasi indignos viris spiritualibus abjiciamus.'

DEU 13:1 Multiple spaces in '13.1··Si surrexerit.··Vult intelligi, ea quæ a divinis non secundum Deum dicuntur, etiamsi evenerint, non esse sic accipienda, ut fiant quæ ab eis prædicuntur, nec præter potestatem suam ostendit esse, quæ ita contingunt. Sed quare permittat supponit, ad cognoscendum scilicet quantum diligant Deum servientes ipsis, non illi qui omnia novit.'

DEU 14:1 Multiple spaces in '14.1··Non vos incidetis.··Usque hodie multæ gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Unde: Non vos contristemini sicut et cæteri, qui spem non habent.··Hæc autem facere, eorum est qui desperant de resurrectione. Nec facietis. Capilli capitis vestri numerati sunt Matth. 10., id est cogitationes, quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt.'

DEU 14:3 Multiple spaces in '14.3··Ne comedatis.··Animalia immunda sunt, sed quæ significando exprimunt, mores, scilicet hominum, et actus, et voluntates.'

DEU 14:5 Multiple spaces in '14.5··Camelopardalum.··Qui albis maculis respersus, capite camelo similis, collo equino, pedibus bubalo, per cætera pardus: in Æthiopia nascitur. Omne animal quod in duas.··Illos recipit Ecclesia et membris suis incorporat, qui ungulam findunt, qui discretionem boni et mali habere sciunt, et qui ruminant, id est meditantur in lege die ac nocte.'

DEU 14:6 Multiple spaces in '14.6··Quod in duas partes.··Qui scilicet duo testamenta suscipiens firmo gradu justitiæ et innocentiæ sese constituit'

DEU 14:7 Multiple spaces in '14.7··Camelum.··Judæum qui liquat culicem, et glutit camelum, qui litteram ruminat, sed non habet fissam ungulam, quia a spiritu litteram non dividit, hi sunt scribæ et Pharisæi. Leporem.··Per chœrogyllum et leporem multitudinem significat Judæorum, utrumque enim animal debile et infirmum. Quia ruminant.··Ruminant Judæi verba legis, sed ungulam non dividunt, quia in Patrem et Filium non credunt, nec duo testamenta recipiunt. Quidam autem hæretici ungulam findunt, sed doctrinam veritatis in ore non ruminant Levit. 11..'

DEU 14:9 Multiple spaces in '14.9··Hæc comedetis ex omnibus quæ moventur in aquis.··Per hæc gentiles intelliguntur, qui in aquis baptismi renascuntur. Quæ habent pinnulas.··Meditantes legem vitæ sublimis et cœlestis; quia ignorantia divinæ legis diu in gentibus fuerat, pinnulas et squamas adjungit: sicut enim pisces squamati sunt et pinnati, sic quibus est ignorantia temporalis, cito additur cognitio sublimis et vitæ cœlestis.'

DEU 14:12 Multiple spaces in '14.12··Et gryphem.··Quæ est quadrupes, capite et alis aquilæ similis, reliquo corpore leoni, et abundat in Hyperboreis montibus, equis maxime infensa et hominibus.'

DEU 14:15 Multiple spaces in '14.15··Struthionem.··Qui a terra non levatur, sed sæcularibus negotiis implicatur. Noctuam.··Quæ in nocte acute videt, et non in die. Sicut qui scientia legis gloriantur, et lucem Evangelii non capiunt. Larum.··Qui ut avis volat, ut aquatile natat, qui scilicet circumcisionem veneratur et baptisma. Talibus Paulus ait: Si circumcidimini, Christus vobis non prodest Gal. 5.. Accipitrem,··etc. Qui mansueti videntur, sed potentibus et avaris sociantur.'

DEU 14:16 Multiple spaces in '14.16··Cygnum et ibin.··Hæ longi colli esse, et cibum de profundo terræ trahere dicuntur: nos autem debemus quærere panem qui de cœlo descendit, nec esse solliciti quid manducemus Joan. VI Matth. 6.'

DEU 14:17 Multiple spaces in '14.17··Nycticoracem.··Quæ nocte repit et operatur, significans eos qui noctis operibus dedicantur, quæ sunt fornicatio, immunditia, idolorum cultus et similia.'

DEU 14:18 Multiple spaces in '14.18··Upupam.··Quæ luctum amat. Sæculi autem tristitia mortem operatur: Nos vero debemus in Domino gaudere, in omnibus gratias agere II Cor. VII; I Thes. 5.. Vespertilionem,··etc. Quæ circa terram volat, et pennis ambulat. Nostra autem conversatio in cœlis debet esse Phil. 3..'

DEU 14:21 Multiple spaces in '14.21··Quidquid autem.··Mystice præcipitur ecclesiastico viro, ut se in sanctitate servet, et omnem peccati immunditiam devitet, peregrinum, id est, gentilem in suis sordibus remanere permittat. Peregrino qui intra portas tuas est.··Quasi paganis et hæreticis immunda relinque. Hinc dæmones in Evangelio permittuntur ire in gregem porcorum Matth. 8., et dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos Luc. 9.. In lacte,··mediocribus disciplinis, sed austerioribus, ut restaurarent amara quæ perdiderunt dulcia.'

DEU 14:22 Multiple spaces in '14.22··Decimam.··Quasi, bona quæ facis secundum divinæ legis præcepta facias, et Domino separes, ut ad ejus laudem omnia facias.'

DEU 14:23 Multiple spaces in '14.23··Primogenita.··Id est boni operis initia, quæ decimanda sunt, id est, Domino consecranda.'

DEU 14:24 Multiple spaces in '14.24··Portare.··Quasi, qui longe sunt a perfectione sanctorum, nec possunt ascendere culmen virtutum, nec contemplationi vacare: quod possunt, agant humiliter, et devote, et faciant sibi amicos de mammona iniquitatis, et thesauros in cœlis, ut recipiantur in æterna tabernacula, ubi epulandum et lætandum cum amicis, id est sanctis et electis Dei.'

DEU 14:26 Multiple spaces in '14.26··Et emes ex eadem pecunia,··etc. Spiritualiter præcipitur, ut semper bonis operibus insistamus, quatenus post hanc vitam ad domum nostram, id est ad cœlestem patriam revertamur.'

DEU 14:28 Multiple spaces in '14.28··Aliam decimam.··Extra illam, scilicet quam manducas cum tuis et Levitis, in loco quem elegerit Dominus.'

DEU 14:29 Multiple spaces in '14.29··Venietque Levites.··Manifeste ostendit hanc decimam non esse ei qui offert communicandam, sed tantum illis quibus præcepit erogari, in quibus præcipue Leviten posuit.'

DEU 15:1 Multiple spaces in '15.1··Septimo anno.··In hoc capite pietas et dilectio commendatur, ut proximis misereamur, et præmium a Domino exspectemus. Tempore enim suo metemus non deficientes, si, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei I Tim. 5.; unde: Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis Luc. 6.. Septimo anno.··Quia in septiformi Spiritu remissio est. Omnes pene legis solemnitates in septenario numero sunt: sabbatum enim in die septima est; et Pentecoste finitis septem hebdomadibus; septimus quoque annus celebratur; et jubilæus septies septem annis succedit.'

DEU 15:3 Multiple spaces in '15.3··A peregrino.··Licet sint omnes proximi nostri, maxime tamen illis misericordia impendenda est, qui Christi sunt nobiscum membra. Qui enim habet substantiam mundi, et fratri indigenti non impendit, quomodo manet in eo charitas Dei?··I Joan. 3.'

DEU 15:6 Multiple spaces in '15.6··Fœnerabis.··Quasi: ditior eris omnibus gentibus. Ecclesia quoque abundat spiritalibus divitiis: ipsa docet, nec habet necesse doceri.'

DEU 15:9 Multiple spaces in '15.9··Cave.··AUG., quæst. 21. LXX: Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum,··etc., usque ad si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est?'

DEU 15:12 Multiple spaces in '15.12··Cum tibi venditus,··etc. ISID. Si Hebræus puer in servitutem devenerit, etc., usque ad scilicet peccatis in æternum serviemus. Cum tibi venditus,··etc. Hebræus transitor qui ad æternam scilicet patriam tendit, et de vitiis ad virtutes, de terrenis ad cœlestia transit; si talis se tibi vendiderit, id est magisterio tuo se addixerit, docebis eum, ut in præsenti vita studeat operari, ut ad requiem pervenire possit. Hoc est, sex annis serviet tibi, septimo dimittes eum liberum, nec vacuum abire patieris; quasi: æterna præmia et veram libertatem promittes ei in alia vita. Si autem dixerit, Nolo egredi, eo quod diligat te et domum tuam, id est si bona quæ fecit non pro æterna mercede, sed pro humana laude, quasi diligens præsentem vitam fecerit, perforabis aurem ejus subula, id est mentem ejus terrore judicii; compunges in janua domus, quia judicium erit in hujus vitæ egressu et alterius ingressu, et serviet tibi usque in æternum, id est docebis eum si sæculum plus amaverit quam Deum, æternis suppliciis mancipandum. GREG., hom. 3 in Ezech. Cum activa vita et contemplativa sit nobis ex Dei gratia, etc., usque ad ubi subula recusantis libertatem aurem perfodi præcipitur.'

DEU 15:16 Multiple spaces in '15.16··Sin autem habuerit.··Sunt quædam opera quæ licet minus placeant Deo, prosunt tamen proximo; et si Deo offerri non possunt, comedi possunt. Cum enim Deo minus placeant pro fuscata intentione quam Deus intuetur, proximis tamen exemplo opitulantur. Quasi caprea et cervo.··Caprea saltatim incedit, cervus inimicus est serpenti, et aspera et spinosa transiliens, montana transcendit, et ideo in bonam partem accipiuntur.'

DEU 15:19 Multiple spaces in '15.19··De primogenitis.··AUG., quæst. 23. Primogenita dicit, etc., usque ad quia solus de substantia Patris, et æqualis et coæternus. Sanctificabis Domino Deo tuo.··Non tibi, sed omnium largitori: Quia omne datum optimum desursum est Jac. 1.. Quod autem leve in nostra cogitatione, vel maculosum in nostra conversatione, vel claudum in operum progressione, vel cæcum ignorantia mentis aut aliqua parte deforme vel debile, non debemus Deo immolare, id est, imputare, sed nobis. Non operaberis.··GREG., lib. VIII Moral., cap. 34. In primogenito bovis arare, etc., usque ad deceptus animus non deprehendat quæ in eis sunt mala.'

DEU 16:1 Multiple spaces in '16.1··Observa mensem novarum frugum.··Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiæ, per sacerdotem offerebantur Domino. Mensem primum, scilicet Hebræorum qui apud eos nisan apud Græcos quoque, apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur. Eduxit te.··Allegorice. Nos quoque de Ægypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitæ ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Ægypto, ad terram promissionis veniamus.'

DEU 16:2 Multiple spaces in '16.2··Et de bobus in loco.··AUG., quæst. 24. Boves addit, cum de ove tantum præceperit, quam jussit accipi ex ovibus et hædis vel capris, vel propter Christum, qui secundum carnem ex justis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris, ne Judæi dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? an propter alia sacrificia, quæ diebus azymorum sunt immolanda?'

DEU 16:3 Multiple spaces in '16.3··Panem fermentatum.··Corruptam doctrinam vel veterem conversationem, unde: Epulemur in azymis, non in fermento veteri,··etc. I Cor. 5.. Septem.··Toto tempore præsentis vitæ. Sicut illi septem diebus azyma comedebant, sic nos pure et simpliciter septem diebus hujus vitæ conversemur, quibus quotidie agnus occiditur, et pascha celebratur, si innovati nihil ex veteri corruptione retinemus. Quid enim est aliud fermentum, quam naturæ corruptio? Fermentatum enim recedit a naturali dulcedine, et corrumpitur adulterino rancore.'

DEU 16:4 Multiple spaces in '16.4··Non apparebit. Epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ,··etc. I Cor. 5., quasi: relinquite veterem hominem, et induite novum. Non remanebit.··In hac vita omnia sacramenta Dominicæ incarnationis perscrutanda, et cuncta præcepta ejus implenda sunt Ephes. 4., antequam mane, id est finis sæculi, adveniat.'

DEU 16:5 Multiple spaces in '16.5··Non poteris.··In una domo agnus paschalis editur, et in uno loco phase immolatur, id est in catholica Ecclesia: extra illam non recte pascha celebratur. Vetat celebrare mysteria Christi in conventiculis hæreticorum.'

DEU 16:6 Multiple spaces in '16.6··Vespere ad solis.··Novissima ætate mundi, quando verus Sol in passione occubuit, et Ægyptiacam captivitatem solvit, cum pascha nostrum immolatus est Christus.'

DEU 16:7 Multiple spaces in '16.7··Vades in tabernacula.··Peracto servitio Domini mane resurrectionis transibimus in æterna tabernacula, ut quiescamus ab omni labore, lætantes de percepta retributione.'

DEU 16:8 Multiple spaces in '16.8··Die septima.··Æterna requie, quam septenarius significat: propter sabbatum ubi nullus labor, nulla operandi ratio.'

DEU 16:9 Multiple spaces in '16.9··Septem hebdomadas.··In Levitico plenius. Numerabis ergo ab altero die sabbati septem hebdomadas plenas ad alteram diem explorationis hebdomadæ septimæ.··AUG., quæst. 25. Septem hebdomadas,··etc. Si ab universo populo hæc Pentecoste jussa est observari, nunquid omnes credendum est uno die falcem jussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est universo populo. Illa vero una est quæ computatur ab immolatione paschæ usque in diem datæ legis in Sina. Nos quoque celebramus Pentecosten, id est, adventum Spiritus sancti, qui est digitus Dei, quo scripta est lex in tabulis.'

DEU 16:13 Multiple spaces in '16.13··Solemnitatem.··Qui ut tabernaculo, præsenti mundo utitur, festivitatem agere, et lætari in eo potest, propter futuri exspectationem: Quia si terrena domus hujus habitationis dissolvatur, habebit domum non manufactam in cœlis I Cor. 5.. Quando.··Consummata perfectione omnium bonorum et multarum collectione virtutum, lætandum et exsultandum esse cum amicis significat. Cum exsultabit quisque de percepta retributione qui hic largus fuerit in munere, tunc vere tabernaculorum solemnitas agetur, non mutabilium scilicet, sed æternorum, unde: Ut recipiant vos in æterna tabernacula Luc. 16..'

DEU 16:16 Multiple spaces in '16.16··Masculinum.··Non femineum; nihil enim molle, fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse: fortia quæque a nobis exigit Deus Exod. 23, XXXIV; Eccli. 35.. Si autem in fide Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti æternæ mercedis respectu tempore præsentis vitæ bonis operibus insudamus, masculum in conspectu Domini statuimus. In omnibus.··Ut advenientes undique statim in introitu, paratos inveniant, a quibus justa judicia accipiant.'

DEU 16:19 Multiple spaces in '16.19··Oculos sapientum.··Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris Isa. 5..'

DEU 16:20 Multiple spaces in '16.20··Juste.··GREG., lib. X Moral., cap. 19. Injuste quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiæ non virtutis æmulatione, sed amore præmii temporalis excitatur, et justitiam quam prætendit, vendere non veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertione justitiæ ipsam justitiam quærere: Sunt viæ quæ videntur hominibus justæ,··etc. Prov. 14.. Et: Væ qui justificatis vos coram hominibus Luc. 16..'

DEU 16:21 Multiple spaces in '16.21··Non plantabis.··Occasionem idololatriæ amputat. Solebant enim gentes immolare, et in delubris statuas adorare. Lucum.··ISID. Nemus, frondentes arbores infructuosæ, etc., usque ad nec permittit fictionem falsitatis vel erroris veritati catholicæ sociare.'

DEU 17:2 Multiple spaces in '17.2··Cumque reperti fuerint.··Lex errorem et idololatriam maxime detestatur: maximum enim scelus est honorem Creatoris impendere creaturæ; quod faciunt gentiles, vel mali catholici, qui, licet ab Ecclesia non recedant, tamen magis inveniuntur per diversa vitia servire diabolo, quam per bona opera militare Deo. Hos lapidibus jubet obrui quos irrevocabilis sententia damnandos esse prævidit.'

DEU 17:6 Multiple spaces in '17.6··In ore duorum aut trium testium.··Attestatione scilicet legis prophetarum et Evangelii, secundum illud: Sermo quem locutus est, ipse judicabit eum in novissimo die Joan. 12.. In titulo quoque crucis tres linguæ testantur Christum esse regem Judæorum: Hebraica, Græca et Latina Joan. 19.. Nemo occidatur.··Tanta concordia est Veteris ac Novi Testamenti, ut neutrum sine altero sit. In humano judicio primum divinæ Scripturæ auctoritas requirenda est.'

DEU 17:8 Multiple spaces in '17.8··Si difficile.··Sacerdotes Ecclesiæ Dei instruit, ut judicia ecclesiastica secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant, et juste decernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, ne suscipiendo personam mutent sententiam.'

DEU 17:11 Multiple spaces in '17.11··Juxta.··Nota, non dicitur tibi, ut obedias, nisi juxta legem docuerint, unde: Supra cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi Matth. 23..'

DEU 17:12 Multiple spaces in '17.12··Sacerdotis imperio.··Christi qui est sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, qui vicarios sibi substituit, quibus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit,··etc. Luc. 10.. Jure ergo damnationis sustinet sententiam, qui contemnit divinitatis potentiam.'

DEU 17:14 Multiple spaces in '17.14··Cum ingressus fueris terram,··etc. AUG., quæst. 26. Quæri potest cur displicuit populus Deo, cum regem desideravit, cum hic inveniatur esse permissus? Sed intelligendum est merito non fuisse secundum voluntatem Dei, quia hoc fieri non præcepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen præcepit ne fieret alienus, sed frater ex eodem populo indigena non alienigena. Quod autem ait: Non poteris:··intelligendum est, non debebis. Constituam super.··Habitatores terræ constituunt sibi regem contra Dei sententiam.'

DEU 17:17 Multiple spaces in '17.17··Non habebit,··etc. AUG., quæst. 27. Manifestum est Salomonem hoc præceptum transisse, etc., usque ad perveniat ad alienigenas. Neque argenti. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra Matth. 6..'

DEU 17:19 Multiple spaces in '17.19··Legetque.··Nota quanta assiduitate legere debent sacerdotes, cum assidue legant reges. Lectio ipsa lux est et vita, unde: Verba, quæ ego loquor vobis, spiritus et vita sunt Joan. 6..'

DEU 17:20 Multiple spaces in '17.20··Superbiam.··Quasi, sciat se esse fratrem. Unum patrem Deum omnes habemus, cui dicimus: Pater noster, qui es in cœlis,··etc. Luc. 11.. Superbiam.··Benedictio est regnare super Isræl, scilicet regnando facere Isræl, scilicet Deum videntes.'

DEU 18:1 Multiple spaces in '18.1··Non habebunt.··Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris præceptum est de oblationibus et decimis vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhiare: Unde: Nolite possidere aurum neque argentum,··etc. Matth. 10.; et post pauca: Dignus est enim operarius cibo suo I Cor. 9. Et alibi: Qui altario serviunt cum altario participant Num. 18.. Non enim oportet, ut qui semper astare debet officio divino, inhiet terreno lucro, cui Deus hæreditas est. Quid ergo deesse potest illi qui omnia habentem habet.'

DEU 18:2 Multiple spaces in '18.2··Hæreditas.··Pro operatione bona, ut quod mente conceperit, opere probet, unde: Cœpit Jesus facere et docere Act. 1..'

DEU 18:3 Multiple spaces in '18.3··Dabunt.··Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde: Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omni opere bono Gal. 6.. Ventriculum.··Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulæ blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et hanc destruet.'

DEU 18:4 Multiple spaces in '18.4··Primitias.··Primitias frugum laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.'

DEU 18:6 Multiple spaces in '18.6··Si exierit.··Quasi urbem et domum deserit, qui gratis Deo servit, et sine sumptu Evangelium ponit.'

DEU 18:8 Multiple spaces in '18.8··Excepto.··AUG., quæst. 38. Quod LXX, etc., usque ad eum servari oportet quod parentibus exhibitum est.'

DEU 18:9 Multiple spaces in '18.9··Quando ingressus.··AUG., quæst. 29. Quoniam portentorum inspectores interdicuntur, etc., usque ad sic illæ inspectiones prodigorum a significationibus miraculorum discernendæ sunt.'

DEU 18:10 Multiple spaces in '18.10··Ariolos.··Qui circumeunt aras nefandis precibus, et divinationem in extis animalium quærunt. Auguria.··Quasi avigeria, quæ in vocibus avium gerantur. Vel avigaria, ab avium garritu.'

DEU 18:11 Multiple spaces in '18.11··Pythones.··Ventriloquos, de quorum ventre dæmones loquuntur, a Pythone sic dictos, id est Apolline, quem deum divinationis credebant esse.'

DEU 18:15 Multiple spaces in '18.15··Prophetam de.··Licet historialiter de prophetis accipi possit, qui post Moysen in populo Isræl repleti sunt Spiritu Dei, melius tamen de Domino prophetarum accipitur, de quo turbæ ab ipso satiatæ dixerunt: Hic est vere propheta qui venturus est in mundum Joan. 6.. Et alibi: Propheta magnus surrexit in nobis Luc. 7..'

DEU 19:2 Multiple spaces in '19.2··Tres.··Fidem, spem et charitatem, ad quas omnes pœnitentes debent confugere. Tres civitates refugii ultra Jordanem constituit Moyses homicidis qui non sponte homicidium commiserunt, alias tres circa Jordanem jubet separari Num. XXXV; Josue. 20., mystice insinuans quod ante perceptionem baptismi, qui vult a peccato salvari et ab hostibus spiritualibus liberari, sanctæ Trinitatis fidem debet sincera mente confiteri, et post baptismum in fide, spe et charitate viriliter operari. Sicque religiose coversans in mundo, qui senario conditus est numero, post perfectionem bonorum operum requiem æternam exspectat in sabbatismo.'

DEU 19:3 Multiple spaces in '19.3··In tres.··Ut qui salvandus est facilius evadat. Prædicatores quoque verbo et exemplo debent peccatoribus consulere et æqualiter in tota terra Ecclesiæ fidem Trinitatis omnibus insinuare, ut viam veritatis et portam fidei agnoscant patere sibi, et se merito damnandos si intrare noluerint. Sed abiisse.··Exemplo enim ostendit qualis homicida salvandus sit. GREG., Past. part. 2, cap. 10, tom. 3. Ad silvam cum amico imus, etc., usque ad quæ non malitiose perpetratur. AMBR., lib. de Fuga sæculi, cap. 2. Congrue provisum liquet, etc., usque ad percussus Levitico gladio moriatur sensus carnis, ut vivat anima vestra.'

DEU 19:9 Multiple spaces in '19.9··Addes tibi.··In libro Jesu Nave, sex civitates refugii decernuntur talibus homicidis Josue 20.. Cades in Galilæa montis Nepthali, Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, quæ est Hebron, in monte Juda. Et trans Jordanem Bosor de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan, de tribu Manasse. AMBR., ubi supra. Sex autem civitatum refugia sunt, etc., usque ad vel interdictorum declinatione veneremur.'

DEU 19:11 Multiple spaces in '19.11··Si quis autem odio habens proximum.··Qui malitia aliquem percutit, et in mortem animæ ducit, reus est æternæ mortis, unde: Si quis scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt,··etc. Et alibi: Qui odit fratrem homicida est, et non habebit vitam æternam Matth. XVIII; I Joan. 3.. Hic ab altari divellitur, tanquam sacramentis Dominicis indignus, nec veniam nisi per condignam pœnitentiam promeretur. Qui autem non sponte occidit, habet urbes refugii, Ecclesiam scilicet catholicam, ubi se angustia pœnitentiæ cœrcens, per omne tempus præsentis vitæ bonis operibus studeat, et si spem in morte summi pontificis, scilicet Redemptoris sui, posuerit, tandem merebitur salvari. Qui fraternum odium retinet in corde, non potest fructuosam pœnitentiam agere, nec Deum sibi placare.'

DEU 19:14 Multiple spaces in '19.14··Non assumes et transferes terminos,··etc. Unde: Ne transgrediaris terminos quos posuerunt patres tui Prov. 22., id est, præcedentium patrum regulas et definitiones vivendi.'

DEU 19:15 Multiple spaces in '19.15··Non stabit testis unus.··Hoc etiam historialiter servare debemus. Et contra impios vel hæreticos, cum testimoniis Scripturarum indigemus, duos testes, id est, Vetus et Novum Testamentum adhibemus, vel tres, id est, Evangelium, prophetas, apostolum, et sic stat verbum.'

DEU 19:21 Multiple spaces in '19.21··Animam pro anima.··Qui enim animam errare fecit, venia dignus non est. Dentem pro dente Exod. XXI; Lev. XXIV; Matth. 5.. Verborum virtutem. Dentes enim verba significant secundum illud: Filii hominum, dentes eorum arma Psal. 56.. Et alibi: Dentes ejus lacte,··id est lege, candidiores Gen. 29.. Manum,··etc. Operationem, ut ea, scilicet. sunt ei utilia aut nociva quæ in alio pervertit.'

DEU 20:1 Multiple spaces in '20.1··Quia Dominus.··Mystice. AUG., quæst. 30. LXX: Quoniam Dominus,··etc., usque ad ut etiam ipsos acturos ostenderet.'

DEU 20:5 Multiple spaces in '20.5··Quis est homo.··ID., quæst. 31. Non est melior in bello qui jam ædificia dedicavit, etc., usque ad sed hæc instituta sunt propter virorum animos explorandos. Quis est homo.··ISID. Docet non posse quemquam professionem contemplationis vel militiæ spiritalis arripere, etc., usque ad: ut ei placeat cui se probavit II Tim. 2.. Melius est professionem vel persecutionem devitare, quam in ea succumbere. Ad disputationem quoque contra hæreticos venire non debet, nisi doctus et perfectus, ne scandalizet alios superatus.'

DEU 20:16 Multiple spaces in '20.16··Nullum omnino permittes.··Nulli vitio in nostra conversatione parcendum, ne coram oculis Domini voluptatibus corrupti et abominabiles appareamus, et exsultantes inimici de ruina nostra dicant: Euge, euge animæ nostræ, devorabimus eum Psal. 34..'

DEU 21:1 Multiple spaces in '21.1··Quando inventum,··etc. Cadaver, corpus sine anima, et anima sine Deo, qui est ejus vita. In terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi,··hoc est in Ecclesia. Cædis reus,··actor seditionis; Majores natu,··vita et sapientia majores. Judices,··id est sacerdotes, quorum officium est de singulis judicare, id est, discernere. Metientur a loco cadaveris,··id est, cum summa discretione investigabunt actorem seditionis. Tollent vitulam de armento,··id est, carnem Christi, quam de patribus sumpsit. Quæ non traxit jugum,··quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Nec terram scidit vomere I Petr. 2., nullam scilicet seditionis maculam admisit. Et ignorabitur cædis reus.··Diabolus qui invisibilis, et ideo ignorari dicitur, scitur enim quia misit in cor, ut traderet eum Judas Joan. 13.. Majores natu,··etc. Apostoli et doctores qui Scripturæ attestatione perceperunt nullam nationem sic promptam ad cædem ut Judæorum gentem, qui et prophetarum et Domini sanguinem fuderunt.'

DEU 21:4 Multiple spaces in '21.4··Et ducent eam ad vallem asperam,··etc. Mortem scilicet despectam et turpissimam, unde: Morte turpissima condemnemus eum. Quæ nunquam arata est Sap. 2., quia mors Christi absque culpa fuit. Nec sementem recepit Matth. 13., id est, zizania peccati, quæ inimicus homo superseminavit. Possumus per vallem asperam gentilitatem accipere, quæ aspera erat; saxosa, quia saxa adorabat; in qua cæsa est cervix vitulæ, quia pro salute gentium mors Christi celebrata est. Cervix robur carnis quod in morte deposuit. Lavabunt manus super vitulam,··id est, purgabunt opera per passionis Christi confidentiam.'

DEU 21:6 Multiple spaces in '21.6··Lavabuntque manus suas,··etc. Id est, opera sua in passione Christi demonstrabunt esse munda. Licet enim ejusdem passionis sacramenta quotidie iterentur, ab omni tamen fraude Judæorum corda et opera habent mundissima.'

DEU 21:8 Multiple spaces in '21.8··Propitius esto.··Pro officio suo benedicunt populo, ut non reddatur vindicta pro scelere, sed salus pro redemptione.'

DEU 21:10 Multiple spaces in '21.10··Si egressus fuerit ad pugnam.··ISID. Dicant Judæi, quomodo hæc servent? quid causæ sit mulierem decalvari et ungues circumcidi? quid si sine capillis et unguibus inventa fuerit?'

DEU 21:11 Multiple spaces in '21.11··Mulierem pulchram.··Sicut Paulus qui de Menandro sumpsit: Corrumpunt bonos mores colloquia mala I Cor. 15.. Et de Arato: In ipso vivimus, movemur, et sumus: ipsius enim et genus sumus Act. 17.. Alii putant hanc mulierem specie decoram significare rationabilem disciplinam apud Gentiles inventam: ab ea enim oportet recidi omnem superstitionis immunditiam, ut ad studium veritatis assumatur. Nihil enim mundum habent disciplinæ gentilium, quia nulla apud eos disciplina est, cui non sit aliquid immunditiæ vel superstitionis admistum.'

DEU 21:13 Multiple spaces in '21.13··Uno mense,··id est, triginta diebus, ut post fidem Trinitatis et opus legis, mereatur Ecclesiæ sociari; ter enim decem triginta efficiunt. Et postea.··Cum nec in capite, id est sensibus, nec in manibus, id est operibus, aliquid superfluum aut immundum erit.'

DEU 21:15 Multiple spaces in '21.15··Si habuerit homo uxores duas,··etc. Christus sibi duas uxores, populum scilicet Judæorum et gentium, conjugii copulavit nomine. Odiosa est synagoga, semper contentiosa, dura cervice, incircumcisa corde; dilecta gentilis Ecclesia. Sed non potest filium dilectæ præferre filio odiosæ, id est Ecclesiam de gentibus et filios ejus præferre apostolis et aliis primitivis, qui sunt filii synagogæ. Agnoscit odiosæ primogenitum, dat ei duplicia, quia primitivis synagogæ filiis dedit legem et prophetas, et notitiam nominis sui, et primo eis Evangelium prædicavit. Hic enim est primogenitus liberorum ejus. Unam dilectam.··Animalitatem, quæ dulcis videtur et delectabilis: omnia voluptuosa cupit et nullo mœrore afficit. Alteram odiosam.··Rationalitatem, quæ non indulget corpori, nec servit voluptati, sed abdicat occulta dedecoris.'

DEU 21:16 Multiple spaces in '21.16··Primogenitum.··Apostoli et apostolici viri, qui locum primogeniti obtinent, quorum Ecclesia sequitur auctoritatem.'

DEU 21:17 Multiple spaces in '21.17··Sed filium.··Hoc ad litteram faciendum est, ne sequatur quis animi sui motum, vel amorem, vel odium, sed naturam. Cuncta duplicia.··Apostoli cuncta duplicia susceperunt, qui doctrina et operatione præditi sunt. Alii dabit ut vivat, non ut abundet, sicut Abraham filium ancillæ super nationes præfecit: filio Saræ, non solum temporalia, sed spiritualia accumulavit Gen. 12..'

DEU 21:18 Multiple spaces in '21.18··Si genuerit. Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare,··etc. I Reg. 15. Inobedientem ergo filium et vitiosum Moyses jubet obrui lapidibus: Evangelium quoque duris increpationibus, quasi lapidibus tales arguit: Genimina viperarum, quis docebit vos fugere a ventura ira Luc. 3.?'

DEU 21:22 Multiple spaces in '21.22··Appensus.··Cruciatum ejus vidente populo, unde: Peccantes coram omnibus argue, ut cæteri metum habeant II Tim. 5..'

DEU 21:23 Multiple spaces in '21.23··Non permanebit.··Hoc est non debet relinqui in eadem damnatione, sed revocari doctorum exhortatione, ut nulli, dum vivit, reconciliatio negetur. Non permanebit.··Non est de die in diem differenda pœnitentia, sed statim agenda, ut per pœnitentiam infructuosam ab oculis Dei abscondantur delicta, unde: Beati quorum tecta sunt peccata Psal. 31.. Maledictus a Deo.··AUG., lib. XIV contra Faustum. Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum Gal. 3.. Adam namque in ligno prævaricationis corruit: ideo sibi et posteris suis maledictionem meruit, de qua dicit: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Maledictam namque, id est, exsecrabilem et turpissimam mortem suscepit. ID., ubi supra, cap. 3, 4. Maledictus a Deo est qui pendet,··etc. Quidam hæretici ad calumniam passionis Christi hanc sententiam transferunt, etc., usque ad bene ergo maledictum dicitur, quod odit Deus, hoc pependit in ligno. Contaminabis.··Pœnitentiæ lacrymis fetorem peccatorum abluere debemus, ne aliis scandalum et nobis germinet cruciatum.'

DEU 22:1 Multiple spaces in '22.1··Non videbis.··Moraliter. Frater tuus doctor Ecclesiæ, cujus discipulum vel doctum, qui significatur per bovem, vel indoctum, qui significatur per ovem, si videris errare, noli negligere, sed exhortare ut fratri, id est, magistro possis reconciliare. Duc in domum tuam I Cor. 11., id est, adhibe curam. Et si non est propinquus,··id est Ecclesiæ tuæ, sed alterius doctor.'

DEU 22:3 Multiple spaces in '22.3··Similiter.··Gentili, scilicet, cujus utilitatem et immunditiam non debemus despicere. Vestimento.··Plebe qua ornatur doctor. Ad litteram quoque omnia hæc et similia servanda sunt.'

DEU 22:5 Multiple spaces in '22.5··Non induetur mulier,··etc. AUG., quæst. 32. Alia editio, etc., usque ad non debet aliquid femineum vel molle in doctrina sua habere. Mulier.··Cujus naturaliter diversus color, motus incestus, vires, cui non permittitur docere, nec dominari in virum, nec usurpet officium prædicandi I Cor. 13.. Contra naturam est virum muliebria facere, comam crispare, torquere capillos, unde Apostolus: Vir, si comam nutrierit, ignominia est illi.··Mulieri autem capilli pro velamine dati sunt; non ergo induetur vir veste feminea, operatione scilicet fluxa et dissoluta. RAB. Per viam imus, etc., usque ad sed ex ea allegoricum sensum in mente retinemus.'

DEU 22:8 Multiple spaces in '22.8··Domum novam,··id est Ecclesiam. Murum tecti,··id est virtutum custodiam. Ne effundatur sanguis in domo tua,··hoc est ne alio peccante reus tenearis. GREG., lib. VIII Moral., cap. 39. Ne effundatur.··Per incuriam atque desidiam. Unde qui virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat.'

DEU 22:9 Multiple spaces in '22.9··Vineam,··doctrinam, vel plebem doctoribus commissam, ubi vinum spiritalis gratiæ abundare debet. Altero semine,··id est hæretico. Semen bonum verbum Dei; semen nequam quod inimicus seminavit Matth. 13.: cavendum ergo ne immisceatur aliquid erroris, et corrumpatur semen Dei.'

DEU 22:10 Multiple spaces in '22.10··Non arabis.··ISID. In bove et asino arat, qui recipit Evangelia cum Judæorum observantia, quæ præcessit in umbra. In bove quoque bene operantium vita, in asino stultorum socordia: quasi, fatuum sapienti in prædicatione non socies, ne per eum qui rem implere non valet ei obsistas qui prævalet. Stultus vero et sapiens bene conjunguntur, ut unus præcipiat et alter obediat, non ut æquali potestate verbum Dei annuntient. Allegorice lineis vestibus lanam vel purpuram miscet, qui inordinate vivit, et profectionibus diversi generis, ut si sanctimonialis habeat ornamenta uxoris, vel uxor gerat speciem virginis. Hoc autem figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus.'

DEU 22:12 Multiple spaces in '22.12··Funiculos.··Ad differentiam scilicet, sicut signum circumcisionis Isrælitas separat a cæteris. Superstitiosi vero magistri captantes auram populi, et lucra ex mulierculis, dilatabant fimbrias et eis alligabant spinas, ut vel ambulantes vel sedentes pungerentur, et sic ad serviendum Deo monerentur, unde: Dilatant phylacteria sua et magnificam fimbrias.'

DEU 22:13 Multiple spaces in '22.13··Si duxerit.··AUG., quæst. 33. Apparet quomodo subditas viris feminas, etc., usque ad qua fuerat alter plectendus.'

DEU 22:15 Multiple spaces in '22.15··Pater et mater ejus.··Doctores Ecclesiæ qui quasi pater et mater fovent plebem: patres auctoritate, matres pietate.'

DEU 22:18 Multiple spaces in '22.18··Et verberabunt.··Non mirum, si vir, qui falso accusat, jubetur cædi, et multam reddere; puella vero, si culpabilis sit, lapidari: quia per feminam initium peccati, quæ virum seduxit et dupliciter peccavit, prius in Deum, postea in virum, vir tantum in Deum'

DEU 22:19 Multiple spaces in '22.19··Centum siclis,··etc. Perfectione doctrinæ et sollicitudinis, quam impendat subjectæ plebi, vel pœnitentiæ. Centenarius enim perfectus est, quinquagenarius pœnitentiæ consecratus.'

DEU 22:23 Multiple spaces in '22.23··Si puellam virginem desponderit.··In hoc capitulo, sicut in duobus præcedentibus et duobus succedentibus, corporalem condemnat fornicationem.'

DEU 22:26 Multiple spaces in '22.26··Nihil patietur.··Sed ad incœptam fidem revocabitur per gratiam baptismi liberata ab hostibus.'

DEU 22:29 Multiple spaces in '22.29··Non poterit.··AUG., quæst. 34. Merito quæritur utrum ista pœna sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate et illicite violavit; si enim intelligimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurrit quod Moyses permisit dare libellum repudii et dimittere. In his autem quæ illicite vitiant noluit licere, ne videatur ad ludibrium fecisse, et potius finxisse quod eam duxerit. Hoc quoque de illa jussit, cui vir calumniatus fuerit de virginalibus non inventis.'

DEU 22:30 Multiple spaces in '22.30··Non.··Pater noster Christus est, cujus Ecclesia uxor est; non licet homini dignitatem istius sponsi transferre in se, nec sponsam ejus violare, ut amorem ejus commutet in se, ex dono virtutum vel ex prædicatione laudem suam quærendo non Dei; cui dicere convenit: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam Psal. 103..'

DEU 23:1 Multiple spaces in '23.1··Non intrabit.··Omnes qui molliter vivunt, nec virile opus perficiunt, non possunt permanere in congregatione sanctorum nec digni sunt introitu regni cœlorum, quod violentiam patitur, et violenti diripiunt illud. Mamzer.··Degener sensu vel moribus; vel quem hæreticorum pravitas in perceptione sacramentorum degenerem fecit; vel ritus gentilitatis aut Judaismi maculavit. Is in Ecclesiam recipietur, cum integra fide decalogum legis secundum Evangelii institutionem servaverit, et carnalem conversationem Spiritu sancto roboratus abdicaverit; unde: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata Matth. 19.. Et alibi: Ego sum ostium: per me si quis intrat, salvabitur Joan. 10..'

DEU 23:3 Multiple spaces in '23.3··Ammonites et Moabites.··AUG., quæst. 33. Alia editio, etc., usque ad feminis imputaverunt, quas conservare maluerunt. Moabites.··Hæreticos semper ab Ecclesia esse pellendos significat, quasi, Hæreticum hominem post unam et alteram correctionem devita.'

DEU 23:4 Multiple spaces in '23.4··Quia noluerunt nobis occurrere cum,··etc. Tradunt Hebræi quod hæ gentes propinquæ sibi exeuntibus de Ægypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent nos in deserto maxime siti laborare, et ideo huic maledictioni subjecti sunt. Mystice designant hæreticos, qui fugientibus de Ægypto hujus mundi ad veram terram promissionis offerunt panem pollutum, non aqua sapientiæ dulcoratum, et ideo ab Ecclesia alienati sunt.'

DEU 23:5 Multiple spaces in '23.5··Vertitque.··Quia sæpe persecutio causa majoris prosperitatis est. Quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..'

DEU 23:7 Multiple spaces in '23.7··Non abominaberis Idumæum.··Idumæus sanguineus vel terrenus carnem cujus est terrena materia significat: Ægyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi præbere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Ægyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenæ fuimus; anima enim, quæ cœlestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino II Cor. 5.. Qui nati fuerint ex eis,··etc., id est paulatim fient spirituales. Per Idumæum et Ægyptium significatur præsens vita, cui quamvis renuntiantes Ægyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Ægyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia sæcularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit.'

DEU 23:9 Multiple spaces in '23.9··Quando.··Spiritales Christi milites instruit, quibus alibi dicitur: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet I Cor. 9.. Si.··AUG., lib. de bono conjugali, cap. 20. Multa ponit lex in sacramentis et umbris futurorum, etc., usque ad non quia corpus mortuum peccatum est, sed significat peccatum animæ a justitia desertæ. Mystice GREG., lib. IX Moral., cap. 40. Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus,··etc. Nocturnum somnium tentatio occulta, etc., usque ad et ad fidelium merita reparetur præsumenda.'

DEU 23:12 Multiple spaces in '23.12··Habebis.··Corporalem enim munditiam diligit Deus: ideo præcepit nihil fœdum remanere in castris. Mystice. GREG., lib. XXXI Mor., cap. 32. Habebis locum,··etc. Naturæ corruptibilis pondere gravatæ a nostræ mentis utero quædam cogitationum superflua quasi ventris gravamen erumpunt. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, quod terram nostræ mentis pœnitentiæ dolore confodiat, et quod a nobis fetidum erumpit, abscondat.'

DEU 23:13 Multiple spaces in '23.13··In balteo.··Balteo enim renes accinguntur, ideo per balteum, malæ voluntatis contritio designatur, unde Job: Balteum regum dissolvit, et præcinxit fune renes eorum Job. 2.. Humo operies.··Terrena fragilitate considerata, sordes debemus operire.'

DEU 23:15 Multiple spaces in '23.15··Non trades servum AUG., quæst. 36. LXX: Non trades puerum domino suo qui appositus est tibi a domino suo.··Non quod dominus eum apposuerit, etc., usque ad hoc explanat dicens: In vobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei I Reg. 27..'

DEU 23:17 Multiple spaces in '23.17··Non erit meretrix.··AUG., quæst. 37. LXX: Non erit meretrix,··etc., usque ad unde quid nobis videretur, ibi tractavimus. Non offeres mercedem prostibuli.··AUG. quæst. 38. LXX: Non offeres,··etc., usque ad dicendum fuit, quod Domino abominatio sit. Pretium canis,··rapacis. Dona iniquorum non probat Altissimus. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris Eccli. 34..'

DEU 23:19 Multiple spaces in '23.19··Non fœnerabis fratri tuo.··Usuram et avaritiam removet, et charitatem impendere jubet. Et pecunia, quæ ad usuram dari prohibetur, quia vitium cupiditatis est exigere velle, quod cognoscis te non commodasse. Hanc Dominus habuit, et inde pauperibus erogandam tradidit, et nos ad liberalitatem largitatis invitavit. Altera est quam ad usuram dare debemus; unde: Nonne oportuit te pecuniam committere nummulariis ut ego veniens exigerem quod meum est cum usura?··Matth. 25..'

DEU 23:20 Multiple spaces in '23.20··Sed alieno.··Infideli vel iniquo cui pecuniam damus ad usuram, cum pro verbo prædicationis exigimus fidem, pœnitentiam et operationem bonam.'

DEU 23:21 Multiple spaces in '23.21··Non tardabis reddere.··Unde Salomon: Ruina est homini post vota tractare vel tardare Proverb. 10..'

DEU 23:24 Multiple spaces in '23.24··Ingressus vineam proximi.··In ecclesia alterius episcopi, potest alter aliquos corrigere vel confirmare, totam plebem non licet ei regere, vel magna negotia tractare. Foras.··Extra ecclesiam hanc gratiam efferre non licet, quia in una domo carnes agni edi jubentur.'

DEU 23:25 Multiple spaces in '23.25··Si intraveris.··Sunt quædam loca Scripturæ quæ historialiter fidem imbuunt, quædam moraliter sanctam conversationem instruunt: quædam non secundum historiam, sed secundum allegoriam veneranda mysteria ostendunt. Caute ergo in segete proximi intrandum est, ut discernendo carpas cibum, non præcipitandum succisæ messis incurras judicium.'

DEU 24:1 Multiple spaces in '24.1··Si acceperit.··RAB. in Deut., tom. 2. Homo uxorem accepit, etc., usque ad tanquam indigna et errore polluta abominabilis permansit; unde: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam,··etc. Act. 13. AUG., lib. I de sermone Domini in monte. Multæ erant in lege causæ dimittendi uxores, etc., usque ad ut qui habent uxores, sint quasi non habentes I Cor. 7.. Scribet.··Ad duritiam cordis vestri scripsit Moyses præceptum istud, malens scilicet indulgere dissidium, quam committi homicidium.'

DEU 24:4 Multiple spaces in '24.4··Ne peccare.··Polluit terram suam, qui concupiscentiis carnalibus inquinat corpus suum. Ideo necesse est ambitionem præsentis vitæ citius domari, ne valeat dominari. Et cum terrena actio semel fuerit repulsa, non est repetenda: ne post tergum respiciat, qui in aratro manum posuerat.'

DEU 24:5 Multiple spaces in '24.5··Cum acceperit.··Quasi, quicunque carnalibus desideriis se obligat ad regimen Ecclesiæ, et ad spiritalem militiam se non habilem esse cognoscat: Quia nemo militans Deo implicat se sæcularibus negotiis, ut ei placeat cui se probavit II Tim. 2.; unde: Nemini cito manum imposueris.··ISID. Tollit molam superiorem qui peccatum flenti dicit: Non habebis veniam de commissis. Tollit inferiorem qui peccatum palpando dicit: Age mala quantum vis, Deus pius est et ad veniam paratus; utiliter utraque mola habetur, si spes sit cum emendante formidine, et formido cum spe. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 16. Non accipies loco pignoris inferiorem,··etc. Accipere aliquando offerre dicimus, etc., usque ad et incassum metuit qui non confidit.'

DEU 24:7 Multiple spaces in '24.7··Auferes.··AUG., quæst. 39. Assidue hoc Scriptura dicit, etc., usque ad quod exponens ait: Qui furabatur jam non furetur Ephes. 4..'

DEU 24:8 Multiple spaces in '24.8··Plagam lepræ.··Nota propter peccatum hanc infirmitatem hominibus accidere, sicut Oziæ qui sacerdotium usurpavit.'

DEU 24:10 Multiple spaces in '24.10··Cum repetes.··AUG., quæst. 41. Ad opus misericordiæ pertinet ut pignorator in domum non intret, etc., usque ad non habens ubi dormiat. Nonne. Qui Evangelium annuntiat, de Evangelio vivat I Cor. 9.. Dignus est enim operarius mercede sua Luc. 10..'

DEU 24:16 Multiple spaces in '24.16··Non occidentur.··AUG., quæst. 42. Etiam lex dicit, etc., usque ad non tres vel quatuor intelligi voluit.'

DEU 24:17 Multiple spaces in '24.17··Non pervertes.··AUG., quæst. 43. LXX: Non declinabis judicium advenæ et orphani et viduæ. Non pignorabis vestimentum viduæ.··Cur non ait, etc., usque ad continentia in eis laudatur, non desolatio commendatur. Viduæ.··Vidua anima ante diabolo juncta, cui conversæ fidei vestimentum non est auferendum.'

DEU 24:19 Multiple spaces in '24.19··Non reverteris.··Invidendo gentibus, qui sunt advenæ testamentorum Dei.'

DEU 24:20 Multiple spaces in '24.20··Si fruges collegeris.··Etsi superbi colligant et improbi, ille misericordiam facit qui hoc animo dimittit, ut egentes habeant. Præterea cum hæc populo præcipiuntur; qui non indigent, admonentur ne ista quærant. Si autem quæsierunt, tanquam prædones pauperum judicandi sunt. Vineam tuam.··Vineam de qua colligitur vinum, quod lætificat cor hominis Psal. 103..'

DEU 25:1 Multiple spaces in '25.1··Si fuerit causa.··AUG., quæst. 45. LXX: Si autem fuerit altercatio inter homines,··etc., usque ad sic et peccata quæ non in Deum, sed in hominem videntur admitti, quædam sunt digna morte, quædam verbere.'

DEU 25:3 Multiple spaces in '25.3··Quadragenarium.··Quadragenarius denario quater ducto perficitur. Nos vero de quatuor elementis secundum corpus consistimus: præcepta decalogi per denarium accipiuntur. Jubet ergo judicium vel vindictam, in qua carnis peccatum plectitur, secundum præcepta ordinari, et omnia præcepta in decalogo vult intelligi. ISID. In quadragenario hoc tempus figuratur, etc., usque ad illic sine peccato invenimur.'

DEU 25:4 Multiple spaces in '25.4··Os bovis triturantis.··ISID. In bove vita operantium exprimitur, de quo dicitur: Dignus est enim operarius mercede sua Luc. 10.. Vult ergo Scriptura præstari carnalia iis a quibus accipimus spiritualia, qui occupati in doctrina non possunt sibi providere necessaria.'

DEU 25:5 Multiple spaces in '25.5··Quando.··AUG., quæst. 46. LXX Si ante habitaverunt fratres,··etc., usque ad aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Joseph. Mortuus fuerit.··Passus est et ascendit in cœlum adhuc synagoga sterili permanente. Sed accipiet,··etc. Qui regere valet, cui nolenti in faciem mulier exspuit. Qui enim donis spiritalibus non curat prodesse aliis, hujus etiam bonis Ecclesia exprobrans quasi in faciem jactat salivam.'

DEU 25:9 Multiple spaces in '25.9··Calceamentum.··De quo dicitur: Catceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ezech. 6.. Si ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem calceamento munimus; qui vero suam cogitans utilitatem proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. De pede,··id est mercede prædicationis privatum ostendet. Doctorum enim pedes calceati sunt, quia exemplis præcedentium patrum muniti gressus prædicationis eorum imitati sunt. Utroque pede calceatus est, qui sibi et aliis prodest.'

DEU 25:11 Multiple spaces in '25.11··Et unus contra alterum.··Catholicus hæreticusque quorum perpetua contentio, quia dispar intentio: alter enim falsitatem, alter defendit veritatem, et resistere oportet errori, ne sibi stultus sapiens videatur. Miseritque.··Per falsam ignominiam vel actionem abominandam voluerit catholici conversationem maculare vel doctrinam diffamare. Verenda.··Infirmiora membra Ecclesiæ, scilicet volent blandiendo decipere vel insultando deridere.'

DEU 25:13 Multiple spaces in '25.13··Non habebis in sacculo.··In Levitico idem interdicitur. Salomon quoque ait: Pondus magnum et pusillium, et mensuræ duplices, immundæ sunt apud Deum Prov. 20.. ISID. Non habebis in sacculo.··Spiritualiter quo que studendum est, ne diversa pondera in corde habeamus, id est, districtionis regulam nobis mollientes, eos quibus verbum Dei prædicamus districtioribus præceptis quasi gravioribus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, diverso pondere præceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde: Abominatio est Domino pondus duplex Prov. 20..'

DEU 25:17 Multiple spaces in '25.17··Memento quæ.··Tradunt Hebræi quod leprosos et semine fluentes, et alios extra castra positos interfecerit Amalec, et hos dicunt esse extremos agminis Domini. Amalec lingens sanguinem. Hi sunt dæmones qui nobis per baptismum de spiritali Ægypto exeuntibus adversantur, et in virtutibus extremos, et in itinere hujus vitæ lassatos peccata suggerendo student occidere. Hos cum Dominus facultatem dederit, omnino debemus subvertere et suggestiones eorum omni modo ejicere atque delere, ne si aliquas reliquias, sicut Saul, servaverimus, quasi inobedientes cum eis subvertamur.'

DEU 26:1 Multiple spaces in '26.1··Cumque intraveris,··etc. Sicut Isrælitæ in terra promissionis suas primitias jubentur offerre pro gratiarum actione, quia erepti sunt de Ægypto sic nos per spiritalem Jordanem, id est baptismum, terram Ecclesiæ intrantes ponamus in cartalo conversationis nostræ primitias operationis bonæ, et offeramus Deo in altari fidei catholicæ, ut sacerdos noster Christus suscipiat, ibique confiteamur Domino dicentes quod Syrus, qui interpretatur sublimis, vel humectans, id est diabolus, persequebatur patrem nostrum, id est protoplastum, ut deceptum per superbiam, gulam et avaritiam, paradisi possessione privaret, unde exsul in Ægypto hujus mundi peregrinatus est in parvo numero, quia multi idololatriam secuti sunt, et pauci fideles remanserunt. Sed postquam lege data plures surrexerunt, scientiam et fidem unius Dei accipientes, afflixerunt eos Ægyptii, id est dæmones, onera peccatorum gravissima imponentes. Sed respexit Deus humani generis afflictionem et laborem, et misit Filium suum, qui manus ejus et brachium dicitur, ut eriperet de potestate tenebrarum, et transferret in regnum lucis. Sic tradidit nobis terram lacte et melle manantem, id est, potentem Ecclesiam, ubi lac innocentiæ et favus doctrinæ, unde nutriantur parvuli, et mel dulcis et multiplicis sapientiæ, unde satientur perfecti.'

DEU 26:10 Multiple spaces in '26.10··Quam Dominus Deus dedit,··etc. Quasi non offero nisi quod dedit: omne enim bonum a Deo est. Domini Dei tui.··Qui quasi sub oculis servabit, et reddet in illa die justus judex.'

DEU 26:11 Multiple spaces in '26.11··Epulaberis,··spiritali convivio, de quo dicitur: Comedite, amici, et inebriamini, charissimi Cantic. 5.. Et Levites,··verus Dei minister assumptus ex hominibus, et constitutus pro hominibus in his quæ ad Deum sunt.'

DEU 26:12 Multiple spaces in '26.12··Quando compleveris:··hoc legis implesse Tobiam, sed qui longe erant a templo tertio anno collectas trium annorum decimas dabant pauperibus et Levitis qui secum morabantur.'

DEU 27:2 Multiple spaces in '27.2··Lapides.··Doctores debent omnem asperitatem deponere, et ideo splendidi apparere habentes legem scriptam in cordibus suis.'

DEU 27:4 Multiple spaces in '27.4··Quando ergo.··ISID. Quomodo hoc factum fuerit, etc., usque ad qui altaris constructione digni sunt. Qui juxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, figurant eos qui non metu pœnæ, sed cœlestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem. Qui juxta montem Hebal incedunt, in quo maledictiones prolatæ sunt; hi sunt qui non amore benedictionum vel promissionum, sed suppliciorum timore, legis præcepta faciunt. Omnes autem circa arcam incedunt, quia ab Ecclesiæ sinu non recedunt. Sed nobiliores, qui ex charitate, quam qui pœnæ timore serviunt. Solus vero Jesus potest hujusmodi mentes cognoscere, et alios in monte Garizim ad benedicendum, alios in monte Hebal ad maledicendum statuere, non ut maledictionem accipiant, sed ut maledictiones scriptas et peccatoribus constitutas caveant, et timore supplicii pœniteant.'

DEU 27:13 Multiple spaces in '27.13··Et pronuntiabunt.··Quia sacerdos verbum instanter et valenter populis prædicare debet, ut sciant, si mandata Dei præterierint, quæ pericula maneant; si obedierint, quæ sequantur beneficia, scilicet in præsenti vita solatium, et in futura præmium æternum. Maledictiones autem et benedictiones historialiter pertinent ad eos qui felicitatem terrenam amant vel infelicitatem formidant. Sed maxime Christianis cavendum, ne per inobedientiam spiritualium patiantur penuriam; perfectis enim viris terrenorum sæpe contingit indigentia, cum semper adsit virtutum copia, unde: Usque in hanc horam esurimus et sitimus et nudi sumus,··etc. I Cor. 4.. Maledictus.··Non solum idololatria simulacrorum prohibetur, sed omnis hæreticorum error. Hi enim artifices vanitatis et superstitiosi dogmatis, qui de corde suo, quos volunt, fingunt sibi deos.'

DEU 27:16 Multiple spaces in '27.16··Omnis populus.··Omnes debent laudare bona, et detestari mala, tam prælati quam subditi.'

DEU 27:17 Multiple spaces in '27.17··Maledictus qui transfert terminos.··Hic est qui non contentus fide catholica et doctrina, superstitiones et sectas inducit.'

DEU 27:20 Multiple spaces in '27.20··Maledictus qui dormit cum.··Omnis incestus abominatio est, sed specialiter hæreticos atque schismaticos percutit, qui sponsam Christi qui omnium pater et creator est errore corrumpunt. Tropologice vero prohibet ne quis actionem pravam patris sui imitando diffamet, et ignominiam ejus revelet.'

DEU 27:21 Multiple spaces in '27.21··Maledictus.··Maledictus est, qui gentilium stultitiam sequitur. Vir aut mulier, non per fragilitatem, sed perseveranter tali commistione inhærens, reus est mortis.'

DEU 27:22 Multiple spaces in '27.22··Dormit,··id est maculat, prave docendo, aut prava exempla demonstrando, alterius animam. Pater enim noster unus est Deus, et mater Ecclesia, nos autem omnes fratres aut sorores sumus.'

DEU 27:23 Multiple spaces in '27.23··Cum socru sua.··Socrus, pravæ actionis concupiscentia, quia omnis peccati concupiscentia mater est. Diligenter ergo attendamus ut concupiscentiæ resistamus, ne cupita impleamus.'

DEU 27:24 Multiple spaces in '27.24··Maledictus.··Quocunque modo hominem occidere peccatum est. Mirum ergo videtur quare maledictum tantum dixit, qui clam percusserit. Sed forte clam percutere est corde odisse, unde: Qui odit fratrem suum, homicida est Joan. 3.. Et alibi: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo Lev. 19..'

DEU 27:26 Multiple spaces in '27.26··Maledictus qui non permanet.··Hæc sententia generaliter et præterita et præsentia et dicenda legis mandata complectitur, tanto gravior quanto generalior. Quis enim potest sine trangressione omnibus sermonibus legis permanere, cum et Paulus dicat: Quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt?··Galat. 3. Nemo hanc maledictionem evadere potuit, nec legislator, nisi Christus, unde: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum,··etc.'

DEU 28:1 Multiple spaces in '28.1··Si autem audieris.··Sicut inobedientibus prædicit maledictiones et supplicia, sic obedientibus promittit benedictiones et præmia.'

DEU 28:4 Multiple spaces in '28.4··Fructus ventris.··Diversos ordines notat subditorum. Alii enim doctoribus corporalia præbent adjumenta; alii laborare possunt quod sibi fuerit præceptum; alii simplicitate contenti per innocentiam vitæ student Deo placere: unusquisque proprium donum habet ex Deo.'

DEU 28:5 Multiple spaces in '28.5··Benedictæ reliquiæ.··Bonæ intentionis præmium, etsi voluntas non habeat effectum, quia pax hominibus bonæ voluntatis,··etc. Luc. 2.'

DEU 28:6 Multiple spaces in '28.6··Ingrediens.··Ingreditur ille per ostium, qui per fidem catholicam quam juxta voluntatem Dei intus meditatur et tractat: egreditur quando idem coram hominibus ad laudem Dei manifestat.'

DEU 28:7 Multiple spaces in '28.7··In conspectu tuo.··Ut gaudeas: Lætabitur justus cum viderit vindictam Psal. 57..'

DEU 28:8 Multiple spaces in '28.8··Benedicetque.··Bonis operibus tribuens incrementum et felicem successum. Cœlum.··Prophetas et apostolos, de quibus dicitur, Cœli enarrant gloriam Dei:··quos Dominus aperit, cum per eos doctrinæ abundantiam tribuit, ut carnalium corda hoc imbre irrigata proferant germina bonorum operum. Fænerabis.··Id est tanta erit abundantia tibi, quod poteris dare pecuniam gentibus, illis vero non tanta. Vel, doctrina ecclesiastica intelligitur. Fænerabis gentibus.··Fœnerat Ecclesia gentibus multis, quando divina charismata expendit nationibus. Nec fœnus accipit, quia non præsentem remunerationem, sed futuram inquirit. Excellit enim omnibus, et caput est orbis, non cauda. Semper supra est, et non infra; quia licet pressuras et persecutiones malorum in mundo patiatur, fortior tamen adversariis est, fide et virtute præeminet universis. Unde, constituet te Dominus in caput,··etc.'

DEU 28:14 Multiple spaces in '28.14··Non æctinaveris.··AUG., quæst., 48. LXX: Non præteribis ab omnibus verbis,··etc., usque ad nec propter ista colendi sunt.'

DEU 28:15 Multiple spaces in '28.15··Quod si audire nolueris.··Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem, sic negligentibus pronuntiat maledictionem.'

DEU 28:22 Multiple spaces in '28.22··Percutiat te Dominus.··AUG. in Enchirid., cap. 98. Quis tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit: Cum non facit, per judicium non facit, qui cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Et ære corrupto.··Vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita per ærem exprimitur, quia æris spiramine humanum corpus vivificatur.'

DEU 28:23 Multiple spaces in '28.23··Sit cœlum.··Elementa, quibus fructus nutriuntur, comparat durissimis metallis, quia peccata hominum commutant ordinem rerum, et quæ ad solatium condita sunt humano generi, unde: Pugnavit pro eo orbis terrarum contra insensatos.··Cœlum est æneum prævaricatoribus legis, cum nullam a sanctis doctoribus merentur clementiam, sed durissimam disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum et mollem animum, sed lapideum habent et ferreum. Sicut duro populo lex in lapide dabatur, ut ex munere acceptor figuraretur.'

DEU 28:24 Multiple spaces in '28.24··Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem:··quasi, sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excitet germina virtutum, sed æternum prænuntiet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem, cinis designat combustionem; quia paleæ peccatorum comburentur igni inexstinguibili.'

DEU 28:25 Multiple spaces in '28.25··Et dispergaris.··Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91..'

DEU 28:27 Multiple spaces in '28.27··Percutiat te Dominus ulcere Ægypti.··Ulcera dolorosa et purulenta malitia. Vesicæ, inflata superbia. Scabies et prurigo, ira fervida et furoris insania. Hæc in præsenti congrua pœna peccatis infligitur: post hanc vitam quod signatur in posterioribus fetorem scelerum in æternis cruciatibus sustinebunt. Percutiat te Dominus.··Hæretici et schismatici clarescente Evangelio in toto orbe erroris cæcitate involuti, amentiam suam exercentes catholicæ fidei contradicunt. Ideo Ecclesiæ calumniam sustinent et a veritate opprimuntur. Amentes et cæci fuerunt, cum Christi miracula videntes, in Beelzebub ea fieri dicebant, et Christum Deum esse negabant Matth. 7., nec veritatem videbant, id est intelligebant.'

DEU 28:29 Multiple spaces in '28.29··Et palpes.··Tenebræ factæ sunt cum crucifigeretur Jesus usque in horam nonam, sicut tenebræ erant in cordibus Judæorum. Non dirigas:··nec Christo prædicante crediderunt, nec per pœnitentiam dirigi voluerunt.'

DEU 28:30 Multiple spaces in '28.30··Uxorem accipias, et alius,··etc. In uxore plebs hæreticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia hæreticis rapiuntur, cum subjecti ab eis liberantur: cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam quoque, quam Judæi sibi docendo et scribendo singulariter præparaverunt, Ecclesia sibi convertit in usum.'

DEU 28:33 Multiple spaces in '28.33··Fructus terræ tuæ.··Tota cæremoniarum utilitas ad Ecclesiam translata est. Hæc abundantia fruitur, Judæi egestate pereunt, unde per Isaiam dicitur: Servi mei comedent, et vos esurietis Isai. 65..'

DEU 28:35 Multiple spaces in '28.35··In genibus et in suris.··Fortitudinem, scilicet et statibilitatem auferat. Vel in genibus percutiatur, cujus novissima opera damnantur. A planta pedis.··Sicut ab initio pravæ voluntatis usque ad perfectionem operis malitiam exercuisti, unde a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas Isai. 1.. Hoc in ultima captivitate completum est.'

DEU 28:36 Multiple spaces in '28.36··Ducetque te.··Hæretici vel mali catholici, qui contemnunt præcepta Dei, a dæmonibus et vitiis variis captivantur. Sicut servus, ita et dominus, et rex sicut populus, magister sicut discipulus. Et regem.··Osee regem Samariæ Salmanasar rex Assyriorum cum decem tribubus duxit in captivitatem: Nabuchodonosor, Joachin, et Sedeciam regem Juda cum populo captivavit.'

DEU 28:38 Multiple spaces in '28.38··Sementem,··etc. Nobis quoque cavendum est, ne perdamus panem qui confirmat cor hominis, et vinum quod lætificat, et oleum quod exhilarat faciem.'

DEU 28:43 Multiple spaces in '28.43··Advena.··Aperte significatur abjectio Judæorum et electio gentium, unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus,··et alibi: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi.··RAB. in Deut., tom. 2. Advena qui tecum versatur,··etc. Creator omnium per incarnationis suæ mysterium, etc., usque ad et sanguinem testamenti pollutum duxerit.'

DEU 28:66 Multiple spaces in '28.66··Et erit vita.··Nihil pejus inter maledicta, quæ Judæis merito superbiæ acciderunt, quam videre vitam suam, id est Filium Dei pendentem, et non credere ei. Maledicta autem cum ex prophetia dicuntur: non de malo voto sunt, sed prædicuntur. Potuit autem sic sonare Judæis: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitæ tuæ, id est inter minas et dolos hostium vitam tuam videbis pendere ex incerto.'

DEU 29:1 Multiple spaces in '29.1··Hæc sunt verba,··etc. AUG., quæst. 49 in Deut. LXX: Hæc sunt verba testamenti,··etc., usque ad ad Abraham de circumcisione vel ad Nœ.'

DEU 29:3 Multiple spaces in '29.3··Tentationes magnas,··etc. AUG., quæst. 50. Et non dedit Dominus Deus vobis cor scire,··etc., usque ad quoniam judicia Dei quamvis occulta, tamen justa sunt.'

DEU 29:6 Multiple spaces in '29.6··Panem non comedistis,··etc. AUG. Hinc apparet Isrælitas, etc., usque ad principium belli, sed principium vini.'

DEU 29:18 Multiple spaces in '29.18··Ne forte sit.··AUG., quæst. 52. LXX: Nunquid aliquis est inter vos,··etc., usque ad non conjugem sibi concupiverat alienam.'

DEU 29:19 Multiple spaces in '29.19··Ebria sitientem, et Dominus,··etc. Id est, ne quis plenus malitia et idololatria seducat eum qui sitit discere et scire veritatem, sicuti faciunt hæretici.'

DEU 30:11 Multiple spaces in '30.11··Mandatum hoc, quod ego,··etc. AUG., quæst. 54. LXX: Quia mandatum hoc,··etc., usque ad sine qua si foris manibus fiant, et in corde non fiant, præcepta Dei non implentur.'

DEU 30:14 Multiple spaces in '30.14··Juxta te est sermo,··etc. Id est mandata Dei moderata et contemperata sunt humanis viribus. Potest hoc de incarnatione Christi accipi, qui assumpta humanitate super terram visus est, et inter homines conversatus.'

DEU 31:7 Multiple spaces in '31.7··Vocavitque.··Verba Moysi ad Josue significant quod Christus terram viventium singulis secundum propria distribuit merita, et omnia promissa Dei impleat. Ipse enim introducit populum in terram promissam. Eo namque duce cœlestem ingredimur patriam, qui ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me Joan. 14.. Et: Nemo ascendit in cœlum nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo Joan. 3.; qui enim unitur et per ipsum ascendit.'

DEU 31:10 Multiple spaces in '31.10··Post septem annos.··In quibus præsens vita signatur, quæ septenario numero volvitur; vel tempus veteris legis propter sabbatum. Post septem ergo annos in anno remissionis lex in conventu legi præcipitur: quia completa legis observantia, lex spiritualis succedit. Unde: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere,··etc. Ephes. 4..'

DEU 31:24 Multiple spaces in '31.24··Postquam ergo scripsit Moyses.··Deuteronomium commendatur Levitis, quia Evangelium Christi per verorum sacerdotum ministerium in memoria reconditur Ecclesiæ, quæ est arca Domini, ubi cœlestes thesauri reconduntur. Ibi duæ tabulæ testamenti, libri scilicet legis et Evangelii. Ibi urna quæ continet manna, id est caro Christi, in qua cibus vitæ æternæ; ibi virga Aaron, quæ fronduerat, quia ibi sacerdotium Christi, quod manet in æternum, vel, in perpetuum, ut sit ibi contra te in testimonium. Verba legis custodientibus sunt ad salutem, contemptoribus in testimonium contumaciæ et inobedientiæ: unde: Est qui accusat vos, Moyses, in quo speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis et mihi forsitan: de me enim ille scripsit Joan. 5.; et alibi: Sermo quem ego locutus sum, ipse judicabit Joan 12..'

DEU 31:30 Multiple spaces in '31.30··Locutus est ergo Moyses.··Verba Moysi non simpliciter sunt accipienda, quia secundum historiam Isrælitis largitori Deo ingratis exprobrat perfidiam, et allegorice sanctam instruit Ecclesiam, et ad morum honestatem provocat per tropologiam. Servanda est ergo in historia veritas, in allegoria mysteria, in tropologia disciplinæ utilitas, ut sic ad cœlestem theoriam provehamur. Notandum quoque quod dicitur: Locutus est Moyses verba carminis hujus,··etc., ut qui Deum ore laudat, opere non contradicat. Non est speciosa laus in ore peccatoris Eccli. 13..'

DEU 32:1 Multiple spaces in '32.1··Audite, cœli.··In principio maxima elementa in testimonium vocat, ut si mandata neglexerint, eorum testimonio convictos puniat. Hebraice samaiim id est cœli, quod est plurale et masculini generis, sed voluit singulariter intelligi, sicut singulas civitates Thebas et Athenas dicimus. Audite, cœli.··RAB. Audiant cœli allegoriam, terra historiam. Audite, cœli,··etc. Quidam cœlum et terram quasi animata ad audiendum provocari putant, secundum illud: Qui respicit terram et facit eam tremere Psal. 103., cum hoc Dei potestatis sit, non eorum intelligentiæ.'

DEU 32:2 Multiple spaces in '32.2··Concrescat.··Doctrinam legis pluviæ et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritalis fructus exigit. Hæc enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaiæ: Quomodo descendit imber, et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, irrigat faciem ejus, et germinare eam facit Isa. 55..'

DEU 32:3 Multiple spaces in '32.3··Nomen.··Demonstrat quæ sit pluvia. Nomen enim Domini invocare, est Evangelium prædicare: quod qui audit et facit, fructum vitæ possidebit. Dei.··Unde: Perfecti sunt cœli, et terra, et omnis ornatus eorum: complevitque Deus die septimo opus suum Gen. 2., quod est redemptio humani generis, quam ostendit nobis quando, perficiens spirituale sabbatum, in sepulcro requievit.'

DEU 32:5 Multiple spaces in '32.5··Peccaverunt ei,··etc. AUG., quæst. 55. LXX: Peccaverunt non ei filii vituperabiles.··Qui enim peccat, etc., usque ad secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi. Et non.··Quia non ex fide. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus.··In fidelibus autem dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Generatio prava.··De qua in Evangelio: Generatio prava atque perversa signum quærit Matth. 12.. Et alibi: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira Luc. 3.?'

DEU 32:6 Multiple spaces in '32.6··Nunquid non,··etc. Qui omnium creator et conditor unus Deus a quo ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Præposterus ordo. Primo enim creavit Deus disponendo ut esset, secundo fecit formando, tertio dominando possedit. Creavit.··Creavit, dum materiam unde formari possit, condidit. Stultus ergo et insipiens, quia Creatorem et factorem suum digna veneratione non colit: immemor ejus beneficii, quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit, per mare Rubrum duxit, manna de cœlo dedit, ipse ingratus idola coluit dicens: Hi sunt dii tui, Isræl, qui eduxerunt te de terra Ægypti Exod. 32..'

DEU 32:7 Multiple spaces in '32.7··Patrem.··Doctorem legis et prædicatorem Evangelii, cujus doctrina et exemplo scilicet instruaris.'

DEU 32:8 Multiple spaces in '32.8··Quando dividebat,··etc. Quasi, cum multitudo hominum innumerabilis sit, filios tantum Isræl hæreditatem suam Dominus elegit, quibus potentiam suam et secreta sua per legis et prophetarum manifestabat indicia. Constituit.··GREG., hom. 4 in Evang. Alia editio, etc., usque ad et in eorum sortem per conversationis similitudinem ascendunt.'

DEU 32:9 Multiple spaces in '32.9··Pars autem Domini populus ejus.··Cum Deus universas gentes creavit, solos Isrælitas elegit, quos sua cognitione signis et miraculis glorificavit.'

DEU 32:10 Multiple spaces in '32.10··Invenit.··Quia in Sina pactum cum eo iniit, manna dedit, et aquam de petra produxit, coturnices ministravit; et in eremo quadraginta annis eos circumducendo præcepta sua docuit. Circumduxit.··Ecclesiam per orbem terrarum dilatando, in viam mandatorum suorum dirigendo. Custodivit.··Multi in deserto prostrati sunt, sed postquam mandata Dei transgressi sunt.'

DEU 32:11 Multiple spaces in '32.11··Sicut aquila.··Aquila, secundum physicos, ab acumine oculorum vocata, tam acute videt, ut cum super maria immobili penna fertur, nec humanis visibus patet, pisciculos in mari natare videat, et tormenti instar descendens raptam pennis prædam ad littus pertrahat. Pullos quoque plumescentes alis verberat et ad volandum provocat. Sic Christus nos dictis et exemplis exhortans, ad alta provehit, ut sequamur quo præcessit; unde: Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilæ Matth. 24.. Super cœlos quoque exaltatus, et humanis subtractus aspectibus, in mari hujus mundi natantes oculis misericordiæ videt, et pennis amoris pertrahit ad littus æternæ securitatis. Unde: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum Joan. 12.. Sicut aquila,··etc. Aquila, ut aiunt, cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit, et illum nutrit qui irreverberata acie aspicit radios solis, et si lumina deflectit, quasi degenerem negligit; pullosque ad volandum provocat, et lassos alis sustentat: sic Deus ad verum Solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur, et alis gratiæ sustentat. Provocans.··Ad terram Chanaan possidendam Dominus populum suum provocavit, adjuvit, et ab inimicis protexit.'

DEU 32:12 Multiple spaces in '32.12··Dominus.··Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Non dicit solus Pater, ne excludat Filium vel Spiritum sanctum, sed Dominus solus, id est Deus. Dominus.··Hæreticorum tot domini sunt, quot errores colunt.'

DEU 32:13 Multiple spaces in '32.13··Excelsam.··Palæstinam, quæ montuosa; Ægyptus plana et depressa. Ecclesiam, quæ virtute et scientia sublimis. In qua comeditur fructus agrorum, quia ibi germinat semen bonum, id est Dei verbum. Ibi fructus tricesimus, sexagesimus et centesimus, ut quisque pro capacitate sua sufficienter comedat. Et sugeret.··GREG., hom. 26 in Evang. Ut sugeret mel de petra, et oleum de firma petra.··Hoc juxta historiam factum nusquam legitur, etc., usque ad donatio diaboli per unctionem Spiritus sancti. Mel quidem, ad litteram, omnium rerum copiam significat.'

DEU 32:14 Multiple spaces in '32.14··Filiorum.··Basan regio est quæ pecoribus abundat propter pascua: unde Rubenitis et Gaditis et dimidiæ tribui Manasse tradita est, quia pecora multa habebant. Et hircos.··Qui pœnitentes significant, quia pro peccato offerebantur. Non satis est fidelibus dona virtutum percipere, nisi studeant pro commissis pœnitere. Unde: Amplius lava me ab iniquitate mea Psal. 50.. Hircos vocat qui exemplo suo aliis ministrant pœnitentiæ opera, quamvis non commiserint gravia: deflent enim cogitationum peccata tanquam facta. Cum medulla tritici.··Corporis Christi; unde: Nisi granum frumenti cadens in terram,··etc. Joan. 12..'

DEU 32:15 Multiple spaces in '32.15··Incrassatus est dilectus,··etc. Sicut Judæi incrassati beneficiis, idololatræ facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.'

DEU 32:16 Multiple spaces in '32.16··Provocaverunt.··Alii fiunt hæretici, alii idololatræ, qui de corde idola et abominationes sibi fingunt.'

DEU 32:17 Multiple spaces in '32.17··Novi recentesque.··Recedentes a cultura Dei, invenerunt sibi deos quos patres eorum coluerunt.'

DEU 32:20 Multiple spaces in '32.20··Et ait: Abscondam,··etc. Nihil gravius est quam visione Dei privari; unde: Ne projicias me a facie tua Psal. 50.. Item: Ne avertas faciem tuam,··etc. Psal. 88. Ipsi me provocaverunt,··etc. Quasi: sicut irritaverunt me multitudinem falsorum deorum colendo, et me reprobando, sic irritabo eos in multitudinem gentium assumendo illos et reprobando. Et ego provocabo,··etc. Tradendo eos gentibus, qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei. Similiter Christiani, qui deserta veritate ad errores declinant, malignis spiritibus traduntur, qui dignitatem angelicam perdiderunt. Qui bene gens stulta dicuntur, justitiam odientes, iniquitatem amantes.'

DEU 32:22 Multiple spaces in '32.22··Ignis succensus est,··etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos nec doluerunt,··etc. His flagella in hac vita inchoant, et in æternum permanebunt; unde Moyses: Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum.··De præsenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira mea Jer. 15.; de æterna sequitur: Et ardebit usque ad inferos et deorsum Psal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in æternis suppliciis consummatur. Devorabitque terram.··Alii: comedent terram et nascentia ejus,··id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiæ carnalis, quæ sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.'

DEU 32:24 Multiple spaces in '32.24··Aves morsu,··Quæ juxta viam commedere sementem. Dentes bestiarum,··etc. Trahunt bestiæ et serpentes dentibus furiosis reprobos super terram, quando quod prius blandiendo carnalibus persuaserunt ut seducerent, furiose a peccatoribus expetunt ut crucient.'

DEU 32:25 Multiple spaces in '32.25··Foris.··Corpus ignis æterni torquebit exustio, et mentem angustiæ magnitudo; unde: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur Isa. 56.. Juvenem.··Nulli scilicet ætati parcetur, quia omnes idololatria maculavit.'

DEU 32:26 Multiple spaces in '32.26··Cessare faciam ex hominibus.··A terra sua ejecti et per totum orbem dispersi sunt. Generaliter vero peccatores tollentur de terra sanctorum, et memoria eorum; unde: Propterea Deus tuus destruet te in finem, evellet, et educet te de terra viventium,··etc. Psal. 51.'

DEU 32:27 Multiple spaces in '32.27··Distuli.··Ne blasphemarent nomen meum nec tamen abstuli vindictam.'

DEU 32:30 Multiple spaces in '32.30··Quomodo.··Tantum ostendit timorem Judaicæ gentis, postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis, et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos.'

DEU 32:31 Multiple spaces in '32.31··Judices.··Approbatores; etiam qui idola colunt, unum Deum esse intelligunt, qui fecit cœlum et terram.'

DEU 32:32 Multiple spaces in '32.32··De vinea,··etc. Hæreticorum nequitiam significat, qui a sanctis doctoribus spiritalem doctrinam puram acceperunt, sed a veneno suo corruperunt, et in fellis et absinthii amaritudinem perverterunt. Sæpe Jerusalem Sodomæ et Gomorrhæ comparatur; unde: Audite verbum Domini, principes Sodomorum Gomorrhæ Isa. 1.. Botri amarissimi.··Fructus scilicet opera amarissima sunt, vinum enim cum felle mistum obtulerunt'

DEU 32:33 Multiple spaces in '32.33··Fel draconum.··Quasi intra se retinent venenum malitiæ, ne salutis et correctionis medicinam suscipiant. Hæretici sicut serpentes amaritudinem et venenum occultant, ut incautos lædant.'

DEU 32:35 Multiple spaces in '32.35··Mea est ultio,··etc, Paulus de hoc loco sumpsit: Mihi vindictam, et ego retribuam Rom. 12. secundum merita. In tempore.··Quasi, cum accepero tempus, ego justitias judicabo Psal. 74.. Hinc Moysi pro populo oranti dixit: In die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Exod. 32. Juxta est dies perditionis.··Unicuique. Quidquid enim finitur, brevissimum est, si æternitati comparatur. Secundum historiam Judæorum vindicta festinat, quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et Salvatorem occiderunt.'

DEU 32:36 Multiple spaces in '32.36··Judicabit.··Discernendo a malis, secundum illud: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Videbit quod infirmata sit manus. Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos Eccle. 9..'

DEU 32:37 Multiple spaces in '32.37··Ubi sunt dii.··Quasi, nihil prosunt idola in quibus confidebant, vel opes vel honores vel sæculi voluptates, nihil enim secum ferunt de universo labore.'

DEU 32:39 Multiple spaces in '32.39··Videte quod ego sim solus,··etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel hæresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini. Ego occidam.··GREG., lib. VII Moral., cap. 18. Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit.'

DEU 32:40 Multiple spaces in '32.40··Levabo.··Alia editio: Tollam in cœlum manum meam, et jurabo pre dexteram meam, et dicam: Vivo ego in æternum.··In cœlum manum Dei levare, vel attollere, est potentiam æternitatis suæ super omnia excellentem ostendere. Jurare per dexteram, id est per Filium, qui est dextera Patris, est promissa ipsius in conspectu hominum confirmare et æternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare, quia potestas ejus, potestas æterna Dan. 7..'

DEU 32:42 Multiple spaces in '32.42··Sagittas.··Dæmones, de quibus ait Job: Sagittæ Domini in me sunt Job, 6., quasi tantam exercebo vindictam, quæ dæmonibus quoque posset sufficere. Et de captivitate.··Captivorum capita radebantur, qui distrahebantur, et sub corona vendi dicebantur. De captivitate.··Caput inimicorum nudatur, quando consilium iniquæ mentis vanum esse probatur, quo se impune peccare arbitrabatur. Capita quoque inimicorum sunt magistri, in quos ultio novissima redundabit; unde: Exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum Apoc. 14., id est ultio tormentorum usque ad rectores populorum.'

DEU 32:43 Multiple spaces in '32.43··Quia sanguinem.··In judicio populus Dei laudabitur, cum apparebit gloriosus, et inimici justa retributione punientur.'

DEU 32:49 Multiple spaces in '32.49··Ascende in montem.··Abarim interpretatur transitus;··Nebo in conclusione.··Dicitur Nebo mons esse in terra Moab contra Jericho, supra Jordanem, in supercilio Phasga, juxta montem Phogor, a quo circa eum regio usque nunc Phasga appellatur. Moses ergo in Abarim et in monte Nebo contra Jericho ultra Jordanem moritur: quia lex et circumcisio usque ad Christum et baptismi sacramentum processit, ibique conclusa est, quia finis legis Christus. Vidit Moses terram promissionis, sed non ingressus est, quia in spiritu prævidit, et in lege prædixit Christi gratiam futuram, sed præsentem non vidit eum. Unde: Multi justi et prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt Matth. 13..'

DEU 33:1 Multiple spaces in '33.1··Hæc est benedictio.··Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in cœlum, elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filiis Isræl in Deuteronomio quod est secunda lex benedixit, ad gratiam pertinet Novi Testamenti, in quo priscæ legis mysteria reserantur, et veri Isrælitæ benedictionem, per Moysen hominem Dei prædictam, per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi benedictio datur, quia, legis umbra moriente, cœlestium donorum veritas aperitur. Prævidens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam Novi Testamenti quasi præteritam explicans, voce primitivæ Ecclesiæ lætabundus exsultat, dicens: Dominus de Sina venit,··etc. AUG., quæst. 36. Alia littera, etc., usque ad unde: Lætamini, gentes, cum populo ejus. Quia cæcitas contigit ex parte in Isræl, donec plenitudo,··etc. Rom. 11. Moyses homo.··Moyses significat legem, quæ ante mortem, id est, antequam in ipso finiretur, prædixit Ecclesiam in Christo benedicendam.'

DEU 33:2 Multiple spaces in '33.2··Dominus de Sinai venit.··Sinai interpretatur amphora mea vel mensura mea vel mandatum.··Seir pilosus vel hispidus.··Pharan ferocitas eorum vel frugifer.··Sina igitur figurat Vetus Testamentum, quia certam mensuram mandatorum juxta decalogi decretum tenens, prohibere novit, non juvare: nec spiritu dilectionis liberat, sed timore pœnæ subditos ligat. Unde: Unum quidem in monte Sina in servitutem generans,··etc. Gal. 4. Dominus ergo venit de Sina, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit, cum ibi legenti et intelligenti innotescit. Unde: Ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetis Luc. 24., discipulis exponebat, ad quorum corda venire cupiebat. De Seir ortus secundum carnem, scilicet de Judæis malitiæ et perfidiæ spineto asperrimis, novæ lucis ortu tanquam verus sol justitiæ fideles illuminavit. Unde: Nobis orietur sol justitiæ Mal. 4.. Et alibi: Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Isræl Num. 24.. Dominus,··etc. Sina interpretatur tentatio.··Dominus ergo de Sina venit, quia carnem nostram, in qua tentaretur, accepit. Et de Seir,··etc. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus Judæorum, qui gulæ desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit, et benedictionis gratiam fide junioris populi supplantatus amisit. De Seir ortus est nobis,··etc. Hunc montem longo tempore circumierunt, et in eo aliqua præcepta acceperunt. Seir, id est hispidus vel pilosus,··gentilitatem significat, quæ peccatis erat horrenda; de qua ortus est Dominus qui in fine de Ecclesia gentium Judæis prædicabit, quia reliquiæ salvæ fient. Apparuit de monte Pharan,··etc. Qui frugifer interpretatur, quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi prædicabatur Judæis. Christus ergo de Pharan apparuit; quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis ejus notitia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit; et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei charitatis ardore adhæserunt; de quibus additur: Et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.··Tabulæ scilicet, in quibus lex, quæ purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius, qui attulit legem charitatis dicens: Ignem veni mittere in terram,··etc. Luc. 12. In dextera ejus ignea lex.··Dextera, Evangelium, per quod beatitudo æterna promittitur; quæ dextera dicitur, non temporalis, sicut in lege, quæ dicitur læva. Unde: Dextera illius amplexabitur me.··In hac dextera lex ignea, id est, charitas a Spiritu sancto in electorum cordibus inflammata. Unde dicit: Plenitudo legis dilectio Rom. 13.. Et alibi: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem Joan. 13.. Hæc igneis linguis Spiritus sancti apostolis infusa, omnem legis plenitudinem tanquam digito Dei descripsit, et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo, ut lex Moysi, sed omnibus data est, adjungit: Dilexit populos.'

DEU 33:3 Multiple spaces in '33.3··Dilexit.··Unde: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat,··etc. Joan. 15.. Omnes.··Sine personæ acceptione; unde: Qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi Act. 10.. Omnes sancti.··Sanctificati scilicet in nomine ejus qui audierunt: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum,··etc. Lev. 19.. In manu.··Id est potentia, qua proteguntur. Unde: Non rapiet quisquam de manu mea,··etc. Joan. 10.. Hi per charitatem sunt unum regnum in manu Domini; unde Isaias: Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui Isa. 62.. Et qui appropinquant,··etc. Quasi: Non contristentur qui Christum in carne docentem non audierunt, quasi ab hominibus decipiantur. Per os sanctorum loquitur Christus, per pedes doctrina capitis auditur; unde: Qui vos audit, me audit,··etc. Luc. 10. Vel illi appropinquant pedibus ejus ad capiendam doctrinam, qui spirituali desiderio flagrantes, evangelicis et apostolicis Scripturis die noctuque invigilant. Sed quia hæc de Novo Testamento dicta sunt, sequitur quorum voce Moyses loquitur de veteri lege dicens: Legem præcepit nobis,··etc.'

DEU 33:4 Multiple spaces in '33.4··Hæreditatem.··Quia hæc est utilitas legis, hæreditas Abrahæ promissa: Si volueritis et audieritis, me bona terræ comedetis. Erit apud rectissimum,··etc. Jacob, ab angelo benedictus, Isræl vocatus est, id est rectus Dei;··et Judæus ad fidem conversus ab eo post resurrectionem benedictus, cui in passione prævaluit, ob justitiæ professionem rectissimus appellatur. Unde: Audi, Jacob, serve meus, et rectissime, quem elegi,··etc. Isa. 49.'

DEU 33:5 Multiple spaces in '33.5··Rex.··Christus. Ego autem constitutus sum rex ab eo, ut scilicet faciat regnum et potestatem, qui est rex et potestas prima. Cum tribubus Isræl.··De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregandæ dicuntur, quia primi apostoli, et per eos crediderunt alii.'

DEU 33:6 Multiple spaces in '33.6··Vivat Ruben.··Prædicta salute primitivæ Ecclesiæ, singulis tribubus proprias benedictiones tribuit; veros Isrælitas de utroque populo prænuntians, nunc de Christo, nunc de apostolis, nunc de primitiva, nunc de tota Ecclesia vaticinatur. Vivat Ruben.··Quasi: Licet Ruben cubile patris violaverit, et primogeniti dignitatem amiserit, vivat tamen, et agens pœnitentiam non moriatur. Filii Ruben, id est, Judæi per Ruben significati, lectum Patris violaverunt, id est Christum Filium ejus sputis immundis polluerunt: tamen ad pœnitentiam reservantur, sed pauci numero ad comparationem Ecclesiæ gentium. Ruben.··Visionis filius, quia mater ait Gen. 29.: Vidit Deus humilitatem meam. Hic est primogenitus, significans electos ex Judæis, qui Christum negando et crucifigendo mortui, prædicatione apostolorum conversi, ex fide Christi sunt vivificati: hi visionis filii, quia respectu divinæ misericordiæ salvi.'

DEU 33:7 Multiple spaces in '33.7··Hæc est Judæ.··Judas, qui interpretatur confessio,··universalem significat Ecclesiam, in qua laudis divinæ confessio et gratiarum actio. De quo mater ait: Modo confitebor Domino Gen. 29.. Hæc est vera sponsa Christi quæ virtutum monilibus adornata, non superbit, sed gratias agit, pro hac orat ut audiatur. Audi, Domine, vocem Judæ.··Regum scilicet qui de Juda, qui Christum desiderabant; et ipsius Christi, qui ait: Confitebor tibi, Pater, rex cœli et terræ,··etc. Luc. 10. Manus.··Oravit Dominum pro Juda, cui nunc Domini promittit auxilia, quasi non præsumat de viribus suis Judas, sed in illo confidat qui ait: Confidite, ego vici mundum Joan. 16.; cujus manus in cruce contra spiritales nequitias pugnaverunt, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium. Adjutor.··Ut vincat et dicat: Super excelsa mea deducet me victor Habac. 3.: ipse enim in nobis vincit, et pro victoria sua coronat nos in misericordia et miserationibus.'

DEU 33:8 Multiple spaces in '33.8··Perfectio.··Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere. Perfectio tua.··Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticæ doctrinæ assecuti sunt, tanquam veri Levitæ in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars hæreditatis meæ,··etc. Psal. 15.; secundum illud: Si quis vult venire post me, abneget se,··etc. Luc. 9. Qui perdiderit animam suam propter me,··etc. Matth. 10. Christus autem verus Levi, qui hæc omnia fecit et docuit. Ipsi Levitæ adhærent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: Quem probasti in tentatione,··etc. Ad aquas.··Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terræ promissionis contradixit. Ad aquas.··Legem significat, quæ male viventibus introitum regni cœlestis contradixit. Aquæ, populi, qui contradicentes clamaverunt: Crucifige eum. Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27.. Ad cumulum perfectionis Levi adjungit:'

DEU 33:9 Multiple spaces in '33.9··Qui dixit patri suo.··Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitæ, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriæ quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus Luc. 18.. Qui dixit patri suo et matri,··etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenæ cognationis agnoscere; sed si cursum mentis præpedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Hæc bene vaccæ innuunt, quæ sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.'

DEU 33:10 Multiple spaces in '33.10··Ponent thymiama.··Sicut Aaron stans inter mortuos et viventes pro populo deprecatus est. Ponent thymiama.··Sanctorum oratio suavissimum incensum est Domino: quo peccante populo Domini furor mitigatur, quia ab omni terrena sorde defæcata, cœlesti desiderio ignita, quasi thymiama in conspectu Dei flagrat, et quasi holocaustum ab ara pli cordis flamma devotionis in cœlum subvolat. Hoc præcipue apostolis et martyribus congruit, de quibus dicitur: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit Sap. 3..'

DEU 33:11 Multiple spaces in '33.11··Suscipe.··Quasi grata, ut remuneres. Dantur nunc singulis albæ stolæ, scilicet animarum lætitia; et in judicio secundum corpus, recepta immortalitate, fulgebunt sicut sol et tanquam scintillæ in arundineto discurrent,··exurendo scilicet vacuos et infructuosos adversarios; de quorum pœna subditur: Percute dorsa.··Quasi: videbantur sibi impune martyrum sanguinem fundere, sed quasi post dorsum pœna improvisa parabatur, id est æterna damnatio, in quam ruentes surgere non valebunt. Unde: Virga in dorso imprudentium Prov. 26..'

DEU 33:12 Multiple spaces in '33.12··Et Benjamin.··Videtur historiæ alludere, quia Benjamin patriarcha et propheta Jacob spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei, locus divino cultui mancipatus, ejus tribui custodiendus decernitur; unde addit: Quasi in thalamo tota die,··etc. Amantissimus.··Christus est amantissimus Dei Patris, qui de seipso ait: Hic est Filius meus dilectus Matth. 17.. Hic habitat in dextera Patris confidenter, cui dicitur: Sede a dextris meis Psal. 109.. Aliter: Benjamin, de filio doloris filius dextræ dictus, exprimit Paulum de persecutore apostolum et vas electionis factum: ipse enim de hac tribu fuit; dignum autem erat ut sicut Domini præcursor prophetali oraculo prædictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus, inter magna Ecclesiæ mysteria prædicaretur. In cujus mente Christus fiducialiter habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter prædicavit. De cujus anima dicitur: Quasi thalamo tota die morabitur.··Vel maritali connubio mira oblectatione perfruens, et virtutum prole fecundans, nulliusque vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens; vel in ea quasi in thalamo residens, tanquam sponsus speciosus, virgineas credentium mentes per prædicationem ejus suis jungit amplexibus. Unde: Adducentur regi virgines post eam Psal. 43.. Ipse quoque ait: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo II Cor. 11.. Divinitas quoque in humanitate Christi habitat confidenter. In thalamo morabitur,··significat quod in utero Virginis cœlesti sponso juncta est Ecclesia, quæ in fortitudine potentiæ Christi et in operibus fiducialiter requiescit. Et inter humeros illius requiscet.··Humeris onera portantur, ideo in eis robusta patientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit, quanto pro ipso durissimos labores toleravit: tanto arctius amplexus est, quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est. Unde ait: Quis nos separabit a charitate Christi?··Rom. 8.'

DEU 33:13 Multiple spaces in '33.13··Joseph quoque ait.··Joseph auctus interpretatur. Hic est Christus, qui a Judæis fratribus suis abjectus, in Ægypto hujus sæculi princeps factus est, et genus humanum a famis inopia evangelici frumenti dispensatione liberavit: qui est vere Salvator mundi. De benedictione Domini terra ejus.··Ad litteram, fertilitatem significat, quam duæ tribus ex Joseph, id est Ephraim et Manasses, habuerunt in ubertate frugum, pomorum et pastu pecorum. Hæc est Basan, fertilissima regio, unde pinguedo interpretatur. Temperie cœli, et rore fructus, et fontium et fluminum abundantia, homine delectantur, quæ in abysso significantur. Benedixisti, Domine, terram tuam,··Ecclesiam scilicet, quæ non propria virtute, sed virtutum benedictione divinitus impletur. Unde: Benedictus Deus qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cœlestibus Christo Ephes. 1.. Cœli.··Cœlum dicuntur propter unitatem fidei et doctrinæ apostoli et evangelistæ, de quibus alibi pluraliter dicitur: Cœli enarrant gloriam,··etc. Psal. 18. In ipsis enim vita et contemplatione fulgentibus tanquam in cœlo habitat Deus, intonans terrorem, pluens consolationem, et coruscans miraculis. Rore.··Cœlesti prædicatione, quæ miræ subtilitatis et gratiæ, qua contra æstum tentationis corda rigantur, et ut semper vireant virtutibus; unde: Det tibi Deus de rore cœli,··etc. Gen. 27. Abysso,··ut scilicet pinguior fiat, de fonte ascendente irrorata quasi paradisus Dei. Unde: Fons ascendebat de terra irrigans superficiem terræ Gen. 2.. A mari abundavit sensus ejus, et cogitatus illius de abysso magna. Frustra enim exterius irrigat sermo doctoris, nisi riget interius gratia conditoris. Unde subdit: De pomis collium,··etc.'

DEU 33:14 Multiple spaces in '33.14··Solis.··Christi, qui est sol justitiæ, qui ait: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum Matth. 13., quia similes ei erimus. Ac lunæ.··Ecclesiæ, quæ accipit hos fructus a sole, id est a Christo: semper igitur solem plena devotione respiciat, ne aliquando aversa lumen perdat.'

DEU 33:15 Multiple spaces in '33.15··De pomis collium æternorum.··Colles æterni fideles Veteris Testamenti qui humiles filii immobili firmitate in fide prophetarum et patriarcharum fundati unde: Mons domus Domini elevabitur super colles Isa. II quorum pomis terra Joseph benedicitur, cum Ecclesia Christi doctrina prophetiæ, exemplo virtutis, in fide fructificat. Et notandum, quia supra in pomis et rore cœli doctrina evangelica, hic in vertice antiquorum montium et pomis collium æternorum, legalis et prophetica signatur, et utrisque terra Joseph locupletatur; quia sancta Ecclesia utriusque Testamenti paginis, et novorum et veterum Patrum exemplis informatur; unde: Omnia poma, dilecte mi,··id est, nova et vetera servavi tibi Cant. 7. et: Omnis scriba doctus profert de thesauro suo nova et vetera Matth. 13.. Manichæi ergo et Judæi quia illi Vetus, isti Novum Testamentum non recipiunt in hac terra opulenta hæreditare nequeunt.'

DEU 33:16 Multiple spaces in '33.16··Et de frugibus.··Ecclesia in toto orbe justitiæ fruge fecunda et charismatum largitate, de plenitudine sui Joseph accepit; unde sequitur: Benedictio illius qui apparuit.··Totus Joseph, id est, caput et corpus benedictione plenus, sed benedictionis plenitudo præcipue in capite; unde: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam Aaron,··etc. Psal. 32. Hic privilegio gratiæ, fratribus, id est, fidelibus præeminens, septiformi spiritu tanquam verus Samson ex utero virginis Nazaræus, id est Deo consecratus, quasi septem crinibus intactis effulsit. Super caput Joseph,··Christi, qui est caput Ecclesiæ, in quo benedicuntur omnes gentes, de cujus passione et resurrectione subditur: Quasi primogeniti tauri,··etc. Quasi.··AUG., quæst. 56. Primogenitus tauri pulchritudo ejus. Non est ita legendum ut dicatur primogenitus tauri: sed cum sit primogenitus, pulchritudo ejus pulchritudo tauri est, propter cornua crucis. Christus vitulus saginatus, quem de armento patrum primogenitum regresso Filio Pater immolavit, qui die tertia suscitatus gloriosus apparuit, qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terræ, post resurrectionis gloriam de virtute passionis adjungit cornua.'

DEU 33:17 Multiple spaces in '33.17··Cornua.··Joseph comparat cornibus rhinocerotis, significans Ephraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Jeroboam de tribu Ephraim in tempore Roboam filii Salomonis. Cornua rhinocerotis.··Cornua crucis significat, de quibus ait Habacuc: Ibi abscondita est fortitudo ejus Habac. 3.. Per infirmitatem namque carnis quasi aries illusorum spinis coronatur, his cornibus hæsit, sed passionis incomparabili fortitudine unicornis exstitit mortis victor, et ejus qui habebat mortis imperium, unde: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1. Ventilabit.··Prædicatione crucis discernens paleas a frumento: verbum enim crucis pereuntibus stultitia. Gentes. Postula a me, et dabo tibi gentes,··etc. Psal. 2. De hæreditate enim veri Joseph quæ est terra inclyta hæc omnia dicuntur, de cujus cultoribus ex utroque populo congregatis, sequitur: Hæ sunt multitudines Ephraim.··Hæ duæ tribus ex Joseph, non in se, sed in parente benedicuntur. Filios significant utriusque populi, qui in Christo benedicuntur secundum illud: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Hos patriarcha Jacob Ephraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens, et primogenito minorem præferens, in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi gratia tempore minorem, sed fide majorem: ad quem Isrælitici populi gratia transivit, de cujus inæstimabili multitudine dicitur: Hæ sunt multitudines,··etc., unde: Multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum Isa. 54.. Manasses primogeniti honore privatus, et tamen benedictus, est Judaicus populus, qui ex majore sui parte pro infidelitate reprobatus, in reliquis tamen benedictionem consecutus, unde: Cæcitas contingit ex parte in Isræl,··etc. Rom. 2.'

DEU 33:18 Multiple spaces in '33.18··Et Zabulon.··Zabulon et Issachar in Galilæa passionem acceperunt, ubi Christus maxime docuit, unde apostolos elegit. Per eos ergo apostoli designantur, et eis in exitu lætitia promittitur, quia exeuntes de finibus suis populum gentium Christo subjugaverunt, et in tabernaculis pro conversione Judæorum, de quibus et ipsi electi sunt. Pro utroque ergo populo, præsens eis lætitia promittitur, et futura: quia in præsenti de conversione eorum gavisi sunt, et in cœlestibus æterna lætitia remunerati. In tabernaculis,··Judæorum, unde: Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem Gen. 9.: quia in ecclesiis de Judæis habitat latitudo minoris populi per unitatem fidei.'

DEU 33:19 Multiple spaces in '33.19··Ad montem.··Sion scilicet vel Jerusalem, vel contemplationem et virtutum altitudinem. Vocabunt.··Justitiam tantum in fide Christi esse docentes. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. In monte immolant victimas justitiæ, dum omnes qui ad Christum veniunt in quo construitur Ecclesia non ex operibus legis sed ex fide Christi justificari docent, secundum illud Justus autem ex fide vivit Habac. 1.. Sunt ergo veri Christiani victimæ justitiæ, quæ ab apostolis immolantur, dum terrena desideria mortificare docentur, ut spiritualia vivificentur; unde: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis Rom. 8.. Ibi immolabunt.··Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, quæ supra hunc montem posita est. Qui inundationem.··Hæ tribus negotiationibus vacaverunt, de transmarinis regionibus mercimonia reportantes, et thesauros absconditos, argentum, scilicet aurum vel gemmas quasi lac sugent,··id est, facile accipient. Qui inundationem maris.··Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat; unde: Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mari, et ex omni genere piscium congreganti Matth. 13.. Mare, mundus, sagena, doctrina, omne genus piscium, omnis sexus, ætas et conditio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt, quia confluentes ad doctrinam Evangelii turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt. Absconditos. Novit Dominus qui sunt ejus I Tim. 2.. Multi enim sunt vocati, pauci,··etc. Matth. 20. Arenæ, infidelium multitudo; thesauri, pretiosæ electorum animæ. Sic ergo suxerunt, ut ex auditoribus Evangelii alii quasi vasa in honorem thesauris regis transferrentur, alii quasi arenæ steriles et inutiles vacui remanerent.'

DEU 33:20 Multiple spaces in '33.20··Et Gad ait.··In benedictione Gad videtur prædicere potentiam virorum fortium vel judicium, qui de illa tribu fuerunt, sicut Jephte, et alii multi. In latitudine.··Quia omnis plenitudo benedictionis supra Christum requievit, unde suos benedixit. Gad.··Id est, accinctus, Christum significat, qui contra spirituales nequitias pugnaturus, in infirmitate carnis virtute divinitatis præcinctus apparuit, secundum illud: Indutus est Dominus fortitudinem et præcinxit se Psal. 112.. Et alibi: Dominus fortis et potens in prælio,··etc. Hic in latitudine benedictus est, quia non in solis Judæis, sed in omnibus gentibus amplissimum regnum accepit. Inde Prophetia ait: A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.··Sed quia per humilitatem passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte ejus subjungit: Quasi leo requievit. Potestatem habeo ponendi animam meam Joan. 10.. Potestas mortis, non necessitas exprimitur; unde: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam.··Ibid. Quasi leo fremuit.··Quidquid enim dixit, potenter implevit. Cepitque brachium et verticem.··Cum resurgens a mortuis fortitudinem inimicorum sibi subjugavit. Cepit quoque verticem, id est, mundani imperii sublimitatem ad suscipiendam fidem inclinavit; unde: Et adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei Psal. 71.. Sequitur de novo statu regni ejus.'

DEU 33:21 Multiple spaces in '33.21··Et vidit principatum suum, quod in parte sua.··Subjectis sibi regnis et gentibus, potentia ejus apparuit, non armorum terrore, sed virtute doctrinæ. Repositus.··Occultus, dum scribit leges suas in cordibus fidelium; unde ait: Vos unctionem habetis a sancto, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; unctio ejus docet vos de omnibus Joan. 2.. Vel, Repositus,··quia in lege et prophetis in figuris latebat, et docebat absconditus, quæ manifeste in Evangelio declaravit; unde: Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis Luc. 24.. Qui fuit cum principibus populi.··Adjutor, unde: Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis Marc. 16., quia ait: Sine me nihil potestis facere Joan. 15.. Fecit justitias.··Id est justificans in se credentes, et tandem secundum merita judicabit cum Isræl, id est cum populo suo ad visionem Dei electo. Justitias.··Justificationes credentium. Ipse enim justificat impium ex fide. Neque enim ex operibus legis justificabitur omnis caro.'

DEU 33:22 Multiple spaces in '33.22··Dan quoque.··Alii per Dan Antichristum signari putant, quem de hac tribu nasciturum æstimant: ipse est catulus leonis, id est diaboli, qui largiter fluet de Basan, quia plenus confusione; Basan quippe confusio, vel pinguedo, vel bruchus interpretatur. Dan quoque judicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait: In judicium ego in hunc mundum veni Joan. 9.. Catulus leonis propter fortitudinem, et quia parvulus fieri dignatus est; sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam, quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1.. De ipso dicitur: Vicit leo de tribu Juda,··etc. Apoc. 5. Ignominiam quidem crucis a Judæis sustinuit, putantibus nomen ejus per mortem deleri: sed qui per infirmitatem ejus carnis, in passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit; unde Apostolus: Et si crucifixus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei II Cor. 13.. Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit; unde Isaias: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientis Isa. 2.. Dan catulus leonis.··Hoc propter Samsonem dicit, qui de tribu Dan fuit, et quasi leo fortis, cujus possessio usque Basan. Antichristus vero fluet largiter de Basan, quia satiabitur pinguedine luxuriæ et omnium vitiorum. Mare et meridiem possidebit.··Quia possessio ejus ab australi parte in occidentem usque ad mare Tyrrhenum pertingit. Mare et meridiem possidebit.··Per apostolos enim ex Judæis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentale quod hic intelligitur Judæi figurantur, qui umbræ et exemplari deserviunt, nec habent lucem scientiæ et veritatis, et quia eis sol justitiæ occubuit, perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem apostoli possederunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subjecerunt, ut qui fuerunt aliquando tenebræ, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta, quæ, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur, et cubans cum sponso in meridie, revelata facie gloriam Domini contemplatur.'

DEU 33:24 Multiple spaces in '33.24··Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis.··Aser beatus, Christus scilicet nostræ beatitudinis spes, cujus primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur: Credite in lucem, filii ut lucis sitis Joan. 12.. Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judæa elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia digni essent pro nomine Jesu contumeliam pati.··Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit, tingat in oleo pedem,··etc. Et tingat in oleo pedem suum.··Christus caput nostrum ascendens in cœlum, apostolos, scilicet pedes suos mundum prædicando circumituros in terra adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque præbuit calceamenti munimentum de quo subditur: Ferrum et æs cal.··GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5. Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum.'

DEU 33:25 Multiple spaces in '33.25··Sicut dies juventutis.··Significat hanc tribum prosperitate et deliciis abundasse usque ad senectutem captivitatis. Sicut.··Promittitur Ecclesiæ cruda viridisque senectus: ut sicut fortiter in principio omnes impetus evicit, ita eminente fine Antichristi furorem evincat, unde: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Et alibi: Senectus mea in misericordia uberi Psalmus 91..'

DEU 33:26 Multiple spaces in '33.26··Non est Deus.··Supradicta admirans in laude Christi, qui hæc omnia fecit lætabundus erumpit. Ascensor cœli.··Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum Cant. 1.. Nubes.··Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in cœlum misit ad prædicandum; unde: Vocem dederunt nubes Psal. 76., quæ scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: Bonum certamen certavi, cursum consummavi II Tim. 4..'

DEU 33:27 Multiple spaces in '33.27··Habitaculum ejus sursum,··etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia.··Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia.··Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus.··Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23..'

DEU 33:28 Multiple spaces in '33.28··Oculus Jacob.··Qui hic vitiis supplantandis desudabat, ibi se levissimo mentis intuitu gloriam Christi, qui propter nos terram veræ carnis accepit, indesinenter contemplabitur: ut cujus hic corpore et sanguine per sacramentum frumenti et vini pascebatur, ibi divinitatis ejus perpetua visione saginetur, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua Psal. 16.. Et alibi: Manifestabo ei meipsum Joan. 14.. Tunc Jacob in perfectum Isræl conversus, facie ad faciem Deum videbit, tam larga, tam subtili, tam delectabili Dei cognitione, quasi levissimo rore repletus, ut prædicatorum scientia qua in præsenti instruimur caligare videatur; unde: Sive scientia destruetur I Cor. 13.. Et alibi: Tenebrosa aqua in nubibus æris, præ fulgorem in conspectu ejus Psal. 17., ad quam cum perventum fuerit, omnis hæc doctrina cessabit, et erunt omnes docibiles Dei Joan. 6.; unde merito adjungit: Beatus es, Isræl,··etc Cælique caligabunt,··quasi tam abundanter terræ fecundandæ ros infundetur, ut hominum tenebrescat obtuitus. In quo significatur, quia Judæi cum terrenam opulentiam ultra modum diligerent, caligaverunt, et Christum cognoscere non potuerunt; unde: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum,··etc.'

DEU 33:29 Multiple spaces in '33.29··Quis similis tui, popule?··Quasi, ideo beatus, ideo tibi similis nullus, quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Et gladius gloriæ.··In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens, quando sanguinem servorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur, ideo gladius gloriæ Isræl dicitur. Christus ergo quasi scutum protegit præliantem, et quasi gladius gloriæ ulciscetur triumphantem. Ad eum quasi ad caput, in fine vaticinii refertur gloria corporis, cum dicitur: Negabunt.··Abominabuntur et odient, sicut Balac, qui rogavit Balaam, ut Isrælitas maledicendo repelleret. Calcabis.··Subjiciendo eos Ecclesiæ, quam abominantur et persequuntur. Notandum undecim tantum esse benedictiones. Simeon namque in his benedictionibus non reperitur, in quo Judas ab apostolis excluditur, undecim tantum remanentibus. Inde quoque undecim mansionibus filii Isræl de Horeb pervenerunt ad locum in quo Deuteronomium acceperunt.'

DEU 34:1 Multiple spaces in '34.1··Ascendit ergo.··Tam Moyses quam cæteri patres Veteris Testamenti per spiritum in altitudinem contemplationis levati, prævidere potuerunt gratiam Novi Testamenti, quæ in Christo data est, et virtutum collatione et cœlestis regni perceptione: sed eam in carne exspectare non potuerunt, in fide autem et spe mortui sunt, ad inferos deducti, ubi exspectabant Redemptoris adventum, qui per sanguinem suæ redemptionis inde eos liberaret. Ostenditque ei.··Terram promissionis vidit Moyses, nec intravit, quia lex adventum Christi et doctrinam Evangelii verbis et figuris præsignavit, sed neminem ad perfectum duxit.'

DEU 34:2 Multiple spaces in '34.2··Omnem terram.··Partem omnis terræ, quam ex altissimo monte potuit videre. Vel omnem terram ostendit ei in spiritu.'

DEU 34:5 Multiple spaces in '34.5··Mortuusque est ibi,··etc. Nulli electorum parcit, et minima quoque peccata ulciscitur Deus etiam in amicis; unde: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus,··et addidit: Propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.··Lege scilicet finita, quæ servivit Domino in tempore suo, urbs destructa et altare, nusquam sacrificia, nusquam libamina, nusquam sacerdos vel pontifex.'

DEU 34:6 Multiple spaces in '34.6··In valle.··In monte mortuus est, in valle sepultus est, quia lex tempore suo gloriosa fuit: sed comparata Evangelio abscondita videtur et humilis; unde: Dedi eis præcepta non bona. Et non cognovit homo.··Judæi autumant hoc factum, ne Judæi semper ad idololatriam proni mortuum colerent tanquam Deum; sed secundum allegoriam tempus et modum finiendi legis in sola Dei præscientia significat esse abscondita, nec profunditatem sapientiæ Dei, vel secretum consilii alicui patere, quia incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viæ ejus.'

DEU 34:7 Multiple spaces in '34.7··Moyses centum et viginti annorum.··Si ab uno per naturalem ordinem usque ad quindecim singulorum numerorum summas conjunxeris, unum scilicet et duo et tria, et deinceps, centum et viginti fiunt. Quindenarius vero ex septem et octo conficitur, septem ad sabbatum refertur, octo ad circumcisionem, quia octava die circumcidebatur puer. Si vero ad Novum Testamentum respicias, habes septem dona Spiritus sancti, et in octavo resurrectionem Christi, centum et viginti ergo eos significant qui vel in Veteri Testamento Legis et Evangelii præcepta implere student. Moyses centum et viginti annorum.··Hoc significat tam eum quam cæteros patres Veteris Testamenti post perfectionem mandatorum Dei, quæ est in duobus præceptis charitatis, per gratiam Christi et sanguinis redemptionem, æternæ quieti et futuræ vitæ aptos esse; quorum oculus non caligavit,··piæ scilicet intentionis intuitus nubilo non fuit obscuratus, nec dentes malitiæ moti,··quia non est perturbatus tempestate vitiorum, ordo discretionis eorum centum et viginti sunt anni legislatoris quo numero confirmata est altitudo Salomonici templi. Primitiva quoque Ecclesia post passionem et resurrectionem, Dominique ascensionem hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam significant quæ nunc geritur in sabbato animarum et perficietur in resurrectione corporum. In trigonum quoque quindenarius ductus, id est cum partibus suis adnumeratus, efficit centum et viginti. Apte ergo centenario et vicenario electorum beatitudo in futura vita signatur, et tertium domus Dei cœnaculum consummatur, quia post fidelium labores, post requiem animarum plena Ecclesiæ felicitas in resurrectionis gloria complebitur.'

DEU 34:8 Multiple spaces in '34.8··Fleveruntque.··Quia regnavit mors etiam in eos qui non peccaverunt ab Adam usque ad Moysen: ideo lacrymæ prosequuntur ad inferos descendentem. HIERON., epist. ad Paulam. Non mirum si Moysi et Aaron, etc., usque ad sed intrinsecus esse, id est voluntati Domini ministrare. Et completi.··Hinc videtur orta consuetudo, ut fidelibus mortuis triginta diebus pietatis officia persolvantur.'

DEU 34:9 Multiple spaces in '34.9··Posuit super eum.··In Scripturis suis testimonium ei perhibuit dicens: Prophetam Deus suscitabit,··etc. Deut. 18., unde: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi Joan. 5..'

DEU 34:10 Multiple spaces in '34.10··Et non surrexit,··etc. Hoc ut fertur Esdras de suo adjecit, qui bibliothecam a Chaldæis exustam divino sensu reparavit, et litteras quibus Judæi nunc utuntur invenit, unde et velox scriba appellatus est. Et non surrexit propheta.··Quia Moyses omnibus prophetis Veteris Testamenti præstantior: unde Judæi arroganter dicunt: Nos Moysi discipuli sumus Joan. 9.. Sed postquam Dominus prophetarum incarnatus venit in mundum, omnis illa prior dignitas et umbra futurorum cessavit: quia lex et figura per Mosen data est: gratia et veritas per Jesum Christum, qui est finis legis ad justitiam omni credenti Hebr. X; Joan. I; Rom. 10.. Et sepelivit eum in valle.··Scilicet Dominus. Et per hoc significatur quod amoto impedimento naturæ per Christum anima munda separata ascendit ad Deum: et corpus quod sepelitur in terra remanet usque ad judicium. Ecclesiastes 12: Donec pulvis revertatur in pulverem unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Quem reditum prosperum nobis concedat, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.'

JOS 1:1 Multiple spaces in '1.1··Præfatio Hebraice JEHOSUA PROTHEMATA IN LIBRUM JOSUEHIERON., Div. Biblioth., tom. 8, col. 461. Tandem finito Pentateucho Moysi, velut grandi fœnore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittimus, etc. ADAMANTIUS, hom. 1 in Josue. Donavit Deus nomen quod est super omne nomen Jesu Christo: hoc autem est Jesus.··Ideo in nomine Jesu omne genu flectitur, cœlestium, terrestrium et infernorum.··Et quia hoc est nomen super omne nomen, idcirco nullis retro generationibus nominatum est. In Genesi justos multos legimus, et nullus eorum nominatus est Jesus. In Exodo hoc primum invenio Exod. 17., etc., usque ad dum peccamus, et regnant in nobis vitia passionum, quamvis relictis idolis ab Ægypto exisse videamur, opprobrium tamen Ægypti non est ablatum a nobis. Si vero secundo fueris circumcisus, abscideris a te omne vitium, iræ, superbiæ, invidiæ, libidinis et hujusmodi, abstergentur opprobria Ægypti, et translatus in terram promissionis, cœlestem hæreditatem accipies per Jesum Christum Dominum nostrum.'

JOS 1:2 Multiple spaces in '1.2··Moses servus ADAMANT., hom. 2 in Josue. Moses famulus meus mortuus est.··Adverte quomodo regnat Jesus, etc., usque ad spiritualis Moses est qui vivit in spiritu. Surge et transi,··etc. Nunc ergo exsurgens, transi Jordanem istum, etc. Vide quomodo minister fuerit Mosi Jesus Filius Dei. Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege Gal. 4., quia factus sub lege Mosi, factus est minister Mosi. Et factus est Christi minister circumcisionis ad confirmandas promissiones Patrum.'

JOS 1:3 Multiple spaces in '1.3··Omnem locum,··etc. Orig., hom. 2 in Jos. Littera legis humi posita est, et deorsum jacet, etc., usque ad ut non solum efficiaris hæres Dei, sed cohæres Christi.'

JOS 1:4 Multiple spaces in '1.4··A deserto et Libano,··etc. ORIG., ibid. Eremum et Antilibanum. Non dixit Libanum,··sed Antilibanum,··etc., usque ad Ecclesia ex gentibus congregata per Jesum Christum. AUG., quæst. 1 in Josue, tom. 3. Ex hoc testimonio et aliis probatur Moses defunctus, ut Dei famulus et Deo placens, quamvis in eo illa vindicta completa sit, ne terram promissionis intraret. Ex quo datur intelligi Deum etiam in bonis servis suis aliqua corporaliter vel temporaliter vindicare, et tamen eos inter vasa honesta et utilia habere. Præcepitque Josue.··AUG., quæst. 2. Quæritur quomodo hoc præcepit, postquam Dominus exhortatus est eum, etc., usque ad dispositio ejus Jethro suggerente divinitus mutatur. Rubenitis quoque.··ADAMAN., hom. 3 in Josue. Consideremus quam formam teneant duæ et semis tribus, etc., usque ad qui terram fluentem lac et mel in amaritudine malitiæ detinent.'

JOS 2:1 Multiple spaces in '2.1··Misit ergo,··etc. BEDA in Josue. Jericho civitas mundus est, ad quem Dominus Christus ad perscrutandos mores hominum duo Testamenta direxit. Nam in eo ut credentium fidem aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, ante adventum judicii sui, quasi exploratores duos, Legem et Evangelium destinavit. ADAM., hom. 3. Mittuntur a Jesu exploratores in Jericho, etc., usque ad si in misericordia Domini sui intellexerit bonitatem.'

JOS 2:16 Multiple spaces in '2.16··Ad montana conscendite,··etc. ADAM., hom. 3. Dat sapiens meretrix consilium mysticum et cœleste, etc., usque ad quæ aliquando meretrix erat, mundata est in aqua et Spiritu sancto et in sanguine Christi.'

JOS 3:3 Multiple spaces in '3.3··Cum videritis arcam testimonii Dei nostri, et sacerdotes, et Levitas portantes eam,··etc. AUG., quæst, 3 in Josue. Longe jussum est arcam præcedere, etc., usque ad nube subtracta, tanquam velamine ablato. Præcedite populum.··ORIG., hom. 4. Per sacerdotes deducitur populus, et iter agit ad terram repromissionis magisterio sacerdotum. Et infra:··Ipsi enim sunt qui edocent populum exire de Ægypto, de erroribus scilicet mundi, et transire per eremum vastam, id est, tentationum genera diversa transcurrere.'

JOS 3:7 Multiple spaces in '3.7··Hodie incipiam exaltare te,··etc. ID., ubi supra. Multa prodigia in eremo gesta sunt, et nusquam dicitur exaltatus Jesus. Ubi vero transitur Jordanes, dicitur ad eum: Hodie incipiam exaltare te,··etc. Exaltatio enim Jesu in conspectu populi a baptismo sumit exordium. Qui enim baptizantur, in morte ipsius baptizantur, cujus mors in crucis exaltatione completur. Merito ergo cuique fidelium tunc primum Jesus exaltatur, cum ad mysterium baptismi pervenit. Unde: Exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen,··etc.'

JOS 3:9 Multiple spaces in '3.9··Domini Dei vestri,··etc. ADAM., hom. 4 in Jos. Peccatori omnis creatura hostis est, etc., usque ad: qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes,··etc.'

JOS 3:10 Multiple spaces in '3.10··Chananæus,··possidens, vel possessio, vel negotiatores, vel motabilis. Hethæus,··formidans sive stupens. Hevæus,··lapides colligens. Pherezæus,··separans, sive disseminans. Gergesæus,··colonum applica, vel colonum ejiciens, sive advena appropinquans. Amorrhæus,··amarus vel loquens. Jebusæus,··calcantes, vel præsepe eorum.'

JOS 3:15 Multiple spaces in '3.15··Messis impleverat.··LXX: Sicut in diebus messis tritici.··Hoc incredibile videtur regionibus nostris, ibi autem sicut perhibent qui noverunt in initio veris est messis tritici: tunc autem ille fluvius redundat et impletur amplius quam per hiemem.'

JOS 3:16 Multiple spaces in '3.16··Steterunt aquæ descendentes,··etc. ADAM., hom. 4. Non absque mysterii ratione arbitror scriptum, etc., usque ad et unus Spiritus quo omnes purificantur in baptismo, et unus Deus Pater omnium.'

JOS 4:7 Multiple spaces in '4.7··In æternum.··AUG. Quomodo in æternum, cum cœlum et terra transeant? An quoniam æternum aliquid significat, cum ipsi æterni esse non possint? Quamvis possit quod in Græco est Latine dici usque in sæculum.'

JOS 4:10 Multiple spaces in '4.10··Festinavitque populus et transiit,··etc. ADAM., hom. 2. Qui mare Rubrum transierunt, baptizati sunt in Moyse, etc., usque ad cum jam non sit qui exterreat filios Isræl.'

JOS 4:14 Multiple spaces in '4.14··In die illo,··etc. Semper exaltatus est Jesus apud Patrem; sed opus est ut in conspectu nostro exaltet illum Deus, id est, ut altitudinem divinitatis ejus cognoscamus. Hoc autem fit, si Jordanem transierimus, et variis sacramentorum munimentis ad futura bella armemur.'

JOS 4:16 Multiple spaces in '4.16··Præcipe sacerdotibus.··AUG., in Josue. Manda sacerdotibus portantibus arcam testamenti, etc., usque ad quia in rei venturæ testimonium datum fuit Vetus Testamentum. Populus autem.··ADAMANT., hom. 2. Non sine causa signatur quando veniunt ad Jordanem, etc., usque ad ut multas perfectiones ad unum diem pendere significent Duodecim quoque,··scilicet mysterium agni in Ægypto præceptum est, quia eodem die quo errores mundi fugimus, terram promissionis ingredimur. Tota enim vita præsens una dies est: hodie ergo, id est, dum vivimus, ad perfectionem festinemus, nec in crastinum differamus. Duodecim quoque.··ISID. Transeuntes filii Isræl Jordanem sustulerunt de medio fluminis duodecim lapides quos pro testimonio posuerunt in loco secundæ circumcisionis, ad signandum nobis, ut dum de lavacro consurgimus, apostolicæ vitæ exempla firmissima nobiscum portare debeamus, quorum semper testimonium ad imitamenta virtutum intueamur.'

JOS 5:2 Multiple spaces in '5.2··Circumcide secundo Isræl.··AUG., quæst. 6. in Job. Quæritur cur dixerit, Iterum,··etc., usque ad aut ab aliquibus hæreticis ab Isrælitarum societate segregatis? Fac tibi cultros lapideos,··etc. ISID. in Job. Dicant Judæi quomodo potest quis secundo circumcidi circumcisione carnali? etc., usque ad quia per unum membrum macula in omne corpus diffunditur.'

JOS 5:5 Multiple spaces in '5.5··Populus autem.··ADAM., hom. 6. Qui non obedientes fuerant mandatis Domini, incircumcisi dicuntur. Ex quo intelligitur illos appellari incircumcisos qui non obediunt mandatis Dei; quia vero omnem animam diligit Deus, misit Jesum Filium Dei, qui et dignos et indignos circumcideret, non filium Nave, qui non vere et perfecte circumcidit populum, sed Jesum Filium Dei, qui vere corpus et animam purgavit ab omni inquinamento peccati.'

JOS 5:8 Multiple spaces in '5.8··Postquam autem.··Circumcisi vero filii Isræl requieverunt in eodem loco, sedentes in castris, usque dum sanarentur. Non sufficit circumcidi; necesse est post circumcisionem sanari, et cicatricem in vulnere obduci. Circumcidi ergo per Jesum est vitia et consuetudines pravas, et pessima instituta deponere, et quidquid ab honestatis regula discordat abscindere. Sed hoc facientes, quadam difficultate constringimur, cum quodam dolore animi consuetudinis culpam novella institutione vitamus: hoc ergo tempore velut in dolore circumcisionis nostræ dicimur residere, usquequo cicatrice obducta sanemur, id est nova instituta absque difficultate impleamus, et in usum vertatur quod prius insolitum et difficile videbatur; et tunc merito dicitur nobis: Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobisEt fecerunt.··Postquam ablatum est opprobrium Ægypti, fecerunt filii Isræl pascha quarta decima die mensis. Nec enim ante circumcisionem, nec post, antequam sanarentur, poterant carnes agni comedere: vides ergo quia nemo immundus facit pascha, nemo incircumcisus. Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festum celebremus diem, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cr. 16.. Et fecerunt.··ISID. in Jos. Post Evangelii circumcisionem, statim in loco revelationis pascha celebratur, et Agnus immolatur, qui tollit peccata mundi; et deficiente manna typicæ legis, primum comedit populus panem corporis Christi, quem incorrupta repromissionis terra, id est virgo Maria, protulit, cujus granum in terra cadens fructum plurimum attulit. Nota ordinem: postquam Jesu Christo duce, per lavacri fluenta transimus, et per fidem spirituali circumcisione signamur, tunc demum pascha celebramus, id est immolatum Christum credimus pro salute mundi, et credentes statim pane Dominici corporis pascimur.'

JOS 5:11 Multiple spaces in '5.11··Et comederunt,··etc. ADAM., hom. 6. Quando vero exiit populus de terra Ægypti, etc., usque ad Quomodo enim putatur meliore cibo cessante deteriorem successisse. JUSTIN., Dialog. Deus in principio, ante omnes creaturas, ex seipso genuit potentiam quamdam rationalem, quæ et Gloria Domini vocatur, interdum etiam Filius Sapientia, Angelus, Sermo, Deus, Dominus. Aliquando etiam Magistrum militiæ se dicit, quando humana specie apparuit Jesu Nave filio. Et vidit virum.··ADAM., hom. 6 in Josue. Factum est cum esset Jesus in Jericho, etc., usque ad qui accepto regno regressus est.'

JOS 5:15 Multiple spaces in '5.15··Cecidit Josue pronus,··etc. Quæri potest utrum angelo se prostraverit, eumque Dominum dixerit, an potius quia intellexit Deum esse, intelligens a quo missus fuerit, ipsum Dominum dixerit, eique se prostraverit. ORIG., hom. 6 in Josue. In Jericho est Jesus, etc., usque ad continuo libenter adhæret nobis et assistit Deus.'

JOS 6:1 Multiple spaces in '6.1··Jericho autem,··etc. ISID., in Jos., cap. 7. Jericho luna interpetratur, etc., usque ad id est, extra Ecclesiam nemo salvatur.'

JOS 6:8 Multiple spaces in '6.8··Cumque Josue.··ADAMAN., hom. 5 in Jos. Jericho tubis sacerdotum subruitur, etc., usque ad et philosophorum dogmata.'

JOS 6:17 Multiple spaces in '6.17··Sitque civitas ADAM., hom. 7. Custodite vos ab anathemate, etc., usque ad et populum Dei vinci faciunt.'

JOS 6:20 Multiple spaces in '6.20··Igitur.··ID. Omnis populus dicitur ululasse ululatu magno, etc., usque ad homines sæculi nitebantur. Et clangentibus.··Unusquisque nostrum debet hæc in semetipso complere. Habes in te Jesum ducem per fidem. Fac tibi tubas ductiles ex Scripturis sanctis, inde duc sensus, inde sermones; ideo enim tubæ ductiles dicuntur. In ipsis cane, id est in psalmis, in hymnis, in canticis spiritualibus. Si in talibus cecineris tubis, et septies arcam testamenti circumtuleris, id est si legis mystica præcepta ab Evangelicis non separes tubis, sic etiam jubilationis consensum de temetipso exigas, id est si cogitationum et sensuum tuorum populus concordem semper et consonam proferat vocem; et si non aliquando verum dicas, aliquando adulando mentiaris, si non modo blandus remissionem, modo truculentus iracundia; et si non intra te caro concupiscat adversus spiritum et spiritus adversus carnem, vocem jubilationis emitte, quia tibi victus est mundus. Hinc Paulus dicebat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo Gal. 5.. Muri illico.··In adventu Jesu muri Jericho subversi sunt, in adventu Christi vincitur mundus. Unde Paulus: Quod erat contrarium nobis, tulit de medio, affigens illud cruci, et exuens principatus et potestates traduxit libere triumphans eos in ligno crucis Col. 2. Ex his verbis intelligo quod videntes pugnam Jesu, cœlestes virtutes, principatus et potestates, alligatum fortem, et vasa ejus diripi, increpuerunt cœlestibus tubis, quia, alligato principe mundi, victus est mundus, et vocem jubilationis, in triumpho Christi, cœlestis exercitus dedit Matth. 12.. Vere ergo liberatus est populus gentium qui hanc jubilationem novit, et mysteria agnoscit et credit.'

JOS 6:23 Multiple spaces in '6.23··Ingressique juvenes eduxerunt ADAM. Rahab meretricem, et omnem domum patris ejus vivificavit Jesus,··etc., usque ad et qui erant primi facti sunt novissimi.'

JOS 7:1 Multiple spaces in '7.1··Iratusque est Dominus,··etc. ADAM., hom. 7. Non otiose transcurrendum est, etc., usque ad quam mecum ire in gehennam. AUG., quæst. 8 in Josue. Quæri solet quomodo juste pro peccatis alterius in alios vindicetur, etc., usque ad quod in suo judicio facit ipse, quo potestas humana non aspirat.'

JOS 7:21 Multiple spaces in '7.21··Regulamque.··ADAM., hom. 7. Furatus est autem linguam auream, etc., usque ad quod furanti exstitit causa peccati. Regulamque.··LXX: Linguam,··hæreticorum scilicet dogmata, vel superstitiosa sæcularium litterarum studia. Hæc enim est lingua aurea, luculento sermone aptata. Hanc furati sunt hæretici de Jericho, quasi auream regulam, qui philosophorum sectam conati sunt inducere in Ecclesiam: quorum anathemate multi perduntur, et quasi acervo lapidum multitudine peccatorum exstinguuntur: quorum ductor diabolus, qui per illorum impietatem fidelium quosdam vicerat, rursus superatus vincitur, et a populo Dei suspensus, crucis virtute necatur. ISID., in Jos. Jericho mundum significat: de anathemate ejus in tabernaculo suo abscondit, qui sæculares mores Ecclesiæ secretis inserit; qui sub cultu Dei manens, solemnitates sæculi vel spectacula diligit; qui sortilegos aruspices et augures inquirit, vel cætera facit quæ in Jericho, id est in sæculo habebantur. Lapidavitque eum.··AUG., quæst. in Jos. Quæritur eum Dominus eum qui furtum fecerat, etc., usque ad peccato suo secum consumptis mori.'

JOS 8:1 Multiple spaces in '8.1··Dixit autem Dominus,··etc. ADAM., hom. 8. Primo propter peccata victi sumus, etc. usque ad qui sequuntur Jesum, ab onere legis. AUG., quæst. 10 in Jos. Cum quis justum bellum susceperit, etc., usque ad non tam auctor belli quam minister judicandus est. ID., quæst. 11. Quærendum est utrum omnis fallendi voluntas pro mendacio putanda sit, et si ita est, utrum possit esse justum mendacium, quo ille fallitur qui dignus est falli. Et si non hoc quidem justum reperitur, restat ut secundum aliquam significationem hoc quod de insidiis factum est, ad veritatem referatur.'

JOS 8:15 Multiple spaces in '8.15··Et fugientes.··ADAM., ibid. Quid, putas, Jesus fugiens significet? etc., usque ad qui fugiunt fornicationem, dolum, mendacium et hujusmodi.'

JOS 8:24 Multiple spaces in '8.24··Igitur omnibus interfectis.··ADAM., ibid.. Percusserunt eos in ore gladii, etc., usque ad pro palma victoriæ et virtutis merito coronari?'

JOS 8:29 Multiple spaces in '8.29··Regem.··ID., homil. 8. Rex Hai in ligno gemino suspenditur, etc., usque ad de diabolo autem ait: Novissimus inimicus destruetur mors,··etc. I Cor. 15. ID. LXX: In gemino ligno,··hoc est lignum scientiæ boni et mali, etc., usque ad Ipse est novissimus Adam in spiritu vivificante.'

JOS 8:30 Multiple spaces in '8.30··Tunc ædificavit,··etc. ADAM., hom. 9. Ædificavit Jesus altare Domino Deo Isræl, etc., usque ad qui ad altaris constructionem digni sunt.'

JOS 8:33 Multiple spaces in '8.33··Omnis autem.··ORIG., hom. 9. Et omnis Isræl et presbyteri, etc., usque ad implendo scilicet opere quæ scripta sunt in lege. Ut advena.··ID., ibid. Sed et proselytus et indigena simul, etc., usque ad et pœnas peccatoribus constitutas, caveant incurrere eas. Post hæc legit.··ADAM., ibid. Refertur, etc., usque ad: ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis II Cor. 2..'

JOS 8:35 Multiple spaces in '8.35··Nihil ex his.··ID. Non erat sermo ex his quæ mandavit Moses, etc., usque ad vel qui jam sociari fidelibus student.'

JOS 9:1 Multiple spaces in '9.1··Congregati,··etc. ADAM., hom. 9 in Jos. Ex his quæ gesta sunt, etc., usque ad conteretur Satanas sub pedibus servorum ejus Rom. 16..'

JOS 9:3 Multiple spaces in '9.3··At hi qui,··etc. ID., hom. 10. In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 14., etc. usque ad libertatem pristinam revocantis verba non audias, fias peccati servus in æternum.'

JOS 9:19 Multiple spaces in '9.19··Juravimus.··AUG., quæst. 13 in Jos. Quæritur quomodo jurationem hanc servandam crediderunt Hebræi Gabaonitis, etc., usque ad si quod ira perturbatus juraverat, non fecisset, quam si perfecisset. ISID. in Jos. Gabaonitæ significant eos qui credunt, et erga servos Dei devoti vel Ecclesiæ cultum videntur habere, nihil tamen emendationis vel devotionis vel innovationis habent in moribus, tales tantummodo quoddam signum salutis intra Ecclesiam temporaliter præferunt. Inter spirituales autem, id est inter sanctos Dei, regnum æternum vel libertatem non consequuntur.'

JOS 10:4 Multiple spaces in '10.4··Ascendite ad.··ORIG., hom. 11 in Josue. Cum se anima verbo Dei sociat, etc., usque ad et discutit adventum noctis. Congregati igitur,··etc. AUG., quæst. 15 in Jos. Quæritur quomodo rex Hierusalem, etc., usque ad et tamen universa terra illa originaliter terra Chanaan vocatur.'

JOS 10:7 Multiple spaces in '10.7··Ascenditque Josue,··etc. AUG. quæst. 14. Cum obsessi Gabaonitæ a regibus Amorrhæorum misissent ad Jesum, etc., usque ad et hanc eorum fidem quodammodo remuneravit. Fugerant enim quinque reges,··etc. ADAM., hom 11 in Josue. Quid est quod dicit, etc., usque ad hoc est enim Hierusalem aliquando fuisse sub rege Adonisedec, vel alias civitates sub aliis. ADAM., ibid. Jesus interficit inimicos non credulitatem docens, etc., usque ad solus in te regnet Jesus Christus.'

JOS 10:19 Multiple spaces in '10.19··Vos autem nolite stare.··ADAM., hom. 12. Bella Jesu et regum atque hostium strages, etc., usque ad: quia Dominus Deus tradidit vobis omnes inimicos in manus.··ADAM., hom. 13. Omnia hæc in figura contingebant illis. Scripta sunt autem propter nos, etc., usque ad in hæreditatem terræ sanctæ in parte Isrælitica exstinctis hostibus nostris Ephes. 2..'

JOS 11:1 Multiple spaces in '11.1··Quæ cum audisset Jabin,··etc. ADAMANT., hom. 24 in Jos. Has scripturas ante adventum Christi cum legeret Isræl secundum carnem etc., usque ad ut expugnent nos, qui sequimur Jesum Salvatorem nostrum, sed Dominus ait: Ne verearis a facie eorum,··etc.'

JOS 11:11 Multiple spaces in '11.11··Cras enim eadem hora.··ADAMAN., hom. 14 in Jos. Video quod hodie omnes illos non possumus opprimere, nec cunctos interficere: in crastino perimentur, id est post consummationem mundi, cum dicetur eis: Ite in ignem æternum quem præparavit Deus diabolo et angelis ejus Matth. 25.. Tunc enim si vicerimus sequentes Jesum ducem, percipiemus regnum quod præparavit Deus sanctis suis per Jesum Christum. ID., hom. 15. Nisi hæc bella figuram spiritualium gererent, etc., usque ad fecit ergo Jesus sicut præceperat ei Dominus. ORIG. Hoc ergo secundum mandatum Dei Jesus implevit, etc., usque ad quæ est Christus, et ipso jubente jugulandæ, ut nihil in nobis resideat quod respiret.'

JOS 11:12 Multiple spaces in '11.12··Et omnes,··etc. ADAM. In omnibus nobis regnavit peccatum et fuit in omnibus, etc., usque ad nec imples præceptum quod dedit Dominus Jesus. Sicut præceperat ei Moses,··etc. Hic est sermo legis secundum illud: Habent Mosen et prophetas, audiant illos Luc. 16.. Lex ergo præcepit nobis omnes reges peccati interficere, qui nos provocant ad peccatum. Sic fecit Jesus, nec quidquam transgressus est. Ipse est enim qui perimit vitia in nobis et regna peccati. Ipse etiam Christus omnia quæ præcepit Moses in lege fecit, unde: Misit Deus Filium suum factum ex muliere Gal. 4., etc. Omnia enim, quæ lex mandavit, implevit, ut nos redimeret a maledicto legis, qui ait: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5..'

JOS 11:15 Multiple spaces in '11.15··Sicut præceperat Dominus Mosi servo suo, ita præcepit Moses.··AUG., quæst. 16 in Jos. Non putanda est crudelitas, quod nullum vivum in civitatibus sibi traditis dimisit Jesus, quia Deus hæc jusserat. Qui autem hic existimant ipsum Deum fuisse crudelem, et ideo Veteris Testamenti verum Deum fuisse auctorem credere nolunt, tam per verse de operibus Dei quam de peccatis hominum judicant, nescientes quo quisque dignus sit, et magnum putantes malum, cum casuri dejiciuntur et nortales moriuntur.'

JOS 11:19 Multiple spaces in '11.19··Non fuit.··AUG., quæst. 17. Quæritur quomodo hoc verum sit, cum nec postea a tempore judicum nec regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebræi? Sed aut sic intelligendum est quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit, aut certe nulla earum capta, sed earum quæ in regionibus supra memoratis fuerunt. Enumeratæ sunt enim regiones in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio, et omnes cepit bello. ADAM., hom. 15. Et accepit Jesus omnes in bello qui exierant ad bellum, etc., usque ad cum opera eorum non facimus. AUG., quæst. 18 in Jos. Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, etc., usque ad partim pugnando caperent.'

JOS 11:23 Multiple spaces in '11.23··Quievitque.··ORIG., homil. 15. Non sub Jesu filio Nave, sub quo nunquam fere cessavit a bellis, sed sub Jesu Christo. Venisti enim ad Jesum, et in baptismo peccatorum remissionem consecutus es; jam in te non pugnat caro adversus spiritum et spiritus adversus carnem Galat. 5.. Cessavit ergo terra tua a bellis, si tam mortem Jesu in corpore tuo circumferas, ut cessantibus omnibus in te præliis, verus pacificus efficiaris, et voceris filius Dei. Sed hoc fiet cum bella transegeris, et adversarios subegeris: tunc requiesces sub vite tua, quæ est Christus, et sub ficu tua, quæ est Spiritus sanctus.'

JOS 12:1 Multiple spaces in '12.1·· HIER., de Loc. Hebr. Astaroth Carnaim, terra gigantum, quondam, in supercilio Sodomorum quos interfecit Chodorlaomor. Sunt hodieque duo castella in Batanea hoc vocabulo, novem inter se milliaribus separata. Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan, gigas. Nunc autem est Adara, insignis civitas Arabiæ, vigesimo quarto lapide ab Osdra. Esebon civitas Sehon regis Amorrhæorum, in terra Galaad: quæ cum fuisset ante Moabitarum, ab Amorrhæis belli jure possessa est. Salecha civitas regis Og, in regione Basanitide. Machati urbs Amorrhæorum super Jordanem, juxta montem Ermon. Jarimuth civitas quam subvertit Jesus, in tribu Juda, quarto distans ab Eleutheropoli lapide, juxta villam Eschaol. Lachis in tribu Juda. Meminit hujus Isaias et Jeremias, et nunc est villa in septimo milliario ab Eleutheropoli. Erma fuit in sorte Simeon, sive Juda, etc.'

JOS 13:1 Multiple spaces in '13.1·· ADAMAN., hom. 16 in Jos. Presbyteri et seniores non pro longæva vita dicuntur, etc., usque ad sicut in omnibus princeps est, quia caput omnium est. Terraque.··ID. Alia littera: Et terra relicta est multa valde.··Superius dictum est, etc., usque ad qui vero ex necessitate subjicietur, cum novissimus inimicus destruetur mors, non erit in gratia.'

JOS 13:6 Multiple spaces in '13.6··Universique.··ADAM., hom. 16. Cum plurimas gentes enumerasset Jesus, de solis Sidoniis dixit: Et omnes Sidonios ego exterminabo a facie filiorum Isræl.··Sidonii vero interpretantur venatores. Hi sunt dæmones de quibus dicit Propheta: Laqueos paraverunt pedibus meis Psal. 56.. Istos exterminat Dominus, ut non sit qui laqueos tendat et retia ad decipiendas animas: et requiescat unusquisque sub vite sua et sub ficu sua.'

JOS 13:7 Multiple spaces in '13.7··Et nunc.··Post hoc autem legitur quia Moses dedit hæreditatem quibusdam, et postea Jesus secundum præceptum Domini distribuit hæreditatem. Per Mosen, legem intellige: qui secundum legem vixerunt, primi hæreditatem receperunt, sed extra terram promissionis. Cumque eam accepissent, non eam possident, neque dividunt inter se; sed exspectant usquequo eis per Jesum distribuatur in sortem. Hinc Apostolus ait: Hi omnes testimonium habentes per fidem nondum consecuti sunt promissiones, Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis consummarentur Hebr. 11.. Habent igitur jam promissionem suam et requieverunt, digni judicati per Mosen capere hæreditatem suam, sed adhuc pugnant pro his qui sub Jesu militant. Omnes enim Patres qui ante nos dormierunt, pugnant nobiscum et orationibus adjuvant, unde: Ablinget synagoga illa hanc synagogam, sicut ablingit vitulus herbam viridem de campo.··Synagoga enim Domini quæ nos præcessit, ore et lingua consumet omnem contrariam synagogam, id est, orationibus consumet adversarios nostros. Orationibus ergo et verbi Dei meditatione et opere et sensu recto pugnandum est. ADAM., hom. 17. Sicut umbræ exemplari deserviunt cœlestium, etc., usque ad per Jesum accipiunt hæreditatem. Tribui.··Levitis autem neque Moses dedit hæreditatem, neque Jesus. Quia ipse Deus est hæreditas eorum.··Hi sunt forte qui in Ecclesia, virtute animi et meritorum gratia alios præcedunt. Hi sunt forte, qui in populo salvandorum sapientiæ et scientiæ operam tribuunt et mentem suam puram custodiunt, et omnibus præclaris virtutibus excolunt et simpliciores docent quomodo veniant ad salutem: horum hæreditas ipse Dominus est, qui est sapientia, quam præ cæteris omnibus dilexerunt.'

JOS 13:15 Multiple spaces in '13.15··Tribui filiorum Ruben,··etc. ID. Invenio tamen aliquam differentiam in his quæ Moyses distribuit, etc., usque ad: Cæcus cæco ducatum præbens in foveam cadet cum eo.'

JOS 13:32 Multiple spaces in '13.32··Hanc.··ADAM., hom. 18 in Jos. Discamus ex lege, etc., usque ad: Jesus et Eleazar simul ad dividendam terram.'

JOS 14:2 Multiple spaces in '14.2··Sorte omnia dividentes,··etc. ISID. Deletis gentibus, Josue sorte dividit populis terram promissionis: Christus quoque a facie fidelium suorum, gentes, id est gentilium errorum spiritus, ejecit, et sorte divisit terram, unicuique propria dona tribuens.'

JOS 14:3 Multiple spaces in '14.3··Duabus.··ID. Moses trans Jordanem duabus tantum tribubus, usque ad perfectio ergo et summa omnium bonorum, in Spiritu sancto est. Absque.··ID. Levitæ non accipiunt hæreditatem terræ, etc., usque ad ut possint dicere: Dominus pars hæreditatis,··etc. Psal. 15.'

JOS 14:4 Multiple spaces in '14.4··Nec acceperunt.··ID. Habitacula Levitis, etc., usque ad qui dispensatione omnium vivunt.'

JOS 14:6 Multiple spaces in '14.6··Locutus.··ADAM., hom. 18. Caleb primum hæreditatem accepit a Jesu, usque ad ipse enim omnia edocuit et aperuit; ipse revelavit Paulo, quia lex spiritualis esset. Nosti.··ID. Hoc est quod dixit Dominus, etc., usque ad quia omnia sapienter scripsit.'

JOS 14:11 Multiple spaces in '14.11··Sic valens.··Sanctus enim similiter valet, et in præsentibus, et in præteritis; et in novis, et in veteribus; in Evangeliis et in lege. Hoc ergo est quod dicit valere se sub Jesu, sicut tunc cum Moyse, quia in utriusque Testamenti mysteriis cor vigilans valet.'

JOS 14:12 Multiple spaces in '14.12··Da ergo.··Nihil humile, nihil dejectum sanctus requirit, sed montem excelsum, in quo sunt civitates magnæ et munitæ, quia civitates munitas occupat sapiens, et destruit munitiones, in quibus confidunt impii. In quo.··ADAM., hom. 18. Civitates et muri, sunt impiorum dogmata, etc., usque ad sicut effectus est Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, in Christo Jesu.'

JOS 14:15 Multiple spaces in '14.15··Et terra cessavit,··etc. ADAM., homil. 19 in Jos. Non est hoc scriptum in distributione Moysi, sed in distributione Jesu. Si ergo vis dignus effici, qui hæreditatem consequaris a Jesu, oportet te prius omnia bella finire et in pace consistere, ut de carnis tuæ terra dicatur: quia cessavit terra a bellis.'

JOS 15:1 Multiple spaces in '15.1··Igitur sors filiorum Judæ,··etc. Cum consuetudo sit sanctæ Scripturæ quatuor partes orbis, quas axes vel plagas nominant, appellare, in descriptione finium tribus Judæ, duæ tantum nominantur. Et facti sunt, inquit, fines filiorum tribus Juda secundum plebes eorum a finibus Idumææ, a deserto Sin ad occidentem.··Et cum descripsisset fines ab occidente, ait, et ab oriente mare salsum,··septentrionem vero et meridiem reticuit. Fines ergo Judææ proximi sunt Idumææ finibus, quæ terrena interpretatur: post terrena enim statim sequuntur fines Judææ, sed a deserto, inquit, Sin,··id est tentationum. Post tentationes ergo sequuntur fines hæreditatis Judæ. Oriens et Occidens nominantur vicina loca, quæ supra diximus, id est, confinia. Vallis quoque Ægypti vicina occidentalibus partibus designatur, quæ a deserto est ad occidentem. Ab oriente vero cinguntur fines mari salso. Post hæc a collibus, inquit, qui tendunt ad occidentem, et inde ascenditur ab occidente usque ad Cadesbarne, et sic protenditur ab occidente ad Cades. Hi sunt fines eorum ab Africa, et inde perrexit usque ad vallem Ægypti. Vide quomodo in occidentis partibus Africum Ægyptum et occasum nominat, ut sciat sibi quisque hæc esse transeunda, et ita demum ad tribum regiam pervenire, de qua ortus est Dominus noster. A finibus autem Idumææ est desertum Sin; ideo necesse est nos transire eremum tentationum, ut possimus pervenire in hæreditatem filiorum Juda. Ascendere quoque oportet ascensum collium Accabin, quod interpretatur scorpiones, quia transeundi sunt a nobis et calcandi scorpiones, de quibus scribit: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones,··etc. Luc. 10. Qui ergo vult ingredi in hæreditatem tribus Judæ, ascendat istas ascensiones, calcet et evadat hos scorpiones. Forte hoc iter agenti Ezechieli dicebat Dominus, Fili hominis, in medio scorpionum tu habitas Ezech. 2.. Et sunt, inquit, fines usque ad Cadesbarne. Cades interpretatur sanctum vel sanctificatio. Fines ergo Judæ usque ad sanctificationem perveniunt. Dicitur etiam ab orientis partibus Judæ esse mare salsum, et post hæc in parte ejus nominatur fons solis, et civitas solis, et in eadem tribu est etiam civitas litterarum. Oportet ergo omnem qui vult introire in partem filiorum Juda, transire prius mare salsum, id est, mundi hujus undas et turbines superare, et omnia hujus mundi evadere quæ pro sui incerto et lubrico, marinis fluctibus comparantur, ut possit ad Judææ terram pervenire, et ad fontem solis justitiæ, qui est fons aquæ salientis in vitam æternam,··et postea civitatem solis justitiæ invenire. Est et in Ægypto civitas solis, sed illa hujus solis nomen accepit quem Pater cœlestis oriri jubet super bonos et malos Matth. 5.. Illa vero quæ est in Judæa, sanctorum tantum efficitur, quia civitas Dei est, et fons ille supra dictus, fluvius effectus, lætificat civitatem Dei Psal. 45.. Tu quoque si undique munitus sis, et continentiæ muro circumdatus, patientiæ et magnanimitatis turribus confirmatus, efficieris civitas Dei. Si vero ad hoc lumen scientiæ Dei tibi addideris, et te sol justitiæ irradiaverit, efficieris civitas solis, vel civitatem solis sorte hæreditabis. Si autem in lege Dei die ac nocte studueris, et de manu tua liber legis non recesserit, efficietur hæreditas tua civitas litterarum. ADAM., hom. 20 in Jos. Non parum utilitatis confertur animæ, etc., usque ad sed cum transierit dies una et altera et tertia, suo tempore per occultos meatus, relata ad visum, cibi vel poculi virtus paulatim purgat aspectum.'

JOS 15:13 Multiple spaces in '15.13··Caleb vero.··ADAM., hom. 20. Initium distributionis Jesu, etc., usque ad Nota quod Caleb dicitur filius Jephone, et Othoniel filius Cenez, qui est Caleb junior, id est consanguineus.'

JOS 15:18 Multiple spaces in '15.18··Sedens in asino. Cui.··GREG., lib. III Dialog., c. 34. Axa super asinum sedet, etc., usque ad ut prius irriguum superius, et post inferius poneretur.'

JOS 15:63 Multiple spaces in '15.63··Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere.··ADAM., hom. 11 in Jos. Intelligimus spiritualiter habitasse Jebusæum cum Judæis in Jerusalem usque in præsentem diem secundum parabolam Evangelii, etc., usque ad hos non potuerunt ejicere filii Juda de Jerusalem usque in præsentem diem. Jebusæum,··id est conculcationem, scandalum scilicet in Ecclesia facientes, et qui percepta mysteriorum notitia, verbi Dei margaritas impugnando conculcant. ORIG. ubi supra. Jerusalem Visio pacis interpretatur, etc., usque ad sed non omnes simul ejici possunt. In præsentem diem,··id est sæculi æternitatem, more Scripturæ. Sed hoc ad litteram stare non potest: quomodo enim Jebusæus habitat cum filiis Juda in Jerusalem, quandiu durat hoc sæculum, cum nec filii Juda habitent ibi in sæculum?'

JOS 16:1 Multiple spaces in '16.1··Cecidit,··etc. AUG., quæst. 19 in Jos. Sequitur.'

JOS 16:10 Multiple spaces in '16.10··Habitavitque Chananæus.··Et habitabat Chananæus in Ephrem, etc., usque ad Unde apparet a LXX interpositum, qui factum esse noverant. GREG., lib. IV Moral., c. 22. Chananæus, gentilis scilicet populus etc., usque ad quod ex se majora non subigit. ADAM., hom. 21 in Jos. Ephrem interpretatur fructificatio,··etc., usque ad Subjecit Chananæos filiis Ephrem.'

JOS 17:12 Multiple spaces in '17.12··Nec potuerunt.··ADAM., hom. 22 in Jos. Chananæi tertio dicuntur esse in filiis Ephrem, etc., usque ad exterminari a nobis dicitur Chananæus. ADAM., nom. 22. Illud quoque prætereundum est, etc., usque ad in dotem transcribit.'

JOS 17:14 Multiple spaces in '17.14··Locutique sunt.··ORIG., hom. 22. Post hæc videndum est, etc., usque ad ut naturalis vigor ingenitæ virtutis effulgeat. Non poterimus ad montana.··ADAM., ibid. Non sufficit nobis mons, etc., usque ad de Isrælitis faciant Chananæos.'

JOS 18:6 Multiple spaces in '18.6··Mittam vobis.··ADAM., hom. 23 in Jos. In consuetudine hominum, etc., usque ad ut non alii daretur terrestris, quæ est figura cœlestis ID., hom. 23. Bethlehem quoque non sine certa ratione in fontem Judæ discernitur, etc., usque ad Unde Timotheo ait: Memor esto verborum quæ commendo fidelibus hominibus, et his qui idonei sunt alios docere II Tim. 2..'

JOS 19:1 Multiple spaces in '19.1··Filiorum.··AUG., quæst. 20 in Jos. Et Amorrhæus permansit ut habitaret in Elon, etc., usque ad quod ille non faceret. ADAM., hom. 24 in Jos. Juxta LXX mansit Amorrhæus habitare in Elon et in Sannanim, etc., usque ad Et abierunt filii Ephrem peragrare terram secundum fines suos.'

JOS 19:49 Multiple spaces in '19.49··Cumque.··ADAM., hom. 24. Vide mansuetudinem et humilitatem Jesu, etc., usque ad ut libenter Dominus Jesus intrœat cordis nostri hospitium.'

JOS 20:2 Multiple spaces in '20.2··Separate urbes fugitivorum,··etc. ORIG., hom. 34 in Num. Ad civitates refugii confugiunt non omnes homicidæ, sed qui ignoranter homicidium commiserunt. Sunt enim aliqua peccata, quæ si proposito ac voluntate committimus, homicidas nos faciunt, et sunt alia quæ nos, si ignoranter admittimus, decernitur nobis, credo, et præparatur ex præcepto Dei aliquis locus, ubi ad certum tempus habitare debeamus, si qui non voluntaria peccata commisimus, si tamen mundi inveniamur ab his peccatis quæ voluntate commissa sunt. Et ob hoc secernuntur quædam civitates refugii.'

JOS 21:1 Multiple spaces in '21.1··Accesserunt.··ADAM., hom. 25 in Jos. Omnes filii Isræl acceperunt sortes suas in terra, etc., usque ad et recumbet cum Abraham, cum Isaac et Jacob in regno cœlorum. ADAMANT. hom. 26. Supra dictum est, etc., usque ad orbem terræ implevit, et dona spiritalia credentibus tribuit.'

JOS 21:39 Multiple spaces in '21.39··Itaque.··ISID. Quod quadraginta duæ urbes accipiunt Levitæ, prædicatio significatur sanctorum. Ipsi enim possident doctrinam, quæ constat ex decalogo legis, et quadrifario numero Evangelii, quasi quaterdenas urbes habentes: quibus etiam adduntur duæ; quia cuncta quæ prædicant, morali et mystico sensu annuntiant.'

JOS 21:41 Multiple spaces in '21.41··Deditque Dominus.··AUG., quæst. 21. Quæritur cum Isræl non solum usque ad diem mortis Jesu, etc., usque ad jam data fuerat in quamdam exercitationis utilitatem.'

JOS 21:42 Multiple spaces in '21.42··Nullusque eis.··ID., quæst. 22. Quod ait, etc., usque ad antequam singulis tribubus sua loca defendenda dividerentur.'

JOS 22:1 Multiple spaces in '22.1··Eodem tempore.··ADAMAN., hom. 26 in Job. Congregat Jesus filios Ruben et Gad, etc., usque ad omni impugnatione cessante.'

JOS 22:10 Multiple spaces in '22.10··Cumque.··ADAMANT., hom. 26. Filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse, etc., usque ad fit ergo unus grex, et unus pastor: illi justi, et isti justi Christiani.'

JOS 22:17 Multiple spaces in '22.17··Multi.··ADAM. Cadebat ergo aliquando populus in deserto et moriebatur, etc., usque ad et ubi est verus Isræl in Christo Jesu Domino nostro.'

JOS 22:29 Multiple spaces in '22.29··Exstructo.··AUG., quæst. 32 in Jos. Et in sacrificiis salutarium nostrorum.··Quia pluraliter dicta sunt sacrificia, etc., usque ad Solus enim Salvator est ipse'

JOS 23:14 Multiple spaces in '23.14··En ego hodie ingrediar.··AUG., quæst. 24. Quod autem dicit Jesus, etc., usque ad ideo et hic ita hoc verbum interpretatum est.'

JOS 24:3 Multiple spaces in '24.3··Tuli ergo patrem vestrum.··AUG. Quod LXX habent, etc., usque ad quod est verum semen Abrahæ.'

JOS 24:11 Multiple spaces in '24.11··Pugnaverunt.··AUG., quæst. 26 in Jos. Clausis portis se murorum ambitu tuebantur, etc., usque ad armata defensio.'

JOS 24:12 Multiple spaces in '24.12··Crabrones.··AUG., quæst 27. LXX: Vespas.··Id est forte translative acerrimos timoris aculeos, quibus quodammodo timoribus pungebantur fugerent, aut æreos occultos spiritus, quod in Psalmis dicitur, per angelos malos,··nisi quis dicat, non omnia quæ facta sunt esse scripta, et velit veras vespas intelligi.'

JOS 24:19 Multiple spaces in '24.19··Non poteritis.··AUG., quæst. 28 in Jos. Non poteritis servire Domino, etc., usque ad et postea superabundaret gratia per Jesum Christum, qui est finis legis.'

JOS 24:23 Multiple spaces in '24.23··Auferte.··AUG., quæst. 29 in Jos. Quid est quod ait, etc., usque ad: facie ad faciem cognoscamus eum I Cor. 13.. AUG., quæst. 30 in Jos. Et disposuit Jesus testamentum,··etc. Hæc verba qui altius perscrutantur, etc., usque ad: sed omnes me dereliquerunt, quod non illis imputetur II Tim. 4..'

JDG 1:1 Multiple spaces in '1.1··Præfatio Hebraice SOPHETIMATHANAS., in Synopsi. Vocatur hic liber Judicum, propterea quod post mortem Jesu Nave, populum suum Deus a relictis Chananæorum gentibus pressum, per judices servavit; quorum hoc volumine singulorum facta et vitæ tempus continentur, etc. Fuerunt autem numero tredecim: et anni illorum fuerunt quadringenti et undecim. ISID., in lib. Judic., cap. 1. Historia libri Judicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Post Josue enim succedunt Judices, sicut post Christum apostoli et ecclesiarum rectores ad regendos fideles, quos ipse ad spem promissionis æternæ perducit. Per omnia autem in hoc volumine Judaici populi delicta, et servitus clamorque eorum et miseratio Dei continentur. Multis enim annis pro peccatis suis servierunt, et conversi liberati sunt: quia peccata nostra vires hostibus præbent; et quando malum facimus in conspectu Domini, confortantur adversarii nostri, id est dæmones. Cum autem convertimur, suscitat Deus judices et salvatores, id est principes et doctores quos mittit in auxilium eorum qui toto corde clamant ad Deum. AUG., quæst. 1 in lib. Judic. In fine libri Jesu Nave breviter narrator porrexit historiam quousque filii Isræl ad colendos deos alienos declinaverunt. In hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Jesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit: sed a prioribus, interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, postquam ad illa pervenit.'

JDG 1:2 Multiple spaces in '1.2··Dixitque Dominus: Judas ascendet,··etc. ID., quæst. 2. Quæritur utrum aliquis homo Judas vocabatur, an ipsam tribum de more sic appellavit, etc., usque ad tunc assumpta etiam tribus Simeon ad pugnandum.'

JDG 1:12 Multiple spaces in '1.12··Dixitque,··etc. AUG., quæst. 3. Quicunque percusserit civitatem litterarum et ceperit eam, dabo ei filiam meam in uxorem.··Hoc in libro Jesu memoratum est, etc., usque ad nec tamen hic frustra arbitror hoc de filia Caleb data in victoris præmium bis Scripturam memorasse.'

JDG 1:19 Multiple spaces in '1.19··Nec potuit.··ID., quæst. 5 in Jud. In hoc ipso fuit Dominus, etc., usque ad dum dicit Apostolus: Ne magnitudinem revelationum extollat,··etc II Cor. 12..'

JDG 1:21 Multiple spaces in '1.21··Jebusæum.··AUG., quæst. 7 in Jud. Superius legitur eadem civitas, etc., usque ad non sine illo tenuerunt terram quam possidebant.'

JDG 1:27 Multiple spaces in '1.27··Manasses.··AUG., quæst. 8. Et non hæreditavit Manasses Bethsan, etc., usque ad universam pene Asiam Scythas aliquando tenuisse.'

JDG 1:34 Multiple spaces in '1.34··Arctavitque.··AUG., quæst. 11 in Jud. Et contribulavit Amorrhæos filios Dan in monte, quoniam non permisit eos descendere,··etc. Hoc autem in libro Jesu Nave præoccupando memoratum est; hic autem recapitulando.'

JDG 2:1 Multiple spaces in '2.1··Ascenditque angelus.··AUG., quæst. 12 in Jud. Et ascendit angelus Domini, etc., usque ad quod ibi præoccupando memoravit.'

JDG 2:3 Multiple spaces in '2.3··Quamobrem nolui delere.··AUG., quæst. 13 in Jud. Hinc intelligimus quædam ex ira Dei venire peccata. Ut enim dii gentium, inter quas non exterminatas Isrælitæ habitare voluerunt, essent eis in scandalum, id est, facerent eos scandalizari in Deo suo, eoque offenso vivere, indignans comminatus est Deus, quod manifestum est, magnum esse peccatum. Dimisit ergo Josue.··AUG. Hoc per recapitulationem iteratur. Nam et mors Jesu Nave in hoc libro memoratur, ut tanquam ab exordio breviter cuncta insinuentur, ex quo dedit eis Dominus terram, et quomodo sub judicibus vixerint, vel quæ perpessi sint; et iterum, reditur ad judicum ordinem, ab eo qui primus est constitutus.'

JDG 2:7 Multiple spaces in '2.7··Et seniorunt.··ADAMAN., hom. 1 in Jud. Seniores qui cum Jesu vel post Jesum fuerunt, etc., usque ad dies vero seniorum sanctorum longævi sunt et prolixi.'

JDG 2:8 Multiple spaces in '2.8··Mortuus est.··ID., hom. 2. In Paulo vivit Jesus, etc., usque ad et surrexit generatio altera, quæ nesciebat Jesum, etc. ADAMAN., hom. 2. Servieruntque Baalim, etc., usque ad tota anima et totis viribus diligimus; idola adoramus.'

JDG 2:13 Multiple spaces in '2.13·· AUG., quæst. 16 in lib. Judic. Et servierunt Baal et Astartibus.··Dicitur Baal esse nomen Jovis apud illas gentes, etc., usque ad Junonem pluraliter memorari voluisse. AUG., quæst. 17. Sed et in psalmo, etc., usque ad non pretio pecuniario fuerant redimendi.'

JDG 2:14 Multiple spaces in '2.14··Iratusque Dominus.··ORIG., hom. 2 in Jud. Cum quis Deo servit, etc., usque ad ne diabolo tradamur.'

JDG 3:5 Multiple spaces in '3.5··In medio.··AUG., quæst. 17 in Jud. In Exodo dicit Deus, etc., usque ad eorum multitudo terras unde adversarii exterminarentur desertas esse non sineret. Quod autem ait: Ne multiplicentur in te bestiæ feræ;··mirum si non bestiales cupiditates et libidines intelligi voluit... non enim Deus homines exterminare poterat, et bestias non poterat.'

JDG 3:8 Multiple spaces in '3.8·· ADAM., hom. 3. Et tradidit eos Dominus,··etc., usque ad odor teterrimus superbiæ renidet. ORIG., hom. 3 in Jud. Vide benignum Dominum, etc., usque ad qui per Othoniel vel Aioth disignantur.'

JDG 3:10 Multiple spaces in '3.10··Fuit in eo Spiritus Domini,··etc. Magna laus est primi judicis, quod Spiritus Domini factus est super eum: et per Spiritum Dei judicavit populum, quod de alia dictum non valde memini. Sunt hodie ecclesiarum judices, quibus datum est etiam judicium animarum: sed nescio, si quis dignus sit Spiritu Dei repleri. Fuitque in.··ADAM. Postquam, scilicet, clamaverunt ad Dominum. Quis in nobis tam validum, tam justum clamorem emittit ad Dominum, ut mereatur populus accipere judicem quem repleat Spiritus Dei, ut posset rectum tenere judicium? Unde liber iste Judicum dicitur, qui, scilicet, judicaverunt populum Isræl, viros, scilicet, mirabiles, sicut Josue fuit. Sicut et liber Regum, in quo dicitur quomodo quisque regum regnaverit, et quid egerit etiam malum: ut Ecclesiæ scilicet principes, vel judices bona eorum imitentur, mala caveant. Servieruntque Isræl.··ADAM., ubi supra. Post decem et octo annos, etc., usque ad quibus dicetur: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos: ite in ignem æternum,··etc. Luc. 13.. ID. Etiam mensuras pœnæ indicat divina Scriptura supra octo annis: hic decem et octo dicit. Certum est autem, quia secundum modum peccati, et conversionis moram, etiam castigationis tempora terminantur. Transierunt enim et isti decem et octo anni servitutis, et non dicitur quia clamaverunt ad Dominum vel conversi sunt a malitia sua: sed post.'

JDG 3:15 Multiple spaces in '3.15··Salvatorem.··ID., hom. 3. Salvatores vel judices, etc., usque ad quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. Qui utraque manu pro dextera utebatur.··Secundum spiritualem intelligentiam, omnes sancti ambidextri dicuntur, diabolus et principes ejus, ambisinistri. Totum enim quod agunt, sinistrum est et perversum, æterno igni cum his, qui a sinistris sunt, deputatum.'

JDG 3:20 Multiple spaces in '3.20··Ingressus est Aod,··etc. ADAM., hom. 4. Aod interpretatur laus.··Arte enim callida, et laudabili usus deceptione, etc., usque ad cui dicitur a Domino: Euge, serve bone,··etc.'

JDG 3:22 Multiple spaces in '3.22··Pinguissimo.··AUG., quæst. 21. Merito quæritur, etc., usque ad ita invenimus. Erat autem Eglon crassus nimis.'

JDG 3:25 Multiple spaces in '3.25··Tulerunt.··ID., quæst. 23. Quomodo pueri regis Eglon clavi aperuerunt, quod Aod clavi non clauserat? Aut si ille clavi clauserat, quomodo eam secum non tulerat, ut nec isti clavi aperire possent? Proinde aut alia clavis allata est, aut tale genus clausuræ fuit, quod sine clavi posset claudi, nec sine clavi aperiri. Nam sunt quædam talia, sicut ea quæ verudata [MSS.,··veruclata] dicuntur.'

JDG 3:31 Multiple spaces in '3.31··Post hunc.··ADAM., hom. 4. 70. Semgar, id est ibi advena. Omnes enim homines Dei advenæ sunt in hoc mundo; sicut ille, qui dicebat: Advena ego sum, in terra apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei.··Hunc ergo Semgar Spiritus sanctus ibi advenam dicit, id est hic: quod enim Spiritui sancto, qui in cœlis est, ibi est, nobis hic est. Post hunc.··AUG., quæst. 25. Quæritur quomodo post Aod pugnaverit Semgar pro Isræl et eum salvasse dictus sit. Non enim fuerat captivatus vel jugo servitutis innexus. Sed ita salvavit, non quia hostis nocuerit; sed ne permitteretur nocere: quem credendum est bello cœpisse tentare, et hujus victoria fuisse repulsum. Qui percussit.··ADAM., hom. 4. Semgar percussit Allophylos in sexcentis viris, etc., usque ad ut confidenter dicas: Mihi autem absit gloriari,··etc.'

JDG 4:1 Multiple spaces in '4.1··Addideruntque filii ORIG., hom. 4 in Jud. Quasi pro peccatis populi dux bonus obiit, etc., usque ad et Jabin principi Chananæorum.'

JDG 4:2 Multiple spaces in '4.2··In manus Jabin regis Chanaan.··ADAM., hom. 4 in Jud. Princeps militiæ Jabin, etc., usque ad vel ecclesiæ populus gubernetur, vel cujusque animæ sensus.'

JDG 4:4 Multiple spaces in '4.4··Erat.··ADAM., hom. 5. Secundum Apostolum, etc., usque ad quia confert hanc gratiam mentis puritas, non sexus diversitas. Debbora.··Apis vel loquela, quæ prophetam significat; quæ suaves cœlestis doctrinæ favos, et dulcia divini eloquii mella componit. Unde: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo!··Psal. CXVIII. Et alibi: Judicia Domini,··dicit propheta, pretiosa esse super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum.··Ibid. 10.'

JDG 4:5 Multiple spaces in '4.5··Et sedebat sub palma,··etc. ADAM. Vide in quibus locis sedet prophetia, inter excelsa, scilicet, et domum Dei. Nihil humile, nihil vile erga prophetiæ sedem reperiri potest. Sicut Salomon dicit: quod in altis, scilicet portis civitatum, assistat, vel in murorum mœnibus habitet, vel in altis turribus libere agat. Inter domum Dei ergo et excelsa dicitur habitare. Non enim docet quæ super terram sunt quærere, sed quæ in cœlis, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Illuc nos hortatur ascendere: illuc discipulos suos molitur movere prophetia.'

JDG 4:8 Multiple spaces in '4.8··Si venis AUG., quæst. 29 in Jud. Quid est quod respondens Barac Debboræ ait, etc., usque ad:··id est, facit mecum prospera per angelum? ADAM., hom. 5. Non ascendam, nisi tu ascenderis mecum.··Vides quomodo illis prioribus prophetia detulit eloquia Dei, etc., usque ad,··cui nomen Jahel, traditur Sisara.'

JDG 4:18 Multiple spaces in '4.18··Egressa igitur ADAM., hom. 5. Jahel mulier alienigena Ecclesiam significat, etc., usque ad æterno tradidit somno.'

JDG 4:19 Multiple spaces in '4.19··Quæ aperuit ADAM., hom. 5. Unaquæque anima hoc lacte evangelico et apostolico Sisaram in se sopiat et exstinguat, etc., usque ad sed unum primis et novissimis victoriæ præmium dabitur.'

JDG 4:22 Multiple spaces in '4.22··Egressaque,··etc. ADAM., hom. 5 in Jud. Occurrit Jahel, etc., usque ad fideli tactu prior consequitur sanitatem.'

JDG 5:1 Multiple spaces in '5.1··Cecineruntque Debbora et Barac,··etc. ADAM., hom. 6 in Jud. Si meminerimus quæ in superioribus dicta sunt, etc., usque ad vel culpa quæ per nostram venit ignaviam. Audite,··etc. Montes fluxerunt a facie Domini.··ADAM. Auribus percipite, omnes satrapæ. Sicut inferiores sunt regibus satrapæ, etc., usque ad digne ut rex ad audienda verba divina vocaberis.'

JDG 5:6 Multiple spaces in '5.6··In.··Quievisse dicuntur semitæ, quæ in diebus Samgar ducis Isræl præoccupatæ erant ab hostibus et non audebant in domum Domini ad orationem ascendere; a quibus non scribitur Samgar plene liberasse.'

JDG 5:9 Multiple spaces in '5.9··Cor meum diligit.··ADAM., hom. 6. Cor meum ad ea quæ disposita sunt huic Isræl. Quasi cor meum, animus meus, sensus meus, et tota mens mea ad illud tendit, illud prospicit quod dispositum est et præparatum Isræl. Unde: Omnia quæ in mundo sunt reputo ut stercora, ut Christum lucrifaciam,··etc. Phil. 3..'

JDG 5:10 Multiple spaces in '5.10··Qui propria voluntate.··De quibus dicitur, qui sponte obtulistis animas vestras ad periculam,··etc., quia legi Dei et servituti ejus se subdiderunt, die ac nocte in lege ejus meditantes. Qui ascenditis super nitentes asinos.··ADAM. Potentes populi, benedicite Dominum, quia ascenditis super jumenta,··etc. Corpus nostrum jumentum est: ad adjumentum enim et ad ministerium animæ datum est. Interiori homini dicitur: Qui ascendit super jumentum,··id est, corpus suum, et superior factus est corporalibus desideriis, et motus corporis moderatur freno rationis, ut benedicat Dominum.'

JDG 5:11 Multiple spaces in '5.11··Collisi sunt.··Quasi dicat, quamvis semper et ubique laudandus sit Deus, nonne hic potius laudandus et benedicendus est, qui subvertit inimicos nostros, sicut subvertit Ægyptios in mari Rubro? Ibi narrentur.··ADAM. LXX: Justi confortati sunt in Isræl. In aliis gentibus, qui corporis robore fortiores sunt, potentes dicuntur in prælio: in Isræl vero, qui justiores; quia justitia, etiam viribus infirma, vincit. Injustitia vero, etsi multos habet bellatores validos, superatur. Ergo in nostra gente aut per justitiam superamus, aut per injustitiam vincimur.'

JDG 5:12 Multiple spaces in '5.12··Surge, surge.··In Hebræo non habetur: sed expergiscere spiritu,··scilicet prophetiæ, perfecti enim doctores Debboram provocant, ut expergiscatur spiritu prophetiæ et laudis.'

JDG 5:15 Multiple spaces in '5.15··Diviso.··Vox Debboræ increpantis Ruben qui imperio Domini non obtemperavit cum fratribus suis, ut debellaret inimicos, sed perterritus, et verbis Domini incredulus, divisit se ab eis; et ideo magnanimus, superbus repertus est. Unde in spiritu prophetiæ increpatur sic: Quare habitas inter duos terminos?··etc. In Hebræo autem non habetur duos.'

JDG 5:21 Multiple spaces in '5.21··Traxit cadavera eorum,··etc. In mare Rubrum, quod est Cadumim, quod interpretatur antiquorum: eo quod antiqua miracula ibi sunt facta transeuntibus filiis Isræl, et pereuntibus Ægyptiis: ut pro cadaveribus Ægyptiorum, habeant pisces et bestiæ maris Rubri, cadavera Chananæorum. ADAM., hom. 7 in Jud. Non dicuntur invaluisse super populum Dei dum præcepta custodiunt, etc., usque ad cum a gratia Dei deserimur.'

JDG 6:3 Multiple spaces in '6.3··Cumque sevisset.··ID., hom. 7. Hæc patiebatur Isræl, etc., usque ad morte sua clarificatam, sanguine lotam.'

JDG 6:8 Multiple spaces in '6.8··Qui misit ad eos prophetam, locutus est: Hæc dicit,··etc. AUG., quæst. 31 in Jud. Cur non dicatur nomen hujus prophetæ, etc., usque ad:··cur non possit angelus propheta dici? ISID., in Jud., tom. 5. Gedeon Christum significat: qui sub umbra sacræ crucis prædestinato incarnationis futuræ mysterio constitutus, rectitudine judicii quasi virga electionem sanctorum a vitiorum paleis sequestrabat.'

JDG 6:17 Multiple spaces in '6.17··Da mihi signum.··ADAM., hom. 8. Vir eruditus, et habens Jesu prædecessoris exemplum, cautius agit. Sciebat enim posse angelos tenebrarum transfigurare se in angelos lucis: ideo examinat spiritum, si a Deo sit. Spiritualis enim omnia examinat. Sic prædecessor ejus Jesu Nave cum principem cœlestis militiæ vidisset, inquirit: si noster es, an adversariorum?··Ideo Gedeon discutit angelicam visionem, diversitate et mutatione signorum.'

JDG 6:18 Multiple spaces in '6.18··Portans.··AUG., quæst. 35 in Jud. Advertendum est, etc., usque ad velut adjuvandus præsentia sanctitatis ejus.'

JDG 6:19 Multiple spaces in '6.19··Ingressus.··Greg., lib. III Moral., cap. 17. Gedeon cum a paleis frumenta excuteret, etc., usque ad sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter ligatur, tergat. ISID. Quem pater dolis deputavit, hunc Gedeon occidit, et alium septennem immolavit Deo; in quo ostendit, post adventum Christi, omnia Gentilitatis sacrificia abolenda, solumque jam sacrificium passionis Christi pro redemptione populi Deo offerendum. Ipse enim est vitulus septennis, plenus scilicet spiritu septiformi.'

JDG 6:33 Multiple spaces in '6.33··Igitur.··ADAM. Convenerunt adversum Isræl Madianitæ, etc., usque ad expugnant populum Dei, cum paganis scilicet et Judæis. In valle Jezræl.··ID. Quæ interpretatur semen Dei. Non enim audent adversarii illuc ire, etc., usque ad quia constitutus est in vertice intelligentiæ spiritualis.'

JDG 6:36 Multiple spaces in '6.36··Si salvum facis.··ADAM., homil. 8 in Jud. Cum multa sint et innumera signa, etc., usque ad quas nullus humor divini verbi infundebat.'

JDG 6:37 Multiple spaces in '6.37··In area.··Orig., homil. 8. Non ubicunque, non in campo, nec in saltu, sed in area ubi messis est, etc., usque ad mundo corde recumbamus in convivio sponsi Jesu Christi. Si ros in solo vellere,··etc. AUG. In tentatione Gedeonis quod prænuntiare Dominus volebat, ostendit in compluto scilicet vellere et area tota circumquaque sicca figurare primum populum Isræl, ubi erant sancti cum gratia cœlesti tanquam pluvia spirituali, et postea compluta area, siccato vellere figurare Ecclesiam Dei toto orbe diffusam, habentem non in vellere tanquam in velamine, sed in aperto cœlestem gratiam, priore populo velut ab ejusdem gratiæ rore alienato atque siccato.'

JDG 6:39 Multiple spaces in '6.39··Oro,··etc. ADAM., homil. 8. In secundi quoque signi ratione, etc., usque ad universa terra divini roris gratia infunditur.'

JDG 7:3 Multiple spaces in '7.3··Qui formidolosus,··etc. ADAM., hom. 9. Idem hodie clamat Jesus, etc., usque ad sic inter ingentia et nefanda crimina, timoris et formidinis crimen ponitur. LXX: Formidolosus est, qui quasi adolescente vitio antequam videat mala, sola cogitatione terretur, gelidam per membra formidinem volvens, ut non tam conspectu malorum quam auditu et exspectatione solvatur. Ideo, juxta LXX, formidolosus corde dicitur, in corde enim et in interioribus animi defixum manet hoc vitium. Timidus autem est qui primo aspectu ad congressum trepidat, non tamen toto corde terretur, sed reparari et animari denuo potest.'

JDG 7:4 Multiple spaces in '7.4··Adhuc populus.··ADAM., hom. 9. Ut video, qui primum reprobati sunt, etc., usque ad nec propter peccati sitim sternitur pronus.'

JDG 7:5 Multiple spaces in '7.5··Qui manu et lingua.··ADAM., homil. 9. Manu et lingua dicit eos aquam lambere, etc., usque ad et perfecte trinitatis numerum ferunt.'

JDG 7:6 Multiple spaces in '7.6··Fuit itaque numerus eorum,··etc. AUG., quæst. 47 in Jud. Et factus est numerus eorum qui lambuerunt manu sua, lingua sua, trecenti viri.··Plerique Latini codices non habent manu sua,··sed tantum lingua sua,··etc., usque ad David quoque tanquam contemptibilem se canem appellat.'

JDG 7:13 Multiple spaces in '7.13··Percussit illud atque subvertit.··Greg., lib. XXX Moral., cap. 25. De hoc bello per prophetam, etc., usque ad quod ferrum hostium crucis ligno superetur.'

JDG 7:16 Multiple spaces in '7.16··Divisitque.··ID., Ibid. Ducti sunt ad fluvium, etc., usque ad in sinistra tubam, in dextera tenet lagenam.'

JDG 7:20 Multiple spaces in '7.20··Et hydrias confregissent.··ADAM., hom. 9. Hydrias portant, etc., usque ad ut ab ipso victoriam consequi mereamur.'

JDG 8:27 Multiple spaces in '8.27··Fecitque ex eo Gedeon ephod,··etc., AUG., quæst. 41 in Jud. Quæritur quid sit Ephod vel Ephot, etc., usque ad ut sic interiret filiorum proles numerosa, sicut postea testatur Scriptura. AUG. Intelligendum est per prolepsim dictum esse quod fecerit Gedeon Ephod contra legem Dei ex auro quod devictis hostibus erat ablatum, ut simul diceretur unde erat aurum et quid de illo sit factum. Factum est enim hoc peccatum in fine dierum Gedeon: quando consecuta sunt mala quæ annectit Scriptura, postquam dixit quot annis in diebus Gedeon terra quievit. Postquam.··ID., quæst. 43. Et factum est cum mortuus esset Gedeon, et aversi sunt filii Isræl, fornicati sunt post Baalim, et posuerunt ipsi sibi Baalberith testamentum ut esset eis in Deum,··etc. Et Baalim, et Baalberith idola intelligenda sunt. Major ergo transgressio et fornicatio est a populo post mortem Gedeon, quam illo vivo propter Ephod. Quod et si illicite factum erat, tamen de sacramentis tabernaculi erat: hæc vero idololatria non habet falsam paternæ religionis defensionem. Unde etiam si non in fine temporis Gedeon Ephod factum est, sed ante factum est, ita Deus patienter tulit, ut pax in terra perseveraret, quia licet factum erat quod prohibuerat, non tamen longe recessum erat ab illo qui tale aliquid in tabernaculo suo in honorem suum fieri jusserat. Nunc vero graviora commissa, et apertam post idola fornicationem populi noluit esse impunitam.'

JDG 9:5 Multiple spaces in '9.5··Remansitque Joatham.··ISID. Filius junior, qui fugitando gladium inimici evadit, significat reliquias Isræl in extremo tempore credituras, et Antichristi gladium evasuras, hic ascendit in verticem montis Garizim: quia nec prophetare nec persecutionem Antichristi potest quilibet evadere, nisi prius in montem benedictionis, id est in sublimitatem fidei ac virtutum ascenderit: hic est enim mons Garizim qui a Moyse in benedictionem deputatur. ISID., in Jud. tom. 5. Si hoc factum mysticum non esset, etc., usque ad inducet persecutionem ut omnes sanctos interficiat.'

JDG 9:10 Multiple spaces in '9.10··Dixeruntque.··ID., ibid. Ligna silvæ sunt homines infructuosi, etc., usque ad et suavissimam pinguedinem Christi cum gloria et honore perduxit. ID., ibid. Vitis autem Christus est qui dixit: Ego sum vitis vera Joan. 15.. Quia ergo populus qui Antichristo servit in reprobum sensum datur ut credat mendacio, id est, Antichristo, qui veritati, id est Christo credere noluit, a regno vitis, id est Christi; et ab oliva, id est Spiritus sancti gratia et a ficu, id est divinæ legis dulcedine reprobatur. Dixeruntque.··ID. Rhamnus est genus rubi, quem vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum, per quod Antichristus significatur cum omni asperitate et feritate humanum genus vastaturus: et exiet ignis de rhamno,··id est, iniquitas de Antichristo, et omnes qui in illo confidunt pariter cum illo devorabit.'

JDG 9:23 Multiple spaces in '9.23··Misitque.··AUG., quæst. 45 in Jud. Et misit Deus Spiritum malignum inter Abimelech et viros Sichimorum.··Hoc verbum, etc., usque ad etiam immisit interpretati sunt.'

JDG 9:32 Multiple spaces in '9.32··Surge.··ID., quæst. 46. Et nunc surge nocte tu et populus tuus tecum, et insidiare.··Quidam Latini habent maturabis,··etc., usque ad Deus quarto die conderet solem.'

JDG 10:1 Multiple spaces in '10.1··Post Abimelech.··AUG., quæst. 47 in Jud. Quomodo fuit patruus Abimelech vir de tribu Issachar, etc., usque ad ut Domini caro non solum de regia, sed etiam de sacerdotali stirpe propagaretur.'

JDG 11:1 Multiple spaces in '11.1·· AUG., quæst. 49 in Jud. Jephte interpretatur aperiens,··etc., usque ad quia legis præcepta non servant et tanquam viro non exhibent fidem.'

JDG 11:3 Multiple spaces in '11.3··Habitavit in terra Tob.··ID., ibid. In terra scilicet bona vel potius optima. Quod enim Græce, hoc Latine optimum dicitur. Id autem interpretatur Tob, ubi videtur intelligenda resurrectio. Quæ enim magis terra optima quam terrenum corpus excellentia immortalitatis et incorruptionis indutum. ID., ibid. Ante passionem cum publicanis et peccatoribus manducavit, etc., usque ad ut justificentur et discant vias ejus. In illis diebus.··ID., ibid. Qui abjecerant Christum, etc., usque ad ut per ætatem senilem novissima tempora significentur.'

JDG 11:8 Multiple spaces in '11.8··Dixeruntque principes.··AUG., ibid. Tale quid figuratum est in Joseph, etc., usque ad in qua regni ejus non erit finis. Et pugnes.··AUG. Quod contra filios Ammon dux quæritur Jephte, quibus victis liberentur qui eo duce bellare cupiebant: quia Ammon interpretatur filius populi mei, vel populus mœroris; aut illi significantur inimici qui ex ipsa gente in infidelitate permanserunt; aut omnes gehennæ prædestinati: ubi erit fletus et stridor dentium,··tanquam populo mœroris. Quanquam populus mœroris diabolus et angeli ejus convenienter intelliguntur: vel quia æternam miseriam eis quos decipiunt, acquirunt, vel quia ipsi æternæ miseriæ deputati sunt.'

JDG 11:9 Multiple spaces in '11.9··Ego ero vester.··ID., ibid. Id est, rex quem nondum habebat gens illa tempore judicum, etc., usque ad sed Jephte illum significabat qui verus est rex. ID. Rex scilicet sicut in titulo crucis scriptum est, etc., usque ad sicut hi qui in Regnorum voluminibus continentur. Nonne ea quæ possidet,··etc. Nonne quæcunque hæreditavit tibi Chamos?'

JDG 11:29 Multiple spaces in '11.29··Et circumiens Galaad.··AUG., quæst. 49 in Jud. Galaad interpretatur abjiciens,··etc., usque ad quod significat dicendo et a specula Galaad transeundi et transiens ad filios Ammon.'

JDG 11:30 Multiple spaces in '11.30··Si tradideris filios Ammon.··AUG., ibid. Quemlibet cogitaverit Jephte, non videtur filiam cogitasse; non enim diceret: heu me! filia mi impedisti me,··etc. In icat enim se impeditum, ne illud quod cogitaverat impleret. Quem autem potuit cogitare qui filios non habebat? An conjugem cogitavit et ut hoc fieret Deus noluit et ut hoc non relinqueret impunitum; ne quis postea id auderet: et ut magna providentia ex hoc quod accidit magnum sacramentum Ecclesiæ figuraretur. Ex utroque ergo prophetia adaptata est? quod scilicet vovens cogitavit, et quod nolenti contingit. Si enim conjugem cogitavit, conjux Christi Ecclesia est. Sed quia hujus Jephte conjux virgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit, inulta non remansit voti temeritas, et virginitas Ecclesiæ figurata est, cui dicitur: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace Luc. 7.. AUG., quæst. 49. De Jephte filia solet esse magna quæstio, etc., usque ad ut omnia quæ post facta sunt tanquam opera Spiritus Domini qui super eum factus est, intelligenda videantur. ID. Sed inter laudabiles viros, etc., usque ad ut omnino evitetur, sed tantum ut differatur, laborat. ISID., in Jud., tom. 5. Jephte Christum significat, quia a facie fratrum suorum, id est Judæorum abscedens, in gentibus principatum accepit, quia omnia humanæ salutis sacramenta quasi juratus explevit: et carnem propriam quasi filiam pro salute Isræl obtulit. Juravit autem patri et vovit secundum illud: Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob,··quod scilicet sacramentum religionis in carnis suæ passione pro salute humani generis expleret. Hæc ergo ita per Christum acta sunt ut videantur pro religione juramenti esse completa.'

JDG 11:37 Multiple spaces in '11.37··Et plangam,··etc. Et fecit ei,··etc. AUG. Virgo casta, id est, Ecclesia, etc., usque ad propter quos etiam duo testamenta dicuntur. Exinde mos increvit.··AUG., quæst. 49. Quod vero factum est ex præcepto in Isræl, ex diebus in dies conveniebant lamentari filiam Jephte, quatuor dies in anno, non puto significare aliquid post impletum holocaustum, quod erit in vita æterna, sed præterita tempora Ecclesiæ, in quibus erant beati lugentes. Quatriduo figurata est ejus universitas: propter quatuor partes orbis per quas longe lateque diffusa est. Ad historiæ autem proprietatem non arbitror hoc decrevisse Isrælitas, nisi quia intelligebant in ea judicium Dei magis ad percutiendum patrem fuisse ostensum, ne quis deinceps voveret tale sacrificium. Quare enim lamentatio decreta est, si votum illud lætitiæ est?'

JDG 12:7 Multiple spaces in '12.7··Judicavit itaque Jephte,··etc. AUG. Sicut illi duo menses propter septuaginta dies senarium numerum sex ætatum significant, ita hic sexies septenarius ductus hoc idem figurat, quantum ad sex sæculi ætates pertinet; sexies enim septem quadraginta duo sunt, nec frustra ipse Jephte sex annis populum judicavit.'

JDG 13:2 Multiple spaces in '13.2··Sed concipies,··etc. ISID., in Jud. Samson habet quædam in typum Christi, etc., usque ad et de Christo dictum et per prophetam: Orietur vobis sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus.'

JDG 13:3 Multiple spaces in '13.3··Nec immundum.··AUG., quæst. 50. Immundum est dissolutio disciplinæ quæ esse cœperat in Isræl, et jam ad ea manducanda eos labefecerat, quæ Deus in animalibus prohibuerat: jam enim etiam ad cultum transibant idolorum. AUG., quæst. 52 in Jud. Quod ait mulier dictum sibi ab angelo, etc., usque ad Nazaræi certis diebus observabant voventes votumque reddentes.'

JDG 13:19 Multiple spaces in '13.19··Tulit itaque.··AUG., quæst. 53. Quod dicit Scriptura ignorasse Manue, quod angelus Domini esset, etc., usque ad ut traderetur inimicis per quadraginta annos.'

JDG 13:20 Multiple spaces in '13.20··Quod.··GREG., lib. V Moral., cap. 23. Quid est quod ad visionem angeli vir est timidus, mulier audax, nisi quando cœlestia nobis monstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes præsumit. Inde enim spes ad majora audenda se erigit, unde turbatur spiritus qui ea quæ superna sunt prior videt, quia cum altiora secretorum cœlestium sic levata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit. AUG., quæst. 54 in Jud. Quid est quod postquam manifestatus est Manue et uxori ejus angelus, etc., usque ad non accepturum sacrificium, sed ipsum sacrificium futurum.'

JDG 14:5 Multiple spaces in '14.5··Descendit itaque Samson,··etc. ISID., in Jud. tom. 5, cap. 8. Samson cum ad alienigenas tenderet causa petendæ uxoris, leonem occidit: et Christus Ecclesiam vocaturus de gentibus diabolum vicit qui ait: Gaudete quia ego vici mundum Joan. 16.. Ex ore leonis occisi favus extrahitur, quia ut conspicimus reges terreni regni, qui contra Christum ante fremuerunt, jam perempta feritate dulcedinem Evangelii prædicant, et munimenta præbent.'

JDG 15:8 Multiple spaces in '15.8··Percussitque eos,··etc. AUG., quæst. 55 in Jud. LXX: Percussit alienigenas Samson ad tibiam super femur, id est, tam mirabiliter, ut stupentes tibiam unius pedis super femur alterius ponerent.'

JDG 15:12 Multiple spaces in '15.12··Jurate.··AUG., quæst. 56 in Jud. Quid est quod ait Samson viris Juda, etc., usque ad nisi audiendo vel legendo discantur, ita nec modi locutionum.'

JDG 15:16 Multiple spaces in '15.16··In maxilla.··GREG., lib. XIII Moral., cap. 6. Maxilla asini prædicatores significat. Redemptor enim noster simplicitatem et patientiam prædicantium, suæ manu virtutis tenens, a vitiis carnales interfecit, et maxilla in terram projecta, postmodum aquas fudit: quia tradita morti prædicatorum corpora magna populis monstravere miracula.'

JDG 16:1 Multiple spaces in '16.1··Abiit quoque,··etc. GREG., Homil. 21 in Evang. Quem in hoc facto Samson, etc., usque ad et ascendendo regna cœlorum penetravit.'

JDG 16:19 Multiple spaces in '16.19··Vocavitque tonsorem.··ISID., in Jud., tom. 5, cap. 6. Quod mulier subdola caput Samsonis rasit, etc., usque ad et parato certamine in finem fortissime dæmones triumphabit. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 13. Samson amissis oculis ab Allophylis ad molam deputatur, etc., usque ad foris in circuitum laboris mittunt.'

JDG 16:30 Multiple spaces in '16.30··Multoque.··GREG., lib. XXIX Moral., cap. 7. In hoc loco per Samson Christus significatur, etc., usque ad simul omnes moriendo prostravit.'

JDG 17:5 Multiple spaces in '17.5··Et fecit ephod et theraphim,··etc. HIERON., epist. 130, tom. 1. In volumine Judicum, etc., usque ad per teraphim fecisse monstratur.'

JDG 18:7 Multiple spaces in '18.7··Venerunt Lais,··etc. HIERON., lib. de loc. Hebr. Laisan filii Dan, etc., usque ad juxta Esthaol.'

JDG 19:25 Multiple spaces in '19.25··Eduxit ad eos concubinam suam,··etc. AUG. de Civ., cap. 34. Concubina interdum pro uxore usurpatur. Agar enim, et Cethura, et uxores et concubinæ Abraham vocantur.'

JDG 20:18 Multiple spaces in '20.18··Consuluerunt.··GREG., lib. 24 Moral., cap. 13. Qui semetipsum non judicat, etc., usque ad sed contra se rigida, bonis vero omnibus sit submissa.'

JDG 21:1 Multiple spaces in '21.1··Juraverunt quoque filii Isræl in Maspha,··etc.'

RUT 1:1 Multiple spaces in '1.1··Facta est.··Propter paucitatem spiritualium doctorum quibus judicandi datur auctoritas, facta est fames verbi Dei, quando lex etiam per Judaicas traditiones corrupta est. Abiitque homo,··RAB. Christus, scilicet, in Bethleem Juda natus peregrinationem hujus mundi visitavit, cum uxore sua, id est, Ecclesia, et cum duobus liberis, duobus scilicet ordinibus prophetarum et apostolorum qui sanguine Christi a peccati servitute sunt liberati. Abiit homo.··RAB. Quem quidam Decalogum legis intelligunt, et uxorem ejus synagogam, et duos filios, regalem honorem et sacerdotalem: qui non solum in gente Judæorum, sed et proselytorum copulam sibi acquirebant, sicut in tempore David, et Salomonis et aliorum factum est.'

RUT 1:2 Multiple spaces in '1.2··Mahalon.··Qui de fenestra vel a principio. Hic est chorus prophetarum per quos de fenestra primum fidei lumen in orbem processit: qui etiam veri luminis, id est Christi, primi prædicatores fuerunt. Chelion,··consummatio. Hi sunt apostoli qui ænigmata prophetarum ad consummationem pleni intellectus perduxerunt. Hi merito Ephrathæi et de Bethlehem Juda orti sunt: qui cœlesti pane satiati per prædicationem Evangelii fructum prædicationis collegerunt. Ephrathæus enim frugifer, Bethlehem domus panis, Juda confessio interpretatur, unde: Vos date illis manum.··Item, Euntes prædicate Evangelium regni Dei.··Et alibi: Elegi vos de mundo ut eatis, et fructum faciatis Marc. 6, XVI; Joan. 16..'

RUT 1:4 Multiple spaces in '1.4··Ruth.··Videns vel festinans, vel deficiens interpretatur: in qua obedientia et credulitas gentium designatur, de quibus dicitur: Populus quem non cognovi, servivit mihi,··etc. Et alibi: Æthiopia præveniet manus ejus Deo Psal. 66.. Vocabantur ergo duo populi per sanctos prædicatores ad consortium fidei et electorum Dei, ut ex diversis gregibus fieret unum ovile.'

RUT 1:5 Multiple spaces in '1.5··Mortui sunt.··Post perfectionem pii laboris, scilicet de exsilio hujus mundi ad cœlestia regna migraverunt, ut expleto mandato Decalogi acciperent denarium beatitudinis.'

RUT 1:7 Multiple spaces in '1.7··Egressa est,··etc., utraque.··Studiose satagit Ecclesia, ut plebes quas Apostoli et prophetæ tempore suo instruxerunt, perducat ad unitatem fidei et societatem Christianæ religionis: quæ Scriptura referente didicit, quia justus non derelinquetur, nec semen ejus quærens panem, qui de cœlo descendit Psal. 36..'

RUT 1:8 Multiple spaces in '1.8··Ite in domum.··Ecclesia non indiscrete agit, nec indiscrete quemquam recipit, unde: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt I Joan. 4.. Possunt hæc synagogæ convenire, quæ retrahit ad fidem Christi venientes, et maxime illud, ut superata a veritate infirmam se cognoscit effœtandi: Revertimini, filiæ meæ.'

RUT 1:11 Multiple spaces in '1.11··Num ultra.··RAB. Vox synagogæ veritatem confitentis et supervenientem culpam non tacentis quæ a viro, id est, David relicta: et a filiis, id est, regibus et principibus privata, sterilem se esse et infirmam ad concipiendum filios Deo confitetur post adventum Christi.'

RUT 1:14 Multiple spaces in '1.14··Elevata.··Per has mulieres, quarum una dolens et lugens a socru recedit, altera obstinato animo adhæret, credentes significantur: quorum alii percepta gratia baptismi et societate fieri, ad errores pristinos relabuntur, quos significat Orpha: quæ ad Deos suos reversa est; alii vero definito consilio, perceptam gratiam consequuntur, quos significaRuth.'

RUT 1:16 Multiple spaces in '1.16··Quocunque.··Sic Ecclesia de gentibus vocata, relicta patria, id est idololatria omissa, carnali conversatione et desideriis, profitetur Deum suum esse in quem crediderunt sancti, et ituram quo caro Christi ascendit, et pro ejus nomine in hoc sæculo pati usque ad mortem, et cum populo sanctorum et prophetarum et patriarcharum; unde: Lætamini gentes cum plebe ejus Rom. 15..'

RUT 1:18 Multiple spaces in '1.18··Videns.··Gentilis populus obstinato animo prædicatores sequitur in terram sanctam, et in civitatem Dei Bethlehem, ubi præparatur ad suscipiendum sponsum de stirpe Abrahæ natum, in quo benedicentur omnes gentes vel tribus terræ.'

RUT 1:20 Multiple spaces in '1.20··Ne vocetis.··Agnoscit synagoga calamitatem suam, quam post adventum Christi merito patitur: et refugit pulchra vocari, quia tempora prosperitatis suæ finiri conspicit. Quando primum.··Id est quando lex incarnationis suæ ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim hordeacea tempus Dominicæ passionis exprimit, quæ mense novorum, id est, primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethlehem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethlehem natum, in pascha, id est in mense novorum, prædicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto conatu laborat, ut quas ad fidem convocat, incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. Messis hordeacea Judæorum exprimit credulitatem: qui peracto sacramento passionis, prædicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt. Qui alibi quinque panibus hordeaceis pasti a Domino leguntur.'

RUT 2:3 Multiple spaces in '2.3··Accidit.··Quia sancta Ecclesia ad Christum pertinet, cujus sponsa et corpus est. De quo dicitur: Fortitudo mea et laus mea Dominus Psal. 117.. Et alibi-Dominus fortis et potens. Dominus potens in prælio Psal. 23.. Ipse est cognatus Elimelech, qui de Bethlehem et de stirpe David natus, testimonium habet a lege et prophetis. Hic verba salutis et pacis familiæ suæ attulit, in cujus nativitate cecinerunt angeli, Gloria in excelsis Deo, et in terra,··etc. Luc. 2.. Cui venienti in Jerusalem obvia turba clamavit, dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini Matth. 21..'

RUT 2:7 Multiple spaces in '2.7··Et rogavit.··Quia sancta Ecclesia perseverat in agro divinæ lectionis post messores et prædicatores, mysteria Scripturarum colligens, ut in sinu mentis suæ testimonia et exempla virtutum recordat. Vel ager ille est cœlestis studii disciplina messis intelligentia spiritualis; messores, prædicatores; spicæ remanentes, sententiæ Scripturarum, quæ multum per mysterium occultatæ, quasi pleniores remanent ad exercitium meditantis. Plebs ergo gentilis ecclesiasticam disciplinam ardenter appetit, ut ad meditationem divinæ legis et sanctorum societatem admittatur, et sanctorum documentis vel exemplis reficiatur.'

RUT 2:8 Multiple spaces in '2.8··Ne vadas.··Quasi dicat: Ne recedas a statu fidei, ne sequaris errores hæreticorum vel schismaticorum: sed magis jungere animabus sanctis, ut metas Scripturas sanctas, meditando, et opere implendo; et haustum divinæ sapientiæ de libris duorum Testamentorum unde pueri, id est, sancti bibunt, et ipsa bibas.'

RUT 2:10 Multiple spaces in '2.10··Quæ cadens in faciem.··Gratias refert Ecclesia gentium Salvatori, qui eam respicere dignatus est. Cui ille respondit: placere sibi, quod mortuo viro suo, id est, diabolo, parentes idololatras reliquit, et terram nativitatis, id est, carnalia desideria, et populo sanctorum se sociavit, qui sibi antea ignotus fuit cum sequeretur cupiditatem veteris hominis.'

RUT 2:13 Multiple spaces in '2.13··Inveniam,··etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesiæ, quæ se cognoscit imparem tantæ gratiæ, nec audet se æquiparare primitivæ Ecclesiæ; unde dicit: Nam et catelli edunt de micis,··etc. Et alibi: Domine, non sum dignus ut intres sul tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8..'

RUT 2:14 Multiple spaces in '2.14··Quando hora.··Hora vescendi fuit quando dictum est apostolis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 16.. A Domino enim dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Intinge buccellam.··Lege, scilicet quæ diu meditata perseverans in priorem populum Pharisæorum conditionibus vel traditionibus corrupta nativum saporem perdidit. In hac tingit Ecclesia buccellam, id est, mysterium incarnationis Christi dicit esse in Testamento Veteri, et ideo firmius credit, quia ante longe præfiguratum cognoscit.'

RUT 2:16 Multiple spaces in '2.16··De vestris.··Nota humilitatem patrisfamilias, qui non solum spicas relictas testimoniorum colligi permittit, sed etiam manipulos scientiæ ultronea largitate impertitur. De vestris manibus projicite,··etc. Quia gentilis populi infirmitatem non despicit, nec pristinos errores improperat, sed studii sagacitate ad ædificationem perducit.'

RUT 2:17 Multiple spaces in '2.17··Quasi ephi.··Cum in lectione per sanctæ Trinitatis confessionem discit catholicam fidem. In ephi mensura, quæ tres modios continet, signatur una divinitatis substantia, et trium personarum proprietas.'

RUT 2:18 Multiple spaces in '2.18··Quos portans.··Quia fidem suam matri Ecclesiæ ostendit. Vel Ecclesia synagogæ gratiam quam sponsi sui munere percepit, ostendit, ut eam provocaret ad fidem. Dedit ei.··Eructavit cor meum verbum bonum, scilicet de plenitudine cordis cibum prædicationis. Benedictus.··Synagoga, prædicante Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini cognoscit, et fortitudinem sui protectoris: et tandem veritate cogente nomen Domini benedicit, quod servavit gratiam mortuis quam præbuit vivis.'

RUT 2:20 Multiple spaces in '2.20··Propinquus.··Cognoscit propinquum mater Ecclesia per gratuita beneficia populo gentium collata, et audito nomine recordatur beneficiorum antiquorum; unde: Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis Psal. 142..'

RUT 2:21 Multiple spaces in '2.21··Præcepit mihi.··Quia Christus omnibus ad se venientibus præcipit, ut magis cum fidelibus suis jungantur ad messem spiritualis segetis, quam cum alienis, cui persuasioni consentit socrus, dicens: Melius est filia;··hoc ut bonum et utile non potest negare Synagoga.'

RUT 2:23 Multiple spaces in '2.23··Donec triticum.··Hoc est, tandiu adhæret doctoribus in meditatione Scripturarum, donec Veteris et Novi Testamenti notitiam in cella cordis reconderet: unde pastum animæ sufficientem haberet.'

RUT 3:2 Multiple spaces in '3.2··Aream.··Synagogam Judæorum ubi legis hordeum conditum est: hanc Christus ventilat, quando in area Evangelium prædicans, singulorum consilia et voluntates erga se triturat; unde: Jesus autem non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et non erat opus ei ut quis testimonium perhiberet de homine Joan. 2..'

RUT 3:3 Multiple spaces in '3.3··Non te.··Quia fides gentium Ecclesiæ non ante apparuit, quam Christus mysterium incarnationis suæ implevit, quando corporaliter inter homines vivens cibo ac potu usus est, et tandem cœnans cum discipulis suis corporis et sanguinis sui sacramenta communicavit eis. Impleto autem mysterio dispensationis, Christi Ecclesia de gentibus ad fidem fiducialiter accessit.'

RUT 3:4 Multiple spaces in '3.4··Discooperies,··etc. Quod dicit: Agnosce Christum pro te passum, et veni devota mente, discute operimentum litteræ Veteris Testamenti in quo tegitur sacramentum incarnationis Christi; et cum cognoveris inde tibi salutem promissam, humiliter ad auxilium ejus confuge, ut ibi permaneas omni tempore.'

RUT 3:7 Multiple spaces in '3.7··Acervum.··Testimonia Scripturarum; unde: Filius hominis vadit sicut scriptum est de illo Matth. 26.. Vel juxta turmas fidelium animarum quas morte sua ab inferis revocavit. Ad hunc lectum properavit Ecclesia et discooperto pallio, etc.'

RUT 3:12 Multiple spaces in '3.12··Sed est alius me propinquior.··Joannes Baptista qui Christus putabatur, sed sponsi nomen non usurpavit, sed Christo reservavit, dicens: Qui habet sponsam sponsus est,··etc. Hic propinquior, quia in mundo prior natus. Vel iste propinquus, est legis decalogus qui propinquior Synagogæ quam Evangelium videbatur, quia specialiter illi populo datus et tempore prior est.'

RUT 3:14 Multiple spaces in '3.14··Surrexit itaque antequam.··Quia antequam Judæi doctrina legis imbuti naturæ suæ jura cognoscerent, Ecclesia gentium inertiæ suæ somnium excutiens diluculo nascentis fidei resurrexit, et ad Christi gratiam properavit.'

RUT 4:1 Multiple spaces in '4.1··Declina.··Quia Christus Judæis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suæ mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum præterire, cum præcursoris sui adventum quem more humanæ vitæ properare conspexit, et ad officium præcursoris misericorditer convertit. Locutus.··Convenienter legisperitis partem agri Nœmi ad emendum obtulit, cum partem plebis quæ apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogæ ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: Ite, ostendite vos sacerdotibus Luc. 17., et cum irent mundati sunt.'

RUT 4:5 Multiple spaces in '4.5··Ut suscites.··Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesiæ in conjugium Christi, qui suscitavit antiquum nomen filii Dei quod in initio habuerunt sancti; unde: Videntes filii Dei,··etc., et Lucas dicit: Adam filium Dei, quem etiam in Ecclesia gentium per gratiam Dei suscitavit; unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri,··etc. Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc ad Joannem Baptistam retuleris, invenies eum cedentem juri propinquitatis, et dicentem: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit quem vos nescitis: cujus non sum dignus solvere corrigia calceamenti ejus.··Et alibi: Ego non sum Christus: sed missus sum ante eum. Qui habet sponsam, sponsus est.··Cedit quoque lex Evangelio: Lex enim subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia.··Reprobatio quidem fit præcedentis mandati propter infirmitatem ejus: introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum fit per Jesum Christum.'

RUT 4:8 Multiple spaces in '4.8··Solvere.··Calceamentum velamen est mysteriorum. Lex vero de pede suo calceamentum solvit, et Christo dedit, quia sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo hoc faciendum reservavit. Joannes ergo non sibi, sed Christo calceamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit; unde ait: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus'

RUT 4:9 Multiple spaces in '4.9··Testes.··Sic Christus ex utroque Testamento testes habet sufficientes, quod populum gentium quem decalogus jam finitus spiritualiter fecundare non potuit, ipse semine verbi Dei fecundavit omnia possidens, quæ priores et posteriores habuerunt sancti.'

RUT 4:11 Multiple spaces in '4.11··Et majores.··ISID. Decem majorum natu benedictio ostendit in nomine Jesu omnes gentes esse benedicendas. Iota enim apud Græcos decem significat, quæ in nomine Jesu prima littera est. Faciat Dominus hanc.··Imprecatur prospera Ecclesiæ gentium, ut gratiam fecunditatis, quam habuerunt Isrælitarum primi parentes, percipiat. Rachel.··Spe internæ contemplationis habens internam intelligentiam veritatis. Unde, Rachel bona facie, et pulchra specie, quam amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit Laban, qui interpretatur dealbatio, quam comparat gratiæ Dei qui dicit: Quod si fuerunt peccata vestra sicut Phœnicium, tanquam nix dealbabuntur Isa. 1.. Liam.··Actio hujus vitæ in qua vivimus laboriosa est ex fide, et incerta, quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, quæ infirmis oculis fuisse memoratur.'

RUT 4:12 Multiple spaces in '4.12··Phares,··etc. Qui gentilis populi gratiam tenuit, et in partu fratrem qui prior manum emiserat præcessit, Isræl enim in opere legis prius manum emisit, et eam prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam retraxit. Postea vero populus gentium prorupit, ut essent primi novissimi, et novissimi primi Matth. 20.. Thamar quoque commutans vel amaritudo interpretatur. Ecclesia enim gentium et nomine et habitu, quæ fuit in idololatria fœda et amara, in pœnitentia fit dulcis et pulchra'

RUT 4:13 Multiple spaces in '4.13··Ut conciperet et pareret.··Semper Ecclesia Spiritus sancti munere fecundatur, et aliis ad lucem perpetuam decedentibus alii succedent, ut Christianum nomen in æternum maneat et mater sanctissima de nova progenie in senectute sua consolationem habeat. Decedentibus quoque patriarchis et prophetis successerunt evangelistæ et apostoli, unde: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.'

RUT 4:15 Multiple spaces in '4.15··De nuru enim.··Nurus synagogæ gentilis Ecclesia est quæ nupsit Christo de synagoga nato. Quem scilicet per legem gignere non potuit per prophetiæ mysterium susceptum, sub velamine figuratum portabat occultum, et nutricis fungebatur officio, quia matris carebat privilegio. Multo tibi melior,··etc. Multitudinem scilicet eorum qui in veteri testamento legis doctrinam nutriebant, qui scilicet non crediderunt verbo Domini et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis, et tandem Christum occiderunt et apostolos persecuti sunt.'

RUT 4:16 Multiple spaces in '4.16··Et nutricis.··Spiritualis prosapia generationis demonstratur. Obed enim Servilis interpretatur. Isai, in sole sacrificium vel incensum; David, manu fortis vel desiderabilis. Qui enim strenue Deo servit, sacrificium illi gratum et suavissimum odoris incensum per opera virtutum et orationis studium impendit. Sicque roboratus fide et devotione desiderabilis est, et Deo placet.'

RUT 4:17 Multiple spaces in '4.17··Vicinæ.··Cœlorum virtutes, qui gaudent in fecunditate Ecclesiæ, et vocant nomen ejus Obed, id est, serviens, quem superno regi secum servire desiderant.'

RUT 4:18 Multiple spaces in '4.18··Hæ sunt.··Decem sunt generationes filii Judæ usque ad David. Unde cognoscis quia totius divinæ legis intentio ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum prædicet et legis perfectionem in eo manifestet: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. Ante legem ergo Jacob de incarnatione Christi ait: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est.··Ad David autem, quia Christus de semine Juda, dictum est: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.··Patet ergo etiam prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Jesu Christi.'

SA1 1:1 Multiple spaces in '1.1··Ramathaim Sophim, de monte,··etc. ORIG., hom. de Elcana. Sive Armathaim,··quod in aliis codicibus habetur, etc., usque ad in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur. ID. Hic habuit duas uxores, etc., usque ad hanc sobolem ex imitatione Annæ sicut et ipsa oremus. RAB., in lib. Reg. Prius historicæ prophetiæ generatio dicenda, etc., usque ad cum soror ejus gauderet numerositate prolis. HIERON., lib. de Nom. Heb. Elcana allegorice possessio Dei qui est filius Dei, dicens: Dominus possedit me:··qui bene vir unus, non numero, sed quia nunquam mutatur, nec a se aliter efficitur Deus. Armathaim Sophim excelsa vel specula, hæc est superna Jerusalem; de qua veniens, speculationem docuit, et morte sua possidere fecit. Jeroham,··misericors. Eliu,··Deus meus. Thohu,··signatus. Suph,··effundens, quia per misericordiam ad nos veniens signatus in passione ait: Deus meus, Deus meus Matth. 27., ubi semetipsum exinaniens effudit, unde: Unguentum effusum nomen tuum Cant. 1., effusum a suis invisibilibus ad nostra visibilia. Ephrathæus,··frugifer, quia donis Spiritus sancti abundat. Ephrathæus ab Ephrata uxore Caleb, vel Ephrata civitate, quæ post dicta est Bethlehem, vel ab Ephraim ut nonnulli aiunt, quia fuit a de Ramatha civitate Ephraim, quæ sita est in monte Sophim, qui mons est in tribu Ephraim GREG., in lib. Reg. Phenenna est synagoga, quæ secunda primum filios Deo per legem generabat, sed jam propter infidelitatem infecunda manet. Anna sterilis Ecclesia gentium quæ olim sterilis a prole spirituali, nunc gratia Christi redempta. Anna enim, quæ interpretatur gratia, Deo filios per baptisma et Spiritum sanctum gignit. Silo.··Est in nonagesimo milliario Neapoleos in regione Athabitana.'

SA1 1:3 Multiple spaces in '1.3··Sacerdotes Domini GREG., ibid.. Quomodo sacerdotes Domini, qui inferius filii Belial dicuntur? Eo tempore sacerdotes Domini dicti sunt, quando simulacrorum sacerdotes ex falsorum deorum nominibus censebantur, ut hoc insigni ab illis discernantur. His enim verbis eorum fides, non vita, prædicatur, quia et pravitatem exercebant operis, sed non errabant in fide conditoris. Ophni,··discalceatus, sive insania conversionis. Phinees.··ORIG., hom. de Elcana. Os mutum, scribas et Pharisæos significat, etc., usque ad merito ergo dimissi sunt et Deo derelicti.'

SA1 1:4 Multiple spaces in '1.4··Venit ergo dies et immolavit Elcana deditque Phenennæ,··etc. HIER., l. de tradit. Heb. Hæ partes, vestes intelliguntur, quæ in tribus festivitatibus Paschæ videlicet, et Pentecostes, et Tabernaculorum, juxta morem illius gentis, uxoribus, et liberis, ac famulis dabantur Annæ autem dedit partem unam tristis,··quia non habebat filios quibus amplius daret. Phenennæ,··id est synagogæ, et filiis dedit partes,··id est, temporalia bona, juxta illud: Dedit eis regiones gentium Psal. 104.. Et quia primum credita sunt illis eloquia Dei, Annæ,··id est, Ecclesiæ gentium dedit partem unam,··scilicet ingenium. Bene ait. Tristis,··quia concluserat Dominus vulvam ejus nondum enim advenerat tempus miserendi ejus, ut spirituali gratia fecundaretur. Sicut Phenenna Annam, ita synagoga gentilitatem despiciebat. Multi ex gentilibus Redemptoris adventum, ut in Job reperimus, exspectaverunt, et quia in prece perseveraverunt, tandem redemptor flenti et non capienti cibum Annæ, consolationem adhibuit, dicens:'

SA1 1:8 Multiple spaces in '1.8··Anna, cur fles?··Melior est Ecclesiæ vir suus, id est Christus, quam decem filii quos de synagoga edebat, qui Christum plus nonnunquam diligit, id est gratiam ejus, quam illos quos carnaliter pariebat.'

SA1 1:14 Multiple spaces in '1.14··Dixitque ei.··Septuaginta,. Usquequo ebria eris?··Homo videt in facie, Deus in corde. Heli æstimabat ebriam qui tantum os intuebatur: Dominus autem respexit ad orationem ejus, qui videbat cor ejus. Hic autem traditur nobis forma orandi ut non in multiloquio, sed in compunctione cordis et effusione lacrymarum oremus: quia sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum,··etc.'

SA1 1:17 Multiple spaces in '1.17··Heli ait, Vade in pace,··etc. Et abiit mulier,··etc. Vides mulieris fidem? Priusquam acciperet quod postulaverat, perinde confisa est, quasi jam accepisset. In causa erat, quod orasset multo cum fervore, citra ullam hæsitationem. Abiit pacato animo, quasi totum impetrasset. Insuper Deus totam anxietatem jam illi excussit ex animo, largiturus quod petebat. Hanc feminam imitemur, et in omnibus afflictionibus ad Deum confugiamus. Si nobis non fuerint liberi, ab illo postulemus, quos si acceperimus, multa cura educamus, etc.'

SA1 1:18 Multiple spaces in '1.18··Vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.··RAB. in lib. Reg. Alia translatio: Facies non concidit amplius,··quia certissime se credidit exauditam. ID. Nequaquam enim Ecclesia a fide et dilectione Redemptoris in diversa declinando mutata est.'

SA1 1:19 Multiple spaces in '1.19··Et recordatus est ejus Dominus.··ID. Quia Anna Dominum devote postulavit, concepit et peperit. Sic Ecclesia per naturalem intellectum orans, mysterium incarnationis corde concepit, ore confessionis genuit. Et adoraverunt.··ORIG., ubi supra. Non invenitur orare in hoc cantico, etc., usque ad si autem dimiserit, vincit Amalec inimicus Dei'

SA1 1:20 Multiple spaces in '1.20··Vocavitque nomen ejus Samuel.··Id est Deus. Annæ primogenitus propheta. Quis est hic nisi Dominicus homo? RAB. Samuel postulatio Dei vel nomen ejus: actor, scilicet nativitatis ejus Deus, quia sterili oranti concessit filium, qui cunctis diebus sibi in templo deserviret. ID. Ecclesia ex nationibus, etc., usque ad cum perfecta fide incarnationis junxit se primitivæ Ecclesiæ ex Judæis.'

SA1 1:23 Multiple spaces in '1.23··Precorque ut impleat Dominus.··Quod vovisti, vel suum quod promisit per Heli. cum ait: Det tibi Deus petitionem,··etc. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte. Et adduxit.··Non vult Anna puerum ducere ad domum Dei antequam ablactetur: quia Ecclesia nullum ad sacerdotium provehit dum lactis infantiæ particeps est, non solidi cibi et intelligentiæ spiritalis capax. HIERON., lib. de Trad. Hebr. in lib. Reg. In Hebræo: Modio farinæ,··sed vitio scriptorum depravatum est. Si enim cum tribus vitulis tres modios farinæ obtulit contra legem fecit, in qua dicitur: Vitulum de armento unum, arietem unum, agnos agniculos immaculatos septem, in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum. Hæc vero decima, pars decima ephi erat. Unde intelligitur, quod Elcana non obtulit tres modios farinæ, cum tribus vitulis, sed novem decimas.'

SA1 2:1 Multiple spaces in '2.1··Dilatatum est.··RAB. Quia sermo Dei non est alligatus in pressuris, non in præconibus alligatus. ID. Christo, quem puerum amplectitur senex Simeon et cognoscit magnum dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum Luc. 2.. Si lætatus fuero in salutari Dei, tunc dilatabitur os meum. Per meditationem scilicet verbi Dei, venitur ad elevationem cordis, unde: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatavum est II Cor. 5.. Ex latitudine cordis ministratur sapientia ori.'

SA1 2:2 Multiple spaces in '2.2··Non est sanctus.··RAB. Præter te, Domine, quia nemo fit nisi a te, et si sint, qui dicuntur dii multi, et Domini multi, nullus tamen eorum naturaliter est id quod Deus est; quia ipse est solus, qui ait: Ego sum qui sum Exod. 3.. Umbra enim ad comparationem corporis non est, vel fumus ad comparationem ignis. Ut est Dominus.··ID. Non dicit nisi Dominus: Sed nullus est sicut Dominus,··sanctus et sanctificans, justus et justificans.'

SA1 2:3 Multiple spaces in '2.3··Nolite.··Redarguit Judæos et sapientes sæculi, extollentes se contra scientiam Dei. Salomon: Altiora te ne quæsieris,··et alibi: Deus in cœlo, et tu super terram: sint pauci sermones tui. Vetera,··etc. Quæ ad veterem hominem, id est, carnalem conversationem pertinent, scientiam inquirite, quæ non est nisi a Deo: quia ipse est scientiarum Dominus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ. Ipsi præparantur.··Quia aufert se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, vel ipsi præparantur cogitationes, id est manifestantur. Unde: Dominus novit cogitationes hominum. Deus scientiarum.··RAB., ubi supra. Ipse vos scit, etc., usque ad et ab illo non sunt a quo homines sunt.'

SA1 2:4 Multiple spaces in '2.4·· RAB. Id est, intentio eorum, qui sibi potentes esse videntur, ut sine Dei auxilio divina possint implere mandata. Et infirmi.··RAB. Qui in Dei pietate confidunt, dicunt: Miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum Psal. 6.. Infirmus erat gentilis populus, quando a testamento Dei alienus, nunc autem præcinctus robore, cum indutus scuto fidei et galea salutis, et gladio spiritus, poterit ignea tela diaboli exstinguere.'

SA1 2:5 Multiple spaces in '2.5··Saturati prius pro panibus.··Repleti prius Judæi, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de cœlo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Isrælitæ quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillæ filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed cœlestia sapuerunt. In Græco ita: Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Et famelici.··Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei. Sterilis peperit.··In septenario universitas Ecclesiæ designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde: Sapientia ædificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem Prov. 9.. Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est. RAB. Plurimos in Hebræo et in LXX habetur septem.··Judæi dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennæ: et singulis Annæ nascentibus filiis, singuli Phenennæ sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebræi duos filios Samuelis annumerant Annæ filiis. ID. Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus.'

SA1 2:7 Multiple spaces in '2.7··Pauperem,··etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis.'

SA1 2:8 Multiple spaces in '2.8··De pulvere.··De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. De stercore.··RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quæ mihi,··inquit, fuerunt lucra, propter Christum æstimavi stercora [detrimenta]··Philip. 3. Principibus.··ID. Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 25.. Solium gloriæ.··In æquitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis Joan. 5.. Cardines terræ.··Quatuor scilicet plagæ mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiæ, quæ a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini Psal. 112.. Mystice, prædicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem Job. 9..'

SA1 2:10 Multiple spaces in '2.10··Dominum formidabunt.··Quia infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Græco intelligi, et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit; et vincitur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Dominum formidabunt.··Adversarii Judæi, super quos in cœlis, id est apostolis Dominus tonavit, quando eos terruit, gehennam minando, minas signis firmando: unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in judicio, quem hic adversantes contempserunt, super quos tonabit, dicens: Ite in ignem æternum Matth. 25.. Quod ne omnibus contingat Dominus quotidie in cœlis, id est, Scripturis et doctoribus, tonat. In cœlis.··RAB. Quia justa retributio futura est in die judicii, sed interim tonat de nubibus suis, quas Spiritu sancto implevit postquam cœlos ascendit. Fines.··Extrema hominis: quia non judicabuntur, quæ in melius vel deterius medio tempore commutantur, sed extrema in quibus fuerit inventus. Et dabit.··Id est, Christo Imperium.··Id est Ecclesiam, unde: Dabo tibi gentes hæreditatem tuam.··Vel imperium, id est potestatem judicandi, quia omne judicium dedit Filio. Regi.··RAB. Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem, ut in eo vincat mundum, qui propter eum fudit sanguinem suum. Christi sui.··RAB., in lib. Reg. Christiani populi, chrismate uncti: totum tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Hæc Anna prophetavit mater Samuelis, in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est fecunda, ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium.'

SA1 2:12 Multiple spaces in '2.12··Heli.··ID. Interpretatur extraneus, a Deo enim alienus est, qui subditos non corrigit. Ophni infamia conversionis, merito autem sic vocatur, qui differt converti in melius. Phinees oris obduratio, vel ori parcens. Duos Phinees sacerdotes legimus: alterum justum Eleazari filium, alterum injustum, filium Heli. Sacerdotes, qui custodiunt os suum, ne exeat inde aliquod pravum, in filio Eleazari signantur. Qui autem os habent obturatum, vel imperitia, vel peccatorum conscientia, filio Heli figurantur. RAB. Refert Josephus, etc., usque ad et subditorum culpa illis imputabitur.'

SA1 2:19 Multiple spaces in '2.19··Tunicam.··Tunica quam faciebat Anna, id est gratia, et puero tradebat; inceptiva doctrina est, qua fideles prima rudimenta accipiunt, unde: Lac vobis potum dedi, non escam I Cor. 3.. Superhumerale vero lineum, castitatem et continentiam cum bonis operibus signat. Qui enim Domino ministrare desiderat, necesse est ut caste et continenter vivat, et bonis operibus se exerceat.'

SA1 2:25 Multiple spaces in '2.25··Si peccaverit.··HIERON., ubi supra. Non eo modo peccatur in virum, quo peccatur in Deum, quia peccare in virum, id est contra proximum, levius est et venialius. In Deum vero peccare, id est a cultu ejus recedere: impietatis peccatum est, quod difficilius punitur, et tardius remittitur. Et cum quis in virum peccat, placato viro facit sibi Deum placabilem. Sed cum quis in Deum peccat, quis orabit pro eo? id est, per quem sibi Deum faciet propitium? Non quod nulla speranda sit venia eis qui in divino peccant officio: sed major est pœna, et tardior venia his qui in rebus Deo sacratis offendunt, quam si verbo vel facto læserint proximum, quia quanto major gloria, tanto gravior offensa'

SA1 2:27 Multiple spaces in '2.27··Patris tui,··etc. Aaron, scilicet. Quis enim alius fuit in Ægyptiaca servitute, qui post liberationem electus sit in sacerdotem? Quicunque enim ex ejus genere est, cum videt sacerdotium Christianorum pollere per mundum, sibi autem esse subtractum, dolore et mœrore tabescit.'

SA1 2:32 Multiple spaces in '2.32··Æmulum.··RAB. Æmulus domus Heli fuit, Sadoch sacerdos, qui, abjecto Abiathar a Salomone sacerdotium, suscepit. Unde: Projecit Salomon Abiathar ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini, quod locutus est super domum Heli III Reg. 2..'

SA1 2:33 Multiple spaces in '2.33··Ut deficiant.··RAB. Ut semper scilicet sit de domo Heli in domo Domini, qui in dignitate sacerdotii videns alium substitutum, et se destitutum, deficiat animo et tabescat. Hæc autem mutatio sacerdotii, in Christo plene completa est, quæ a Samuele figurata: post Samuelem enim sacerdotes fuerunt de genere Aaron, Sodoch, et Abiathar, et alii usque ad tempus Christi.'

SA1 2:35 Multiple spaces in '2.35··Et animam.··ID. Non habet Deus animam, sed tropice dicitur animam habere, etc., usque ad unde: Et requievit domus Isræl post Dominum I Reg. 7..'

SA1 2:36 Multiple spaces in '2.36··Futurum est.··ID. Non proprie de domo Heli hoc dicitur, sed de domo Aaron, de cujus genere usque hodie veniunt et convertuntur. Buccellam.··RAB. Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita Joan. 6.. Quia dixerat se dedisse cibos domui Aaron de victimis veteris testamenti, quæ fuerunt sacrificia Judæorum, dicit esse postulandam buccellam panis ad comedendum, quod est sacrificium Christianorum et pabulum animarum.'

SA1 3:1 Multiple spaces in '3.1·· RAB., in lib. Reg. Unde in diebus illis non erat visio manifesta. Propter peccata enim populi et prælatorum non apparebat Dominus per visiones vel per angelicas responsiones, sicut patribus apparuit.'

SA1 3:3 Multiple spaces in '3.3··Lucerna.··ID. Quæ ardebat in tabernaculo ante lucem diei. Sub luce enim diei exstinguebatur, lucebat autem usque in mane; vel hoc significat, quod Heli in cæcitate permaneret, donec funditus cum prole sua exstingueretur, id est moreretur. Mystice autem cæcitas Heli significat cæcitatem Judæorum, qui præsentem Salvatorem non agnoverunt, nec fulgorem miraculorum ejus, nec doctrinam, donec sacerdotium cum populo et templo everteretur.'

SA1 3:11 Multiple spaces in '3.11··Tinnient.··RAB. Comminatio Dei est super Heli et super domum ejus, quia scilicet pro peccato filiorum Heli privabatur sacerdotio domus Domini, unde aures audientium tinnient stupore vehementi.'

SA1 3:17 Multiple spaces in '3.17··Hæc.··Proverbium erat apud Hebræos. Et est sensus: Si absconderis mihi malum quod locutus est tibi Dominus de me, veniat super caput tuum.'

SA1 3:18 Multiple spaces in '3.18··Et non.··RAB., in lib. Reg. Quia nihil ex his quæ locutus est Dominus, etc., usque ad certa causa utilitatis eorum hoc faciebat.'

SA1 3:20 Multiple spaces in '3.20··A Dan.··ID. Per terminos Judææ universitatem plebis comprehendit. Dan viculus est in quarto a Paneade milliario, qui usque hodie sic vocatur: terminus Judææ provinciæ contra Septentrionem, de quo Jordanis erumpens a loco sortitus est nomen. Jor quippe fluvium vel rivum Hebræi vocant. Dan interpretatur Judic um vel judicans. Bersabee.··In tribu Juda vel Simeonis est vicus grandis in vicesimo ab Hebron milliario, vergens ad Austrum: in quo Romanorum positum est præsidium: a quo insipientes termini Judææ tenduntur usque ad Dan. Nec mirari debet quispiam, si civitates Judæ in tribu Simeonis vel Benjamin reperiat. Tribus enim Juda fortis et bellicosa sæpe adversarios superans, in omnibus tribubus tenuit principatum, ideo aliarum tribuum sortes in ejus funiculo computantur, alioquin in medio tribus Judæ habitasse Simeonem Scriptura manifestat.'

SA1 4:1 Multiple spaces in '4.1··Et factum. Isræl,··Vir videns Deum, vel fortis cum Deo, hi sunt credentes. Philistiim cadentes poculo, scilicet dæmones, qui poculo superbiæ inebriati et ipsi ceciderunt, et homines pervertere festinant. Contra quos Isræl, id est fideles ne cedant, sed superent, castrametantur juxta lapidem adjutorii, id est legem Christi, ubi lapis, id est Christus, invenitur, de quo: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes.··Sed dum fideles in lege Domini meditantur, ut Deum inveniant adjutorem, Philisthiim venerunt in Aphec,··id est furorem novum, tunc quia fideles immundi Spiritus divinis legibus amplius insistere conspiciunt, ideoque acriora ac nova certamina construunt, unde in suis viribus confidentes et in humana sapientia gloriantes, ac per hoc gratiam Evangelii contemnentes, quasi quatuor millia, immundi spiritus facile prosternunt. Juxta lapidem.··Lapis adjutorii quem postea Samuel posuit in signum, quando primum auxiliatus est ei Dominus. Aphec.··RAB. Locus est juxta vicum Esron civitatis Isræl, ubi dimicavit Saul in sorte Aser, et interpretatur furor novus vel apprehendens; qui enim iram Domini meruerunt, ab hostibus comprehensi sunt.'

SA1 4:4 Multiple spaces in '4.4··Et tulerunt.··Filii Isræl tulerunt arcam ubi capta est. Et fideles ex Judæis duo testamenta ad gentes transtulerunt. Sedentis super.··Tabula enim erat super arcam quam protegebant Cherubin alis, ubi apparebat Dominus per angelum et loquebatur. Cherubin plenitudo scientiæ, quæ in Christo et in duobus testamentis invenitur.'

SA1 4:5 Multiple spaces in '4.5··Clamore.··Clamor grandis vox prædicatorum roborata miraculis ex duobus prolata testamentis. Et personuit.··A voce prædicationis sapientes sæculi, dæmones quoque ingemuerunt, credentes se superari.'

SA1 4:8 Multiple spaces in '4.8··De manu.··Judæi unum Deum colunt, sed gentes suo more loquuntur.'

SA1 4:11 Multiple spaces in '4.11··Et arca.··Arca ab alienigenis capta testamentum ad gentes transiturum significat.'

SA1 4:13 Multiple spaces in '4.13··Cumque.··RAB. Hæc Josephus ita refert, etc., usque ad ex domo Eleazari denuo receperunt.'

SA1 4:18 Multiple spaces in '4.18··Cecidit.··Et ruente Heli de sella pontificis sedes remanet vacua, et gloria sacerdotum est exstincta. Mortuus.··Moritur Heli, moriuntur et filii, quia deficit pontificatus cum sacerdotio veteri.'

SA1 4:19 Multiple spaces in '4.19··Uxor.··Uxor sacerdotis non ante interiit, quam virum peperit; nec synagoga ex toto interiit antequam primitivo ecclesia quæ ex ipsa erat credidit.'

SA1 4:20 Multiple spaces in '4.20··In ipso.··Evidenti signo figuratur, quia exstincto carnali sacerdotio Judæorum, exstinguitur carnalis synagoga quæ ei carnaliter adhærebat. Ne timeas.··Credentes synagogam consolantur, sed desperans minime animadvertit, nec sobolem novam deputat gloriæ, sed ignominiæ. Unde sequitur:'

SA1 4:21 Multiple spaces in '4.21··Et vocavit.··Cabhod, gloria; Icabhod, cecidit gloria. Translata est enim gloria capta arca, unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.'

SA1 5:1 Multiple spaces in '5.1·· RAB., ubi supra. Quæ et Asdor, una de quinque urbibus Palæstinorum, decreta quidem tribui Judæ, sed non retenta, quia non potuit indigenas expellere. Interpretatur autem ignis patris vel incendium. Bene autem sic vocatur locus ubi erat idolum Dagon, quia adventus arcæ in Azotum erat incendium diaboli, patris omnium inimicorum vel iniquorum. Dagon, qui interpretatur piscis tristitiæ,··significat diabolum qui in mari hujus sæculi devorat peccatores, qui et in Job Leviathan et Beemoth nuncupatur Job. 40.. Azotum.··Locus est in quo posuit Samuel lapidem I Reg. 7., sicut in sequentibus demonstratur.'

SA1 5:4 Multiple spaces in '5.4··Caput.··Superbia diaboli, qui est initium omnis peccati Eccle. 10.. Super.··RAB. Finem præfinitum significat, in quo cessaret idololatria. Limen enim finis est itineris.'

SA1 5:5 Multiple spaces in '5.5··Truncus.··Dorsum tantum invenerunt fractis omnibus membris, quod idololatriæ fugam exprimit. Qui enim fugit, dorsum dat fuganti, unde: Quoniam pones eos dorsum Psal. 20..'

SA1 5:7 Multiple spaces in '5.7··Et per.··Qui testamentum Dei suscipiunt et posteriora hujus vitæ diligunt, ex ipsis juste in posteriora cruciabuntur, quæ debent æstimare sicut stercora. Qui enim testamentum Dei assumunt, et in posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuunt, similes sunt eis qui arcam testamenti juxta idola sua posuerunt. Et vetera quidem illis etiam nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum.··Arca autem manet in æternum, securum scilicet testamentum regni cœlorum, ubi est verbum Dei in æternum.'

SA1 5:8 Multiple spaces in '5.8··Circumducatur.··Ut si quocunque eat, percussio comitetur, sciamus esse plagam a Deo quod voluntate Dei consilio eorum actum est, ut plaga communis esset, quoniam culpa communis erat.'

SA1 6:5 Multiple spaces in '6.5··Quinque anos aureos,··etc. RAB. Quinque ani aurei, etc., usque ad est tristitia vera et sterilitas perpetua.'

SA1 6:7 Multiple spaces in '6.7··Plaustrum.··Crux Christi, arca sacra Scriptura. Duas vaccas.··ISID. Vaccæ arcam gestantes sanctos significant, qui sæculo renuntiant, qui nullum delicti traxerunt jugum. Sicut enim vaccæ vitulorum affectu a recto itinere non deviant, sic sancti patres tali affectu a bono proposito non exorbitant.'

SA1 6:12 Multiple spaces in '6.12··Quæ ducit,··etc. RAB. Via scilicet regia euntes Bethsames, id est, in domum solis, cœlestem scilicet Jerusalem, ubi semper lucet sol justitiæ. Bethsames.··ID. Civitas est sacerdotalis in tribu Benjamin, quæ usque hodie monstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim, in 10 milliaria contra Orientem: altera Bethsames est in tribu Nephthali, in qua permansere cultores antiqui.'

SA1 6:13 Multiple spaces in '6.13··Et non ID.. Id est, nec extollebantur prosperis, etc., usque ad sit in fletu remissa. Bethsames.··Domus solis. Hæc est Ecclesia a sole justitiæ illustrata. Bethsamitas in valle frumenta metere, est doctores Ecclesiæ annonam verbi Dei in humilitate tractare. Lapis in agro Josue, Christus in Ecclesia sua. Ligna plaustri, crux Christi. Vaccas super lapidem immolare, est conversos a sæculo in Christi imitatione mortificare.'

SA1 6:17 Multiple spaces in '6.17··Azotus unum.··HIERON., ubi supra. Quinque anos et quinque mures, quinque civitates dederunt. Reliquæ autem civitates provinciarum et villæ quæ erant absque muro, mures tantum, unde: Ab urbe murata usque ad villam quæ erat absque muro,··etc.'

SA1 6:18 Multiple spaces in '6.18··Abel.··Civitas est in termino Isræl, quæ ante Bethsames vocata, nunc vocatur Abel: vel propter luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, vel propter distinctionem civitatis a Bethmaca, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joab: Qui interrogant, interrogent in Abela II Reg. 20..'

SA1 6:19 Multiple spaces in '6.19··Percussit,··etc. Qui cum non essent Levitæ, ausi sunt videre arcam. Hoc ne pateretur, in Exodo populus longe stabat, solus Moyses ascendit ad Dominum. Percussit,··etc. HIERON. In Hebræo habetur: Et percussit de populo septuaginta viros: et quinquaginta millia viros,··septuaginta viros, judices. SEPTUAG. Hebræi dicunt, nulli licebat detectam videre arcam nisi pontifici: percussi ergo sunt, eo quod indigni essent, vel indigne accessissent, vel non custodissent arcam.'

SA1 6:21 Multiple spaces in '6.21··Miseruntque.··RAB. Significatur translatio testamenti Domini a Judæis ad gentes, quia cum illi carnali observantia atque Pharisæorum superstitionibus legem fœdarent, Christi et discipulorum ejus doctrinam recusaverunt; unde: Vobis Oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia indignos vos judicastis, ecce convertimur ad gentes Act. 15.. Cariathiarim.··ID. Interpretatur villa silvarum, de qua dicitur: Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvæ Psal. 131.. Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi. Civitas enim silvarum, id est conventus gentium, est locus aptus ad suscipiendam arcam. In domo Aminadab, qui interpretatur: pater meus spontaneus, et dicere potest voluntarie scilicet tibi. ID. Cariathiarim, civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Judæ, nono milliario euntibus ab Elia Diospolim: de hac fuit Urias propheta quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut scribit Jeremias.'

SA1 7:1 Multiple spaces in '7.1··Gabaa.··RAB. Collis animæ humilium, unde: Suscipiant montes pacem populo,··etc., id est montes majores animæ colles minores. Seu etiam Gabaa interpretatur sublimitas, ubi Eleazar sacerdos constituitur. Eleazarum.··ID. Dei adjutorium. Bene autem qui hoc nomine vocatur, ad arcam Domini custodiendam eligitur, quia sancti viri quidquid habent boni, Deo attribuunt, non sibi. Unde: Sufficientia nostra ex Deo est, qui idoneos fecit nos ministros Novi Testamenti II Cor. 3..'

SA1 7:2 Multiple spaces in '7.2··Annus vicesimus erat, quando septimo anno regni Saul allata est in castra de Cariathiarim. Annus vice.··RAB. Non ita intelligendum est, etc., usque ad quia nulla societas lucis ad tenebras.'

SA1 7:6 Multiple spaces in '7.6··Masphath.··Civitas est in tribu Juda juxta Cariathiarim. RAB. Masphath.··Speculatio, vel contemplatio, etc., usque ad et ad amorem patriæ cœlestis intentos esse perspexerit. Hauseruntque aquam,··etc. Ut sicut aqua effusa non redit, sic nec ipsi redirent ad idololatriam.'

SA1 7:9 Multiple spaces in '7.9··Agnum lactantem.··Agnus oblatus pro populo Dei victoriam præstat, et per passionem Christi dæmonibus superatis, pax data est fidelibus. RAB. Innocentem vitam igne charitatis accensam. RAB. Cum per prædicatores Evangelii Dominus intonat, spiritales hostes in fugam convertuntur coram Isræl, id est populo Dei, et persequuntur eos usque in domum agnitionis: usquequo, scilicet omnis error expurgetur, et Deus vere cognoscatur.'

SA1 7:11 Multiple spaces in '7.11··Betchar.··ID. Domus agnitionis, vel domus agni.'

SA1 7:12 Multiple spaces in '7.12··Et posuit eum.··Alia editio: inter Masphath novam et veterem et vocavit nomen ejus Abenezer,··vel Abongener, id est lapis adjutorii.··Hæc est medietas Salvatoris, per quam transeundum est a Masphath veteri ad novam, id est ab intentione qua exspectatur in carnali regno beatitudo falsa, ad intentionem qua per Novum Testamentum exspectatur in regno cœlorum beatitudo vera, qua quoniam nihil est melius hucusque adjuvat Deus. Masphath intentio sedentium. Lapis inter hæc, Christus inter intentionem Veteris Testamenti, et Evangelii prædicationem positus: ipse lapis propter firmitatem adjutorii, quia suos contra dæmones adjuvat dimicantes. Hucusque auxiliatus.··Quia qui hos terminos transcendunt, ut hæretici, auxilium Dei non merentur.'

SA1 7:14 Multiple spaces in '7.14··Eratque.··Christus est nostra pax, qui fecit utraque unum, per quem facti sunt prope qui erant longe.'

SA1 7:16 Multiple spaces in '7.16··Galgala.··Civitas est ubi Josue populum secundo circumcidit, et Pascha celebravit, et deficiente manna, Isræl usus est panibus triticeis, ubi et lapides sunt translati de alveo Jordanis, ubi tabernaculum testimonii multo tempore fuit. Hæc cecidit in sortem Judæ: et usque hodie ostenditur locus in secundo a Jericho milliario hominibus illius regionis venerandus. Sed juxta Bethel quidam aliam Galgalam suspicantur. Galgala interpretatur volutatio vel revelatio. Bene ergo propheta in Bethel et in Galgala, et Masphath judicavit Isræl, et revertens in Ramatha in domum suam judicavit ibi Isræl; et ædificavit ibi altare Domino, exemplum tribuens judicium esse faciendum in domo Dei, non indiscrete vel malivola mente, sed secundum quod Scriptura revelaverit, et intentione bona et amore fraterno, et sic esse revertendum in Ramatha in domum nostram, id est, ad interna pectoris, ut vacemus contemplationi, et in altari fidei gratas hostias operis et veritatis offeramus.'

SA1 7:17 Multiple spaces in '7.17··Ædificavit etiam ibi,··etc. Lex præcepit, non ædificari altare, nisi ubi Dominus elegisset; sed ne immolarent diis construxit altare, in quo non reprehenditur.'

SA1 8:1 Multiple spaces in '8.1··Factum est,··etc., posuit filios.··RAB., in lib. Reg., tom. 2. Quia secundum Josephum alterum in Bethlehem, alterum in Bersabee posuit.'

SA1 8:2 Multiple spaces in '8.2··Abia.··ID. Pater dominus, vel pater fuit. Bene ergo qui in inchoata justitia non permanserunt, et paternitatem Domini neglexerunt. Fuit Deus vel Pater fuit, nominati sunt, ut significentur paternitate Dei indigni.'

SA1 8:3 Multiple spaces in '8.3··Et non ambulaverunt.··Quia pro munere opprimebant justitiam, ad epulas pretiosaque convivia declinantes.'

SA1 9:2 Multiple spaces in '9.2··Vocabulo Saul.··RAB., in lib. Reg., tom. 2. Saul qui offenso Deo factus est rex super Isræl, etc., usque ad et de placito turbulentus factus est. ID. Quia Saul asinas patris sui quærens venit ad prophetam a quo unctus est, significat quod Judæi stultitiam carnalis sensus sequentes, per errores devios luxum mundi perquirunt; asinus enim brutum et luxuriosum animal est. Et ad prophetam venientes, id est, Mosen, audiunt asinas esse inventas, id est, bona terræ sibi esse debita, a quo etiam unctionis oleum et regni gubernaculum promittitur, in quibus ad tempus fratres suos de manu hostium eriperent. ID. Secundum præsentis vitæ justitiam. ID. Hoc magis ad Christum pertinet, de quo dicitur: Ecce puer meus electus quem elegi Isa. 44.. Et alibi: Quis similis Deo in filiis Dei Psal. 86.? Stateris.··Stater siclus est qui habet viginti obolos, id est, denarios decem.'

SA1 9:7 Multiple spaces in '9.7··Demus homini.··Quamvis dare decreverint, non legimus quod Samuel acceperit, si tamen accepisset, non reputaretur in divinationis præmium, sed in prophetæ stipendium.'

SA1 9:9 Multiple spaces in '9.9··Olim in Isræl.··Ut ait Beda, non historiographi, sed Esdræ verba sunt. Videns.··Dicitur propheta, quia per Spiritum prænoscit futura.'

SA1 9:11 Multiple spaces in '9.11··Clivum,··etc., egredientes ad hauriendam aquam.··Clivus ascensus montis flexuosus.'

SA1 9:16 Multiple spaces in '9.16··Et unges eum ducem.··Saul unctus Christum significat, qui et ipse Christus appellatus est; unde, Quare non timuisti mittere manum in Christum Domini II Reg. 1.?'

SA1 9:19 Multiple spaces in '9.19··Omnia quæ.··RAB. Tradunt Hebræi fuisse in corde Saul, quia rex esset futurus, cum vidisset per visum se in vertice arboris palmæ collocari, quod est signum regnaturi.'

SA1 9:22 Multiple spaces in '9.22··Assumens ita.··Quod Samuel Saulem in excelsum duxit, refectionem tribuit, significat prophetas populum Hebræorum doctrina sua ad altiora provocantes, ut scientia spirituali refectus, in culmine virtutum consistat, nec relabatur ad vitia. Triclinium.··Cœnaculum, a tribus lectulis discumbentium.'

SA1 9:24 Multiple spaces in '9.24··De industria,··id est, de Providentia, datur intelligi, quod jam comederat, licet non plene, quia revelante Domino quod veniret Saul, convivium dilatum est.'

SA1 9:27 Multiple spaces in '9.27··Cumque descenderent.··Descenderunt de excelso, ut in aliquo secretiori loqueretur de regno et ungeret eum.'

SA1 10:1 Multiple spaces in '10.1··Tulit autem.··Lenticula vas fictile quadrangulum, in latere habens foramen per quod fragilitas regni designatur.'

SA1 10:6 Multiple spaces in '10.6··Et prophetabis cum eis.··Judæi tradunt eum prophetasse de futuro sæculo, de Gog et Magog, de præmiis justorum et pœnis malorum.'

SA1 10:7 Multiple spaces in '10.7··Quando ergo.··Quasi his signis nosse poteris quod Deus te regem fore voluit. Ideo in omnibus regaliter age, quia Dominus tecum est.'

SA1 10:8 Multiple spaces in '10.8··Septem diebus,··subauditur in consecratione regni tui, sicut in consecratione sacerdotum septem diebus offerebantur victimæ.'

SA1 10:10 Multiple spaces in '10.10··Et venerunt.··Significat quod Judæis omnia quæ Moyses et prophetæ prædixerant, evenerunt. Ipsi vero libros legis et prophetarum tenentes, divinare videntur, cum futura mysteria de Christo et Ecclesia in eis scripta pronuntiare noscuntur.'

SA1 10:12 Multiple spaces in '10.12··Et quis.··Quasi quis major illo in dignitate et sapientia? Potest ergo tanquam pater et magister inter prophetas versari. Et quis pater eorum id est prophetarum, subauditur nisi Deus. Mystice, seniores Isræl, reprobato Samuele, regem sibi petierunt, et Scribæ cum Pharisæis, repulso Christo vero sacerdote, clamaverunt: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19., unde Samuel interpretatur: nomen ejus Deus; Saul, petitus sive petitio, qui a populo est postulatus, Barabbas intelligitur. Cis durus vel vomens; Abiel, pater meus Deus, Judæi enim duri et vomentes Deum Patrem confitendo, Filium negant; sed qui negat Filium, negat et Patrem qui misit eum I Joan. 2.. Saul asinas patris quærens, in regno assumptus est. Salvator a Patre missus ad oves quæ perierant domus Isræl, super cunctum populum in regem constitutus est. Tot enim sunt asinæ quot oves. Saul accepit armum, et Christus principatum Matth. 15.. Saul a Samuele est unctus, et Unigenitus a patre spirituali unctione delibutus. Ab numero Saul supereminebat, quia caput nostrum super nos est Christus I Cor. 11..'

SA1 11:1 Multiple spaces in '11.1·· RAB. Jabes sensus: Galaad acervus testimonii. Naas, id est serpens, scilicet diabolus ascendit contra sensum testimonii Scripturæ eruditum.'

SA1 11:2 Multiple spaces in '11.2··Et respondit.··Bellum Naas, bellum hæreticorum contra Ecclesiam significat. Naas interpretatur serpens, Ammon comprimens vel coangustans, vel populus mœroris. Jabes exsiccata; Galaad acervus testimonii; Naas ergo significat serpentem antiquum, qui est princeps Ammonitarum, id est hæreticorum. Hic est enim populus mœroris, qui non habet gaudium Spiritus sancti, qui disponit fœdus cum populo Ecclesiæ, ut eruat oculos dextros, visum scilicet sanæ orthodoxæ fidei. Sinistrum relinquit oculum, ut scilicet prava tantum sentiat. Sed mens fidelium exsiccata a sorde vitiorum, acervum testimonii, id est, scientias sanctæ Scripturæ congerit, quibus viriliter resistat hosti.'

SA1 11:8 Multiple spaces in '11.8··In Bezech.··RAB., in lib., Reg., tom. 2. Urbe, scilicet Adonibezec, etc., usque ad per totum orbem Ecclesia diffundat.'

SA1 11:11 Multiple spaces in '11.11··Dispersi sunt.··Quia congregatio pravorum, charitatis et fidei unitate non jungitur, abinvicem dissensione separatur; unde: Inimici tui, Domine, peribunt et dispergentur Psal. 91..'

SA1 12:17 Multiple spaces in '12.17··Messis tritici.··RAB. Collectio scilicet gentilis populi ad fidem. Voces.··Id est, tonitrua et pluvias. Non est consuetudo Judææ in tempore æstatis pluere.'

SA1 13:1 Multiple spaces in '13.1··Filius unius anni,··etc. RAB. Per anticipationem dicit de Isboseth filio Saul, etc., usque ad et non toto tempore vitæ suæ populum judicaverat ut alii.'

SA1 13:2 Multiple spaces in '13.2··Gabaa.··ID. Urbs est Phinees filii Eleazari, etc., usque ad viri cum Saul remanentes catholici Christo firmiter adhærentes.'

SA1 13:6 Multiple spaces in '13.6··Absconderunt se in speluncis.··ID. Absconsis scilicet, etc., usque ad sociaverunt se cum suis in prælio.'

SA1 13:13 Multiple spaces in '13.13··Stulte egisti, nec.··ID. Videtur quibusdam Saul inculpabiliter sacrificasse, etc., usque ad et ideo merito culpatur et stultitiæ arguitur. Quod si non fecisses.··EUCH. in lib. Reg. ex Aug. Non sic accipiendum est quasi Dominus Saulem in æternum paraverit regnaturum, et hoc noluerit servare peccanti: sciebat enim peccaturum. Sed præparaverat regnum ejus, in quo esset figura regni æterni, unde addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi.··Stetit ergo et stabit quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non fuerat regnaturus in æternum; nec progenies ejus; ut saltem per posteros, alter alteri succedentes, videretur impleri quod dictum est in æternum.'

SA1 13:14 Multiple spaces in '13.14··Sed nequaquam.··Reprobatio Saulis, ablatio regni Judæorum. David ei superstes, Christus populo Judæorum successurus. Quæsivit sibi.··Non quasi ubi sit nesciens, sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quærit. Non solum enim Deo Patri, sed ipsi quoque Unigenito, qui venit quærere quod perierat, sic jam non eramus ut in ipso essemus electi ante mundi constitutionem. Quæret ergo sibi, dixit: suum habebit, unde in Latina lingua hoc verbum accipit præpositionem, et acquirit dicitur; quod satis apertum est. Sine præpositione etiam quærere intelligitur acquirere, ex quo lucra vocantur quæstus. Virum juxta cor.··David significat, vel ipsum mediatorem Novi Testamenti, qui figurabatur in chrismate in quo unctus est David, et progenies ejus. RAB. Diabolus quoque per paganos, etc., usque ad sed futuram inquirimus.'

SA1 14:1 Multiple spaces in '14.1··Jonathas.··Columbæ donum. Hi sunt qui dono Spiritus sancti replentur, per quos Dominus hæreticorum conventus dissipat, atque in fugam vertit. Armiger ejus spiritualium discipuli, qui non per plana, sed ardua iter arripiunt: quia sacerdotes hostibus contraire nequeunt, si non per arctam viam gradientes, inter utrumque Testamentum, et inter prospera et adversa, quasi duos scopulos dextra lævaque, incedunt, et ad alta contemplationis toto animi nisu conscendunt. Jonathas non nisi provocatus ad hostes transit: quia catholici adversus hæreticos non contentionem commovent, nisi prius ad certamen provocentur. Jonathas ergo in agro culturæ hostes prosternit: et doctores in meditatione Scripturæ hæreticos vincunt.'

SA1 14:27 Multiple spaces in '14.27··Porro Jonathas.··Columbæ donum. Hic eos significat qui, accepta Spiritus sancti gratia, mundi parant spernere illecebras. Non enim potest contra allophylos spirituales, id est dæmones, viriliter pugnare, qui mundi dulcedinem nescit declinare. Illuminati sunt.··RAB. ex Euch. Non ad videndum, etc., usque ad et fraternis orationibus indigere.'

SA1 14:33 Multiple spaces in '14.33··Populus peccasset Domino comedens.··RAB. Peccasse Domino, etc., usque ad et cum sanguine comedisse.'

SA1 14:34 Multiple spaces in '14.34··Occidite super istud,··etc. Ut fluat sanguis ad terram. Vel comedit cum sanguine, quia ante sacrificium vespertinum comederunt, quod post stragem usus erat fieri ante cibum. Vel in hoc peccaverunt ut placet quibusdam quod ad ostium tabernaculi victimas suas non duxerunt. Et occiderunt.··Occisio animalium est baptisma, in quo vetus homo moritur. Ingens saxum, super quod fiebat occisio, fides est, sine qua non moritur vetus homo. Mactatio in terra, hæreticorum baptisma. Cujus sanguinem comedunt, quando absque purificatione peccatorum sibi lotos aggregant. Hæc animalia de Philisthæis capta significant aut de hæreticis reductos, aut de gentilitate conversos: illos imperiti rebaptizant; istos, aliter quam Ecclesia tradit, baptizant. Quos Christus velut Saul in fide sua quasi super saxum grande occidendos boves et oves, id est indifferentias hominum baptizari præcepit.'

SA1 14:35 Multiple spaces in '14.35··Tunc primum cœpit ædificare altare Domino,··etc. Quia obedienter et recte. Superius vero cum increpatus est a Samuele, non dicitur ædificasse Domino, quia inobedienter ædificavit.'

SA1 14:38 Multiple spaces in '14.38··Applicate huc universos angulos populi Angulos populi principes vocat, quibus hinc inde populi tanquam angulis parietes adhærebant.'

SA1 14:44 Multiple spaces in '14.44··Hæc faciat.··Juramentum Hebræorum, quod per contrarium intelligitur, quasi diceret: Malum quod tibi debetur, mihi imputetur, si te non interfecero.'

SA1 14:45 Multiple spaces in '14.45··Qui fecit.··Multum prosunt transacta bona. Nisi enim Jonathan præterita bona juvissent, imminentia mala non evasisset. Non enim injustus Deus ut obliviscatur bonorum.'

SA1 15:1 Multiple spaces in '15.1··Et dixit,··etc. Bovem,··etc. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Ideo jubet Dominus demoliri jumenta Amalec, etc., usque ad subsannationem Dei in cœlum projecerunt.'

SA1 15:6 Multiple spaces in '15.6··Dixit Saul Cinæo.··ID. Cinæus ipse est Jethro cognatus Mosi, etc., usque ad multitudinem populi.'

SA1 15:11 Multiple spaces in '15.11··Pœnitet me.··GREG. in lib. Reg. Hac increpatione superbia regis abjicitur, etc., usque ad ut ad majora et semper ex humilitate ascendamus.'

SA1 15:17 Multiple spaces in '15.17··Nonne cum.··GREG., lib. XXXIV Moral., et apud Euch. Parvulus est in oculis suis, etc., usque ad unde: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto quasi unus ex illis.'

SA1 15:22 Multiple spaces in '15.22··Melior est,··etc. RAB. in lib. Reg. Quia per victimas aliena caro, etc., usque ad Paulus autem audacter dicit: Ego non solum ligari in Jerusalem, sed etiam mori paratus sum Act. 21..'

SA1 15:26 Multiple spaces in '15.26··Non revertar.··ID. Alia editio, etc., usque ad hic minatur et non permanet.'

SA1 15:27 Multiple spaces in '15.27··Ille autem.··Sicut in passione Domini pontifex vestimentum scidit, ita et Saul vestem prophetæ. Per utramque enim potestatem, regalem scilicet et sacerdotalem, scissio facta monstrat regnum Judæorum et sacerdotium stare non posse, quia verum regem et sacerdotem, id est Christum, noluerant recipere. RAB. ex Aug. Iste cui dixit, etc., usque ad non secundum humani generis unam eamdemque naturam.'

SA1 15:28 Multiple spaces in '15.28··Scidit.··Quamvis postea regnaverit quadraginta annis, sed tunc promeruit ut a stirpe sua scinderetur, et traderetur meliori, id est, David, et a Saul, id est, Judæis aufertur regnum, et traditur Christo. Corrigit regem de inobedientia, quia mandatum Domini non implevit, et prædicit amissionem regni. Merito autem regnum perdit, qui tenere nescit. Ille autem bene regit, qui superiori obedit et inferioribus auctoritatem suam anteponit.'

SA1 15:33 Multiple spaces in '15.33··Et in frusta.··Cum legunt quidam in Scripturis, quod sancti nulli hostium parcant, dicunt eos crudeles, nec intelligunt in his verbis obumbrata mysteria: ut pugnantes, scilicet, adversus vitia nullum penitus relinquamus. Si enim pepercerimus reputabitur nobis in culpam, sicut Sauli, qui regem Amalec vivum reservavit. Sancti vero, sicut Samuel, nullum peccatum dimittunt impunitum.'

SA1 16:7 Multiple spaces in '16.7··Ne respicias.··Reprobatis majoribus filiis Isai minimus ad regnum eligitur, quia spreto Judaico sacerdotio, et regno prioris populi, Christus caput minoris populi, rex et sacerdos factus est.'

SA1 16:11 Multiple spaces in '16.11··Parvulus.··De officio pecorum factus est David rex hominum: Christus autem ab ovili Judaicæ plebis ad regnum gentium translatus est. GREG., lib. I Moral., cap. 6; lib. 18, cap. 6. Diabolus, licet afflictionem justorum semper appetat, etc., usque ad potestas nisi a Deo non est.'

SA1 16:16 Multiple spaces in '16.16··Scientem psallere,··etc. RAB. ex Euch. Erat David canticis musicæ eruditus, etc., usque ad quasi dulcedine citharæ locutionis nostræ tranquillitate revocetur.'

SA1 16:23 Multiple spaces in '16.23··Refocillabatur Saul.··Ante enim vexabatur a dæmonio usque ad suffocationem. Refert Bœtius philosophum quemdam tactu citharæ dæmonium ab obsesso corpore pepulisse.'

SA1 17:1 Multiple spaces in '17.1··Congregantes.··RAB. in lib. Reg. Azeca.··Civitas est Chananæorum in tribu Juda ad quam usque persecutus est Josue quinque reges, et hodie villa vocatur Azeca inter Eleutheropolim et Heliam, quæ interpretatur fortitudo et decipula. Dommim.··Vicus est in tribu Juda in finibus Eleutheropolis, distans ab ea septem et viginti milliaribus. Dommim interpretatur silentium vel gaudium.'

SA1 17:2 Multiple spaces in '17.2··Terebinthi.··Terebinthus est in Sichimis, sub qua abscondit Jacob idola juxta Neapolim.'

SA1 17:4 Multiple spaces in '17.4··Spurius.··Quia ignobili patre, matre vero nobili natus erat.'

SA1 17:12 Multiple spaces in '17.12··Octo filios.··HIERON., quæst. Hebr., tom. 3. In Paralipomenon tantum septem dicuntur, etc., usque ad Nathan quoque prophetam dicit Isidorus de Gabaonitis fuisse.'

SA1 17:14 Multiple spaces in '17.14··David.··Et octavus qui in regno eligitur, hic est Christus, qui semetipsum exinanivit, formam servi accipiens Philip. 2., quia et per gloriam resurrectionis regnum in gentibus adeptus est.'

SA1 17:21 Multiple spaces in '17.21··Direxerat enim aciem Isræl, sed Philisthiim.··Pugna Philisthinorum contra Isræl, pugna dæmonum contra Ecclesiam accipi potest. Goliath vero superbiam diaboli significat: quam David, id est Christus, singulari certamine prostravit et populum Dei eripuit. Qui leonem et ursum necavit, diabolum scilicet et Antichristum, alterum nunc latenter insidiantem, alterum postea manifeste sævientem. Provocavit superbia humilitatem, diabolus Christum. Accepit arma bellica David quæ pro ætate et parva statura portare non potuit, et abjecit. Accepit quinque lapides de flumine et posuit in vase pastorali: his armatus vicit. Sic Christus tempore revelationis Novi Testamenti insinuandæ et commendandæ gratiæ, deposuit corporalia sacramenta legis, quæ non sunt imposita gentibus, quæ in veteri lege legimus et non observamus, sed ad aliquam significationem præmissa et posita intelligimus: hæc deposuit tanquam onera legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides, quinque libros Mosi significant. Tulit quinque lapides de flumine, id est de hoc sæculo. Labitur enim mortale sæculum. Erant tanquam in flumine lapides in primo populo. Illic vacabant, et nihil proderant. Transibat supra fluvius. Sed David accepit gratiam, ut lex esset utilis quæ sine gratia impleri non potest. Plenitudo enim legis charitas est Rom. 13.. Quia ergo legem gratia facit impleri, significatur enim gratia lacte, hoc est enim in carne gratuitum; ubi vero mater non quærit accipere, sed dare, gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Ostendit David legem sine gratia operari non posse; cum illos quinque lapides, quibus significatur lex in quinque libris, conjungere volens gratiæ, posuit in vase pastorali, quo lac solebat mulgeri. His armatus processit contra superbum. Tulit lapidem unum, et dejecit unum, in fronte percussit et cecidit ex eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Quinque accepit, unum misit. Quinque libri electi sunt, sed unitas vincit. Plenitudo ergo legis charitas,··ut ait Apostolus. Sufferentes invicem in dilectione, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis Eph. 4.. Illo dejecto, gladium abstulit, caput illi abscidit. Christus diabolum de suis membris occidit, quando crediderunt magi, quos ille in manu habebat, et de quibus alios trucidabat, convertentes linguas suas contra diabolum, et sic Goliæ gladio suo caput abscinditur.'

SA1 17:28 Multiple spaces in '17.28··Novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui, quia.··RAB. Putabat in eo tumorem propter Samuelis unctionem, quasi ex ea audaciam sumpsisset, et timebat ne si congrederetur cum Philisthæo interficeretur. Unde subdit, ut videres prælium descendisti,··id est, in hoc superbus appares, quod cum non habeas consuetudinem præliandi, actus prælii quasi miles sciscitaris.'

SA1 17:29 Multiple spaces in '17.29··Nunquid non verbum?··ID. Quasi diceret, est, quia non est voluntas præliandi, sed ut scirem quod nesciebam. Audaciam tamen ex eo sumpserat, quod Spiritum sanctum acceperat; expertus auxilium Dei in leone et urso, et ideo audacter se obtulit ad singulare certamen, non tam victoriæ cupidus, quam ultor blasphemiarum Dei et injuriarum populi.'

SA1 17:41 Multiple spaces in '17.41··Ibat autem.··RAB. in lib. Reg. Allegorice, Philisthæi dæmones, etc., usque ad quasi elatum Goliam gladio suo detruncant.'

SA1 17:51 Multiple spaces in '17.51··Et tulit.··RAB. ex Greg. Vir quoque catholicus colligit testimonium Scripturæ, etc., usque ad hæreticos suis sententiis vincimus. Caput.··David caput Philisthæi tulit in Jerusalem, ut terreret eos, murorum firmitate et altitudine insuperabiles se esse fidentes, ut non discrederent se ab illo vincendos esse.'

SA1 17:55 Multiple spaces in '17.55··De qua.··AUG. Quod Saul et Abner ignorant David apud eos diutius commoratum, fecit barba, quæ adolescenti creverat dum absens fuerat. Vivit.··RAB. Huic simile est illud: Benedixit Naboth Deo et regi. Quia non vivat anima tua, rex, si novi,··vel videam mortem tuam si novi. Si quoque conjunctio aliquando pro non ponitur, secundum illud: Si introibunt in requiem meam Psal. 92., id est, non introibunt, unde patet sic exponi: Si novi,··id est, non novi.'

SA1 18:1 Multiple spaces in '18.1··Et factum est,··etc., et dilexit,··etc. RAB. in lib. Reg. Jonathas dilexit David: vir videlicet bellicosus juvenem aptum pugnis. Jonathas significat eos qui de Judæis in Christum crediderunt et, percepta gratia Spiritus sancti, pro Christo relictis omnibus ipsum secuti sunt. Unde Petrus: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te Matth. 19.. Sic enim Jonathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad balteum, cum credentes omnia quæ habuerant, in Christi servitium contulerunt.'

SA1 18:7 Multiple spaces in '18.7··Percussit Saul,··etc. Hoc fuit seminarium odii contra David. Sic Judæi audientes Christum quem crucifixerant, in ecclesiis prædicari, et victoriam qua hostem antiquum vicit et credentes in laude ejus gratulari, graviter tulerunt. Saul mille.··Scilicet eos qui fugientes occisi sunt. David decem millia.··Scilicet Philisthæum qui, uno dejecto, omnes in fugam misit.'

SA1 18:10 Multiple spaces in '18.10··Tenebatque.··Sic prædicante Christo Evangelium, Judæi conabantur mortem inferre. Sed dum ille ad salutem gentium secedit, tantum nocuere seipsos.'

SA1 18:17 Multiple spaces in '18.17··Dixitque.··ISID. in lib. Reg., tom. 5, cap. 11. Saul callidus simulator studuit alligare David Michol filiæ suæ, etc., usque ad locutionis tranquillitate revocetur.'

SA1 18:27 Multiple spaces in '18.27··Percussit,··etc., et attulit,··etc. RAB. Sic Christus prius in gentibus clarificatus est, quando Synagogam sibi copularet, et prius in gentibus immunditiam resecuit. Cum enim plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet Rom. 11..'

SA1 19:3 Multiple spaces in '19.3··In agro,··etc. Quo consolandi causa venire consueverat, ubi occidi David condictum fuerat.'

SA1 19:11 Multiple spaces in '19.11··Misit ergo.··RAB. Hoc non ad crucem Christi, sed ad passionem pertinet, etc., usque ad quasi peccatorem persequuntur.'

SA1 19:13 Multiple spaces in '19.13··Pellem.··Inde pulvillus consutus fuit qui, intonsis pilis, caput involuti hominis in lecto mentiretur.'

SA1 19:18 Multiple spaces in '19.18··In Ramatha.··Civitas Saulis est in tribu Benjamin in sexto milliario ab Helia ad septentrionalem plagam contra Bethel, alia Ramatha est in tribu Aser. Bene conveniunt hæc nomina rebus gestis ipsis, quia prophetarum dicta et celsitudinem habent scientiæ et venustatem eloquentiæ.'

SA1 19:21 Multiple spaces in '19.21··Misit tertios,··etc. Abiit,··etc. RAB. Saul quoque et nuntii ejus Judæos significant, qui dum adversari Christo cupiunt, habent in ore sacramenta legis, et prophetarum ad Christi testimonium, et cum Ecclesia quasi cum prophetis de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis prophetabant.'

SA1 19:24 Multiple spaces in '19.24··Prophetavit.··Isti prophetæ religiosi viri erant, dicti Nazareni, qui non bibebant vinum, et vacabant semper canentes hymnos et psalmos. Nudus.··Et Judæi fide atque sacerdotio et regno nudati, legem et prophetas in ore habent. Num et Saul.··Proverbium dicitur, quod in ore loquentium sæpe versatur. Mira enim res videbatur, hominem tam profanum prophetare. Et nos cum inscios videmus docere, recte dicimus, Num et Saul inter prophetas?··RAB. Magna quæstio hic oritur, etc., usque ad sed regalibus tantum intelligendum est. ID. Item quæritur, etc., usque ad quanto illis donis non bene usi sunt.'

SA1 20:3 Multiple spaces in '20.3··Uno tantum.··RAB. Gradum vocat parietem, quo medio inter se et hostes, per domus fenestram evasit, ubi erant obsidentes.'

SA1 20:16 Multiple spaces in '20.16··Et requisivit.··ID. Prolepsis est, id est, anticipatio, etc., usque ad sed Domino pro illo vindicante.'

SA1 20:17 Multiple spaces in '20.17··Et addidit.··ID. Ut a perditione inimicorum David ostenderetur immunis, quia diligebat eum secundum legem Dei. Qui etsi morte præventus regnum terrenum cum eo sicut sperabat habere non potuit, absque ulla dubitatione regni cœlestis consortium cum eo quem pro virtutibus diligebat, cum esset et ipse vir, virtutum accepit. Nunquid:··quasi dicat, Amas inimicum meum adversans mihi, in quo ostendis adulterino te conceptum concubitu. Nam legitime nati arctius amant patres. RAB. Quid est quod Jonathas volens servare David, etc., usque ad sed quem Moses et prophetæ prædixerant ignorabat.'

SA1 21:1 Multiple spaces in '21.1··Achimelech.··RAB. Id est, frater meus rex,··etc., usque ad apostoli a contagione Judæorum fide sanctificati sunt.'

SA1 21:5 Multiple spaces in '21.5··Via.··ID. In Hebræo, etc., usque ad et periculo vitæ urgente non vesceretur eis.'

SA1 21:6 Multiple spaces in '21.6··Dedit ergo.··ID. Quantum ad prophetiam pertinet, etc., usque ad unde: Si me persecuti sunt, et vos persequentur Joan. 15..'

SA1 21:7 Multiple spaces in '21.7··In tabernaculo Domini.··RAB. In Heb. obligatus in conspectu Domini,··forte enim voverat, quia aliquot diebus in tabernaculo Domini moraretur et vacaret orationibus. Dœg Idumæus.··ID. Qui camelorum, id est, infructuosi gregis et tortuosi custos erat, etc., usque ad quia nemo potest nocere Christo sacerdotum principi, qui victor cœlos ascendit.··RAB. ex Isid. Achis interpretatur, etc., usque ad intus divina virtus, tanquam barba latebat.'

SA1 22:1 Multiple spaces in '22.1··Quod cum.··RAB. Significavit quod Redemptor noster, peracta passione et redemptione humani generis, de Isrælitica plebe in Judæa primum Ecclesiam collocavit, de qua et carnem sumpsit. Ubi fratres ejus, id est, apostoli et domus patris ejus, id est, qui crediderunt ex Judæis, venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustiis constituti, etc. Quibus scilicet, ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Matth. 11..'

SA1 22:2 Multiple spaces in '22.2··Ære alieno.··ID. Censu scilicet peccatorum quem diabolo persolvunt, dum exhibent membra servire iniquitati ad iniquitatem; necesse est ut tales in amaritudine animi pœnitentiam agant, et ad David veniant, id est, ad Christum cunctis gentibus desideratum, ut fiat eorum princeps. Ipse est enim judex vivorum et mortuorum, et princeps pacis, cujus regni non erit finis.'

SA1 22:5 Multiple spaces in '22.5··Dixitque Gad.··ID. De improviso Gad inducitur. Nulla enim fit mentio ejus in præcedentibus, sicut et Elias, ubi dicitur: Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad III Reg. 17.. Ex ore igitur Domini Gad propheta dixit ad David, ut non moraretur inter gentes in terra polluta, sed in terram Judæ redeat, ubi juxta voluntatem Domini persecutionem sustineat.'

SA1 23:11 Multiple spaces in '23.11··Descendet.··RAB. Si hic steteris descendet Saul, et tradent te viri Ceilæ in manus ejus: ergo voluntatem eorum indicavit. Viri autem Ceilæ ingrati beneficiis David, quos de manibus Philisthinorum liberavit, Judæorum infidelitatem significant et inconstantiam qui Redemptori suo ingrati apud sæculi potestates insidiantur. Ceila autem interpretatur ad fundam jacta,··vel excellens sibimet. In circuitu impii ambulant Psal. 11.. Et, Stultus ut luna mutatur Eccli. 27..'

SA1 23:14 Multiple spaces in '23.14··Ziph.··RAB. Apud se latitantem David Sauli prodiderunt, et cum eo de morte ejus tractaverunt. Ziphæi autem florentes vel germinantes interpretantur, et significant eos Judæos, qui florem terreni regni appetentes, cum principibus suis de nece Christi tractaverunt, quomodo eum per discipulum suum perditum apprehenderent, et præsidi ad interficiendum traderent; et florentes sæculi Christum in membris, potestates scilicet hujus mundi produnt.'

SA1 24:4 Multiple spaces in '24.4··Eratque ibi,··etc. RAB. ex Euch. Rex ex improvisis exceptus insidiis, etc., usque ad ait Samuel: Dirupit Dominus regnum Isræl de manu tua.··GREG., Moral., tom. 2. Quid per Saul, nisi mali rectores? etc., usque ad unde Moyses cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait: Nos enim quid sumus Exod. 16.? Vivit,··etc. Defectiva litteræ Josephus supplet: qui erant cum eo redarguebant eum. Servabat enim inimicum qui volebat delere eum, et sedavit eos, dicens: Vivit Dominus,··etc.'

SA1 25:1 Multiple spaces in '25.1··Pharan.··RAB. in lib. Reg., tom. 2. Oppidum est in Arabia vicinum Saracenis, qui in solitudine erant: per hoc transierunt filii Isræl, cum de monte Sinai castra movissent. Est autem contra australem plagam, et distat ab Haila contra Orientem itinere dierum trium. In deserto Pharan memorat Scriptura habitasse Ismælem, a quo Ismælitæ, qui nunc Saraceni dicuntur. Legimus et Chodorlaomor percussisse eos qui erant in deserto Pharan.'

SA1 25:3 Multiple spaces in '25.3··Nabal,··etc. RAB., ibid. Vir durus et pessimus, etc., usque ad unde: Gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente Luc. 15..'

SA1 25:18 Multiple spaces in '25.18··Sata.··Satum est genus mensuræ continens modium et semis Polenta est accuratissima farina. Uva passa dicitur quæ priusquam maturescat ad solem diu exsiccatur, et sic servatur. Massas caricarum, id est, ligaturas de fructibus ficorum.'

SA1 25:29 Multiple spaces in '25.29··Erit anima,··etc. RAB., ex Euch. Pulcherrima comparatione, etc., usque ad vel de rebus humanis ablati sunt.'

SA1 25:37 Multiple spaces in '25.37··Cum digessisset.··GREG. Iracundos melius corrigimus, si in ipsa iræ commotione declinamus; perturbati enim, quid audiant, ignorant. Sed cum a se redeunt, tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius tolerari erubescunt. Menti autem furore ebriæ omne rectum quod dicitur, perversum videtur: unde et Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit. Malum enim quod fecerat nocere potuit, quia ebrius non audivit.'

SA1 25:44 Multiple spaces in '25.44··Phalti filio.··RAB. Sicut tradunt Hebræi, non cognovit eam Phalti, quia si cognovisset, David postea non recepisset eam, quia in lege prohibetur. Phalti enim de Gallim erat, id est de mundatione, id est de lege. Legis enim doctor erat de Baurim, id est de electis, quando Michol ei datur. Phalti enim vadens dicitur. quando aufertur; Phaltiel, id est evadens a Deo dicitur: quia custodivit eum ne tangeret eam, ne fieret transgressor legis: tamen secutus est eam plorans usque Baurim præ gaudio, quia non tetigerat eam.'

SA1 26:1 Multiple spaces in '26.1··Et venerunt Ziphæi,··etc., Dormientem,··etc. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Persequuntur Judæi Christum, etc., usque ad altitudinem cœli conscendit.'

SA1 27:8 Multiple spaces in '27.8··Agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi,··etc. HIERON., quæst. Hebr. in Reg. Hi pagi non erant sub potestate Achis. Habitati in terra antiquitus dicuntur, quia quieti et securi habitati fuerant, et nullius hostis deprecationes perpessi.'

SA1 28:3 Multiple spaces in '28.3··Samuel autem.··RAB. in lib. Reg., tom. 2. Samuel superius mortuus legitur: sed causa resurrectionis ejus repetitur, ad damnationem Saulis, qui relicto Deo, contra legem, pythonem consulebat.'

SA1 28:6 Multiple spaces in '28.6··Consuluitque Dominum.··RAB. Sicut Hebræi tradunt, jejunando et orando a Deo petebatur oraculum: et Deus illis per somnia revelabat futura, quod Saul fecisse non legitur. Neque per sacerdotes.··ID. In Hebr. Neque perurim,··id est doctrinam, neque per ephod, scilicet quod sacerdos gerebat in pectore, in quo scriptum erat: doctrina et veritas.'

SA1 28:9 Multiple spaces in '28.9··Magos.··Magi utuntur sanguine humano, et contactu mortuorum in maleficiis et divinationibus arioli solis verbis, id est incantationibus divinant. Pythius dicitur Apollo harum artium cultor, a quo Pythonissæ, id est divini: hos Saul quasi zelo legis delevit, quia, ut aiunt, a dæmonibus coacti David regem esse futurum præconabantur.'

SA1 28:11 Multiple spaces in '28.11··Quem suscitabo.··AUG., epist. ad Simplicianum, tom. 2. Quæris utrum potuerit malignus spiritus excitare animam justi, etc., usque ad ut ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit et mori potuerit, jam mortuus mortem vivo prænuntiavit.'

SA1 29:5 Multiple spaces in '29.5··Percussit Saul.··Invidentes gloriæ David aiunt eum pugnasse tantum in decem millibus quasi minoris potentiæ, Saul autem in millibus quasi innumerabilibus, nec addunt quot percussit invidentes illorum laudi, vel ne suos terrerent. In vetustissimis libris non habetur millibus: sed tanquam mille,··et decem millia tantum.'

SA1 30:1 Multiple spaces in '30.1··Cumque Amalecitæ.··GREG., lib. XXIX Moral. Considerandum est quid sit quod Amalecitæ Siceleg invadunt et prædam capiunt, etc., usque ad quos communiter mundus habere despexit.'

SA1 30:21 Multiple spaces in '30.21··Substiterant.··Ducenti lassi viri, qui cum sarcinis sunt relicti, significant infirmos Ecclesiæ, qui cum spiritualibus viris currere nequeunt in via, sed quia fidem habent et opus bonum servant, a Christo præmium beatitudinis cum perfectis præcipiunt.'

SA1 31:2 Multiple spaces in '31.2··Percusserunt Jonathan,··etc. RAB. in lib. Reg. tom. 2. Jonathan, Abinadab, etc., usque ad cum filiis periret.'

SA1 31:4 Multiple spaces in '31.4··Arripuit itaque.··Gladio quo Amalecitis contra præceptum Dei pepercit, merito seipsum occidit: sic qui potestate pro communi utilitate accepta, aut non utitur aut abutitur, suo se nimirum gladio confodit, et quo ab hoste defendi debuerat, hostem potius juvat.'

SA1 31:11 Multiple spaces in '31.11··Habitatores.··Quos Saul ab adversariis defenderat, rependunt quod possunt. Nos quoque benefactores nostros gladio peccati peremptos, quoad possumus, a Philisthinorum opprobrio eripiamus.'

SA2 1:2 Multiple spaces in '1.2··Apparuit homo veniens de castris Saul,··etc. RAB. Hunc aiunt Hebræi filium fuisse Dœg. Amalecites enim et Idumæus unum est, quia filius primogenitus Esau Eliphan fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armillam a patre commendatam habeat.'

SA2 1:15 Multiple spaces in '1.15··Accedens,··etc. Omnis qui proximo machinatur malum, vel de ejus gaudet interitu, justæ retributionis pœnam a judice superno meretur. Qui enim fodit foveam, incidit in eam Prov. 26.. Et, Os quod mentitur occidit animam Sap. 1.: hic autem mentiebatur sese Saulem occidisse.'

SA2 1:18 Multiple spaces in '1.18··Filios.··Filii Juda filii confessionis, quos verus David vult arcu Scripturæ muniri, ne per ignorantiam in conspectu dæmonum succumbant. Arcum.··RAB. in lib. Reg. Quia Philisthiim sagittarii sunt, qua arte Saul interfecerant, eamdem belli artem vult eos discere, vel præcepit ut reges Juda docerent fortitudinem, ut fortes scilicet et intenti essent in timore Domini, ne perirent sicut Saul. In libro.··RAB., ubi supra. Legitur,··vel, scriptum est.··Hunc librum nusquam reperiri asseverant, sicut librum bellorum Domini, etc., usque ad quomodo Saul recedens a timore Domini per obedientiam periit. Considera, Isræl.··ID. Qui remansisti, pro qua culpa interfecti sunt, et præcave ne et tu in scelere eorum pereas.'

SA2 1:20 Multiple spaces in '1.20··Geth.··Torcular, scilicet Hierusalem, quæ occidit prophetas Matth. 23., cui mors Domini et apostolorum in derisum fuit, et ob hoc precæpit verus David ne passio sua illis annuntietur.'

SA2 1:21 Multiple spaces in '1.21··Montes Gelbœ,··etc. ID. Alii excelsi, quia, scilicet, o Saul, inobedientia tua quasi idololatria in excelsis reputata est, quia scelus idololatriæ est nolle acquiescere. Montes Gelbœ uberrimi ante maledictionem fuerunt, quos hactenus maledictioni subjacere ferunt, nec unquam pluere ibi testantur. Rex et propheta David, qui persecutoribus mala non reddidit, cum Saul et Jonatha bello occubuissent in lamentatione sua Gelbœ montibus maledicit: Montes Gelbœ, nec ros,··etc., usque ad et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiæ necis spectaculo pœnam elementa solverunt. RAB. Quid deliquerunt montes? etc., usque ad qui apud se mortem regis suscipere iniquitate exigente meruissent.'

SA2 1:22 Multiple spaces in '1.22··A sanguine interfectorum.··Sanguis et adeps robur præstant corpori, ita illi fortitudinem dabant subjectis, a quibus Saul et Jonathas interfecti sunt quasi non a rusticis. Vel ita Saul reprobatus est a Deo, et ab incircumcisis viliter interfectus, tanquam non esset unctus oleo, propter sanguinem interfectorum, scilicet septuaginta quinque sacerdotum qui Domino adipem adolebant, quos innoxios jussit Saul interfici. Sagitta.··Jonathan et Saul bellicosos et fortissimos significat fuisse, et laudat in eis decorem formæ et constantiam animi. RAB.Allegorice. Pius propheta David figuraliter deflet Saul et Jonathan, etc., usque ad ne iterum ignominiose superati, gaudium inimicis faciant.'

SA2 2:1 Multiple spaces in '2.1··Igitur post.··RAB. Ascensio David cum duabus uxoribus in Hebron significat convocationem duorum populorum in Ecclesiam catholicam. Hebron enim interpretatur conjugium.··Sola autem Ecclesia, cœlestis regis sponsa est. Illuc duxit David singulos viros cum domo sua, quia singuli fideles in illam societatem per Evangelii prædicationem convocantur, ubi non est distinctio Judæi et Græci.'

SA2 2:4 Multiple spaces in '2.4··Veneruntque.··ID. Quia superbis et contemptoribus gratiam Dei spernentibus, electi fama prædicationis et virtutum studio confitentur Christum regem esse in populo suo, cui data est omnis potestas in cœlo et in terra.'

SA2 2:5 Multiple spaces in '2.5··Dixitque.··ID. Redemptori nostro multum placet, qui opera malorum qui in peccatis mortui sunt, oblivioni tradit damnando, nec ea quæ Domino displicent imitatur, sed quæ præcepit facere recordatur.'

SA2 2:8 Multiple spaces in '2.8··Isboseth.··ID. Qui interpretatur filius confusionis,··Abner auxiliante qui interpretatur patris lucerna regnavit super universum Isræl, et sola domus Juda sequebatur David, quia solis credentibus et vere confitentibus sequentibus Christum, in cæteris error confusionis regnavit, diabolo instigante qui transfigurat se in angelum lucis II Cor. 11.. Circumduxit.··In Heb. dicitur: Traduxit eum in Mahanaiim quod interpretatur castra,··traduxit scilicet ultra Jordanem, et in castris regem constituit.'

SA2 2:11 Multiple spaces in '2.11··Et fuit.··RAB. in lib. Reg., tom. 2. Bene dixit, quod David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron, etc., usque ad condita est autem ante septem annos quam Thanis urbs Ægypti.'

SA2 2:12 Multiple spaces in '2.12··Egressus.··RAB. Hunc locum Josephus ita exponit, etc., usque ad hic persequebatur Abner in neutram partem declinans.'

SA2 2:18 Multiple spaces in '2.18··Porro Asæl cursor velocissimus fuit quasi unus de capreis.··ID. ex Greg. Asæl significat eos quos vehemens arripiens furor in præceps ducit, etc., usque ad quasi sine ferro moriuntur.'

SA2 2:26 Multiple spaces in '2.26··An ignoras quod periculosa sit desperatio?··In Hebræo habetur: An ignoras quod amarus erit finis, si populum delere niteris?'

SA2 3:1 Multiple spaces in '3.1··Facta est ergo.··RAB. in lib. Reg. Domus David cœlestis Jerusalem, etc., usque ad et tandem secundum merita sua in profundum abyssi submergetur.'

SA2 3:2 Multiple spaces in '3.2··Natique.··Sex filii qui nati sunt David in Hebron perfectionem sanctorum significant, qui de spiritali conjugio Christi et Ecclesiæ per Spiritus sancti gratiam quotidie oriuntur.'

SA2 3:5 Multiple spaces in '3.5··De Egla.··RAB. Hæc est Michol, quæ sola uxor dicitur, quia eam David in adolescentia sua primam sortitus est uxorem. Hæc in partu dicitur occubuisse, unde in sequentibus scriptum est: Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius, usque ad diem mortis suæ,··quia in ipso partu occubuit.'

SA2 3:17 Multiple spaces in '3.17··Sermonem.··ID. Abner hortatur universum Isræl, etc., usque ad et fidem Christi ubique persecuti sunt.'

SA2 3:29 Multiple spaces in '3.29··Fluxum seminis.··Juxta litteram videtur imprecari effluentiam libidinis, lepræ plagam, effeminationem, inimici subjacere gladio, mendicare. Tenens fusum.··AUG. Per ambitum verborum notantur qui fallaciam suam defendere nituntur. Cadens. Qui gladio percutit gladio peribit Matth. 26.. Hæretici gladio oris perfodiunt, prius gladio impietatis confossi.'

SA2 3:39 Multiple spaces in '3.39··Delicatus.··Antiqui delicata dicebant diis consecrata, quæ nunc dicimus dedicata.'

SA2 4:2 Multiple spaces in '4.2··Duo autem viri.··RAB. in lib. Reg., tom. 2. Hi duo viri principes erant in exercitu Isboseth, et mortuo Abner, sicut tradunt Hebræi, consiliati sunt cum Miphiboseth ut Isboseth interficerent, et ipsum regem constituerent. Sed Miphiboseth consilium prodidit; ideo sic inducitur: Erat autem Jonathæ filius pedibus debilis.··Illi vero timore perterriti fugerunt in Gethaim, fueruntque ibi usque ad tempus illud, quo scilicet inde reversi domum Isboseth ingressi sunt. Et ostiaria.··ID. Ostiaria triticum purgat; etc., usque ad ne eam hostes penetrent foramine neglectæ cogitationis.'

SA2 5:1 Multiple spaces in '5.1··Et venerunt.··RAB. Sic omnes gentes conveniunt ad Christum, et quasi blandiendo dicunt: Os tuum et caro tua sumus:··cum in illo incarnationem quam ex nostra natura in virginis utero suscepit, diligunt et venerantur.'

SA2 5:3 Multiple spaces in '5.3··Seniores.··ID. Prophetæ, apostoli pari fide et devotione ad Christum concurrunt. Unxeruntque.··ID. David bis unctus dicitur, et Christus prius in Judæis, post in gentibus principatum sumpsit.'

SA2 5:4 Multiple spaces in '5.4··Et quadraginta.··ID. Quæritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses numerentur? etc., usque ad qui ex quaterdenis constat, temporum et rerum perfectionem significat.'

SA2 5:5 Multiple spaces in '5.5··In Hierusalem.··Tradunt Hebræi quod Sem filius Nœ, quem dicunt Melchisedech, condidit Salem. Hanc postea tenuerunt Jebusæi, e quibus sortita est nomen Jebus. Inde Hierusalem, quasi Jebus Salem, post a Salomone Jerosolyma, quasi Jerosalomonia dicta est, quæ postea ab Ælio Adriano vocata est Ælia.'

SA2 5:6 Multiple spaces in '5.6··Cæcos et claudos.··Qui sufficiunt contra te. Hoc dicebant fidentes muris. Aut ita: non ingredieris nisi nos auferas, quos inermes sicut cæcos et claudos arbitraris et triumphare putas.'

SA2 5:7 Multiple spaces in '5.7··Cepit autem.··RAB. Sicut Josephus ait, etc., usque ad quæ merito arx Sion, id est speculationis vocatur, ut de ea recte dicatur: Factus est in pace locus ejus,··etc. Psal. 75.. David arcem Sion cepit, ablatis prius cæcis et claudis odientibus animam David. Sic Dominus primatum in Ecclesia gentium acquisivit, reprobatis ejus Scribis et Pharisæis, qui cæci et claudi oderunt animam Christi, id est ejus vitam auferre conati sunt.'

SA2 5:8 Multiple spaces in '5.8··Domatum.··Id est rectorum. Fistulas appellat aquæ ductus de plumbo vel regula factos per quos aqua ibat super murum per totam civitatem. Fistulas.··Falsam scientiam seu hæreticorum dogmata figurant, quæ Dominus per Joab, id est, prædicatores destruit. Jebusæus conculcans, hæc est gentilitas, quæ ante fidem præcepta Dei conculcabat. Item Jebusæus calcatus, quia diabolus a Domino calcatur, et sub Joab calcandus subditur'

SA2 5:9 Multiple spaces in '5.9··Et ædificavit.··A loco ita dicto, subaudi murum: et intrinsecus subaudi alium murum, hoc est, munivit urbem duplici muro.'

SA2 5:11 Multiple spaces in '5.11··Misit quoque.··Hiram vivens excelse, hæc est gentilitas in Christo excelsa; nuntios mittit ad David, id est doctores ad Christum, et per eos cedrina ligna, id est incorruptos et fortes; et artifices, id est, eos quorum arte mentes sunt incorruptæ, et tanquam lapides quatuor virtutibus quadratæ, sic domus David, id est Ecclesia Christi ædificatur, et cognoscitur quod Deus nostrum David confirmavit regem super Isræl, id est, videntes Deum. RAB. Hæreticorum ecclesias quæ sub Christiani nominis titulo se manere gloriantur. Sed quia propter lucra carnalia Christum sequuntur, non conjuges, sed concubinæ vocantur. Nunc vero si reges plures uxores, vel concubinas habent, peccatum est: quia figuræ transierunt, pro quibus hoc aliquando veniale fuit.'

SA2 5:13 Multiple spaces in '5.13··Natique sunt.··Si per David significatur Christus, non immerito per filios ejus intelliguntur Christiani, qui sunt ex Judæis et nationibus, quibus congruunt interpretationes neminum: Samua, audacia; Sobab, convertens; Jabahar, elegit; Elisua, Dei mei salus; Nepheg, applicans ori; Japhia, illuminat vel ostendit; Elisama, Deus meus audiens; Elioda, Deus meus scit; Eliphalet, Deus meus salvans.'

SA2 5:20 Multiple spaces in '5.20··Baal Pharasim.··Interpretatur inimicorum divisio.··Potest dici sic locus vocatus, quia Philisthiim reliquerunt idola sua in loco ubi divisi sunt.'

SA2 5:23 Multiple spaces in '5.23··Pyrorum.··In Hebræo flentium,··id est, idolorum, ubi scilicet idola erant in quibus confidebant quæ flentium vocantur, quia fletu digna sunt, et cultores suos ad fletum miseriamque perducunt. In cacumine.··RAB. Pyrus dicitur ex Greco quod est ignis. Pyri sancti: cacumen, sublimitas vitæ eorum; in qua flante Spiritu sancto intonuit prædicationis sonitus. Qui est gradientis, id est donum in carne advenientis, in cacumine pyrorum, id est super celsitudinem sanctorum, dum hic sonitus auditur a nostro David, Philisthæi intelligibiles superantur.'

SA2 6:1 Multiple spaces in '6.1··Congregavit.··RAB., ex Euch. David Christum, etc., usque ad qui descendentes de Judæa docebant fratres: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri Act. 15..'

SA2 6:2 Multiple spaces in '6.2··Sedentis.··Super arcam erat tabula quam alis duo cherubim tegebant, inter quos Dominus apparebat et loquebatur. RAB., ex Greg. In historia regis David et prophetæ qua arcam Dei adduxisse dicitur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur. David enim, qui coram arca humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei de sua stirpe nascituri suscipere meruit, et conjux, quæ humilitatem despexit, perpetuæ sterilitatis pœnas luit. Sacerdos quoque qui arcam temerarie tetigit, reatum sui ausus immatura morte purgavit. Ubi intuendum est quantum delinquat qui ad corpus Domini reus accedit, si ille morte multatur qui arcam, Dominici corporis figuram, minori quam debuit veneratione corripuit. GREG., l. V Moral., cap. 10. Sæpe quia intelligi non valent, etc., usque ad non meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent.'

SA2 6:7 Multiple spaces in '6.7··Qui mortuus.··RAB., ex Euch. Mortuo sacerdote non ausus est arcam divertere, etc., usque ad Aqua Gethæus populus potest appellari, qui dicit, Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini Gal. 6..'

SA2 6:11 Multiple spaces in '6.11··Tribus mensibus.··ID. Quibus scilicet fides, spes et charitas significantur, etc., usque ad et ovium ducatum gerunt in martyrii sanguine coronans. In organis.··Id est, ad armum ligatis, dum manibus ferentis tanguntur. Aliud genus organi est quod cum aqua fit.'

SA2 6:14 Multiple spaces in '6.14··Ephod lineo, et David,··etc. RAB. Non pontificali, sed linea veste, causa humilitatis, etc., usque ad inter flagella triumphavit.'

SA2 6:16 Multiple spaces in '6.16··Cumque intrasset arcam.··ID. Cunctis exsultantibus et ad arcis cœlestis introitum hymnos resonantibus, etc., usque ad quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis proli diem perpetuæ mortis exspectant.'

SA2 6:20 Multiple spaces in '6.20··Egressa Michol filia Saul in occursum David,··etc. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 27. Intueri libet quanta virtutum munera David perceperat, etc., usque ad tamen in se cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat dicens: Eroque humilis in oculis. Gloriosus.··David cum arcam in Jerusalem transferret, a Michol subsannatus est. Et Christus cum Testamentum Novum in Ecclesiam suam transferret, Judæis in cruce ludibrium fuit, nudus apparuit dum potentiam illis abscondens, carnis infirmitatem quasi ephod lineum ostendit. Ancillæ servorum personam gestant sanctorum, inter quos per crucis triumphum gloriosior effectus est: quem dum Michol irridet, gloriosior ancillis apparet, quæ in typo Synagogæ sterilis permansit. Et nudatus.··Nudatus non omnino, sed regalibus indumentis: et quia se coram Domino humiliare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere meruit.'

SA2 7:3 Multiple spaces in '7.3··Omne quod est in corde tuo, vade et fac.··RAB. in lib. Reg., tom. 3. Patet quod prophetiæ spiritus, prophetarum mentes non semper irradiat. Spiritus enim ubi vult spirat Joan. 3.. Hinc Eliseus ait: Dominus celavit a me, et non indicavit mihi IV Reg. 4.. Quod Deus ex dispensatione pietatis disponit: quia dum prophetiæ spiritum dat et subtrahit, prophetantium mentes elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut accipientes spiritum inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiæ spiritum non habentes cognoscant quod sint de semetipsis. GREG., lib. VII Moral., cap. 17. Mundus in se esse a vitiis debet, etc., usque ad necesse est ut instituere proximorum mentes erubescat.'

SA2 7:5 Multiple spaces in '7.5··Nunquid.··RAB. Alia translatio, etc., usque ad ipse ædificabit mihi domum.'

SA2 7:10 Multiple spaces in '7.10··Et ponam locum.··Tempus Salomonis describit, quo filii Isræl pacem undique habuerunt, nec afflicti sunt sicut tempore Judicum.'

SA2 7:16 Multiple spaces in '7.16··Et fidelis.··RAB., ex Aug. de Civit., lib. 17, cap. 8. Hoc vere de Christo dicitur, etc., usque ad locus ergo tam pacatæ et securæ habitationis æternus est, ubi erit verus Isræl, id est, videns Deum. Et sedit coram.··Sedere coram Domino, est beneficia ejus in humilitate confiteri. Lex Adam.··RAB. Scilicet hominis, ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat, et tu facias ei secundum misericordiam tuam, sicut mihi fecisti.'

SA2 7:23 Multiple spaces in '7.23··Quæ est.··In terra alia præter electam, propter quam venit Dei Filius in mundum velut in Ægyptum, ut commercio sanguinis redimeret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Deum autem ejusdem populi hominem Dominicum intelligimus, quem de Ægypto, id est, mundo per uterum virginis assumpsit. Ex Ægypto.··Gente et Deo ejus vel gente et Deum ejus, gentem Isræl, et Deum ejus Moysen de quo: Constitui te Deum Pharaonis Exod. 7..'

SA2 7:27 Multiple spaces in '7.27··Invenit servus.··Nihil corde fugacius, quod invenitur cum per discretionem restringitur.'

SA2 8:1 Multiple spaces in '8.1··Frenum.··Quinque civitates erant Philisthinorum quæ Isrælem tributarium faciebant. Has tulit sibi David et fecit tributarias, sicut legitur: Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum,··etc. I Paral. 18. Frenum.··Christus de æreis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi imposuerant confregit.'

SA2 8:2 Multiple spaces in '8.2··Coæquans.··Non enim homines in terra viventes intantum humiliabantur, ut funiculo super extenso terræ apparerent æquales: sed adeo viles et contempti, ut in nullo plus valerent, quam terra quæ nullos homines habet. Funiculum autem pro sorte posuit; quia funiculo solet mensurari, secundum illud: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis Psal. 77.. Significat autem quod tam libere regiones Moabitarum, quibus vellet divideret, quam possessor agros proprios. RAB. Significat autem quia quos voluit potuit occidere, et quibus voluit potuit parcere. Quod autem Moab, qui interpretatur ex patre,··et Syriam Damasci et cæteras regiones tributarias fecit, significat quod Christus omnes gentes sub dominatione sua tenet, et premit, et censum bonorum operum exigit. Damascus enim nobilis urbs Phœnicis eodem vocabulo quo et Maseth ancillæ Abrahæ filius dicitur, et interpretatur sanguinis poculum.··Syria vero sublimis vel humecta;··quæ enim prius humecta libidine sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat, nunc mundata baptismo Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat.'

SA2 8:11 Multiple spaces in '8.11··Sanctificavit rex.··Sic Christus omnes quos de gentibus convocat, alios quasi aurum, id est, sensu spirituales facit, alios quasi argentum, id est, eloquentiæ nitore splendentes; alios quasi æs, prædicatione sonoros sanctificat Domino, ut ejus tabernaculo fideliter deserviant.'

SA2 8:13 Multiple spaces in '8.13··Cæsis.··HIERON. Quod in quibusdam codicibus duodecim millia cæsa dicuntur vitio scriptorum inolitum est. Veraciter enim David in valle Salinarum decem et octo millia cecidit. Joab vero duodecim millia, sicut in titulo LVIII psalmi scribitur. Significatur autem quod Christus districtione sui examinis, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati laboris exstinguit.'

SA2 8:16 Multiple spaces in '8.16··A commentariis.··Vicem regis agebat, cujus judicio leges scribebantur. Scriba ex ore regis verbo describebat.'

SA2 8:17 Multiple spaces in '8.17··Sacerdotes.··Sacerdos quasi sacer dux. Filii autem David ducatum habebant in tribu Juda. RAB. Assidebant regi custodientes corpus ejus, et interpretantur interficientes et vivificantes,··quoniam secundum judicium eorum digni reservabantur ad vitam, alii ducebantur ad mortem.'

SA2 9:1 Multiple spaces in '9.1··Et dixit David,··etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ecce David non est oblitus juramenti et fœderis quod cum Jonatha pepigit, etc., usque ad quia in admirationem populi veniunt qui nuper in mundo despecti in Ecclesia apparent gloriosi.'

SA2 10:1 Multiple spaces in '10.1··Factum est autem post hæc, ut moreretur rex filiorum Ammon,··etc., Faciam,··etc. HIERON. Quando David fugit a facie Achis regis Geth, venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam. De Naas itaque venit ad speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater ejus et mater, et omnis domus ejus: inde pervenit ad Moab, et dimisit apud eum patrem et matrem et omnem domum suam. Quod vero dixit Achis rex Geth: Hic ne ingredietur domum meam? Abiit inde David et fugit in speluncam Odollam I Reg. 21., subaudiendum de domo Naas. Si quæratur cur ad Achis redierit, quem prius fugerat, intelligendum est eum ad quem rediit fuisse filium ejus quem fugit. Unde in sequentibus de Achis, cum quo descendebat David in prælium filius fuisse dicitur Maoch. Non enim a patre hoc patronymicum sed a matre sumpsit, quæ Maacha vocabatur.'

SA2 10:4 Multiple spaces in '10.4··Tulit itaque Hanon servos David, rasitque barbam,··etc. RAB., ex Euch. Significant hæc bellum diaboli contra Ecclesiam. Hanon enim, id est, dolor eorum, diabolum significat, qui Ammonitarum, id est, malignorum spirituum, id est, rector populi mœroris et semper in angustia constituti, qui comprimere vel angustiare homines desiderat. Radit ergo Hanon barbam dimidiam nuntiorum David, cum diabolus quorumdam prædicatorum sermonem vel conversationem corrumpendo maculat. Præcidit tunicas usque ad inguina, cum turpia facta quæ persuadet, in oculis hominum revelat. His necesse est sedeant in Jericho donec crescat barba, ne sint opprobrium aliorum et anathema omnium, id est, donec incrementa virtutum in eis nascantur, et digni habeantur præsentari suo regi. David autem noster milites suos inultos esse non patitur, sed exercitu congregato suorum injuriam vindicat, nec solum adversarios per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam in extremo judicio perpetuis ignibus tradit.'

SA2 11:1 Multiple spaces in '11.1··Factum est autem vertente anno, eo tempore quo,··etc. RAB., ex Hieron. Id est, in vere, quando pulsa frigoris asperitate pabula reperiuntur jumentorum, etc., usque ad sed devicti sunt.'

SA2 11:2 Multiple spaces in '11.2··Dum hæc.··RAB. David graviter peccavit, etc., usque ad qui tam grave vulnus peccati, humilitatis confessione sanavit. Bethsabee.··ISID. Puteus satietatis, vel puteus septimus. Ecclesia vero vocatur puteus aquæ vivæ, et huic puteo septenarii nomen numeri in Spiritus sancti significatione conjungitur, propter rationem Pentecostes, quo die de cœlo Spiritus sanctus missus est. Ad quadraginta novem, id est, septies septem unum additur, quoniam unitas commendatur. Unde: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis Eph. 4.. Dono itaque spiritali, id est, septenario facta est Ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquæ salientis in vitam æternam, quam qui biberit non sitiet in æternum Joan. 4.. GREG. Adhuc carnis corruptibilis pondere gravati non valemus sic vivere, ut nulla nos possit culpæ delectatio pulsare. Sed aliud est nolentem tangi, et aliud consentientem. Sancti autem viri tanto vigilantiori se circumspectione custodiunt, quanto se pulsari sinistris motibus vel transitorie dedignantur, ut si quid forte cor illicitum concupisceret, pressus per disciplinæ magisterium oculus videre recusaret: sicut enim sæpe tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculus deservire. Plerumque enim quælibet res innocenti mente respicitur, sed in ipso conspectu animus concupiscentiæ gladio confunditur. Non enim David Uriæ conjugem studiose respexit, quia concupiverat, sed potius concupivit, quia incaute respexit. Justo vero retributionis examine qui exteriori negligenter utitur, interiori oculo cæcatur. Sæpe autem jam intrinsecus concupiscentia dominatur, et illecebratus animus ad usus suos sensus corporeos famulari more tyrannidis exigit, suisque voluptatibus oculos servire compellit, et fenestras luminis aperit ad tenebras cæcitatis. Unde sancti viri cum sinistra delectatione pulsari se sentiunt, ipsa per quæ formæ species ad mentem ingreditur, disciplinæ magisterio lumina restringunt, ne pravæ cogitationi visio lenocinata famuletur: quæ si unquam subtiliter custodiri negligitur, cogitationis immunditia ad operationem transit. GREG. Sæpe res quælibet per historiam virtus est, per significationem culpa; sicut aliquando culpa in facto, in scripto prophetiæ virtus. Quis enim non detestetur quod David in solario deambulans Bethsabee Uriæ concupivit uxorem, quem tamen a prælio revertentem ire domum monet, pedes lavare? Qui protinus respondit dicens: Arca Dei sub pellibus, et ego in domo mea requiescam? Quem David ad mensam propriam suscepit eique epulas per quas mori debeat tradit. Tenet ergo David figuram ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum Psal. 18.. Qui Bethsabee ad se jubet educere, id est legem litteræ carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare. Bethsabee enim puteus septem dicitur, quia per cognationem legis infusione specialis gratiæ perfecta nobis sapientia ministratur. Urias vero Judaicum populum significat, qui interpretatur lux mea Dei:··Judaicus enim populus qui de accepta legis scientia extollitur, quasi Dei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit sibique conjunxit, quia manu fortis Redemptor apparens, dum de se spiritualiter legem loqui innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebantur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit, sibi conjunxit, quia se per illam prædicatum declaravit. Uriam tamen ad domum monet ire, et pedes lavare, quia incarnatus Judæis præcipit, ut ad conscientiam redeant, et sordes operum fletibus tergant; ut specialiter mandata legis intelligant, et post tantam duritiam præceptorum, fontem baptismi invenientes, ad aquam post laborem currant. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondet, quia domum suam intrare non possit. Quod dicit: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam Dei esse sub pellibus dicit, quia præcepta Dei non nisi exhibendo ministerium carnalis sacrificii intelligit. Hunc tamen redire domum nolentem David ad mensam vocat, quia cum Judæi ad conscientiam reverti contemnant, Christus tamen spiritualia prædicat dicens: Si crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit Joan. 5.. Legem enim Judæus tenet, quæ ejus divinitatem loquitur, cui credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis ex quibus occidi debeat, mittitur, quia Judæus legem portat, qua convincente moriatur. Cum enim mandata legis retinens implere nititur, ipse defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius? Quid Uria mundius? Sed ad mysterium: quid David sanctius? Quid Uria infidelius? Quia ille per vitæ culpam prophetiæ signat innocentiam; et istæ per vitæ innocentiam in prophetia exprimit culpam. Virtus enim sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat: sic in facto rem approbat, ut in mysterio contradicat. Sic gesta damnat, ut hæc mystice gerenda suadeat.'

SA2 11:15 Multiple spaces in '11.15··Ponite Uriam,··etc. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 10. Ad hoc in Scriptura David et Petri peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum, etc., usque ad secreto ergo dispensationis ordine unde sævire permittitur iniquitas diaboli, inde perficitur benignitas Dei, quia inde obtemperat nutibus supernæ gratiæ, unde exercet iram voluntatis suæ.'

SA2 12:13 Multiple spaces in '12.13··Dixitque Nathan ad David,··etc. RAB. ex Euch. Omnia tamen, quæ pro peccato prædicta sunt ei, postmodum toleravit. Deus delictum delet, sed inultum non deserit. Aut enim homo in se pœnitens punit, aut Deus hæc cum homine vindicans percutit. Non igitur peccato parcitur, quia sine vindicta non laxatur. Sic enim David audire post confessionem meruit, Dominus transtulit peccatum tuum,··et tamen multis post cruciatibus afflictus effugiens reatum culpæ quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur, sed absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra vel per nos vel per seipsum Deus resecat etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis perpetuo non vult videre.'

SA2 12:27 Multiple spaces in '12.27··Misitque Joab nuntios,··etc. RAB. Hæc victoria David quam Joab inchoavit, etc., usque ad et in Evangelio dicitur, quia multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno cœlorum Matth. 8.. Urbs aquarum,··etc. Propter abundantiam quæ ibi erat aquæ, vel, ut quidam dicunt, populorum.'

SA2 12:30 Multiple spaces in '12.30··Et tulit,··etc. RAB. In Paralipomenon ita legitur: Tulit David coronam Melchon de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas. Fecitque sibi inde diadema I Par. 20.. Non est enim nomen proprium Melchon, sed interpretatur rex eorum.··Melchon, ut volunt Hæbræi, idolum est Ammonitarum, cujus diadematis aurum et gemmas David dicitur conflasse et purgasse secundum legem, et fecisse sibi diadema.'

SA2 13:6 Multiple spaces in '13.6··Sorbitiunculas.··Est quod ad sorbendum aptum est.'

SA2 13:14 Multiple spaces in '13.14··Oppressit.··RAB. Incestus Amnon majoris filii David in sorore sua Thamar et parricidium Absalon in Amnon fratre, monet nos ut semper caute agamus, ne vitia in nobis dominentur; et princeps peccati qui falsam pacem periclitantibus spondet nos imparatos inveniens de improviso trucidet. Absalon enim pater pacis vel patris pax interpretatur, Amnon donans,··Thamar amaritudo.··Qui enim membra sua donat libidini, et servit iniquitati ad iniquitatem, in peccati amaritudinem cadit, licet inimicus se quasi patrem pacis ostendat, et prospera pro talibus factis promittat. Necesse est enim ut cito ad pœnitentiam redeamus, ne forte diabolus per malignos spiritus in necem nostram conspiret, et morti perpetuæ tradat.'

SA2 13:15 Multiple spaces in '13.15··Et exosam eam habuit,··etc. Et nos admissum facinus odio habeamus, magis quam ante perpetrationem dilexeramus, et ob hoc citius consequemur veniam, si tamen in alio vitio denuo non offendamus sicut Amnon: qui quia post incestum ebrietatem non vitavit, ob hoc mortem non evasit.'

SA2 13:37 Multiple spaces in '13.37··Tholomai.··Hic fuit pater Maacha matris Absalom, quam dicunt Hebræi David in prælio cepisse, et cæsarie et unguibus præcisis secundum legem in uxorem sibi sociasse, et ex ea generasse Thamar et Absalom.'

SA2 13:39 Multiple spaces in '13.39··Cessavitque.··In Hebræo, cessavit rex exire post Absalom.··Perhibetur enim David exire voluisse post Absalom, ut revocaret eum, sed putans quia quoties eum videret, mortem Amnon ad memoriam reduceret, cessavit exire.'

SA2 14:6 Multiple spaces in '14.6··Et ancillæ,··etc. HIERON. Aiunt Hebræi hanc mulierem vere duos filios habuisse, et pro hæreditate certasse, et alterum ab altero interemptum; mulier tamen se in persona David posuit: et filios in persona Amnon et Absalom: cognationem vero quæ consurgit contra filium, in persona aliorum filiorum David.'

SA2 14:9 Multiple spaces in '14.9··In me, Domine mi.··ID. Quasi diceret: quia alter adversus alterum surrexit, in me sit iniquitas, si tamen esse debet; in te autem nulla sit, quia absque culpa es, et sicut ego absque culpa sum, si alter filius meus interfectus est ab altero, sic et tu si Absalom Amnon morte dignum interfecit.'

SA2 15:1 Multiple spaces in '15.1··Igitur post.··Duobus annis mansit in Hierusalem et regem non vidit, tertio introductus est coram rege, quarto fecit sibi currus et equites: quo transacto expulit patrem de regno. Nec pro seductione et interfectione sacerdotum ejectus est de regno, sed pro adulterio et homicidio, Nathan cuncta prædicente.'

SA2 15:7 Multiple spaces in '15.7··Post quadraginta autem annos.··HIERON., quæst. in Reg., tom. 3. Quadragesimus annus agebatur ex quo Saul Nobe civitatem subvertit, etc., usque ad Isaac et Jacob.'

SA2 15:24 Multiple spaces in '15.24··Et deposuerunt arcam,··etc. Ut ab Abiathar sacerdote consuleretur Deus, quo deberet ire David.'

SA2 15:25 Multiple spaces in '15.25··Sadoc.··Justus is gestat personam sanctorum, qui tempore passionis Domini corpore quidem discesserunt, verum dilectione separati non sunt.'

SA2 15:32 Multiple spaces in '15.32··Chusai.··Amicus David. Chusai interpretatur festinans,··qui Jerusalem revertens, consilium Achitophel dissipavit, significat discipulos Domini ex Judæis occultos, Nicodemum, Joseph et similes.'

SA2 16:9 Multiple spaces in '16.9··Quid mihi?··Solus Abisai dixerat: Vadam et amputabo.··Et David Abisai et Joab respondit: Quid mihi?··Nunquid vultis interficere istum sicut interfecistis Abner? Dimittite.··GREG. lib. XXX Moral., cap. 9. Qui verborum contumeliis pressus virtutem patientiæ servare non potest vel sufficit, etc., usque ad quarum interventu, Deo judice, pœna gravior declinatur.'

SA2 16:13 Multiple spaces in '16.13··Semei autem.··RAB. Hic est Nabath pater Jeroboam secundum Hebræos, qui filius Jemini dicitur, et in zelo domus Saul maledicit David. Nomen vero avi ejus Jemini fuit. Ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit, unde dicit ad David: Primus veni hodie de omni tribu Joseph.··Sed Semei, ut superius legitur, de cognatione Saul fuit. Saul vero de Benjamin. In Esdra Semei filius Cis legitur, quia et Cis et Gera vocabatur, pater ejus filius Jemini, id est Benjamin hic legitur; sed de tribu Joseph primus venisse dicitur, quia in tribu Joseph habitavit.'

SA2 16:15 Multiple spaces in '16.15··Achitophel.··RAB. Interpretatur ruina fratris.··Judas de ruina Christi agens, consilium dedit Judæis adversus Christum, uterque suspendio interiit.'

SA2 17:10 Multiple spaces in '17.10··Et fortissimus.··HIERON. In Hebræo: Fortissimus ipse cujus est cor quasi leo pavore solvetur,··subaudis non fortissimus iste David intelligitur. Unde: Scit enim.··ISID. in lib. I Reg. Secundum allegoriam considerare oportet, etc., usque ad a cujus facie fugit Christus quando eam deseruit et ad gentes transiit.'

SA2 17:14 Multiple spaces in '17.14··Absalom.··Alii Absalom Judam traditorem accipiunt, quem Christus pertulit tanquam ejus cogitationes ignoraverit, et convivium participavit ei, in quo corporis et sanguinis figuram discipulis commendavit. In ipsa vero traditione ab ipso osculum accepit, ideo Absalom pax pacis dicitur, quia pacem pater habuit quam ille non habuit. Achitophel.··RAB. Qui recedens a David, etc., usque ad sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena vitæ David insidiatus est. Qui enim fodit foveam, incidit in eam. Et insidiis suis capientur iniqui Prov. XI; 25.. Chusai.··ID. Arachites antiquus amicus David, etc., usque ad ut convertantur beneficiorum occasione. ID. Quod autem Jonathan, qui interpretatur columbæ domum,··et Achimaas frater ejus, ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum decreti fugientes Absalom, etc., usque ad et homines a persecutione hostis protecti liberantur.'

SA2 18:9 Multiple spaces in '18.9··Accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo.··RAB. Absalom mulo fugiens in quercu per cæsariem capitis suspensus est, etc., usque ad in dispersionem gentium pertranseunt, ipsi principatum pariter et populum amiserunt.'

SA2 19:22 Multiple spaces in '19.22··Quid mihi.··Timebat David si interficeretur Semei, quod reliqui qui similiter regem offenderant, nollent eum sibi facere regem.'

SA2 19:24 Multiple spaces in '19.24··Illotis.··In Hebræo, infectis.··Fecerat enim sibi Miphiboseth ligneos pedes secundum Hebræum quibus pro naturalibus utebatur: erat enim claudus.'

SA2 19:29 Multiple spaces in '19.29··Tu et siba.··HIERON., quæst. Hebr. in Reg. In Hebræo: Dixi, Tu et Siba dividite agrum.··Quod David, immemor fœderis et juramenti, etc., usque ad verba obliquando protulit contra Altissimum.'

SA2 19:37 Multiple spaces in '19.37··Est autem.··Est autem in Hebræo: Ecce servus tuus Hebraice legitur Chime han Chanaan,··Chanaan interpretatur suspirans;··quandiu cum patre fuit, suspirans vocatus est: postquam vero ad doctrinam David transiit, non Chanaan sed Chamaan vocatus est, id est, fidelis, etc., usque ad: Ephraim et Manasses tanquam Ruben et Simeon erunt mihi.··Magnus itaque Moses et Josue ejus successor duplicem illis tribuerunt sortem.'

SA2 20:9 Multiple spaces in '20.9··Et tenuit,··etc. Dextera mentum tenere, est quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.'

SA2 20:19 Multiple spaces in '20.19··Nonne.··RAB. Iste est sermo legis, in qua jubetur ut filii Isræl ingressi terram Chanaan prius pacem offerant, et eos qui pacem susceperint, tributarios faciant; eos vero qui non susceperint, deleant: ideo mulier sapiens exclamasse dicitur Nonne.··Quasi: Cur destruis hanc civitatem antequam pacem offeras secundum legem? cur non servas legem Isrælitis, quæ olim servata est alienigenis.'

SA2 20:22 Multiple spaces in '20.22··Qui abscissum.··ID. Reditus populi ad David post interfectionem Absalon, etc., usque ad id est Christum Filium Dei rediit'

SA2 21:1 Multiple spaces in '21.1··Facta est.··RAB. Fames facta in Isræl propter Gabaonitas, etc., usque ad ne vitam eorum prave suggerendo corrumpant ulterius.'

SA2 21:8 Multiple spaces in '21.8··Tulit itaque rex duos.··Qui cum Dœg Idumæo adhuc pueri sacerdotes et Gabaonitas occiderunt, Armoni scilicet et Miphiboseth Filios Michol filiæ,··etc. Quos scilicet Michol, uxor David, quæ et Egla dicitur, adoptavit sibi inter filios, quos Merob soror ejus de filio Berzellai suscepit.'

SA2 21:18 Multiple spaces in '21.18··Gob.··Quod interpretatur lacus,··quia sicut in lacu leonum quis mittitur, ita semetipsum misit David contra Goliam.'

SA2 21:19 Multiple spaces in '21.19··Tertium.··RAB. Josephus de tertio prælio ita dicit, etc., usque ad Adeodatum appellaverit vel quemlibet alium etiam, incertum est. Quartum,··Goliath iteratur, quod egit David primitus tempore Saulis. Nam in Paralipomenis non nisi tertio principaliter pugnasse contra Philisthæos legitur. RAB. Quatuor bella David et servorum ejus, etc., usque ad unde: Vana salus hominum. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum reducit tribulantes nos Psal. 107.. Bethlehemites,··etc. Quia Nœmi et Ruth ex quibus ortus est, tempore ubertatis reversæ sunt in Bethlehem, et quia causa panis Ruth nota est, locus ille Domus panis vocatus est. Vel quia Nœmi cum nuru illuc reversa panis abundantiam in domo Booz consecuta est.'

SA2 22:1 Multiple spaces in '22.1··Locutus est,··etc. RAB. Solus decimus septimus psalmus in libris Regum reperitur, etc., usque ad et cum magna exsultatione divinitatis concessa munera laudantur.'

SA2 23:1 Multiple spaces in '23.1··Hæc sunt autem.··HIERON. Novissima sunt, quia post psalterium, et cætera metra, hoc composuisse metrum dicitur, in quo ait: Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constituta est scala Christo Dei Jacob.··RAB. Quia ultimam confessionis laudem significant, quam superato hoste et peracta victoria mortis sancti cantabunt in æternum. Egregius.··Quia luculentissime de Christo Dei et de incarnatione ejus ac redemptione humani generis prophetavit.'

SA2 23:3 Multiple spaces in '23.3··In timore.··Qui in timore Dei dominationem in subditis exercet, lucis opera per solem justitiæ illuminata profert, nec in eis aliquid obscurum remanet, sed imbre cœlestis gratiæ irrigatus germina virtutum in carne vivens fructificat.'

SA2 23:5 Multiple spaces in '23.5··Nec est.··RAB. Qui in lege Domini meditatur die ac nocte, fit tanquam lignum quod plantatum juxta aquas dat fructum suum in tempore suo, et quæcunque faciet prosperabuntur.'

SA2 23:7 Multiple spaces in '23.7··Et si quis.··Qui scilicet communicans peccatis alienis propter cordis sui duritiam, iniquitatum pondere premitur, et jaculis peccatorum confoditur, ejusque opera æternis ignibus digna, ad nihilum redigentur.'

SA2 23:8 Multiple spaces in '23.8··Hæc sunt nomina.··ISID. Texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinæ Trinitatis non attingunt. Hoc est enim quod scriptum est: Usque ad tres primos non pervenit. Quis enim in nubibus æquabitur Domino in filiis Dei? Fortium.··De his fortibus ait Josephus: Primus omnium erat Eusebius filius Achimææ, qui aciem hostium frequenter irrumpens non cessavit donec nongentos occideret. Post hunc erat Eleazar filius Dodo, qui cum rege fuerat in Sarpha. Hic Isrælitis formidantibus Philisthinorum exercitum et fugientibus solus restitit, et multos occidit, ut sanguine occisorum gladius ejus hæreret in dextera. Isrælitæ vero videntes Palæstinos in fugam conversos, descendentes de montibus persecuti sunt eos, et pervenit Isrælitis famosa victoria. Tertius fuit Semæias filius Heli, qui in loco maxillæ cum Hebræi fugerent, exercitus Palæstinorum solus portavit alios prosternens, alios in fugam convertens. Ipse.··RAB. Virga de radice Jesse absque nuptiali opere florem protulit, qui de uno homine typum gentium præferente, uno impetu, id est sermonis imperio legionem expulit dæmonum. Tenerrimus ligni.··ID. Virtus viri bellica et modesta significatur, etc., usque ad in interfectione octingentorum fortitudo.'

SA2 23:11 Multiple spaces in '23.11··Semma filius.··Audiens. Age de,··etc. Meditans sive loquens. Arari.··Montanus, qui gestat personam Christi sive prædicatorum ejus.'

SA2 23:12 Multiple spaces in '23.12··Stetit.··RAB. Christus cum Spiritu sancto in agro Ecclesiæ stans infirmos velut hordeum tuetur, vel certe verecundiam castitatis incontinentibus quasi legentes gladio oris contra luxuriam defendit.'

SA2 23:13 Multiple spaces in '23.13··Descenderant tres.··Tres fortes supra nominati, et Jesboam filius Achamoni, quem Josephus Eusebium filium Achimeæ nominat. Et Eleazar filius Ahohi, quem dicit filium esse Dodo, et Semma filius Age, quem Semeiam filium Heli vocat. Hebræi autem tres istos arbitrantur fuisse, Abisai filium Sarviæ, et Sobochai Usathitem, et Jonathan filium Sammaa fratris David, qui supra memorati sunt in præliis Philisthinorum. Cui sententiæ congruere videtur quod sequitur: Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ,··etc. Hinc enim apparet quod Abisai princeps erat et nominatus inter tres sequentes. GREG. Cogitandum est, ut qui illicita commisit a quibusdam etiam licitis abstineat, ut per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, abscindat sibi etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quem meminit peccasse in maximis. Lex Veteris Testamenti uxorem alienam concupisci prohibet: a rege vero fortia juberi militibus vel desiderare aquam, non pœnaliter vetat. David vero alienam uxorem concupivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit, per pœnitentiæ lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sedit, aquam ex eorum cisterna desideravit; cujus electi milites intra catervas hostium irrumpentes, aquam quam desideraverat, illæsi pertulerunt. Sed vir flagellis eruditus se protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit. In sacrificium enim Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiæ mactavit per pœnitentiam suæ reprehensionis. Qui ergo concupiscere alienam conjugem non timuit, post etiam quia aquam concupisset, expavit.'

SA2 23:16 Multiple spaces in '23.16··Sed libavit.··Exemplum fortitudinis et constantiæ militibus præbuit, vincens naturam ne sitiens biberet, ut exercitus sitim tolerare disceret. Mystice vero aquam non sitiebat, sed nasciturum in Bethlehem de virgine Christum prævidebat: cujus lavacrum et sanguinem sitiebat. Aquam ergo non bibit, sed fudit. Sitiebat enim fontem æternum qui non periculis quæritur alienis, sed aliena pericula abluit.'

SA2 23:19 Multiple spaces in '23.19··Tres primos.··Intelligi volunt sapientiam, humilitatem et fortitudinem, David enim sedit sapientissimus: ipse ligni vermiculus, id est, humilis octingentos interfecit velut fortis; ad has tres virtutes nemo fortium David pervenit.'

SA2 23:20 Multiple spaces in '23.20··Et Bana.··Qui erat magister de Capseel,··id est, de congregatione Dei in Cerethi et Pheleti, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse percussit quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat. Hi ergo viri fortissimi fuerunt in regno Moab, unde et leones dicuntur. Ariel enim leo Dei interpretatur. In media.··Josephus hic apertius dicit quid fuerit, scilicet, cisterna nimis profunda, tempore hyemis nivis aggere coæquata. In hanc leo inscius decidit, et conclusus grandi rugitu clamavit. Banaias vero qui cum cæteris ad spectaculum venit, in cisternam desiliit, et leonem interfecit. Banaias, qui interpretatur ædificator Dominus,··Christum significat, qui Ecclesiam ædificat. Unde Paulus: Dei ædificatio estis.··Hic in tempore nivis et frigoris, cum scilicet gratia Christi mundo resplenduit, et frigus charitatis homines refrigeravit, leonem, id est, diabolum interfecit. Hebræus vero hunc leonem Moab intelligit, qui in medio cisternæ, id est, in domo Domini, ubi tenebat cornua altaris, occisus est. Altare vero cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ abluit et mundat, ita sanctuarium Domini purgat peccata. In diebus nivis, quia per mortem expiavit peccatum. Unde: Lavabis me,··quod impletum est in medio cisternæ; et super nivem dealbabor,··quod impletum est in eo quod ait diebus nivis.'

SA2 23:21 Multiple spaces in '23.21··Virum Ægyptium.··Imitatorem scilicet Ægyptii Deum blasphemantis, quem Moses jubente Domino interfecit, ille enim blasphemavit Deum, hic prophetam et regem. Dignum.··Spectabatur enim ut si Jerusalem egrederetur, interficeretur. Hastam.··Legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Jerusalem non periret, sed quia præceptum regis contempsit, Banaias in virga, id est in rectitudine justitiæ ad eum descendit, et hastam, quam non recte tenebat, extorsit.'

SA2 23:23 Multiple spaces in '23.23··Qui erant.··Neminem moverat quod in summa non triginta, sed septem et triginta leguntur. Triginta enim et septem leguntur hoc modo. Septem scilicet, fortes hi: David, qui dicitur Adeodatus, Abisai, Sobochai, Jonathan, Eleazar, Semmaa filius Agge de Arari, et Banaias, ecce septem. Triginta autem hi sunt Asæl, Eleanam et cæteri.'

SA2 23:39 Multiple spaces in '23.39··Urias.··Hic ultimus ponitur pro eo quod sequitur: Et addidit furor Domini,··etc. Jam enim ultio facta fuerat in David et in domo ejus, sed non in populo qui vel non restitit David vel consensit.'

SA2 24:1 Multiple spaces in '24.1·· GREG., lib. XXV Moral., cap. 14. Pro qualitatibus subditorum, etc., usque ad ut sicut magistrorum facta displicent, ita subditorum mens a magisterii reverentia non recedat. HIERON. Notandum quia in Paralipomenis legitur: Mille millia centum millia de Isræl, et de Juda quadraginta septuaginta millia quos intelligendum est Joab numerasse, sed noluisse ostendere nisi quanti in Samuelis libro scribuntur.'

SA2 24:10 Multiple spaces in '24.10··Percussit autem,··etc. AMBR., lib. de Pœn., cap. 9. Contulit se ad majorem pœnam ut posset provocare clementiam. Lenitur enim rigor justitiæ, etc., usque ad et erga populum quassatio cœlitus effusa quiesceret.'

SA2 24:11 Multiple spaces in '24.11··Sermo Domini.··RAB. In Exodo scriptum est, etc., usque ad consumpta sunt septuaginta millia.'

SA2 24:13 Multiple spaces in '24.13··Aut.··Et videtur quia qui pane verbi Dei per gratiam septiformis Spiritus non pascuntur septem annis famem sustinent, et qui in nomine Trinitatis regenerati non sunt, hostibus, id est dæmonibus resistere non valent; sed pestilentia impietatis increduli moriuntur.'

SA2 24:16 Multiple spaces in '24.16··Erat autem.··RAB. In Paralipomenis quoque scriptum est: Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. Levansque David oculos suos vidit angelum Domini inter cœlum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem. Et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis proni in terram, juxta aream.··Area Areuna Ecclesia est gentium in qua postquam altare fidei verus David erexit, confestim mors impietatis cessit. Hanc aream David quinquaginta siclis emit: quia Christus per septiformis Spiritus gratiam cunctis delictis omissis gentilitatem in domum sibi sempiternam sanctificavit.'

SA2 24:18 Multiple spaces in '24.18··Areuna.··ID. Interpretatur area: Ornan vero lumen nobis.··Bene ergo David volens placare Dominum, altare jubetur in area Areunæ, vel Ornæ constituere, quia aliter non placatur Deus ab homine, nisi in area cordis per lumen rectæ fidei et veræ dilectionis constituat altare humilitatis in quo offerat sacrificium oblationis et laudis, unde: Sacrificium laudis honorificabit me,··etc. Psal. 49.. Sacrificium Deo spiritus contribulatus,··etc. Ibid. 50.. Area Areunæ vel Ornæ, ipsa est Jerusalem.'

SA2 24:25 Multiple spaces in '24.25··Et obtulit holocausta.··Hinc in Paralipomenis tabernaculum quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon, et non prævaluit David ire ad altare, ut obsecraret Dominum. Nimio enim timore fuerat perterritus, videns gladium angeli Domini. Dixitque David: Hæc est domus Dei,··etc. In hoc loco secundum Hebræos voluit Abraham offerre filium cum aries subito apparuit: quem assumens obtulit pro filio.'

KI1 1:1 Multiple spaces in '1.1··Et rex David senuerat.··HIERON., epist. ad Nepotianum, tom. 1. Nonne tibi videtur si occidentem sequaris litteram, figmentum esse vel atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulæ non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, etc., usque ad et Raab meretrix in typo Ecclesiæ reticulam mysterium sanguinis continentem, ut Jericho pereunte domus ejus salvaretur, appendit, unde de sanctis dicitur: Hi sunt qui venerunt de calore domus Rechab I Par. 2.. Et alibi: Ignem veni mittere in terram Luc. 12., etc., qui scilicet in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere: Nonne cor nostrum ardens erat Ibid., 24.? Cumque operiretur,··etc. David nimium frigus pertulit, vel quia de senioribus natus est parentibus, vel quia multum in prælio sanguinem fuderat, vel potius ex quo angelum cædentem populum vidit, pavore vehementi contabuit, unde in incommoditate frigoris usque ad mortem permansit.'

KI1 1:5 Multiple spaces in '1.5··Adonias autem.··Judaicum populum significat, qui major filius esse videtur, quia prior legem suscepit, et gentilem populum, qui per gratiam Dei posterior vocatus est, spernens, se solum cum Domino regnare putavit. Adonias enim dominator dominus interpretatur. Sed Ecclesiæ populus cum vero Salomone, id est pacifico nostro, cujus ipse corpus est, per divinam ordinationem in regnum substituitur, de quo merito perfidiæ major filius, id est prior populus, præcipitatur.'

KI1 2:5 Multiple spaces in '2.5··Tu quoque.··David præcepit Salomoni de justa retributione eorum qui sibi solatio fuerunt, vel injuste nocuerunt, quos ipse patienter toleravit. Et prophetia indicat quid mali in futuro fieri oporteat vel boni, quod verus Salomon implebit. Interim tamen patientia Dei sæpe bonos tribulari, reprobos deliciis uti concedit.'

KI1 2:19 Multiple spaces in '2.19··Venit ergo Bethsabee ad regem.··RAB. Adonias Bethsabee interveniente, etc., usque ad nec lex quam Judæi sibi adjutricem apud Deum esse opinantur.'

KI1 2:36 Multiple spaces in '2.36··Et non egredieris,··etc. Præcipit nobis verus Salomon habitantibus in Jerusalem, ne unquam egrediamur. Quod si fugerint nos nobis ante subjecti, non ideo egrediamur, ut sequamur fugitivorum vestigia, ne dum volumus salvare fugientes, ipsi pereamus, quin potius mortui sepeliant mortuos, et scandalizantem oculum, manum, pedem, dum licet, eruamus et abscindamus a nobis.'

KI1 3:4 Multiple spaces in '3.4··Abiit itaque Salomon.··In Gabaon erat excelsum maximum, ubi erat tabernaculum, quod fecit Moses, et altare æneum, super quod Salomon offerens mille hostias divinum meruit oraculum.'

KI1 3:14 Multiple spaces in '3.14··Si autem ambulaveris in viis meis,··etc. Absque observatione mandatorum Dei, adipisci nemo potest longos dies, id est beatitudinem. GREG., lib. VIII Moral., cap. 17. Postquam Dominus erroris nostri tenebras luce suæ cognitionis illustrat, etc., usque ad ut ad promissæ incorruptionis substantiam reformemur. HIER., epist. 131, tom. 1. Quidam autumant super Synagogam et Ecclesiam hoc esse sentiendum, etc., usque ad notandum quoque quid dicat Ecclesia contra Synagogam.'

KI1 3:17 Multiple spaces in '3.17··Ego et mulier.··Quia post resurrectionem Salvatoris una de utroque populo congregata est. Eleganter vero adjunxit: Peperi apud eam in cubiculo.··Ecclesia enim de gentibus, quæ non habebat legem et prophetas, peperit in domo synagogæ, nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde: Introduxit me rex in cubiculum suum Cant. 2.. Et: Introducam te in domum matris meæ, et in cubiculum ejus, quæ concepit me Ibid., 3.. RAB. Si consideres Pilatum lavantem manus et dicentem: Mundus ego sum a sanguine justi hujus Matth. 27.: et centurionem confitentem: Vere hic erat Filius Dei Marc. 15., et eos, qui ante passionem per Philippum Dominum videre desiderant, non ambigis primum peperisse Ecclesiam; et post, natum populum Judæorum, pro quo Dominus precabatur: Pater, ignosce illis,··etc., et crediderunt una die tria millia et alia quinque millia. GREG. Per matres lactantes ordo doctorum, etc., usque ad ipsi integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo judicio ex eorum vita perfectam retributionem assequuntur.'

KI1 3:19 Multiple spaces in '3.19··Mortuus.··RAB. Dum enim legis sequitur observantiam et gratiam Evangelii copulat legi, tenebrarum errore cooperta est.'

KI1 3:20 Multiple spaces in '3.20··Tulit filium.··Vivum, scilicet: non ut possideret, sed ut occideret. Non enim fecit hoc filii amore, sed odio æmulæ.'

KI1 3:21 Multiple spaces in '3.21··Quem diligentius intuens,··etc. RAB. Longum est ostendere quomodo per Paulum et alios ecclesiasticos intellexerit Ecclesia non esse filium suum, qui timebatur in lege, et in luce cognovit quem in tenebris non videbat. Duæ mulieres, quarum una dilectione ardebat, in altera simulatio subrepebat, Ecclesiam figurant, et Synagogam sive hæreticam pravitatem, quarum utraque et suos nequiter nutriendo interimit, et alienos quousque perdat alliciendo persuadet. Inter duas mulieres Dominus, dum id quod justum est spiritu oris sui dirimit, unicuique quod debetur restituit.'

KI1 3:24 Multiple spaces in '3.24··Dixit ergo.··RAB. Simulans ignorantiam humanos pro dispensatione carnis metitur affectus, sicut et ibi: Ubi posuisti eum Joan. 20.? Et alibi: Quis me tetigit Luc. 8.?'

KI1 3:25 Multiple spaces in '3.25··Dividite.··ID. Tentat naturam naturæ Dominus, et vult secundum utriusque voluntatem, viventem filium, in legem gratiamque dividere: non quod probet, sed ad arguendam Synagogæ calumniam hoc se velle dicit.'

KI1 3:26 Multiple spaces in '3.26··Dixit autem.··ID. Ecclesia, quæ scit suum esse, libenter concedit æmulæ, ut vivat saltem apud eam, ne inter legem divisus et gratiam, Christi mucrone feriatur, unde: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si legem observatis, Christus vobis nihil proderit Galat. 5..'

KI1 4:22 Multiple spaces in '4.22··Cibus Salomonis.··RAB. Refectio Christi, qui pascitur recta fide et operibus bonis, quæ illi quotidie offeruntur ab Ecclesia catholica.'

KI1 4:23 Multiple spaces in '4.23··Viginti boves.··ID. Prædicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum Decalogum in se habent, cum Novum et Vetus Testamentum æqualiter prædicant pleni dilectione Dei et proximi. Excepta venatione.··Venatione diversorum animalium sunt qui ex diversis gentibus quotidie retibus Evangelii per spirituales venatores capiuntur, et in pastum Salvatoris rediguntur.'

KI1 4:26 Multiple spaces in '4.26··Quadraginta,··etc. Per quadraginta tempora priscæ legis designantur, quam Moses accepturus jejunavit quadraginta diebus, et populus qui ea instruebatur, quadraginta annis in deserto fuit. Et duodecim.··Hic numerus præsens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit.'

KI1 4:28 Multiple spaces in '4.28··Hordeum,··etc. Ne quid desit in domo regis, ordo prædicatorum scribendo et loquendo laborat, ut in mensa Domini abundet, unde nutrientur fideles.'

KI1 4:32 Multiple spaces in '4.32··Et fuerunt carmina ejus.··Constat neque carmina neque disputationes Salomonis hodie esse. Quinque millia.··Propter quinque sensus, quos, qui in diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi carmina quinque millia Domino canit.'

KI1 4:33 Multiple spaces in '4.33··Hyssopum.··RAB. Hyssopus, herba humilis et saxo hærens, etc., usque ad tunc enim cedrum, id est, arrogantiam sæculi inclinavit usque ad humilitatem hyssopi, id est, usque ad stultitiam crucis. Et disseruit.··ID. Omnia enim nuda et aperta sunt Christo Hebr. 4.. Disputat autem, cum singulorum rationem nobis proponit in Scripturis suis, manifestatque sacramenta, quæ fuerunt abscondita a sæculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum, astutiam dæmonum, et, reprobantes quod malum est, sectemur quod bonum est.'

KI1 5:3 Multiple spaces in '5.3··Et quia non potuerit ædificare domum,··etc. BEDA, quæst. in lib. Reg. Domus quam Salomon ædificavit, Ecclesiæ figura fuit, etc., usque ad in quibusdam remunerata cum angelis hominum certamina demonstret. ID., lib. de templo Salom., cap. 1. Hanc domum spiritualem etiam tabernaculum in eremo factum significat, etc., usque ad et salutem omnium gentium in Christo multis modis ostendat et figuret.'

KI1 5:6 Multiple spaces in '5.6··Præcipe igitur ut præcidant mihi,··etc. RAB. Servi Hiram præcidentes cedros Salomoni de Libano, etc., usque ad melius gentilium errores noverant, et ideo artificiosius expugnabant. Scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna,··etc. BEDA, ut supra. Dicendum est prius de operariis templi, qui vel unde fuerunt, et de ipsa materia, etc., usque ad triticum, scilicet, verbi Dei, oleum charitatis, unctionis et Spiritus sancti illuminationis.'

KI1 5:10 Multiple spaces in '5.10··Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna, juxta omnem,··etc. Tyrus, unde rex Hiram, insula est dedita negotiationi, ubi erant optimi fabricatores lignorum, qui dabant ligna pretiosa accipientes cibaria. Vivunt enim non agrum colendo, sed negotiando. Ibi est mons Libanus, de cujus lignis facta est domus Domini. Unde et Libanus dicitur ibi: Aperi, Libane, portas tuas Zach. 11..'

KI1 5:13 Multiple spaces in '5.13··Elegitque rex Salomon.··BEDA, ut supra, cap. 3. Non frustra operarios de omni Isræl elegit, etc., usque ad in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione quasi luna a sole respicitur. Operarios de omni Isræl, et erat indictio triginta millia virorum.··Hi operatores erant proselyti. Horum magistri de Judæis, quia non fecit quemquam servire de Isræl.'

KI1 5:14 Multiple spaces in '5.14··Adoniram erat super hujuscemodi indictionem.··BEDA, ibid. Dominus meus excelsus. Hic est Christus, qui operariis templi præponitur, etc., usque ad ut orationibus et jejuniis superno inspectore et visitatore digna sit.'

KI1 5:15 Multiple spaces in '5.15··Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte.··BEDA, ibid. Nec prætereundum quod septuaginta et octoginta millia portantium onera et latomorum cum præpositis suis non fuerunt Isrælitæ, etc., usque ad Quidam utraque virtute præditi ad opus domus Domini conveniunt; unde: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes,··etc. I Thes. 5.. Latomorum.··BEDA, ibid.. Latomi sunt cæsores lapidum, etc., usque ad quia eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum quæ est in unitate Ecclesiæ pervenimus.'

KI1 5:16 Multiple spaces in '5.16··Absque præpositis.··Præpositi autem sunt sacræ Scripturæ conditores quorum magisterio crudimur inscios docere, contemptores corripere, et invicem onera nostra portare. Trium millium.··Propter fidem Trinitatis, quam sancta eloquia prædicant. Quod in Paralipomenis tria millia sexcenti scripti sunt, ad perfectionem eorum respicit. Senarius enim, in quo mundi completus est ornatus, perfecta bonorum opera significat: et quia sancta Scriptura cum fide veritatis opera justitiæ docet habenda, recte præpositi operum templi tria millia et sexcenti fuerunt.'

KI1 5:17 Multiple spaces in '5.17··Præcepitque rex ut tollerent.··BEDA, ibid. Ad ædificandum domum Domini primo ligna et lapides de monte cæduntur, etc., usque ad unde: Superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum Ephes. 2.. Lapides grandes.··BEDA, ibid., cap. 4. Vel lapides pretiosi, grandes, quadrati, primi sunt magistri, qui ab ipso Domino audiere verbum salutis. Superpositi vero ordines lapidum vel lignorum sequentes sacerdotes vel doctores, quorum prædicatione crescit Ecclesia et ornatur virtutibus. RAB. ex Bed. Quali autem colore fuerunt lapides, etc., usque ad marmor candidum ex quo constructa est domus electorum, actionem mundam et conscientiam ab omni nævo corruptionis castigatam significat; unde: Mundemus nos ab omni inquinamento,··etc. II Cor. 7.. In fundamentum templi.··BEDA, ibid. Fundamentum est Christus, etc., usque ad ut abjectis verbis, factis cogitationibusque supervacuis, ad portandum onus Ecclesiæ digni fiant.'

KI1 5:18 Multiple spaces in '5.18··Porro Giblii præparaverunt ligna et lapides.··RAB. ex Bed., ibid. Giblos est civitas Phœnicis. etc., usque ad nec sanctuarium Domino, sed ruinam sibi ædificat, qui docere præsumit quod ipse non didicit. Ad ædificandum domum.··ID., ibid. Post fundamentum de talibus compositum, ædificanda est domus præparatis lignis et lapidibus, et ordine collocatis, qui de suo situ vel abstracti sunt, quia post prima fidei rudimenta, post collata in nobis juxta exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis, addendus est in altum paries bonorum operum, et quasi superpositis sibi invicem ordinibus lapidum proficiendum de virtute in virtutem.'

KI1 6:1 Multiple spaces in '6.1··Factum est igitur.··RAB. ex Bed., lib. de Templo Salom., cap. 5. Fit commemoratio egressionis de Ægypto, etc., usque ad nec Scriptura quæ gratiam Novi Testamenti intimaret in Veteri. Anno quarto.··Quarto anno regis Salomonis cœpit ædificari domus: quia post expletam Christi incarnationis dispensationem in quatuor Evangeliis scriptam, misso Spiritu sancto Ecclesiæ structura cœpit. Mense Zio ipse est mensis.··BEDA, ibidem. Quod mense secundo, etc., usque ad unde patet quia mox peracto pascha cœpit ædificare domum Domini et consecratus mystica solemnitate populus misit manus ad mysticum opus. Ædificare cœpit.··ID., ibid. Ubi ædificatum sit templum in Paralipomenis manifestatur, etc., usque ad sed internæ pacis, quam cum conditore suo haberet, compos effecta est. Quæ præparaverat David,··etc. Paraverat enim David psallendo, paraverunt alii prophetæ vaticinando locum Domino: vero scilicet Salomoni, in quo domum ædificaret, quia corda auditorum fide instituerunt, monentes ut incarnatum Dei Filium fideli devotione susciperent. Unde: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem: et qui metit, mercedem accipit: et congregat fructum in vitam æternam, ut qui seminat simul gaudeat et qui metit Joan. 4.. Quod dicit: Levate oculos vestros et videte locum qui paratus est ad ædificandam domum, et qui ædificat docendo, mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam æternam: ut et qui parat locum ædificio simul gaudeat et qui ædificat, id est propheta venturum prædicens: et apostolus prædicans Dominum venientem, una simul mercede potiantur. In longitudine,··etc. Longitudo domus longanimitatem Ecclesiæ significat, qua patienter adversa tolerat, donec ad patriam perveniat. Hæc est sexaginta cubitorum, quia senarius perfectionem bonorum operum significat; quia debemus per longanimitatem ita adversa tolerare, ut per bona opera promissam patriam mereamur intrare. Viginti cubitos.··Propter geminam charitatis distantiam, qua Deum diligimus et proximum. In latitudine.··Latitudo charitatem significat, quæ dilatato sinu mentis amicos in Deo, et inimicos diligit propter Deum donec ad pacem conversis vel funditus exstinctis, cum solis amicis gaudeat in Domino. BEDA, ibid. Notandum, quia triginta cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad cœnaculum inferius pertingebant. Aperte enim in Paralipomenis scriptum est quod altitudo centum viginti cubitorum erat, de cujus rei sacramentis aptius in sequenti tractabitur, ubi ad medium cœnaculum et tertium lectionis ordo pervenerit. Triginta cubitos.··Propter fidem Trinitatis, in cujus visione cuncta desideria spei nostræ suspendantur. Singuli numeri per decem multiplicantur, quia per fidem et custodiam legis patientia salubriter exercetur: charitas viriliter ardescit, et spes sublimiter ad æterna rapitur. In altitudine.··Altitudo significat spem retributionis futuræ, pro qua prospera vel adversa contemnit, donec videat bona Domini in terra viventium.'

KI1 6:3 Multiple spaces in '6.3··Porticus erat,··etc. De hac in Paralipomenis ita scriptum: Porticum vero ante frontem quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis cubitorum viginti II Paral. 3.. Patet ergo quia porticus ista ad orientalem templi partem facta est. Templum enim versum ad orientem erat sicut et tabernaculum: habebatque ostium ab oriente contra ostium templi, juxta Josephum, ita ut sol æquinoctialis oriens directis radiorum lineis per ostia tria, porticus, scilicet, templi et oraculi, arcam testamenti perfunderet. Templum Ecclesiam figurat, porticus quæ ante templum prior lumen solis recipiebat, illam Ecclesiæ partem quæ Domini incarnationem præcessit: in qua patriarchæ et prophetæ orientem justitiæ solem primi susceperunt, et nascenti Domino in carne vivendo, prædicando, nascendo, et moriendo testimonium præbuerunt. Viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi.··BEDA, lib. de temp. Salom., c. 6. Quia antiqui justi in patientia et longanimitate exspectabant, etc., usque ad tamen doctrinam ejus audire et sacramenta percipere nequiverunt.'

KI1 6:4 Multiple spaces in '6.4··Fenestras obliquas.··ID., ibid., cap. 7. Sanctos doctores quibus mente excedentibus Deo, arcana cœlestium specialius videre conceditur. Qui dum quæ in occulto vident, publice pandunt, quasi suscepto lumine solis fenestræ cuncta templi penetralia replent. Unde obliquæ, id est, intus latiores fuisse perhibentur: quia qui jubar supernæ contemplationis vel ad momentum percipit, mox sinum cordis amplius castigando dilatat, et ad majora capessenda solerti exercitatione præparat.'

KI1 6:5 Multiple spaces in '6.5··Et ædificavit,··etc. ID., ibid. Hæc tabulata in Evangelio ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templi vocantur, etc., usque ad quorum maximam partem uxores reliquisse completius sancti Stephani testatur historia, ubi feminas eadem religione pollentes non conjuges, sed viduas eorum appellat. Latera.··ID., ibid. Id. est luriculas, ne quis inde facile ad inferiora decideret, etc., usque ad Latera,··id est, muros vel cancellos, vel luriculas, doctores in tabulatis sedentes, qui ad circumstantem inferius populum concionabantur.'

KI1 6:6 Multiple spaces in '6.6··Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus.··BEDA, ibid. Domus quæ tabulata portant, etc., usque ad et tamen ex eis quæ loquendo, agendo, vel patiendo foris ostendunt, invenimus salutis auxilium. Trabes,··etc., forinsecus.··Tantæ longitudinis erat, ut capita earum forinsecus prominerent. In infimo ordine cubitorum septem, in medio sex, in supremo quinque, ut in capitibus earum tabulata componerentur, non muris templi infixa, sed juxta muros trabibus quæ de muris exierant, superposita.'

KI1 6:7 Multiple spaces in '6.7··Domus autem,··etc. Hæc ad illam Ecclesiæ partem quæ post sæculi labores et certamina ad æterna præmia meruit introduci proprie pertinent. Nihil enim inquinatum intrabit in illam civitatem. Et malleus et securis.··Quia hic tundimur adversitatibus et disciplina veritatis exercemur, ut illic juxta meritum locis congruis disponamur, et castigatione cessante solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur. Sed quamvis dicatur: Nœ vir perfectus in generationibus suis,··et: Beati immaculati in via,··et hujuscemodi, nullus vere perfectus et sine macula viam hujus vitæ incedere potest. Non est enim qui faciat bonum, et non peccet. Sed secundum hujus temporis modum perfecti et immaculati vocantur, qui tunc vere perficiuntur, cum nexibus corporis absoluti ad immortalem domus Domini decorem pervenerint.'

KI1 6:8 Multiple spaces in '6.8··Ostium lateris.··BEDA, ibid, cap. 8. Qui dam hunc locum male intelligentes, etc., usque ad et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem et dilectionem veritatis. Ascendebant in medium cœnaculum et a medio in tertium. Et ædificavit.··BEDA ibid. Notandum quod triginta cubiti altitudinis de quo supra legitur, etc., usque ad quia consona mente et voce omnes divinæ majestatis gloriam collaudabunt.'

KI1 6:9 Multiple spaces in '6.9··Laquearibus.··BEDA, ibid., cap. 9. Laquearia sunt tabulata, quæ magno decore composita et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur, et quia ternæ altitudinis domus Domini facta erat, terna habebat laquearia. Sanctis sublimioribus scilicet, quorum opus et doctrina cunctis in templo proposita, quasi longius in alto præeminent; quicunque intercedendo, exhortando, animas infirmorum ne deficiant, protegant. Cedrinis.··ID., ibid. Cedrus arbor imputribilis, etc., usque ad nisi diligere Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nos ipsos.'

KI1 6:10 Multiple spaces in '6.10··Tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis.··BEDA, ibid. Hic supremum ipsius domus tectum dicitur, etc., usque ad in spiritu et virtute Eliæ.'

KI1 6:15 Multiple spaces in '6.15··Et ædificavit parietes.··BED., ibid. Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita, etc., usque ad sed non habent quos portent. Parietes domus.··Operiuntur cum corda fidelium amore virtutum redundant. Sicut enim cedrus perfectos significat, ita locis opportunis, celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem pervenitur perfectionem. A pavimento.··Teguntur omnia lignis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis usque ad perfectionem bonæ actionis, et usque ad ingressum patriæ cœlestis insudant operibus bonis, cum a primis justis usque ad ultimos in consummatione sæculi omnes virtutibus student, quarum merito dicere audeant: Christi bonus odor sumus Deo II Cor. 2.. Et texit pavimentum.··BED. ibid. Hoc in Paralipomenis plenius scriptum est, etc., usque ad subjunxit: Super omnia autem charitatem habentes,··etc. I Tim. I; Col. 3..'

KI1 6:16 Multiple spaces in '6.16··Ædificavit viginti.··BED., ibid., cap. 10. Quod tabulata, etc., usque ad et hoc per totam Ecclesiæ latitudinem diffusæ per orbem.'

KI1 6:17 Multiple spaces in '6.17··Porro.··ID., ibid. Decem quater ducta quadraginta faciunt, etc., usque ad quadratus vero mundus in quo pro eadem acquirenda certamus. Unde: De regionibus congregavit eos. A solis ortu et occasu, ab Aquilone et mari Psal. 106..'

KI1 6:18 Multiple spaces in '6.18··Et cedro omnis.··Cedrus insuperabilem virtutum venustatem signat, quo ligno omnis domus intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt. Habens tornaturas.··BEDA, ibid., cap. 11. Habet domus in tabulis cedrinis tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cum electi ad invicem pulcherrima charitatis copula nectuntur, ut habeant cor unum et animam unam. Tornaturæ enim quæ juncturis tabularum opponuntur, ut unum tabulatum fiat ex omnibus, officia sunt charitatis quibus sancta fraternitas copulatur, et in unam Christi domum toto orbe terrarum componitur. Cælaturas.··Opera sanctorum manifesta expressione quales sint in exemplum aliis proferunt. Unde Paulus et factis et dictis se in exemplum proponit. Omnia cedrinis,··etc. ID. ibid. Lapides parietis vel pavimentum, et tabulæ, et aurum, etc., usque et ad qui gratiam Evangelii perfecte susceperunt, æterna vita pariter perfruuntur.'

KI1 6:19 Multiple spaces in '6.19··Oraculum.··BED., ibid. Oraculum ubi erat arca, etc., usque ad qui post resurrectionem ascendens in cœlum carnem sumptam de virgine in Patris dextera collocavit.'

KI1 6:20 Multiple spaces in '6.20··Porro oraculum.··Bene autem interior domus viginti cubitis longa est, pro mysterio geminæ dilectionis, de qua jam dictum est, quæ in hac vita ex parte maxima illustrat electorum mentes, sed in patria cessantibus aliarum virtutum operibus sola regnat. Sed et altare.··ID., ibid., cap. 12. Thymiamatis scilicet, etc., usque ad quid autem lapis, cedrus, aurumque significent, supra dictum est.'

KI1 6:21 Multiple spaces in '6.21··Domum quoque ante oraculum.··BED., ibid. Domus ante oraculum auro tecta est, etc., usque ad unde: Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.··Et iterum: Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis,··etc. Joan. XIV; 16.. Clavis aureis.··ID., ibid. Clavi autem sunt præcepta charitatis, etc., usque ad qui rursum ad perfectionem veniens de clavis dilectionis ait: Mihi autem adhærere Deo,··etc. Psal. CXVIII, 72.'

KI1 6:22 Multiple spaces in '6.22··Nihilque erat in templo.··ID., ibid. Hæc in Paralipomenis plenius explicantur II Par. 3., etc., usque ad: et quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram Col. 3..'

KI1 6:23 Multiple spaces in '6.23··Cherubim de lignis.··ID., ibid., cap. 13. Angelicæ dignitatis vocabulum est, et dicitur singulariter cherub, pluraliter cherubim. Per cherubim ergo angelica ministeria quæ conditori semper assistunt in cœlis, possunt intelligi'

KI1 6:24 Multiple spaces in '6.24··Quinque cubitorum.··ID., ibid. Alæ cum in sanctorum hominum figuram ponuntur, etc., usque ad qui promissus est vitæ cultoribus, veniunt denarium. Ala cherub altera.··Geminas habent alas, quia testamenta æque per prospera et adversa, indefesso proposito semper ad cœlestia tetendisse et pervenisse declarant, quia hoc idem suis auditoribus faciendum esse demonstrant.'

KI1 6:25 Multiple spaces in '6.25··Decem quoque cubitorum.··BEDA, ibid. Alti sunt decem cubitis, quia per observantiam Decalogi Deo serviendum prædicant, quia Deo fideliter servientes æterni regni denario remunerandos esse ostendunt. ID., ibid. Et opus.··Duo facti erant cherubim propter consortium charitatis significandum, etc., usque ad quibus post frigora et tenebras idololatriæ, lucem veritatis cognoscere datum est. ID., ibid. Possunt per duo cherubim duo Testamenta figurari, etc., usque ad sed quia major sit festivitas internæ beatitudinis de consortio adunatæ fraternitatis. In medio templi interioris.··ID., ibid. Manifestum est ex prædictis, etc., usque ad eam dilectionis gratiam qua se alterutrum complectuntur, exprimit.'

KI1 6:27 Multiple spaces in '6.27··Extendebant autem alas,··etc. ID., ibid. Extendunt autem cherubim ad utrumque parietem oraculi alas, etc., usque ad scriptores eorum jam regnantes cum Domino ipsumque laudantes curam gerunt salutis, interpellantes pro nobis.'

KI1 6:28 Multiple spaces in '6.28··Texit quoque cherubim.··Circumdati sunt auro, quia præclaris scriptorum suorum operibus confirmata est auctoritas testamentorum, manifestata autem per orbem cognitio est divinarum Scripturarum, vel interna gloria cœlestium agminum. Utrumque enim cherubim et angelos, scilicet et testamenta significat.'

KI1 6:29 Multiple spaces in '6.29··Sculpsit variis cœlaturis.··BEDA, ibid., cap. 14. Sculpuntur parietes torno, etc., usque ad longo usu virtutum exercitata didicit. Et palmas.··ID., ibid. Palmas facit, cum memoriam æternæ remunerationis sanctorum mentibus infigit, ut eo minus ab arcæ justitiæ cadant, quo mercedem justitiæ semper ante oculos habent. Et picturas varias.··Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum omnes multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit, viscera scilicet misericordiæ, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, etc., super omnia autem charitatem, quæ est vinculum perfectionis Col. 3.. Hæ virtutes, cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut naturaliter insitæ videantur, quid aliud quam quia ut picturæ domus Domini prominentes de pariete exeunt? Quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed sibimet infixa radicitus parata semper ab intimis cordis, quæ sunt agenda vel docenda proferunt. Diximus autem quod pavimenti æqualitas, humilem concordiam fraternitatis significat: ubi cum sint Judæi vel gentes, barbari et Scythæ, liberi et servi, nobiles et ignobiles: cuncti se in Christo esse fratres, et eumdem patrem habere in cœlis gloriantur. Concordissima enim humilitas supernorum civium nulli dubia est. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro in oraculo intrinsecus, et in templo extrinsecus: quia Christus angelos et animas justorum in cœlis, plenario dono perfectionis implevit, et peregrinantes in sæculo cives patriæ cœlestis, signaculo dilectionis æterno, a mortalium vilitate secrevit. Unde: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem Joan. 13..'

KI1 6:31 Multiple spaces in '6.31··Et in ingressu oraculi,··etc. BEDA, ibid., cap. 15. Unus erat ingressus, sed duobus ostiis claudebatur, etc., usque ad imo omnes electi per arma lucis et pietatis aditum sibi patriæ cœlestis aperiunt. Duo ostiola de ligno olivarum.··ID., ibid. Duo sunt ostiola, quia Deum et proximum diligunt angeli et homines sancti, neque januam vitæ nisi per geminam dilectionem possunt intrare. Vel quia utriusque populi fidelibus, Judæis, scilicet, et gentibus eadem vitæ janua reseratur. Postesque angulorum.··Postes habent angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula cœlestis recipit, sed et corporibus immortali gloria præditis in judicio fores aperit, quinque enim sunt corporis sensus. Vel uterque postis oraculi altus est quinque cubitorum, quia solis illis supernæ patriæ introitus panditur, qui omnibus corporis et cordis sensibus Domino serviunt: corporis scilicet cum per eos aliquid pro illa agunt; cordis vero, cum sobrie, et juste, et pie cogitant de eis per ipsos corporis sensus agere decernunt.'

KI1 6:32 Multiple spaces in '6.32··Anaglypha.··Posset dici sculptura facta in junctura tabularum, sed large accipitur. BEDA, ibid. anaglypha Græce, Latine dicuntur cælaturæ, etc., usque ad horum intuitu continuo vestigia nostra regimus.'

KI1 6:33 Multiple spaces in '6.33··Fecitque in introitu.··Sicut ingressus oraculi quo ad arcam Domini cherubimque pervenitur, introitum cœli significat, quo ad visionem Dei supernorumque civium nos introduci desideramus: ita introitus in templum, primordia nostræ conversionis ad Deum, quando in præsentem Ecclesiam intramus. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad spem. Unde postes hujus introitus quadrangulati sunt propter quatuor Evangelii libros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur. Postes de lignis.··BEDA, ibid. Quadrangulos propter quatuor scilicet principales virtutes, etc., usque ad quarta post prudentiam, fortitudinem et temperantiam, justitia sequitur.'

KI1 6:34 Multiple spaces in '6.34··Altrinsecus.··Quia ad invicem respiciunt, ut una sine altera haberi non possit. Exterius ostium dilectio fraterna, interius divina: quia illa prior tempore, hæc sublimior dignitate: et per illam ad hanc intratur: quia in amore proximi discitur, qualiter conditor debeat amari. Et utrumque ostium.··BEDA, ibid. Quia in utraque dilectione duo sunt principaliter observanda, etc., usque ad quia exstinctis peccatis omnibus ad littus et soliditatem virtutum transeamus. BEDA ubi supra. Notandum quod in egressu oraculi duo dicuntur fuisse ostia, etc., usque ad aliud mysterii dispensationem præfigurans. Et se invicem.··Vel ostium quod se invicem tenebat aperitur, cum per ministerium prædicatoris discernitur quid proprie ad cognitionem fidei, quid ad vivendi castitatem pertineat, quæ utraque nequeunt separari, et quod parum sit, proximorum mala tolerare, et eis bona non commodare, cum hæc certissime soleant in corde perfectorum indissolubiliter permanere.'

KI1 6:35 Multiple spaces in '6.35··Et sculpsit cherubim.··Hæc supra exposita sunt, quia in parietibus domus, et in ostiis interioribus eædem picturæ vel cælaturæ factæ sunt; quia eadem arcana fidei, spei, et charitatis, quæ sublimes et perfecti sublimiter capiunt, et quæ omnes electi plene in æterna visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur, ut sacris initiati mysteriis, quandoque ad capienda ea quæ pie crediderunt, proveniant.'

KI1 6:36 Multiple spaces in '6.36··Ædificavit atrium.··BEDA ubi supra, cap. 16. De interiori atrio breviter loquitur, etc., usque ad unde sequitur: Ædificavit atrium interius tribus ordinibus I Cor. 2.. Et uno ordine.··Unus ordo lignorum cedri bona est operatio sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus adjectione fides, spes, et charitas vera esse non potest. Ligna enim cedri propter odoris gratiam et imputribilem naturæ potentiam, perseverantiam, et famam piæ actionis designant. Usque ad hoc atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, charitate et opere, Deo placere appetunt, hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere auditoribus possint: Imitatores mei estote sicut et ego Christi I Cor. 4.; et: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis sæcularia Ibid. 6..'

KI1 6:38 Multiple spaces in '6.38··Ipse est mensis.··BEDA ubi supra. Quæritur quomodo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo, etc., usque ad unde David Psalmum pro octava intitulavit, quem pro metu judicii cantavit, dicens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me Psal. 6.. Ædificavitque eam.··Quia Ecclesia toto hujus sæculi tempore, quod septem dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus: et in fine sæculi suum incrementum ad finem perducit. Vel ob significationem gratiæ spiritualis, per quam Ecclesia, solum ut sit Ecclesia, percipit: quia sine donis Spiritus, nemo fidelis effici, vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam justitiæ potest pervenire.'

KI1 7:1 Multiple spaces in '7.1··Domum autem mulieris vi.··BED., lib. de templo Salom., cap. 17. Ecclesiæ, scilicet præsentis, pro qua Christus vir suus morte gustata surrexit, etc., usque ad Æs enim est valde durabile et sonorum.'

KI1 7:14 Multiple spaces in '7.14··Fecit omne opus.··Quia sancti doctores dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus Dei operantur, quia loquendo foris viam veritatis aperiunt illis, quos ipse intus illustrando ad vitam præordinavit æternam. Unde: Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus autem incrementum dedit II Cor. 3..'

KI1 7:15 Multiple spaces in '7.15··Et finxit.··BED. ubi supra, cap. 18. Columna ante fores templi decem et octo cubitis alta est, etc., usque ad a recta via qua ad promissam patriam gradimur, ulla in parte declinemus. Decem,··etc. Ter enim seni decem et octo faciunt: tria, scilicet ad fidem pertinent propter Trinitatem; sex ad operationem, quia sex diebus factus est mundus, tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit et cognitionem piæ fidei cumulat exsecutione bonæ actionis. Et linea.··BEDA, ibid. Norma apostolicæ institutionis ambit columnam utramque, cum doctor Judæis vel gentibus prædicare missus, ea tantum facere curat et docere, quæ per apostolos accepit et didicit Ecclesia. Nam qui aliter docere, vivere vel prædicare voluerit, et apostolica decreta spernere vel pro libito suo nova statuere, non est columna in templo Dei: quia dum apostolica instituta sequi contemnit, vel exilitate inertiæ, vel elationis grossitudine duodecim cubitorum lineæ non convenit.'

KI1 7:16 Multiple spaces in '7.16··Duo,··etc. ID., ibid. Capita columnarum, etc., usque ad evangelicæ perfectionis est insita gratia.'

KI1 7:17 Multiple spaces in '7.17··Septena,··etc. ID., ibid. Hoc in Paralipomenis ita scriptum est, etc., usque ad quia patres utriusque testamenti per gratiam unius Spiritus septiformis, ut essent electi acceperunt.'

KI1 7:18 Multiple spaces in '7.18··Et duos.··ID. Videntur malagranata facta esse in circuitu capitellorum a parte inferiori, et ex ipsis malisgranatis oriri retiacula: quibus capitella ex parte aliqua tegerentur, signatur quod virtutes ex virtutibus nascuntur, et quod sancti ambulant de virtute in virtutem Psal. 83.. ID., ibid. Duo ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, etc., usque ad et in eis quæ intelligimus late patet. Ut tegerent.··ID., ibid. Cum dictum sit de retiaculis, etc., usque ad apte subjungitur: Capitella autem quæ erant super capita columnarum,··etc. Malogranatorum.··Quæ uno foris cortice multa interius grana circumdant, etc., usque ad sed quæ intus est fidei, spei, et dilectionis, cæterorumque animi bonorum gratia non cernitur.'

KI1 7:19 Multiple spaces in '7.19··Quasi,··etc. ID., ibid. Per lilia, claritas supernæ patriæ et immortalitatis floribus redolens paradisi designatur amœnitas, etc., usque ad quia non nisi per Evangelium optata vox illa mundo insonuit, Pœnitentiam agite,··etc. Matth. 3.. In porticu.··Notandum autem in hac sententia Paralipomenis quod eadem porticus templi etiam vestibulum templi vocatur. Unde: Inter vestibulum et altare plorabant;··id est, inter porticum et altare.'

KI1 7:20 Multiple spaces in '7.20··Et rursum BED. ubi supra. Quorum scilicet factura perennis regni sublimitatem designat, etc., usque ad sed quia illa societas utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur: Malogranatorum.··ID., ibid. In malogranato totam significat Ecclesiam, etc., usque ad et utriusque populi electos in una beatitudinis arce colligunt. Columnam.··ID., ibid. Dextera columna doctores primitivæ Ecclesiæ significat, etc., usque ad nihil industriæ saltem ad intelligendos eorum quibus prælati sunt errores. Fecit quoque.··ID., ibid. Hoc mare in figuram baptismi factum est, etc., usque ad cum hunc in vinea laborantibus dandum esse prædixit.'

KI1 7:23 Multiple spaces in '7.23··A labio usque ad labium.··Quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi usque ad ultimum qui in fine sæculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus, eamdem veritatis viam ingredi, et communem debet sperare a Domino justitiæ coronam. Quinque cubitorum.··Quia quidquid visu, auditu, gustu, odoratu, tactuque delinquimus, gratia Dei nobis per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit præteritorum remissio peccatorum, nisi quis deinceps bonis studeat operibus; alioquin diabolus qui exierat de homine, si hunc a bonis operibus vacare viderit, multiplicius redit, et facit novissima illius pejora prioribus; unde subditur: Et resticula triginta cubitorum cingebat illud.··Disciplina cœlestium præceptorum qua a voluptatibus religamur; unde: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccl. 4., quia observatio mandatorum quæ in cordibus electorum fide, dilectione, spe supernæ retributionis firmata est, nullo potest obstaculo dissolvi. Resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accepimus, piis operibus munire studemus. Hæc triginta cubitorum est, quinquies enim seni triginta faciunt. Senario autem in quo Dominus hominem fecit, cum non esset, et refecit cum periisset, bona operatio nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur, ut ad triginta perveniant, cum omnes corporis sensus divinis subjungantur imperiis. Aliter: ter deni faciunt triginta, et genus humanum post diluvium de progenie trium filiorum Nœ latitudinem totius orbis implevit. Sem quippe Asiam, Cham Africam, Japhet soboles Europam et insulas maris obtinuit. Et quia baptismi mysterium cum exsecutione operum et spe cœlestium cunctis erat nationibus ministrandum, resticula triginta cubitorum, mare in quo baptismus figurabatur, cingebat. Sed et hic dicendum, quod Dominus cum esset triginta annorum venit ad baptismum, qui quoniam suo baptismate quod tricenarius accepit baptismum nostrum consecravit, recte mare, quod nostrum baptismum figurabat, triginta cubitorum restis circumibat, ut significaretur dono illius qui baptismum sine peccato subiit, baptismum nobis in eum credentibus in remissionem peccatorum dedicari. Et sculptura.··Cum prædictum sit, quod resticula triginta cubitorum mare circumierit, et nunc addatur quod sculptura hæc subter labium posita, decem cubitis ambierit, patet quia vas erat in modum phialæ expansum et diffusum, quod a triginta cubitis circuitus quos habebat in labio, usque ad decem est coactum. Sculptura autem histriata est quæ aliquas rerum historias imitatur. Unde per sculpturas histriatas quibus mare circumdatur exempla priorum temporum signantur, quæ nobis sunt intuenda, ut videamus quibus operibus ab initio sancti Deo placuerunt, qua obstinatione iniqui in sceleribus perduraverunt, quanta infelicitate reprobi perierunt. Quomodo in exordio nascentis sæculi Cain ob malitiam invidiæ damnatus, Abel justitiæ merito coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch ob gratiam pietatis ad paradisum reductus, Cham post diluvium ob impietatem detestatus, Sem et Japhet pro obsequio reverentiæ perpetua benedictione donati, Abraham fidei merito hæres divinæ promissionis effectus, cætera gentium multitudo pro infidelitate relicta. Adveniente quoque in carne Domino, Judæa pro perfidia repulsa, gentilitas gratia ad salutem reducta, et hujusmodi, quæ in utroque testamento solerter considerata studiosis prosunt. Ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum histriatarum in mari æneo, ut qui fonte baptismatis imbuti sunt, utriusque testamenti auscultent historias: ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscunque in eisdem historiis deditos jussis cœlestibus obedire, et tota intentione ad superna præmia suspensos prospexerint, imitari contendant.'

KI1 7:25 Multiple spaces in '7.25··Duodecim.··BED. ubi supra. Apostolus evangelistas, imo omnes verbi ministros; unde: Non alligabis os bovi trituranti,··etc. I Cor. 9.. Hi mare sibi superimpositum portant, cum apostoli eorumque successores, injunctum sibi Evangelii officium prompta devotione implent. E quibus tres.··Quia in universis quadrati orbis partibus fidem prædicant Trinitatis. Hinc quoque apostoli duodecim, id est quater terni sunt electi, ut fidem et confessionem Trinitatis per quatuor mundi plagas evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quorum et successorum suorum verba, actus et passiones facile in præsenti videre et cognoscere legendo valemus. Quæ vero illos in futuro maneat gloria retributionis, nondum videre possumus.'

KI1 7:26 Multiple spaces in '7.26··Grossitudo.··BED. ubi supra. Qui lavacrum baptismi ad salutem et vitam suscipit, fidem et spem et charitatem debet habere, sine quibus nemo potest recte operari; unde subjungitur, Grossitudo.··Quia robore fidei, spei, et charitatis munitur perceptio baptismi, neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum virtutum firma certitudo mentem accipientium et corpora confirmet. Lilii.··ID., ibid. Lilium comitante odoris gratia candidum colorem foris, etc., usque ad unde subditur: Duo millia batos capiebat et tria millia,··etc. ID., ibid. Batus Hebræorum mensura est, etc., usque ad ejusdem regni facit esse participes.'

KI1 7:27 Multiple spaces in '7.27·· ID., ibid. Mille perfectionem significat, quia denarium quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, quæ figura jam quadrata, sed adhuc plana. Verum ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim infertis quadratum, stabit, sic animus electorum nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. Et fecit.··ID., ibid., cap. 20. Multifarie multisque modis eadem nostræ salutis sacramenta figurantur, etc., usque ad divino fecit amore fervescere. ID., ibid. Quod ad portandos luteres decem bases sunt factæ, etc., usque ad sed uno eodemque nomine Deum Patrem propter unius donum Spiritus invocantes. Quatuor cubitorum longitudinis.··ID., ibid. Quaternorum cubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia prædicatores, sive adversa mundi, et longitudinem exsilii, et laborum præsentium foris tolerent, sive cor in dilectione Dei et proximi interna exsultatione dilatent, semper virtutibus student, prudenter scilicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes.'

KI1 7:28 Multiple spaces in '7.28··Et ipsum opus basium.··Tabulæ ex quibus bases factæ sunt, quadratæ fuerunt, in quibus formulæ rotundæ erant, quæ coronulæ sive plectæ appellantur, in quarum medio cælaturæ leonum, etc.'

KI1 7:29 Multiple spaces in '7.29··Inter et coronulas et plectas, leones et boves et cherubim.··ID., ibid. Non erat plana ulla ex parte superficies basium, etc., usque ad unde hic quoque post sculpturas cherubim bene adjungitur: Et subter leones.··Quia doctores et in severitate districtionis qua peccatores judicant, et mansuetudine lenitatis qua pœnitentibus remittunt, timent judicium Dei, ne injuste ligando atque solvendo juste ligentur ab eo cujus nequit errare judicium.'

KI1 7:30 Multiple spaces in '7.30··Et quatuor rotæ.··BEDA, ibid. Quatuor Evangeliorum libri, etc., usque ad eos ab imis sustollunt et velut immissis rotis axes a terra basim altius sublevant. Humeruli.··ID., ibid. Qui rotis antepositis ne ab axe dilabi possent obsistebant, præconia sunt prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium veniat, confirmatur; unde: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes,··etc. II Pet. 1.. Unde et Marcus ait: Initium Evangelii Filii Dei sicut scriptum est in Isaia propheta;··et Matthæus: Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur Scriptura prophetarum Mar. I; Matth. 26.. Contra.··ID., ibid. Quia omnis Scriptura prophetica sibi est consentanea, sicut uno spiritu condita. Quatuor autem fuere per bases singulas humeruli juxta scilicet numerum rotarum, non quod quatuor sint tantum libri prophetici, sed omnia quæ locuti sunt prophetæ quatuor Evangeliis testimonium præbuere, ut ex consensu utriusque Testamenti una fifides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret.'

KI1 7:31 Multiple spaces in '7.31··Unum cubitum.··ID., ibid. Propter perfectionem, etc., usque ad unde: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus,··etc. I Cor. 13.. Media.··Dicit tabulam superiorem, quæ sicut aliæ quadrata erat similiterque sculpta, et in summitate sui habebat rotunditatem unius et dimidii cubiti, in qua luter ponebatur.'

KI1 7:37 Multiple spaces in '7.37··In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque,··etc. BED., ibid. Quare decem bases sint factæ et totidem luteres suppositi, dictum est supra; quod vero una erat mensura sculpturaque consimilis omnium basium vel luterum, non ea significatione factum est, quod æqualia possint esse omnium merita doctorum; sed quia eis est una fides Evangelii, qua instruuntur, unum sacramentum baptismi quo abluuntur, unus idemque Spiritus quo omnes consecrantur, quamvis habeant diversas donationes in ipso Spiritu, qui dividit singulis prout vult.'

KI1 7:38 Multiple spaces in '7.38··Quadraginta batos capiebat luter unus,··etc. ID., ibid Quadraginta magnam perfectionem significat, quia quater deni faciunt quadraginta, decem autem sunt præcepta quibus nostra omnis operatio præfixa est in lege Dei. Quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicæ incarnationis, cœlestis patriæ nobis patefactus est introitus, et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii, fructum debent rectæ operationis ostendere, singuli luteres in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Eratque.··ID., ibid. Quod supradictum est: pariterque habebat unum cubitum et dimidium,··et utrum ibi amplitudinem an altitudinem significaret, non adjecit: videtur quod fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi, quod ex mensura basis in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quod ita describitur: In summitate autem basis erat quædam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter superimponi posset.··Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii. Ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque, dicat qui noverit. ID., ibid. Propter quatuor Evangelia in quibus forma baptismi vel cardinales virtutes quibus baptizati debent institui, vel propter quatuor mundi plagas quibus baptisma ministratur.'

KI1 7:39 Multiple spaces in '7.39··Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram.··ID., ibid. Sed dexteram partem templi et sinistram non intus in ipso templo, etc., usque ad et flamma divinæ charitatis aliena esse considero. Mare autem posuit ad dexteram partem templi,··etc. ID., ibid. Et in hoc eodem atrio, etc., usque ad per quam eadem dilectio diffunditur in cordibus nostris.'

KI1 7:46 Multiple spaces in '7.46··Jordanis fudit ea rex in.··ID., ibid. In quo Dominus noster baptizatus est, etc., usque ad per totam mundi latitudinem implevit. Argillosa terra.··ID., ibid., cap. 21. De qua factæ sunt formæ ad fundenda vasa Scripturæ, etc., usque ad ut ad præmia eorum bene currendo perveniamus.'

KI1 7:48 Multiple spaces in '7.48··Fecitque Salomon omnia vasa in domo,··etc. ID., ibid. Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando. Altare aureum.··ID., ibid. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. ID., ibid. cap. 22. Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur. Mensam.··ID., ibid. Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quæ quondam juxta litteram intelligenda putabatur. ID., ibid. Sicut mensæ in typo Scripturæ ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona cœlestia a Domino quærunt et percipiunt.'

KI1 7:49 Multiple spaces in '7.49··Quasi lilii.··ID., ibid. Hoc videtur dicere, quia suprema pars candelabrorum in modum repandi lilii erat efformata Lucernas desuper aureas.··Per quod continetur id quod continet, id est vascula aurea in quibus oleum lucebat, designatur. Forcipes.··BEDA., ibid. Id est, emunctoria quibus emungebantur lychni, ut reparati melius lucerent.'

KI1 7:50 Multiple spaces in '7.50··Hydrias.··Hydriæ præcordia sanctorum signant, aqua sapientiæ et vino compunctionis repleta. Fuscinulas.··Fuscinulæ quibus carnes præparantur, prædicatores, qui suis auditoribus cibum intelligentiæ administrant: quorum officium est corpus et sanguinem Christi credentibus distribuere, infidelibus abnegare. Domus interioris.··ID., ibid., cap. 22. Ostia domus interioris angelica, etc., usque ad vel quam habent in Deum charitatis.'

KI1 7:51 Multiple spaces in '7.51··Perfecit omne opus.··ID., ibid. Dum status sæculi geritur, facit quidem opus domus Domini, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nullum tamen in hac vita commorantem absque peccato esse tribuit. Namque hoc futuræ beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi Salomonis et dedicacationi aptum reddit, cum noster pacificus in die novissima electos resurrectionis immortalitate glorificat, et æternum perducit ad regnum. Unde templum septem annis ædificatum, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Cui tempore convenit quod sequitur: Et intulit quæ sanctificaverat.··ID., ibid. Sanctificaverat David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Dei confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio præditos ad intelligendam legem illuminat. Sanctificat etiam vasa, cum omnibus Ecclesiæ filiis Spiritus sancti gratiam largitur. Hæc sanctificata Salomon infert in templum, cum Dominus peracto judicio doctorum et cæterorum fidelium cœtum in gaudium cœlestis regni introducit. Reposuitque in thesauris domus Domini.··ID., ibid. Quia deos suos abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Multi sunt thesauri in una domo Domini, quia in una Ecclesia sancti meritis distant. Et una est patria cœlestis, quamvis in ea stella a stella differat in claritate II Cor. 15.. Quod utrumque distributor præmiorum demonstravit, cum ait: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 15..'

KI1 8:6 Multiple spaces in '8.6··In sanctum BED., lib. de Templo Salom. Domus templi exterior peregrinantem Ecclesiam, sancta sanctorum supernæ patriæ cœlestis felicitatem designant. Illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem intra velum regiæ cœlestis inductam. Subter alas.··ID. Moses fecit duos cherubim aureos, quos posuit in propitiatorio quod erat super arcam. Salomon addidit duos majores, sub quorum alis arcam nunc dicitur posuisse cum propitiatorio et duobus cherubim prioribus.'

KI1 8:8 Multiple spaces in '8.8··Cumque.··ID. Hoc manifestius, etc., usque ad si prominentes ultra ostium vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. Qui et fuerunt.··In Paralipomenis dicitur: Fuit itaque arca ibi usque ad præsentem diem:··quod a historiographo additum est, significante usque ad tempora ætatis suæ eam ibi permansisse, quod non Esdra potest intelligi, quia jam erat incensum templum, sed de Nathan vel aliquo prophetarum, a quibus omnia gesta suorum temporum scripta esse creduntur.'

KI1 8:9 Multiple spaces in '8.9··In arca.··RAB. Erat in arca urna aurea habens manna, etc., usque ad quia soli supernæ patriæ cives gloriam ibi Redemptoris plene contemplantur.'

KI1 8:10 Multiple spaces in '8.10··Nebula implevit domum Domini, et non poterant.··ID. Id est, synagogam implevit, quia eorum mentes infidelitatis caligo replevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum mysticos sensus litteræ velamine coopertos, et nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suæ ministerium per nebulam erroris perdiderunt, ita ut exigentibus meritis non agnoscant cultum credulitatis, quibus in nebula doctrinæ suæ Dominus de se etiam aperta narravit. Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo impleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat.'

KI1 8:55 Multiple spaces in '8.55··Stetit.··In Paralipomenis refertur quod hic non dicitur: Fecerat Salomon basim æneam, et posuit in medio basilicæ, super quam stans benedixit omni Ecclesiæ Isræl. Et benedixit.··RAB. Templum Domini, etc., usque ad et virtutum operibus proximis prosunt.'

KI1 8:64 Multiple spaces in '8.64··In die.··RAB. in lib. Reg., tom. 3. Quid est quod Salomon ædificavit medium atrii offerens ibi, etc., usque ad sacrificia acceptabilia quotidie spiritualiter Deo offeruntur. Altare.··Quod fecit Moses positum erat ante templum contra januas ejus, et quia illud angustum erat, et capere non poterat, medium atrii sub divo sanctificavit, ubi posuit illud altare maximum, quod fecerat viginti cubitorum.'

KI1 8:65 Multiple spaces in '8.65··Festivitatem.··RAB. ubi supra. In Verbis Dierum, etc., usque ad quod etiam Josephus attestatur. ID., ibid. Solemnitas quam fecit Salomon et omnis Isræl, etc., usque ad quæ in Christo Pater contulit Christianis. Ab introitu.··RAB., ibid. Per introitum Emath septentrionalem Judææ plagam, per rivum sive torrentem Ægypti designat Australem. Iste autem rivus non est Nilus, sed alius fluvius qui juxta Rivocorulam influit in mare. Emath autem civitas Syriæ est. Nunc Epiphania vocatur ab Antiocho Epiphane.'

KI1 8:66 Multiple spaces in '8.66··Lætantes.··Decantantes cum delectatione hymnos, ita ut in ea jucunditate sine labore ad propria remearent.'

KI1 9:11 Multiple spaces in '9.11··Præbente regi.··RAB. ubi supra. Multum auri et argenti, etc., usque ad quia germen cum plenitudine fructuum non afferrent.'

KI1 9:17 Multiple spaces in '9.17··Ædificavit.··RAB. Urbes quas ædificasse dicitur, etc., usque ad ut hostibus spiritualibus insuperabiles exsistant. RAB. Civitates quas Salomon ædificavit de reliquiis Amorrhæorum fuerunt, quas non potuerunt filii Isræl delere, sicut in Jesu Nave legitur Jos. 9.: has postea rex Ægypti subvertit et dedit in dotem filiæ suæ uxori Salomonis, et idcirco reædificavit eas Salomon.'

KI1 9:18 Multiple spaces in '9.18··Et Palmiram.··Inhabitabilis regio eo quod nusquam aqua inveniretur; sed illo loco ubi ædificata est civitas, fontes abundant, et palma, quæ Græce vocantur Palmira, ipsa est Emath, sive Epiphania vel Antiochia.'

KI1 9:20 Multiple spaces in '9.20··Universum.··RAB. ubi supra. Qui non fuerat de filiis Isræl, fecit Pacificus noster tributarios, cum eis qui non sunt in filiorum numero; sed in servili conditione utitur ad proprium servitium. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiæ, cum in præsenti tempore de rebus suis solatia præbent. De filiis.··ID., ibid. Eos qui non ancillæ filii sunt, sed liberæ, etc., usque ad et in semitas justitiæ ducant.'

KI1 9:23 Multiple spaces in '9.23··Quinquaginta.··ID. Quinquagesimo die post Pascha et lex in monte Sina tributa est, et Spiritus paracletus super discipulos venit. Quid ergo significat iste præpositorum numerus, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur, ipsi et se et alios bene regere possunt?'

KI1 9:25 Multiple spaces in '9.25··Offerebat quoque.··ID. Offert Pacificus noster, etc., usque ad et ea quæ sunt Deo placita postulat.'

KI1 9:26 Multiple spaces in '9.26··Classem.··ID. Classis est Ecclesia, etc., usque ad historiam, allegoriam, tropologiam, anagogen in duobus Testamentis.'

KI1 9:28 Multiple spaces in '9.28··In Ophir.··ID. Ophir nomen est provinciæ in India. Ab Ophir uno de posteris Heber nominatur, quæ et terra aurea appellatur, eo quod montes aureos habeat, qui a leonibus et sævissimis bestiis incoluntur. Ad quos nullus aliter accedere audet, nisi qui in navi stantes juxta littus, terram quam unguibus leonum effossam invenerint, in suam navem recipiunt, ut si bestiæ eos senserint, facile in mare recipiantur.'

KI1 10:1 Multiple spaces in '10.1·· Allegorice. ISID. in lib. Reg., tom. 5. Hæc regina venturam Ecclesiam de gentibus, etc., usque ad in occulto sanctorum fieri concivis optans.'

KI1 10:4 Multiple spaces in '10.4··Videns autem.··RAB. ubi supra. Regina, viso Salomone et gloria ejus, stupens super prudentia ejus, dixit: Verus est sermo,··etc. Sic sancta Ecclesia, auditis miraculis Christi, provocata est ad quærendum eum: quo per fidem invento, consideratis sanctæ Scripturæ testimoniis, divinitatis ejus potentiam agnoscens, parum putat esse omne quod sibi antea narratum est de eo.'

KI1 10:8 Multiple spaces in '10.8··Beati viri.··RAB. Regina admirando in laudem Salomonis erupit, dicens: Beati viri.··Vere beati sunt quorum rex est Christus, et qui æterna ejus visione perfrui merentur, et gloriam quam habet cum Patre et Spiritu sancto conspicere et sapientiam quæ mundis corde se ostendit perpetualiter percipere lætantur.'

KI1 10:11 Multiple spaces in '10.11··Ligna.··ID. Conditor noster ligna pretiosa, hoc est, etc., usque ad et omnia instrumenta musicorum.'

KI1 10:12 Multiple spaces in '10.12··Cantoribus.··ID. Hi quidquid agunt in verbo aut opere, omnia in laudem Dei faciunt: laudem inter adversa et prospera, corde, ore et opere pronuntiare non cessant, unde: Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, tota die et nocte non cessabunt laudare nomen Domini Isa. 62..'

KI1 10:13 Multiple spaces in '10.13··Rex autem.··ID. Et Pacificus noster Ecclesiæ suæ, omnia quæ petit, dabit, unde: Quæcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.··Non solum quod petimus, imo etiam quæ humana fragilitas aut nescit, aut non præsumit petere, gratuito munere largitur.'

KI1 10:16 Multiple spaces in '10.16··Ducenta.··Id. In Paralipomenis scutis adduntur hastæ aureæ, quia lanceis et scutis utebantur duces excubantes ante ostium domus regis. Unde: lectulum Salomonis septuaginta fortes ambiunt.··ID. Excubantes ad ostia domus regiæ, etc., usque ad et scuto fidei tela nequissimi ignea repellentes, exstinguunt.'

KI1 10:17 Multiple spaces in '10.17··Saltus Libani.··Sylva Libani Ecclesiam gentium significat, quæ de fastu superbiæ abscissa in fabrica domus Dei aptatur. Unde: Invenimus eam in campis sylvæ.'

KI1 10:18 Multiple spaces in '10.18··Thronum de ebore.··RAB. Thronus vel solium est imperialis sedes, quæ in canticis ferculum appellatur, eo quod residentes ferat, vel de loco ad locum circumferat. Ad quod per sex ascensionis gradus ascendebatur. Sub solio erat scabellum aureum, et summitas throni rotunda, tenta duabus manibus vel brachiis extrinsecus, juxtaque stabant duo leones adjuvantes sustentare sedile.'

KI1 10:20 Multiple spaces in '10.20··Et duodecim.··Quia sex ascensionis gradus altrinsecus positi erant pro sustentaculo ascendentis gradus. ID. Solium Salomonis Ecclesia esse intelligitur, etc., usque ad munire certant. Non est factum,··etc. Apte Ecclesiæ convenit istud, cui dicitur: Multæ filiæ congregaverunt divitias, tu supergressa es universas Prov. 31..'

KI1 10:21 Multiple spaces in '10.21··Sed et omnia vasa,··etc. Omnia vasa quæ Pacifici nostri ministerio funguntur aurea sunt, quia omnes animæ sanctorum quæ sunt vasa Dei, ut divinæ voluntati serviant, splendore sapientiæ et dilectionis nitentes continent potum vitæ, et fit in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Nec alicujus,··etc. RAB. Quia, secundum Apostolum, Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute et prædicatione Evangelii I Cor. 1.. Non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis consistit, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides nostra non in sapientia hominum, sed in virtute Dei sit.'

KI1 10:22 Multiple spaces in '10.22··Deferens inde aurum,··etc. ID. Quid aurum argentumve significet, etc., usque ad arma bellica prosequitur.'

KI1 10:26 Multiple spaces in '10.26··Congregavitque Salomon,··etc. ID. De his Josephus prosequitur. Exornabantur ascensores eorum, primum decora juventute florentes, habentes magnam proceritatem, diffundentes in equorum sessione comam, purpura circumamicti, qui armati existentes circa regem arcusque ferentes equitabant ante eum, quando ad locum aliquem debebat exire.'

KI1 11:1 Multiple spaces in '11.1··Rex autem.··RAB. Salomonem arguit vehementer Scriptura, etc., usque ad mala illius mala Ecclesiæ significant.'

KI1 11:27 Multiple spaces in '11.27··Voraginem.··Murus civitatis cecidit, eo quod ex uno latere præcipitio immineret. Quam voraginem cum rex vellet coæquare muris, constituit ducibus, ut hoc implerent opus; sed Jeroboam, qui erat princeps tribus Joseph, noluit obedire regi, qui constituerat eum prius super ædificia propugnaculorum, quæ faciebat in Jerosolymis, ubi laboravit ita, ut rex ei principatum militiæ super tribum Joseph conferret. Sed rebellis factus egreditur de Jerusalem: cui occurrit propheta deflectens eum in agrum, ut nullus audiret quid ei diceret. Elatusque verbis prophetæ suadebat populo, ut se regem faceret: Quod audiens Salomon quærebat eum interficere. Erat autem.··Hoc mandatum restitutionis murorum recusavit. Sed unde tanta audacia? quia rex constituerat eum præfectum. Tolle tibi.··RAB. Decem tribus a domo David separatæ sunt, etc., usque ad quia unus Deus, una fides, unum baptisma.'

KI1 11:42 Multiple spaces in '11.42··Dies autem.··Josephus dixit regnasse octoginta annis, et vixisse nonaginta quatuor. Sed divina Scriptura eos tantum annos exprimit quibus regnavit antequam prævaricaretur.'

KI1 12:1 Multiple spaces in '12.1··Venit autem. Durissimum.··Quomodo hoc verum est, cum superius dictum sit, quod Salomon non constituit quemquam servire de filiis Isræl? Utique non fecit eos servire in agricultura vel alio servili opere. Verum principes ex eis constituit per singulas tribus, qui reddebant regi per vides singulis mensibus annonam, etc., quæ de expensa regis superius referuntur, quod modo durissimum jugum appellant.'

KI1 12:8 Multiple spaces in '12.8··Adolescentes.··De quibus Aduram unus fuit qui postea lapidatus est. Juvenes Scriptura non semper juxta ætatem appellat, sed juxta instabilitatem animi. Nam Roboam quadragesimo ætatis suæ anno regnare cœpit.'

KI1 12:11 Multiple spaces in '12.11··Scorpionibus.··Genus est flagelli, sicut et de spinis vel pomariis solent esse virgæ nodosæ. Vel etiam flagellum Saracenorum cum duabus vel tribus virgis, quod habet in summitate plumbeas glandes, alias grandines.'

KI1 12:23 Multiple spaces in '12.23··Ad Roboam.··RAB. Roboam de domo David fuit, etc., usque ad et cujus principes vescuntur in tempore suo.'

KI1 12:28 Multiple spaces in '12.28··Fecit duos.··Jeroboam quare vitulus fecerit, vel quomodo Josephus sufficienter exponit.'

KI1 13:1 Multiple spaces in '13.1··Ecce vir.··Cujus nomen hic tacetur, in Paralipomenis Gaddo vocatur vel nuncupatur. Ipse est Gad qui monuit David ire in terram Juda. RAB. Propheta a Deo missus, etc., usque ad pœnitenti venia daretur.'

KI1 13:11 Multiple spaces in '13.11··Prophetes.··Iste pseudopropheta princeps erat sacerdotum, et valde a rege colebatur tanquam divinus; timens autem ne per sermonem viri Dei rex a cultura idolorum recederet, et se tanquam maleficum interficeret, excogitavit ut virum Dei deciperet, satis astute agens, ut dum transgrederetur præceptum Dei, illius iram incurreret, sicut postea fecit, cum magis homini quam Deo credidit. Ac per hoc monstrarentur esse falsa quæ prædixit, sicque regi persuadere possent, sicut fecit. Audiens autem rex eventum, putavit irrita quæ vir Dei dixerat, et non declinavit a via sua mala. Omnia opera,··etc. GREG. In gestis prophetæ mira antecedunt, misera succedunt: qua in re quid colligimus? nisi quod apud se propter magnalia gloriatus ab interna mox soliditate est quassatus, et inde ei in opere culpa subrepit, unde sibi gloria in corde subrepsit, ut a propheta falso disceret deceptus, quia nequaquam propriæ fortitudinis fuit quod prius accidisset.'

KI1 13:21 Multiple spaces in '13.21··Hæc dicit Dominus.··ID. Bene autem ore ejus sententiam mortis accepit, cujus reductione a vitæ præceptis deviavit, ut inde pœnam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisisset.'

KI1 13:24 Multiple spaces in '13.24··Et leo stabat,··etc. RAB. Hic ostenditur, quod peccatum inobedientiæ in ipsa morte fuit laxatum, quia iste idem leo, qui viventem præsumpsit occidere, ausus contingere non est occisum. Qui enim occidendi habuit potestatem, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit, quia is cujus culpa in vita fuerat punita, erat jam justus ex morte.'

KI1 13:31 Multiple spaces in '13.31··Sepelite,··etc. Malus propheta sciens evenire quæ vir Dei prædixit, præcepit ut sepeliretur juxta virum Dei, ne quando ossa illius comburenda effoderentur, sed conservarentur, per sanctum prophetam, sicut inferius idem testatur liber impletum.'

KI1 14:25 Multiple spaces in '14.25··Ascendit Sesac,··etc. Sequebantur regem Ægypti currus mille et ducenti, equitum sexaginta millia, et quadraginta millia peditum, quorum plurimos habebat Lib “y”, et Æthiopes. Invadens itaque Hebræorum regionem, munitissimas civitates sine dimicatione detinuit, etc.'

KI1 15:6 Multiple spaces in '15.6··Attamen bellum fuit inter Abiam et Jeroboam omni,··etc. Jeroboam multo exercitu congregato, contra Abiam filium Roboam, qui in duabus tribubus patri successit, castrametatus est. Quod cum audisset Abia, obstupefactus est; verum roboratus, electo exercitu occurrit Jeroboam in locum qui vocatur Mons Amorrhæorum. Cumque orationem habuisset ad exercitum Jeroboam, tandem ait: In quo de victoria estis confidentes? An in vitulis aureis et aris, quæ vestræ sunt impietatis et non religionis indicia? An multitudo spem vobis præbuit? Sed nulla virtus illic est, ubi licet cum multis millibus licet unus pugnat injuste. Solummodo enim in justitia et pietate spes victoriæ consistit, quæ scilicet apud nos est, servantes a principio leges et verum Deum venerantes, etc. Deus autem exercitus Jeroboami audaciam dissolvit; exercitum autem Abiæ fecit excelsiorem. Nam quanta nullo bello refertur cædes fuisse commissa, neque Græcorum, neque Barbarorum, mirabilem perceperunt, Deo conferente, victoriam. Quingenta enim millia hostium bello prostrata sunt, etc.'

KI1 16:1 Multiple spaces in '16.1··Factus est autem sermo,··etc. Mentio hujus prophetæ in nullo alio loco fit, sed subito introducitur sicut alii, unde Abdias dicitur pavisse in speluncis centum prophetas. Et Elias ait: Prophetas tuos occiderunt.··Et filii prophetarum leguntur occurrisse Elisæo, quorum alia nulla fit mentio, nulla specialis nominatio.'

KI1 16:3 Multiple spaces in '16.3··Ecce.··RAB. in lib. Reg., tom. 3. Demetit Dominus hujus vel cujuscunque iniqui posteriora, cum peccata post finem vitæ ulciscitur. Demetit et posteriora domus ejus, cum imitatorem æternis cruciatibus damnat. Quicunque ergo usque in finem vitæ in pravis operibus perseverat, posteriora illius demetentur.'

KI1 16:4 Multiple spaces in '16.4··Qui mortuus fuerit.··ID. De Baasa, id est, de corpore diaboli confusione plenissimo, etc., usque ad secum ad æternum rapiunt interitum.'

KI1 16:6 Multiple spaces in '16.6··In Thersa regna.··RAB. Sex annos fecit in Thersa, reliquos autem in civitate, quæ Semeron appellatur, a Græcis vero Samaria. Hic nominavit eam Semeron a Semer priore domino, et est metropolis regni, et postea omnis regio ab eo Samaria appellatur, quæ nunc Sebaste vocatur, ubi ossa beati Joannis Baptistæ quiescunt.'

KI1 16:34 Multiple spaces in '16.34··Ædificavit Hiel.··RAB. Hiel, vivens Deo;··Bethel, domus Dei interpretatur, destructa a Josue atque anathematizata, Jericho mœnia restauravit. Cum quis eorum, qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera, quæ ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, cumque errorum dogmata vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticæ, qua imbutus est, præfert, quasi Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat. Is et fundamenta fidei, a quibus bona ædificia inchoarat, et claustra bonæ actionis quibus perfici debuerat, perdit. In Abiram.··ID. Cum conditor Jericho fundamenta poneret, primogenitus ejus nomine Abiram mortuus est. Cum portas muniret, Segub filium suum novissimum amisit, juxta imprecationem Josue.'

KI1 17:1 Multiple spaces in '17.1··Et dixit.··RAB. Elias interpretatur Deus meus Dominus,··vel Deus meus,··sive Deus fortis,··et significat Christum. Thesbites captivans seu convertens interpretatur: et de Domino est scriptum: Converte,··Domine, captivitatem nostram.··Sicut Melchisedech, ita Eliæ origo taceatur, cum subito ejus nomen introducitur, et hoc in Salvatoris præfiguratione. In cujus conspectu.··ID. In conspectu Domini stat justus modo, stabit et in futuro, modo, ut conditoris potentiam ad sensum reducat, et sic fideliter vivat, in futuro, ut veraciter vitæ coronam accipiat.'

KI1 17:3 Multiple spaces in '17.3··Abscondere.··RAB. Absconditus est Elias noster etc., usque ad et obsequium quod Domino a fidelibus ex Judæis exhibitum est. In torrente Carith.··Torrens Cyson qui et Carith interpretatur cognitio sive concisio vel divisio,··Judaico populo convenit.'

KI1 17:10 Multiple spaces in '17.10··Mulier.··ISID. Vidua quam Dominus non frumenti, sed verbi pane pascit, ea est, quæ, mortuo viro, cui vult nubat, id est, excusso servitutis jugo, subit Christi jugum suave, et onus leve. RAB. Hæc vidua gentium significat Ecclesiam, etc., usque ad non defecisse dicitur. ID. Vidua apud quam hospitabatur Elias, et cujus benedixit farinæ et oleo, synagoga est Judæorum, quæ Mosi morte viduata, filium nutriebat parvulum, hoc est carnalem populum Judæorum. Hic ad ingressum Eliæ, id est Salvatoris nostri, febre infidelitatis infirmabatur, quia in eum non credidit, sed sprevit. Unde mater Synagoga de adventu Salvatoris conqueritur, quasi ipse esset causa interfectionis populi, dicens: Quid mihi et tibi,··etc. Hinc est quod Caiphas ait: Expedit vobis ut unus moriatur pro populo, et non tota gens pereat Joan. 11.. ID. Sicut propheta verbis viduæ non est exasperatus, quin potius miseretur, ita Redemptor noster non exasperatur malitia Judæorum, sed misertus sui populi tulit eum de sinu matris, cum tulit eum de carnali observantia legis, et posuit super lectulum suum, hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua, expanditque se tribus vicibus, dum Trinitatis fidem insinuabat.'

KI1 17:19 Multiple spaces in '17.19··Tulitque Elias.··RAB. Tulit Elias puerum et reddidit matri suæ, cum Dominus noster populum salvans credentem, signa et miracula ostendebat incredulis, ut cognoscerent veraciter illum vivere qui credit in nomine ejus, et sic eveniet ut plebs Judaica, veritate superata, proclamet ad Christum Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu.'

KI1 18:3 Multiple spaces in '18.3··Abdias autem. Abdias princeps exercitus Isræl, cujus nomen interpretatur servus Domini, illos præfigurabat qui ex principibus Judæorum crediderunt, et erant occulti discipuli, ut Nicodemus et Joseph.'

KI1 18:30 Multiple spaces in '18.30··Curavit altare.··RAB. Et Redemptor noster contra mundi principem ac satellites ejus decertans ac superans, altare Domini quod destructum fuerat, id est fidelium corda a labe iniquitatis purgans, aram Deo dedicat, quæ ex duodecim lapidibus constructa memoratur, quia ex his qui propheticam et apostolicam fidem seu doctrinam sequuntur gratissima ara Deo construitur, in qua sacrificium laudis in odorem suavitatis offertur.'

KI1 18:32 Multiple spaces in '18.32··Fecitque.··ID. Ex contrito videlicet corde et humiliato, etc., usque ad in æternum gratulando canamus: Dominus ipse est Deus.'

KI1 18:40 Multiple spaces in '18.40··Apprehendite.··RAB. Sic Redemptor noster, adveniente die judicii, mittet angelos suos et colligent omnia scandala de regno ejus et mittent eos in stagnum ignis, ubi cruciabuntur secundum duritiam et impœnitens cor eorum.'

KI1 18:41 Multiple spaces in '18.41··Multæ pluviæ.··ISID. Nascente Christo Dei Filio inter homines et teneritudinem carnis nostræ accipiente, postquam mortem gustavit, et victor de mundo ad cœlos ascendit, imbrem gratiæ divinæ per septiformem Spiritum de supernis ad terram misit, qui nos a peccato mundaret, et spirituales fructus gignere faceret. RAB. In virtutibus Eliæ qui potentia Dei pollebat in infirmitatibus suis, quid de se poterat agnoscebat. Ibi ostendebat quod acceperat, hic quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur, in infirmitatibus servabatur.'

KI1 19:3 Multiple spaces in '19.3··Timuit ergo Elias et surgens abiit,··etc. RAB. Sancti viri, sublevante spiritu ad summa rapiuntur: quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus processisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit: et qui mortuos suscitabat, ventura prævidebat, alia quoque præclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit.'

KI1 19:5 Multiple spaces in '19.5··Et ecce angelus Domini tetigit.··RAB. Angelus qui Eliam pavit, magni consilii angelum signat; cujus opera, tam in corporali quam in spirituali natura subsistimus.'

KI1 19:6 Multiple spaces in '19.6··Et ecce ad caput suum,··etc. ID. Elias bis pastus exprimit nostræ naturæ infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei. ID. Sic et nos dum inertiæ somnum a nobis excutimus, necesse est ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus vitæ præsentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus æternam.'

KI1 19:11 Multiple spaces in '19.11··Et spiritus.··ID. Spiritus ante Dominum evertit montes et petras conterit, etc., usque ad ad cognitionem veritatis incipere exire. Non in spiritu.··Id est, non arbitreris, quod cum vento veniat Dominus, sed post spiritum commotionis, id est, turbinem et impetum venti transibit ignis, deinde sibilus auræ tenuis, post hoc transibit Dominus, ut loquatur tecum.'

KI1 19:14 Multiple spaces in '19.14··Ego solus,··etc. RAB. Tanto prophetæ quid difficile fuit cognoscere in hoc mundo famulos remansisse Deo? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum est, quod humilitatis radio se illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat: quia dum ea quæ ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiæ tumorem premit. Hinc est, quod voce Dei ad Eliam solum se æstimantem dicitur. Reliqui mihi septem millia virorum,··ut dum non solum se remansisse cognosceret elationis gloriam quæ ei de singularitate surgebat, inclinaret. RAB. Non aliter nisi quod eum regem futurum prædixit. Elisæum non aliter quam pallium suum jactans super eum. Illos duos reges nec ipse per se, nec discipulis ejus Elisæus unxit, sed quidam prophetarum missus est ut ungeret Jehu.'

KI1 19:17 Multiple spaces in '19.17··Quicunque.··ID. Nocentes, justitia divina alios per reges plecti facit mucrone, alios per prophetas et sacerdotes transverberat gladio linguæ.'

KI1 19:19 Multiple spaces in '19.19··Profectus.··Cum Redemptor noster descendens de cœlo divino judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur Dominus Deus, Saphat judicans, Elisæus Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum misit, cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus: Qui in Christo baptizati estis, Christum induistis Gal. 3.. Relictis bobus cucurrit post Eliam: quia electorum chorus audito, nisi quis renuntiat omnibus, non potest meus esse discipulus Luc. 14., statim cessavit terrenis lucris inhiare, sæcularibus desideriis deservire, et sic aliis verbum vitæ prædicavit, hoc est enim osculari patrem et matrem, quoscunque potest sive de Judæis, sive de gentibus sermone velle corrigere. RAB. Populus quoque Christianus carnalia desideria mactans totum exercitum suum in opus evangelizandi convertit, unde sufficientem pastum adjutoribus suis præbere possit.'

KI1 19:21 Multiple spaces in '19.21··Secutus.··ID. Nostrum Eliam sequitur et ministrat ei, qui vestigia ejus sequens, hoc est mandata illius observans, ministerium et honorem condigne satagit exhibere.'

KI1 20:1 Multiple spaces in '20.1·· RAB. Benadad significat diabolum, qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit, sed per pueros principum Isræl vincitur, id est, per bonos auditores doctorum, quia quod auribus audiunt, factis implent. Antiquus hostis in fugam vertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi perturbatur, qui bene ducenta millia et triginta duo esse dicuntur, quia qui utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate conservant, hi apti militiæ summi regis esse comprobantur.'

KI1 20:10 Multiple spaces in '20.10··Hæc faciant mihi.··Samaria morte civitatum habebat terram interius ipsis muris pene æqualem, quo subsidio ictibus arietis resisteret extra, murorum altitudo longe superficiem terræ transcenderat. Ait ergo rex superbus obsessos terrens, quod tantam haberet multitudinem, ut si quisque militum unum lapidem vel stipitem vel cespitem ad construendum contra urbem aggerem apportasset, agger exsurgeret qui superficiei quæ erat intra muros esse videretur æqualis, ita ut ex æquo pugnantes contra civitatem tela faces mitterent. Ne glorietur accinctus.··RAB. Accinctus est qui cingulo circumdatur, discinctus qui cingulum deposuit. Ait ergo rex Isræl, regi Syriæ glorianti quasi jam cepisset Samariam quam obsidere cœperat: Ne glorietur accinctus æque ut discinctus.··Ac si dicat: Noli gloriari quasi victor, qui adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras: quippe qui vincere credidit, victus est.'

KI1 20:20 Multiple spaces in '20.20··Fugit quoque.··RAB. Id est, diabolus princeps iniquorum, quorum oculi sublimes sunt. Syria enim sublimis in equo suæ superbiæ confidens cum equitibus scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios superbiæ, ab exercitu Christi superatus in fugam vertitur, et rex Isræl percutit equos et currus, etc., quia rex regum nequitias spirituales obruit humani generis delendo peccata. ID. Diabolus licet a sanctis sæpius vincatur, tamen iterum instaurat prælium contra eos, et dum uno modo vincitur, alio statim vincere conatur ID. Maligni spiritus si in spiritualibus vincuntur, in corporalibus bellum parant, satagentes ut animas de supernis ad ima præcipitent, quo facilius vincant. Si viderint cœlestia desiderare, terrena ad amandum ingerunt. Si prosperitate concessa Deo gratiæ agentur, student ut per adversa frangantur. Sed sicut Syri, ita dæmones ubi se superare confidebant, ibi superati sunt.'

KI1 20:38 Multiple spaces in '20.38··Abiit ergo.··Michæas parabola usus est propter sermones quos regi erat dicturus, ut ostenderet hoc ad illum magis quam ad se pertinere.'

KI1 20:39 Multiple spaces in '20.39··Erit anima.··Providendum est servis Dei, ne secundum exemplum Achab perniciosa securitate sibi blandiantur, quandiu hostis vivit, ne dum se quasi victores arbitrentur per fraudem diaboli pacem promittentis citius, elidantur: quia sicut tunc propheta regi pro inconsiderata pietate pronuntiavit affore ultionem, ita nunc propheticus sermo pronuntiat, si paciscamur cum diabolo, æternam nobis per hoc imminere pœnam.'

KI1 20:43 Multiple spaces in '20.43··Et furibundus.··Iratus Achab prophetam clausum servari jussit, et confusus verbis Michææ domum remeavit.'

KI1 21:1 Multiple spaces in '21.1··Post verba,··etc. RAB. Naboth.··Interpretatur conspicuus, etc., usque ad sed per vana desideria defluebat.'

KI1 22:17 Multiple spaces in '22.17··Vidi universum Isrælem dispersum,··etc. Per hæc autem ostendit, quod illius pravitas causa sit stragis. Nam si bonum ac pium habuisset pastorem, vi superasset hostes. Deinde ostendit etiam modum assequendæ salutis. Si Dominus est, inquit eis, in Deum, revertatur unusquisque ad locum suum in pace. Si Deo creditis, et vultis ex eo scire quid agendum, dimittite exercitum.'

KI1 22:19 Multiple spaces in '22.19··Vidi Dominum,··etc. RAB. Solium Domini angelicæ potestates, quarum mentibus Deus præsidens inferius cuncta disponit. Exercitus cœli ministrantium angelorum multitudo: dextera pars angelorum electa, sinistra pars reproba. Neque enim dextera concluditur Deus, neque sinistra: qui ita est intra omnia, ut sit et extra. Sed quomodo mali de exercitu cœli? Quia quamvis ab æthereo cœlo pulsi, adhuc tamen in æreo demorantur cœlo; unde Paulus: Contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.. Omnis exercitus assistit Deo, quia et voluntas electorum spirituum divinæ deseruit potestati, et reproborum sensus suæ serviens malitiæ, judicio Omnipotentis obtemperat.'

KI2 1:2 Multiple spaces in '1.2·· RAB. Ceciditque Ochozias.··Domus Ochoziæ est Synagoga, quæ legalibus præceptis quasi cancellis cœnaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens, ægritudinem nimiam incurrit, ita et Judæus legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia Dei præsidium dereliquit, salutis remedium non invenit. Confugit enim sicut rex impius ad falsos deos, et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina prædicitur. Ochozias Judæorum maxime principes significat, qui vitiis dediti veritatem persequuntur; unde: Miserunt principes et Pharisæi ministros, ut apprehenderent Jesum,··etc. Joan. 7..'

KI2 1:9 Multiple spaces in '1.9··Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta viros.··RAB. Quinquagenarius, confessio pœnitentiæ est, qua declaratur remissio peccatorum. Judæi ergo nolentes Christum Deum esse, nec principem pœnitentiæ, dicunt ei: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? et in futuro igni incenduntur. Tertius quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, pœnitentiæ sacramentum cognovit, indulgentiam meruit.'

KI2 2:2 Multiple spaces in '2.2··Factum est.··RAB. in lib. Reg., t. 3. Turbo, id est validissimus ventus, etc., usque ad Assumptus est Dominus per coitum nec generans, nec generatus.'

KI2 2:9 Multiple spaces in '2.9··Fiat in.··Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat, geminam ergo gratiam quam Elisæus in magistro vigere cognoscebat, sibi tribui rogavit. Unde patet quod non esse discipulus super magistrum postulavit. RAB. Fiducia petendi accepta a Domino Ecclesia postulat spiritum Christi, et quia remissione peccatorum indiget qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, qui ascendens in, altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus Ephes. 4., illis videlicet qui spem suam in illo ponunt. Hinc est quod ait:'

KI2 2:10 Multiple spaces in '2.10··Si videris.··Id est si oculos fidei aperueris, et cum passione et resurrectione etiam ascensionem meam fideliter credideris, petitionis tuæ effectum consequeris.'

KI2 2:13 Multiple spaces in '2.13··Pallium.··RAB. Incarnatio est per quam Lethi fluvium dirupit nobisque transitum ad vitam præparavit, hoc Elisæus post transitum Eliæ retinuit, quia fidem incarnationis Ecclesia post ascensionem Christi reservavit, per quam præsentis vitæ fluctus transire satagit; sed sicut Elisæus non nisi invocato nomine Eliæ aquas divisit, ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Christi virtutes ullas facere non potest. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere.'

KI2 2:17 Multiple spaces in '2.17··Mittite.··ISID. Sal, id est, sapientia in vase fictili, id est, corpore humano posita aquas sanat, id est, populos dulcedine dilectionis et bonorum operum per Christi incarnationem fecundat.'

KI2 2:23 Multiple spaces in '2.23··Ascendit autem.··ISID. Elisæus salus Dei. Is est qui Salvator vocatur, cui illudunt Judæi, quia in Calvariæ loco ascensurus erat in crucem; sed Christus postquam ascendit in cœlos, sicut Elisæus ascendit in Bethel, id est in domum Dei quadragesimo secundo anno, immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt, ibique sanguis eorum effusus est ubi Dominum suspenderunt.'

KI2 3:1 Multiple spaces in '3.1·· RAB. Tres reges contra Moab bellantes, rectores sunt fidelium, qui per Trinitatis fidem contra mundi principem et populum, id est philosophos, hæreticos, schismaticos atque omnes iniquos armis spiritualibus confligunt. Moab interpretatur de patre, illis convenit ad quos Dominus dixit: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Hi adversantur Ecclesiæ, minis, persecutionibus, et dolo: sed per Christum, qui caput est Christianorum, effugantur.'

KI2 3:16 Multiple spaces in '3.16··Facite.··RAB. Propheta populo siti fatigato per miraculum consuluit, et prophetiæ dicta consilium præbent fidelibus, qualiter spiritali doctrina animum reficiant. ID. Fossam in alveo torrentis facit, qui profunda mysteria in Scripturis quærit. Quæ absque pluvia et vento aqua replentur; quia sæpe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde Joannes dicit: Non necesse habetis ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus,··etc. I Joan. 2.. Unde: Bibent homines et jumenta Joan. 3., id est, doctrinam accipient, ingeniosi et simplices'

KI2 3:18 Multiple spaces in '3.18··Parumque.··ID. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire: quin etiam debent ea aliis prædicare, et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria, ut percutiant omnem civitatem.'

KI2 3:19 Multiple spaces in '3.19··Civitatem.··RAB. Civitas, sæcularis est prudentia, in qua philosophi et hæretici confidunt, hæc per prædicatores subvertitur. Lignum.··ID. Non quod facit fructum sed mortiferum quod secuturo examine succisum, pabulum fiet ignis æterni. Fontes aquarum obturantur, cum hæresiarchæ cum suis sequacibus per catholicos damnantur. Agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas locutionis hæreticæ et philosophicæ anathematis pondere obruitur. Remanent tantum muri fictiles, id est falsæ rationes, quæ a fundibulariis, id est sanctis prædicatoribus ad nihilum rediguntur. RAB. Ita philosophi verbum stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiæ martyrium dementiam existimant.'

KI2 4:1 Multiple spaces in '4.1··Mulier,··etc. RAB. Sancta Ecclesia duorum populorum, id est Judaici et Gentilis est mater, etc., usque ad Nam Abraham et Sara tres viros suscepit et pavit.'

KI2 4:18 Multiple spaces in '4.18··Crevit autem.··RAB. Sic populus Isræliticus postquam in Ægypto excrevit, et per Moysen in desertum eductus Domini vocem audierat, quando lumine sententiæ debuit illustrari, mox animo ad idololatriam recurrens mortuus est.'

KI2 4:29 Multiple spaces in '4.29··Et ille.··ID. Dum Dominus, etc., usque ad per amoris spiritum puer ad vitam rediit.'

KI2 4:38 Multiple spaces in '4.38··Filii prophetarum.··Id est prædicatorum qui ambulant in lege Domini, et scrutantur testimonia ejus, in præsentia Salvatoris semper vivunt.'

KI2 4:39 Multiple spaces in '4.39··Concidit.··RAB. Qui litteræ legis intentus vel philosophiæ studiosus amaritudinem de lege vel mortiferum de philosophis sumens intermiscet veritati evangelicæ, et in olla cordis coquens tale pulmentum, hoc est documentum præparat auditoribus suis. Dicit enim Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat II Cor. 3.. Et: Prudentia carnis mors est; prudentia autem spiritus, vita Rom. 8.. Hoc sentientes fideles, mortem in olla clamant; sed farina in olla mittitur, cum scientia spiritualis in tale condimentum intromittitur, ut exclusa amaritudine, pastus fiat salubris.'

KI2 4:42 Multiple spaces in '4.42··Vir autem.··RAB. Vir cœtus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisæus noster ministris, id est prædicatoribus ut hæc fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturæ per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini.'

KI2 5:1 Multiple spaces in '5.1··Naaman,··etc. RAB. Gentiles significat virtute bellorum principatum gerentes, ac rerum decore fruentes. Unde Naaman decus sive commotio eorum interpretatur: vir fortis et dives, sed leprosus; quia quamvis per potentiam regni ac rerum abundantiam dominari videretur: tamen per errorem idololatriæ lepra fœdus apparuit.'

KI2 5:2 Multiple spaces in '5.2··Porro de Syria.··ID. Latrunculi de Syria, etc., usque ad sicut in Evangelio princeps sacerdotum fecit. ID. Et Dominus quos præscivit, hos et vocavit,··etc. Veniens gentilis populus ad domum Elisæi, etc., usque ad quia baptizatos oportet Dominici corporis participatione confirmari.'

KI2 5:17 Multiple spaces in '5.17··Tollam onus.··ID. Partem sanctæ terræ secum tulit Naaman ut poneret in templo idolorum, et super eam consistens, Dominum cujus erat terra, adoraret, ne offenderet Dominum suum si pariter non adoraret.'

KI2 5:20 Multiple spaces in '5.20··Giezi.··ID. Præruptum, etc., usque ad hic est canis reversus ad vomitum.'

KI2 6:5 Multiple spaces in '6.5··Accidit autem.··RAB. Cum impios Judæos, per corpus operata præsentia Christi, tanquam infructuosas arbores cæderet; unde: Ecce securis ad radicem arboris posita est.··Ab eis interveniente passione corpus ipsum deservit: profunda descendit, quod in sepultura depositum tanquam ad manubrium spiritu redeunte resurrexit. ID. Curandum valde est, ne intellectus otio torpeat, ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat. GREG. Ferrum in manubrio, intellectus est in corde: hoc ligna cæduntur, cum prave agentes increpantur. Quod dum fluxe agitur, dum lapsus vanæ gloriæ non vitatur; ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere, intelligentia fatuatur, quæ ad hoc datur, ut dantis ante oculos ex bona actione restituatur, unde sequitur: Hoc ipsum.··Electi vero si quando offendunt, ad cor velociter redeunt, et culpam lacrymis insequuntur, unde: Heu, heu,··etc. Qui flentes caute inspiciunt, non solum quæ mala commiserunt, sed etiam quæ ex accepto munere reddere bona debuerunt, et hoc est: Heu, heu, heu, et hoc mutuo acceperam;··ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiæ perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia Redemptoris accepi: sed nunquam Deus mentem deserit, quæ in peccatis se veraciter agnoscit. Unde Elisæus lignum deorsum misit, et ferrum in superficie attulit, quia Redemptor cor peccatoris humiliat, et eam quam amiserat intelligentiam reformat. Unde in alia translatione dicitur: Quod confregit lignum et jactavit, et sic ferrum sustulit.··Lignum frangere est cor ab elatione conterere, ad ima jactare, cogitatione propriæ infirmitatis humiliare. Illico ferrum rediit, quia ad usum exercitationis pristinæ intelligentia recurrit.'

KI2 6:14 Multiple spaces in '6.14··Qui cum venissent.··ID. Qui in nequitiæ armis confidens, Christi famulis insidias præparat, nocte perfidiæ excæcatus, bellum contra Ecclesiam gerit.'

KI2 6:15 Multiple spaces in '6.15··Heu, heu,··etc. GREG. Hic notat illos qui pusillanimitate cordis, pœnas verentur corporales.'

KI2 6:16 Multiple spaces in '6.16··Nolite timere.··Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post non habent quid faciant vobis. Plures.··ID. Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum. Domine, aperi.··ID. Valde necesse est ut Elisæus noster aperiat oculos cordis ad considerandum, quia omnes qui confidunt in illum non confundentur.'

KI2 6:18 Multiple spaces in '6.18··Percute.··ID. Bonum est oculum scandalizantem erui, ut intuitus superbiæ et malitiæ obturetur, et oculus sanæ fidei ac simplicitatis aperiatur. RAB.. Postquam Elisæus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi permisit, sed refectionem illis præparans, dimisit eos in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem, primum Dominus excæcavit, deinde scientia spirituali ditavit. Nobisque præcepit ita: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos Luc. 6..'

KI2 6:24 Multiple spaces in '6.24··Congregavit.··RAB. Benadad et exercitus, est diabolus et iniqui, scilicet pagani, Judæi et hæretici, quos contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, id est legis custodia: fitque fames, cum non permittitur doctoribus verbum Dei prædicare. Sed Elisæo revelante, id est, Redemptore per Evangelium indicante, salus quæ a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus: Cras modius,··etc. Modius similæ perfecta est mensura divinæ sapientiæ quæ est in Novo Testamento. Duo modii hordei sunt scientia legis et prophetarum, qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica, in porta Samariæ, id est in prædicatione apostolica, per quam intratur in Ecclesiam. Cessante enim turbine persecutionis quæ fit hodie, dabit Dominus cras, id est tempore futuro, tranquillitatem, ut prædicatio perfecte compleatur.'

KI2 6:25 Multiple spaces in '6.25··Factaque fames,··etc. AUG., serm. 211, de temp. Dum a cultu Dei gens iniqua discedit, horrenda fame comprimitur, et justa necessitate turbatur. Cur famem, o miserrime, pateris? Cur tanta penuria laceraris? Crescit famis quotidie pœna, quia quotidie crescit et culpa. Perseverant flagella, quia in populo perseverant et delicta. Deinceps vita peccata, delicta compesce, ad Deum convertere, relinque idolum: tunc poteris hostes divino adjutorio vincere. Nec quisquam nocere poterit ulterius, si damnato scelere, divinus in te germinaverit cultus. Proh nefas! horrenda cadavera et columbarum stercora peccator populus vescitur, nec Dei cultum quærit. Inquinatas carnes et horrendas escas fames et necessitas poscit; et adhuc figmentum duritia colit. In cibum pietas vertitur, in pabulum suscepta soboles commutatur. Ante parricidium geritur, quam ad funestas epulas veniatur. Innocens sanguis effunditur, ut parentum fames rabida saginetur.'

KI2 7:3 Multiple spaces in '7.3··Quatuor,··etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Leprosi sunt, etc., usque ad in quatuor mundi partibus fidei veritatem prædicent.'

KI2 7:17 Multiple spaces in '7.17··Porro.··Dux typum tenet Scribarum et Pharisæorum, ad quos Veritas ait: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui clauditis regnum cœlorum ante homines: vos enim non intratis, nec intrœuntes sinitis intrare Matth. 23.. Quem conculcavit turba in porta, quia gressum ad fidem intrœuntium impediebat: unde merito conculcatus, id est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras.'

KI2 8:7 Multiple spaces in '8.7··Benedab, rex Syriæ,··etc. Syrorum rex dum venisset in Damascum, et agnovisset quia Divinitas ei et ejus exercitui timorem immisisset et fugam, et non invasione hostium fuisset factum, nimis afflictus, eo quod Deum ita haberet iratum, corruit in languorem.'

KI2 9:1 Multiple spaces in '9.1··Vade.··RAB. in lib. Reg., tom. 3. Designat gentium principatum, quem Dominus destinavit ut sacrilegam civitatem, quæ prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, ultione juxta perimeret, et sacerdotium quod post Christum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret, necnon et impiam Synagogam, quæ sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine præcipitaret, ac rectores illius interficeret.'

KI2 9:29 Multiple spaces in '9.29··Regnavitque.··RAB. Dicitur de Ochozia, etc., usque ad et uno anno regnavit.'

KI2 10:15 Multiple spaces in '10.15··Estne cor tuum,··etc. Hinc est ergo perspicuum, quod etiam in tribubus erant quidam viri pietate præditi, propter quos etiam aliorum curam gerebat Dominus.'

KI2 11:1 Multiple spaces in '11.1··Athalia vero.··RAB. Athalia, quæ semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogæ, quæ semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quæ aliquando regnare videbatur, cum legis cæremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quæ interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiæ, in qua veræ sunt deliciæ, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sævientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadæ, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: Hic est dilectus Filius meus Matth. 3., cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum æternis deputaverit pœnis.'

KI2 11:4 Multiple spaces in '11.4··Anno autem septimo misit Joiada pontifex,··etc. Sortes quatuor et viginti erant sacerdotum, levitarum et janitorum, et habebant totidem pontifices, qui singuli per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, habentes singuli sub se quatuor et viginti sacerdotes et totidem levitas, et ejusdem numeri janitores. Intrante itaque novo pontifice sabbato ad officium cum nova turma sacerdotum, levitarum, janitorum, ille pontifex cum sua turma, qui transacta septimana ministraverat, post sabbatum domum revertebatur ad uxorem, quandiu enim ministrabant a conjugali opere cessabant, in porticibus circa domum Domini usque ad sabbatum manentes. Sed tunc summus pontifex propter necessitatem augendi exercitus, et eos qui septimanam expleverant, retinuit, et illos qui impleturi erant suscepit. Qui et alios quoque levitas de urbibus et principes familiarum congregavit, quos filium regis educturus tali ratione distinxit, ut illi, qui impleverant sabbatum, armati circumstarent regem in interioribus atrii locis. Qui ad sabbatum venerant domum regis, id est palatium observarent, et portam scutariorum per quam de templo ad palatium descendebatur. Reliqua multitudo exteriores atriorum januas contra furorem reginæ, si quid moliretur, custodirent: postea eduxit regem de domo Domini ubi erat absconditus, veneruntque per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.'

KI2 11:6 Multiple spaces in '11.6··Ad portam.··RAB. In palatio porta Sur et domus Messa quæ cum porta scutariorum nominantur esse videntur. Scutariorum et custodietis excubias domus.··ID. Scutarii erant tutores regis custodientes palatii vestibulum.'

KI2 11:12 Multiple spaces in '11.12··Et posuit super eum diadema et testimonium.··ID. In libro Dierum apertius: Et imposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem.··Et erat utique salutaris prudentiæ, ut post tyrannicæ necem reginæ, succedenti in regnum filio regis, cum ipso regni habitu disciplina legis Dei servanda committeretur: et qui se prælatum populo videret regendo, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.'

KI2 11:17 Multiple spaces in '11.17··Pepigit igitur Joiada fœdus inter Dominum,··etc. In Paralipomenis, inter se:··quia se loco regis et Dei, cujus minister erat, posuit; unde Joiada: recognoscens Dominum vel diligens interpretatur: quia Dominum cognoscere et diligere docuit. Pepigit fœdus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent: pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum justitia populum regeret.'

KI2 12:1 Multiple spaces in '12.1·· RAB. Mandat rex noster ut doctores accipiant omnem pecuniam, quæ a prætereuntibus justis scientiæ spiritualis, vel bonorum exemplorum in thesaurum Domini confertur, vel prædicatorum officia ad instaurationem templi spiritualis conferantur, quatenus ibi quodcunque scissum per errorem vel vitia invenerint, restaurent, ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum.'

KI2 12:5 Multiple spaces in '12.5··Sartatecta.··ID. Dicit ruinas domus Domini, ut quod cadere cœperat, fulciretur. Legitur enim in Paralimopenis quod Athalia et filii ejus, id est, sacerdotes idolorum, quia legitur non habuisse filium, destruxerunt domum Domini, et de sanctificatis fecerunt Baal.'

KI2 12:6 Multiple spaces in '12.6··Igitur usque.··ID. Ante adventum Christi licet doctrina legis in gente Judæa fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit, et per sanctæ Trinitatis fidem decalogum in Mosi et prophetarum scriptis spiritualiter observandum doceret.'

KI2 12:7 Multiple spaces in '12.7··Ad instaurationem templi reddite eam,··etc. ID. Dominus evangelicis doctoribus ait: Prædicate Evangelium omni creaturæ, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate; gratis accepistis, gratis date Marc. 16..'

KI2 12:9 Multiple spaces in '12.9··Et tulit.··ID. Pontifex noster, qui seipsum obtulit hostiam Deo, gazophylacium unum posuit, id est, unam catholicam Ecclesiam fecit, cui foramen desuper aperuit, quia transitum inde ad cœlos paravit. Et posuit.··ID. Altare corpus Domini, juxta quod gazophylacium est, cum Ecclesia Christo conjuncta est ad dexteram ingredientium domum. Quia qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, intendunt ad æternam beatitudinem, quam dextera significat, pervenire. Istuc ergo mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostia templi, omnem pecuniam, quæ defertur ad templum, cum prædicatores, qui servant introitum fidei, offerunt vota fidelium in verbis et operibus: et in Ecclesia rite precibus commendant Deo.'

KI2 12:10 Multiple spaces in '12.10··Scriba regis,··etc. ID. Summi sunt doctores, qui pecuniam collatam juxta numerum et mensuram illis tribuebant qui præerant fabris et cæmentariis, hoc est, dispensatoribus verbi Dei, qui evangelici tritici mensuram conservis suis, his qui operantur in domo Domini et virtutum opera in ædificio divino componant, tribuebant. ID. Apostoli, quos principes in Ecclesia electio divina constituit, per discipulos verbi semina per totum orbem sparserunt, quatenus operarios voluntatis Dei idoneos auditoribus suis præficerent, quorum alii fabricabant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sartatecta templi faciebant, quando illi, quæ per hæresim et schismata rupta erant ræedificabant; alii saxa cædebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant, ita ut impleretur instauratio in universis, quæ indigebant expensa ad domum Domini muniendam, juxta illud: Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi Ephes. 4..'

KI2 12:13 Multiple spaces in '12.13··Verumtamen non fiebant.··ID. Alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in ædificium domus, quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiæ plenitudinem. Vasa Domini sunt, qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles sunt ad ministerium Dei. Non fiebant.··In Paralipomenis. Cum complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi.··Non est contrarium, quia non de eadem pecunia quæ offerebatur a populo ad instaurationem domus Domini facta fuerunt vasa in ministerium templi, sed de reliqua parte pecuniæ, quæ et in aliis donationibus fuerat collata. Et fuscinulæ,··etc. RAB. Doctores, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniam verbi cuique prout convenit dispertiri: quia sunt in verbis Dei, quæ nostræ humilitati revelare dignatus est, sunt alia quæ nostræ capacitatis mensuram transcendunt. Thuribula.··ID. Sunt qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo et dicunt: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Psal. 140.. Tubæ omne vas,··etc. ID. Doctores, qui toto orbe vocem evangelicæ prædicationis emittunt, unde: Quasi tuba exalta vocem tuam Isa. 58..'

KI2 12:15 Multiple spaces in '12.15··Et non fiebat ratio iis omnibus,··etc. ID. Tam religiosi fuerunt, ut nullus dubitaverit qui pecuniam Dei sine fraude tractarent. Unde constat quanta discretione opus est his qui pecuniam verbi Dei dispensant conservis, de qua ratio reddenda est, ut non minus fideles inveniantur hi in spiritualibus quam illi in corporalibus.'

KI2 12:16 Multiple spaces in '12.16··Pecuniam vero pro delicto,··etc. ID. Hic ostenditur quod confessio peccatorum et pœnitentia non proprio cujusque, sed sacerdotum judicio peragenda est, quorum est discernere inter mundum et immundum, et lepræ maculam dijudicare.'

KI2 13:14 Multiple spaces in '13.14··Elisæus autem.··RAB. Redemptor noster rectoribus Ecclesiæ armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum præcipit præliari. Arcus sacrum est eloquium, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, figuratur chorda: et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, Vetus a rigore suo ad intellectum spiritualem flectitur. Sagittæ sunt verba quæ doctores proferunt. Nos ergo cum Scripturæ sacræ dicta pensamus, arcum intendimus; cum verba doctrinæ damus, sagittas emittimus.'

KI2 13:16 Multiple spaces in '13.16··Superposuit.··ID. Exemplis suis Dominus actiones doctorum dirigit et confortat.'

KI2 13:17 Multiple spaces in '13.17··Aperi fenestram.··ID. Lumine scientiæ suos hortatur primum illustrari, et sic jacula verborum mittere. Sagitta.··ID. Prædicatio sancta certissima est interfectio spiritualium hostium si perseveranter agitur, unde non debet doctor propter avaritiam negligere animarum curam, sed magis per pietatem ad æternam prætendere requiem, quod significat Aphec: interpretatur enim: continebit vel apprehendet, unde Apostolus enumeratis vitiis subintulit: Tu autem, homo Dei, hæc fuge, sectare vero justitiam et pietatem, et apprehende vitam æternam I Tim. 6..'

KI2 13:18 Multiple spaces in '13.18··Tolle. Qui cum.··ID. Doctoribus præcipitur jaculo prædicationis terram, etc., usque ad Fides sine operibus mortua est.··RAB. Resurrectio cadaveris, etc., usque ad et potius ibi quam hic habere locum.'

KI2 14:1 Multiple spaces in '14.1··In anno secundo. Et fecit.··RAB., in lib. Reg., tom. 3. Amasias fecit bonum in conspectu Domini, sed non corde perfecto: bona quippe opera quæ placent Deo fecit, sed non corde perfecto, quia sub simulata specie coram hominibus ostendebat, et sic coram Deo accepta non erant.'

KI2 14:7 Multiple spaces in '14.7··In valle.··ID. Valli Salinarum erat ubi sal faciebant. Vel cœno salsuginis deciso et siccato et incenso; vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis; vel alio quolibet ordine quo sal fieri consuevit. Petram.··ID. Petra civitas est Arabiæ nobilis in terra Edom, quæ in libro Numerorum Recem dicitur, et a Syris sic appellatur. Sed Josephus non civitatem dicit, sed magnam petram in Arabia constitutam. Jectehel.··RAB. Quod Amasias victor nomen imposuit, interpretatur cœtus Dei vel auxilium Dei, agente eo fideliter ut præsentis videretur memoriæ, quod hanc vel cœtus populi Dei vel Deo adjuvante ceperit.'

KI2 14:25 Multiple spaces in '14.25··Ipse restituit terminos Isræl,··etc. De Jeroboam dicit: Ipse restituit terminos Isræl, ab introitu Emath usque ad mare solitudinis.··Emath, quæ nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Isræl. Mare autem solitudinis, mare Mortuum est, quod in latitudine per stadia quingenta octuaginta usque ad Zoaros Arabiæ, in longitudine centum quinquaginta, usque ad vicinia Sodomorum progreditur. Igitur Jeroboam castrametatus contra Syros, omnem eorum provinciam sicut Jonas prophetaverat devastavit. Quæ est in,··etc. Hepher turris erat non longe a templo, enormis magnitudinis et altitudinis: unde Hepher dicitur, id est tenebrarum, sive nubea: eo quod usque ad nubes caput erigat, quæ in Zacharia turris nebulosa vocatur.'

KI2 15:1 Multiple spaces in '15.1··Anno vicesimo Azarias.··RAB., in lib. Reg., tom. 3. Ipse est Ozias, etc., usque ad superius porta Ephraim dicitur.'

KI2 15:35 Multiple spaces in '15.35··Ipse ædificavit.··RAB. Joatham ædificavit portam domus Domini excelsam, quæ in Actibus apostolorum Speciosa dicitur, et ab Hebræis Porta Joatham vocatur.'

KI2 16:3 Multiple spaces in '16.3··Consecravit.··RAB. Beenon filii Ennon. Thophet sive Thaphet est in valle Beennon juxta Acheldemach, locus olim amœnissimus, ubi solebant sacrificare dæmonibus. Hebraice Gehennon, id est vallis Ennon; unde in Evangelio gehenna dicitur, quia sicut perierunt ibi qui idola colebant in corpore et in anima, ita peccatores qui ad infernum transeunt æterna damnatione punientur.'

KI2 16:18 Multiple spaces in '16.18··Musach quoque.··RAB. Est ædificium positum in vestibulo templi, ubi reges quando sabbato ad templum ibant, eleemosynam mittebant; et ita Musach sabbati gazophylacium est regum, sicut corbana sacerdotum. Musach quoque,··etc. RAB. Non ideo convertit in templum Domini, quod in eo cultui Dei serviret, sed ut cum templo profanaretur, studens placere regi Assyriorum magis quam Deo, ut cum illuc veniret illud videns concupisceret et auferret sicut alia multa Achaz sibi tribuente. quo inveniret gratiam illius.'

KI2 17:27 Multiple spaces in '17.27··Adduxistis.··RAB. Rex Assyrius, id est diabolus cum suo exercitu populum ecclesiasticum obsidendo et devastando quotidie afficit, cum eos propter peccata commissa de sedibus propriis evellens defert in terram alienam. Unde: Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus dum recordaremur Sion.'

KI2 17:29 Multiple spaces in '17.29··Et unaquæque.··ID. In libro Locorum legitur, quod Benoth et Nergel fuerunt civitates quas construxerunt in Judæa qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum ædificaverunt qui ad eam venerant de Emath. Nebahan et Tharthac civitates sunt quas Hevæi in Judæa condiderunt. ID. Videtur juxta consequentiam sermonis et idolorum, quibus hæ gentes prius servierant, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset: Et unaquæque gens fabricata est Deum suum,··quasi ad expletionem sententiæ subjunctum est: Viri enim Babylonici fecerunt Sochoth Benoth;··id est tabernacula: Benoth, quod est nomen idoli. In sequentibus ostenditur Adramalech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim, ita videtur consequens ut et Nergel Cuthenorum, Asima Emathæorum, Nebahath et Tharthach idola fuerunt Hevæorum.'

KI2 17:33 Multiple spaces in '17.33··Et cum.··RAB. ex Euch. Habent hæretici quædam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, usque ad et nepotum intelligimus.'

KI2 18:1 Multiple spaces in '18.1··Anno tertio. Ezechias.··RAB. Apprehendens Dominum vel fortitudo Domini. Nam Redemptor noster Dominus fortis, Dominus potens in prælio, non solum idola gentium contrivit, et cultum idololatriæ dissipavit quatenus unius Dei notitiam haberent, ejusque cultui digne manciparentur: quin ipsam litteram legis Mosaicæ, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat ac pro magno habebat, contrivit, ac sensum spiritualem in ea intelligere eos docuit.'

KI2 18:4 Multiple spaces in '18.4··Confregitque.··Ezechias serpentem confregit, quia in Domino Deo speravit, non in æneo serpente. Nohestan vocavit,··etc. Quod interpretatur æs eorum, ut quem illi pro numine colebant, in dictis ejus metallum eum esse, non Deum, agnoscerent.'

KI2 18:17 Multiple spaces in '18.17··Rabsacen.··RAB. Quia Hebraice loquitur: filium Isaiæ putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quædam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophetæ dicunt: Hæc dicit Dominus. Iste dixit: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum.'

KI2 18:18 Multiple spaces in '18.18··Eliacim.··RAB. De hoc Eliacim dixit Isaias: Vocabo servum meum Eliacim Isa. 22., qui fuit pontifex post Sobnam: quem tradunt Hebræi, Rabsacis comminationibus perterritum, prodidisse Jerusalem, et excepta arce sicut et templo, Assyrios totam urbem cepisse; quem etiam Sobnam cum Eliacim ad Rabsacen exisse quidam autumant.'

KI2 18:21 Multiple spaces in '18.21··An speras.··Nulla narrat historia quod Ezechias Pharaonis auxilium postulaverit.'

KI2 18:22 Multiple spaces in '18.22··In Domino.··RAB. Verum est quod in Deo habuerunt fiduciam, sed falsum est Ezechiam abstulisse excelsa Dei et altaria: hoc enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut destructo errore veteri juberet Deum in templo Jerusalem adorari.'

KI2 18:23 Multiple spaces in '18.23··Dabo vobis.··ID. Rabsaces, ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum pollicetur, quorum ascensores Ezechias non haberet: non de imbecillitate populi venit quasi equitandi ignari, sed quia Deus præcepit ne rex Isræl equos et uxores sibi multiplicaret.'

KI2 18:25 Multiple spaces in '18.25··Dominus dixit.··ID. Ad id quod dixit, si dixeritis, In Deo confidimus, callide respondet se non sua voluntate, sed Dei venisse dicentis: Ascende.··Et est argumentum: cum multas urbes ceperim, et pars Jerusalem maneat intacta, manifestum est me Dei venisse voluntate.'

KI2 18:26 Multiple spaces in '18.26··Precamur.··ID. Sensus est, etc., usque ad quæ terræ Judææ similitudinem habebat, tam in situ quam in fructibus.'

KI2 18:29 Multiple spaces in '18.29··Non vos,··etc. Rabsacis accusatio Ezechiæ testimonium est, quod captis videlicet urbibus in Domino confisus sit: et confortavit populum ut in Domino speraret. Unde Rabsaces destruere vult quæ ille construxit, et dicit ad populum: Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo vestro.··RAB. Ostendit harum civitatum sive gentium diis servisse Samaritas, etc., usque ad ut noster vertit interpres.'

KI2 19:1 Multiple spaces in '19.1·· RAB., in lib. Reg., tom. 3. Mira regis humilitas et prudentia, etc., usque ad et inimicum in sua terra esse moriturum.'

KI2 19:9 Multiple spaces in '19.9··Cumque audisset.··ID. Volente Deo Rabsaces deseruit obsidionem Jerusalem, et invenit Dominum suum vel capta vel deserta Lachis oppugnantem Lobnam. Sennacherib occurrens regi Æthiopum, misit ad Ezechiam epistolas ut quos viribus non cepit, sermone terreret. Pugnasse Sennacherib contra Ægyptios et obsedisse Pelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda venisse Taracham regem Æthiopum in auxilium narrat Herodotus. RAB. Prius Ezechias Domini terrore perterritus adorare in templo non audebat vel liberas ibi fundere preces, nunc dicente Isaia: Ne timeas a facie verborum quæ audisti Isa. 41., audacter Dominum deprecatur.'

KI2 19:21 Multiple spaces in '19.21··Virgo filia.··RAB. Quia cunctis gentibus idola adorantibus, hæc sola conservat castitatem religionis unius Dei, et quæ ne ad majorem blasphemiam concitaret, præsenti non respondit: post abeuntem movit caput ad rogandum Deum, vel certe ad deridendam arrogantiam ejus certa de ultione. Nec ipse per se, sed per servos suos, ut major esset arrogantia, Dominum blasphemavit.'

KI2 19:23 Multiple spaces in '19.23··Excelsa.··ID. Altitudo montium et juga Libani excelsæ cedri et abietes. Vel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est et principibus earum. Vel de Hierusalem, quæ est Libanus, cedri et abietes, potentes et optimates.'

KI2 19:24 Multiple spaces in '19.24··Et siccavi.··ID. Vel præ multitudine exercitus omnia fluenta siccavit, ut puteos sibi fodere compulsus sit. Vel omnis populus, quos aquæ significant, suo vastatur exercitu.'

KI2 19:25 Multiple spaces in '19.25··Nunquid.··ID. Hæc ex persona Domini, etc., usque ad quod tuam ferocitatem domet, et te reducat in Assyrios.'

KI2 19:29 Multiple spaces in '19.29··Hoc erit signum.··ID. Eorum quæ prænuntio, etc., usque ad imo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum. Comede.··Isaias ita: Comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et anno secundo vescere pomis. In anno autem tertio seminate, plantate vineas et comedite fructus earum, et mittet id quod salvatum fuerit in domo Juda; et quod reliquum est radicem deorsum, et faciet fructum, quia de Hierusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc Isa. 37.. Omnibus ab exercitu vastatis comede quæ iterum germinare,··sive quæ inter ungulas equorum evadere potuerunt. In secundo anno quæ sponte nascuntur sine labore.··Vel simulatione hoc dictum est, quia putabant se fame perituros.'

KI2 19:34 Multiple spaces in '19.34··Et propter David servum.··RAB. Propter futurorum spem, præsentem excutit metum. Dicit autem, quia non suo merito, sed Dei clementia conserventur, imo et patris eorum David memoria: in quo monentur et suæ negligentiæ et illius fidei et justitiæ, quia in tantum diligit Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur.'

KI2 19:35 Multiple spaces in '19.35··Factum est igitur.··RAB. Tot ab uno angelo una nocte cæduntur, et absque vulneribus mors sæva discurrit. Super quo in Paralipomenis legitur: Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem, principemque exercitus Assyriorum.··Reversusque est cum ignominia in terram suam. Qui servatus est, ut fieret testis majestatis illius quem paulo ante contempserat.'

KI2 19:37 Multiple spaces in '19.37··Cumque adoraret in templo.··RAB. Quasi victoriam de hostibus reportaret, contemptor veri Dei in fano falsi numinis trucidatur: nec angelico perit gladio quod erat commune, sed parricidio filiorum. ID. Pharao quoque in decem Ægypti servatur plagis, ut novissimus pereat. In terram Armeniorum.··Ararath regio in Armenia campestri, per quam Araxes fluit incredibilis ubertatis ad radices Tauri montis. Ergo et arca Nœ non ad montes generaliter Armeniæ delata est, sed ad montes Tauri altissimos qui Ararath imminet campis.'

KI2 20:1 Multiple spaces in '20.1··In diebus illis.··RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ne elevaretur cor Ezechiæ post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam. Cuncta Deus secutura præsciens ante sæcula, decrevit qualiter per sæcula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiæ addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc præscivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suæ justitiæ et meritis deputavit. Nec præfixum in præscientia Dei tempus vitæ prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum prædixit, ante pœnitentiam illius præscivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur.'

KI2 20:2 Multiple spaces in '20.2··Qui convertit.··RAB. Felix conscientia, etc., usque ad verba enim singulorum Deus pensat ex corde ipsorum.'

KI2 20:3 Multiple spaces in '20.3··Flevit itaque.··ID. Flevit propter promissionem Domini, etc., usque ad et post mortem resuscitatos plurimos legimus.'

KI2 20:7 Multiple spaces in '20.7··Afferte massam.··RAB. Verbum sehim sive schim ut aiunt Hebræi ulcus sonat non vulnus: hoc infligitur, illud sponte nascitur. Nam Aquila, Symmachus et Theodotio, aroc interpretati sunt, quod morbum regium intelligunt, cui contraria putantur vel sumpta in cibo, vel apposita corpori quæcunque sunt dulcia. Dei ergo potentia monstratur, dum per res noxias sanitas restituitur. Alii schim, apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis in cutis superficiem provocatur. RAB. Datur signum ut sol decem gradibus revertatur, etc., usque ad et ogdoade viventibus per resurrectionem Christi vitæ spatia pro vitæ spatio protelentur. ID. Quidam decem gradus linearum ad mysterium Christi transferunt, etc., usque ad et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit.'

KI2 20:12 Multiple spaces in '20.12··In illo.··ID. Supra legitur, etc., usque ad illum adorandum plus homine crediderunt. RAB. Tradunt Hebræi, etc., usque ad ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur. ID. Hypocritæ quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiæ acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde: Tradidit in captivitatem virtutem eorum.··Gloriam suam Paulus testimonium conscientiæ suæ memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quæ agimus, ne hoc in hujus vitæ itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus. ID. Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta quæ haberet in potestate sua, inter quæ præcipua erat templi supellex.'

KI2 20:13 Multiple spaces in '20.13··Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias.··ID. Verba Dierum de Ezechia aiunt. etc., usque ad ostenditque eis domum aromatum, etc. Domum aromatum, et aurum et argentum.··ID. Quidam sepulcra regum opinantur, quæ aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odoriferæ species, ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur. Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in,··etc. quod apud Hebræos pro re frequenter accipitur quod non ostenderit eis in domo sua, et in omni potestate sua.··Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat.'

KI2 20:14 Multiple spaces in '20.14··De terra longinqua venerunt.··RAB. Quasi dicat: Quanto terra longior unde venerunt, tanto ego gloriosior propter quem venerunt. Ad me de Babylone.··Debuerat dicere ad glorificandum Deum pro signi magnitudine.'

KI2 20:21 Multiple spaces in '20.21··Dormivitque Ezechias cum patribus,··etc. In Paralipomenis, dicitur quod sepultus est Ezechias super sepulcra regum, quia ejus sepulcrum est excelsius fabricatum causa pietatis qua coluit Deum.'

KI2 21:1 Multiple spaces in '21.1·· RAB. Cujus tempore Isaias ut tradunt Hebræi lignea serra per medium serratus est, quia princeps Sodomorum appellavit eos, vertentes ei in crimen quod dixerat: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum Isa. 6.. Deo dicente: Non videbit me homo et vivet Exod. 33.. ID. Manasses ad idola se convertit et abominationes. Locuto Deo vel Domino ad eum, attendere noluit; ideo victus ductus est in Babylonem, coangustatus oravit Dominum intente et egit pœnitentiam valde, et exaudita est oratio ejus, reduxitque eum in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse est Deus. Ergo post commissa scelera nullus de Dei misericordia desperet, sed magis per pœnitentiam spem veniæ habeat.'

KI2 21:24 Multiple spaces in '21.24··Josiam.··RAB. Josias omnem spurcitiam idolorum emendavit, et se in Dei cultu strenue exercuit, sicut de illo ante longe prædictum est per prophetam.'

KI2 22:14 Multiple spaces in '22.14··In Secunda.··RAB. In Paralipomenis legitur de Ezechia, quod ædificavit omnem murum qui fuerat dissipatus, et forinsecus alterum murum; unde Sophonias: Ululatus a Secunda.··Prophetissa ergo habitavit in Secunda, id est, in secundi muri parte.'

KI2 23:10 Multiple spaces in '23.10··Contaminavit.··RAB. in lib. Reg., tom. 3. Josias Thopheth vel ossa mortuorum ibi sicut in sequentibus locis fecisse legitur vel alia quælibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret. In convalle.··ID. Vallis Ennom est juxta murum Jerusalem contra orientem, etc., usque ad quia Thopheth dicitur latitudo.'

KI2 23:11 Multiple spaces in '23.11··Abstulit.··RAB. Judæi superstitionibus gentium se mancipaverant, qui inter cætera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per sæcula senium incidit, quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Elias raptus est ad cœlum, quod inter alia in pariete depictum vident, et vicinia nominis decipiuntur: Elios enim Græce sol dicitur.'

KI2 23:13 Multiple spaces in '23.13··Excelsa.··RAB. Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel dæmonibus immolabant; vel Domino, locorum amœnitate illecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant: unde sæpius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis: Verumtamen excelsa non abstulit. Quæ ædificaverat.··ID. Hic ostenditur quod Salomon de admisso idololatriæ scelere nunquam perfecte pœnituit: si enim vere pœnituisset, sategisset ante omnia ut idola quæ ædificaverat de civitate tollerentur: et non in scandalum stultorum, quæ ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret. Et Chamos.··RAB. Alibi legitur quod ædificavit Salomon fanum Chamos in monte, qui est contra Jerusalem. Sed non est contrarium; quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ut ad ipsam pertinere, ipsamque sordibus, quæ in eo congerebantur, contaminare videretur. Offensioni Moab.··ID. Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus.'

KI2 23:16 Multiple spaces in '23.16··Tulit ossa,··etc. Josias ossa mortuorum cremari super altare jussit, quia profana fuerunt eorum sacrificia, et per errorem idololatriæ non solum pecora dæmonibus offerebant, sed et seipsos in potestatem dæmonum tradiderunt: quia justo Dei judicio simul cum altari quod idolis fabricaverant, dissipandi erant. Mystice, qui diaboli servitio mancipati, vitam sacrilegam temporaliter finiunt, æternis cruciatibus consumentur, Deo retribuente secundum merita'

KI2 23:21 Multiple spaces in '23.21··Facite phase.··RAB. Josias typum tenet Salvatoris, etc., usque ad: et orietur vobis timentibus sol justitiæ. Nec enim factum est phase tale,··etc. Quia, ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, quia videbitur Deus Deorum in Sion.··RAB. Quod Josias, ejectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primo purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo, sicque gratum Domino celebremus pascha: Non utique in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5.. ID. Josias vulneratus est in campo Mageddo, unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Jeremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse: Quomodo sedet sola civitas! De hoc planctu dicitur: Et erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adremon, quod nomen est regis, qui tunc regnabat in Charchamis, in cujus auxilium Josias venerat adversus Nechao regem Ægypti. ID. Interfectio Josiæ a Pharaone Nechao, facta in Mageddo, significat persecutionem antiqui hostis adversus prædicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiæ conatur: quatenus facilius totam plebem dissipare possit. Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant.'

KI2 23:30 Multiple spaces in '23.30··Joachaz filium Josiæ.··ID. Alio nomine Sellum dicitur, sed quia perversissimus fuit, parvo tempore regnavit, nam Nechao vinxit eum, eo quod populus contra suam voluntatem constituisset eum regem, et duxit illum in Ægyptum. ID. Joachaz retentus significat malos doctores, quos populus terræ, scilicet terrenæ cupuditati dediti, consentientes vitiis suis prælatos eligunt, quos Pharao in Rebla vinxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda prælatorum, sicque in spiritualis Ægypti vinctos catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum.'

KI2 23:35 Multiple spaces in '23.35··Argentum autem et aurum dedit,··etc. ID. Malignus censum servitii sui populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio, ejus per omnia parati sint obsequio. Joachim præcepto regis censum exigit, quia diabolus per sibi deditos magistros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter prælatis quotidie præparat perditionem subjectis.'

KI2 24:1 Multiple spaces in '24.1·· RAB. Cum semel quis quilibet se manciparit vitio, etc., usque ad et adjutorium a Deo imploret. RAB. Hunc refert Josephus a Nabuchodonosor interfectum, et ante muros Jerusalem projectum et insepultum, de quo prædictum fuerat: Sepultura asini sepelietur Jer. 22.. Regnavitque Joachim,··etc. ID. Nomen Joachim aliter scribitur in designatione patris, qui et Eliacim: aliter cum filius significatur, qui et Jechonias, nam cum patrem signat per k et m scribitur: cum vero filium per ch et n scribitur.'

KI2 24:8 Multiple spaces in '24.8··Jerusalem.··BEDA in lib. Reg., quæst. 30, tom. 2. Jerusalem et terra Isræl, etc., usque ad id est, scientia spiritualis ad peccatorum opera convertitur.'

KI2 24:14 Multiple spaces in '24.14·· ID., ibid. Artificem et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ.··RAB. ex Bed., ibid. Quod supra populo Isræl Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Isræl, caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam ad repugnandum I Reg. 13., ita nunc Chaldæi satagunt, ut nullus in ea remaneat artifex et inclusor, qui diruta urbis mœnia componere possit vel resarcire RAB. Mali sunt rectores, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiæ usurpant. Matthathia vel Matthanias enim interpretatur munus sive donum: Sedecias justus Dominus. Undecim annis regnavit, quia transgressor legis fuit, quæ significatur denario, numero. Novenarius, qui minus habet denario imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Recte ergo Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciæ obsedit civitatem mense decimo, et decima die mensis: quia mali pastores, cum decalogi mandata, quæ scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris ac vitiorum constructa claudat, vallando civitatem: sicque fames in civitate prævaleat, fames utique verbi Dei cum non expenditur panis doctrinæ populo terræ.'

KI2 25:4 Multiple spaces in '25.4··Et interrupta est,··etc. RAB. Interrupta quidem per tentationes varias dæmonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur.'

KI2 25:8 Multiple spaces in '25.8··Mense quinto.··RAB. Congruit temporis ordo cum ratione vindictæ. Mense quinto vastata est civitas, quæ Pentateuchum legis servare despexit, et septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et contraria præceptis Dei egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione. ID. Venit Nabuzardan,··qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, etc., usque ad sed spinæ magis et tribuli vitiorum excrescant.'

KI2 25:13 Multiple spaces in '25.13··Columnas autem æreas quæ,··etc. ID. Et bases intelligimus doctores, qui sonoritate prædicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare æneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Hæc quidem omnia Chaldæi spirituales per inertiam magistrorum, et de domo Domini auferre nituntur, et confringere.'

KI2 25:14 Multiple spaces in '25.14··Ollas quoque.··ID. Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes in suum usum nequissimum verterunt.'

KI2 25:15 Multiple spaces in '25.15··Thuribula et phialas.··Cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quo lassi refocillari debuerant impediendo subvertunt. ID. Quia tam sensum pretiosum, quam eloquii venustatem, hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.'

KI2 25:18 Multiple spaces in '25.18··Tulit quoque.··ID. Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit, unde in Job de ipso: Escæ ejus electæ sunt Job 33.. ulit Saraiam,··qui interpretatur vinctus, sacerdotem primum,··cum primum Ecclesiæ ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenæ vitiorum catena constringit. Similiter Sophoniam,··qui interpretatur absconditus, sacerdotem secundum,··cum secundi ordinis viros, id est presbyteros qui talentum verbi in terra fodientes absconderant in suum dominium subigit. Et tres inani,··qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiæ nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines, quæ vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiæ et misericordiæ in pectore suo habere volebant. Qui frustra super bellatores constituuntur cum arrogantiam non præcaveant. Quinque viros de his qui steterant coram rege Matth. 5., id est, illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant. Sopher principem.··ID. Interpretatur dissipans vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipans, a cœtu fidelium per errorem sequestrant. Et sexaginta viros e vulgo,··id est, stultos operatores, qui merito e vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant. Et sexaginta viros.··ID. Hos omnes Nabuzardan duxit ad regem Babylonis, et interfecti sunt, quia diabolus prædam quam ab Ecclesia evellit, ad perpetuæ mortis interfectionem perducere ambit: quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum, et amore voluptatum. ID. Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera multiplicia de terra viventium translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, etc., usque ad et vultum Conditoris nostri per sæcula contemplari.'

KI2 25:23 Multiple spaces in '25.23··Et Saraia.··Filius Saraiæ sacerdotis reservatus est, et pater occisus. Ex quo in captivitate postea natus est Jesus sacerdos magnus, qui reduxit populum cum Zorobabel.'

CH1 1:4 Multiple spaces in '1.4··Nœ.··RAB. in Paral., tom. 3. Decimus ab Adam Nœ, et in Genesi et in Paralipomenis monstratur, et apte decimus, quia perfectus est. Unde, Nœ vir justus erat et perfectus in generationibus suis,··etc. Gen. 6. Hic genuit Sem, Cham et Japheth, per quos post diluvium rediviva hominum dilatatur progenies.'

CH1 1:5 Multiple spaces in '1.5··Filii Japheth.··HIER. Hi possederunt terram in Asia, ab Amano et Tauro Syriæ Cheles et Ciliciæ montibus usque ad flumen Thanaim. In Europa, usque ad Gadara nomina locis et gentilibus relinquentes, e quibus postea immutata sunt plurima, permanent cætera. Thubal.··RAB. Hiberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur. Mosoch.··ID. Cappadoces, unde urbs eorum usque hodie Masacha dicitur. Septuaginta vero interpretes Gapthorim Cappadoces arbitrantur.'

CH1 1:7 Multiple spaces in '1.7··Filii autem.··GREG. Ab his divisæ sunt insulæ nationum, linguæ, cognationes et gentes. De Ionibus, id est Græcis nascuntur Elisæi, qui et Æolides. Unde ista lingua Græce Æolis dicitur. Tharsis.··RAB. Hos Josephus Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum Tharsis dicitur, Paulo apostolo gloriosa Act. 22.. Cethim.··ID. A quo Cithæi, alias Cithii a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cithium dicitur usque hodie. Dodanim.··ID. Rhodii, sic enim LXX transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros et Sinnii Capitonis, et Græcum Phlegonta cæterosque, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora, terrasque maritimas Græcis accolis occupatas: qui ab Amano et Tauro omnia maritima usque ad oceanum possidere Britannicum.'

CH1 1:8 Multiple spaces in '1.8··Phut.··ID. Libyes, a quo et Mauritaniæ fluvius Phut dicitur, et regio Phutensis. Multi autem scriptores tam Græci quam Latini hujus rei testes sunt. Quare autem in una climatis parte antiquum Libyæ nomen permanet, et reliqua terra dicatur Africa, non est hujus temporis disserere.'

CH1 1:9 Multiple spaces in '1.9··Saba.··ID. A quo Sabæi, interpretatur nunc Saba Arabia,··unde in psal. LXXI ubi habemus: Reges Arabum et Saba; in Hebræo habetur: Reges Saba et Saba, primum per Schin, secundum per Samech.'

CH1 1:10 Multiple spaces in '1.10··Iste cœpit esse potens in terra.··Quia insuetam tyrannidem primus arripuit. Hic fuit robustus venator coram Domino, quia homines a Dei cultura avertit. Unde Josephus: Fecit autem eos elatos ad injuriam Dei atque contemptum. Nemrod, filius Cham, filii Nœ, qui, cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat hominibus ut non Deo suam felicitatem, sed propriæ virtuti ascriberent. Sic homines a Dei timore revocabat, ut spem in propria virtute poneret. Ideoque putabant Deum interminari diluvium. Unde turrim ædificari suadebant quam aqua non posset ascendere. Multitudo autem prompta erat ut obediret Nemrod, grave putans servitium obsequi Deo. Regnavit autem Nemrod in Babylone et in Areth. Hæc est Edessa et Macha quæ est Nisibis et in Chalamne, quæ a Seleuco rege Seleucia dicta est, vel quæ nunc Thesiphon dicitur.'

CH1 1:11 Multiple spaces in '1.11··Mesraim autem genuit.··RAB. Exceptis Laabim, a quibus Libyes nominati sunt, qui prius Phutæi, et Castium, qui post Philisthiim dicti sunt, quos nos corrupte Palæstinos dicimus. Cæteræ gentes ignoratæ sunt nobis, quia bello Æthiopico subversæ in oblivionem præteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Ægypti.'

CH1 1:14 Multiple spaces in '1.14··Gergezæum, Hevæum.··Hic condidit Archas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani, a quo haud procul alia civitas fuit nomine Sim, quæ vario eventu subversa bellorum, nomen tantum loco pristinum reservavit.'

CH1 1:16 Multiple spaces in '1.16··Aradium quoque.··A quo Aradii, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phœnicis littore separatam. Et Samareum.··A quo Syriæ Cheles Samariæ civitas, nunc quoque tam a Syris quam ab Hebræis ut prius apud veteres appellatur. Hamathæum.··RAB. A quo Emath civitas. Hanc Macedones qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Alii Antiochiam ita dictam putant. Alii non vere opinionem suam verisimili vocabulo consulentes, Emaus primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant, et eamdem apud veteres Emath.'

CH1 1:17 Multiple spaces in '1.17··Filii Sem,··etc. Hi ab Euphrate partes Asiæ usque ad Indicum oceanum tenent. Est autem Ælam a quo principes Persidis. Hus et Hul.··Vel Us, Trachonitidis et Damasci conditor inter Palæstinam et Cælesyriam tenuit principatum, a quo terra Hus de qua Job fuit; unde, secundum LXX, vir erat in regione Ausiti de nomine Job quasi Husitide.'

CH1 1:19 Multiple spaces in '1.19··Phaley.··RAB. Vaticinio quodam. Phaleg enim divisio, quia in diebus ejus, linguæ in Babylone divisæ sunt. Narrat autem Philo in libro Quæstionum super Genesim, quod ex tribus filiis Nœ, adhuc ipso vivente, nati sunt tredecim millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos habentes super se duces. Filii Sem, Jectan ducem; filii Cham, Nemroth; filii Japhet, Suphene. Post obitum vero Nœ, convenerunt duces cum agminibus suis in campum Sennaar, ut ibi turrim construerent. Cum autem ædificarent, divisit Deus linguas eorum, et mutavit effigies, et non cognovit quisque fratrem suum, nec audivit linguam proximi sui. Cum vero magistri lapides quærebant, ministri aquam afferebant, et cum illi quærebant aquam, illi afferebant stipulam. Sicque frustrata cogitatione cessaverunt ædificare et dispersi sunt super faciem terræ.'

CH1 1:20 Multiple spaces in '1.20··Jectan autem.··HIERON. Harum gentium posteriora nomina invenire non potui, sed usque in præsens, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur ut primum, vel quæ mutata sunt ignorantur; possederunt autem a Cofene fluvio omnem Indiæ regionem quæ vocatur Hieria.'

CH1 1:24 Multiple spaces in '1.24··Sem, Ar.··RAB. Sicut in principio ab Adam usque ad Nœ decem generationes posuit; ita a Sem usque ad Abram, non sine sacramenti mysterio.'

CH1 1:29 Multiple spaces in '1.29··Primogenitus.··HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Duodecim filii nascuntur Ismæli: primogenitus Nabaioth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabaiothena dicitur: quæ pars est Arabiæ. Nam familiæ ipsorum oppidaque et pagi, ac minuta castella et tribus horum appellatione celebrantur ab una ex eis Cedar in deserto: et Duma alia regio, et Thebaram ad Austrum, et Cedema ad Orientalem plagam.'

CH1 1:32 Multiple spaces in '1.32··Ceturæ.··RAB. Quasi copulatæ, unde suspicantur Hebræi eam esse Agar quæ, mortua Sara, de concubina transierit in uxorem, ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse. ID. Filii autem Cæturæ, juxta historicos Hebræorum, occupaverunt Troconitidem, alii Traconitidem et Arabiam: quæ nunc vocatur Eidormo, usque ad maris Rubri terminos. Assurim.··Ab Assurim Syrios quidam vocatos contendunt, et a plerisque filiis Abrahæ de Cetura occupatas esse Indiæ regiones.'

CH1 1:33 Multiple spaces in '1.33··Epher.··RAB. Hic dicitur contra Libyam exercitum duxisse, ibi victor consedisse, posterosque ex nomine ejus Africam nuncupasse.'

CH1 1:36 Multiple spaces in '1.36··Thamna.··Quæritur, cum Thamna in Genesi legatur concubina esse Eliphaz de genere Horrhæorum, qui apud Idumæos habitaverunt in terra Seir, quæ peperit ei Amalec, quomodo inter filios numeretur, cum in sequentibus legatur ipsa Thamna soror Lotam filii Seir, qui et Edom? Sed Seir Hebraice pilosus dicitur, qui fuit in modum pellis hispidus. Edom autem Hebraice rubeus vel fulvus. Ab eo igitur quod rubeo cibo vendidit primogenita sua, Edom vocatus est. Hebræi vero ita solvunt. Dicunt Thamnam concubinam fuisse Eliphaz, et generasse ei Amalec, sed tanquam filiam inter filios ab ipso fuisse educatam.'

CH1 1:40 Multiple spaces in '1.40··Aliam,··qui de genere Horrhæorum est. In Genesi scribitur, Aluham, id est exaltatus. In Paralipomenis vero Alian, id est ejectus, significans quia Horrhæi exaltati sunt antequam Edom terram eorum caperet, post vero ejecti. Sephi.··HIERON. Id est, unipes. In Genesi Sepho, id est, bipes; utrumque tamen per schin litteram. Bipes autem dicitur, quia a processu temporis multitudine sobolis majorem efficaciam habuerit quam in primis.'

CH1 1:41 Multiple spaces in '1.41··Hamran.··In Paralipomenis Hamram, id est rubricatus, sordidus vel tumulentus. In Genesi Amdan, id est concupiscibilis; sed utraque unius hominis nomina sunt.'

CH1 1:42 Multiple spaces in '1.42··Jacan.··RAB. Jacan filius Aser de genere Horræorum, in Genesi Acan nominatur, id est tribulator. In Paralipomenis Jacan, id est tribulatus. Variis enim eventibus nomina commutantur, ut varia mysteria significentur.'

CH1 1:43 Multiple spaces in '1.43··Denaba.··Civitas Hala filii Beor regis Edom, post quem regnavit Jobab. Est tamen usque hodie villa Denaba, in octavo milliario Areopoleos, pergentibus Armonem, et altera Denaba super montem Phegor, in septimo lapide Jebus. Hieronymus de Jesbii.'

CH1 1:44 Multiple spaces in '1.44··Jobab filius Zaræ,··quem Job esse suspicantur. Sed Hebræi afferunt eum de stirpe Nachor esse progenitum; Philo autem, in libro Quæstionum super Genesim, narrat his temporibus eum fuisse et accepisse uxorem Dinam, filiam Jacob: et ante tentationis suæ certamen dicit eam septem filios et tres filias illi generasse, qui exstincti sunt in tentatione. Sed ei sanato reddidit Dominus omnia duplicia, et item septem filios et tres filias prædictas uxor genuit, quorum nomina eadem fuerunt quæ priorum, id est, Eliphaz, Armœ, Diasath, Philasia, Dipharceluth, Thelon, filiarum vero Meru, Lizath, Zeli. Bosra,··etc. Quæ est Bosor civitas in deserto trans Jordanem in tribu Ruben. Appellatur et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumeæ, de qua dicitur: Fulvida vestimenta ejus ex Rosor'

CH1 1:45 Multiple spaces in '1.45··Themanorum.··Theman regio a Theman filio Eliphaz sortita vocabulum. Est usque hodie villa Theman, distans ab urbe Petra quinque millibus, et ubi Romanorum militum præsidium sedit, de quo loco fuit Eliphaz rex Themanorum: unus quoque filiorum Ismæl appellabatur Theman. Sciendum autem quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur.'

CH1 1:46 Multiple spaces in '1.46··Madian,··civitas a minimo filiorum Abraham et Cethuræ sic vocata. Est autem trans Arabiam in deserto Saracenorum contra orientem maris Rubri, unde vocantur Madianæi, et Madianæa regio. Filiæ quoque soceri Moysi filiæ Madian dicuntur; sed hæc alia civitas est ononymos ejus juxta Armonem et Areopolim, cujus adhuc ruinæ monstrantur.'

CH1 1:48 Multiple spaces in '1.48··Rohoboth.··Urbs est juxta fluvium ubi erat rex Edom, et usque hodie est præsidium in regione Gabalena, et vicus grandis qui sic vocatur.'

CH1 1:50 Multiple spaces in '1.50··Matred filiæ,··etc. Duæ matres hic numerantur, ad significandum mysterium, ut aurifex genuisset dispensatricem, et dispensatrix Domini benignitatem, quia ex profunditate sensus nascitur facunda locutio quæ fidem mundam gratiam Dei promeretur gignere in cordibus auditorum.'

CH1 1:51 Multiple spaces in '1.51··Duces,··etc. Notandum quod prius reges dixit de Edom, postea duces cum prius fuerunt: quorum quasdam matres nominat, ut Oolibama et Thamna. Dux Aliha.··Alva in Genesi legitur, cujus interpretatio elevatio; in Paralipomenis Aliha, id est, super eam.'

CH1 2:1 Multiple spaces in '2.1··Achar qui.··HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Achar qui et Achan in Josue dicitur, id est coluber insidians, Achar turbatus, etc., usque ad id est, multitudine peccatorum exstincti sunt.'

CH1 2:9 Multiple spaces in '2.9··Calubi,··id est, canis meus, qui et Caleb, id est canis, unus de exploratoribus. Hesron quoque et Jephone idem est, unde Caleb filius Hesron, et aliquando filius Jephone legitur.'

CH1 2:13 Multiple spaces in '2.13··Isai autem genuit.··In libro Regum dicitur habere Isai octo filios, in Paralipomenis non amplius quam septem. Sed dicunt Hebræi Nathan prophetam filium Sama vel Sammaa, vel Simmaa filii Isai, quem in locum filii educavit et nutrivit inter filios numeratum. Inter filios quoque Isai Nathan adductus est ad Samuelem, qui et Jonatham, qui percussit leonem. Et sciendum quod ubi propheta vocatur, Nathan scribitur, non Jonathan'

CH1 2:17 Multiple spaces in '2.17··Jether.··In Regum, Jethra Isrælites; sed meritorum qualitas diversitatem nominum facit; nam Jethra residuum interpretatur, Jether vero modicum residuum, et residuo jungitur Isrælitis, modico residuo Ismælitis.'

CH1 2:19 Multiple spaces in '2.19··Ephrata.··HIERON. Hæc est Maria soror Moysi, mater Hur, patris Huri, Avi Beseleel. Hur vero est qui cum Aaron sustinebat manus Moysi pugnante Josue.'

CH1 2:22 Multiple spaces in '2.22··Jair.··Hic judex fuit post Thola et judicavit Isræl duobus et viginti annis, habens filios triginta, principes civitatum triginta, quæ ab ipso nominatæ sunt, sicut in libro Judicum legitur.'

CH1 2:25 Multiple spaces in '2.25··Nati sunt.··Hactenus scriptor historiæ texuit generationem duorum filiorum Hesron, duorum posteriorum, id est, Aram et Calubi, de quibus prius narravit; quia regiam et sacerdotalem quoquomodo voluit innotescere dignitatem. Nunc autem ad primogeniti, id est Jerameel, genealogiam redit.'

CH1 2:26 Multiple spaces in '2.26··Onam.··Hic ab Onam filio Judæ nomen accepit, sed differunt, quia per Num filius Judæ, filius Jerameel per Mem scribitur'

CH1 2:34 Multiple spaces in '2.34··Sesan.··Hunc Hebræi dicunt esse Elimelech, virum Nœmi, patrem Mahalom et Cheliom, et ideo scriptor in sequentibus innuit quod Sesan non habuerit filios, sed filias, quia duo filii ejus absque liberis mortui sunt.'

CH1 2:43 Multiple spaces in '2.43··Hebron.··Civitas in qua regnavit David septem annis antequam regnavit in Jerusasem. Significat hæc loca nomina accepisse a posteris Caleb, qui Hebron et suburbana ejus in sortem accepit.'

CH1 2:50 Multiple spaces in '2.50··Hi erant filii.··Recapitulat generationem Caleb de Ephrata, quam ante dimisit, quando Hur de Ephrata, id est, Maria sorore Moysi genitum narravit.'

CH1 2:52 Multiple spaces in '2.52··Cariathiarim,··quæ et Cariathabal, id est civitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum in nono milliario euntibus ab Helia Diospolim in tribu Juda.'

CH1 2:54 Multiple spaces in '2.54··Bethlehem;··civitas David, in tribu Judæ, in qua Dominus natus est in septimo ab Elia milliario contra meridionalem plagam, juxta viam quæ ducit Hebron, ubi sepulcrum Jesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Ader, id est turris gregis, in quodam vaticinio pastores Dominicæ nativitatis conscios ante significans. Qui dividebat dimidium requietionum HIERON., ubi supra, id est sortes Madian juxta sepulcra patriarcharum quæ sunt in Cariatharbe accepit, et hujus filii fuerunt Jethrei, etc. Seraitæ et Esthaolitæ nomina locorum sortiti sunt, qui sunt Sarrai et Esthaol, ubi sepultus est Samson. Requietatio enim sepulcrum dicitur. Alii dimidium requietionis tempus dimidium intelligunt, quo filii Isræl cœperunt terram promissionis possidere, ab eo scilicet tempore quo Moyses dedit terram Galaad ultra Jordanem, Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse, usquequo cæteræ tribus sortes suas acceperunt. In hujus temporis medietate dicunt Sobal esse mortuum, et ita dimidium requietionum vidisse, id est, ad medietatem illius temporis pervenisse. Mystice autem Sobal, id est vana vetustas, vel vectis ad portandum. Judæos significat qui antiquitus populus Dei vocabantur et legem litteræ primi acceperunt, qui libros legis et prophetarum ferebant, sed mysterium incarnationis Christi non intelligebant. Unde dimidium requietionum, id est historiam viderunt. Ille autem plenitudinem requietionum possidet, qui post opera bona valde in æterna quiete gaudet. Vel dimidium requiei videt, qui post præsentis vitæ laborem animæ quietem habet. Tunc autem perfectionem requietionum videbit, cum et anima et corpore perfruetur perfectione quietis'

CH1 2:55 Multiple spaces in '2.55··Habitantium.··ID. Tradunt Hebræi Jabes fuisse doctorem legis peritissimum, in cujus conspectu sedebant filii Cinæi, qui et Jobab cognati Moysi. Scribæ igitur dicuntur canentes atque resonantes, quia assidue in legis Dei locutione versabantur: in tabernaculis quoque commoratos regum narrat historia. Jabes Christum significat verum magistrum sanctorum laudes Deo canentium. Jabes enim interpretatur exsiccans,··Christus autem fluxus carnalium cupiditatum in suis fidelibus exsiccavit. Cinæi, id est possessio vel possidentes, sunt omnes electi de quibus dicitur: Hæreditas mea Isræl, et quorum possessio Dominus est. Rechab interpretatur auriga vel ascendens.··Hi autem venerunt de calore patris domus Rechab, quia a patre luminum gratia Spiritus inflammati, per quadrigam virtutum in cœlos ascendunt, de quibus dicitur: Quincunque Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt Rom. 8..'

CH1 3:1 Multiple spaces in '3.1··David vero.··Redit ad explicandam progeniem David, quam ante dimisit, cum sobolem Amram filii Hesron enumerans pervenit ad Isai et ad filios ejus, quorum David novissimus. Jezrælitide.··RAB. Jezræl civitas est in qua habitavit Naboth, quem occidit Jezabel. Daniel.··ID. Daniel qui in libro Regum Cheleab, id est, vindicans patrem, quia secundum Hebræos, disceptans cum Miphiboseth de questionibus legis, victor apparuit et patrem in eo ulcisci visus est, ne irrideretur in disputando ab homine debili vir bellicosus.'

CH1 3:3 Multiple spaces in '3.3··De Egla uxore sua.··HIERON. Quæritur cur hæc Egla sola uxor David dicatur; sed hæc est Michol, quæ inter multas sola uxor dicitur, quia eam in adolescentia primam accepit uxorem, quæ in partu occubuisse dicitur. Egla vero interpretatur vitula, quæ significat Synagogam, quæ legis jugum suscepit, sed lasciviendo corrupit, unde, Ephraim vitula docta diligere trituram.··Hanc noster David accepit, quando eam sibi in testamento dato copulavit. In partu occubuit, quia apparente verbo Dei in carne, et Evangelium prædicante, cum per fidem bonorum operum sobolem gignere debuit, scandalizata in passione ejus sibi mortem æternam ascivit'

CH1 3:4 Multiple spaces in '3.4··In Hebron ubi regnavit,··etc. Quid per regnum David in Hebron vel in Jerusalem accipiatur, librum Regum exponendo perstrinximus. Scriptum est in sequentibus: Omne tempus quo regnavit David quadraginta annis; regnavit in Hebron septem annis, in Jerusalem tribus et triginta, unde quæritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses numerentur; Hebræi autem dicunt quia David Absalonem filium suum fugerit sex mensibus, eosque merito a summo regni ejus exclusos. Dicunt etiam quod sex mensibus in Hebron infirmitate corporis laboraverit, et ideo in regno non recte computari. Extunc enim dicunt eum regnavisse in Hebron, ex quo victis Amalecitis de spoliis eorum misit senioribus Juda, his scilicet qui erant Hebron et aliis.'

CH1 3:9 Multiple spaces in '3.9··Omnes hi filii David,··etc. Quia omnes filii Christi æternam palmam exspectant, sed excipiuntur filii concubinarum, qui nominatim inter cæteros non meruerunt numerari. Judæi enim hæretici vel schismatici hujus societatis consortium habere non possunt: cœlestis enim regni gloria filios David de nobili tantum conjugio exspectat. Non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ Gen. 21..'

CH1 3:15 Multiple spaces in '3.15··Filii autem Josiæ.··RAB. Quatuor filii Josiæ leguntur hic, etc., usque ad qui et similiter translatus est in Chaldæos.'

CH1 3:17 Multiple spaces in '3.17··Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Senneser,··etc. Hæc vero nomina unius hominis sunt, ut Hebræi volunt, ipse est Phadaia pater Zorobabel et Semei. Unde in Esdra et in Matthæo Zorobabel Salathiel scribitur. Et interpretatur Phadaia redemptus Domini,··Asir carceratus,··Salathiel frutex Domini;··quæ omnia conveniunt doctoribus sanctis, quorum officio ecclesiasticus populus generatur, qui diversis afflictionibus castigati per gratiam Domini redempti germina virtutum tam in se quam in subditis proferunt.'

CH1 3:18 Multiple spaces in '3.18··Senneser.··Ipse est Selbasar cui Cyrus annumeravit vasa domus Domini, sicut in Esdra dicitur. Est autem Senneser plasmatus, Sesbasar tribulatus, quæ custodibus vasorum Dei congruunt, id est sanctarum animarum quibus Christo, quem Cyrus nomine et absolutione significavit, cui dicitur: Postula a me et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2., et qui captivitatem humani generis relaxavit, sanctas animas custodiendas annumeravit, quæ sunt vasa Domini numerata, quia novit Dominus qui sunt ejus II Tim. 2..'

CH1 4:1 Multiple spaces in '4.1··Filii Juda.··Quomodo Phares et Hesron et tres qui sequuntur filii Judæ esse dicuntur, cum alibi Phares et Zaram filios Judæ Hesron filium Phares legimus; sed Hebræi asserunt, mutatis nominibus, eosdem filios Judæ, quos Scriptura aliis nominibus alibi nominat, hic esse expressos. Aiunt enim Phares, qui interpretatur divisio,··suum nomen proprium hic habere. Hesron autem esse Zaram, sed Hesron interpretatur atrium,··Zaram ortus.··Charmi quoque esse Heber, nam Charmi interpretatur vinea mea,··Her vigilans.··Ur autem dicunt esse Onam, sed Ur interpretatur sinistra,··Onam murmuratio,··Sobal vero esse Sela minimum filiorum Judæ quos peperit ei Sue. Interpretatur autem Sobal spica,··vel vana vetustas.··Sela missus vel umbra ejus.'

CH1 4:3 Multiple spaces in '4.3··Asalelphuni.··RAB. Hanc suspicantur esse matrem Samsonis de stirpe Judæ generatam, cujus maritus Manue de tribu Dan, qui et de Sara in libro Judicum esse legitur.'

CH1 4:4 Multiple spaces in '4.4··Gedor et Ezer.··ID. Loca sunt a filiis Ur possessa; sed mirum quod hic dicitur Ur pater Bethlehem, cum superius Salma dictus sit pater ejus, nisi forte patrem hic appellet parentem, quia Hur fuit pater Salma qui fuit pater Bethlehem.'

CH1 4:9 Multiple spaces in '4.9··Fuit autem Jabes.··ID. Videtur ordo confusus, quia numeratis filiis Halaa et Naara, subito inducit cognationem Arahel filii Aram, et consequenter narrat de Jabes; sed Hebræi dicunt quod Assur de Halaa genuit Etam, et ille Cos. Cos autem Soboba, et Soboba Jabes, qui fuit doctor scribarum. Inter Cos et Jabes inseruntur cognationes Aharehel vel Aharahel, alias Aral, quia ipse est Obab filius Aran, id est, Jetro cognati Moysi. Et quia Jabes docebat eos; inserti sunt in ejus progenie quasi a majoribus ejus geniti. Et mater Synagoga de qua Christus natus est, quæ peperit eum in dolore, quia de adventu ejus propter infidelitatem doluit, unde Judæi invidentes dicebant: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum Joan. 11..'

CH1 4:10 Multiple spaces in '4.10··Invocavit.··Hoc convenit Christo, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum; de quo dicitur: Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi,··etc. Joan. 1.. Hunc benedixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacrosancta parit Ecclesia I Cor. 1.. Dilatavit terminos ejus, quia omnium gentium dedit ei hæreditatem, et possessionem ejus extendit usque ad terminos terræ. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit. Ipse quoque est virtus Dei et sapientia, per quem Pater condidit omnia quæ in cœlis sunt et in terra, cui malitia Judæorum nocere non potuit, qui de se ait: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam.··Per eum quoque benedicuntur membra ejus, id est, Ecclesia, cui per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui,··etc. Isa. 54.. Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei, qui est brachium et dextera Patris. Et portæ inferi non prævalebunt adversus eum,··nec diabolus dominabitur ei, quia data est ei potestas super omnem virtutem inimici'

CH1 4:11 Multiple spaces in '4.11··Caleb autem frater.··RAB. Legimus supra Caleb esse filium Hesron, cujus fratres fuerunt Ram et Jerameel. Aiunt ergo Hebræi Ram Caleb fratrem Suam hic appellari. Et interpretatur Ram excelsus,··Sua humilis,··quod Judaico populo convenit, quia excelsus fuit in cultu unius Dei et potentia regni; sed quia Dei Filium suscipere noluit, humilis factus est atque vilis, ut fiant primi novissimi.'

CH1 4:12 Multiple spaces in '4.12·· ID. Recha.··Quidam putant Recha nomine David nuncupari. Est enim Recha tener. Unde David de se ait: Ego sum tener et unctus rex II Reg. 3.. Ipse quoque quasi vermiculus ligni tener esse dicitur. Ideo autem viri Recha dicuntur, quia propter exprimendam genealogiam David hic annotati sunt.'

CH1 4:13 Multiple spaces in '4.13··Saraia autem genuit.··De Saraia dicitur Joab prodisse, qui juxta nominis interpretationem pater vallis artificum dicitur, quia de filiis ejus fuerunt architecti qui ædificaverunt domum Domini. Artifices vero qui in valle habitant possunt dici doctores legis, quos scientia non inflat, sed charitas ædificat I Cor. 8., quos modestia et humilitas exaltat, ut Gamaliel et Paulus ejus discipulus Act. 5, 22..'

CH1 4:17 Multiple spaces in '4.17··Ezra.··RAB-HIERON.. Aiunt Hebræi Ezram, qui interpretatur auxiliator,··esse Amram patrem Moysi et Aaron; Jether, id est, auxilium,··esse Aaron; et Mered, qui rebellans,··esse Moysen. Epher quoque vel Opher, id est, pulverem,··Heldad fuisse. Jalon vero et Meldath, qui duo de septuaginta senioribus fuerunt, quos Moyses a Deo accepit ad regendi populi auxilium: tradunt enim Moysen post acceptam legem in eremo patri suasisse, ut matrem dimitteret, eo quod ipsius amica esset, fuit enim filia Levi, postquam Amram duxit aliam ex qua habuit Heldath et Meldath. Genuitque Mariam.··ID. Sammai Moysen intelligi volunt, etc., usque ad quia populum in eremo gubernavit, et doctrina sua quotidie gubernat.'

CH1 4:18 Multiple spaces in '4.18··Filiæ Pharaonis.··ID. Filiam Pharaonis matrem Moysi vocat, quæ etiam secundum proprietatem nominis filia Domini nuncupatur, quia bonam scilicet voluntatem in nutriendo puero habuit, et Amared, id est Moyse accepta dicitur, quia relictis idolis ad Dei cultum conversa est.'

CH1 4:21 Multiple spaces in '4.21··Her pater.··ID. Redit ad progeniem Phares de qua ortus est David, ut progeniem Juda de qua orta est tribus regia in David terminaret. Tradunt enim hunc fuisse Elimelech virum Nœmi, in cujus tempore propter prævaricatores legis sol stetit, ut viso miraculo converterentur ad Dominum; quod quia contempserunt, invaluit fames, et qui in tribu Juda prior videbatur, inopia cogente, cum uxore et filiis patria pulsus, in peregrinatione cum filiis mortuus est.'

CH1 4:22 Multiple spaces in '4.22··Securus et Incendens.··ID. Mahalon et Chelion, qui hic Securus et Incendens dicuntur, fuisse in Moab, quia uxores Moabitidas duxerunt, unde in Hebræo non principes, sed mariti dicuntur, sicut illius linguæ doctores tradunt. Qui reversi sunt in,··etc. Nœmi et Ruth, quæ reversæ sunt in Bethlehem audita panis ubertate.'

CH1 4:23 Multiple spaces in '4.23··Figuli habitantes.··Figulos qui in plantationibus et sepibus laborant doctores intelligimus, qui formant et componunt vasa Domini, fingere enim componere dicimus, unde compositores luti figulos vocamus. Hi vineam Domini doctrina plantant et excolunt, exhortando et orando muniunt. Hi apud regem in operibus suis morantur, quia in fide Christi manentes quidquid dicunt, quidquid agunt, ad gloriam Dei faciunt.'

CH1 4:28 Multiple spaces in '4.28··Habitaverunt in,··etc. Progenies Ruth, quæ in ipsis sepibus et plantationibus habitasse dicitur, quando ad regiam dignitatem et munimentum plebis hæc plantatio pervenit. Commoratique sunt ibi.··In Genesi sex scribuntur, sed hic Sober prætermittitur: quia nulla de eo progenies. Sed quædam nomina mutantur suis rationibus. In Genesi enim Gemuel, id est mater Dei; hic Hamuel, id est legens cum Deo. Quidam in Genesi vocatur Echa, hic autem Jarib, id est litigans, quia de eo exivit Zambri, qui cum Madianitide fornicans a Phinee sacerdote peremptus est. Jacim in Genesi, id est præparatio; hic vero nominatur Zara, id est ortus. Et universa cognatio non,··etc. Quia Simeon non habuit tantam sobolem quantam Judas; unde in Josue dicitur: Simeon per cognationes suas accepisse hæreditatem in medio filiorum Juda. Hæ civitates,··etc. Quia Sicelech et Bersabee, quæ Judæ fuerunt et a Simeone invasæ sunt, a David in pristinam Judæ hæreditatem redierunt.'

CH1 4:38 Multiple spaces in '4.38··Isti sum nominati.··Descripta stirpe Simeonis et actibus eorum, mystice signatur, quia doctores sancti, id est Ecclesiæ principes gregibus Christi pascua providentes proficiscuntur in Gador vel Gader, quæ interpretatur sepes ejus.··Hæc est Ecclesia quæ est fidelium defensio: ibi sunt pascua usque ad Orientem vallis, id est incarnationem Verbi, qui semetipsum exinanivit, servi formam accipiens Philip. 1. In eo inveniuntur pascua. Ipse enim ait: Per me si quis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet Joan. 10., virtutes scilicet. In eo terra latissima et quieta,··id est, gratia Spiritus sancti copiosa; in qua ante habitaverant de stirpe Cham, significat gentium multitudinem idola reliquisse, et ad unius Dei cultum confluxisse. Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiæ regis Juda, hoc est in adventu Christi. Ipse est enim Christus Dei virtus, quem Ezechias, scilicet fortitudo Domini, significat. Percusserunt tabernacula:··percutit fide tabernacula impiorum et habitatores impiorum quando abnegans impietatem omnem et sæcularia desideria, per Christi baptismum a sordibus abluitur peccatorum, postea studens sobrie, juste et pie vivere in hoc sæculo, ut fiat quod scriptum est: Et erit in loco ubi ante dictum est: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei Osee. 1..'

CH1 4:42 Multiple spaces in '4.42··Viri quingenti.··Patres Novi Testamenti qui abierunt in montem Seir, et percusserunt reliquias Amalecitarum, quia superbiam hujus mundi conculcantes, deformitatem vitiorum comprimunt; hi quatuor dicuntur, quia evangelica doctrina veraciter instructi, spirituale bellum contra dæmones convenienter gerunt; percussis reliquiis Amalecitarum, ibi habitabant, quia expulsis dæmonibus in loco vitiorum virtutes substituunt, quarum possessio hominem efficit beatum usque ad diem hunc, quod semper dici potest usque ad finem mundi, quia Ecclesia usque ad finem mundi permanet, in qua quotidie antiquus hostis triumphatur.'

CH1 5:1 Multiple spaces in '5.1··Sed cum violas,··etc. RAB. Ideo ablata sunt Ruben primogenita, quia dormivit cum Bala, concubina patris sui, et data sunt Joseph filio juniori, cujus progenies multiplicatur et excedit potentiam regni inter decem tribus. Mystice autem significat ruinam prioris populi, qui ut primogenitus debebat sacerdotium et regnum accipere; sed quia maculavit stratum patris sui, id est corpus Christi, in quo erat plenitudo divinitatis, in cruce suspendit et occidit: primogeniti dignitas ad spiritualem Joseph, id est Christum et Ecclesiæ populum translata est; ad quem pater: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech,··etc. Psal. CIX.'

CH1 5:10 Multiple spaces in '5.10··Contra Agarenos.··HIERON. in Paral. Verisimile est Agar fuisse Cethuram, cum in sequentibus dicat Rubenitas et Gaaditas et dimidiam tribum Manasse cum Agarenis pugnasse et præbuisse Isræl auxilium Ituræos, Naphæos et Nodab filios Ismælis. Nodab autem est, ut videtur, qui in Genesi Cedma dicitur, id est antiquorum vel antecedens.'

CH1 5:26 Multiple spaces in '5.26··Et suscitavit.··Notandum est quod in Regum dicitur Phul regem Assyriorum a Manahem filio Gaddi rege Isræl accepisse mille talenta argenti IV Reg. 15., ut esset ei auxilio et firmaret regnum ejus, non quod eum transtulerit in Assyrios, sed quod Teglathphalnasar rex Assur in diebus Phacee regis Isræl cepit Ahion, et Abel domum Maacha, et Ianœ et Cedes et Asor et Galaad et Galilæam et universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assyrios. Postremo narrat quod Salmanasar rex Assyriorum Osee filium Ela regem Isræl obsidendo tribus annis Samariam cepit, et transtulit Isræl in Assyrios et posuit eos in Ahila et in Abor, juxta fluvium Gozam in civitatibus Medorum. Unde quæritur: quomodo in Paralipomenis dicamus Phul et Theglathphalnasar reges Assyriorum transtulisse Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manasse in Ahilam et Abor et Aram et fluvium Gozan; cum Malachim narret hoc Salmanasar fecisse qui transtulit Isræl in Assyrios, et posuit in locis supradictis? Sed reges Assyriorum priores hoc fecisse dicuntur, quia cœperunt cum gente Assyriorum quod eadem gens in posteris perfecit. Aram quam Paralipomenon memorat, Malachim prætermittit. Autumant Hebræi esse Rages civitatem Medorum.'

CH1 6:6 Multiple spaces in '6.6··Filii Levi, Gerson,··etc. Johanan.··Prætermissis aliis filiis Levi qui similiter sacerdotes fuerunt in domo Domini, Johanan specialiter laudatur, quia viriliter restitit Oziæ regi per se sacrificare volenti: et constantia animi et zelo legis explevit officium sacerdotis.'

CH1 6:15 Multiple spaces in '6.15··Porro Josedec.··HIERON. Quæst. Hebr. in Paral. Josedec dicunt esse Esdram sacerdotem, etc., usque ad Esdram vero esse sacerdotem, virum justum et gloriosum.'

CH1 6:28 Multiple spaces in '6.28··Abia.··Hic, ut Hebræi tradunt, judex constitutus munera accipiebat, quod Jœl, qui et Vas seni, senior ejus filius sciens, non corrigebat: ideo uterque peccasse dicitur secundum Hebræum. Unde: Factum est cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Isræl, et cætera.'

CH1 6:31 Multiple spaces in '6.31··Isti sunt quos constituit,··anticipando de officiis, cantorum David qui organis musicis laudes Domine canebant, cum eorum genealogiam narraret, prælibavit; suo autem ordine quomodo id fecissent demonstrabit.'

CH1 6:44 Multiple spaces in '6.44··Ethan filius.··Ethan unus de cantoribus tribus, qui coram David in cymbalis laudem Dei concrepabant. Et notandum, quod sicut fuerunt tres filii Levi, Caath, Gerson et Merari, ita tres cantores: Eman de Caath, Asaph de Gerson; Ethan de Merari. Mystice autem significant sanctos doctores, qui sanctæ Trinitatis fide imbuti, secundum dispensationem veri David prædicationem Evangelii toti mundo annuntiant.'

CH1 6:48 Multiple spaces in '6.48··Levitæ qui.··Quia omnis ordo ecclesiasticus secundum apostolorum traditionem, et qui primatum tenent, totum ministerium agunt in Ecclesia Dei; unde: Ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quæ Ecclesia Dei vivi,··etc. I Tim. 3..'

CH1 6:49 Multiple spaces in '6.49··Aaron.··Christum significat, filii ejus Ecclesiæ populum, cui dicitur: Vos estis genus electum, regale sacerdotium,··etc. I Petr. 2., quem summus pontifex docuit super altare fidei holocaustum bonorum operum et incensum orationis offerre; et ut precaretur pro Isræl, id est pro statu Ecclesiæ, secundum præcepta legis per Moysen data. Repetit autem genealogiam Aaron usque ad Achimaas, quod pro laude ejus factum videtur, quia fidelius fuit David in omnibus.'

CH1 7:8 Multiple spaces in '7.8··Omnes hi, filii Bechor.··Ubicunque in lege scribitur: Omnes hi filii istius vel illius, aut pro meritorum excellentia est, aut pro meritorum deterioratione, ut ejus dicantur esse filii cujus fuerunt imitatores.'

CH1 7:14 Multiple spaces in '7.14··Concubinaque ejus.··Hæc dicitur fuisse filia filii Balam, quæ in Ægyptum, fame cogente, a patre venalis ducta a Manasse: qui horreis præerat cibariis patri datis, in conjugium misericorditer suscepta est.'

CH1 7:15 Multiple spaces in '7.15··Happhim,··etc., prioris filii Machir hæc duo nomina esse dicuntur, sed secundum esse Salphaad et eorum sororem Maachan, quam Hesron cum sexaginta esset annorum accepit uxorem, quæ peperit ei filium Segub, sicut supra dictum est.'

CH1 7:18 Multiple spaces in '7.18··Soror autem ejus Reginæ.··Soror Ulam filii Phares, filii Machir, ut prædictum est; hanc quidam tradunt fuisse matrem Jesu filii Nave, qui vir decorus nuncupatur, ob insigne virtutis et principatus. Alii dicunt Deboram uxorem Lapidoth prophetissam.'

CH1 7:20 Multiple spaces in '7.20··Filii autem Ephraim.··Fabulantur Hebræi quod filii Ephraim, congregata multitudine vivente patre, conati sunt ad terram promissionis reverti, et in Geth Palæstinorum occisi sunt, unde cæteræ tribus per desertum adducuntur, ne viderent ossa fratrum suorum, et in psalmo dicitur: Filii Ephrem conversi sunt in die belli Psal. 77..'

CH1 8:6 Multiple spaces in '8.6··Qui translati sunt in Manahath.··Quando pro scelere in uxorem Levitæ gladio corruerunt et sexcenti tantum remanserunt.'

CH1 8:7 Multiple spaces in '8.7··Naaman autem et Achia:··principes fuerunt, sed Gera se subdiderunt. Unde singulariter dicitur: Ipse transtulit eos,··de quo exiit progenies Gera qui fuit pater Semei.'

CH1 9:2 Multiple spaces in '9.2··Nathinæi.··HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Donum, vel in humilitate servientes. Hi sunt Gabaonitæ quos Josue vitæ donavit, et servitio templi deputavit, ut aquas et ligna portarent Josue 9..'

CH1 9:11 Multiple spaces in '9.11··Helciæ filii Mosoliam,··etc. Hic fuit sacerdos magnus, qui Deuteronomium invenit in templo Domini in tempore Josiæ, et dicitur pater fuisse Jeremiæ prophetæ.'

CH1 9:16 Multiple spaces in '9.16··Idithun.··HIERON. Cantoris David, scilicet. Observabant enim in porta regis ad orientem de filiis Levi per vices suas cantores, et vicissim ad psallendum cum David conveniebant, quia antequam templum ædificaretur in palatio, erat arca testamenti, et ibi serviebant æditui.'

CH1 9:19 Multiple spaces in '9.19··Sellum vero filius Core.··Prior Cora per Aleph scribitur, et sonat Cora, secundus per He, et sonat Core. Cora clamans,··Core calvus interpretatur. Hic est qui in Numeris seditionem movit contra Moysen Num. 16.. Custodes vestibulorum.··HIERON. Quia custodiebant exterius ostium tabernaculi. Patres vero eorum qui subter scribuntur et qui in Psalterio titulos habent, custodiebant interius ostium et cantores erant.'

CH1 9:20 Multiple spaces in '9.20··Phinees autem.··Nepos Aaron, qui adhuc vivebat, ut tradunt Hebræi, et vices ministrorum ordinabat. Sunt autem vices viginti quatuor quas David ordinavit ad ministerium tabernaculi. Unde in Evangelio: Zacharias de vice Abia Luc. 1..'

CH1 9:26 Multiple spaces in '9.26··His quatuor Levitis,··etc. RAB. Qui fuerunt hi quatuor Levitæ quibus omnis numerus creditus erat janitorum demonstratur cum dicitur: De Hosa autem, id est de filiis Merari, Semri princeps,··etc., ut habetur in cap. 26. Quatuor principes janitorum sancti doctores sunt qui quatuor Evangeliis ostium fidei servantes patefaciunt credentibus et concludunt blasphemantibus, quibus cum Petro claves commissæ sunt Matth. 16.. Hi per quatuor ventos ostia custodiunt, quia per quatuor plagas mundi gentes ad fidem vocant, et Ecclesiam vigilanter servant.'

CH1 9:28 Multiple spaces in '9.28··De horum genere erant et super vasa minister.··ID.Mystice de cœtu sanctorum prædicatorum ordinantur, qui super vasa Domini, id est animas fidelium in quibus voluntas Dei quotidie ministratur pervigilem habent custodiam. Sub eorum custodia est simila, vinum et oleum, quibus sacramenta corporis et sanguinis Domini conficiuntur, et Spiritus sancti gratia spirituali unctione traditur. Ipsi thus orationum et aromata virtutum in Ecclesia componunt, et in conspectu Domini vinum acceptabile reddunt.'

CH1 9:31 Multiple spaces in '9.31··Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.··Quia Christus auctor est sacramentorum cœlestium, ubi quotidie panis et vinum in memoriam passionis ejus offeruntur, et caput omnium qui carnem suam ejus exemplo crucifigunt, et passioni pro ejus nomine tradunt.'

CH1 9:32 Multiple spaces in '9.32··Panes erant propositionis.··Duo et duo divisim coquebantur ante sabbatum secundum Josephum, et sabbato mane super mensam ponebantur, de quibus in Levitico plenius diximus.'

CH1 9:34 Multiple spaces in '9.34··Capita Levitarum per familias suas.··Dignum est, ut quanto quis prælatus est cæteris, tanto devotior sit in divinis officiis. Ille bene principatum ministerii servat, qui studet manere in Jerusalem, id est in visione pacis, ut tumultus sæculi et voluptates carnis fugiat et quietem mentis in contemplatione Dei habeat, dicens cum Psalmista: Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi.'

CH1 9:35 Multiple spaces in '9.35··Jahiel,··qui in Regum, Ahiel pater Cis patris Saul, et interpretatur pater meus Deus.··Jahiel disertus Dei, forte pro meritorum distantia. Et notandum quod inter filios Jahiel Cis et Ner fratres vocantur et sunt, et in Regum ita habetur; in sequentibus vero dicitur quod Ner genuit Cis, non quod genuerit, sed quod educaverit.'

CH1 9:39 Multiple spaces in '9.39··Abinadab.··Hic ut in Regum cum patre occisus narratur, Abinadab vocatur et interpretatur Abinadab pater meus votum,··Abinadab populus meus votum. Esbaal.··Ignis maritus, hic est Isboseth, id est vir confusionis.'

CH1 9:40 Multiple spaces in '9.40··Meribbaal.··Litigans in maritum, hic est Miphiboseth, qui interpretatur de ore ignominia.'

CH1 10:1 Multiple spaces in '10.1··Philisthiim,··etc. RAB. Multis omissis quæ in libro Samuelis de Samuele et Saule narrat historia, casum Saul et familiæ ejus commemorat. Mystice innuens, quia non est necesse vitam ejus describere, cujus impia conversatio finem celerem meruit accipere, et figurate regni Judæorum et sacerdotii veteris finem demonstrat. Ad David se transtulit, cujus facta et dispensationem regni contexit, qui typum tenet veri David regnum cœli et terræ possidentis. Quo imminente Philisthiim more suo pugnant contra Isræl, et vincunt, quia, appropinquante gratia, gentiles, sicut ante, castitatem Isræliticæ fidei oppugnabant; nunc mala opera, nunc idololatriæ cultum ostendendo, sicut Balaam docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Isræl, edere et fornicari. Fugeruntque viri.··Qui fortes videbantur in Dei contemplatione, dum incaute opera gentilium et doctrinam sequuntur, hæreticorum quoque perditionem non parum juvit sæcularis scientia. Unde quidam ait: Philosophi patriarchæ hæreticorum Ecclesiæ puritatem perversa maculavere doctrina.'

CH1 10:2 Multiple spaces in '10.2··Cumque appropinquassent.··Irruerunt gentiles undique in regnum Judæ et filios ejus, et corruperunt sacerdotes, scribas et Pharisæos filios, scilicet et seductores illius regni hæreticos quoque, ne simpliciter gratiam Spiritus sancti prædicarent aut colerent, vetuerunt. Abinadab.··Ne patrem qui nos sibi adoptavit spirituali dono digna confessione laudaremus, quod significat interfectio, Abinadab id est patris mei spontanei. Melchisua.··Ne in Christi regno salutem futuram credamus. Melchisua enim interpretatur rex meus salus.··Philosophus, qui Arium seduxit, quasi Melchisua occidit: qui Macedonium, Jonatham; qui Manichæum, Abinadab. Quia hunc veri regis Christi omnipotentiam negare, illum Spiritus sancti donis derogare, istum summi Patris bonitatem blasphemare magister corruptionis edocuit.'

CH1 10:4 Multiple spaces in '10.4··Et dixit Saul ad,··etc. Hunc Hebræi Dœg Idumæum dicunt esse qui videns Saul esse mortuum, timens David, seipsum interfecit. Puerum vero quia diadema et armillam Saul attulit ad David esse filium Dœg, et ipsum Dœg esse puerum cum quo Saul quærebat asinas patris sui. Ad armigerum.··BEDA in cap. 28 l. I Reg. Legis doctores. Sicut enim arma et sagittæ Philisthiim, etc., usque ad ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Noluit autem armiger.··Non est ambigendum inter reprobos legis doctores fuisse aliquos qui verbi acumen ad occidendos auditores pervertere nollent, et tamen ipsos auditores qui recte dicta a magistris acceperant, despiciendo vel blasphemando in suam vertisse perniciem: quorum visa morte, id est peccandi obstinatione, et ipsos verbi ministros per tempora deterioratos, testimonia legis quæ male interpretari timuerant, sibi occasionem fecisse ruinæ. Hæretici quoque peccatorum suorum jaculis cruentati, cum verba divina in argumentum sui erroris trahunt, arma sua contra pectus suum morituri invertunt. Quilibet etiam catholicus, cum artem quam pro communi utilitate didicit, superbiæ, cenodoxiæ, philargyriæ vel cujuslibet vitii contagione polluit, suo se gladio confodit, quia quo defendi ab hoste debuit, in ipsum irruit.'

CH1 10:5 Multiple spaces in '10.5··Quod cum vidisset armiger.··Videntes indocti veræ humilitatis medicamina lavacrumque baptismi, ignorantes in Judæa magistros suos certamine spirituali victos, et vulgus non paucum, eorum auditui proximum, persequente adversario, a prisca constantiæ sede fugatum, majorum ruina turbati, opera virtutum et munimina scientiæ spiritualis quæ habuerant, amiserunt. Veneruntque peccata gentilium, et cuncta Judæis incredulis studia virtutum perversa habitatione corruperunt. Venerunt immundi spiritus, et corda quæ fidei constantia deseruit, occupaverunt. Venerunt gentes, et optima quondam Judæorum studia credendo, sua fecerunt. Unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21..'

CH1 10:10 Multiple spaces in '10.10··Et caput.··RAB. in Paral. Caput Saulis in templo Dagon Philisthæi affixerunt, etc., usque ad alia est enim Bethsan in Judicum et Josue, quæ interpretatur domus securitatis.'

CH1 10:11 Multiple spaces in '10.11··Hoc cum audissent viri Jabes.··ID., ibid. Viri scilicet Ecclesiæ, etc., usque ad hæc est civitas quam primis regni sui auspiciis Saul ab hostium obsidione liberavit.'

CH1 10:12 Multiple spaces in '10.12··Quercum quærat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus,··etc. Ut ad requiem perveniant. Post sex enim hujus sæculi ætates quibus in carne laboramus, sequitur septima quietis animarum. Mystice, de cæcitate Judæorum sabbatum carnaliter observantium, contribules sui, id est fideles continue dolent, et quasi septem diebus jejunant. Percepto autem mysterio octavæ diei resurrectionis, utrique perpetua festivitate gaudebunt. Moraliter autem viri sancti detestantur mortem impiorum, et exempla eorum sepulturæ oblivionis tradunt. Septem dies jejunant, id est omne tempus hujus vitæ, quod septenario dierum numero volvitur, in continentia ducunt, et abstinent ab omni malo ne similiter moriantur.'

CH1 11:3 Multiple spaces in '11.3··Majores.··RAB. Prophetæ apostoli pari devotione ad Christum concurrunt, unde: Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham Psal. 2..'

CH1 11:5 Multiple spaces in '11.5··Dixeruntque.··Cæcos et claudos et leprosos ad contemptum regis statuentes super muros, et dicentes quia prohibuerunt eum cæci et claudi. Mystice, David Jebusæum de Jerusalem ejiciens, significat Christum dæmones expellentem a cordibus fidelium, et ibidem mansionem suam statuentem. Jebusæus enim interpretatur conculcatus,··Jerusalem visio pacis.··Unde et discipulis suis ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes,··etc. Luc. 10.. Bene ergo in Regum scriptum est, quod ejectis cæcis et claudis qui odiebant animam, David cepit arcem Sion, suamque civitatem vocavit, quia dum Christus malignos spiritus et turbam vitiorum de anima expellit, illuminans eam sapientia, merito arx Sion, id est speculationis et visio pacis vocatur, de qua recte dicitur psal. LXXV: Notus in Judæa Deus, et in Isræl magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus.'

CH1 11:8 Multiple spaces in '11.8··Joab autem reliqua urbis exstruxit.··Per industriam enim militis civitatem munivit. Josephus tamen dicit David superiorem civitatem munisse, eique copulando arcem unum corpus effecisse et cuncta muro circumdedisse. Super opus autem murorum constituisse Jacob, expulisse Jebusæos et Jerosolymam vocasse. Jero enim Hebraice munitio est. Christus quoque in Judæa primum Evangelium prædicavit, Et ecclesiam fidei suæ munitione firmavit. Joab, qui reliqua urbis exstruxit, significat apostolos et apostolicos viros qui post ascensionem Domini plurimos de gentibus converterunt; unde: Dei adjutores sumus, Dei agri.'

CH1 11:11 Multiple spaces in '11.11··Jesbaam.··HIERON. Hunc Josephus Eusebium nominat, et filium dicunt Achimeæ, qui in aciem hostium frequenter irrumpens, non cessabat donec octingentos occiderat. Alii hunc David intelligunt, quia Jesbaan interpretatur sedens in populo.··Ahamoni vero sapientissimus, unde in Regum scribitur: Sedens in cathedra sapientissimus II Reg. 23.. Sed ibi vermiculo ligni comparatur, quia minuebatur illi sapientia propter peccatum, quod in Uriam commiserat. Unde ibi octingentos uno impetu interfecisse, hic autem trecentos, pro peccato enim minorata est fama.'

CH1 11:12 Multiple spaces in '11.12··Ahohites.··Ahohi, ut Hebræi tradunt, frater fuit Isai patris David, cujus filius fuit Eleazar, qui fuit inter tres potentissimus, quos Josephus dicit esse Eusebium filium Achimeæ, et Eleazar filium Addi, et Semeiam filium Heli GREG. hom. 34. in Evang. Cogitandum summopere est, etc., usque ad contra se rigidus etiam a licitis abstinebat.'

CH1 11:21 Multiple spaces in '11.21··Verumtamen usque ad tres primos.··Hic apparet quod Abisai princeps erat inter tres sequentes. Sed ad tres primos non pervenit, Jesbaam, Eleazarum et Semmaa. Mystice autem significatur quod nemo sanctorum, licet virtutibus emineat, ad æqualitatem potentiæ Patris et Filii et Spiritus sancti perveniat. Quoniam, quis in nubibus æquabitur Domino?··etc. Psal. 88.'

CH1 11:22 Multiple spaces in '11.22··Ariel Moab,··id est leones, sicut in Regum dicitur, viros scilicet fortissimos in regno Moab tanquam leones. Interfecit leonem.··Hebræus hunc leonem Joab arbitratur, qui in domo Domini tenens cornua altaris occisus est. Altare enim cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ mundat, ita sanctuarium Dei hominum expiat peccata. RAB. Quem liber Regum, etc., usque ad et hastam quam non recte tenebat, extorsit. Tempore nivis.··Qua potest gratia Christi, quæ mundo resplenduit, et frigus charitatis, quo refrigescunt homines, significari. Banaias vero, qui ædificator Dominus interpretatur, Christum significat, de quo dicitur: Ædificans Jerusalem Dominus,··etc. Psal., CXLVI. Hic multa opera perpetravit, qui ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor Joan. 5.. Hic est de Cabseel, id est, de congregatione Domini, quia ad eum omnis sanctorum cœtus pertinet qui descendens de cœlis, et factus homo, leonem, id est diabolum qui infidelitatis suæ frigore torpentem mundum possidebat, morte sua interficiens in infernum demersit. Hic Ægyptium, id est, Antichristum peccatis nigerrimum, id est quinque sensibus corporis abutentem ad scelera, per virgam crucis superans, propria reum nequitia virtute damnavit perpetua. In diebus nivis, quia per mortem peccatum expiavit. Unde: Lavabis me et super nivem dealbabor Psal. 50..'

CH1 11:24 Multiple spaces in '11.24··Inter tres.··Abisai et Sobochai et Jonathan, quibus viribus æquabatur, qui erat super triginta, sicut Hebræus affirmat.'

CH1 12:12 Multiple spaces in '12.12··Hi quoque venerunt.··Huc usque enumeravit fortes David qui adjuverunt eum ut regnaret super Isræl. Qui erant fortissimi,··etc. Secundum litteram significat eos agiles esse et strenuos omni genere bellandi. Mystice vero milites Christi non segnes, sed studiosos describit in prosperis et in adversis, a dextris et a sinistris.'

CH2 2:1 Multiple spaces in '2.1··Decrevit Salomon ædificare domum,··etc. BED., quæst. in lib. Reg., tom. 2. Domus quam ædificavit Salomon, etc., usque ad qui seipsos ædificio Dei, credendo, operando, alios docendo, præparant. Salomon.··Et nomine et regno pacatissimo illum significat, etc., usque ad et illuminationis Spiritus sancti.'

CH2 2:8 Multiple spaces in '2.8··Et erunt servi.··RAB. Apostoli mei et doctores primi, etc., usque ad et ideo subtilius expugnaverunt.'

CH2 2:14 Multiple spaces in '2.14··Filium mulieris.··Ostendit eum esse de progenie Salomith; de tribu Dan, de quo in libro Numerorum legitur. Patrem ejus tradunt Hebræi fuisse Hebræum, de stirpe Oliab, de tribu Dan, qui cum Beseleel in eremo operatus est. Quod vero Tyrium vocat, aiunt Hebræi hoc translatione factum fuisse. Zocri enim lingua eorum psalmatio interpretatur. Chyros enim quam illi Zor vocant, aliquando angustiam, aliquando plasmationem sonat. Qui novit operari in auro et argento.··In his omnibus Hiram spiritualis novit operari, ut ornatus domus Dei coram oculis hominum digno decore fulgeat, et bonæ opinionis odore Deo acceptabilis fiat.'

CH2 2:16 Multiple spaces in '2.16··Nos autem,··etc. RAB. Significat quod gentes audita fama Evangelii diversas personas per fidem ad baptismum transmittit. Solius tamen est veri pacifici, ut absolvendo peccata per baptismi sacramenta unitati Ecclesiæ illos adunare, de quo dicitur: Super quem videritis Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat Matth. 3..'

CH2 2:17 Multiple spaces in '2.17··Numeravit igitur,··etc. Fuerunt operarii domus Domini de filiis Isræl, etc. RAB. usque ad Ecclesiam Christi recte vivendo et docendo construunt. Tria millia et sexcenti.··In Paralipomenon pro tribus millibus trecentis præpositis, qui in Regum numerantur, tria millia sexcenti scribuntur pro perfectione sublimium virorum. In senario enim Deus mundi ornatum complevit: et quia sancta Scriptura fidem Trinitatis docet et opera justitiæ, recte tria millia sexcenti perhibentur fuisse.'

CH2 3:1 Multiple spaces in '3.1··In area Ornan.··RAB. Ecclesia per aream signatur, etc., usque ad sed cum Christus eam respexit, pacis in se et locum invenit et nomen.'

CH2 3:2 Multiple spaces in '3.2··Mense secundo,··etc. Id est Maio, mox scilicet post pascha, ut consecratus mystica solemnitate populus digne aggrederetur mysticum opus. Anno quarto regni sui.··Post expletam dispensationem divinæ incarnationis, quæ in quatuor Evangeliis scripta est, misso Spiritu de cœlo Ecclesia fabricata est. Quæ in libris Regum exposuimus, in Paralipomenon sub brevitate perstringimus. Longitudo domus longam Ecclesiæ patientiam significat. Latitudo charitatem qua etiam diligit inimicos, donec cum solis amicis in Deo gaudeat. Altitudo vero spem futuræ vitæ et retributionis, quia omnia adversa contemnit: donec videat bona Domini in terra viventium. Notandum quod triginta cubiti altitudinis, qui in Regum leguntur, non ad tectum templi, sed usque ad cœnaculum inferius pervenerunt. Hic enim quod altitudo centum viginti cubitorum erat. Alii triginta ad medium cœnaculum, alii vero ad tertium, deinde usque ad supremum templi tectum numerabuntur, alii triginta et sic tota altitudo domus in centum viginti cubitis consummatur: quo numero virorum primitiva Ecclesia in Jerusalem gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam signant, quæ nunc agitur in quiete animarum et perficietur in resurrectione corporum: quindecim vero in trigonum ducta, id est, cum omnibus partibus suis numerata centum viginti fiunt, quibus designatur futura beatitudo electorum. Bene autem hoc numero tertium cœnaculum domus consummatur, quæ post præsentes labores, post animarum requiem, plena felicitatis gloria in resurrectione completur.'

CH2 3:4 Multiple spaces in '3.4··Porticum vero,··etc. Ipsum scilicet templum quod erat pro foribus oraculi: tripartita enim fuit fabricæ distinctio: hoc est porticus ante templum: et ipsum templum in quo altare thymiamatis, mensa propositionis, et candelabrum luminis erant: et oraculum, id est, Sanctum sanctorum ubi arca testamenti et cherubim post velum collocata. Porticus vero ante templum antiquorum figuram gestat fidelium. Ipsum vero templum eorum qui post incarnationem Domini in mundum venerunt. Domus autem interior regni cœlestis gaudia utrisque data. Notandum ergo quod parietes domus lapidibus pretiosis facti fuerunt tabulis cypressinis vel cedrinis operti, laminis aureis vestiti. Unde in Regum: Et cedro omnis domus vestiebatur,··etc. Lapides parietis vel pavimenti et tabulæ et aurum sanctorum vitam in Ecclesia significant. Lapides vivi sunt sancti fortitudine fidei in unam regulam conjuncti. Tabulæ quoque cedrinæ vel cypressinæ sunt sancti latitudine variarum virtutum secundum donationem Spiritus sancti in eadem fide sibimetipsis connexi. Auri laminæ sunt sancti supereminentem scientiæ charitatem habentes, et hujus fulgore gratissimo ad invicem congaudentes.'

CH2 3:6 Multiple spaces in '3.6··Stravit quoque pavimentum,··etc. Sicut latitudo parietis in altum exsurgens, et ad laquearia perveniens, provectus virtutum quibus sancti ad cœlum perveniunt, vel sanctorum choros sibi per varia tempora succedentes significant: ita æqualitas pavimenti concordem eorum humilitatem, qua in hac vita positi sociali charitate conversantur. Pavimentum pretioso marmore stratum multo decore, et marmor tectum tabulis abiegnis, quia vita justorum primo fidei firmitate munienda est in corde: post virtutum latitudine ornanda in opere. Quid enim prodest decor marmoris tabulis obtectis, nisi aliquid mysticum ostendat? sed bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei fulciendam esse significat. Abies vero alta et durabilis mentem electorum infima spernentem, cœlestibus inhærentem, et virtutem patientiæ excellentem demonstrat. Auri laminæ marmori de tabulis abiegnis superpositæ latitudo est charitatis de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quæ sicut aurum aliis metallis, ita cæteris virtutibus in templo Dei præfulget.'

CH2 3:7 Multiple spaces in '3.7··Postes et parietes,··etc. Texit, cum aditum fidei ipso Domino pandente qua veritate reluceat omnibus Ecclesiam intrantibus ostendit. Ostium templi Christus est, per quem venitur ad Patrem, qui ait: Ego sum ostium,··etc. Joan. 10. In Regum ita scriptum est: Oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti latitudis et viginti altitudinis III Reg. 3.. Oraculum dicitur Sanctum sanctorum, quia ibi divina et angelica locutione hominibus secreta revelantur. Unde: Oraculum in abditis id est, interiori domo factum est, quia in superna patria angelorum visio et allocutio et ipsa Dei præsentia revelabitur. Quod dicit viginti cubitos altitudinis, parietem cedrinum significat, qui oraculum ab æde exteriori segregat. Cœlavit cherubim.··Habet hæc domus, sicut in Regum legitur, cælaturas eminentes, cum sancti opera virtutum non in oculto agant, sed exemplum omnibus præferunt.'

CH2 3:8 Multiple spaces in '3.8··Fecit quoque domum,··etc. Oraculum ubi erat arca viginti cubitos habebat in longitudine, latitudine, altitudine, id est per quadrum: quia in superna patria ubi regem in decore suo vident sancti, sola charitas divinæ et supernæ gratiæ per omnia fulget. Unde in sequentibus: Laminis aureis texit eam III Reg. 6., id est, mœnia supernæ civitatis gratia charitatis implevit. Talentis sexcentis,··etc. In talentis ponderis perfectio quæ charitatis perfectionem exprimit, sicut perfectio senarii per quem centenarius multiplicatur, ut fiant sexcenti.'

CH2 3:9 Multiple spaces in '3.9··Sed et clavos.··RAB. Quinquagenario numero peccatorum remissio, etc., usque ad qui ad perfectiora perveniens de clavis perfectionis, ait: Mihi autem adhærere Deo, bonum est Psal. 72.. Cœnacula quoque.··Sicut Sancta sanctorum, ubi erat arca, internam sanctorum vitam in conspectu Redemptoris significat, unde: Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum Psal. 30.. Ita cœnacula in alto eamdem vitam, id est in cœlis esse et non in hoc mundo, unde: Quæ sursum sunt quærite Col. 3., ubi Christus est in dextera Dei sedens.'

CH2 3:10 Multiple spaces in '3.10··Fecit etiam.··RAB. Hoc in Regum plenius legitur, etc., usque ad denario perpetui regni remunerandam.'

CH2 3:11 Multiple spaces in '3.11··Ita ut ala.··Quinque cubitorum erat ala cherub una, etc., quia angeli legem Dei descriptam in quinque libris indefessa devotione custodiunt, diligendo scilicet Deum ex omnibus viribus suis, et proximos tanquam seipsos. Plenitudo autem legis est charitas Rom. 13.. Proximi quoque adinvicem sunt spiritus angelici et homines electi. Unde utraque ala cherub ejusdem mensuræ est: quia eadem devotione qua sese alterutrum in Deo diligunt, nostram quoque ad se ascendentium societatem desiderant. Similiter ergo alæ decem cubitos complent, cum in gemina charitatis exhibitione angeli, conditoris sui præsentia lætantur.'

CH2 3:12 Multiple spaces in '3.12··Tangebant parietem.··Duos æque parietes alis suis tangunt, quia Judæos et gentiles secum habent cœlestis aulæ possessores: non quod ibi sit localis distinctio inter utrumque populum, sed quia major est festivitas internæ beatitudinis de consortio adunatæ in Deo fraternitatis. Extendunt ergo ad utrumque parietem alas: quia lætantes in cœlesti patria justos utriusque populi ad laudem excitant Creatoris. Alas tectas auro ad oraculi parietes extendunt, sicut habent facies versas ad exteriorem domum: quia angeli sicut suam innocentiam conservant, sic de sanctorum beatitudine gaudent, ut eis quos adhuc in terris conspiciunt, opem ferant donec illos ad cœlestem patriam introducant. Omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui hæreditatem capiunt salutis Hebr. 1.. Alis exterioribus iste unum parietem, ille alterum contingit: quia Vetus Testamentum antiquo populo scripto novum nobis qui post incarnationem Domini ad fidem venimus, et secundo parieti, id est, septentrionali recte comparamur, qui post frigora et tenebras idololatriæ lucem veritatis cognovimus. Ala ejus.··Extendunt alas ad invicem super arcam, cum ad laudem Salvatoris referunt omne bonum quod acceperant. Extendunt alteras alas ad parietes oraculi, cum sanctos secum videre lætantur, eosque velut alarum summitatibus tangunt, quos imitatores suæ puritatis in hac vita fuisse exsultant. Et facies eorum versæ.··Quia nostri gratia qui adhuc foris stamus, sed spe salvi facti sumus, divini libri sunt conditi, quorum scriptores jam cum Domino regnantes, nostræ salutis curam gerunt, et pro nobis interpellant apud Deum.'

CH2 3:14 Multiple spaces in '3.14··Fecit quoque.··RAB. Hoc in Regum præmittitur, etc., usque ad et veritas Evangelii et ingressus regni ipsa veritate aperitur. Et intexuit.··Intexuntur cherubim his quatuor coloribus, cum in omnibus quæ pie agimus a venenatis dæmonum telis per angelica præsidia protegimur, et multitudine scientiæ indesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina, ne a virtutum calle aberremus.'

CH2 3:15 Multiple spaces in '3.15··Ante fores etiam templi duas columnas.··Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum templi suo decore ex utraque parte ornabant. Ostium templi Dominus est, qui ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me,··etc. Joan. 14.. Ostium columnæ ab utroque latere circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni cœlestis ostendunt, ut quicunque a luce legalis scientiæ vel gentilitatis errore ad fidem Evangelii venerit, habeat eos paratos qui sibi iter salutis verbo monstrent et exemplo. In Regum de his columnis legitur: Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus, et finxit duas columnas æreas,··etc. III Reg. 7. Triginta et quinque.··Hic numerus perfectionem significat magistrorum. Septenarius enim numerus per quinarium, vel quinarius per septenarium multiplicatus, triginta quinque reddunt. Quinarius vero legem, septenarius propter Spiritum septiformem in flore radicis Jesse manentem, Evangelium exprimit; unde alibi Dominus quinque panibus quinque millia hominum, et alibi septem panibus quatuor millia hominum pavisse narratur. Columnæ igitur triginta quinque cubitorum significant doctores Evangelii duorum Testamentorum habere perfectam scientiam, unde: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei Marc. 4.. Et alibi: Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas Luc. 24.. Quasi catenulas.··RAB. Multiplex catenarum contextio et retis, secundum Regum expansio sic multifarias electorum personas insinuat, quæ cum verbis prædicatorum fideliter auscultando et obediende adhærent, quasi capitibus columnarum superposita retia et catenulæ miraculum suæ connexionis spectantibus præbent.'

CH2 3:16 Multiple spaces in '3.16··Capitibus columnarum.··Capita columnarum, id est suprema pars, præcordia sunt doctorum, quorum Deo devotis cogitationibus sicut capite membra, ita ipsorum omnia opera dirigantur et verba. Malogranata.··Uno foris cortice multa interius grana circumdant, unde Ecclesiam significant, quia unius fidei munimine innumera electorum agmina circumdat, vel cujusque justi vitam et mores, qui multa cogitationum virtutumque insignia, ne forte defluant, firma fidei et humilitatis vallant custodia. Apte vero capita columnarum malis granatis erant in gyro circumdata, quia sancti doctores priorum vitam fidelium ad memoriam revocant; eorumque exemplis et sermones suos omni parte confirmant, ne si aliter quam illorum habet regula, vixerint vel docuerint, errent.'

CH2 3:17 Multiple spaces in '3.17··Ipsas quoque.··Ideo duæ factæ sunt columnæ et ita dispositæ, ut nobis in prosperis et in adversis ingressum regni cœlestis ante oculos habendum doceant. Notandum vero quod porticus templi etiam vestibulum vocatur, et quod legimus inter vestibulum et altare, inter porticum et altare intelligi debeat. Secunda columna significat prædicatores qui gentibus ad prædicandum missi sunt. Vel dextra columna eos significat qui venturum in carne prophetaverunt Dominum. Secunda vero illos qui jam venisse et mundum suo sanguine redemisse testantur. Ambæ columnæ simili vocabulo censentur, cum una firmitas et altera in robore dicitur, ut una fidei, et operis fortitudo cunctis inesse doctoribus monstretur, et nostri temporis doctores tacite notentur, qui columnæ domus Dei videri et appellari volunt, cum in se firmæ fidei ad contemnendas sæculi pompas, ad desideranda bona invisibilia, nihil habeant roboris ad corrigendos, vel industriæ ad intelligendos eorum quibus præsunt errores.'

CH2 4:1 Multiple spaces in '4.1··Fecit quoque,··etc. RAB. Altare holo causti significat eos qui corpus suum et animam Deo igne amoris consecrant: quorum perseverantiam in bono opere longitudo altaris exprimit, latitudo amplitudinem in charitate Dei et proximi, spem in exspectatione visitationis altitudo prætendit. Viginti cubitorum.··Vicenarius magnam perfectionem indefessæ longanimitatis et sinceræ dilectionis significat, quæ per utriusque Testamenti observantiam nobis tribuitur. Quater enim quini viginti sunt, quinque autem sunt libri legis, et quatuor Evangelia. Cum vero ad intelligentiam et custodiam legis illustrante gratia pervenimus, vicenarium numerum perficimus; fitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum docente utroque Testamento perseverantiam hujusmodi operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis etiam in eos qui persequuntur Et decem cubitis.··In denario spes cœlestium præmiorum significatur. Unde qui in vinea patris familias laborant, denario remunerantur. Unde altare, quod electos significat, pro signanda eorum vita perpetua decem cubitis exaltatur.'

CH2 4:2 Multiple spaces in '4.2··Mare etiam.··RAB. Lavacrum salutare, etc., usque ad et communem a Domino coronam justitiæ sperare debet. Quinque cubitos habebat.··Quia quidquid visu, auditu, olfactu, gustu, tactuve delinquimus, totum in baptismo relaxatur. Sed non sufficit præteritorum remissio peccatorum, nisi quisque deinceps bonis operibus institerit. Alioquin diabolus qui exierat multiplicius redit, et fiunt hominis novissima pejora prioribus. Unde audit: Funiculus triginta cubitorum.··Hoc est, disciplina cœlestium præceptorum, qua a nostris voluntatibus religamur, unde: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccle. 4.; quia observantia mandatorum Dei in cordibus sanctorum, fide, spe et dilectione supernæ retributionis firmata, nulla potest adversitate dissolvi.'

CH2 4:3 Multiple spaces in '4.3··Et decem cubitis.··RAB. Sculptura subter labium, etc., usque ad quanta infelicitate propter scelera perierunt reprobi.'

CH2 4:4 Multiple spaces in '4.4··Posteriora.··Quia qua mercede prædicatores in perpetuum donentur, Dei examine dispositum est, sed nobis adhuc occultum est, quibus hoc occultum esse non potest, quod omnis qui baptismum ad salutem accipit, fidem, spem, et charitatem debet habere; nec sine his tribus virtutibus operari, vel ad salutem intrare valet, unde in Regum dicitur: Grossitudo autem luteris trium unciarum III Reg. 7.. Grossitudo luteris, firmitas est virtutis. Trium unciarum,··quia robore fidei, spei et dilectionis, perceptio baptismi munitur.'

CH2 4:5 Multiple spaces in '4.5··Porro vastitas.··Grossitudo quam Josephus quatuor digitorum esse dixit, demonstrans quæ fuit magnitudo palmi. Idem autem hæc significant. Quisquis enim fide, spe, et charitate secundum quatuor Evangeliorum doctrinam opera facit justitiæ, percipit et mercedem æternæ vitæ. Tria millia metretas.··Millenarius perfectionem significat, quia denarius quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, qui est quasi quadrata figura, sed plana: sed ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per de cem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et insuperabilis, et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim quadratum vertis, stabit. Sic electorum animus nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. Capit mare tria millia metretas; cum baptismi sacramentum in fide Trinitatis datum, in se ablutis confert omnium remissionem peccatorum'

CH2 4:6 Multiple spaces in '4.6··Fecit quoque conchas.··In Regum ita: Fecit quoque decem luteres æneos. Quadraginta batos capiebat luter unus. Eratque quatuor cubitorum. Singulos quoque luteres per singulas decem bases posuit,··etc. Apostoli et apostolici viri, qui per boves mare portantes signantur, per bases quoque portandis luteribus præparatas exprimuntur, sicut ipsi luteres baptismum signant, quem figurabat mare. Omnia enim eis quæ in holocaustis oblaturi erant, sacerdotes lavabant. Holocaustum autem Domini, omnis fidelium multitudo potest intelligi: quæ ab ipso baptizatur in aqua et igni. Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavantur, eos signant qui per baptismum consortes summi sacerdotis efficiuntur: ita holocausta eosdem exprimunt, cum post ablutionem baptismi gratia implentur spirituali. Lavatur enim in lutere hostia, cum fidelis perfunditur aqua baptismi. Offertur in holocaustum, cum per impositionem manus episcopi, accipit donum Spiritus sancti.'

CH2 4:8 Multiple spaces in '4.8··Et posuit quinque.··In utrique parte templi positæ sunt bases luterum, ut utraque populo sacri fontis gratia designaretur esse pandenda. Et quinque sunt in utraque parte, ut, sicut in expositione maris quod quinque cubitis altum esse jam diximus, demonstraretur typice, universa quæ per quinque sensus corporis deliquerat, per lavacrum baptismi esse remittenda. Sicut ergo in uno mari duodecim bobus superposito unitas exprimitur baptismatis, quæ per apostolos toto erat orbe prædicanda: ita etiam per duos ordines luterum mystice ostenditur, quia gentilitas cum Judæa in unum fidei consortium per baptismatis undam erat procreanda. Candelabra aurea.··Divina eloquia, quæ lucem sapientiæ proferunt, unde: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen,··etc. Psal. 118.. Hinc Salomon ait: Quia mandatum lucerna est, et lex lux Prov. 6.. Bis quina sunt candelabra, quia quinque sunt legislatoris volumina, in quibus et tota Veteris Testamenti series complectitur quinque sæculi ætates. Quinque a dextris et quinque a sinistris ponuntur: cum post incarnationem Domini, eadem Scriptura utrique populo committitur; vel evangelicis plena figuris ostenditur, quæ quondam juxta litteram solum intelligenda esse putabatur. Necnon et mensas.··RAB. Has mensas, etc., usque ad quorum opera nobis velut ubera salutaria ad exempla vitæ proposita.'

CH2 4:9 Multiple spaces in '4.9··Fecit etiam atrium.··RAB. Atrium sacerdotum in ecclesia, etc., usque ad in libro Regum secundum Bedam plenius expressimus. Et basilicam grandem.··Quæ erat extra atrium sacerdotum, in quam omnis populus ad orandum vel ad verbum audiendum confluebat. Hæc in Ecclesia vitam moresque carnalium significat, quibus dicitur: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus,··etc. Et basilicam.··Bene per basilicam grandem carnales significantur, quia multo major est in Ecclesia numerus talium quam perfectorum. Sed quantum præstant numero, tantum succumbunt merito. Unde hæc basilica grandis etsi plurimos capit, non ad officium altaris, non in ipsum quoque atrium sacerdotum saltem intromittit, quia carnales et infirmi et si ob meritum castæ fidei et pietatis ad electorum sortem pertinent, longe tamen ab his sunt qui dicunt: Non audeo loqui aliquid eorum quæ per me non efficit Christus, in obedientia gentium verbo et factis. Et ostia in basilica.··Hæc signant introitum fidei sermone prædicationis præparari, ut venientes discant quomodo per fidem Christi vel salutaria sacramenta debeant intrare Ecclesiam Dei, et postquam intraverint, quam religiose debeant conversari.'

CH2 4:11 Multiple spaces in '4.11··Fecit autem Hiram.··Lebetes cineres sacros suscipiunt, cum fideles exempla et sacramenta Dominicæ passionis ad custodiam sui pia mente retractant, vel exitum justorum diligenter aspiciunt, qui magnis elaboratis agonibus, de percepto bravio sine fine lætentur, ut consideratis majorum virtutibus et ipsi magni efficiantur; unde: Quorum intuentes exitum conversationis intueamini et fidem. Et creagras.··Creagræ prædicatores signant qui animas fidelium verbo Dei reficiunt spiritualibus spiritualia comparantes, carnalibus vero lac simplicis doctrinæ ministrantes: qui autem sacramenta Christi summatim cognoscere et ad imitationem suscipere volunt, quasi carnalibus hostiæ salutaris satiantur; et quia doctorum est cuique congrua dividere, recte fiunt sacerdotibus fuscinulæ, quibus carnes hostiarum prout oportet componant, et alia hominibus mundis quædam afferant, alia altaris ignibus consumenda relinquant; quædam enim nostræ humilitati ad refectionem revelantur, quædam solummodo patent scientiæ sancti Spiritus; quædam in Paralipomenis quæ in Regum exposita præterimus, quædam exposita non invenimus et nostræ parvitatis consuetudinem excedere nolumus. Nusquam enim per nos aliquid exposuimus. Et phialas.··Phialæ latiorem et apertiorem sanctæ doctrinæ significant sermonem, qui haustum sapientiæ pie sitientibus impendit, et pie laborantibus refocillationem congruam per prædicatorum ministeria tribuit, ut ad fontem vitæ æternæ pervenire possint, ex quo bibentes non sitient in æternum.'

CH2 4:17 Multiple spaces in '4.17··In argillosa.··Argillosa terra de qua factæ sunt formæ ad fundenda vasa, sacram Scripturam de qua bene vivendi regulam accipimus significat. Quasi enim argilla igne durata, formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debent exhibet; cum nobis Scriptura regulam quam sequamur justitiæ, et sanctorum ostendit exempla, qui igne tribulationis invincibiles in omnibus perstiterunt, ut nos in domo Domini vasa pretiosa esse cupiamus. Æs autem liquefactum igne argillæ formas ingreditur, ut possit vas aptum ministeriis cœlestibus effici; cum ipsi salubriter humilitati, et flamma divinæ charitatis vel humanæ adversitatis emolliti viam Patrum bene operando intramus, ut ad præmia illorum bene currendo perveniamus. Nec enim semper nos regulis bene operandi necesse est arctari, sed completa operatione bona, palma beatæ retributionis est speranda. Quia non semper vasa in formis argillæ tenebantur inclusa: ubi ad perfectionem venerant, fractis formarum claustris producebantur in lucem, et in templo Domino pro suis quæque locis disponebantur. Non quod opera sanctorum interitura sint, sed ubi coronam justitiæ acceperint, cessabunt officia laboriosæ operationis. In regione Jordanis.··In quo Christus baptizatus est, cujus tinctus undis aquarum nobis vertit elementum in ablutionem peccatorum. Et quia omne fidelium baptisma quo Domino consecramur in exemplum illius baptismi celebratur, recte in regione Jordanis facta sunt vasa domus Domini. Non enim aliter vasa electionis fieri possumus, nisi ad baptisma ejus respicientes vitali flumine ablui satagamus. Notandum autem, quod non tantum in regione Jordanis, sed in campestri regione illius facta vasa dicit, significans multiplicationem fidelium, quæ non solum in Judæa, sed in gentium latitudine futura erat; unde: Gaudebunt campi et omnia quæ in eis sunt Psal. 95.. Et alibi: Audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvæ Ibid. 131.. Fudit ergo rex vasa domus Domini in campestri regione Jordanis, quia Dominus baptismo salutis de quo vasa misericordiæ faceret, totam mundi latitudinem implevit.'

CH2 4:18 Multiple spaces in '4.18··Fecitque Salomon.··Dictavit quod Hiram ipso opere complevit. Allegorice vero Redemptor noster in sanctis prædicatoribus et omnibus fidelibus ornatum Ecclesiæ parat, et virtutum efficit opera, qui ait: Nihil sine me potestis facere Joan. 15.; et alibi: Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum,··etc. Jac. 1.'

CH2 4:19 Multiple spaces in '4.19··Altare aureum.··Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce fulgentium, quorum sublimitatem significat etiam locus altaris. Stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi legimus, in quo non hostiarum sanguis neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur, quorum superiora ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implebat. In quo sancti figurantur, qui dum neglectis temporalium cupiditatibus tota intentione cœlestia quærunt, quasi intus juxta oraculum positi sunt: nec longe remoti a velo quo templum et sancta sanctorum dirimuntur; quia corpore tantum terram incolunt, sed tota mente in cœlo sunt. Ascendit autem ab hoc altari fumus incensorum infra sancta sanctorum ubi arca est recondita; ut orationes sanctorum flamma charitatis excitatæ ad cœlum perveniant, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Non enim in hoc altari sanguis hostiarum sed thymiama tantum incenditur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis quæ mactent Domino in ara cordis, sed lacrymarum et orationum vota pro desiderio regni cœlestis offerunt.'

CH2 4:21 Multiple spaces in '4.21··Et forcipes,··etc. Forcipes in usu altaris facti sunt ænei. Sed et hi quibus emundabantur lucernæ, interpretationem spiritualis sensus per doctorum officia significant. Ipsa enim verba sacri eloquii ab historia in allegoriam, ab umbra in veritatem transferentes, quasi lucem scientiæ in Ecclesiam super candelabrum mysticum positi multiplicant.'

CH2 4:22 Multiple spaces in '4.22··Et ostia cœlavit.··Hi sunt doctores et sacerdotes, qui instruendo, baptizando, communicando corporis et sanguinis Domini mysteria, prima nobis Ecclesiæ limina pandunt. Sicque completum est omne.··Cum verus pacificus in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Quindiu autem status hujus sæculi geritur, facit quidem Salomon domus Domini opus, sed non perficit: quia corda electorum Dominus, ut bona operentur inspirat et adjuvat, nulli tamen absque peccato esse donat, quod in futuro fidelibus reservat. Perficit vero omne opus templi sui et dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos, æternum perducit ad regnum: unde septem annis ædificatur, octavo perfectum dedicatur. Septem enim diebus omne tempus volvitur, octavus est dies judicii et resurrectionis, cui convenit quod sequitur.'

CH2 5:1 Multiple spaces in '5.1··Intulit igitur Salomon omma,··etc. RAB. Hoc fit cum Christus, etc., usque ad sed multæ in ea mansiones ad recipiendos omnes quos timentes se et diligentes benedicit Dominus pusillis cum majoribus.'

CH2 5:9 Multiple spaces in '5.9··Vectium autem.··ID. Notandum quia, etc., usque ad tanto minus interna gaudia vident.'

CH2 5:10 Multiple spaces in '5.10··Nihilque aliud erat.··Ostendit generaliter, quod in area nihil fuit contrarium legi Domini comprehensæ in duabus tabulis; sed ea tantum ibi fuisse condita quæ juxta legis mandata ad cultum unius Dei et commendationem nostræ fidei sunt typice facta, ut umbra futurorum per omnia futuræ veritati testiomonium præberet, et ea in mundo apparente finem acciperet. Erat autem in arca secundum Paulum urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Erat et virgo Aaron, quæ excisa denuo floruerat: quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erat et tabulæ testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Adhærebant et vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc præsenti visione congaudent gloriæ Christi. Unde: Cupio dissolvi et esse cum Christo Phil. 1..'

CH2 5:12 Multiple spaces in '5.12··Vestiti byssinis.··Per stolas byssinas candida munditiæ corporalis castitas designatur: hac induuntur omnes qui Dei officio assistunt, et laudes ei ore, moribus, et actu concrepant. Cymbala enim oris confessionem, psalteria mortalitatem, citharæ carnis mortificationem, et bonæ actionis strenuitatem, viginti quatuor chordis, id est propheticis et apostolicis doctrinis instructæ significant. Sacerdotes.··Vel doctores scilicet per centenarium et vicenarium expressi, quia legislator hoc numero suorum summam annorum complevit, et in die Pentecostes eodem numero credentes Spiritus paracleti gratiam acceperunt.'

CH2 5:13 Multiple spaces in '5.13··Igitur cunctis.··RAB. Cunctis sacerdotibus et Levitis, etc., usque ad veri sacerdotii ministerium perdiderunt.'

CH2 5:14 Multiple spaces in '5.14··Compleverat enim.··Quia mysteria quæ sub velamine latebant per adventum Christi aperiebantur credentibus, et digne accipientibus. Cæteris vero ad fidem accedere nolentibus pristina cæcitas remanebat. Unde: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei,··etc. Matth. 13.'

CH2 6:1 Multiple spaces in '6.1··In caligine.··Unde Job: Nubes latibulum ejus Job. 22.. Et Psalmista: Caligo sub pedibus ejus: et posuit tenebras latibulum Psal. 17.. Latibulum Domini sacra Scriptura: quæ sub parabolis et figuris cœlestia gestat sacramenta. Unde: Confitebor tibi, Domine, pater cœli et terræ, quoniam abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis Matth. 11..'

CH2 7:5 Multiple spaces in '7.5··Dedicavit.··RAB. Sanguine suo mundavit, et spirituali gratia sanctificavit Christus et diversis donis virtutum multiplicavit. Hancque dedicant filii Isræl, quia quisque fidelis secundum donum sibi a Deo collatum verbo et exemplo proximos ad meliora et perfectiora convertit et provehit.'

CH2 7:7 Multiple spaces in '7.7··Sanctificavit.··Quia Christus ea quæ in lege propter infirmitatem ejus perfici non poterant, in Ecclesia perficit. Ipsa est enim atrium domus Domini, per quam ingressus patet in cœlestem Jerusalem: quia ergo holocausta et sacrificia in altari Veteris Testamenti non potuerunt offerri; quia omnia figuraliter fiebant ibi, rex noster et sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia, in quo quotidie offerunt pinguia holocausta et accepta Deo sacrificia. Unde Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter,··etc.'

CH2 7:8 Multiple spaces in '7.8··Fecit ergo.··RAB. Non puto hoc aliud intelligendum, etc., usque ad in futura animarum requie, ipsius veritatis perceptione in re.'

CH2 7:10 Multiple spaces in '7.10··Igitur in die,··etc. Hoc est post octavam scenophegiæ solemnitatis diem: sicut in Regum continetur. Significat autem post illius vitæ finem, et post subbatismum animarum sanctarum, quo ante judicium quiescunt; in octava ætate, id est, resurrectionis die sanctos recepturos corpora immortalia, et in cœlestibus mansionibus secundum meritorum qualitates locandos, ubi semper lætentur, laudantes Deum in omnibus bonis quæ in Christo Pater contulit populo Christiano.'

CH2 8:1 Multiple spaces in '8.1··Expletis autem viginti,··etc., dederat Hiram,··etc. RAB. in Paral.··ex Hieron. Reddiderat scilicet, quia cum Salomon dedisset non placuerunt. illi. Ideo Salomon propriis utilitatibus eas deputavit.'

CH2 8:5 Multiple spaces in '8.5··Bethoron.··RAB. Civitas est, ad quam usque Jesus persecutus est inimicos reges in tribu Ephraim, etc., usque ad et alius Bethoron inferior datis Levitis in possessionem.'

CH2 8:6 Multiple spaces in '8.6··Et omnes.··Ezer, scilicet, Mageddo et Gazer et Mello, quæ omnes Ecclesiæ monstrant decorem: quia verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et lætitiam sibi præparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus et sanctificatus; Mageddo cœna culum ejus; Gazer præcisio vel divisio; Bethoron domus montium; Balaath ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium, sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium: et est domus montium, id est, habitatio sanctorum, et fructu justitiæ sicut palma florens ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion Psal. 83.. Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus cœtus fidelium suorum gratiæ suæ protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint. In Libano.··HIERON. In templo, scilicet, quod cedrorum decore vestitum erat, unde Zacharias: Aperi, Libane, portas tuas Zach. 11.; vel regiis ædificiis quæ facta erant de lignis Libani.'

CH2 8:10 Multiple spaces in '8.10··Ducenti.··Centenarius, qui in computu digitorum, de læva transit in dexteram, vitam significat æternam. Quinquagenarius vero, peccatorum remissionem, et æternam requiem, et gratiam sancti Spiritus significat: quia in psalmo ejusdem numeri pœnitentia, confessio, et remissio peccatorum describitur; et per jubilæum requies futura. Per pentecosten vero in adventu Spiritus sancti septiformis gratia expressa. Qui erudiebant.··Quia ex utroque populo elegit Ecclesiæ rectores, qui spirituali gratia illuminati, et plene edocti, remissionem peccatorum, vitamque æternæ salutis, et beatitudinem perpetuam appetendam, suo docerent exemplo.'

CH2 8:12 Multiple spaces in '8.12··Holocausta.··RAB. Holocaustum totum incensum dicitur, hoc in altari crematur, cum in corde cujusque electi qui seipsum totum, scilicet, carne et corde Deo vovit, opus bonum fervente charitatis igne succenditur.'

CH2 8:14 Multiple spaces in '8.14·· Secundum convenientiam cujusque temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret'

CH2 8:17 Multiple spaces in '8.17··In Asiongaber.··Insula dicitur esse haud procul ab Ahila in Rubro mari, ubi classis Josaphat periit. RAB. Classis quam fecit Salomon etc., usque ad per gratiam Spiritus sancti inveniunt, et eum sapientiæ et consilio divina ascribentes tribuunt'

CH2 8:18 Multiple spaces in '8.18··In Ophir.··Nomen provinciæ Ophir, ab uno posteriorum Heber vocata, ex cujus stirpe venientes, a fluvio Cophene usque ad regionem Indiæ quæ vocatur Geria habitasse Josephus refert.'

CH2 9:1 Multiple spaces in '9.1··Regina quoque.··RAB. in Paral., tom. 3. Regina austri quæ ab extremis finibus excitata venit audire sapientiam Salomonis Ecclesiam de gentibus ad Christum venturam figurabat: quæ circumamicta varietate in vestitu deaurato, obliviscens populum et domum patris sui, barbara gente, non animo fuit, quia optabat sanctorum fieri concivis, unde: Surget regina austri in judicium cum generatione ista Matth. 12..'

CH2 9:3 Multiple spaces in '9.3··Quod postquam,··etc. Conveniunt hæc Ecclesiæ qua auditis miraculis Christi provocata est ad quærendum eum. Sed postquam ad ipsum venit per baptismum et fidem consideratis Scripturæ testimoniis agnovit divinitatis præsentiam, et parum ei visum est quod ante de eo audierat in comparatione perceptæ gratiæ. Unde et admirando in laudem ejus prorumpit dicens: Beati viri tui,··etc.'

CH2 9:12 Multiple spaces in '9.12··De lignis.··Christus ligna pretiosa, id est, sanctos doctores, quorum viror fidei nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed fructum bonorum operum temporibus suis reddunt: ponit in munimentum domus Domini et domus regiæ, id est, in confirmationem Ecclesiæ, et eorum undique doctrinis et exemplis vallata ruinam non sentiat. Hi quasi citharæ et lyræ ad laudandum Dominum fabricati dicuntur, quia omnia quæcunque fecerint, prosperabuntur, et laudem Domini in prosperis et adversis corde et ore et opere pronuntiant, et omnia in gloriam Dei faciunt, tota die et nocte non tacent laudare nomen Domini.'

CH2 9:13 Multiple spaces in '9.13··Sexcenta.··Senarius per senarium multiplicatus, sexaginta facit. Centenarius quoque sexies ductus centum et sex reddit. Denarius mandatorum significat perfectionem, centenarius æternæ beatitudinis remunerationem. Desiderat enim rex nostram perfectionem, ut habeat quibus reddat perfectam mercedem, unde: Estote perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Si vis ad vitam ingredi serva mandata Matth. 5, 19.. Et post pauca. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes,··etc., et omnis qui reliquerit domum,··etc., centuplum accipiet et vitam æteram possidebit. Omnesque reges Arabiæ.··Offerunt Salomoni diversæ gentes et negotiatores et omnes reges Arabiæ et satrapæ terrarum aurum et argentum: quia quæque gens et qualibet persona certatim pro viribus nostro pacifico offert rectæ fidei munus, puritatem sensus, sacræ confessionis plenitudinem, eloquentiæ nitorem, unde: Reges Tharsis et insulæ munus offerent,··etc. Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei Psal. 71..'

CH2 9:15 Multiple spaces in '9.15··Fecit igitur.··Quia patres utriusque Testamenti doctrina et operatione perfecti, quidquid sermone docuerunt, opere probaverunt. Hastas aureas.··Hæc est armatura Dei, qua resistimus contra insidias diaboli: hanc habent prædicatores sancti, qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium ejus, ne subintret hostis antiquus, unde: Lectulum Salomonis ambiunt sexaginta for es Prov. 3..'

CH2 9:16 Multiple spaces in '9.16··Trecenta quoque.··Perfectam fidem significat in sanctæ Trinitatis confessione. Bene custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant: quia prædicatores, qui sunt Ecclesiæ custodes, claritate sapientiæ splendentes, verborum jaculis inimicos confodiunt, et scuto fidei ignea tela nequissima exstinguunt. Sex quoque brachiola.··In senario bonorum operum perfectio. Sex enim diebus fecit mundum Deus, et senarius est primus perfectus numerus. Bonis vero et perfectis operibus ad cœlum ascenditur. Scabellum aureum.··Sanctos virtutum splendore fulgidos, in quibus habitat Deus. Possunt quoque per scabellum notari qui infirmi sunt in corpore Christi, sicut pœnitentes, vel qui novissimi convertentur, juxta finem scilicet mundi, qui tamen sunt aurei igne tribulationum illius temporis excocti et probati. Stantes juxta brachiola: sed et alios duodecim leunculos,··etc. Quia sancti Patres quidquid in Evangelio boni fecerunt, non sibi sed Deo deputaverunt, unde: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam Psal. 113.. Brachiola,··etc. in Regum ita: Et duæ manus hinc et inde tenentes sedile III Reg. 10.. Hæc sunt solatia divinæ gratiæ, quæ Ecclesiam provehunt ad regnum cœleste. Vel hoc per binarium designatur, quia in utroque Testamento hoc maxime commendatur, quod non nisi per divinum adjutorium aliquid boni potest perfici. Unde: Sine me nihil potestis facere Joan. 5..'

CH2 9:19 Multiple spaces in '9.19··Sex gradus.··Quia doctrina et exemplo certant, ne labor insipientium in operando vacillet, sed rectitudinem in progressu virtutum fortiter conservet. Non fuit tale solium,··etc. Quia de Ecclesia scriptum est: Fortitudo et decor indumentum ejus,··etc. III Reg. 10. Et: Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas Prov. 31..'

CH2 9:20 Multiple spaces in '9.20··Omnia quoque.··Animæ sanctorum, quæ voluntati Dei deserviunt, splendore sapientiæ et charitatis nitentes, continent potum aquæ vivæ, quæ fit in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Argentum.··Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute, ut in prædicatione Evangelii; non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.'

CH2 9:21 Multiple spaces in '9.21··Siquidem naves regis ibant in Tharsis,··etc. RAB. Christus apostolos doctores Evangelii, quos de Judæis elegit, cum prædicatoribus de gentibus electis trina confessione, sed una fide in mundum mittit, ut in credentibus afferant sibi aurum sapietiæ, argentum eloquentiæ, et ebur castitatis. Simia autem est animal ingeniosum, et hominis imitatorium, et philosophos significare potest, qui veræ sapientiæ sensus aliquando mutant, et in disciplinis moralis vitæ edisserunt actus. Pavo, qui laudatas ostendit pennas, eos significat qui propter laudes hominum variarum virtutum species ostentant; sed prædicatorum doctrina instructi discunt benefacere intuitu solius Dei, et aptantur æterni regis deliciis.'

CH2 9:25 Multiple spaces in '9.25··Quadraginta.··Quadragenarius priscæ legis tempora significat. Moses enim legem accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus per eum instructus quadraginta annis eremum circumivit. Senarius vero præsens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. Bene ergo per quadragenarium numerantur equi Salomonis in stabulis collocati, quia per duritiam legis veteris, cœrcita est insolentia prioris populi. Duodenarius vero præsens tempus significat, in quo apostolica auctoritas populum gentium nutrit Novi Testamenti doctrina. In Jerusalem.··Visione pacis. Distantia locorum discretionem ostendit affectuum. Qui enim sunt in urbibus quadrigarum, illos significant qui diversis ecclesiæ disciplinis per spirituales magistros erudiuntur. Alii vero jam eruditi, usui regis cœlestis aptati præsentiam ejus habere merentur. Unde: Currus Dei decem millibus,··etc. Psal. 76. Et alibi: Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas Rabac. 3.. Philisthinorum.··Dupliciter cadentium. Philitshiim enim interpretatur ruina duplex. Hoc fit cum per absolutionem peccatorum ab inchoatione sui in Jordane baptismatis usque ab conversionem omnium gentium ad fidem Christi redundat gratia potestatis, ut ubi defluxus fuit carnalium desideriorum, ibi stabiliatur germen virtutum; et ubi idololatria et conversatio flagitiosa populorum fuit duplex ruina, ibi per confessionem rectæ fidei et cultum pietatis ad cœleste regnum surgat vita fidelium. Pertingit enim potestas ejus usque ad terminos Ægypti, id est tenebrosas mentes infidelium, quas complet lumine fidei; unde: Coram illo procident Æthiopes,··etc.'

CH2 9:27 Multiple spaces in '9.27··Tantamque.··Præbet verus Salomon in Ecclesia copiam argenti quasi tapidum, cum corda gentilium insensibilia, ad veri Dei intellectum quos lapides pro Deo coluerunt, ad meditationem legis, et prædicationem Evangelii convertit. De quibus dicitur: Similes illis fiunt qui faciunt ea,··etc. Psal. 113.. Et alibi: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ Matth. 3.. Præbet etiam multitudinem cedrorum quasi sycomororum, quia sterilitatem gentium quæ in altum se erigere non volebant, provexit ad fecunditatem bonorum operum et virtutum. Et cedrorum.··Cedrus est imputribilis natura, odore jucunda, aspectu nitida, quæ accensa nitore serpentes fugat et perimit. Reliqua vero.··Quæ fecit postquam legem Dei transgressus est, cum alienigenæ uxores usque ad idololatriam eum pertraxerunt: multi quidem ut Salomon bene incipiunt et male desinunt, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet.'

CH2 10:8 Multiple spaces in '10.8··Reliquit consilium senum,··etc. HIERON. Hoc aiunt Hebræi esse Banaiam filium Joiadæ et Jahihel filium Achamoni, qui et Chilla vocatur: quorum consilio relicto, tractare cœpit Roboam cum juvenibus, id est, Aduram, qui in sequentibus lapidatus dicitur, et similibus. Juvenem autem non ætate, sed animo sæpe dicimus. Non enim erat Roboam juvenis ætate, sed sensu: qui quadragesimo primo ætatis suæ anno cœpit regnare.'

CH2 10:13 Multiple spaces in '10.13··Responditque rex,··etc. Hic significat malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti, curam subditorum negligunt, et gaudent in multitudine sibi obsequentium. Interpretatur vero Roboam latitudo populi. Hi sunt qui latam ingrediantur viam quæ ducit ad mortem, non angustam, quæ ducit ad vitam; et relicto patrum consilio quorum dicta et facta ad altitudinem perfectionis tendunt, consilio juvenum obtemperare eligunt, qui laudibus et adulationibus eos gravant, qui cæci sunt et duces cæcorum, etc., unde: Væ tibi, terra cujus rex puer est,··etc. Eccl. 10.'

CH2 11:21 Multiple spaces in '11.21··Amavit,··etc. Habuit autem lege sibi conjunctas uxores decem et octo, concubinas vero triginta. Et filii quidem ei nati sunt decem et octo, filiæ vero sexaginta.'

CH2 12:2 Multiple spaces in '12.2··Anno autem quinto regni Roboam ascendit.··RAB. Mali rectores per negligentiam suam principem tenebrarum provocant in Ecclesiam, qui thesauros domus Domini et thesauros regis aufert, cum scientiam Scripturarum et opera virtutum subtrahit incautis et desidiosis.'

CH2 12:9 Multiple spaces in '12.9··Sesac rex.··Byssus cilicii vel gaudium cilicii. Byssus quidem subtilitatem significat: cilicium, quod fit de pilis caprarum, peccata. In bysso ergo cilicii, versutia diabolicæ fraudis in persuasione peccati. Sesac Jerosolymitanas opes aufert, cum diabolus qui callide decipit et gaudet in multitudine peccatorum, ecclesiasticos viros scientia spirituali et opere virtutis spoliat: et eos qui videbantur in Ecclesia decori, spoliatos secum in barathrum perditionis mergit. Clypeos.··Salomon scuta aurea fecit, et custodibus domus suæ tradidit, cum Christus spiritualem scientiam per duo Testamenta doctoribus Ecclesiæ ad plebem tuendam commendavit. Hanc antiquus hostis per incuriam retrorsum abstrahit. Cum enim intendunt terrenis rebus, minusque curant de cœlestibus, officio pristino et scientia nudatos quasi in domo propria opibus spoliatos relinquit. Tales vero cum se sensu spirituali privatos aspiciunt, per eloquentiam verborum copiam quærunt, quorum sonoritatem velut scutorum æreorum firmitatem contra hostes pro subjectis opponunt. Sed quanto æs auro vilius, tanto inferior est eloquentia veræ sapientiæ fructu. Unde: Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas Prov. 14..'

CH2 12:15 Multiple spaces in '12.15··Semeiæ.··Qui superius Roboam et filios Juda de peccatis arguebat. Addo.··Qui et Abdo, hic est qui ad arguendum Jeroboam pro altari quod fecerat, a Domino missus est in Samariam, qui in via interfectus est, quia contra præceptum Domini a pseudopropheta seductus ibidem manducavit.'

CH2 13:4 Multiple spaces in '13.4··Semeron.··RAB. ex Hieron. Civitas est quam cepit Jesus rege illius interfecto, quam dicunt vocari nunc Sebasten oppidum Palestinæ, ubi Joannis Baptistæ conditæ sunt reliquiæ. Legimus autem in Regum, quod Amri rex Isræl emerit montem Semeron a quodam Semer, et ædificaverit in vertice illius civitatem, quam ex nomine domini, scilicet Semer, Semeron appellavit.'

CH2 13:19 Multiple spaces in '13.19··Bethel.··RAB. Civitas in proximo lapide ab Elia ad dexteram euntibus Neopolim, quæ prius Luza, id est Amigdalon vocabatur, et cecidit in sortem Benjamin juxta Bethan et Hai, quam expugnavit Jesus rege illius interfecto. Ephron.··Civitas est in tribu Juda. Unde et villa pergrandis Ephrea contra septentrionem in vicesisimo ab Elia milliario hactenus vocatur.'

CH2 13:20 Multiple spaces in '13.20··In diebus.··Non Jeroboam, in cujus vicesimo anno secundum librum Regum imperavit Asa filius Abia super Judam et Jerusalem, sed Abiam, qui accepta Bethel idola reservavit Isræli in scandalum, ut Hebræi asserunt.'

CH2 14:2 Multiple spaces in '14.2··Egressus est,··etc. Cum Azarias decem regnasset annis, castra contra eum movit cum magno nimis exercitu Zareas rex Æthiopiæ, ducens pedestrium quidem nonaginta millia, equestrium vero decem millia, et currus trecentos. Castris contra eum positis, cum vidisset Asa Æthiopum multitudinem, poscebat a Deo cum clamore magno victoriam, et ut tam multa hominum millia ipse perimeret. Neque enim in alio confidendum esse dicebat, quam in eo qui posset etiam paucos multorum potiores ostendere, et facere infirmos fortissimis prævalere.'

CH2 15:15 Multiple spaces in '15.15··Azarias autem,··etc. Azarias propheta occurrens præcepit ut paululum a via gressum itineris sustinerent, et tunc cœpit ad eos dicere, quod illa victoria fuisset eis a Deo concessa, eo quod justos se sanctosque servassent, et omnia Dei voluntate fecissent. Quos in ejus mandatis permanentes, dixit super hostibus prævalere, et habituros divina virtute felicitatem et prosperitatem; relinquentes autem religionem, in contraria devenire, futurumque tempus in quo nullus inveniretur verax propheta in eo populo, neque sacerdos, ob quam rem et civitates subvertendas, et gentem in omni terra disseminandam, et vitam miserabilem et inopem habituros.'

CH2 16:14 Multiple spaces in '16.14··Aromatibus,··etc'

CH2 17:3 Multiple spaces in '17.3··Ambulavit in viis David,··etc. RAB. Ostendit eum exsecutorem fuisse sicut David divinorum mandatorum antequam peccaret in uxorem Uriæ, cujus peccati satisfactio æternam illi memoriam comparavit.'

CH2 17:5 Multiple spaces in '17.5··Dedit omnis Juda munera Josaphat.··Hic fideles de gentibus significat, qui relicto patrum errore, ad Christum conveniunt baptismo abluti chrismate liniti, a Christo Christianum nomen et re giam dignitatem accipientes. Unde: Vos estis genus electum, regale sacerdotium,··etc. I Petr. 2. In tempore enim Josaphat, Domini dos, vel qui est dos, vel qui est dotatus, et quia Ecclesia gentium, sanguine Christi comparata, Spiritus sancti pignore data, consortium Sponsi cœlestis et societatem regni promeruit. Cui factæ sunt infinitæ divitiæ cum diversæ nationes credunt, et in acquisitione diversarum virtutum.'

CH2 17:10 Multiple spaces in '17.10··Itaque factus est pavor,··etc. Pro virtutibus, quæ geruntur in Ecclesia, aufertur gentilium audacia, et incitantur ut deferant Christo munera fidei et censum boni operis, et piæ confessionis, et pecora simplicitatis.'

CH2 18:2 Multiple spaces in '18.2··Descenditque,··etc. Hi sunt hæresiarchæ qui perditorum turbam per errorum devia ducunt, et in mortis præcipitium mergunt. Josaphat affinitate conjunctus est Achab, et descendit ad eum in Samariam contra hostes in auxilium: et illos significat qui de catholicis ad hæreticorum amicitiam se inclinant: qui licet a rectæ fidei non recedant tramite, tamen errantium societatem atque communionem non devitant. Contra quos dicitur: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita Tit. 3.. Unde Josaphat per Jehu videntem filium Anani, illius scilicet prophetæ qui Asa increpaverat arguitur, qui impio præbuerat auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeretur. GREG., lib. II Moral., cap. 15, tom. 1. Solium Domini angelicæ potestates, etc., usque ad et tanto durius reperetur ad pœnam, quanto securius viveret in culpa.'

CH2 19:10 Multiple spaces in '19.10··Omnem causam quæ venerit ad vos,··etc. AUG., lib. IV de Civ., cap. 3. Remota justitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia et ipsa latrocinia quid sunt, nisi parva regna?'

CH2 20:1 Multiple spaces in '20.1··De Ammonitis.··Idumæos significat, sed scriptor historiæ maluit quod gerebatur associatorum notare vocabulo, quam impietatem impudentium publice divulgare.'

CH2 20:2 Multiple spaces in '20.2··De his locis,··etc. Illa loca significat quæ ultra mare Salinarum sunt, quod alias stagnum Asphaliti vel mare Mortuum nominatur. Engaddi.··Vocatur usque hodie, vicus pergrandis Judæorum juxta mare Mortuum, unde opobalsamum venit: quas Salomon nuncupat vineas Engaddi.'

CH2 20:16 Multiple spaces in '20.16··Ascensuri enim per clivum nomine Sis,··etc. RAB. in Paral.,··ex Hieron. Qui et Jeruel secundum Hebræos. Dicunt enim quod Sis, etc., usque ad incussus est alienigenis pavor undique. Mystice, Moabitæ, Ammonitæ, et Idumæi, paganos, Judæos, et hæreticos significant, qui gratis bellum exicitant fidelibus, et religionem Christianam auferre contendunt. Sed Josaphat, id est Christi populus, non armis corporalibus, sed spiritualibus eos aggreditur, intima cordis devotione supernum quærens auxilium.'

CH2 20:25 Multiple spaces in '20.25··Venit ergo Josaphat,··etc. Sancti doctores cum turba fidelium colligunt de spoliis hostium quidquid de Physica, Ethica, et Logica legendo, et scribendo, et docendo utiliter crediderunt, per sanctæ Trinitatis fidem, in usum totius Ecclesiæ convertunt, ut quod illi injuste et inutiliter possidebant, fideles utiliter possidentes, animarum ad salutem possideant.'

CH2 20:26 Multiple spaces in '20.26··Vallis benedictionis.··Humilitas Ecclesiæ, ubi digne Deo laudes redduntur. Qui autem quatuor Evangeliorum instructus dogmate per baptismi fidem ad unitatem Ecclesiæ pervenit, ibi rite laudans, digne Deo conversans visionem perpetuæ pacis, cum laude et lætitia sempiterna introibit.'

CH2 21:2 Multiple spaces in '21.2··Omnes hi, filii Josaphat,··etc. RAB. Imitatores operum ejus, fratre eorum Joram semper in deteriora labente, unde ipse Joram legitur eos interfecisse cum principibus Isræl.'

CH2 21:14 Multiple spaces in '21.14··Ecce Dominus percutiet te,··etc. Per Philisthæos et Arabes qui ejus terram vastaverunt, et diripuerunt substantiam et filios pariter et uxores Joram, qui interpretatur, Quis est excelsus: qui de religioso patre ad perfidiam declinavit, et fornicari fecit filios Juda: significat eos qui fide imbuti et baptismo regenerati, relinquunt fidei veritatem, hæreticorum sequentes errorem, et alios secum pervertentes. Unde eos Elias, id est, sermo propheticus redarguit: quia omnis divinorum librorum auctoritas tales reprehendit, et merito perversitatis suæ increpat contestationibus gravissimis.'

CH2 21:20 Multiple spaces in '21.20··Et octo annis regnavit,··etc. De Joram octo annis regnasse et quadraginta vixisse; filium autem ejus Ochoziam cum regnare cœpisset fuisse quadraginta duorum annorum, quod si ita est, duobus annis antequam pater ipse nasceretur, filium genuit. Sed Hebræi dicunt quod Joram qui quadraginta annis vixisse describitur et octo annis regnasse, quod vixerit annos quadraginta et regnaverit viginti et octo. Anni enim octo qui ei in regno tribuuntur, ipsi sunt quibus regnavit antequam fratres occideret, cum adhuc innocenter viveret. Reliqui vero viginti anni, quibus postea regnavit, ideo non numerantur, quia in languore et tribulatione vixit: ideoque filio ejus tribuuntur, qui non amplius quam viginti duorum annorum secundum librum Regum esse perhibetur, ne de numerorum summa anni remanentes, in temporum computatione errorem facerent.'

CH2 22:6 Multiple spaces in '22.6··Azarias filius Joram,··etc. RAB., ex Hieron. Qui superius Ochozias,··id est, apprehendens Dominum: Azarias vero adjutorium Domini. Ideoque secundum Hebræos nomen mutatur in melius ei: quia secundum præceptum Domini infirmum visitavit.'

CH2 22:7 Multiple spaces in '22.7··Adversum Jehu,··etc. Jehu significat principatum gentium, quem Christus destinavit in sacrilegam civitatem, quæ prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos persecuta est; ut eam digna ultione puniret, et phanum sacerdotum post adventum Christi destrueret, templumque subverteret: et impiam synagogam sanguinem eorum sitientem de regni culmine quasi Jezabel præcipitaret, et ipsius rectores interficeret.'

CH2 22:10 Multiple spaces in '22.10··Si quidem Athalia,··etc. Athalia quæ semen David conabatur exstinguere, et regiam stirpem delere, significat impietatem Synagogæ, quæ per nequitiam mentis, semini Christi insidiatur inexorabili odio sæviens, quæ aliquando regnare videbatur cum legis cæremonias temporalis observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini, sed Josabeth strenuitate quæ interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiæ in qua sunt veræ deliciæ servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, id est, Christus, in quo est memoria nominis Domini: ne per crudelitatem sævientis interimatur in sanctis, sed nutriatur in domo Joiadæ pontificis, qui interpretatur dilectus Domini, id est Christus, de quo Pater ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui Matth. 17.. Cujus domus est Ecclesia, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, ut in tempore judicii sceptrum regni et potentiam extollat adversum eos qui eum deprimebant.'

CH2 23:13 Multiple spaces in '23.13··Super gradum.··RAB. Columnam, scilicet, et basim, quam præparaverat Salomon, et posuerat in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque latitudinis, et tres in altum.'

CH2 23:16 Multiple spaces in '23.16··Pepigit autem Joiada fœdus.··Joiada interpretatur cognoscens Dominum, vel diligens: quia filios Isræl Dominum cognoscere docuit. Pepigit ergo fœdus inter Dominum populumque et regem, ut Domino scilicet obedirent, et legi ejus. Pepigit etiam inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex populum juste regeret secundum doctrinam sacerdotum et Levitarum, quorum officii fuit insinuare præcepta Domini.'

CH2 24:4 Multiple spaces in '24.4··Post quæ placuit Joas,··etc. RAB. Joas rex sacerdotes arguit, etc., usque ad ne per negligentiam doctorum pereat auditorum multitudo.'

CH2 24:7 Multiple spaces in '24.7··Et filii ejus,··etc. Non quod filios tunc habuerit, quia Ochozia mortuo, eo quod non habuerat filium, omne semen regium interficere molita est, sed filios ejus sacerdotes idolorum nominat, qui templum spoliaverant, et ex ornamentis ejus idola sua exornaverant, sæpe enim filii imitatores dicuntur.'

CH2 24:12 Multiple spaces in '24.12··At illi conducebant,··etc. Hoc faciunt apostoli, quando per subjectos sibi discipulos verbi divini semina per mundum sparserunt, ut operarios voluntati Dei idoneos auditoribus præficerent: quorum alii fabricant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Dei præparant. Alii sarta tecta faciebant, quando illa quæ per hæresim vel schismata rupta fuerant, reædificabant. Alii saxa cædunt, cum duros corde, et incredulos fortiter increpant. Alii metalla ferri et æris, cum robur fidei, et confessionem catholicæ veritatis ab unoquoque expetunt, ut impleatur domus Dei, juxta illud. Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi Ephes. 4..'

CH2 24:14 Multiple spaces in '24.14··Reliquam partem pecuniæ,··etc. Videtur contrarium quod legitur in libro Regum: Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi et fuscinulæ IV Reg. 12.. Sed non hic dicitur, quod de eadem pecunia quæ offerebatur a populo in templo Domini ad instaurationem domus Dei facta fuerunt sacra vasa in ministerium templi et ad holocausta, sed de reliqua parte pecuniæ, id est, de ea quæ aliis donationibus collata fuerat. Potuit enim fieri, ut in diversis temporibus pecuniæ oblatæ diversæ facturæ materiam præberent, sicut alia est doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, alia qua perfecti instruuntur ad plenitudinem.'

CH2 24:18 Multiple spaces in '24.18··Et facta est ira.··RAB., ex Hieron. Tradunt Hebræi principes Juda regem ut Deum adorasse, et illum libenter accepisse: unde nimis Dominum offendit, et subito expertus est iram quam meruit. Ob hanc etiam culpam Herodes legitur in Actibus apostolorum ab angelo percussus.'

CH2 24:25 Multiple spaces in '24.25··Zachariæ filii Joiadæ,··etc. RAB. Dominus in Evangelio Zachariam inter templum et altare occisum memorans, etc., usque ad quæ Siloam dicunt, rubra saxa monstrantes Zachariæ sanguine putant esse polluta.'

CH2 24:26 Multiple spaces in '24.26··Insidiati vero sunt,··etc. Asserunt Hebræi Ammonitas et Moabitas insidiatos esse regi Joas pro injusta nece Zachariæ ad exaggerandam malitiam Isrælitarum, qui ulcisci noluerunt sacerdotem Dei, quem vindicaverunt filii alienigenarum.'

CH2 25:11 Multiple spaces in '25.11··In vallem Salinarum,··etc. RAB. Ubi sal fiebat, vel fæno salsuginis, ut multis in locis deciso et siccato et incenso, vel aquis puteorum salsis fervefactis, et ad salis firmitatem coquendo perductis. Vel aliter, ubi et Joab duodecim millia Idumœorum percussisse legitur. Pro valle autem Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemel apposuit.'

CH2 25:16 Multiple spaces in '25.16··Scio, inquit, quod cogitaverit Dominus,··etc. Qui neminem vult perire, sed eum qui in peccato perseverat, justo judicio damnat. Ideo ergo Amasias periit, quia admonitus per prophetam ut ageret pœnitentiam, non obedivit, sed usque ad finem permansit.'

CH2 25:18 Multiple spaces in '25.18··Carduus qui,··etc. Hanc similitudinem innuit: quia Amasias nobilissimis ortus natalibus de stirpe David veniens, propter idololatriæ fœditatem degens et vilis factus propriam mensuram non considerat, sed ultra modum superbiæ fastu se elevat.'

CH2 25:21 Multiple spaces in '25.21··Bethsames.··RAB. In Regum dicitur Bethsames oppidum Judæ: quia pertinet ad regnum Judæ, id est, ad duas tribus quibus imperabat domus David; sed secundum situm locorum pertinet ad tribum Benjamin.'

CH2 25:24 Multiple spaces in '25.24··Et apud Obededom,··etc. Quia non solum vasa abstulit quæ in domo Dei reperit, sed etiam illa quæ observabant janitores et custodes templi. In Regum autem legitur, quod David elegit de filiis Obededom septuaginta duo ad ministrandum in domo Dei, et custodiam templi.'

CH2 25:27 Multiple spaces in '25.27··Qui postquam recessit.··Ex quo prophetæ consilium non audivit, neque ad Dominum converti voluit, conjuratio præparata est et dilata, donec ad consummationem perveniret.'

CH2 26:3 Multiple spaces in '26.3··Ozias cum regnare cœpisset.··Qui et Azarias. Ozias interpretatur virtus Domini. Azarias auxilium Domini, quia quandiu recte egit, divina ope adjutus plurima bella feliciter commisit, et de hostibus triumphavit. Sed priusquam per superbiam illicita tentavit, lepra percussus nominis et honoris offuscavit dignitatem, exclusus a populo usque ad diem mortis.'

CH2 26:9 Multiple spaces in '26.9··Super portam vallis.··RAB. Hæc est porta Ephraim, etc., usque ad de hac autem porta et aliis portis Jerusalem in Esdra sequentes Bedam abunde diximus.'

CH2 26:16 Multiple spaces in '26.16··Sed cum roboratus esset,··etc. Fuit Ozias primo justus, et rectum fecit in conspectu Domini: unde et hostes vicit, et multos prophetas in imperio suo habuit. Hinc quandiu vixit Zacharias sacerdos cognomento intelligens, placuit Deo cum omni veneratione serviens in templo. Sed postquam Zacharias obiit, volens per se offerre donaria, sacerdotii dignitatem non tam pie quam audacter invasit, nec reclamantibus Levitis et sacerdotibus obedivit: unde lepra in fronte percussus est, quam sacerdos auri lamina protegebat, quam in Ezechiele jubet Dominus Thau litteræ impressione signari. Ingressusque templum Domini,··quia indutus stola sacerdotali instante solemni festivitate intravit in templum ad altare aureum, oblaturus incensum secundum Josephum. Unde ante civitatem in loco qui dicitur Eroge, scissa est media pars montis ad occidentem, et sua volubilitate per quatuor stadia procedens ad orientalem restitit montem, ita ut vias clauderet, et regias urbes opprimeret. Volunt Hebræi in anno vigesimo quinto Oziæ hoc accidisse, cujus reliqui anni sunt viginti septem. Regnavit Ozias annis quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amulcus, apud Athenienses Agamestor imperabant, quo mortuo vidit Isaias visionem sicut ipse testatur, eo scilicet tempore quo Romulus Romani imperii conditor natus est.'

CH2 26:23 Multiple spaces in '26.23··In agro regalium sepulcrorum.··Non in regalibus sepulturis, non in civitate David. Hæretici enim atque schismatici indigni sunt societate et communione sanctæ Ecclesiæ, nec memoria eorum inter catholicos habetur: quia erroribus maculati, et vitiis squalidi ab eorum consortio separantur.'

CH2 27:1 Multiple spaces in '27.1··Viginti quinque annorum erat Joatham,··etc. In principio et in fine, annos Joatham enumerat, quia sicut justitia cœpit, usque ad finem perseveravit. Unde tempora vitæ ejus laude digna prædicantur.'

CH2 27:3 Multiple spaces in '27.3··Ipse ædificavit portam,··etc. Quæ in Actibus apostolorum dicitur Speciosa, secundum Hebræos et ab eis porta Joatham quia ipse ædificavit eam usque hodie nuncupatur. Ophel.··Turris erat non longe a templo, miræ altitudinis. Unde et Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit. Ubi autem in Michæa scriptum est: Et turris gregis nebulosa filiæ Sion Mich. 4, 8: In Hebræo habetur, turris Ophel.··Turris Ophel eminentiam Scripturæ significat, quæ in historia fundata spiritualis sensus caput inter nubila condit, dum scientiæ magnitudinem ab oculis hominum abscondit. Unde: Posuit tenebras latibulum suum Psal. 17.. Joatham, cujus vita laudatur, Christum significat, de quo dicitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis Ibid., 47., etc. Interpretatur enim Joatham consummatus vel perfectus, et de Christo dicit Apostolus: Et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ,··etc. Hebr. 5.. Ipse construxit portam domus Domini excelsam, et mysterium suæ incarnationis mirabili potentia effecit, qui de se ait: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur Joan. 10.. Hæc porta excelsa vocabatur, de qua Psalmista ait: Excelsus super omnes gentes Dominus Psal. 112., etc.'

CH2 28:3 Multiple spaces in '28.3··In valle Benennom.··RAB. Hæc est vallis Benennom, etc., usque ad omnes enim adulterantes, quasi clibanus, corda eorum.'

CH2 29:3 Multiple spaces in '29.3··In ipso anno,··etc. RAB. Non aliter imitaretur David patrem suum, qui ab infantia Deo deditus in principio regni sui cultum Dei magnificavit. Moraliter autem admonet rectores Ecclesiæ, ne sint desidiosi in officio sibi commisso, sed omnia diligenter agant. Mystice Ezechias, qui non tantum per se vel per suos opus Dei strenue gessit, imo per nuntios ad simile studium alios provocavit, Christum significat, quod etiam nominis interpretatio testatur. Ezechias enim apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini. Christus autem Dei virtus et Dei sapientia, qui omnes patrum prævaricationes, quæ sub lege fuerant, sanguine suo diluit, et cultum pietatis in Ecclesia plane instauravit. Ipse legatos ad convocandas gentes ad fidem misit. Primum prophetas, deinde apostolos, et eorum successores: hic secundo mense pascha celebrare instituit; quia umbra legis cessante, verum pascha servare docuit, de quo Paulus ait: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5..'

CH2 29:6 Multiple spaces in '29.6··Peccaverunt patres nostri,··etc. HIERON., quæst. in Paral., tom. 3. Hoc plene scribitur, etc., usque ad et adorabant ad ortum solis.'

CH2 30:1 Multiple spaces in '30.1··Misit quoque,··etc. HIERON. Cum omni Isræl publice misisset nuntios, Manasse et Ephraim latenter misit ad eos quos sciebat conversum iri posse per epistolas. Illi enim superbiores erant propter regiam dignitatem quæ erat in domo Ephraim.'

CH2 31:1 Multiple spaces in '31.1··Fregerunt simulacra,··etc. Post adventum Salvatoris, non solum in Jerusalem et in Juda, sed in cunctis nationibus orbis destructa est idololatria, et diaboli corruit superbia. Et crescente numero fidelium, decrescit cultura dæmoniorum, donec in fine mundi obruatur mors novissima, et regnabit Dominus solus in die illa.'

CH2 32:4 Multiple spaces in '32.4··Obturaverunt cunctos.··Contra paganos et hæreticos pugnantes, diligens cautela adhibenda est, et velanda mysteria, unde: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas ante porcos.'

CH2 32:5 Multiple spaces in '32.5··Ædificavit.··RAB. in Paral. Christus ædificavit Ecclesiam quæ est civitas Dei, etc., usque ad et disposuit doctores spiritualium bellorum principes.'

CH2 33:12 Multiple spaces in '33.12··Et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum.··RAB. Audita pœnitentia Manasse nemo debet de Dei misericordia desperare, sed magis per pœnitentiam de venia præsumere.'

CH2 34:5 Multiple spaces in '34.5··Ossa præterea.··RAB. Ideo combussit sacerdotes in altaribus idolorum, ut ostenderet, quia funesta erant eorum sacrificia qui non solum pecudum hostias dæmoniis offerebant, sed et ipsos idololatriæ tradebant. Hic significat omnes qui diaboli servitio mancipati vitam sacrilegam temporaliter finierant æternis cruciatibus consumendos pro cujusque merito.'

CH2 34:22 Multiple spaces in '34.22··Ad Oldam prophetidem,··etc. HIERON. Oldam uxor fuit Sellum avunculi patris Jeremiæ, et patris Ananeel. Habitabat in secunda. Locus erat Jerosolymitanus extra murum civitatis et antemurale, qui vocabatur secunda: cujus mentio fit in Sophonia propheta.'

CH2 35:1 Multiple spaces in '35.1··Fecit autem Josias in Jerusalem,··etc. RAB. Admonemur, ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis, sicque pascha Domino celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5..Mystice autem Josias, id est fortitudo Domini, Christum significat, de quo legitur: Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio Psal. 23.. Interpretatur etiam Josias salus Domini, et Christus salvum facit populum suum a peccatis eorum Matth. 1.. Ipse zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus immunditiis, qui per prophetam dixit: Zelus domus tuæ comedit me Psal. 68.. De quo alibi: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam Matth. 3.. Hic celebrat verum phase octavo decimo anno regni sui: quia octava ætate generali resurrectione donata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducit ad æternæ beatitudinis denarium, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus.'

CH2 35:3 Multiple spaces in '35.3··Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Isræl.··Tradunt Hebræi arcam tempore Achaz de templo fuisse elatam, simulacris ab eo in templo missis, et in domum Sellum viri Oldæ avunculi Jeremiæ fuisse traductam. Non enim poterat esse simul cum simulacris.'

CH2 35:18 Multiple spaces in '35.18··Non fuit Phase simile huic,··etc. Quia ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione ad gloriam, et in conspectu conditoris sui in cœlesti Jerusalem, in æternum gaudebunt: quia videbitur Deus deorum in Sion, quia mirificavit misericordiam suam in civitate munita.'

CH2 35:21 Multiple spaces in '35.21··Ad quam Deus.··Quia ex verbis Jeremiæ, et aliorum prophetarum potuit voluntatem Domini cognoscere, qua judicandum erat in populo peccatore. Unde et Rabsaces dixit de Sennacherib rege Assyriorum: Dominus jussit me ascendere ad terram Psal. 83., quia prophetæ prædixerant eum esse ascensurum, quod eum minime latuit'

CH2 35:22 Multiple spaces in '35.22··In campo Mageddo.··Interfectio Josiæ qui a Pharaone Nechao interfectus est in Mageddo significat antiqui hostis persecutionem adversum prædicatores, quos neci tradere et de Ecclesia auferre conatur, ut facilius totam plebem invadere et dissipare possit. Interpretatur enim Pharao dissipans, Nechao percutiens, Mageddo de tentatione. Permittitur quippe diabolus consurgere adversum sanctos: et hoc totis viribus certat, ut tentando gregem Dei percutiens eos prius dissipando auferat, quorum solatio alii contra hostem dimicant.'

CH2 36:4 Multiple spaces in '36.4··Constituitque.··Nechao regem Joakim constituit, imposuit mulctam terræ centum talentis argenti: quia diabolus pensum servitii a populo perditorum expetiit, ut tam sensu quam eloquio parati sint ejus obsequio. Et vertit.··Notandum quod de eodem Joakim filio Josiæ in Regum ita scriptum est: Dormivit Joakim cum patribus suis, regnavitque Joachin filius ejus pro eo IV Reg. 24.. Josephus tamen dicit: Dum rex Babylonis intrasset civitatem, fidem nequaquam servavit, sed juvenes fortissimos et pulchritudine decoros occidit una cum rege Joakim, quem ante murum insepultum projici jussit. Filium vero ejus Joachin constituit regem universæ provinciæ. Eos autem qui erant in dignitatibus constituti numero tria millia, duxit in Babylonem, inter quos erat Ezechiel adhuc puer. Hic ergo finis habuit Joakim regem qui vixit annos decem et triginta, regnavit autem undecim annis. Successor vero regni Joakim rex nomine Ononimus regnavit mensibus tribus et diebus decem. Sciendum autem, quod cum semel quis cuilibet vitio se mancipaverit, multis dominis obnoxius erit. Unde Joakim quem Pharao ante censum sibi solvere cœgit, hunc Nabuchodonosor rex Babylonis tribus annis servire compellit. Nabuchodonosor eumdem significat quem et Pharao; principem scilicet confusionis et rectorem tenebrarum harum. Cum autem diabolus aliquem sibi censum peccati solvere cœgit, totum in dominium suum redigit, et plenum servitium exigit, persuasione scilicet, delectatione, consensu, cogitatione quoque, locutione, et operatione. HIERON., quæst. in Paral., tom. 3. Sciendum quod nomen istius Joachin, etc., usque ad præpositorum depravati exemplis cedunt cum ipsis in prædam diaboli.'

CH2 36:10 Multiple spaces in '36.10··Regem vero.··Sedecias significat eos qui regimen in populo Dei suscipiunt: interpretatur enim Sedecias justus Domini. Illi enim accipiunt sedem justitiæ ad exercenda opera justitiæ, honoris et officii accipiunt dignitatem, maxime quia filii Josiæ, id est salutis Domini, per gratiam baptismi et unctionem chrismatis nuncupari merentur: sed degenerantes relabuntur in vitiorum fœditate, et se subditos convertunt ad impietatem, nec fidem quam Deo promiserant, custodiunt, nec cum hominibus pacis fœdera servant. Tales quotidie lex divina, prophetarum, et apostolorum miracula e peccatis recedere, et ad Dominum per pœnitentiam reverti monent: sed semel indurati, verba salutis despiciunt, unde Deus iratus mittit contra eos regem Chaldæorum, id est, diabolum cum satellitibus suis, id est, spiritualibus nequitiis, qui nulli parcentes ætati, nulli deferentes dignitati, quoscunque capiunt, in Babylonem, id est, in confusionem tranferunt; et domum Domini incendunt, quia fideles, qui sunt templum Dei, blasphemare compellunt. Muros Jerusalem destruunt, cum custodias pastorum decjiciunt, turres comburunt, cum prælatos per illicita desideria exurunt: omne pretiosum demoliuntur, cum eos qui de virtutis et scientiæ prærogativa sibi applaudunt, ad nihilum redigunt. Finis libri Paralipomenon similis principio libri sacerdotis Esdræ: unde quod ibi exposuimus, hic replicare non est opus. De Cyro quoque quomodo Christum significet, et quæ de eo dicantur, et quæ ad ipsum referantur, in Isaia exposuimus. RAB. ex Beda. Salomon templum Domini septem annis construxit in Jerusalem, etc., usque ad scilicet et civitatis Dei de qua ejecti fuerant, recipiunt.'

EZR 1:1 Multiple spaces in '1.1·· BEDA in Esdram, tom. 2. Sicut Cyrus destructo Chaldæorum imperio populum Dei liberavit, etc., usque ad quibus fidem sui nominis et spem salutis cunctis qui ad regnum suum pertinent, id est, electis, prædicat.'

EZR 1:2 Multiple spaces in '1.2··Et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum,··etc. BEDA ubi supra. Domus vel templum Dei in Scripturis sanctis, etc., usque ad et pariter in futuro dedicationis illius solemnia exspectent.'

EZR 1:3 Multiple spaces in '1.3··Quis est in vobis.··ID., ibid. Magna in his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera. Ascendat in Jerusalem.··ID., ibid. Qui peccant vel sæcularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad cœlestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras æternorum amore transcendant, et ædificent domum Deo in Judæa, in confessione scilicet suæ iniquitatis et divinæ miserationis, præparent corda sua quæ Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur.'

EZR 1:4 Multiple spaces in '1.4··Et omnes.··BEDA., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad unde Joannes: Nos ergo debemus hujusmodi suscipere, ut cooperatores simus veritatis,··etc. III Joan. 8. Adjuvent,··etc. Qui temporalibus abundant, non solum pauperibus Christi necessaria debent ministrare, sed et bona quæ possunt pro se libenter operari, ut utroque commodo in templo Dei quod est Ecclesia, partem mereantur habere.'

EZR 1:5 Multiple spaces in '1.5··Et surrexerunt.··BEDA, ibid. Cyrus omnia præcepit, imo permisit in Jerusalem ascendere et ædificare domum Domini, etc., usque ad et ideo collatæ misericordiæ particeps esse meruit. Principes.··ID., ibid. Principum enim patrum, id est magistrorum, est opere et doctrina errantium mentes, in studio boni operis ædificare. Scribæ docti in regno cœlorum, qui merita sensusque auditorum solerter examinantes, dijudicare norunt quem in quo grado ministerii ecclesiastici promoveant. Ut ascenderent.··ID., ibid. Quotidianis profectibus velut quibusdam gradibus ascendit ad summam virtutum quæ sunt in æternæ pacis visione. Primi gradus sunt propriam vitam corrigere. Secundi de proximorum erratibus laborare. Supremi post opera bona et doctrinam gaudia perpetuæ remunerationis exspectare.'

EZR 1:6 Multiple spaces in '1.6··Adjuverunt manus eorum in vasis.··Manus ædificantium socii, qui ædificare nequeunt datis pecuniis adjuvant cum sæculares prædicatoribus liberos suos vel familiam Domino educandam committunt, ut quod per se nequeunt, per eos qui possunt, Domino suæ devotionis munus offerant. Et jumentis.··BED., ibid. Id est, tardioribus, etc., usque ad et quasi suppellex varia ad ædificandam domum Domini principibus patrum tribuantur. Protulit autem.··ID., ibid. Diversa vasorum species, etc., usque ad in libro æternæ memoriæ scriptam continet in quorum figura apte subditur: Et annumeravit,··etc.'

EZR 1:9 Multiple spaces in '1.9··Et hic est.··ID., ibid. Quia novit Dominus numerum electorum, etc., usque ad ut priusquam pœniteant, perennem rapiantur ad pœnam.'

EZR 2:1 Multiple spaces in '2.1··Hi sunt,··etc. Judææ scilicet non Babyloniæ. Ad hanc enim pertinebant etiam de captivorum stirpe in Babylonia lati. Toto enim animo Judæam et Jerusalem suspirabant, quorum figuram gerit dux eorum Zorobabel, qui nomine ipso se ortum in Babylone demonstrat, sed intentione et opere civem Jerusalem. Altiori sensu filii Ecclesiæ, filii sunt patriæ cœlestis, non solum qui Ecclesiæ sacramentis jam sunt imbuti, sed etiam qui foris, id est inter impios aliquando aberrantes divina electione ante sæcula præordinati ad vitam divinæ gratiæ ministeriis sunt consecrandi. Et reversi sunt in Jerusalem.··BEDA in Esdram, tom. 2. Cum enim liberati de potestate Satanæ, etc., usque ad visio autem pacis et confessio in præsenti inchoatur, et in futuro perficitur. Unusquisque in civitatem.··ID., ibid. Ideo vigilanter Scriptura distinxit de qua generatione captivorum soluti in patriam redierint, etc., usque ad pro quibus certa mercede remuneret.'

EZR 2:2 Multiple spaces in '2.2··Numerus,··etc. ID., ibid. Populum Isræl tribum Juda et Benjamin dicit, etc., usque ad una cum sacerdotibus et Levitis qui inter eos sortem habuerant, debere intelligi.'

EZR 2:58 Multiple spaces in '2.58··Nathinæi filii,··etc. ID., ibid. Nathinæi qui post sacerdotes, Levitas, cantores, et janitores in ordine describuntur, ipsi tunc fuere qui nunc in Ecclesia subdiaconi vocantur, obedientes officiis Levitarum, et oblationes in templo suscipientes a populo. Omnes Nathinæi.··ID., ibid. Hoc loco etiam secundum litteram gratia Dei ostenditur, qua etiam in Veteri Testamento gentiles ad salutem recipiebantur, dum exposito catalogo eorum quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat adjuncti sunt, qui utrum ex Isræl, an ex proselytis essent, ignorabatur: eorumque simul inter filios Isræl numerus exponitur: etsi enim longa separatione patrum suorum a templo vel populo Dei quomodo ad eum pertinerent indicare nequierant: qui tamen data generali licentia de captivitate ascenderant, ut socii recipiebantur; gaudebant etenim cæteri Isrælitæ eos ob amorem communis fidei et religionis habere quasi fratres et notos, etsi in origine carnis minus cognoscebant eos. Allegorice autem inter pœnitentes qui liberati a captivitate vitiorum ad ædificandam vel in se, vel in aliis domum Domini ascendunt, sunt nonnulli qui plurimis gravioribus peccatis astricti, qui a Deo ab omni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihili prorsus bonitatis et religionis quam a doctoribus acceperant, in eis remansisse videatur, nec possunt indicare utrum ex Isræl, id est ex sancta Ecclesia fuerint generati, quia tales peccando facti sunt, quasi nunquam pertinuerint ad Spiritum sanctum, pœnitendo tamen corriguntur et convertuntur, ut numerus eorum inter veros Isrælitas in quibus dolus non est, conscribatur in cœlis.'

EZR 2:61 Multiple spaces in '2.61··Et de filiis sacerdotum.··BED., ibid. Eadem cautela filii transmigrationis erga sacerdotes agunt, qua erga populum. Curabant enim, ut distincte patesceret qui vere ad populum Isræl vel ad genus sacerdotale pertinerent, qui aut suspecti aut certa proselytorum, id est, advenarum essent stirpe procreati. Sacerdotes ergo suspectos ab altaris moverunt officio, usque dum certius eorum origo claresceret, sed nihilominus in societate transmigrantium, unanimi secum pace servaverunt. Mystice autem quærunt filii sacerdotum de captivitate Babylonica ascendentes scripturam genealogiæ suæ, nec invenientes, de sacerdotio ejiciuntur cum ministri altaris in tanta flagitia vel nefanda dogmata decidunt, ut etsi pœnitendo ad salutem animæ redeant, non tamen digni sunt qui ad sacrum gradum restituantur. Etsi enim inter fideles vitam exspectent æternam, non tamen scripturam gradus sui, quem repetere nequeunt inter perfectos sacerdotes inveniunt. Omnis multitudo quasi vir unus,··etc. BED., ibid. Hi eos significant qui profectu emendatioris vitæ vitia superare, et virtutum culmen ascendere satagunt, nondum tamen sibi ad providendam viam regularis vitæ sufficiunt, sed eorum qui in Christo præcesserunt industria cœrcentur et diriguntur. Et in ipsis.··BED., ibid. Mystice, in templo vel populo Dei sunt cantores, etc., usque ad et quasi suavitate suæ vocis adjuvant ædificantes templum.'

EZR 2:66 Multiple spaces in '2.66··Muli eorum.··ID., ibid. Mulus ex asino et equa gignitur, mala ex equo et asina. Inter homines qui de captivitate ascenderant etiam animalia quibus adjuvabantur, describuntur. Et eorum sicut hominum numerus designatur, quia sunt multi in Ecclesia vel sensu tardiores, vel etiam carnales, qui tamen magistris spiritualibus devote obtemperant, et ad portanda onera fraternæ necessitatis, dorsum mentis inclinant, et cum cæteris electis de confusione diabolicæ captivitatis erepti, ad supernæ civitatis mœnia tendunt, quorum etiam numerus memoria Dei integer conservatur; unde: Imperfectum meum viderunt oculi tui Psal. 138.. Et alibi: Homines et jumenta salvabis Domino Ibid. 35..'

EZR 2:68 Multiple spaces in '2.68··Sponte obtulerunt in domum Dei ad,··etc. ID., ibid. Magnæ devotionis indicium est, etc., usque ad quanto eos nec licitis uti considerant.'

EZR 2:69 Multiple spaces in '2.69··Secundum vires.··Hæc est enim mensura perfectionis, pro posse suo quemque pro Domino laborare, et statum Ecclesiæ primo in se, deinde in proximis confirmare. Qui taliter conversantur, recte principes patrum vocantur, quia perfectionem vitæ et doctrinæ illis qui in Ecclesia per sollicitudinis studium patres vocantur altius vivendo principantur. Auri solidos.··BED., ibid. Aurum et argentum et vestes sacerdotales, etc., usque ad Quo enim gravius se errasse meminerunt, eo ardentius bonis operibus insistunt.'

EZR 2:70 Multiple spaces in '2.70··Habitaverunt ergo sacerdotes et Levitæ.··Levita a Chaldæis captivatus civitatem recipit, cum diaconus virtutem perfectionis quam a diabolo seductus perdiderat Domino donante reintegrat. In Babylone vero natus civitatem in Judæam veniens ingreditur, cum regeneratus in Christo et bene institutus in Ecclesia acceptum semel diaconatum regulariter custodit. Sicut enim ille per Christi gratiam quasi de Chaldæa servitute liberatus est, ita hic per exsecutionem bonorum, in quibus prædecessores ejusdem gradus conversati sunt, velut ad mœnia propriæ virtutis vel civitatis ascendunt. Universusque Isræl.··BEDA ubi supra. Universum Isræl, non decem tribus tantum dicit, quæ quondam vocabantur Isræl ad distinctionem duarum quæ vocabantur Juda, etc., usque ad de quibus sibi promittunt Judæi, quod regnante Christo suo, cum cæteris suæ gentis hominibus sint in Judæam reversuri, et in toto orbe regnaturi. Allegorice sacerdotes, Levitæ, cantores, janitores, et Nathinæi, omnisque Isræl in civitatibus suis habitant, cum ministri altaris et doctores et plebs Christiana in suis gradibus Deo fideliter serviunt, sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidato vel perdito, per pœnitentiam correpti sunt, sive qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes bonum sibi gradum acquisierunt. Suas enim civitates introierunt Levitæ vel filii Isræl, non solum qui eas captivati amiserant, sed etiam qui de captivis geniti ad ipsas se paterna successione pertinere didicerant. Quicunque vero ita captivati sunt, ut nunquam reversi aliis fundos suos possidendos reliquerunt, illos significant, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt, ut nunquam resipiscant, et aliis promissa sibi præmia relinquant; unde: Memor esto unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem venio tibi, et movebo candelabrum tuum,··etc. Apoc. 2.; et alibi: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam Ibid. 3..'

EZR 3:1 Multiple spaces in '3.1··Jamque venerat mensis septimus.··BEDA in Esdram, tom. 2. Qui apud nos October præ cæteris legali observatione solemnis, in quo etiam celebrata est dedicatio templi. Congrue ergo cum primo civitates suas intrassent et mansiones sibi providissent, mox in Jerusalem confluxerunt, et altare construxerunt, et eo tempore quo templum cum altari et omnibus vasis olim consecratum est, et quo ad diem consecrationis annuatim venire solebant. Mystice. Septimus mensis gratiam Spiritus sancti significat. In hoc mense post captivitatem de civitatibus nostris in Jerusalem convenimus, cum ablatas sordes vitiorum post inchoationem bonorum operum majore ejusdem Spiritus gratia illuminamur, et in amore supernæ pacis, quæ in vera unitate est, accendimur. Jerusalem enim visio pacis dicitur.'

EZR 3:2 Multiple spaces in '3.2··Et surrexit Josue.··De tribu sacerdotali, quæ significat Christum verum sacerdotem, qui in sanguine suo nos a peccatis lavit, et assistit nunc vultui Dei pro nobis. Et fratres ejus sacerdotes.··De quibus dicitur: Ite, nuntiate fratribus meis Matth. 28.. Hi sunt in Ecclesia altiores, et Christo familiarius inhærentes, Ecclesiam ædificant. Toti etiam dicitur Ecclesiæ: Vos autem genus electum, regale sacerdotium I Petr. 2.. Sunt enim electi membra summi sacerdotis, corpora sua offerentes hostiam vivam. Et ædificaverunt.··BED., ubi supra. Magna provisione primo altare ædificaverunt, etc., usque ad sed Christum apud Patrem advocatum non habuerunt.'

EZR 3:3 Multiple spaces in '3.3··Bases suas.··ID., ibid. Corda scilicet electorum ad suscipienda fidei sacramenta præceptis magistorum quasi ferramentis fabrorum præparata, etc., usque ad cum fideles corda et corpora ad exercendum operando quod credunt, humili intentione submittunt. Et obtulerunt.··BEDA., ibid. Mane et vespere offerimus holocaustum Domino super altare ejus, etc., usque ad juxta illud: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum tuarum sacrificium vespertinum Psal. 140..'

EZR 3:4 Multiple spaces in '3.4··Feceruntque.··ID., ibid. Qui de Babylone in Jerusalem ascenderant, etc., usque ad et alibi: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus Hebr. 13.. Solemnitatem tabernaculorum.··Quæ Græce scenophegia, id est fixio tabernaculorum dicitur, quæ incipit quinto decimo die mensis septimi, et durat septem diebus: in quibus præcepit Dominus populum in tabernaculis habitare, et quotidie legem scrutantes holocausta Domino offerre: quia quondam in tabernaculis scilicet morabantur in solitudine prædicante legem Mosi, et crebro sibi Deo apparente, diu exspectantes promissam requiem, ne unquam scilicet tanti beneficii gratia in oblivionem veniret. Per ordinem.··Quia quidquid inordinate geritur, meritum perfectionis amittit: quia honor regis judicium diligit. Quæ enim in honorem summi regis agimus certi, necesse est discretione judicii, quando vel quantum sint agenda, distinguamus.'

EZR 3:5 Multiple spaces in '3.5··In Kalendis, quam in universis,··etc. Scilicet initiis mensium in ortu lunæ, a quo semper Hebræi menses incipiebant, nullos menses exceptis lunaribus habentes: unde pro Kalendis Græci melius neomenias, id est novilunia vocant. Si autem menses propter dies triginta quibus implentur, significant plenitudinem operum lucis, quando in fide sanctæ Trinitatis Decalogi præcepta perficimus, quid exordia mensium, in quibus luna, ut denuo luceat, nuper a sole dicitur accendi, nisi initia designant bonæ operationis, quæ donante conditoris gratia, quasi solis justitiæ præsentia percipimus? Ob cujus significantiam divinæ illustrationis sine qua nihil boni inchoare vel perficere valeamus. Deus omnes Kalendas, id est exordia mensium celebrari præcepit; unde: Canite initio mensis tuba in insigni die solemnitatis vestræ Psal. 80.. Bene autem dicitur, quia peracta festivitate tabernaculorum filii transmigrationis faciebant holocaustum juge, etc. Quia postquam animus semel huic mundo perfecte abrenuntiaverit, oportet ut totum se impendat obsequio divinæ voluntatis.'

EZR 3:6 Multiple spaces in '3.6··A primo die.··Ab exordio divinæ scilicet inspirationis, qua humana conscientia immutatur, et voluptatibus neglectis, in ea sola quæ Domini sunt, inardescit, sicut apostoli qui Spiritu sancto inflammati, quasi holocaustum facti, omnibus linguis prædicabant magnalia Dei. Hinc apud Hebræos septimus mensis novus annus vocatur: quia per Spiritum sanctum fidelibus datur, ut novum charitatis impleant mandatum, et canticum novum in ædificatione domus Dei reddant. Notandum autem quod mense septimo congregatus est populus in Jerusalem, et congregatis omnibus Josue Zorobabel cum fratribus suis altare ædificasse, et a primo die septimi mensis holocaustum obtulisse referuntur: unde colligitur hoc altare ex lapidibus impolitis citissime compositum: non sicut olim de ligno fabrefactum, et æreis laminis coopertum. Non enim aliter etiam plurima fabricantium turba instante potuit una die incipi et perfici, et ad offerendum holocaustum præparari. In libro enim Machabæorum de lapidibus factum dicitur: Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod prius fuit I Mach. 4.. Notandum quod initium quintæ ætatis sicut quatuor præcedentium oblatis Domino holocaustis consecratur. In prima enim protomartyr Abel primus omnium electorum de primogenitis ovium Deo holocaustum obtulit et ingressum nascentis sæculi primo hostiis pecorum, tandem proprio cruore dedicavit. Secundæ ætatis ortum Nœ oblatis Deo holocaustis de his quæ fuerant in arca consecravit. Tertiam ætatem Melchisedech et Abraham hic in pane et vino, ille proprio filio oblato sacrarunt. Quartam ætatem David Domino consecravit, ædificato altari in area Hornæ Jebusæi, et oblatis Deo holocaustis, quibus eum quem populum numerando offenderat placaret; ubi Abraham perhibetur filium obtulisse, et post ædificato a Salomone templo altare holocaustorum constat esse locatum. Quintæ nunc ætatis exordium Josue et Zorobabel ædificato ibidem altari, et oblatis Deo holocaustis, mox excusso captivitatis jugo obtulerunt, et postea jugi holocausto Dominum sibi placaverunt. Hæc omnia in figura præcesserunt ejus qui in sexta ætate hostia suæ carnis totum mundum redemit.'

EZR 3:7 Multiple spaces in '3.7··Dederunt autem.··BEDA ubi supra. Qui de captivitate liberati Jerosolymam venerant, etc., usque ad Fundatio templi illos significat, qui nuper conversi locum præparant Domino in se; unde: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti,··etc. I Cor. 6. Latomis.··ID., ibid. Latomi sunt in constructione domus Dei, qui corda proximorum docendo vel increpando instruunt, etc., usque ad et tabernaculum de cortinis et tabulis compositum. Cæmentariis.··ID., ibid. Cæmentarii sunt prædicatores, qui dum eos quos bonis operibus instituunt, copula charitatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem compositionis reserant cæmenti infusione conjungunt, dicentes: Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis continuam charitatem habentes,··etc. I Petr. 4.. Inde Paulus: Super omnia autem habete charitatem, quod est vinculum perfectionis Col. 3.. Sidoniis Tyriisque.··ID., ibid. Sidonii quoque et Tyrii prædicatores repræsentant, qui homines in gloria quondam sæculi sublimes et candidos securi sermonis Dei, de statu primæ conversationis dejiciunt, ut salubriter prostratos, et quasi ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum fortitudine corrigant, et in ornatum vel in munimentum Ecclesiæ exigunt. Unde in psalmo qui inscribitur in consummatione tabernaculi: Vox Domini confringentis cedros Psal. 2.. Sidoniis Tyriisque.··BEDA., ibid. Dant principes patrum, etc., usque ad quia pressuram in mundo habent, quamvis confidentes, quia Dominus vicit mundum. Ut deferrent ligna.··ID., ibid. Deferunt ligna excisa in mare, etc., usque ad et per reconciliationem sacerdotum Ecclesiæ aggregamur. Joppe.··Unde scilicet per terram ad opus templi deferrentur, sicut in prima templi structura factum est, sed Salomon regali potentia a rege Hiram quæ voluit, facile obtinuit: hi autem de captivitate redeuntes et regni potentiam non habentes cuncta emebant. Anno autem.··BEDA ubi supra. Cum supra dicatur quod septimo mense venerunt in Jerusalem, etc., usque ad aut resurrectionem corporum quam bene operantes speramus, denuntiat.'

EZR 3:8 Multiple spaces in '3.8··In Jerusalem.··Locum scilicet templi quo templum ædificare cupiebant. Falluntur enim Judæi qui dicunt nunquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldæis fuisse subversum, cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis. Et omnis qui.··Magna devotio totius populi. Gaudebant enim se de captivitate rediisse, et quantum superbæ civitatis flagitia horrebant, tantum Jerusalem videre cupiebant decorem: quantum fana abominabantur, tantum templum Dei restaurari conabantur. Sic non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, id est Dei domum debent ædificare, sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem veræ pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui docere noverunt, debet eligere, qui scilicet ministri verbi, id est Levitæ a viginti annis et supra constituuntur: quia tales sunt ad prædicandum constituti et præferendi, qui Decalogum non solum faciendo auditoribus ostendant, sed etiam puritatem et integritatem cordis in conspectu Dei intemeratam custodiant. A viginti annis.··BEDA ubi supra. Non est dubitandum ibi statum Ecclesiæ per spiritum sumere projectum, etc., usque ad Zorobabel vero de tribu regia orti sunt.'

EZR 3:9 Multiple spaces in '3.9··Stetitque.··ID., ibid. Non filius Josedec, etc., usque ad Laudant etiam per manum David regis, cum opera Christi quæ per carnem gessit, diligenter attendunt et imitantur, quantum possunt.'

EZR 3:10 Multiple spaces in '3.10··Steterunt sacerdotes in ornatu suo.··ID., ibid. Magna omnium personarum devotio ostenditur, cum fundato templo omnes juxta gradum suum misericordiam Domini laudant. Sacerdotes quidem sanctis vestibus ornati, sicut adhuc stante templo consueverant, tubis personantes et cor populi ad suavitatem supernæ laudis accendentes; Levitæ in cymbalis bene sonantibus hymnos Domino concinentes; populus communi clamore Deum laudando affectum cordis ostendens.'

EZR 3:11 Multiple spaces in '3.11··Et concinebant in hymnis.··In organis, scilicet quæ ipse fecit, vel psalmis quos instituit, vel quia David in collocatione arcæ principem fecit ad confitendum Domino, Asaph et fratres ejus, ut Verba Dierum testantur, de quo rursum dicitur: quia filii ejus sub manu ipsius erant prophetantes juxta regem I Paral. 15, 16.. Merito hic cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino per manum David, juxta dispositionem ejus hoc fecisse intelligendi sunt.'

EZR 3:12 Multiple spaces in '3.12··Flebant BEDA ubi supra, scilicet cernentes quantum pauperies illius temporis a magnifica quondam Salomonis potentia, qua prius templum fundatum est, distaret, etc., usque ad In secunda Christus et apostoli gratiam Novi Testamenti et regni cœlestis introitum nuntiant. ID., ibid. Flebant in ædificatione templi spiritualis, etc., usque ad nec inter augmenta piorum desunt tentamenta pravorum, qui vel bonum ficte ostendendo, vel aperte malum ingerendo, sanctos lædere conentur.'

EZR 4:1 Multiple spaces in '4.1··Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin,··etc. BED. in Esdr. Hostes Judæ et Benjamin Samaritas dicit, etc., usque ad qui ad dexteram judicis benedictionem et regnum æternum percepturi sunt. Dicunt ergo:'

EZR 4:2 Multiple spaces in '4.2··Ædificemus vobis.··ID., ibid. Cum affectant hæretici auctoritatem sibi prædicandi inter catholicos tribui, etc., usque ad in aperti persona hostis accerrime impugnavit. Non est nobis.··Non est hæreticorum ædificare Ecclesiam a qua sunt alieni, sed tantum eorum qui Christo vero regi et sacerdoti adhærentes, principes patrum vocari meruerunt, et pro pia cura quam habent erga eos qui Christum videre desiderant.'

EZR 4:3 Multiple spaces in '4.3··Factum est autem.··ID., ibid. Quoties hæretici non solum in civitatibus, sed etiam in provinciis perverse docendo vel etiam sæviendo dogma confessionis veræ impediebant, etc., usque ad sapientibus architectis reædificandæ post captivitatem ejusdem domus copia suppeteret.'

EZR 4:4 Multiple spaces in '4.4··Populi Judæ.··Populum Juda, id est confidentem et glorificantem, dicit eum qui integramente Domino ædificare, id est ad voluntatem ejus faciendam et gloriam quærendam omnium quos potest animos et ora convertere quærit.'

EZR 4:5 Multiple spaces in '4.5··Conduxerunt.··ID., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad cum principum terrenorum contra Ecclesiam præsidia acquirunt, quod quantum noceat fidei, tempore Arianæ perfidiæ luce clarius innotuit. In regno autem Assueri.··ID., ibid. Hunc Artaxerxem, etc., usque ad sed quasi minoris potentiæ illum hæc tractare et decernere permisit. BEDA., ibid. Artaxerxes cui suadetur et suasus præcepit ne Jerusalem ædificetur, etc., usque ad denuo superatis hostibus qui proxima tenebant loca, possederunt.'

EZR 4:14 Multiple spaces in '4.14··Læsiones.··Quia nequeunt sufferre, qui regnum diaboli conantur impugnare, timent bella concitari in Ecclesia, ne hæreses et fallaciæ eorum cum dogmate gentilium debellentur, duce illo qui ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 16.. Et iterum: Ignem veni mittere in terram Luc. 12., etc., gladium, scilicet verbi Dei quo adversarios sternat, ignem charitatis, quo suorum corda accendens omnia contrariæ sectæ arma et scuta comburat. Quoniam urbs.··BEDA ubi supra. Ipsi hostes iterum de civitate Domini confitentur, etc., usque ad id est inchoationem et perfectionem honorum Deo a quo acceperant bene vivendo et gratias agendo referunt.'

EZR 4:16 Multiple spaces in '4.16··Trans fluvium.··Euphratem scilicet, intra quem Syria est, qui baptismum significat, quia unus est de quatuor fluminibus paradisi, qui totum orbem irrigant, sicut quatuor evangelistæ ab uno fonte vitæ, id est Christo inspirati, consona voce cunctis gentibus lavacrum salutis prædicant, vel quia Euphrates frugifer interpretatur: quod congruit sacramento quo orbis ablutus et sanctificatus fructum animarum, tricesimum, sexagesimum et centesimum Deo gignit.'

EZR 4:17 Multiple spaces in '4.17··Verbum misit rex ad Reum Beelteem.··BEDA ubi supra. Quærit rex Persarum, etc., usque ad qui Ecclesiam persequuntur et prohibent ædificari. Habitatores Samariæ.··Habitant hostes Jerosolymorum in Samaria, quæ interpretatur custodia, non quod præcepta fidei et veritatis custodiant, qui visioni veræ pacis obstinate repugnant, sed quia custodiam virtutum penes se manere jactant, cum adversus mœnia pacis per hæresim pugnant.'

EZR 4:23 Multiple spaces in '4.23··Itaque exemplum.··BEDA, ibid. Patet ordo historiæ, etc., usque ad et rex tantum prohibuisset construi civitatem.'

EZR 5:1 Multiple spaces in '5.1··Prophetaverunt.··BEDA, lib. II in Esdram, tom. 2. In libris eorum plenius scriptum est, etc., usque ad Zorobabel quoque et Jesus, et populus qui cum eis erat, non minoris fuisse fidei probantur, qui prophetas jubentes magis audierunt quam prohibentis imperium.'

EZR 5:2 Multiple spaces in '5.2··Zorobabel.··ID., ibid. Ortus in Babylone, etc., usque ad Unusquisque etiam cum Deum invocans non aliud quærit quam ipsum, potest eum Salathiel vocare. Et Josue.··ID., ibid. Josue vel Jesus interpretatur Salvator.··Josedec Dominus justus. Hic quidem, sicut filius Nun, Christum significat; uterque enim populum in terram promissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore captivitatis servitio introduxit. Sic verus Jesus electos suos ab omnibus malis eruens, ad superni regni promissa gaudia inducit, qui est filius Josedec, id est Domini justi, de quo dicitur: Dominus justus concidet cervices peccatorum,··etc. Psal. 12.'

EZR 5:3 Multiple spaces in '5.3··In ipso.··ID., ibid. Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judæo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere præpediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari.'

EZR 5:4 Multiple spaces in '5.4··Ad quod respondimus.··ID., ibid. Videtur qui hoc scripsit præsens affuisse, cum Esdras dicatur scripsisse, qui non tunc Jerosolymis fuisse, sed multo post, regnante Artaxerxe, illuc venisse reperitur. Aut ergo tunc vere ibi fuit, et facto templo Babyloniam rediit, ut plures de filiis Isræl in Jerusalem reduceret, aut se ædificantibus jungit, quasi suum sit quod erga fratres agitur, vel quod ipsi agunt, sicut Apostolus ait: Nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non præveniemus,··etc. I Thes. 4..'

EZR 5:6 Multiple spaces in '5.6··Exemplar epistolæ.··ID., ibid. Multum dissimilis est hæc epistola illi, etc., usque ad et tandem cognoscentes quod hoc a Deo cœli et terræ, qui solus vere est Deus, originem sumpsit, sacrificiis ejus communicant, et ædificium juvare lætantur.'

EZR 5:8 Multiple spaces in '5.8··Lapide impolito.··ID., ibid. Novo scilicet, quem impolitum repererunt, sed poliendo ædificio aptaverunt, etc., usque ad alter idololatriæ mancipatus nulla spiritualium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis et terrenæ mentis exuerat. Et ligna ponuntur in parietibus, opusque,··etc. ID., ibid. Ligna quæ ad ornamentum vel munimentum templi ponuntur, eamdem sanctorum vitam in ornatu Ecclesiæ quam et lapides designant: de quibus dicitur: Exsultabunt omnia ligna silvarum,··etc.'

EZR 6:1 Multiple spaces in '6.1··Tunc Darius.··BEDA in Esdram, lib. 2, tom. 2. Josephus nomen loci in quo hæ Cyri litteræ sint inventæ, ita posuit; et inventus est in Egbathanis constructa urbe in regione Mediæ codex. Porro alia translatio sic habet: In Egbathana in ædificio tutissimo regionis Medorum: unde videtur quod nomen Medena non aliud quam Mediam significat.'

EZR 6:3 Multiple spaces in '6.3··Ut ponant fundamenta.··ID., ibid. Non est nobis exponendum, etc., usque ad aut de porticu domus Domini quæ erant ante faciem templi. De qua Scriptura cum palatium Salomonis fabricaretur, ita memorat: Fecit atrium,··etc. III Reg. 7..'

EZR 6:5 Multiple spaces in '6.5··Reddantur.··ID., ibid. Darius perfectas litteras auctoritate sua confirmat compescens omnes Judæorum adversarios, et templum in loco suo ædificari jubet, etc.'

EZR 6:6 Multiple spaces in '6.6··Nunc ergo.··Significat Artaxerxes, qui domum Dei et civitatem ædificari vetat, eos qui constructioni Ecclesiæ sanctæ motis persecutionibus contradicunt, inter quas Ecclesia maxime martyrum victoria floruit. Darius autem piam illorum regum devotionem, qui agnita fidei Christianæ pietate non resistere, sed suis decretis eam adjuvare curabant, e quibus multi interdictis persecutionibus priorum, seipsos cum subjectis populis ejusdem fidei sacramentis consecrari voluerunt: quibus bene convenit quod Darius adjungit: Sed a me præceptum est quod,··etc. Quis enim explicare valeat quantum Ecclesia liberalitate regum adjuta sit et locupletata?'

EZR 6:8 Multiple spaces in '6.8··Ut de arca.··BEDA, ibid. De arca regis ad opus Dei sumptus tribuuntur, etc., usque ad quid Cyrillus, quid Joannes, quid cæteri sancti dixerunt: edoctum se a senioribus Judæorum, id est, confitentium et laudantium Deum probavit. Vitulos et agnos.··ID., ibid. Hæc animalia quæ munda sunt, etc., usque ad quidquid a viris Ecclesiæ salubre didicerit, totum in divinum cultum impendit.'

EZR 6:9 Multiple spaces in '6.9··Secundum ritum.··Quia tunc tantum vota offerentium accepta erunt, cum secundum catholicæ pacis ritum offeruntur; quæ autem gentili superstitione vel hæretica permista sunt, bona non sunt.'

EZR 6:10 Multiple spaces in '6.10··Orentque.··Secundum illud Apostoli: Obsecro ergo primo omnium fieri obsecrationes et orationes, postulationes gratiarumque actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt I Tim. 2..'

EZR 6:11 Multiple spaces in '6.11··A me ergo.··Gravissima pœna voluit eum punire qui decretum mutaret, damno scilicet omnium quæ haberet et animæ suæ, quam etiam ligno confixus longo cruciatu amitteret. Mystice autem opera nostra lignis comparantur, bona fructiferis, prava autem salicibus et incendio dignis, tolliturque lignum de domo ejus, qui holocaustis Domini contradicit, et erigitur, et ipse in eo configitur, cum opera eorum qui paci Ecclesiæ repugnant omnibus manifeste, quam sint inutilia et perversa patescunt: et ipsi in eis non vitæ gaudium, sed mortis laqueum acquisisse probantur. Domus quoque talium publicatur, id est, publico censu proscribitur: cum corpora eorum qum quibus in hac vita remanserunt, in resurrectione perpetuo punienda tormento sævis exactoribus, immundis spiritibus in potestate traduntur.'

EZR 6:12 Multiple spaces in '6.12··Deus autem.··Decretum suum divinæ potentiæ confirmari desiderat, et ipse ut homo temporali regno præditus pro pace domus Dei publica lege omnia quæ potest facit. Quod nunc quoque in Ecclesia geritur, cum terrenæ potestates ad fidem conversæ pro statu Ecclesiæ publica edicta proponunt, et hanc Domino juvante et inimicos debellante placidam pacem semper habere capiunt.'

EZR 6:14 Multiple spaces in '6.14··Juxta prophetiam.··Prædixerant enim, quia si ædificando templo insisterent, mox donante Domino et opus ipsum complerent, et bonis omnibus abundarent. BEDA ubi supra. Nemo quod Aggæus dicit sub Dario rege jacta esse templi fundamenta, etc., usque ad aliquando separatim sub nomine gazophylaciorum, vel exedrarum, vel porticuum, vel atriorum; unde: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri Psal. 133.. Et Artaxerxe.··Quæritur quomodo, jubente Artaxerxe, dicatur domus constructa, cum statim subjungitur eam, regnante adhuc Dario, fuisse completam et dedicatam, nisi forte credendum est etiam Artaxerxem, misso auro et argento, jussisse: ubi si quid minus in ædificio vel ornatu templi vel vasorum esset completum, perficeretur. Nam Esdra illuc properante, scriptum est quod idem rex cum principibus vel consiliariis suis plurimum auri et argenti et vasorum miserit ad templum.'

EZR 6:15 Multiple spaces in '6.15··Mensis Adar.··BEDA, ibid. Cujus tertia die domus completa est, usque ad in quibus eminentiora cuncta fuere completa. ID., ibid. Templum vero quanquam electam animam significat propter inhabitantem in se Spiritum Christi, etc., usque ad a superiore quoque in tertium penetramus, cum beatitudinem animarum etiam corporum immortalium perceptione cumulamus.'

EZR 6:16 Multiple spaces in '6.16··Fecerunt autem.··Merito gaudent filii transmigrationis, etc., usque ad quia omnes ordines Ecclesiæ reconciliatis per pœnitentiam peccatoribus gaudent.'

EZR 6:17 Multiple spaces in '6.17··Et obtulerunt.··Offerunt in dedicatione hostias, cum pro errantium conversione Deo gratias agunt, cum multi conspecta devotione eorum ad majora se virtutum opera accingunt, ne sint segniores eis in operando, quibus innocentiores fuerunt minus peccando. Multi etiam qui in fide præcesserunt, ferventiora novitiorum studia æmulantur. Hircos caprarum.··Hirci in hac vita offeruntur pro peccato, cum electi Deo supplicant, ut liberentur a peccatis: offeruntur in futuro, cum gratias agunt qui liberati sunt, ideoque misericordias Domini in æternum cantabunt Psal. 88.; quia semper miseros se fuisse et dono ejus liberatos esse memorabunt. Pro peccato.··Pro peccato etiam totius Isræl offerunt, quia oportet sic eos qui nobiscum sunt, bonis favere; sic illorum bona imitando, nostra facere, ut etiam pro statu totius Ecclesiæ Dominum deprecemur. Unde in oratione Dominica nemo sibi specialiter aliquid petit, sed omnibus qui eumdem Patrem habent in cœlis. Item, ædificato templo, dedicatio sequitur, cum completa in fine sæculi summa electorum perveniet ad gratiam cœlestium præmiorum, in qua hostiæ offeruntur: de quibus eadem domus, id est Ecclesia, post captivitatem mortalis ærumnæ reædificata per gloriam immortalitatis dicit: Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis Psal. 115.. Et quia offeruntur non solum pro donis virtutum, sed et pro mundanis sordibus vitiorum: bene post vitulos, arietes et agnos hirci pro peccato totius Isræl offeruntur: gratia enim de qua virtutum beneficia confert, etiam scelera aufert. Nec in domo Dei habet Pelagius locum, qui se suosque persuadebat libertate arbitrii vel liberari a malis, vel confirmari posse in bonis.'

EZR 6:18 Multiple spaces in '6.18··Et statuerunt.··Ordo poscebat ut, domo Dei ædificata, mox sacerdotes et Levitæ qui in ea ministrarent, ordinarentur. Quod observandum est his qui magnifice monasteria construunt, ut in his doctores instituant, qui ad opera Dei populum hortentur, non ibi suis voluptatibus serviant. Sacerdotes.··BEDA ubi supra. Quod dicit sacerdotes in ordinibus suis, etc., usque ad si ad præmia Domini una cum eis pervenire curamus.'

EZR 6:19 Multiple spaces in '6.19··Fecerunt autem filii.··Ideo specialiter ædificata et dedicata domo Domini celebratio paschæ memoratur, cum nulli dubium esset tum religiosos pascha suo tempore celebrare, ut mystice insinuaretur hanc esse summam perfectionis, cum præteritis omnibus mundi illecebris tota semper intentione mentis alterius vitæ meditamur ingressum. Pascha enim transitus interpretatur, quia filii Isræl in eo per immolationem agni de Ægyptiaca servitute ad libertatem transierunt, vel ipse agnus, id est Christus, pro nobis immolatus transivit ex hoc mundo ad Patrem, quod imitamur cum ab infimis voluptatibus ad cœlestia quærenda transimus, et vere perficimus, cum a carnis ergastulo soluti cœleste regnum intramus. BEDA, ibid. Quare de pascha post ædificatam domum refertur, etc., usque ad quanto diutius terram cordis virtute vacuam possedit.'

EZR 6:22 Multiple spaces in '6.22··Et fecerunt solemnitatem.··ID., ibid. Potest hoc in loco celebratio paschæ ad tempus nostræ resurrectionis typice referri, etc., usque ad cujus nobis septilormem Propheta gratiam commendat. Septem diebus.··Quia per omne sæculi tempus in sinceritate et veritate, imo in omnibus bonorum victimis et holocaustis vita ducenda est: quia Christus paschali tempore transitorie mortem gustavit, sed æterna resurrectionis virtute devicit. In lætitia.··Hæc est enim maxima nunc et in futuro justorum lætitia, perfectum esse opus justitiæ vel Ecclesiæ, conversis etiam gentilibus, qui olim resistebant et ad adjuvandum ejus statum, confirmandam Christianæ religionis pacem per mundum.'

EZR 7:1 Multiple spaces in '7.1··Post hæc autem.··Beda in Esdram, tom. 2. Hucusque reditus populi de Babylone in Jerusalem, etc., usque ad haberent unde ipsi moniti intus discerent restaurari, unde sequitur: Post hæc.··BEDA, ibid. Hunc Artaxerxem sub quo Esdras de Babylonia Jerosolymam ascendit, Josephus putat esse Xerxem filium Darii, qui post illum regnavit: sed chronicorum libri successorem ejusdem Xerxis. Regnavit autem Darius, sub quo ædificatum est templum, annos sex et trigenta, post quem Xerxes annos viginti, post quem Archabanus menses septem quos chronographi pro anno posuere: post hunc Artaxerxes annis quadraginta. ID., ibid. Scriba velox in lege Moysi appellatur Esdras, etc., usque ad priores autem litteræ remanserunt apud Samaritas, quibus illos quinque libros Mosi quos solos de Scriptura sancta receperant, scribere solebant.'

EZR 7:7 Multiple spaces in '7.7··Et ascenderunt.··ID., ibid. Notandum quod in capite hujus libri scriptum est quod ad permissionem Cyri ascenderunt de Babylone Zorobabel et Josue, etc., usque ad perpetuam ad cœlestem patriam pervenientibus do.'

EZR 7:9 Multiple spaces in '7.9··Quia in primo.··ID., ibid. Prima die mensis cœpit ascendere de Babylone, etc., usque ad velut post quatuor menses lucidæ actionis, quos in via pergimus, quintum mensem perpetuæ remunerationis in luce patriæ cœlestis agimus. ID., ibid. Primo mense cœpit Esdras ascendere de Babylone, etc., usque ad superna promissa veniamus. Juxta manum Dei.··Confirmatus scilicet gratia et protectione divina, qua prospere cœpta perficeret. Sic et Christus, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, manus quoque Dei super ejus humanitatem fuit, qua in passione exaltatus, et ad mœnia supernæ civitatis ascendit, et fidelibus suis iter patefecit.'

EZR 7:10 Multiple spaces in '7.10··Esdras autem paravit.··Magna virtus hominis parare cor suum ad obsequium divinæ voluntatis, et dicere posse: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum Psal. 56.. BEDA, ibid. Christus quoque paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, quia talem sibi hominem suscipere divinitus prævidit, qui non solum sine peccato, sed etiam plenus esset gratia et veritate: qui nulla sibi repugnante lege peccati, legem Dei absque ulla mentis vel carnis contradictione servet; unde: In capite libri scriptum est de me,··etc. Psal. 39. Item Dominus investigavit legem Dei, quia abjectis Pharisæorum traditionibus Scripturam sanctam mystice intelligere docuit, et decreta Evangelii quæ attulit magis perfecta et Deo accepta quam ea quæ per Moysen præmiserat, ostendit. Unde: Audistis quia dictum est antiquis: Diliges amicum tuum, et odio habetis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros,··etc.'

EZR 7:12 Multiple spaces in '7.12··Artaxerxes rex.··Artaxerxes qui devota mente templum et sacerdotes Domini venerabatur, eique famulabatur, Christianos principes, sicut Darius significat. Nec mirum si successores Cyri qui templum et civitatem fecerunt ædificari, qui servos ejus ac legem dilexerunt atque juverunt, Christianos reges figurant; cum ipse Dominus per prophetam Cyrum significare Filium suum dixit: et ejus nomine illum honorificaverit, dicens: Hæc dicit Dominus Christo meo Cyro Isa. 45..'

EZR 7:13 Multiple spaces in '7.13··A me decretum.··Quia ad regem pervenerat fama divinæ virtutis, per quam ille incensam a Chaldæis legem eisdem quibus prius propriis sermonibus, quamvis alio litterarum caractere novaverit.'

EZR 7:14 Multiple spaces in '7.14··Ut cuicunque.··Omnibus licentiam eundi tribuit, nullum ire compellit. Christiani principes nullum cogentes, ne sit incerta voluntas fidei, omnibus quibus placuerit in regno suo Christum colere permittunt. Et septem consiliatorum.··In libro Esther legitur moris fuisse Persarum regibus, ut in cunctis agendis vel discernendis septem consilio uterentur. Septem consiliariis utuntur fideles cum in omnibus quæ faciunt præcepta divinæ Scripturæ sequuntur. De qua dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum Psal. 11., id est sancta illustratione septiformis spiritus perfectum. Missus es.··Mittitur Esdras a facie regis et septem consiliatorum ejus, ut visitet Indiam et Jerusalem et conversi ad fidem principes sæculi et Scripturarum persuasionibus roborati, Christum ad salvandam Ecclesiam et congregandam de gentibus quotidiano auxilio, quod Esdræ nomen significat, venire desiderant, dicentes: Domine Deus virtutum, convertere, respice de cœlo,··etc. Psal. 79. Quæ est in manu.··Mirum quod invenitur verbum in epistola Artaxerxis quo prophetæ solent uti: cum dicit legem Dei esse in manu servi illius, scriptum est enim: Factum est verbum in manu Aggæi prophetæ. Et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ; et testificatus est Dominus in Isræl et in Juda per manus omnium prophetarum: quia scilicet prophetæ non minus operando quam loquendo quæ Dei sunt, prædicabant. Christus legem in manu habuit: quia eam quondam per Moysen prout voluit, statuit; et nunc eamdem per semetipsum immutans ad perfectiora transtulit.'

EZR 7:15 Multiple spaces in '7.15··Et ut feras.··Notanda fides et sapientia regis et consiliatorum ejus qui dona sua magis per illum qui legem Dei in manu habebat, id est opere complebat, offerenda esse intellexerunt. Cujus in Jerusalem.··BEDA ubi supra. Fideliter et docte eum in Jerusalem habere tabernaculum dicit, etc., usque ad et de illo Joannes ait: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris I Joan. 2..'

EZR 7:16 Multiple spaces in '7.16··Et omne argentum.··De hac pecunia fideles in Ecclesia sua bona opera clarere cupiunt: ut per hoc patrem cum sanctis habeant: et alii ipsorum exemplis proficiant. Nam quasi de argento et auro nostro sacrificia, libamina, et hostiæ ad offerendum Domino comparantur: cum visa operum nostrorum claritate proximi convertuntur ad officium pietatis: quo et ipsi bene vivendo Domino consecrantur; sunt autem quædam sanctorum clarissimæ virtutes: quæ non omnibus in exempla operis possunt ostendi: sed tantum ad glorificandam Dei gratiam recitari, ut est illud quod Daniel et Jeremias pueri prophetaverunt: quod Joannes nondum natus: quod Cornelius cum domo sua nondum baptizatus Spiritum sanctum accepit, et innumera miracula instar argenti in domo Domini. Nec tantum ex hoc argento vel auro oblationes quæ super altare ponuntur, emi possunt, quia talia cum audimus, mirari quidem velut divina debemus: sed quasi possibilia imitari non valemus.'

EZR 7:19 Multiple spaces in '7.19··Vasa quoque.··Verus Esdras vasa misericordiæ quæ sibi traduntur ab hominibus in conspectu Patris in supernam Jerusalem tradidit. De quibus dicitur: Quomodo poterit quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem?··Marc. 3. Fortis enim erat rex Babylonis, id est diabolus: sed vinctus et ligatus a Domino, ea quæ injuste possidebat vasa, id est delectorum corda amisit: neque auferenti et ad supernam civitatem cujus erant propria reducenti contradicere potuit.'

EZR 7:21 Multiple spaces in '7.21··Et a me.··Principes Christiani subjectis suis imperant, ut quidquid petierit Christus pontifex noster, absque mora tribuant: nihil omnino retractantes, dent aurum in confessione veræ fidei, frumentum in ostensione bonæ operationis; vinum in fervore dilectionis; oleum in hilaritate misericordiæ: et hæc omnia sub centenario numero sacerdoti magno et scribæ legis Dei cœli dari jubentur, id est Christo, qui cœlestia nobis mandata a Patre deferens, cœlestia obedientibus in domo Patris præmia promisit. Centenarius enim, qui in computo digitorum a læva transit in dexteram: ea quæ in dextra indicis id est vita æterna sunt gaudia, designat. Talentum autem triplicis mensuræ traditur. Minimum, librarum quinquaginta medium, librarum sexaginta duo summum, librarum centum et viginti. Corus triginta modii: batos, qui et ephi decima pars cori, id est tres modii.'

EZR 7:22 Multiple spaces in '7.22··Sal vero.··BEDA ubi supra. Sal sapientiam significat, etc., usque ad dum per adversarios expugnant.'

EZR 7:24 Multiple spaces in '7.24··Vobis quoque.··Hoc privilegio ostenditur, quod cætera plebs filiorum Isræl ad patriam perveniens tributa regis pendebat, quod discreta provisione rex fecisse cognoscitur ut qui divino servitio supererant occupati, a suo famulatu essent liberi, et qui in terra nihil proprium possidebant, sed ex decimis populi vivebant, nemo ex eis tributum exigeret. His omnibus probatur, non solum dilexisse, sed etiam optime didicisse quæ divinæ servitutis posceret cultus.'

EZR 7:25 Multiple spaces in '7.25··Tu autem.··BED., ibid. Repetit rex quæ supra dixerat, etc., usque ad quibus sæpe reges et principes litteras pro statu fidelium miserunt.'

EZR 7:28 Multiple spaces in '7.28··Et ego confortatus.··Sic quisque ad alios congregandos idoneus per doctrinam suam efficitur: ebrius per gratiam Dei contra omnia quæ sanctorum opus impediunt, mente roboratur.'

EZR 8:1 Multiple spaces in '8.1··Hi sunt ergo principes,··etc. BEDA, in Esdram. Diligenter principes qui secum de Babylone ascenderunt, enumerat, etc., usque ad id est, ex eorum vita quos docuisti, gloriostor eris in regno Dei.'

EZR 8:15 Multiple spaces in '8.15··Congregavi autem.··BEDA., ibid. Nomen hoc loci non alibi me legisse memini, etc., usque ad copiam sibi ministrorum domus Dei providit per quos Jerosolymam veniens quæ in templi usus necessaria sunt perficeret.'

EZR 8:17 Multiple spaces in '8.17··Et misi eos ad Eddo.··ID., ibid. Mare Caspium secundum Orosium, etc., usque ad quibus adjunctis Esdras in exercitu suo mille septingentorum prope virorum summam habuisse reperitur.'

EZR 8:21 Multiple spaces in '8.21··Et prædicavi ibi jejunium.··BEDA, homil. 8. Datur nobis exemplum jejunandi et orandi, etc., usque ad et sic oret, nec prospere eventura quæ postulat, dubitet.'

EZR 8:25 Multiple spaces in '8.25··Appendique eis argentum, et aurum, et vasa consecrata.··ID. in Esdram, tom. 2. Per argentum, et aurum, et vasa quæ de Babylone Jerosolymam mittuntur, etc., usque ad et per successores eorum usque ad finem ædificanda est. ID., ibid. Distat inter hæc vasa quæ Esdras cum sacerdotibus Jerosolymam offert, et ea quæ Zorobabel et Jesus obtulisse referuntur: quia illa de templo Domini translata sunt in Babylonem, et translata sunt in Jerusalem: hæc in Babylonia facta, sed devotionis gratia Jerosolymam missa a rege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Isræl, qui in illis partibus morabatur. Illa ergo vasa significant eos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, post inchoata virtutum opera, decepti a diabolo rapiuntur in confusionem eorum, sed Christi gratia revocantur ad salutem: hæc autem illos qui cum peccato primæ transgressionis nati, per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati, Ecclesiæ filiis aggregantur.'

EZR 8:28 Multiple spaces in '8.28··Vos sancti Domini estis.··Oportet doctores Ecclesiæ nunquam oblivisci sanctimoniæ, quia a Domino sunt consecrati per Spiritum sanctum in die redemptionis, ad quam suscipiendam etiam auditores instituant, ut qui jam Domino oblati sunt per rudimenta fidei, etiam per eorum qui in fide præcesserunt exempla et monita magis confirmentur, et supernæ civitatis introitu digni efficiantur.'

EZR 8:29 Multiple spaces in '8.29··Vigilate et custodite.··Vigilandum est sacerdotibus, ne qua de sibi creditis animabus, id est, vasis Domini pereat: sed integro numero ad sanctæ virtutis ædificia perducantur. Donec appendatis.··Eos scilicet, quos superna dispositio vobis commisit, tales instruendo et docendo exhibeatis, qui irreprehensibiles inveniantur, et apti thesauro aulæ cœlestis, id est, sedibus æternæ pacis et lucis, et hoc non judicio quorumlibet qui falli possunt, sed apostolorum et eorum qui cum Domino sunt judicaturi. Hi enim merito sunt principes sacerdotum et Levitarum et duces familiarum Isræl, id est, virorum vel animarum Deum videntium intelliguntur, de quibus dicitur: Constitues eos principes super omnem terram Psal. 44.; et alibi: Nobilis in portis vir ejus. Promovimus.··BEDA, ibid. Omnia sunt plena mysteriis, etc., usque ad qua adjuti animas fidelium ad societatem electorum et arcem vitæ perfectionis quasi vasa sancta ad templum Domini efficacius transferamus.'

EZR 8:32 Multiple spaces in '8.32··Et mansimus.··ID., ibid. Tres dies manetur in Jerusalem, etc., usque ad quasi post gaudium triduanæ mansionis in Jerusalem ob donaria et vasa pretiosa quæ obtulerunt, amplius honorantur.'

EZR 8:34 Multiple spaces in '8.34··Descriptumque.··ID., ibid. Hoc fit cum doctores studiose vitam examinant subditorum, etc., usque ad ut digna in cœlis donetur retributione.'

EZR 8:35 Multiple spaces in '8.35··Sed et qui venerant.··ID. Magna devotio et religio ostenditur, cum pervenientes ad templum primo omnium holocausta offerunt, non tantum pro seipsis, sed etiam pro omni Isræl, id est, pro eis qui jam domum reversi fuerant, et pro eis qui adhuc exsulabant. Mystice autem illi veraciter et perfecte captivitatem diaboli, qua peccando tenebantur, pœnitendo evaserunt, qui se fixa intentione divino servitio subdunt, qui totos se ab infimis abstractos, flamma cœlestis desiderii accendunt. Hoc est enim holocausta, id est, tota incensa sacrificia Domino offerre, nihil nisi ejus voluntatem in omnibus cogitare vel facere. Obtulerunt holocaustomata Deo,··etc. Non tantum pro se. Perfectæ mentis indicium est, cum quis pro omni Isræl immolat, id est, pro generali fidelium sospitate, quasi unitatis et fraternitatis memor supernæ pietati supplicat.'

EZR 8:36 Multiple spaces in '8.36··Et elevaverunt populum.··AUG. Ornando variis donariis, quæ rex et consiliarii et principes ejus miserant, ministros quoque et sacerdotes illius ab omnibus angustiis liberando. Mystice. Populus et templum Dei unam et camdem Ecclesiæ figuram tenent, quam levat Esdras et filii transmigrationis ablatis de Babylone sacris vasis, cum prædicatores aggregantes ei juvante Domino novos credentium populos, honorabilem eam omnibus et terribilem exhibent. Item cum eos quos exemplis in bona conversatione instituere vel verbis usque ad cœlestium perceptionem præmiorum promovent, vel provehunt: levant populum in domum Dei, quia magnum et manentibus in superna patria, et peregrinantibus adhuc in terra electis gaudium faciunt. BEDA in Esdram, lib. 2, tom. 2. Hæc autem transgressio in Malachia propheta manifeste descripta, etc., usque ad referunt causam ad principem, id est, archiepiscopum, cujus auctoritate expietur flagitium. Mystice autem uxores alienigenæ, hæreses et superstitiosas philosophorum sectas significant, quæ cum in Ecclesiam incaute admittuntur, semen sanctum catholicæ veritatis et puræ actionis errore contaminant. Peccata quoque omnia quibus ethnici polluuntur, dum Christiani non erubescunt imitari, quasi per uxores alienigenas degenerant a semine verbi Dei, quo fuerant generati, secundum illud: Voluntarie genuit nos verbo,··etc. Jac. 1., et quasi profanam de filiabus exterorum sobolem procreant, dum illecebras errantium secuti, perversos ex eis actus ad cuncto rum notitiam proferunt. Non est separatus.··BEDA., ibid. Notandum est quod abducto Isræl in captivitatem, etc., usque ad principes qui corrigere debuerant primos errasse fatentur.'

EZR 9:3 Multiple spaces in '9.3··Scidi pallium.··ID., ibid. Per vestimenta solent opera designari, etc., usque ad Sedit mœrens, ut per lamenta pœnitentiæ veniam promerendam esse doceret.'

EZR 9:4 Multiple spaces in '9.4··Convenerunt.··Nota quantum exempla doctorum juvant. Nihil scribitur Esdras locutus esse, sed tantum audito scelere lacrymasse et turbam ad se fidelium non vociferando sed lacrymando traxisse. Convenerunt.··Magna mutatio rerum perfidia principum, multi luxuriam secuti, reducti sunt, magno principe mœrente, et quid peccatoribus agendum esset innuente: conveniunt ad eum omnes qui timent verbum Dei, quo transgressores puniendos esse minatur. Scisso pallio.··BEDA, ibid. Typice, quod scisso indumento, etc., usque ad etiam ea quæ illorum fragilitati veraciter conveniebant, misericorditer in se transferre dignatus est.'

EZR 9:5 Multiple spaces in '9.5··Curvavi genua,··etc. Paravit se per compunctionem cordis, et affectionem corporis, ut dignus efficeretur auditu supernæ pietatis: et in hæc verba orationis prorumpit. Curvat autem genua, expandit manus, et fundit preces in tempore sacrificii vespertini, sciens esse gratius quod fit in spiritu humilitatis et in animo contrito, quam quod carnibus et sanguine pecudum offertur.'

EZR 10:1 Multiple spaces in '10.1··Sic ergo orante Esdra, et implorante Deum et flente... Flevit populus.··BEDA in Esdram,··tom. 2. Qui scilicet peccaverunt, pœnitentiam agentes, vel qui in castitate permanserant, de casu fratrum dolentes, etc., usque ad Nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis, pœnitentiam acturi convenerunt. De filiis Ælam.··Hunc dicit Josephus primum fuisse Jerosolymitarum, qui ut principem decet, maxima auctoritate mox intentionem Esdræ juvabat, populum secum peccasse confitendo, et pœnitentiam suadendo abjectis uxoribus alienigenis, cum liberis suis. Et nunc si est pœnitentia in Isræl.··Quia si populum hujus peccati perfecte pœnitet, primo conversi ad Dominum, correctionem promittamus, et veniam postulemus; deinde ad nos reversi, omnem peccati radicem exstirpemus et fruticem, ejectis, scilicet, uxoribus cum omni sobole: hoc est enim veraciter pœnitentiam agere toto corde, et intus ad Dominum converti, et omnem foris peccandi materiam ab ipsa origine resecari. Surge.··Decenter docet quomodo sit apud majores consilio agendum, ut scilicet, quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit, vel intellexisse sibi videtur, dicat: et tamen ei qui præest, locum discernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus quæ ille secundum voluntatem et legem Dei agenda decreverit.'

EZR 10:6 Multiple spaces in '10.6··Filii Eliasib.··Qui tunc summus sacerdos erat, post Jesum filium Josedec Joacim filius ejus, et post eum Eliasib filius ejus summo sacerdotio functus est. Panem non comedit.··BEDA ubi supra. Exemplum hinc habent sacerdotes, etc., usque ad: Si enim refugientes coinquinationes mundi,··etc. II Petr. 2..'

EZR 10:9 Multiple spaces in '10.9··Ipse est.··BEDA ubi supra. Qui ab Hebræis Casleu, a Romanis vocatur December, etc., usque ad qua arte adversa quæ exterius propter peccata desæviunt, aut evitent, aut separent. Et sedit omnis populus.··ID., ibid. Id est, circa atrium sacerdotum quo ipsa domus undique cingebatur, habens circa se ex omni parte per quadrum ædes atriorum amplissimas, in quibus etiam populus quando pro pluvia opus erat, stare poterat, et videre ea quæ in templi januis gerebantur, vel circa templum: habebant enim interiores parietes juxta terram in columnis factos exteriores solidos.'

EZR 10:10 Multiple spaces in '10.10··Et surrexit Esdras.··ID., ibid. Hic locus respondet, etc., usque ad et facta merito in memoria teneretur, ac posteris noscenda traderentur.'

EZR 10:16 Multiple spaces in '10.16··Et sederunt in die.··ID., ibid. Nota numerum ternarium esse mysticum, etc., usque ad quod etiam nos omnibus annis in quadragesima paschæ oportuit imitari, instante scilicet Dominica resurrectionis, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, ut participes resurrectionis esse valeamus II Cor. 7.. Et inventi sunt.··ID., ibid. Aptant Hebræi huic loco, etc., usque ad Sed intuendum quod non scribit Esdras Jesum alienigenam duxisse uxorem, sed quosdam de filiis et fratribus suis, etc.'

EZR 10:18 Multiple spaces in '10.18··Et fratres ejus.··ID., ibid. Cognati scilicet, non enim fratres ejus germani in carne eatenus vivere, et voluptati operam dare poterant, cum centum anni et amplius essent transacti, ex quo Cyrus regnare incipiens, Jesum et Zorobabel cum transmigratione Juda et Benjamin, ad construendam domum Domini, Jerosolymam remisit.'

EZR 10:19 Multiple spaces in '10.19··Et dederunt,··etc. ID., ibid. Primo uxores illicitas abjiciunt, etc., usque ad dignum faciat perpetua mercede in cœlis.'

NEH 1:1 Multiple spaces in '1.1··Verba Nehemiæ filii.··BED. in Esdram, tom. 2. Nehemias interpretatur consolator Domini,··etc., usque ad quasi diruta ab hostibus Hierosolymorum mœnia restaurant. Verba Nehemiæ.··ID., ibid. Hucusque verba Esdræ, etc., usque ad qui non blandimentis temporalibus enervari, sed adversitatibus exerceri, et ad requiem sempiternam gaudent præparari. In mense Casleu.··ID., ibid. Mensis Casleu ipse est quem nos Decembrem vocamus, apud Hebræos nonus, apud nos ultimus. Cujus nomen quod spes ejus interpretatur, bene congruit votis ejus, qui ad ruinas sanctæ civitatis intendebat erigendas. Primum enim bonæ actionis fundamentum est, spem habere de auxilio Domini ad perficiendum quod cupimus. In hoc mense natus est Dominus, cujus nomine longe ante figurabatur, quod in eo mense verus Nehemias diu desideratus ad ædificationem Ecclesiæ esset venturus. Eram in Susis.··ID., ibid. Susis metropolis est Persarum, sed tanta firmitate, ut castrum esse videatur, et interpretatur equitatio vel revertens, quæ fidelibus convenienter aptatur, eis maxime, qui de captivitate Jerusalem curam gerunt, id est, de salute eorum, qui aliquando per insidias diaboli de Ecclesia rapti pœnitentes denuo per gratiam Dei sunt redacti. Tales enim sunt in revertente castro, id est, in robore mentis revocatæ ab infimis ad desiderium patriæ cœlestis, et in equitatu sanctorum cordium, quæ scilicet portant sessorem Deum. Qui remanserunt.··ID., ibid. Patet litteræ sensus, etc., usque ad indignos arcere debuerant, avaritiæ, luxuriæ cæterorumque vitiorum incendio perire.'

NEH 1:4 Multiple spaces in '1.4··Flevi et luxi.··Si vir sanctus audiens destructa lignorum et lapidum ædificia recte lugebat, jejunabat, et orabat, diu sedens in tristitia, quanto magis in destructione et ruina animarum continuis luctibus, et orationibus est insistendum, ut miserante Deo ad pristinam erigantur sospitatem, qui in opprobrio religionis triumphante inimico jacebant diutina vitiorum sorde squalentes.'

NEH 2:1 Multiple spaces in '2.1··Factum est autem.··BED. in Esdram. Qui scilicet est primus mensis anni, etc., usque ad suum intimare. Erat quidem princeps vinarius, regi poculum porrigebat, officium lætitiæ foris agebat, sed interius lugebat: quia civitatem sanctam dirutam, etc. Unde: Super flumina Babylonis illic sedimus,··etc. Psal. CXXVI.'

NEH 2:5 Multiple spaces in '2.5··Si videtur,··etc. ID., ibid. Sicut per Cyrum primum Persarum regem Christus significatur, etc., usque ad de qua tota prophetæ sententia plenissime, prout potui, in libro temporum edisserere curavi.'

NEH 2:10 Multiple spaces in '2.10··Et audierunt.··Contristantur hæretici, etc., usque ad et eos, qui peccando erraverunt, pœnitendo redire cognoscunt.'

NEH 2:15 Multiple spaces in '2.15··Considerabam murum Jerusalem.··Diversa destructæ urbis loca lustrando pervagatur; et singula quomodo debeant reparari, sollicite scrutatur. Doctorum quoque spiritualium est sæpius noctu surgere, et solerti indagine statum Ecclesiæ quiescentibus cæteris inspicere, ut vigilanter inquirant, quomodo ea quæ vitiorum bellis sordidata vel dejecta sunt, corrigant et erigant. Murus autem Jerusalem dissipatus jacet, et conversatio fidelium terrenis et infirmis sordet affectibus. Portæ sunt igni consumptæ, cum hi qui aliis introitum vitæ pandere debuerant, relicto veritatis magistro communi, cum cæteris ignavia torpent, et temporalibus curis inserviunt.'

NEH 2:17 Multiple spaces in '2.17··Quia Jerusalem deserta est.··BED., ibid. Plana sunt hæc et spirituali sensu congrua: quia doctores, imo omnes qui zelo Dei fervent, in afflictione maxima sunt, quandiu Jerusalem, id est visionem pacis, quam nobis Deus reliquit et commendavit, bellis dissensionum cernunt esse desertam: et portas virtutum, quas juxta Isaiam laudatio occupare debuerat, prævalentibus inferorum portis dejectas, et opprobrio habitas.'

NEH 3:1 Multiple spaces in '3.1··Et surrexit Eliasib sacerdos.··BEDA in Esdram, tom. 2, lib. 3. Id est, pontifex temporis illius filius Joachim, qui post patrem suum Jesum filium Josedec, non parvo tempore pontificatum tenuit. Et recte restauratio civitatis a sacerdote magno et fratribus ejus cœpit: ut qui gradu præcesserant ordinis, exemplum fierent aliis in bonis operibus. Et bene ædificantibus sacerdotibus adjungitur: Et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrim Hananæl.··Ædificant enim sacerdotes in centenario numero cubitorum, cum omnes quos erudiunt, amore et desiderio æternorum incendunt. Nam centum, quæ in computo digitorum de læva transeunt in dexteram, cœlestia bona figurant, quæ comparatio terrenorum quasi dextera ad sinistram sunt. Et ædificaverunt.··ID., ibid. Vetus translatio habet, etc., usque ad et in illa laventur. ID., ibid. Videtur juxta litteram; etc., usque ad sola internæ retributionis intentione protendunt. Portam gregis.··Quæ, scilicet, respicit Joppen et Diospolim, id est, Lyddam, vicinior mari inter cunctas vias Jerusalem; quæ nunc porta David fertur appellari, et esse prima portarum ad occidentem montis Sion. Huic opinioni consentire videntur Verba dierum, ubi scriptum est de Manasse rege Juda: Post hoc ædificavit murum extra civitatem David,··etc. II Par. 12. BED., ibid. Typice autem, sicut grex significat Domini fideles, etc., usque ad temporibus autem Ezechiæ duplicatum fuisse murum civitatis Verba dierum sic ostendunt: Ædificavit quoque agens industrie omnem murum,··etc. II Par. 23. Typice autem iste Sophonias vocem clamoris a porta piscium et ululatum audivit a secunda: quia ab hostibus utramque dejiciendam præcognovit. Fidem enim et opera doctorum per quæ ab undis vitæ corruptibilis cæteros erui, et in Ecclesiam oportebat induci, vidit diaboli insidiis terræ esse sternenda, id est, per appetitum terrenæ voluptatis cœlestibus gaudiis esse privandos. Bene autem ab utraque porta, prima, scilicet, et secunda, interiori et exteriori, vocem clamoris et ululatus audivit: quia exterius opera, et intus corda diabolo impugnante vidit subvertenda. Sed quia Dominus erigit elisos, Nehemias portam piscium post ruinam narrat instauratam: quia si aliqui prædicatorum peccando corruerint, non deerunt usque in finem sæculi, qui succedentes portas justitiæ Domino adjuvante fidelibus bene vivendo et prædicando aperiant. Ipsi texerunt.··ID., ibid. Hic versus etiam de cæteris portis, etc., usque ad qui plus periculi nobis laudando afferant, quam salutaris adminiculi a nobis videndo referant.'

NEH 3:6 Multiple spaces in '3.6··Ad portam veterem.··De qua dicit Joannes: Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed vetus quod habuistis ab initio I Joan. 2.. Mandatum vetus est verbum quod audistis.··Porta vero vetus ædificatur in Jerusalem, cum verbum fidei et dilectionis quod ab initio Ecclesiæ traditum est, vel recuperatur in errantibus, vel in nuper credentibus instituitur.'

NEH 3:8 Multiple spaces in '3.8··Ad murum.··Firmitatem scilicet et munimentum perfectæ dilectionis in cordibus electorum, ad quam instructores ejus ædificando perveniunt, cum in operibus charitatis proficiendo dicunt: Viam mandatorum tuorum cucurri,··etc. Psal. 118., illa, scilicet dilatatione mentis illustratæ, quæ et amicum in Deo et inimicum diligunt propter Deum.'

NEH 3:13 Multiple spaces in '3.13··Et portam vallis.··BEDA, ubi supra. Vallis Josaphat, quæ et Gehennon, etc., usque ad id est humiles dono supernæ refectionis. Et portam vallis.··ID., ibid. Bene post portam veterem et murum latioris plateæ ædificatur porta vallis, quia post rudimenta catholicæ fidei quæ per dilectionem operatur, necesse est ut humilitas nobis quasi custos virtutum tenenda insinuetur, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus. Et mille.··ID., ibid. Ferunt quia situs urbis Jerusalem, etc., usque ad ut omnia a se rudera actionis noxiæ inutilis locutionis et etiam superfluæ cogitationis ejiciant.'

NEH 3:15 Multiple spaces in '3.15··Et portam fontis ædificavit Sellum filius,··etc. ID., ibid. Narrant scriptores, etc., usque ad gradus ipsius Ecclesiæ incrementis et profectibus bonorum operum, quæ per humilitatem fiunt comparans. De civitate David,··etc. Civitas David juxta litteram mons Sion appellatur, qui a meridie positus pro arce urbi supereminet, et major pars civitatis infra montem jacet in planitie humilioris collis sita. Unde in libro Regum: Cepit autem David arcem Sion, hæc est civitas David II Reg. 5.. Et paulo post: Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David Ibid..'

NEH 3:16 Multiple spaces in '3.16··Ædificavit Nehemias filius Asboth,··etc. BEDA, ubi supra. Post portam fontis et muros piscinæ Silœ, etc., usque ad et ad regnum cœleste ascensuros cognoscant. Contra sepulcrum David,··etc. ID., ibid. Nota David non in Bethlehem, ut quidam putant, sed in Jerusalem esse sepultum certa ratione mysterii. Sicut enim in Bethlehem natus et in regem unctus Christum ibidem nasciturum de suo semine, et a magis sub persona regis adorandum figuravit; ita in Jerusalem defunctus et sepultus ipsum in eadem civitate passurum ac sepeliendum. Ad piscinam, etc.··ID., ibid. Piscinam, Scripturam scilicet divinam, etc., usque ad et si hostis antiquus fontem nobis abstulerit verbi Dei, continuo in arcem mentis irrumpit.'

NEH 3:19 Multiple spaces in '3.19··Et ædificavit,··etc. ID., ibid. Hucusque primus civitatis murus exstruitur, etc., usque ad in quo interni arbitrii oculos offendamus. Contra ascensum,··etc. Hic est Christus qui in fide sua et dilectione Judæorum populum adunavit et gentium: unde lapis angularis dicitur. Contra cujus ascensum mensura secunda ædificatur, cum per munditiam piæ cogitationis ad visionem ejus tendimus, cum etiam in hac vita retenti crebro visionis ejus desiderio suspiramus. Sequuntur plurimi structorum ordines, qui mensuram secundam ædificasse narrantur: quia maxima Ecclesiæ structura est in munimine interioris virtutis, cum scilicet omni custodia munimus cor nostrum, quoniam ex ipso vita procedit. Singula vero ad intelligentiam spiritualem trahere nimis longum est.'

NEH 3:26 Multiple spaces in '3.26··Nathinæi.··Dicuntur Gabaonitæ, qui in ministerium domus Domini juxta dispositionem Josue filii Nun fideli devotione serviebant. In Ophel.··BEDA, ibid. Turris erat non longe a templo altitudine enormi. Unde Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit, quia nubibus caput inseruit. Denique ubi in Michæa scriptum est: Et tu turris gregis nebulosa Mich. 4., benedicitur turris Ophel. Hæc turris in qua parte sit civitatis, liber Paralipomenon ostendit, dicens quod Manasses ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel II Par. 33.. Conveniebat ergo juxta situm loci, ut ministri templi in vicina templo turre habitarent. Mystice autem Nathinæi habitant in Ophel, id est, in turre nebulosa, cum hi qui professione perfectioris vitæ dicati sunt Deo, et in munimento et altitudine virtutum actione semper et cogitatione morantur, et conversatio eorum in cœlis est, quos admirans vulgus ait: Qui sunt isti qui ut nubes volant Isa. 60., etc. Item Thecueni habitant in Ophel, cum quique religionis habitu insignes abdita Scripturarum de quibus scriptum est: Tenebrosa aqua in nubibus æris Psal. 17., id est, mystica scientia in prophetis, illustrato corde penetrant, et assidue legunt, et meditantur. Contra.··BEDA, ibid. Dominum scilicet, qui quotidie nos misericordiæ suæ gratia, ne in ærumnis vitæ labamur præsentis et deficiamus, irrigat, etc., usque ad et quia post præsentia virtutum dona ad videndam claritatem Domini ascenditur, recte infertur: Post eum ædificaverunt Thecueni,··etc.'

NEH 3:27 Multiple spaces in '3.27··A turre.··A turre magna et eminenti usque ad murum templi pervenit structura civitatis, cum justi ab altitudine contemplationis, quæ mentem in hac vita despectis temporalibus ad cœlestia desideria suspendunt, veraciter in illa vita ad claritatem Dominicæ incarnationis intuendam, patefacta etiam divinæ æternitatis gloria ascendunt. Et quia Thecua buccina vel tuba, Thecueni buccinatores interpretantur, apte dicitur quod Thecueni hoc ædificaverint. Doctorum enim est quorum sonus exit in omnem terram, præsentia Dei dona vel futura in civitate ejus, id est, fidelibus patefacere. Ad murum templi.··Corpus scilicet Christi: de quo dicitur Joan. 2: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud:··quod scilicet persecutores in morte solverant, sed excitatum et ad cœlos exaltatum amatores videre non cessant in gloria.'

NEH 3:28 Multiple spaces in '3.28··Sursum autem,··etc. BEDA, ibid. Hanc portam significat Jeremias esse in orientali plaga civitatis, etc., usque ad equi cum in bono accipiuntur, sicut asini, cameli, et muli, conversos ad Dominum populos Gentilium, vel curas rerum temporalium, Domino scilicet animæ subjugatas ostendunt. Ædificaverunt sacerdotes,··etc. Sacerdotes vero civitatis Dei murum ad portam aquarum ædificant, cum doctores post vocationem Judæorum ad inducendos in Ecclesiam Gentiles, verbum Dei seminando perveniunt. BEDA, ibid. Longum est de singulis ædificiis vel ædificatoribus mystice disserere, etc., usque ad nomina conscribit in cœlo.'

NEH 4:1 Multiple spaces in '4.1··... Sanaballat... motus nimis subsannavit Judæos.··BEDA in Esdram, lib. 3, cap. 19, tom. 2. Plane ira hæreticorum est. Hæc sunt verba eorum qui se Samaritanos cognominant, id est, custodes legis Dei, etc., usque ad et ornamenta virtutum moribus emendati consequantur.'

NEH 4:3 Multiple spaces in '4.3··Sed et Tobias,··etc. ID., ibid. Hujus Tobiæ persona et verba hæreticis conveniunt, etc., usque ad quibus fructiferas fidelium mentes corrumpere nituntur.'

NEH 4:9 Multiple spaces in '4.9··Et oravimus.··Hoc est unicum contra hostes Ecclesiæ refugium, oratio scilicet ad Deum, et industria doctorum, qui die nocteque in lege ejus meditantes, corda fidelium contra insidias diaboli et militum ejus prædicando, consolando, et exhortando præmuniant.'

NEH 4:10 Multiple spaces in '4.10··Humus nimia est.··BEDA, ibid. Congesta, scilicet, in loco muri, etc., usque ad et pro domo vel civitate procella tentationis ingruente, ruinam ædificasse probatur.'

NEH 4:11 Multiple spaces in '4.11··Dixerunt hostes,··etc. Hæc in ædificio spirituali agi solent; manet enim indefessus hostis cum satellitibus suis, spiritibus scilicet immundis et hominibus malignis, qui opera virtutum et fidei nobis incautis impedire et expugnare contendunt, et mentem fidelium mucrone pravæ suggestionis interficere. Sed contra hæc nobis armatura Dei sumenda est, ut possimus resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.'

NEH 4:13 Multiple spaces in '4.13··Statui in loco,··etc. Ut agmine, scilicet armatorum circumdati operatores liberius et securius ædificarent. Dispertiti enim sunt gradus fidelium: alii bonis operibus intus ornantes Ecclesiam ædificant: alii armis sacræ lectionis muniti contra impugnantes hæreticos vigilant. Hi religiosa devotione proximos in fidei veritate confortant, illi adversus diaboli vel vitiorum tela necessarium certamen exercent, et ab ovili dominico insidiantes lupos pastorali sollicitudine arcent.'

NEH 4:16 Multiple spaces in '4.16··A die illa, media pars,··etc. BED., ibid., cap. 20. Notandum, quia non solum media pars juvenum faciebat opus, etc., usque ad minorisque laboris est incognitam cavere carnis voluptatem, quam rejicere cognitam.'

NEH 4:22 Multiple spaces in '4.22··Et sint vobis vices per noctem et diem.··ID., ibid. Nota quantum studium in operando habuerint, etc., usque ad contradicentes arguendo ab Ecclesia repellunt.'

NEH 5:1 Multiple spaces in '5.1··Et factus est clamor,··etc. BEDA in Esdr., lib. 3, cap. 21. Desiderabat populus murum construere, etc., usque ad et manus nostras a propriis voluptatibus avertens ad construendam Christi convertat civitatem. ID., ibid. Tribus de causis augetur clamor populi. Quidam fame coacti filios suos ditioribus vendere volebant: alii liberis parcentes agros potius et domos. Nonnulli, prohibentes liberorum et agrorum venditionem, hoc tantum persuadebant, ut mutuo sumerent pecuniam in tributa regis, oppignoratis agris et vineis, donec redeunte fertilitate reddere possent feneratoribus quod mutuo accepissent.'

NEH 5:7 Multiple spaces in '5.7··Et increpavi optimates,··etc. BED., ibid. Tanquam dux optimus militiæ cœlestis et sapiens architectus civitatis Dei, etc., usque ad ut dimittat nobis Pater debita nostra.'

NEH 5:13 Multiple spaces in '5.13··Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem,··etc. Huic sententiæ terribilis clausula imponitur. Quicunque enim pauperibus misericordiam non impendit, vel ab eis qui non habent velut juste exigit, de domo sua excutitur, id est, de cœtu Ecclesiæ, in qua putabat se perpetuo manere, et de laboribus, scilicet, in fructibus bonorum operum, in quibus se laudabiliter laborasse putabat: nil prorsus laboris recipiet. Labores enim sine pietate non possunt apud Deum fructuosi esse. Et dixit universa multitudo, Amen.··Quantum Nehemiæ objurgatio vel imprecatio corda omnium moverit, ostenditur: audita enim contestatione respondentes, amen, et Deum collaudantes, fecerunt quæ jusserat. In quo patet: quia non timore, sed amore dicta ejus susceperunt.'

NEH 5:14 Multiple spaces in '5.14··Per annos duodecim.··BEDA, ubi supra. Hoc exponit Apostolus, dicens: Quia statuit Dominus eos qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullo horum usus sum I Cor. 9.. Duodecim autem annis Nehemias cum fratribus suis ita in ducatu vivebant, ut annonas quæ ducibus debebantur, non comederent: insinuans evangelicum opus esse in regimine plebis, opus rectoris notabiliter circa Ecclesiam exercere, et a subditis commodum terrenum non quærere.'

NEH 6:2 Multiple spaces in '6.2··Veni, et percutiamus fœdus,··etc. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 23, tom. 2. Hostes sanctæ civitatis persuadebant Nehemiæ in campestria descendere, etc., usque ad quia versutus hostis semper manus nostras tentat impedire, curemus eas semper divino auxilio confortare.'

NEH 6:10 Multiple spaces in '6.10··Et ingressus.··Pulsatus insidiis hostium Nehemias domum Samariæ quasi amici et fratris ingreditur, sed ipsum insidiatorem et hostem invenit, tanquam externorum donis et amicitia corruptum. Semper enim electi habent foris pugnas, intus timores, nec solum apostoli, sed et prophetæ periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis ex falsis fratribus suspectam vitam agebant.'

NEH 6:15 Multiple spaces in '6.15··Mensis Eliud.··BEDA, ubi supra. Qui secundum Hebræos sextus est, etc., usque ad et deinceps se in Dei et proximi dilectione in bonis operibus adornent.'

NEH 6:16 Multiple spaces in '6.16··Universæ gentes.··ID., ibid. Qui autem structores sanctæ civitatis terrere volebant, etc., usque ad et ab Ecclesia expulsi.'

NEH 7:1 Multiple spaces in '7.1··Postquam autem ædificatus est murus,··etc. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 24, tom. 2.Mystice: ubi Ecclesiæ murus collectis ad fidem novis populis vel correctis his qui erraverant ædificatus fuerit, mox ponendæ sunt valvæ regularis disciplinæ; ne diabolus, qui quasi leo rugiens circumit, in ovile Dei possit irrumpere. Recensui janitores.··ID., ibid. Janitores qui, scilicet, claves regni cœlorum perceperunt, ut dignos et humiles suscipiant; superbos vero et indignos ab ingressu supernæ civitatis arceant, dicendo: Non est tibi pars, neque sors in sermone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram Deo Act. 8..'

NEH 7:3 Multiple spaces in '7.3··Non aperiantur portæ... usque ad calorem solis,··etc. ID., ibid., id est, toto tempore noctis, etc., usque ad unde: Et portæ ejus non claudentur per diem, nox non erit illic Apoc. 21.. Et posui custodes.··ID., ibid. Custodes animarum non sunt de neophytis vel de plebe constituendi, sed de illis qui a certamine vitiorum Dei gratia liberati, jam mentem in Jerusalem, id est in visione tranquillæ pacis habent, quorum conversatio in cœlis est. Aliis enim consummato cursu de hac luce subtractis, alii mox substituuntur, nec unquam desinit qui pacem Ecclesiæ excubando ambiant propter timores nocturnos, secundum illud: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii Psal. 44.. Hæc illi tempori typice conveniunt, quo seminato per apostolos longe lateque Dei verbo, totus orbis novum fidei germen accepit, necdum Ecclesiæ ædificatæ, sed tantum auditu verbi et sacramentis populi adhuc rudes erant imbuti. Ideo congregatis non solum optimatibus, sed et vulgo diligenter eorum numerum recensere curavit, ut perspecta omnium summa, discernere posset, qui in Jerusalem, qui in aliis civitatibus habitare deberent. Unumquemque contra domum.··Sic enim custodia sanctæ Ecclesiæ rite perficitur, si quisque ita sollicitudinem omnium fidelium gerat, ut specialiter eis quibus Deo auctore prælatus est, curam diligentioris studii impendat.'

NEH 7:66 Multiple spaces in '7.66··Omnis multitudo quasi vir unus.··JOSE. Populum etiam agros colentem decimas fructuum ad Hierosolymam jussit offerre, ut habentes sacerdotes et levitæ alimenta, perpetua religionis jura non derelinquerent. Et hi quidem libenter sequebantur decreta Nehemiæ. Civitatem vero exinde contigit hominum multitudine compleri. Multa etiam talia bona et laudibus digna cum summa fecisset magnificentia Nehemias, ad senectutem perveniens defunctus est.'

NEH 8:1 Multiple spaces in '8.1··Et venerat mensis septimus.··BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 26, tom. 2. Qui non longe aberat. Cum enim murus esset vicesima quinta die sexti mensis completus quinque tantum dies ad exordium septimi mensis supererant, qui a prima die usque ad vicesimam secundam totus legitimis cæremoniis consecratus est, quibus ita rite celebratis, deinde ad disponendos urbis mansores cum principibus et plebe reversus est. Congregatusque omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ,··etc. BED., ibid. Notanda devotio populi et concordia, etc., usque ad quarum cantu populus inter orationes et hostias ardentius ad legis memoriam excitaretur. Mystice quoque ædificata civitate oportet sequi lectionem divinam, et tubas sonare crebriores, ut populus, sacramentis cœlestibus initiatus etiam sacris eloquiis ex tempore solertius qualiter vivere debeat, instruatur. Ante portam aquarum.··ID., ibid. Portam aquarum reor dici in atrio sacerdotum, etc., usque ad bene ergo ante portam aquarum collectus est populus tanquam per antistitem suum fluentis Scripturarum spiritualiter potandus.'

NEH 8:4 Multiple spaces in '8.4··Stetit autem Esdras scriba super gradum.··ID., ibid. Videtur meminisse, etc., usque ad ut timidus et erubescens quæ ipse non fecit, aliis faciendo prædicit, etc. Cum præsules quantum honore, tantum opere subditos antecellunt, ipsi eorum exemplis incitati vitæ suæ gradum exsequuntur devoti, et ab eis pie admoniti pro peccatis vel desiderio patriæ cœlestis lacrymas profundere delectantur. Unde bene subditur, flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis, etc.'

NEH 8:10 Multiple spaces in '8.10··Ite et comedite,··etc. ID., ibid. Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo piæ actionis, et suavitate devotæ admonitionis confortemus, præcipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsultationis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus. Nolite contristari.··Doctores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrymas excitant, et iidem consolantur, dum gaudia secutura promittunt.'

NEH 8:11 Multiple spaces in '8.11··Quia dies sanctus est.··Dum scilicet verbis Domini audiendis et implendis operam damus, in quo die quamvis exterius adversa patientes, nos in spe gaudere oportet. Unde: Quasi tristes, semper autem gaudentes II Cor. 6., etc.'

NEH 8:14 Multiple spaces in '8.14··Et invenerunt,··etc. BEDA, ubi supra. Hæc in Levitico plenius scripta sunt, etc., usque ad meminisse nos oportet, quia incolæ sumus in terra, et peregrim sicut patres nostri Psal. 38..'

NEH 8:15 Multiple spaces in '8.15··Ligni pulcherrimi,··etc. ID., ibid. Quod scilicet Hebræi vocant cedrum. Frondes vero myrti et obumbraculum sibi affert qui dicere potest, Christi bonus odor sumus Deo in omni loco II Cor. 2.. Frondes ligni pulcherrimi et frondes myrti,··etc. Fructus charitatis quæ inter omnes virtutes pulcherrima, per quam et Christus lignum crucis pro nostra salute ascendit, cujus passionem dum quantam possumus, imitamur, frondibus profecto ligni pulcherrimi et myrti in mortificationem vitiorum et libidinum protegimur. Magi enim Domino myrrham offerentes docuerunt, quia qui Christ sunt, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt. Ramos palmarum.··ID., ibid. Ramos palmarum afferimus, quod est manus victricis ornatus, cum mentem vitiorum victricem gerimus, et invictam cunctis hostibus, ut stemus ante thronum in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus nostris Apoc. 7..'

NEH 8:16 Multiple spaces in '8.16··Unusquisque in domate.··ID., ibid. In domate suo, etc., usque ad et in majoribus bonæ actionis frugibus abundare mereamur.'

NEH 8:18 Multiple spaces in '8.18··Septem diebus.··ID., ibid. Scenopegia septem diebus agebatur, etc., usque ad in conspectu Dei congregatus, et nunquam segregandus exsultaverit.'

NEH 9:1 Multiple spaces in '9.1··In die autem,··etc. BEDA, ubi supra, cap. 28. Notanda correcti populi devotio, etc., usque ad cum a cæteris laboribus cessatur divinis lectionibus aures liberius commodantur. Et dixit Esdras.··Usque ad finem orationis vel confessionis ejus, quod supra dictum est, quia confitebantur peccata sua, et peccata patrum suorum, plenius Esdra deprecante qualiter factum sit, ostenditur.'

NEH 9:38 Multiple spaces in '9.38··Super omnibus ergo his.··BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Ostendit quanta devotione omnes personæ eorum novum post festa scenopegiæ conventum fecerint, ut scilicet tota se intentione a scelerum contagiis expurgatos divino fœderi conjungerent, et fœderis sancti conditionem sermone firmarent et scripto; et sic ab impiorum consortio separati, securiores replerent opus, quod dudum cœperant, id est, ut congruos urbis cives de numero impiorum instituerent.'

NEH 10:1 Multiple spaces in '10.1··Signatores,··etc. Alia translatio: Nehemias qui Athersata fertur,··erat enim dionymos unde singulariter subjungitur filius Achelai, quod superius apertius dicitur: Dixit autem Nehemias, et ipse est Athersata II Esd. 7.. ID., ibid. Nobis quoque sabbatum spirituale semper agendum est, etc., usque ad primo die a malis emundare necesse est, deinde bonis actibus adornari.'

NEH 11:1 Multiple spaces in '11.1··Habitaverunt autem.··BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Nunc completa est dispositio, etc., usque ad sed occulti judicis et largitoris munere percipiunt.'

NEH 11:3 Multiple spaces in '11.3··Et in Jerusalem.··ID., ibid. His verbis ostenditur, etc., usque ad nam sequitur: De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe II Esd. 11.. ID., ibid. Judas interpretatur confitens vel confessio,··etc., usque ad cum eorum qui sunt in agro unus assumetur, et alter relinquetur.'

NEH 12:1 Multiple spaces in '12.1··Hi sunt autem,··etc. BEDA, ubi supra. Hic principes sacerdotum una cum fratribus suis, etc., usque ad ideoque illum superstite adhuc Nehemia nasci potuisse. BED., ibid. Descripta est successio principum sacerdotum et levitarum, etc., usque ad amica provisione restaurant, et debito honore exaltant. ID., ibid. Jamdudum ædificata erat civitas, etc., usque ad tunc in re ipsa fruentium divina visione beatorum hominum in corporibus spiritualibus inter angelica agmina.'

NEH 12:27 Multiple spaces in '12.27··Et in cymbalis,··etc. ID., ibid. Cymbala, psalteria et citharæ, etc., usque ad et corda proximorum ad amorem ejus accendunt, etc.'

NEH 12:28 Multiple spaces in '12.28··Filii cantorum.··ID., ibid. Imitatores scilicet eorum, etc., usque ad et in ipso tempore dedicationis, id est, perpetuæ remunerationis ibidem pariter uniuntur.'

NEH 12:30 Multiple spaces in '12.30··Et mundati.··ID., ibid. Justus omnino ordo, etc., usque ad et vinctis manibus et pedibus in tenebras exteriores mittatur.'

NEH 12:31 Multiple spaces in '12.31··Principes Juda,··etc., id est confessionis vel laudis, perfectiores sunt Ecclesiæ doctores, qui in dedicatione civitatis super murum ascendunt: quia in tempore tribulationis generalem Ecclesiæ conversationem altius vivendo transcendisse probantur. De his enim dicitur: Super muros tuos Jerusalem constitui custodes Isai. 62., etc. Jure ergo qui nunc muris Ecclesiæ tanquam vigiles præsunt, tunc quoque eisdem gloria remunerationis præeminebunt. Et statui duos choros.··Vel spurcitiam peccatorum in præsenti de Ecclesia correctius vivendo, et errantes corrigendo expurgent, et in futuro qui corrigi noluerunt, judiciaria potestate de civitate Domini, id est ingressu patriæ cœlestis, expellant. Vel chori laudantium ad dexteram euntes super murum ad portam sterquilinii ascendunt, dum eos dignos laude prædicant qui omnem immunditiam de Ecclesia prædicando, arguendo, excommunicando, eliminant.'

NEH 12:34 Multiple spaces in '12.34··Et de filiis sacerdotum,··etc. In hac vita filii sacerdotum in dedicatione civitatis Dei tubis canunt, qui ad memoriam patriæ cœlestis corda auditorum prædicando succendunt.'

NEH 12:35 Multiple spaces in '12.35··In vasis cantici David.··Quia non suo sensu vel desideriis innituntur, sed patrum et prophetarum vitam et doctrinam per omnia sequentes verbo prædicationis insistunt. Et Esdras scriba.··Quia in omnibus quæ agunt verba sanctæ Scripturæ præ oculis habent, quibus ducibus ad ingressum vitæ æternæ perveniant, ut inebrientur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus, apud quem est fons vitæ, etc.'

NEH 12:36 Multiple spaces in '12.36··Et contra eos ascenderunt in gradibus.··BED., ibid. Cum civitas ædificaretur, etc., usque ad sanctam Trinitatem socia exsultatione concelebrant. Super domum David.··ID., ibid. Ascendunt filii sacerdotum, etc., usque ad ortumque solis justitiæ sine occasu videre merentur.'

NEH 12:37 Multiple spaces in '12.37··Et super turrim furnorum.··ID., ibid. Longum est de singulis portis vel turribus specialiter disserere, etc., usque ad circumspecta semper est necesse cautela et sollicitudine muniri.'

NEH 12:39 Multiple spaces in '12.39··Steteruntque duo chori.··ID., ibid. Perambulatis mœnibus et portis civitatis, etc., usque ad in cujus implenda voluntate infatigabili mente permaneo.'

NEH 12:41 Multiple spaces in '12.41··Et clare cecinerunt. Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi in medio tui, Jerusalem Psal. 115.. Hoc fit cum in cœlesti patria omnium sanctorum multitudine congregata, eas pro quibus in præsenti gemimus quasque gratiarum actione quotidiano desiderio sitimus, laudes efferimus.'

NEH 12:42 Multiple spaces in '12.42··Deus enim lætificaverat,··etc. BEDA, ibid. Hæc ad dedicationem sanctæ civitatis, etc., usque ad et victimas bonorum operum maximas immolare curabant. Sed et uxores,··etc. Quia tempore resurrectionis non solum qui prædicando vel fortiter operando Ecclesiam ædificarunt, fructum laboris percipiunt, sed etiam infirmiores ejusdem fidei consortes, eadem vitæ perceptione lætantur. Benedixit enim Dominus pusillis cum majoribus Psal. 113..'

NEH 12:43 Multiple spaces in '12.43··Recensuerunt quoque,··etc. BEDA, ibid. Gaudentibus cunctis, etc., usque ad et cum magna laude et lætitia erat dedicata.'

NEH 13:1 Multiple spaces in '13.1··In die autem illo lectum,··etc. BEDA in Esdr., lib. 3, tom. 2. Hi quia de incestu nati sunt, etc., usque ad sed Deus maledictionem Balaam in benedictionem populi sui convertit, et eum ab armis inimicorum munivit.'

NEH 13:3 Multiple spaces in '13.3··Factum est autem,··etc. Quia necesse est nos auditui veritatis intendere, ubi cum ab uno quolibet vitio lectione divina prohibemur, continuo etiam quidquid vitii sordidantis in nobis deprehendimus, ab actione nostra et conscientia repellamus.'

NEH 13:6 Multiple spaces in '13.6··In omnibus his.··BED., ibid. Hæc sententia, etc., usque ad quæ reversus Nehemias mox exstirpavit.'

NEH 13:8 Multiple spaces in '13.8··Et projeci vasa domus Tobiæ.··ID., ibid. Qui supradictus est servus Ammonites inimicus populi Dei, etc., usque ad quæ communicatio hæreticis et schismaticis cum orthodoxis et pacificis filiis Dei. Et projeci.··ID., ibid. Tu quoque quidquid inter fideles infidelitatis et immunditiæ repereris, etc., usque ad sicut enim Nehemias in cæteris, ita et in hoc ejus personam repræsentavit. ID., ibid. Sex diebus operari per legem quæ necessaria sunt, in septima jubemur quiescere, etc., usque ad ab his quæ ad victum et vestitum pertinent, prorsus intuitum avertant, sed congruo moderamine dispensent.'

NEH 13:16 Multiple spaces in '13.16··Inferentes pisces et omnia,··etc. ID., ibid. Piscis bonus, est pia fides, quam qui a Domino malus, infirma cogitatio quæ se curis hujus mundi ultra modum immergit, quam nobis Tyrii, id est, coangustati quærunt in sabbato vendere, cum immundi spiritus quietem nostræ cogitationis importune profundis sæculi curis obruere tentant. Sed pro tali mercatu Nehemias optimates objurgat Juda et castigat, dum divina inspiratio eos qui professioni pietatis servire conantur, ab hujusmodi cogitationibus purgat.'

NEH 13:19 Multiple spaces in '13.19··Factum est autem.··BED., ibid. Conscientia nostra, etc., usque ad ideo merito sequitur.'

NEH 13:22 Multiple spaces in '13.22··Dixi quoque Levitis ut mundarentur,··etc. ID., ibid. Mundari eos a quotidiano operis exercitio necesse est, etc., usque ad oportet ut prius mentem suam et actus purificent ab omni errorum labe.'

NEH 13:23 Multiple spaces in '13.23··Sed et in diebus illis.··ID., ibid. In Ecclesia uxores alienigenas ducunt, etc. usque ad sed gentili sensu interpretantes.'

NEH 13:30 Multiple spaces in '13.30··Igitur mundavi eos.··ID., ibid. Apertius per omnia finis et condignus ædificio sanctæ civitatis et templi Domini, ut emundatis civibus alienæ a Deo pollutionis, ordines sacerdotum et levitarum in ministerio suo rite custodiantur, ut instituti regulariter magistri Ecclesiæ castigatum ab omni peccato populum de cætero in bono permanere, et crescere semper exhortentur.'

NEH 13:31 Multiple spaces in '13.31··Et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis.··Inter cætera populus ligna offert ad ignem altaris nutriendum, cum opera virtutum divina consecratione digna operantur. Ardent ligna et consumuntur in altari holocaustorum, cum in cordibus electorum, opera justitiæ flamma charitatis perficiuntur. Memento mei, Deus, in bonum.··Merito talis conditor et dedicator civitatis, post multos devotionis labores, memoriæ se Creatoris et largitoris omnium bonorum commendat.'

EST 1:1 Multiple spaces in '1.1·· RAB., expos. in lib. Esther, tom. 3. Liber Esther quem Hebræi inter hagiographa numerant, Christi et Ecclesiæ continet sacramenta, etc., usque ad qui regnavit post Darium patruum cognomento Nochum annis quadraginta.'

EST 1:2 Multiple spaces in '1.2··Susan civitas,··etc. Susan metropolis est in Perside, quam aiunt historici Memnonis fratrem constituisse, et a Susi fluvio nomen accepisse. Ibi est regia domus Cyri lapide candido et vario, columnis aureis, et laquearibus gemmisque distincta: cœli continens simulacrum stellis micantibus insignitum, et incredibilia multa. Ibi Assuerus convivium maximum divitiis, et copiosum deliciis celebravit. Virtus namque sacri eloquii, sic aliquando transacta narrat, ut ventura exprimat: sic factorem approbat, ut ei in ministerio contradicat: sic gesta damnat, ut hæc mystice gerenda suadeat.'

EST 1:3 Multiple spaces in '1.3··Tertio igitur anno.··Tempore, scilicet, istius sæculi incarnationis suæ sacramentum patefecit, et spirituales epulas prædicationis, et corporis et sanguinis sui abundantissime ministravit. Primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Grande convivium cunctis principibus. Simile est regnum cœlorum homini regi qui fecit nuptias filio suo Matth. 22..··Et alibi: Homo quidam fecit cœnam magnam: et vocavit multos Luc. 14..··Hujus convivii historia, pompam divitiarum, et luxum regis ostendit: sed Christi spirituales delicias quas unicuique dispensat, allegorice significat. Christus enim est ille ditissimus rex, qui uxoris suæ, id est Ecclesiæ, precibus exoratus, Judæos, id est confessores suos, de manu inimicorum liberat, atque ipsos juste condemnat. Neque enim necesse est, ut si aliquorum bona Christum significant, eorum quoque mala ipsi, scilicet Christo conveniant. Moyses enim in multis Christum significavit; sed non in hoc, quod ad aquas contradictionis dubitavit. Sed nec Aaron factura vituli. Nec Salomon in sorde libidinis. Sic Assuerus in isto judicio, ut in liberali convivio Christum significat, sicut Isaias in Cyro rege Persarum Christum signat, de quo postea subjungit: Accinxi te et non cognovisti me Isa. 45.,··etc. Si enim reges iniqui in malefactis diabolum significant; cur non reges justi in benefactis, Christum demonstrant? Nabuchodonosor jussit populos audita symphoniarum et musicorum voce prostratos statuam adorare. Et diabolus sæculari dulcedine genus humanum inflectit a mentis rectitudine ad sequendam avaritiam quæ est simulacrorum servitus.'

EST 1:5 Multiple spaces in '1.5··Dies convivii.··Magnatum vel primitivorum fidelium primi refecti sunt, secundum illud: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Isræl Matth. 15..··In circumcisionis sacramento Dominicæ resurrectionis, et Novi Testamenti et veræ circumcisionis: et octo sunt beatitudines, ad quas istud convivium perducit, quod fit tantum diebus; mali autem convivabantur in noctibus.'

EST 1:6 Multiple spaces in '1.6··Et pendebant.··Byssus mortificationem carnis significat. Purpura sanguinem martyrii. Columnæ marmoreæ, firmitatem doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis et purpureis funibus per circulos eburneos in columnis marmoreis suspendebantur; quia decor Ecclesiæ in sapientiæ meditatione et in virtutum ascensione per carnis mortificationem et castitatem cum martyrii dignitate in doctoribus debet effulgere; et ipsorum verbo et exemplo ad aliorum notitiam pervenire: ut ab his instructi et confortati, aulam paradisi mereantur introire. Et columnis marmoreis fulciebantur.··Id est, doctoribus de quibus dicitur: Ego confirmavi columnas ejus Psal. 74..··Ex alibi: Columnas fecit argenteas, reclinatorium aureum Cant. 3.. Super pavimentum.··Smaragdus a nimia viriditate sui sic vocatur. Parium, genus marmoris candidissimum. Per virorem enim fidei et candorem castitatis construitur fundamentum humilitatis. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Matth. 5..··Et: Qui se humiliat exaltabitur Luc. 10.. Et alibi: Discite a me, quia mitis sum Matth. 11.,··etc.'

EST 1:7 Multiple spaces in '1.7··Vinum.··Secundum illud: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris Rom. 5.,··etc. Alii datur sermo scientiæ, alii sapientiæ, alii fides, alii gratia sanitatum. Nolentes cogeret ad bibendum,··etc. Nemo cogitur spirituale donum accipere: filios vult Deus, non servos: voluntatem vult, non necessitatem, secundum illud: Qui potest capere capiat Matth. 19..··Item. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata Ibid..··Et: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes Ibid.,··etc.'

EST 1:8 Multiple spaces in '1.8·· Unusquisque quod vellet, etc. Secundum velocitatem et capacitatem et utilitatem singulorum. Sic enim temperanda est prædicatio, ut in omnibus utilis fiat, nulli noceat, et inter omnium vitia, quasi gladius anceps transeat. Sic per superbiam rescindens auferat, ut non augeat timiditatem. Sic otiosis et torpentibus sollicitudinem operis imponens, ut inquietis et curiosis non augeat importunam actionem, et sic de cæteris.'

EST 1:9 Multiple spaces in '1.9··In palatio, ubi rex Assuerus,··etc. Hierusalem, ubi templum et sancta sanctorum, vel in sanctæ Scripturæ meditatione; in qua divinitas, potentiæ suæ tribuit notitiam.'

EST 1:11 Multiple spaces in '1.11··Ut ostenderet,··etc. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium Gal. 4.,··etc. Tunc enim Dei Filius incarnatus legis mysteria quibus ante fideles paverat, abundantiori gratia manifestavit.'

EST 1:12 Multiple spaces in '1.12·· Quæ renuit. Non solum legatores despiciens, sed et regis imperium; unde in Evangelio, senior filius a patre rogatus ad convivium noluit introire: et qui ad cœnam vocati, aliis rebus occupati, noluerunt venire, juxta indignationem patrisfamilias, rejecti sunt et alii loco illorum constituti.'

EST 1:16 Multiple spaces in '1.16··Responditque Mamuchan audiente rege atque principibus: Non solum regem læsit regina,··etc. Hic novissimus in ordine septem sapientum numeratus, sententiam promulgat, et Paulum apostolum significat qui dicit: Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus I Cor. 15..··Et contradicentibus Judæis et zelo repletis ait: Quia vos indignos judicatis vitæ æternæ, ecce convertimur ad gentes Act. 13..'

EST 2:7 Multiple spaces in '2.7··Qui fuit.··Esther dicitur absconsa, Edissa, misericordiam consecuta. Hæc est gentium Ecclesia, quæ in abscondito cordis nutriens castitatem fidei, misericordiam et gratiam coram oculis Domini invenit, repudiata synagoga, quæ in Osee vocabatur absque misericordia. Hanc nutrit Mardochæus spiritualis, et adoptat in filiam qui est doctor gentium in fide et veritate, et est de stirpe Jemini, hoc est de stirpe Benjamin.'

EST 2:8 Multiple spaces in '2.8··Esther.··Hanc Nabuchodonosor spiritualis et rex confusionis a naturali lege et cultu unius Dei in confusionem idololatriæ transtulit, sed pietas divina ad viam veritatis per prædicatores revocavit.'

EST 2:9 Multiple spaces in '2.9··Et septem puellas.··Id est, fideles animas Spiritu sancti gratia regeneratas atque dedicatas quæ ejus sequuntur vestigia, fide, doctrina, et operatione, de quibus dicitur: Adolescentulæ dilexerunt te nimis. Quæ noluit.··Quia peccatorum labe et sordibus idololatriæ per baptismum mundata, opprobrium pristinæ iniquitatis non sustinuit ultra.'

EST 2:13 Multiple spaces in '2.13··Ingredientesque.··Quæcunque anima certat ad thalamum Christi properare, condignum a suis doctoribus accipit ornamentum, et quo magis se devotam ad agnitionem fidei, et exercitium operis præparat, eo amplius a doctoribus instruitur, ut de competentium numero, ad sanctæ Trinitatis integram fidem et confessionem ac perceptionem baptismi et unctionem chrismatis, ut cœlesti sponso veraciter jungatur, accedat.'

EST 2:14 Multiple spaces in '2.14··Atque inde.··Qui se ab Ecclesia per vitiorum sordes separaverit, merito in secundas ædes retruditur ubi concubinæ regis morantur: quia sanæ fidei casus descensum honoris meretur, nec habet ultra potestatem ad regem redire, nisi superna gratia visitatus, in pristinæ statum dignitatis restituatur.'

EST 2:15 Multiple spaces in '2.15··Evoluto autem.··Id est, transactis quinque ætatibus mundi, quibus patrum propago processerat, instabat sexta ætas veniente Redemptore, in qua gentium multitudo per Evangelium vocanda erat.'

EST 2:16 Multiple spaces in '2.16··Tebeeth. Apud Hebræos; Xudimos, apud Græcos; Januarius est apud Latinos. In quo Dominus incarnatus octavo die circumcisus a magis adoratus, et mysticis muneribus est honoratus, in quo etiam a Joanne baptizatus esse prædicatur.'

EST 2:19 Multiple spaces in '2.19··Cumque et secundo.··Non sufficit Christo primitivam sibi sociare Ecclesiam, sed per prædicatores de gentibus multitudinem acquisivit copiosam; unde: Alias oves habeo quæ non, etc. Joan. 10..'

EST 2:21 Multiple spaces in '2.21··Duo eunuchi regis,··etc. Possunt in duobus eunuchis schismatici et hæretici notari, qui fraudis et malitiæ venenum corde gestantes, contra veritatem consiliantur ut eam credentibus auferant, et Christum, id est fidem Christi, in ipsis fidelibus interficiant: sed eorum iniquitatem sancti doctores manifestant, ut innocentes salventur, et illi justa ultione puniantur.'

EST 2:23 Multiple spaces in '2.23··Historiis et annalibus traditum coram rege,··etc. Duobus Testamentis, in quibus scriptum est, quæ justis præmia, quæ injustis debeantur supplicia; unde: Ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam Matth. 25..··Et in Ezech.: Justitiæ justi super eum, et impietas impii erit super eum Ezech. 18..'

EST 3:1 Multiple spaces in '3.1··Aman filium.··Potentes sæculi, qui beneficiis divina potestate collatis abutentes, quos consortes habent naturæ dedignantur habere consortes gratiæ: et honorem et reverentiam quam soli Deo debuerunt, in sese transferre contendunt. Eos autem qui consentire nolunt, odiis et cruciatibus persequuntur: sed justo Dei judicio in insidiis suis capiuntur iniqui. Unde dicitur: Justus angustia liberatur, et traditur impius pro eo Prov. 11..··Potest per Aman quem Josephus de stirpe Amalec esse commemorat Judæorum populus figurari: qui prophetas occiderunt, et Dominum prophetarum et apostolos, ejus generis nobilitatem propter incredulitatem et duritiam cordis perdentes, qui per Isaiam principes Sodomorum et populus Gomorrhæ dicuntur. Unde Ezechiel: Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa.'

EST 3:7 Multiple spaces in '3.7··Missa est sors.··Qui ad sortem Domini pertinent, occiduntur, quos significat ille hircus, qui secundum sortem Domini in lege occidebatur.'

EST 3:10 Multiple spaces in '3.10··Tulit ergo.··Sicut Aman epistolas dirigens, regis signaculo eas munire conatur: ut facilius votum expleatur, sic Judæi libros divinæ legis in quibus est signaculum summi regis, id est, gratia Spiritus sancti ad comprehendendam hæresim suam assumunt in testimonium, reprobantes societatem gentium et Christi Evangelium, quasi divinis præceptis contrarium.'

EST 4:2 Multiple spaces in '4.2··Usque ad fores.··Sic magister Ecclesiæ intercessione reginæ, de qua dicitur: Astitit regina a dextris tuis Psal. 14.,··etc., quæ partim peregrinatur in mundo, et partim regnat cum Domino, a rege omnium sæculorum desiderat exaudiri. Non enim.··Nullus cum corruptione præsentis vitæ potest aulam cœlestem intrare, sed ante obitum suum debet quisque corporis castigatione et cordis compunctione regni pulsare introitum, ut post lætabundus supernum intret palatium. Si quis quærat quomodo rex justissimus tormenta inferat innocentibus, sciat hoc non esse ex voto malitiæ, sed ex summi consilii nutu procedere. Sapientia enim vincit malitiam Sap. 7., attingit a fine usque ad finem fortiter: et disponit omnia suaviter Ibid., 8.. Omnia quæcunque voluit fecit in cœlo et omnibus abyssis Psal. 113..··Cujus justo judicio agitur, ut fideles in manu persecutorum tradantur vel ad purgationem, vel ad correptionem, vel ad meritorum augmentationem: sic Job Satanæ traditur; Paulus ab angelo Satanæ colaphizatur. Rursumque.··Orant pro se invicem Mardochæus et Esther, id est magistri et discipuli, sicut Paulus pro discipulis orat, et pro se orari obsecrat, ut in Actibus apostolorum ab Ecclesia fiebat oratio sine intermissione pro Petro.'

EST 5:2 Multiple spaces in '5.2··Virgam auream.··Regiminis potentiam vel passionis crucem, per quam acquisivit potestatem, de qua dicitur: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra Matth. 28..··Et alibi: Propter quod exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen Philip. 2..'

EST 5:8 Multiple spaces in '5.8··Si inveni in conspectu.··Dilatio petendi non deputatur segnitiei, sed patientiæ. Non enim in præsenti sed in futuro bonis et malis retribuetur merces: cras enim pro futuro ponitur, unde: Nolite solliciti esse de crastino;··et Jacob in Genesi ait: Apparebit mihi cras justitia mea Matth. 6..··Et de agno dicitur: Non remanebit ex eo quidquam usque mane Gen. 30.··Cum judicium venerit, revelabitur quali veste quisquam ad convivium intraverit.'

EST 6:1 Multiple spaces in '6.1··Noctem illam duxit rex insomnem,··etc. In se mobilis permanens cursus temporum et actus omnium contemplatur, et nulla eum latet cogitatio cui omnia præsentia; unde Apostolus: Non est in illo, est et fuit, sed est in illo semper est II Cor. 1..'

EST 6:2 Multiple spaces in '6.2··Ventum est.··Gesta Mardochæi memorantur coram rege; quia bona opera sanctorum doctorum nunquam oblivioni tradentur, sed in memoria æterna erit justus.'

EST 6:10 Multiple spaces in '6.10··Festina.··Magistri Ecclesiæ omnium virtutum cultu et decore sapientiæ illustrati honorantur diademate regiæ dignitatis, tanquam membra summi regis. Ascendunt super equum regium, id est, super populum fidelium in quorum cordibus residet rex angelorum; unde Habacuc propheta: Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas.··His Aman specialis hostis populi Dei, licet etiam invitus præbet obsequium cum persecutores Ecclesiæ coguntur eidem Ecclesiæ reddere testimonium, non valentes occultare quod manifestum est. Tulit itaque.··Hæc mutatio dexteræ Excelsi, qui si videbatur gloriosior, infra alios apparet vilior et inferior, secundum illud: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.··Similiter Isaias ait: Convertetur Libanus in Chermel, et Chermel in saltum reputabitur.··Sic Synagogæ compressa est superbia, Ecclesiæ humilitas exaltata. Sic persecutores fidei ad nihilum sunt redacti: confessores Christi in toto orbe exaltati. Caput in caudam, et cauda in caput versa est: Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur Luc. 24..'

EST 7:1 Multiple spaces in '7.1··Secunda die,··etc. Sed ubi Esther petitionem suam aperuit, damnatus ad pœnam secessit. In Evangelio enim prandium et cœna memorantur. Prandium præsens tempus Ecclesiæ designat, cœna autem æternum et ultimum convivium. Unde malis separatis in perpetuum lætantur boni. Aman, namque quia vestem dignam convivio non habuit, extra projici meruit.'

EST 7:7 Multiple spaces in '7.7··Intravit in hortum.··Rege in hortum properante, id est, secum electos ad delicias paradisi invitante, reginam pro salute sua deprecari contendit, sed tempus opportunum non habuit. Sero enim quæruntur salutis remedia, cum mortis imminent pericula; unde Salomon: Tunc invocabunt, et non exaudiam eos: mane consurgent, et non invenient Prov. 1..'

EST 7:8 Multiple spaces in '7.8··Et statim.··Deprecatio Aman, oppressio dicitur, quia in die judicii iniquorum oratio irritatio est: unde: Cum judicatur, exeat condemnatus Psal. 108., etc. Tunc oppressio qua humiles opprimebant, ipsis improperabitur.'

EST 7:9 Multiple spaces in '7.9··Harbona.··Doctores legis significat, qui scelera et dolos Judæorum prædixerunt, unde Moyses: Novi quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis de via quam ostendi vobis Deut. 31..··Et in Evangelio: Est qui accusat vos, Moyses, in quo speratis Joan. 5.. In domo Aman.··Iniquos tumultuantes contra Christum, significat Aman et ejus Ecclesiam persequentes. Christus autem in lege erat eis promissus; lex itaque, quæ ad custodiam vitæ data est, ipsis in mortem versa est, per quam Christum delere, et ejus confessores interficere moliebantur: et qui per legem innoxios opprimere volebant; ipsa accusante, justi judicii accepere sententiam. Qui in lege peccaverunt, per legem vindicabuntur.'

EST 8:1 Multiple spaces in '8.1··Die illo.··Tenet Esther domum Aman, hostis Judæorum, cum Ecclesia possidet mundum, quem possederat diabolus, hostis Christianorum; unde: Cum fortis armatus custodit atrium suum Luc. 11.,··etc. Ingreditur ante faciem regis Mardochæus, cum quotidie sanctorum animæ de incolatu præsentis vitæ ingrediuntur ad contemplationem divinæ majestatis. Domum Aman.··Dignitatem et honorem quem Judæi scientia legis, et prophetarum, et cultu religionis habuerunt; unde in Proverbiis: Custoditur justo substantia peccantis Prov. 13..··Et in Evangelio: Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructus ejus Matth. 21..'

EST 8:2 Multiple spaces in '8.2··Tulitque rex.··Laudante et prædicante instantiam magistrorum, a Domino pro gratia gratiam accipiunt in conspectu conditoris omnium; unde: Nutrivit corda fidelium. Tradidit Mardochæo.··Prædicatoribus gentium ut sibi hærerent, et gentibus ministrarent.'

EST 8:3 Multiple spaces in '8.3··Procidit ad pedes,··etc. Quia sancta Ecclesia, pro ereptione filiorum suorum, quotidie Deum omnipotentem per fidem et mysteria incarnationis exorat, ut hostium comprimatur audacia, et fidelium liberetur innocentia.'

EST 8:5 Multiple spaces in '8.5··Obsecro ut.··Quia evangelica doctrina, quæ Christi nomine in toto orbe prædicatur, Spiritus sancti signaculo confirmata declaratur, cujus dono repleti ipsi prædicatores permanserunt insuperabiles, et hostium suorum gloriosi triumphatores.'

EST 8:9 Multiple spaces in '8.9··Accitisque scribis,··etc. Quia Evangelii doctrina ita condita est per scriptores Novi Testamenti, Domino mediante, ut sanctæ Trinitatis fides plenissime in ea contineretur, et totius decalogi summa perfectio in duobus præceptis charitatis demonstraretur. Qui centum viginti.··In quibus totus mundus signatur. Nam denarius numerus per duodenarium multiplicatus centum et viginti facit, quibus septenarius sociatus totius summæ plenitudinem concludit: ita decalogi custodia apostolica traditione per totum orbem diffusa, septiformis Spiritus gratia in cordibus fidelium infunditur vel est consummata.'

EST 8:11 Multiple spaces in '8.11··Interficerent,··etc. Ne mali germinis pullularent rediviva plantaria. Similiter septem gentes quæ habitabant in terra promissionis Dominus interfici jussit, et postmodum Amalechitas omnimode deleri, ut omnem occasionem scandali auferret eis; unde David ait: In matutino interficiebam Psal. 100., etc.'

EST 8:14 Multiple spaces in '8.14··In Susan,··etc. In superbia mundi debellanda. Nam Susis equitatio vel evertens interpretatur; unde Salvator ait: Confidite, ego vici mundum Joan. 16..'

EST 9:4 Multiple spaces in '9.4··Et plurimum posse cognoverant.··Quia doctorum actio laudabilis, et potentia virtutum, honorem et reverentiam tribuit multitudini fidelium. Unde in Actibus apostolorum: Fiebant prodigia et signa multa Act. 5.,··unde legitur alibi: Fiebat enim omni animæ timor Ibid. 2.. Item: Nemo audebat se conjungere illis, et magnificabat eos populus Ibid. 5..'

EST 9:5 Multiple spaces in '9.5··Itaque percusserunt Judæi.··Non solum alios operarios iniquitatis, qui perseverant in peccatis, nec curant percipere remissionem peccatorum, Spiritus sancti divina sententia damnandos judicat, sed etiam carnales Judæos decalogi transgressores, crucis Christi reatum, quem ex perfidia contraxerunt, in inferni civitatibus sensuros.'

EST 9:6 Multiple spaces in '9.6··Quorum ista sunt nomina.··Horum nominum interpretationes non multo opere exquirimus, nec allegoriæ servire cogimus. Typus enim in parte est, non in toto. Si enim in toto est typus, non est historia. Historicum oportet rei gestæ veram seriem exponere, nec citra subsistere, nec ultra procedere: allegoricum interpretem, egregias partes, in spirituali sensu convenientes eligere.'

EST 9:16 Multiple spaces in '9.16··In tantum.··Omnes, qui quinque sensibus corporeis legem carnaliter suscipiunt, et cum per septiformem Spiritus sancti gratiam specialiter plena et perfecta sit, spiritualiter intelligere respuunt, quasi duobus diebus vincuntur atque prosternuntur.'

EST 9:17 Multiple spaces in '9.17··Dies autem.··Notandum quod quidam Judæorum tertia decima die interficiunt, et decima quarta desinunt, et solemnitatem agunt, quidam per duos dies, id est, tertiam decimam et decimam quartam diem ejusdem mensis occidunt, quinta decima solemniter quiescunt: quia quidam sanctorum, post completos labores quibus Deo bene credendo et bene vivendo serviunt, modo ante tempus judicii in animabus sabbatum æternæ quietis habent: alii, usque ad ultimum resurrectionis diem in carne perdurantes superatis hostibus universis subito immutati, quietem animarum et corporum percipiunt; unde Apostolus: Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, resurgemus cum illis obviam Christo in æra I Thes. 4.,··etc. Nam quarta decima, quæ bis septem continet quietem animarum perfectam significat, quinta decima vero septenarium et octonarium complectens, animarum et corporum quietem significat.'

EST 9:24 Multiple spaces in '9.24··Et misit Phur,··etc. Sors in urnam missa, dispositionem cujuslibet rei in hominis mente significat, cujus eventum non humanum, sed divinum regit arbitrium, unde Salomon: Sortes mittuntur in sinum: sed a Domino temperantur Prov. 16..'

EST 9:28 Multiple spaces in '9.28··Isti sunt dies.··Quia quies animarum et resurrectio corporum merito firmiter a fidelibus custoditur et celebratur: vel, quia quietis animarum et resurrectionis corporum merito feriatio a fidelibus custoditur et celebratur.'

EST 10:1 Multiple spaces in '10.1··Rex vero Assuerus omnem.··Christus, qui excisus de monte sine manibus crevit in montem magnum et implevit totum mundum: historialiter, enim non omnem terram tributariam fecit, quia nec habuit. In antiquis Glossæ ordinariæ exemplaribus nulla, hinc usque ad finem libri, textui sacro expositio adjacet. Ideo capita 11-16 prætermittimus.'

JOB 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum In terra quidem habitasse Job Husitidi, in finibus Idumææ et Arabiæ fertur: et erat ei ante nomen Jobab. Et accepit uxorem Arabissam, et genuit filium, quem vocavit Ennon. Erat autem ipse filius quidem Zaræ, de Esau filiis filius: de matre vero Bosra, ita ut sit quintus ab Abraham. Et hi sunt reges qui regnaverunt in Edom, in qua et ipse regnavit. Sed primus in ea regnavit Bela, filius Beor: et nomen ejusdem civitatis Denaba. Post Bela autem, Jobab, qui vocatur Job. Post Job autem Husan, qui erat dux ex Themanorum regione. Et post illum regnavit Adad, filius Badadi, qui excidit Madian in campo Moab, et nomen civitatis ejus Avith. Prothemata Incipit Ex Greg. in Job, passim. Quædam historice hic dicuntur, et allegorice, et moraliter. Quædam nequeunt ad litteram accipi; quia erronea essent vel impossibilia, vel a se invicem discordantia, ut illud scilicet: Sub quo curvantur qui portant orbem Job 9.,··quasi gigantes mundum vehant; et illud scilicet: Elegit suspendium anima mea Ibid. 7.,··quasi tam patiens velit suspendio vitam finire: et illud scilicet: Per eat dies in qua natus sum Ibid, 3.,··etc. Aliquando qui sensum litteræ negligit, veritatis lumen sibi abscondit, dum intrinsecus aliud quærendo, quod foris est perdit; ut dum de misericordiæ operibus dicit: Si negavi quod volebant, pauperibus Job. 31.,··allegoriam quærat. Divinus enim sermo, sicut in mysteriis prudenter exercet, ita superficie simplices refovet: quia est ut fluvius planus et altus, in quo agnus ambulet, elephas natet. Erranti homini data est lex. Inobediens legi confunditur exemplo, maxime hominis sine lege, qui legaliter vixit. Unde Isa. 23.: Erubesce, Sidon,··id est, stabilitas in lege positorum, ait mare:··Gentilitas, quæ, dum legem custodit, auditores legis redarguit. Dicitur Moyses hæc de Job, quasi de antecedente scripsisse: quia in Genesi legitur Jobab de Esau descendisse, et Balach filio Beor in regno successisse. Sed mos est sacri eloquii in prioribus partibus breviter longe post secutura perstringere, dum ad alia properat. Non igitur fuit Job ante legem, sed tempore Judicum, quia ipse verius creditur gesta victoriæ suæ scripsisse. Nec nocet quod ait, dixit, vel fecit hæc Job: quia mos est sanctis de se quasi de aliis loqui: Spiritus enim est qui loquitur in ipsis sicut de aliis. Unde angelus Moysi, modo angelus dicitur, qui exterius servit, modo Dominus qui interius præsidet; unde et David: Attendite, popule meus, legem meam Psal. 77..··Non enim populus vel lex erat David, sed ejus qui in eo loquitur. Et a Gentili, sicut a Judæo voluit prophetari, qui pro utroque populo venerat. Infructuosa loquacitas quasi verborum folia a divinis resecatur, dum in templo Dei nemus plantari prohibetur. Indignum est ut verba cœlestis oraculi restringantur sub regulis Donati. Virtus Job et in quiete magna fuit sibi nota et Deo: sed flagellis commota, ut aromata nobis redolet. Unde et fideles grano sinapis comparantur, quod non contritum lene est, sed si conteritur inardescit, et quod latebat in eo prodit; unde in Psalmo: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit eam Psal. 41..··Donum misericordiæ, quod in diei quiete percipitur, nocte adversitatis manifestari dicitur. Flagellatur etiam, ut inter mala gratias agere sciret quod unum ei profecto deerat. Quod ergo hostis ad malum petiit, Deus ad bonum permisit. Nec putet quis aliqua verba Job reprehendenda, quem adeo commendat Deus, in quo quasi medio diabolus contra Deum certat. Quod vero bona sua narrat, non est arrogantia: sed per ea se, ne desperet, confirmat, cum per tot mala et amicorum opprobria cogeretur desperare de vita sua. Omni genere tentationis feritur Job: damnis rerum, quibus potens in sæculo moveri putabatur; sed hæc despicit: orbitate prolis; sed hanc æquanimiter dolet: percussione carnis, quam patienter tolerat; et hæc fuerunt quasi exterior impetus belli, et quasi hostes a facie pugnantes. Intus vero per uxorem quasi per civem mens sustinet venena consilii, sed et hanc sapienter docet. Amici ad consolationem veniunt, sed ad increpationem prosiliunt: inter quos et ultimus junior, quod indignus sit, acrius increpat, quia aliquando plus conturbant verba quam vulnera. Ecce quasi hostes ex latere. Per vulnera probatur patientia: per verba exercetur sapientia, illa robore, hæc ratione superavit. Amici Job magis ignorantia deliquerunt quam malitia. Non enim tantus vir amicos iniquos habuit: sed, dum causam percussionum discernere nequeunt, in culpam labuntur. Percussionum enim alia est, qua percutitur iniquus ut puniatur; alia ut corrigatur; alia ne futura committat; alia ut cum consequitur salus, salvator amplius ametur. Bonus si percutitur, merita cumulantur: quod nescientes distinguere, percussum pro culpa credunt. Unde et citius ad veniam redeunt, quos Deus hic humiliat, ut non nisi per eum quem despexerant, ad gratiam reciperet. Sicut omnes justi, ita Job, non modo verbis, sed rebus, Christum præsignavit: ut per passionem passurum ostendat Christum: id est, caput cum corpore, quod est Ecclesia. Uxor ejus, carnales significat, qui intra Ecclesiam quo per fidem propius sunt, durius vita premunt. Amici Job, hæreticos, qui specie consulendi decipere volunt, et dum quasi pro Domino loquuntur, veritati adversantur. Job dolens dicitur, quo passio Christi vel labor Ecclesiæ exprimitur. Eliphaz, Domini contemptus,··id est hæretici, qui, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt. Baldath, vetustas sola,··quia non intentione bona, sed appetitu gloriæ loquuntur, id est, non zelo novi hominis, sed pravitate vitæ veteris. Sophar, dissipatio speculæ,··vel dissipans speculatorem,··quia hæretici mentes superna contemplantes verbis percutere appetunt. Contemnendo ergo Deum, in vetustate se retinent, in qua manentes, malis sermonibus speculantibus nocent. Sed quia et ipsi aliquando ad Ecclesiam redeunt, hoc amicorum reconciliatio ostendit, pro quibus Job orat, quia hæreticorum sacrificia Deo non sunt accepta, nisi manibus Ecclesiæ oblata. Septem pro eis sacrificia offeruntur, quia dum septiformem Spiritum accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Tauri et arietes pro eis oblati sunt: in tauro cervix superbiæ significatur: in ariete ducatus gregis: quia per superbiam ab Ecclesia resilientes, post se infirmos greges trahebant; quod in eis occiditur, dum ad Job, id est, Ecclesiam redeunt. Per Elihu qui recto sensu loquitur, sed ad elationis verba derivatur arrogans, sed tamen fidelis exprimitur, qui et arguitur: nec tamen sacrificio reducitur, quia per veritatem fidei victus est, sed per tumorem superbiæ displicet. Unde Elihu, Deus meus iste,··vel Deus noster interpretatur: etsi enim superbus, tamen veraciter credendo, aperte confitetur, et Deum per divinitatem, et Dominum per incarnationem perhibet. Post omnia mala, ob duplicia recepit, quia Ecclesia et hic pro laboribus suis duplicia accipit, dum susceptis gentibus, in fine et Judæos convertit, et in futuro duplici stola dotabitur, id est, beatitudine animæ et corporis. Unde Propheta: In terra sua possidebunt duplicia Isa. 61..··Afflicto Job dicitur: sed quanto tempore fuerit, tacetur; quia Ecclesia affligenda scitur, sed quandiu ignoratur; unde: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater in sua posuit potestate Act. 1.. Vir erat in terra Hus.··GREG. in Job, tom. 1. Per Job Christus, id est, caput et corpus designatur: ergo post historiam viso in capite quid credamus, videamus ex corpore quid videndo teneamus. GREG. Ibid. Job in terra Hus, etc., usque ad post et astuta collecta sunt. ID., ibid. Prius persona apta describitur quam pugna ejus dicatur, ut talis posse vincere videatur. Simplex.··Necesse est ut simplicitatem columbæ astutia serpentis instruat, et astutiam simplicitas temperet; unde: Spiritus in columba et igne apparuit: quia pleni illo sic mansuetudini simplicitatis deserviunt, ut contra mala zelo rectitudinis accendantur. Timens Deum.··Salomon: Qui timet Deum nihil negligit Eccle. 7..··Ibid. Item Salomon: Qui in uno offendit, multa bona perdet Eccle. 9..··Legalia dicuntur animalia, id est, secundum legem munda, quæ et ruminant et ungulam findunt: quorum alterum habent cameli, alterum vero deest eis, et sic legi congruunt et dissident.'

JOB 1:3 Multiple spaces in '1.3·· Ibid. Ac familia multa.··Innumera turba cogitationum, quæ quasi ancillæ, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur. Ibid. Inter omnes,··id est, inter angelos orienti luci inhærentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: Oriens nomen ejus Zach. 6.:··quos omnes superat Homo Deus.'

JOB 1:4 Multiple spaces in '1.4··Et faciebant convivium,··etc. Ibid. Filii convivia faciunt, etc., usque ad quia ad omnia trepidans a bonis operibus torpet. Per domos, unusquisque,··etc. Per domos, ut Petrus per Romam, Philippus in Samaria, in suo die, id est, pro modo intelligentiæ, quia aliam institutionem fecit Paulus apud Græcos, aliam Petrus apud Romanos: licet non dissentirent in fide. Tres sorores,··id est, fidem, spem, charitatem: in omne quod agunt virtutes vocant, ut de eo gaudeant; quasi ex cibo vires capiunt, dum bonis operibus fidentiores fiunt; quasi ex potu post cibum debriantur, dum contemplationis rore infundi appetunt. Sed ex ipsis bonis et mala oriuntur, ut elatio; vel cum pro his lætitia fit menti, adest etiam quædam securitas, inde torpor. Ergo subdit: Cumque in orbem transissent dies.··Peracto convivio filios sanctificare, est post virtutum sensum intentionem cordis dirigere: et omne quod agitur districta retractatione mundare, ne decipiatur qualitate mali, ut putentur bona quæ mala sunt; vel quantitate boni, ut sufficiens credatur, cum perfectum non fit: sed hoc melius orando quam discutiendo invenit. Mens enim per compunctionem elevata omnia sub se certius dijudicat.'

JOB 1:5 Multiple spaces in '1.5··Cumque in orbem,··etc. In orbem dies convivii transeunt, cum prædicatione mysteria peraguntur; peractis omnibus Job pro filiis offert, quia pro apostolis de prædicatione redeuntibus Christus Patrem oravit, mittendoque Spiritum sanctum sanctificavit, emundans quidquid culpæ inesse potuit. Ibid. Diluculo consurgit qui compunctionis, etc., usque ad quæ expleta indigent expiationis. Ibid. Holocaustum totum incensum dicitur, etc., usque ad ante oculos Dei usque ad terminum vitæ tegat.'

JOB 1:6 Multiple spaces in '1.6··Quadam autem die.··GREG., lib. 2, Moral., cap. 2. In exordio qualitas et terminus rei exprimitur; ut modo, tentatio Job a die cœpta dicitur, quia ad victoriam dicitur, sicut et in aliis. Nunc qualitate temporis res signatur, ut quod angeli in meridie apparent Abrahæ, Judas nocte exit. Nunc loco: ut quod Isræl infirmus legem non in monte, sed in imo, audit. Nunc qualitate æris, ut quod dicitur: Hyems erat, cum prædicatur non credituris; et frigus erat, imminente negatione Petri. Nunc positione corporis, ut quod Stephanus vidit Jesum stantem. Ibid. Non dicitur aliquid factum coram Domino, etc., usque ad quo rex Achab exigentibus meritis decipiatur. Affuit inter eos.··Ibid. In die Dominus Satan vidit, etc., usque ad sicut cæcus non videt lumen quo illustratur. Inter eos etiam Satan.··Quia bonis Dei cogitationibus quæ ex Deo sunt, se interserit ut perturbet, sed eum latentem nobis Deus detegit. Unde dicitur: Unde venis?··quod dicere, est ejus insidias aperire nobis. Circumivi terram.··Carnalia corda scrutatur, ut mala inserat; nec transvolat, sed perambulat, quia non cito deserit quem tentat, sed moratur, ut vestigia pravitatis imprimat: contra eum Job laudatur: Nunquid considerasti servum meum,··quem Deus bonum facit, et roborat, quasi in auribus Satanæ laudat: unde ipse gravius contra sævit, dicens: Nunquid frustra?··quasi, cur laudas quem protegis? Me despecto laudandus esset, si contra me suis viribus staret; unde malitiose expetit: sed extende paululum; dum bona abundant, mens aliquantulum erigitur, quasi bona a se: quæ bona diabolus appetit male: sed Deus tentari bene sinit, ut dum in bonis illis homo concutitur, imbecillitate cognita in Deo solidetur. Unde subdit: Ecce universa substantia quam habet in manu tua est.'

JOB 1:7 Multiple spaces in '1.7··Cui dixit Dominus,··etc. Ibid. Non Dominus, etc., usque ad quod est ad afflictionem bonorum malitiæ suæ æstibus anhelare. Unde venis?··GREC. Non quærit a bonis, quia non quærimus nisi quod nescimus, et Dei nescire est reprobare, ut et bonus vir nescire mentiri dicitur, non quod nesciat, sed quod contemnat. Dicere ergo unde venis?··vias ejus est quasi incognitas reprobare. Circumivi terram.··Per gyrum circumitus, laboris anxietas significatur. Laborans terram circumivit, qui in cœlo quietus non stetit: et non transvolat, sed perambulat, quia a spiritualis potentiæ volatu corruit, pressus nimis gravedine suæ malitiæ. De membris quoque ejus dicitur: In circumitu impii ambulant Psal. 11., id est, in exteriorum labore fatigantur. Diabolus non contra Job, sed in Job medio, contra Deum certat. Unde non prius Job a Deo petiit, sed illum Deus in conspectu ejus laudavit.'

JOB 1:9 Multiple spaces in '1.9··Nunquid frustra Job timet Deum? etc.··Ibid. Diabolus venisse redemptorem senserat, sed, propter humilia quæ passus est, quidquid de deitate suspicatus est, ei in dubium evenit pro sua superbia, et non Deum natum, sed Dei gratia custoditum credidit. Nonne vallasti?··Domum vallatam dicit, quia tentando conscientiam ejus penetrare non potuit substantiam, quia electos ejus invadere non præsumpsit. Possessio illius crevit.··Ibid. Quasi: quia tot bona in terra recepit, pro his se innocenter gerit: sed innocens non esset si inter adversa staret: quia nequit in die, in nocte adversorum, vult reprobare. Non ergo vires Job, sed quemque verius adversis probare sciens, tentandum expetit. Sed extende,··nec vires feriendi sibi tribuit; voluntas ejus semper iniqua, quæ ab ipso est: potestas justa, quæ a Deo; unde: Spiritus Domini malus in Saul, et Domini est per licentiam, et malus per voluntatem. Manum.··Ibid. Queritur quod numerus fidelium prædicantibus apostolis augetur: hoc Satan dicere, est talia invidendo cogitare, et de his tabescendo dolere.'

JOB 1:11 Multiple spaces in '1.11··Tange.··Ibid. Quia exteriora sunt quæ petit conteri, nec multum putat nisi animam lædat. In faciem.··Facies Domini respectus est gratiæ. Dicit ergo: si data quæ amat subtrahis, respectum, scilicet gratiæ tuæ, favorem tuum non requirit, sed maledicendo contemnit.'

JOB 1:12 Multiple spaces in '1.12··Dixit ergo Dominus.··Ibid. Non petitione diaboli provocatus Deus vincitur, sed hosti concedit ad dolorem et deceptionem suam quod famulo prosit. Ecce omnia quæ habet,··etc. Pia dispensatione relaxat et refrænat: substantiam prodit, corpus protegit, etsi postea corpus traditurus, non tamen simul omnia, ne coacervata perimant, quæ divisa possunt tolerari. Vel sortem Job Dominus novit, et tamen bella divisit, ut mirabilius victor esset: cum hostis victus se iterum ad nova bella repararet. Ecce universa... tantum in eum, etc.,··id est, bona ejus exterius tentanda tribuo, sed intus mihi illum servo. Sed extende.··Ibid. Per passiones peccare posse Christum putavit. Ecce universa quæ habet in manu tua sunt.··Manus Satanæ non potestas, sed tentatio: prius Judæa, quæ possessio ejus fuerat, infidelitate sublata est, et ei adversata: post et caro ejus crucifixa. Egressus.··Id est, ad desiderii sui vota pervenit. Vel egreditur, dum quod bona intentione sibi permittitur, prava intentione ab eo perpetratur. Egressus Satan.··Quo exiit, ab eo qui ubique est? sed quamdiu pressus potentia Dei, Satan quod appetiit, exercere non potuit, quasi ante faciem stetit; exit cum laxatus est ad effectum sui desiderii. Egressusque a facie.··Quia, dum usque ad cor prævalere nequit, exclusus ab intimis exterius vagatur: et si mentem turbat, foris est: quia non interimit, sed erudit. Ibid. Tempora tentationibus congruunt. Tempus tentandi aptum elegit, cum filios ejus in convivio invenit: prænuntiatio tribulationis est lætitia satietatis.'

JOB 1:13 Multiple spaces in '1.13·· Cum autem quadam die filii et filiæ, etc.··Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturæ sacræ deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Comederent et biberent, etc.··Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio cœlesti æstuare. Fratris sui primogeniti, etc.··Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid præoccupata mens perdidit, afflicta recipiat.'

JOB 1:14 Multiple spaces in '1.14··Boves arabant, etc.··Ibid. Boves arantes, id est, boni bene operantes, asinæ simpliciter viventes; hæ juxta boves, quia intelligentia eorum pascuntur. Sabæi captivantes, id est dæmones, pueros, id est incipientes, nondum virilis constantiæ, gladio, id est desperatione æternitatis. Nuntius qui evadit, propheticus sermo est: qui ait: Captivus ductus est populus meus: quia non habuit scientiam Isa. 5.;··quia dum fiunt mala quæ prædixit, quasi sanus ad Dominum redit: captivatis enim infirmis, vera prædixisse cognoscitur.'

JOB 1:15 Multiple spaces in '1.15··Et pueros.··Pueros vocat cautelam illam diligentiæ, per quam his providet, quæ et in eo percutitur.'

JOB 1:16 Multiple spaces in '1.16··Ignis Dei cecidit e cœlo.··Cœlum doctores legis, sacerdotes, de quibus ignis invidiæ cadit super oves et pueros, id est, innocentes et infirmos. Puer sanus redit, quia vera dixisse prophetiam claruit zelus apprehendit populum ineruditum. Ibid. Oves cogitationum innocentia. Ignis de cœlo, id est, ab æreis potestatibus flamma livoris irruit, et sæpe mundas cogitationes ardore libidinis accendit: qui ignis est Dei, non facientis, sed permittentis; et quia subito impulsu circumspectiones obruuntur, custodes pueri occiduntur. Sed sola discretio, id est, ratio animo damna nuntiat, et quasi Dominum ad lamenta vocat.'

JOB 1:17 Multiple spaces in '1.17··Chaldæi fecerunt,··etc. Chaldæi interpretantur feroces,··etc., usque ad isti pueros percusserunt gladio, id est, persuasione sinistra, etc. Camelos, etc.··Camelus mundum animal partim, etc., usque ad et sola discretio animo quod ploret renuntiat. Ut nuntiarem tibi, etc.··Nuntiantur mala, et multa, et subita, ut super vulnus vulnere irrogato impatienter ferat; et callidus hostis non tam jactura rerum quam ordine nuntiorum pertentat. Prius prava nuntiat, post majora, tandem mortem filiorum: ne jam orbato vilesceret rerum amissio, cum non essent hæredes quibus hoc servaret. Gradatim ergo deteriora audit, ut in ejus corde omne vulnus locum inveniat.'

JOB 1:18 Multiple spaces in '1.18··Filiis tuis, etc.··GREG., Filii et filiæ ut dictum est sunt apostoli et plebes subditæ, qui in Judæa Scriptura vescebantur. Ventus,··id est, fortis tentatio a deserto, id est, cordibus Judæorum, vel immundis spiritibus prorumpit: et quatuor angulos in quibus stat domus, sacerdotes, scribas, seniores populi, Pharisæos, commovit. Domus, id est, Judæa in persecutione Domini cadens apostolos in desperatione obruit. Et verus est sermo de persecutore populo: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa Jer. 11.,··Et de apostolis: Proximi mei a longe steterunt Psal. 37..··Et: Percutiam pastorem, et dispergentur oves Matth. 26.,··etc. In domo fratris,··id est, in majoris fratris convivio Satan obruit filios, quia per negligentiam majorum quærit aditum in mortem minorum; et in alios magis accipit vires, quando eos qui per custodiam aliis præsunt, servire lætitiæ conspicit. Non quidem illi ventri vacabant; sed cum inter convivia intentio mentis bona minus fervet, minus prævidet.'

JOB 1:19 Multiple spaces in '1.19··Repente ventus.··Ibid. Latenter dicitur contra eum elementa movisse ille, cujus nutu mota sunt: licet diabolo semel a Deo accepta potestate ad usum nequitiæ suæ elementa concutere, ut et damnatis in metallo, ad usum ignis et aqua servit. A regione deserti.··Regio deserti, etc., usque ad nominatam iram in ære monstrat, ventus irruit.'

JOB 1:20 Multiple spaces in '1.20··Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua.··Ibid. Ruente domo, etc., usque ad ut totum cor in Dei amore ardens eas devotionis perfectione consumat. Et tonso capite.··Magna constantia putatur, etc., usque ad et se divinæ potentiæ consentire ostenderet. Corruens in terram.··GREG. Cadens adoravit, quia ille veram orationem exhibet, qui quod pulvis sit humiliter videt. Unde et dicit: Nudus egressus sum de utero matris meæ.··Nudum in fide prima gratia genuit, nudum eadem suscipit. Cum pulsatus vitiis quasi nudus ad misericordiam refugit, et aliqua virtute aliquando detectus, ipsa humilitate melius vestitur: non sibi sed Deo tribuens quod habet, Dominus dedit bona, ea Dominus etiam tollit, quod ideo ad tempus fit, ut humilis melius habeat.'

JOB 1:21 Multiple spaces in '1.21··Nudus egressus sum.··Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Consolatio ex conditione rerum, quod propria non perdidit, sed accepta et relinquenda recolit: tempus quo necdum ista habuit prævidet qualis exiturus. Consolatur etiam se ex justitia Dei. De utero matris meæ.··Mater Christi Synagoga est, quæ in se eum opertum littera tenuit, nec nudum in deitate vidit, sed ab ea nudus ad Gentes venit. Ecce Joseph, quem purum hominem credens Synagoga, adulterino complexu eum constringere voluit: cui tegmen litteræ reliquit, et se conspicuum Gentibus præbuit. Sed nudus revertetur, cum in fine mundi reliquiis Isræl Deus innotescet. Dominus dedit.··Judæa dum venturum credidit, abstulit, cum ipsa venientem contempsit. Sicut Domino placuit.··Cum turbamur, ad judicium Dei recurrere debemus, et majores laudes reddere, quia pulsari verius nos novimus.'

JOB 1:22 Multiple spaces in '1.22··In omnibus his non peccavit Job.··Ibid. Dolens animus debet se custodire, etc., usque ad corde non tumuit, ore non murmuravit, lingua contumax non fuit.'

JOB 2:1 Multiple spaces in '2.1··Factum est autem, etc. Unde venis?··GREG. in Job l. 3. Hoc non ut prius, etc., usque ad qui minuere voluisti, profectui servisti.'

JOB 2:3 Multiple spaces in '2.3··Innocentiam.··Innocentiam retinet qui etiam post lapsum scintilla rationis excitatus fideliter pœnitet. Ibid. Quomodo Pater in Christum, cum quo idem est, motus est per Satanam? quia Christus homo non pateretur, nisi Adam peccasset, cum Satan Adam movit, in Christum Deum commovit. Frustra, quia pœnam tulit sine sua culpa; sed non frustra, quia solvit quod alter rapuit.'

JOB 2:4 Multiple spaces in '2.4··Pellem pro pelle.··Diabolus per miracula Filium Dei, sed propter humilia purum hominem putavit. Hunc ergo judicans ex aliis, qui in loco pastorum aliena damna contemnunt, quasi non motum multis subtractis, quasi quæ extra se sunt, dolore propriæ carnis tentat, quasi pro se doleat, qui non pro aliis. Hoc cum fieri petit, dicit desideriis; hæc et per membra verbis et desideriis intulit, per quæ dixit: Mittamus lignum in panem ejus Jer. 11., id est, configendo corpori ejus stipitem crucis adhibeamus. Ibid. Pellis pro pelle datur, quia sæpe, dum ictus contra oculum venit, manum opponimus, ut potius in ipsa quam in teneriori vulneremur: hoc consuete fieri sciens, dicit: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo Quasi, ideo Job extra se tot flagella æquanimiter sustinet, quia ne ipse feriatur, pavet: et cura sui minus de suis sentit; unde ipsum ferire expetit: Mitte manum tuam,··quod Deus recte permittit, ut sæpe victus obmutescat.'

JOB 2:5 Multiple spaces in '2.5··Alioquin mitte manum tuam.··Sæpe diabolus, postquam mentem impugnavit, ad tempus cessat, ut securam repente irrumpat: ideo iterum Job expetit, quod Deus ei reticendo concedit. Et tange os ejus.··Per os et carnem intelligit vitam corporalem, per animam intelligit rationem, ut superius.'

JOB 2:6 Multiple spaces in '2.6··Ecce in manu tua est.··Potestatem per suos in carnem Christi Satan habuit, sed animam servat, non quod non tentet, sed quod non superet; vel animam, id est, charos et ei electos a jure suo amittit, cum illum occidit a planta pedis usque ad verticem: quia ab exordio mundi membris ejus dura intulit, et usque ad caput ipsorum, id est Christum, sæviendo pervenit. Ecce in manu tua.··Sinit nos tentari, ut videamur nobis infirmi, et tamen custodit.'

JOB 2:7 Multiple spaces in '2.7··Egressus igitur Satan.··GREG. Accepta licentia, etc., usque ad pœnitendo respicit, ne qua elatio surgat.'

JOB 2:8 Multiple spaces in '2.8··Qui testa saniem radebat.··Ibid. Testa ex luto fit, etc., usque ad sed deteriores qui elatione, ut uxor Job quæ superba suadet viro.'

JOB 2:9 Multiple spaces in '2.9··Dixit autem illi uxor sua.··Ibid. Primam diaboli tentationem ostendit, etc., usque ad sed in asperitatem dilabuntur. Adhuc tu permanes in simplicitate tua.··Simplicitatem arguit, quod terrena despicit et æterna cupit, quasi dicat: Quid simpliciter æterna petis et super his male gemis, excidens æterna despice et mala præsentia, vel moriens evade. Sed hæc passi sunt illi forma rectitudinis. Unde ait: Quasi una de stultis, etc.,··ferientes extra sustinent, perversos intus docent: ibi fortes, hic misericordes: ibi adversos repeliunt, hic suos protegunt; et grande est in acie hoc utrumque facere. Adhuc tu permanes.··Eva verba sua repetit, quasi dicens: Desere simplicitatem, id est, obedientiam, vetitum comedendo contemne. Benedic Domino et morere.··Id est, transcendendo præceptum, ultra quam es conditus vive. Vide ordinem: post vulnera verba hostis intulit, quia cum vis doloris ingravescit, facilius parva persuasio aliquem capit: propter quod qui cætera abstulit, uxorem reservavit.'

JOB 2:10 Multiple spaces in '2.10··Quasi una de stultis, etc.··GREG. Quia sensus, non sexus in vitio est: non ait una de mulieribus, sed de stultis mulieribus:··quod pravum sapit, accidentis stultitiæ est, non conditione naturæ. Si bona suscepimus, etc.··Ibid. Magna consolatio est in malis bonorum reminisci, ne sit omnimoda desperatio, sicut in lætis temperat ab elatione prævisio mali. Unde dicitur: In die bonorum ne sis immemor malorum, et in die malorum ne sis immemor bonorum. Si bona,··id est, si ad æterna bona tendimus, cur non mala præsentia sustinemus? In omnibus his,··etc. Ibid. Duobus modis labiis peccamus, cum non justa dicimus, vel cum justa tacemus. Sed Job nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Patientiam habuit, Deo gratias agens, insipientiam conjugis arguendo docens: et sic victus ardentius hostis instigatur, et quia uxor tacuit alios excitavit ad contumelias. In omnibus.··Qua sancti in omnibus, quæ extra et intus patiuntur, nec injuriis Dei excedunt, nec in contumeliis pravorum.'

JOB 2:11 Multiple spaces in '2.11··Igitur.··Ibid. Amici hæreticos significant, etc., usque ad hypocritæ nolentes esse, sed videri docti. Audientes.··Non dicit audientes, ideo quod vitia hæc audiant, sed diabolus qui per ista tentat hæc intelligit. Tres amici.··Numerus iste moralis vel mysticus tres turmas Chaldæorum significat, id est, impugnationem quæ fit in opere, lingua, et cogitatione, hæc enim omnia impugnat. Condixerant, etc.··Ibid. Quia in falsitate concordant, et dum sua docent, quasi consolantur. Vere autem consolantur in afflictione præsenti, qui de æternis erudiunt. Hæretici amici nominantur, quia non ex sua nequitia, sed ex nostra benignitate nominandi sunt: ut, Amice, ad quid venisti Matth. 26.? Condixerant.··Quia quædam vitia contra nos inter se conjunguntur, ut superbia et ira, remissio et timor: quæ etsi diversa sint, tamen ad eumdem finem tendunt, id est, ad subversionem spiritualis Job.'

JOB 2:12 Multiple spaces in '2.12··Cumque elevassent procul oculos.··Qui in imo sunt oculos levant, etc., usque ad quasi hostes per intentionis hostiam in amicos mutamus. Exclamantes ploraverunt.··Quia speciem percussi plaga mutaverat, speciem consolatorum spontaneus dolor immutat: quia dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori, sed hærens trahit. Ideo, videntes corpus scissum, vestes scindunt; videntes mutatum, capita fœdant pulvere, ut facilius Job audiat eos, dum aliquid de sua afflictione in eis videt. Videndum tamen est consolatori, ne nimis dolens afflictum gravet, et dolentem desperare faciat: forsitan amici Job nimis doluerunt, nescientes mentem percussi, quasi ille a corde cecidisset. Sparserunt pulverem.··Pulvis terrena intelligentia; caput, mens; cœlum, præceptum supernæ locutionis. Pulverem super caput in cœlum mittere, est sæculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis cœlestibus terrena sentire. Dies intelligentia, nox ignorantia, septem universitas. Sedent ergo, id est, condescendere se simulant infirmitati Ecclesiæ; et in his in quibus verum lumen intelligunt, et in his in quibus habent ignorantiam, et sic dolos deceptionis parant.'

JOB 2:13 Multiple spaces in '2.13··In terra.··Quia speciem humilitatis ostendunt, ut superba suadeant. Vel terra est incarnatio Christi, quam quidam hæretici non negant, sed vel de deitate, vel de incarnationis qualitate discordant a nobis: quia ergo illam non negant, quasi cum Job in terra sedent. Septem diebus.··Ignoratur utrum continue, an tot diebus crebra visitatione insisterent. Diebus et noctibus.··Quia vel in hoc, quod vere, vel in hoc quod stulte sapiunt, incarnationi non contradicunt. Nemo loquebatur ei verbum.··Quia tunc tacent hostes, si filios Dei prædicando generare negligimus: sed si recta loquimur, tunc graves contumelias ingerunt, in vocem doloris contra nos erumpunt. Loquuntur quidem semina errorum: cum corda fidelium torpere vident: sed cum vident alta sapere, de ærumna sæculi dolere, ad cœlum reditum quærere, circumspecte linguam frænant. Nemo loquebatur.··Sunt enim multi, etc., usque ad et nisi sacrificio purgentur, puniendi sunt. Videbant enim dolorem.··Quia tunc timent prava loqui, cum amoris Dei dolor corda fingit: quia tunc non proficerent, sed et quos tenebant, bonis exercitatis perderent.'

JOB 3:1 Multiple spaces in '3.1··Post hæc, etc.··Attentos facit, quasi ad occulta quæ clausis vasculis tegebantur, sed aperto ore eorum deteguntur, ut eorum intimo odore recreemur. Hucusque triplex expositio, hinc prout singula exspectent loca. GREG. Maledixit diei suo.··Ecce hoc non secundum historiæ superficiem, quia et malum est hoc et impossibile. Dies enim in quo natus fuit, jam non erat, et otiosum est maledicere rei non existenti, perniciosum vero si existeret: nec jam potest dies præteritus verti in tenebras, nec ei possunt convenire cætera quæ sequuntur, nec abortivus quod post ait requie frueretur, ideo hic nihil secundum litteram. Post hæc.··Id est post omnia prædicta, quæ passus est, tacentibus etiam amicis. Cum ergo patienter in omnibus gratias egit et bene docuit, nunc nullo instigante non est credendus ex impatientia ad maledictionem prorumpere, sed quietus hoc dicit, quia inter mala laudavit Deum. Maledixit.··Ibid. Maledictum duobus modis dicitur, etc., usque ad et medicamen ponit.'

JOB 3:3 Multiple spaces in '3.3··Pereat dies in qua natus sum.··Non conditus, etc., usque ad sed peccati tenebras intulit. Pereat dies.··Dies, mundi prosperitas, qui in nocte desinit, quia ad tribulationem perducit: vel, dies, peccati delectatio; nox, mentis cæcitas. Homo tribus modis dicitur, per naturam, per culpam, et per infirmitatem. Homo ergo in die nascitur, nocte concipitur: quia ad delectationem peccati non rapitur, nisi prius per mentis tenebras infirmetur. Sed pereat dies, id est, peccati delectatio vigore justitiæ destruatur. Et nox.··Greg. in Job l. 4. Id est, quod cæcata mens per consensum perpetrat, dum blandimenta delectationis caute non perspicit, pœnitentia exstinguat: ne culpa, quæ blandiri incipit, ad interitum trahat.'

JOB 3:4 Multiple spaces in '3.4··Dies illa,··etc. Ibid. Id est, exordio delectationis, ad quem finem perditionis rapit, videatur, et per pœnitentiam crucietur. Quod si ita punita est. Non requirat.··In judicio ut puniat; et non illustrabit. Illustrat lumine, qui arguit: sed quasi tegitur, qui in memoria judicis non revocatur. Unde: Quorum tecta sunt peccata Psal. 31.,··nec tunc in conspectu omnium monstrentur.'

JOB 3:5 Multiple spaces in '3.5··Non illustretur, etc., obscurent eum.··Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur. Tenebræ.··GREG. Id est, lamenta pœnitentiæ vel occulta Dei judicia, a quibus præveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus. Et umbra mortis.··Id est, mors Christi secundum carnem, etc., usque ad in quo misericordia subvenit, hoc homo puniat: unde sequitur: Occupet eum caligo.··Id est, mentis confusio, de qua dicitur: Est enim confusio adducens gloriam. Eccli. 4. Et involvatur.··Omni parte. Amaritudine.··Pœnitentiæ: sed si dies, id est, delectatio peccati, sic punitur: quid nox, id est, consensus ad culpam?'

JOB 3:6 Multiple spaces in '3.6··Noctem illam tenebrosus turbo possideat.··Quasi turbo tempestatis est concitatus, etc., usque ad pro cæcitate damnationis in qua nati sumus. Non computetur in die anni.··Annus superna gratia, etc., usque ad sed exors ab illa patria in æternum est. Unde subdit:'

JOB 3:7 Multiple spaces in '3.7··Sit nox illa solitaria.··Quia a frequentia illa separatur, vel hominem, quem sibi socium fecerat, amittit: et electis per gratiam redemptis solus cum corpore suo gehennæ traditur. Nec laude digna.··Homo cum substratus, idola coluit, in quibus dæmonia quasi tenebras noctis laudavit: sed jam idolis reprobatis, nox est laude digna.'

JOB 3:8 Multiple spaces in '3.8··Maledicant ei.··Ibid. In veteri translatione, etc., usque ad et in fine solutus aperte bella gerat. Leviathan.··Id est, additamentum eorum, id est, hominum, in quibus post suggestionem mala addere non cessat. Vel exprobrationem, quia cum Adæ addere deitatem spopondit, et quod habebat, abstulit. Hic a propheta serpens tortuosus dicitur, qui molliter quasi blandis verborum finibus insidias infundit. Et vectis, quia durus per malitiam ad necem percutit. Suscitatus aperte aget, interim autem latenter.'

JOB 3:9 Multiple spaces in '3.9··Caligine Ejus noctis. Obtenebrentur stellæ.··Id est, hypocritæ, qui lucent per opera ad oculos hominum. Hæ sunt quæ cauda draconis, id est, extrema persecutione Antichristi, trahuntur; hæ obtenebrantur, quia malitia hostis sic prævalet eis, ut apertis malis involvantur, quales intus, tales exterius. Exspectet lucem.··Hoc secundum membra ejus, etc., usque ad quæ Christum prophetando sustinuit, sed venientem non cognovit. Nec ortum surgentis auroræ.··Ibid. Ortus auroræ est nova nativitas resurrectionis, qua sancti cum carne orientur ad videndum lumen æternum. Sed quantumcunque hic fulgeant electi, nequeunt penetrare quæ erit illa gloria illius novæ nativitatis: hæc nox non clausit, sed aperuit ostia ventris, quia concepto homine, ad peccatum desideria concupiscentiæ, reseravit. His autem ostiis, id est, desideriis concupiscentiæ carnalis reseratis, ad innumera corruptionis mala pertrahimur. Unde gravati gemimus: quia hoc justitia exigit, ut quod sponte fecimus, inviti toleremus.'

JOB 3:10 Multiple spaces in '3.10··Quia non conclusit ostia ventris, etc.··Hoc de ipso capite, etc., usque ad ut latrones dicimus captis vitam dare, si non auferunt.'

JOB 3:11 Multiple spaces in '3.11··Quare non in vulva mortuus sum.··Non est credendum, etc., usque ad ne ad delectationem suggestio traheret. Et egressus ex utero.··GREG. Quia peccatum conceptum foras, etc., usque ad dum contentionem propriæ carnis contra spiritum ferunt.'

JOB 3:13 Multiple spaces in '3.13··Nunc enim.··Ibid. Per nunc, quod est præsentis temporis, stantem semper in præsenti, id est, æternam quietem designat. Requiescerem cum regibus.··Id est, angelis, quod subjecta regunt. Qui et consules, quia nobis voluntatem Dei nuntiando consulunt. Vel reges, dicit sanctos prædicatores, qui se regunt, et consules terræ, quia terrenis bene consulunt. Dicit ergo quod si non peccaret, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod apostoli et sancti prædicatores post redemptionem cum magno labore perveniunt, qui non differuntur ut antiqui, sed mox post mortem intrant cœlum. Qui ædificant,··Omnis terrenus densis cogitationum tumultibus corde comprimitur, et frequentia desideriorum quasi turbarum calcatur. Sed solitudines ædificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et in amorem intimæ quietis anhelare, ut possit dici: Unam petii a Domino, et hanc requiram, etc.'

JOB 3:15 Multiple spaces in '3.15··Cum principibus qui possident aurum.··Principes sunt Ecclesiæ rectores, etc., usque ad qui autem futura prævidit, jam præterita recolit.'

JOB 3:16 Multiple spaces in '3.16··Aut sicut abortivum.··Ibid. Quia quod abortivum, ante tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti, cum quibus se quiescere potuisse considerat, qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt: et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem, quod patres secundo mortuos protulit, quasi uterus abortivi fuit: et ipsi quasi ab utero mortui sunt, qui sine tabulis legis Deum naturaliter timuerunt, et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt. Absconditum.··Quia paucis a Moyse memoratis, etc., usque ad quos spiritus prophetiæ irradiavit, ut ipsum Job. Ibid. Jam quietem hujus lucis aperit, et quid apud eam quotidie agitur de conversatione impiorum verbis manifestioribus demonstrat.'

JOB 3:17 Multiple spaces in '3.17··Ibi impii.··Id est, in luce Christi, quam antiqui præstolati sunt, Gentiles a turba desideriorum mundi cessant, et tranquilla mente jam æternam quietem prægustant. Et hoc est: Et ibi requieverunt.··In mundo fortes robore, non fessi dicuntur. Qui vero in amore Dei roboratur, salubriter a sua virtute deficit, et quo fortius æterna petit, eo magis fessus, in terrenis moritur. Unde: Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini Psal. 38..··Dum ibi dicit lucem, locum electorum quo continentur, ostendit.'

JOB 3:18 Multiple spaces in '3.18··Et quondam vincti.··Justi, etsi a desideriis quieti, dum tamen in corpore, molestia suæ corruptionis ligati sunt. Corpus enim gravat animam, et repugnat caro spiritui. Sunt et vincula corporea, fames, sitis, et hujusmodi quæ hic nequeunt solvi: sed et ab omnibus in libertate gloriæ filiorum Dei solventur. Vide gradus: impii conversi cessant; exercitati in intimo sinu quiescunt; a vinculis corruptionis absoluti ad libertatem perveniunt. Sed quid hic interim egerint, subdit: Qui non audierunt, etc.··Exactor diabolus, qui semel nummum deceptionis homini contulit, et quotidie debitum mortis exigit, vox ejus est tentatio. Audit qui tentatur, et resistit: exaudit qui consentit. Idem de interna pace, quia quod mens valde amat, sæpius replicat.'

JOB 3:19 Multiple spaces in '3.19·· Parvus et magnus ibi sunt. Ibid. Quia hic est discretio operum, ibi erit dignitatum. Unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. Et servus.··Qui peccat, servus est peccati, quia hic nunquam liber fit, dum judicem metuit: sed ibi liber erit, ubi de venia nulla dubietas erit. Erit quidem ibi memoria culpæ, non quæ mentem polluat, sed quæ sine læsione beatitudinis, arctius beatitudini et lætitiæ astringat, ut sanati dolorum sine dolore recordamur; unde amplius medico gratias agimus.'

JOB 3:20 Multiple spaces in '3.20··Quare misero data est lux?··GREG. in lib. Job lib. 5. Contemplatus requiem, ubi liber a Domino despicit sæculi prospera, quæ ab ea retrahunt. Quare misero data est lux,··id est, prosperitas in peregrinationis miseria: quia, si non justum penitus opprimit, tamen mentem in amorem Dei et in dispensatione sui dividit; unde addit: Et vita his qui, etc.··Amaritudo est omni justo, etc., usque ad vel in regimine præesse.'

JOB 3:21 Multiple spaces in '3.21··Qui exspectant mortem.··Ibid. Id est, penitus se mundo mortificare desiderant, sed occulto Dei judicio non venit, quia occupari injunctis honoribus compelluntur, quod Dei timore tolerant; et intus est desiderium pietatis, et foris explent ministerium ordinis, ne per superbiam contradicant Dei dispositioni: et sic et multis prosunt, et quo se imperfectos vident, per humilitatem amplius surgunt: et quod a desideriis differuntur, ipsa tarditate ad eadem dilatantur: unde addit, quasi effodientes, etc. Quasi effodientes thesaurum.··Quia qui thesaurum fodiendo quærit, etc., usque ad exempla contemplationis invenit, unde dives sit.'

JOB 3:22 Multiple spaces in '3.22··Viro cujus.··Ecce cum quæreretur quare misero data est lux, ostendit hic, via abscondita est viro: quia si jam bene agit, quid aget in fine nescit; vel aliquando quæ putantur Deo placere, displicent.'

JOB 3:23 Multiple spaces in '3.23··Circumdedit eum Deus.··GREG. Quia licet cœlestia desideret, tamen quid de se intus dispositum sit nescit. Sunt et circa eum tenebræ ignorantiæ, præteriti est immemor, futura non invenit, præsentia vix novit, intima dispensationis Dei penetrare nequit. Qui vero has tenebras intendit, flet: et omni visu supernam lucem requirit: unde fit aliquando, ut in pio fletu interni gaudii claritas erumpat; unde sequitur:'

JOB 3:24 Multiple spaces in '3.24··Antequam comedam.··Comedere est contemplationis luce pasci, quam non habet nisi qui prius in hoc exsilio, quasi ubi non sunt bona gemit, et suspirat desiderio et exsequitur vim lacrymarum. Et quasi inundantes aquæ, etc.··Aquæ inundantes multis voluminibus impetu feruntur, sic in lugentibus multa volumina, dum qui apud Deum decernatur, nesciunt: dum præterita sua recolunt, futura pertimescunt, et in bonis suis ne errent, verentur: quos dum flagella Dei corripiunt, se offendisse suspicantur: unde addit:'

JOB 3:25 Multiple spaces in '3.25··Quia timor.··Flent enim, quia deseri se timent: et ne pia percussio non sit disciplinæ, sed vindictæ, unde: Quis novit potestatem iræ tuæ? Psal. 89.··Aliquando enim est gratia quam dicimus iram, et aliquando ira quam dicimus gratiam, unde necesse est ut in omnibus timeatur; in prosperis, ut non sint sibi data ad majorem excæcationem, non ad consolationem, ut bonis solet fieri, ne sit in adversis initium pœnæ.'

JOB 3:26 Multiple spaces in '3.26··Dissimulavi.··Ibid. Et si semper cogitando, etc., usque ad si Job qualis in potestate fuit ad exemplum proponit. Nonne dissimulavi?··Potestas habita et ad utilitatem cogitanda, et propter tumorem dissimulanda, et potens ut prodesse debeat, posse se sciat. Nonne silui?··Ecce qualis est in ore. Nonne quievi?··Ecce qualis erga illicita, etc., usque ad quia nostra perfectio culpa non caret, unde addit: Et venit super me indignatio.··Unde magna arte dicturus verbera, præmisit recte facta, ut in his quisque consideret quæ pœna maneat iniquos, si ita hic castigat justos, ut si justus vix salvabitur, impius ubi parebit?'

JOB 4:2 Multiple spaces in '4.2··Si cœperimus loqui tibi.··Ibid. Molliter incipiunt, sed in aspera prorumpunt. Sic hæretici blanda verba proponunt, ne caveantur, sed aspera subinferunt. Sed conceptum.··Ibid. Perfecti nec in corde perversa concipiunt quæ silentio compescunt. Alii prava concipiunt, sed silentii vigore magno constringunt: alii et concipiunt et mox efferunt. In sensu leves, in lingua præcipites. De his est Eliphaz, qui suo experimento de omnibus idem sentit. Tenere quis poterit.··Quasi vellet retinere: in quo innuit se in loquendo offensurum.'

JOB 4:3 Multiple spaces in '4.3··Ecce docuisti plurimos.··Ibid. Certa bona sunt quæ et ille fatetur, qui criminari vult. Quantus ante fuit qui tot suis occupatus disponendis, etiam libere alios docuit, actu et verbo recta ostendens? Quia vero criminator bona de eodem dicit, ad crimen inflexit, dicens:'

JOB 4:5 Multiple spaces in '4.5··Nunc autem venit, etc., quasi non servasti recta quæ dicebas.··Nota autem quod sunt iniqui, et bona justorum quæ nota negare non possunt, dicunt, ne pravi videantur: et ut inde magis credatur eis, in malis quæ inserunt, et hæc ipsa bona ad cumulum reatus invertunt. Hic recta Job ergo dixisse, sed non servasse, quasi suo testimonio malus reprehenditur: inferius male loqui notatur, ut taceat. Et hi sunt duo modi quibus bonos impetunt mali, dicentes eos vel prava dicere, vel bel bona quæ dicunt non tenere. Defecisti, etc. Ubi est timor tuus?··Quasi de virtutibus miretur perditis, quas congruo ordine ponit. Sicut in via sæculi audacia fortitudinem, timor debilitatem parit, ita et in via Dei audacia debilitatem, timor Dei fortitudinem: quia qui Deo jungitur, potestate quadam super omnia levatur; fortitudo non nisi in adversis ostenditur, unde patientia additur, quia in fortitudine quasi proficit, qui mala aliena non motus tolerat. De patientia perfectio nascitur, unde in patientia animam possidere, homo dicitur, id est, in omnibus recte vivere, cunctis motibus mentis ex virtute dominari: qui enim se vincit, contra omnia est fortis. Ibid. Quoniam autem invehendo corripuit, nunc quasi exhortando subdit:'

JOB 4:7 Multiple spaces in '4.7··Recordare, obsecro te.··Sed et hoc reprehensibiliter agit. Innocens enim et rectus sæpe hic funditus delentur, etsi ad æterna servantur: sed qui non pro æterna sed terrena mercede Deo serviunt, ipsi sibi fingunt quod quærunt, et docere præsumentes cum terrenam securitatem prædicant cunctis suis laboribus ostendunt quod amant.'

JOB 4:8 Multiple spaces in '4.8··Quin potius vidi eos.··Ibid. Dolores seminat, qui dicit. Fraudulenta metit, qui dicendo prævalet. Vel dolores seminat, qui perversa agit. Metit, qui in eis prosperatur. Hi non ut ait pereunt, sed felicius hic justis vivunt. Patitur enim Deus quosdam hic prævalere, ut mundius vita justorum purgetur. Punit mox alios, ne putetur humana negligere, et multa mala præterire, ut corda innocentium, qui pusillanimes sunt, confirmet: verius autem diceret de omnibus, in fine; generaliter poterat dici, quod innocens et rectus non perit, quia etsi hic atteritur, apud Deum vera salute reparatur. Et mali pereunt, quia etsi hic altius crescant, in fine durius ferientur. Sed quia dicit, recordare,··patet transacta ad mentem reduci, non futura enuntiari.'

JOB 4:9 Multiple spaces in '4.9··Flante Deo perisse.··Ibid. Nos conflamus ærem, dum ab extra intus trahimus, et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, quia ab exterioribus causis intus judicii consilium concipit, et ab interno consilio exterius sententiam emittit, id est, a malis nostris quæ extra videt, judicium intus disponit, et ab interno conceptu extra damnationem facit. Vel flare Deus, id est, irasci dicitur per simile, quia nos cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Flat ergo Deus irascendo vindictam cogitans, cum, post longam patientiam, qui in se tranquillus est reis videtur turbulentus, cum ipsi coram eo reatu suo turbentur. GREG. Postquam clementer monuit, aperte increpat. Rugitus leonis,··id est, severitas et terror ipsius Job: vox leænæ,··loquacitas conjugis, dentes catulorum,··edacitas filiorum destructa est. Rigidus exsultat, quasi jure essent damnata. Tigridi etiam Job comparat pro maculis simulationis. Hypocrita enim, qui rectus videtur, habet latentia vitia, quæ aliquando erumpentia colorem variant. Præda est justorum gloria, quam sibi arripit: putans ergo iste sanctum Job bona quæ in eo noverat, per hypocrisim tenuisse, dicit:'

JOB 4:11 Multiple spaces in '4.11··Tigris periit.··Hoc est varietas tuæ simulationis exstincta est, etc., usque ad hi tales per sapientiam putant se omnes transcendere.'

JOB 4:12 Multiple spaces in '4.12··Porro ad me dictum est verbum absconditum.··Ibid. Abscondita se hæretici audire simulant, unde et latenter prædicant, ut sanctior eorum prædicatio habeatur, non aliis æqua. Furtive, etc.··Ibid. Quia non cum aliis per ostium intrant, sed rimas quærunt pravæ intelligentiæ, quia vero fur lumen timet, addit:'

JOB 4:13 Multiple spaces in '4.13··In horrore visionis nocturnæ.··In pavore nocturnæ visionis se percepisse venas susurri divini dicunt, quia ut alta jactent, vix ea posse se capere dicunt. Sed dum ita alta notant, testes contra se nequitiæ sunt. In nocturna enim visione dubie cernitur. Quando solet sopor occupare.··Hoc est, dum omnes inferius dormiunt torpore, nos ad alta et superna percipienda vigilamus. Et dum aliquando hoc despici vident, seipsos timere simulant quod dicunt, unde subdit:'

JOB 4:14 Multiple spaces in '4.14··Pavor tenuit me.··Ut miri videantur in altis, quasi pertimescunt quæ fingunt: et tamen audaces sunt proferre, quæ asserunt vix se potuisse audire. Ad me dictum est verbum.··Ibid. Filius Dei dicitur, etc., usque ad eo magis rectitudinem ejus repressa formidat: unde subdit: In horrore visionis nocturnæ, etc.··Id est, in pavore occultæ contemplationis, in qua nihil manifeste, sed quasi imaginarie, videtur. Sed ad hanc nemo pertingit, nisi carnalibus desideriis repressis, unde: Quando solet sopor occupare homines.··Vigilat qui curis sæculi intendit: dormit in quiete qui fugit. Hic est Jacob qui in itinere dormit et angelos videt, id est, in cursu hujus vitæ a sæcularibus rebus oculos claudit quod ad concupiscendum culpa primis parentibus aperuit. Et nemo ad videnda interna perducitur, nisi ab his quæ exterius implicant subtrahatur; unde: Vacate et videte: quoniam ego sum Deus Psal. 45..··Sed quo animus in contemplatione levatus super se altiora conspicit, eo in se terribilius tremit, unde: Pavor tenuit me et tremor et omnia ossa.··Ibid. Id est, fortiora acta, etc., usque ad stimulum carnis sentit, addit:'

JOB 4:16 Multiple spaces in '4.16·· Stetit quidam. Ibid. Ut incomprehensibilia se novisse judicent, etc., usque ad quia bonum commune specialiter sibi arrogavit. Inhorruerunt pili carnis meæ.··Ibid. Pili sunt superflua quælibet humanæ corruptionis cogitationes vitæ veteris: quas si a mente excludimus, pilos carne incidimus, ut non dolore fatigemur. Unde Moyses: Levitæ radant omnes pilos carnis suæ Levit. 14..··Hæc autem subtilius in nobis conspicimus, cum alta penetramus, unde recte nunc dicitur: Cum spiritus transiret.··Cum enim mens vera videt, durius se de superfluis cruciat. Transeunte ergo spiritu, pili pertimescunt, quia ante vim compunctionis superfluæ cogitationes fugiunt, quia intima visio animam contra se inflammat; et dum illicita districte resecat, mens latius speculationi inhæret, et bene figit spiritum qui transibat, nec tamen hæc ipsa mora contemplationis vim pietatis plene aperit, unde subdit: Stetit quidam cujus non agnoscebam vultum.··Ibid. Quidam non dicitur, etc., usque ad per coæternam ejus speciem conspicit, subdit: Imago coram oculis me.··Imago Patris Filius est, qui dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Et vocem quasi auræ lenis audivi.··Ibid. Vox auræ, cognitio, etc., usque ad qui ex hoc auditu, didicit.'

JOB 4:17 Multiple spaces in '4.17··Nunquid homo comparatione Dei justificabitur?··Hoc in contemplatione novit, quod justitia humana divinæ comparata injustitia, ut quæ lucerna in tenebris lucet, in sole caligat: quod potuit, quia qui lucem videt, scit quid de tenebris æstimet. Aut factore suo purior?··Ibid. Hoc æstimat qui contra flagellantem murmurat. Sed debet scire, quia impie non flagellat, qui mira ex nihil fecit, et conditor naturæ non est iniquus judex culpæ. Etsi iste injuste Job redarguit, recte tamen modum creaturæ in comparatione Creatoris describit. Puriorem ergo se vir factore suo æstimat, si contra flagellum querelam parat, eumque sibi procul dubio postponit, cum ejus judicium de sua afflictione redarguit Ecce qui serviunt ei.··IDEM. Angelus etsi in statu suo immutabilis permanet, in hoc tamen quod creatura est, vicissitudinem mutabilitatis habet, et ita stabilis non est. Si enim natura hæc mutabilis non esset, cum esset bene condita, in nullis cecidisset. Sed ex arbitrio habuit ruere vel stare, et in stantibus meritum fuit, motum mutabilitatis suæ, studio voluntatis fixisse. Hoc mutabilitatis argumentum est quod de apostata subdit: Et in angelis suis reperit pravitatem.··Ex quorum comparatione infirmitas humana colligitur. Quanto magis hi qui habitant domos luteas.··GREG. Id est terrena corpora, etc., usque ad conspiciunt curis sæculi occupati; unde subdit:'

JOB 4:20 Multiple spaces in '4.20·· De mane usque ad vesperam. Id est, a vitæ suæ exordio usque ad terminum perpetratione iniquitatis vulnerantur, a qua succisi in profundum ruunt. Ibid. Vel mane, prosperitas; vespera, adversitas; sed per utrumque pereunt, quia per prospera lascivi, per adversa impatientes ad insaniam surgunt. Et quia nullus eorum, scilicet, qui de mane usque ad vesperam succidentur intelligit, quid bonis afflictis hic servetur, quid sibi futurum qui hic bona putant. Sed quia non omnes sic deseruntur, subdit: Qui autem reliqui fuerint.··Id est, despecti mundi, quos sæculum ut indignos reliquit, ut puer Ægyptius, id est, amator sæculi, peccatis niger, sæpe a sæculo despectus relinquitur, ut non cum eo currat, sed fractus adversis torpeat. Sed hunc David, id est, Christus, invenit, et in suum amorem convertit, et cibo verbi pascit, et ducem itineris, id est, prædicatorem suum facit: quo duce convivantes, id est, mundi lætitiam destruit, quæ eum comitem habere despexit. Auferentur ex eis.··Quia Deus sibi eos elegit. Morientur, et non in sapientia.··Interposita sorte justorum, redit ad interitum non intelligentium. Reprobi justos despiciunt, quia per mortem suam invisibilia quærunt, vel per mortem vitam invisibilem quærunt. Sed ipsi, qui pariter mortem et sapientiam fugiunt, sapientiam quidem penitus deserunt, nolentes pro veritate mori, mortem tamen non evadunt.'

JOB 5:1 Multiple spaces in '5.1··Voca ergo.··Ibid. Quoniam hoc veraciter contra iniquos protulit, quamvis latenter Job in numero eorum proposuerit: fastu sapientiæ inflatus apertam irrisionem in Job subdit: Voca ergo,··id est, si afflictus clames, Deus non respondet, id est non dat effectum, quia in tranquillitate eum contempsisti; et ad aliquem sanctorum,··id est, sanctos in afflictione adjutores non habes, quia socios in hilaritate non habuisti. Ibid. Post irrisionem subdit sententiam, etc., usque ad hæc sapientes turbat, sed ira per vitium stultos trucidat. Et parvulum occidit.··Id est, dum ei invidet, quem putat majorem, etc., usque ad vel partem habendo quantitatem nobis restringit. GREG. lib. VI Moral., cap. 5. Quia totis desideriis in terreno amore solidatur, unde primus Cain in terra civitatem construxit, alienus a cœlo hic felicius degit.'

JOB 5:3 Multiple spaces in '5.3··Et maledixi pulchritudini ejus.··IDEM. Quia cum ex visa prosperitate malorum, pedes infirmorum nutent: fortes, videntes quæ pœna ad gloriam eorum sequatur, prosperitatem eorum reprobant statim. Infirmus cum qualitate rerum mutatur, dum videt prospera, laudat, dum mutantur, nihil esse judicat: sed firmus cum ipsa gloria pœnam considerat sequentem, et mox damnat. Sed quia proficientes in mundo multos secum trahunt, subdit:'

JOB 5:4 Multiple spaces in '5.4··Longe fient filii ejus.··Id est, sequaces. In porta.··Ibid. Porta regni est dies judicii, in quo electi intrant ad gloriam, ante quem filii hujus mundi elati sunt, sed tunc conterentur.'

JOB 5:5 Multiple spaces in '5.5··Et non erit qui eruat.··Ibid. Quia illos ibi veritas eripit, quos hic per disciplinam premit. Cujus messem.··Habet quisque donum intelligentiæ, quo recta intelligit et dicit: Sed quia eadem non amat nec facit, a messe quam habet, jejunat; sed qui esurit justitiam ab illo audiens recta, se reficit, unde: Quæ dicunt, facite Matth. 23.. Et ipsum rapiet armatus.··Ibid. Diabolus ut inermis vincitur, cum aperta mala suggerens, omnia bona similiter tollere conatur: sed armatus vincit, alia bona intacta præterit, alia latenter corrumpit. Et bibent.··IDEM. Stultus sæpe habet divitias, etc., usque ad et studiosus tarditate præpeditur? respondet:'

JOB 5:6 Multiple spaces in '5.6··Nihil in terra fit sine causa.··Quia inde ille justius de negligentia punitur, iste de studio coronatur. Sed quia ad intelligendum recta non modo studio, sed et persecutionibus erudimur, additum: Et de humo non egredietur. Et de humo non egredietur.··Ibid. Humus, id est, elementa mundi in pœnam vertuntur delinquentium; unde dicitur: Pugnabit pro eo,··id est, pro Domino, orbis terrarum contra insensatos, sed tamen de eis non egredietur dolor, quia pœna non nascitur de his quæ feriunt, sed de his qui peccando percussiones extorserunt: sed quo exterior pœna castigat, eo mens ad superna levatur; unde subdit:'

JOB 5:7 Multiple spaces in '5.7··Homo ad laborem nascitur.··Quia impossibile est in hac peregrinatione sine labore esse: sed in eo quod caro affligitur, mens ad petenda alta levatur. Vel homo,··id est, carnalis, mala mundi sentit, quia inhianter bona ejus appetit. Sed cujus mens hæc transit, ut avis ad alta, penna spei levatus, nil mali sentit, congaudeat et de flagellis, sed quia hæc nullus suis viribus valet, subdit:'

JOB 5:8 Multiple spaces in '5.8··Quamobrem ego te.··Id est, illum rogo per quem hæc tribui scio.'

JOB 5:9 Multiple spaces in '5.9··Mirabilia absque numero.··Quia divinorum operum magnitudo, nec ex qualitate valet discuti nec ex quantitate numerari.'

JOB 5:10 Multiple spaces in '5.10··Qui dat pluviam.··Ibid. Hæc verba mystica sunt, quia amici Job societate ejus eruditi erant. Dat pluviam terræ:··cum arida gentilium corda gratia prædicationis infundit. Irrigat autem aquis universa.··Cum hominem spiritu replet ad fructificandum. Homo dicitur omnia, quia cum omnibus habet aliquid commune. Vel universa, id est, divites et pauperes, et omnes differentias hominum, quia bonum opus sequitur retributio.'

JOB 5:11 Multiple spaces in '5.11··Qui ponit humiles in sublime.··GREG. Ut modo despecti judicent cum Domino. Mœrentes.··Quia quanto magis nunc adversis tribulantur, et se per lamenta castigant, tanto sublimiorem sospitatem habebunt etiam in hac vita. Hæc de electis possunt intelligi, ubi humiles alta mente omnia temporalia transcendunt, et afflicti sunt erecti sospitate, non insania, ut qui lætantur cum malefecerint. Hi vero de certitudine æternæ salutis hilarescunt.'

JOB 5:12 Multiple spaces in '5.12··Qui dissipat cogitationes.··IDEM. Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos prævaleant, vires tollit, ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint.'

JOB 5:13 Multiple spaces in '5.13··Qui apprehendit sapientes.··Ibid. Quia consiliis Dei humana facta etiam tunc congrue serviunt cum resistunt, ut in venditione Joseph, ne adoraretur; in petitione præputiorum a Saul, ut David exstingueretur; in morte Domini, ne omnes crederent in eum. Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus: quæ tunc in usum sui consilii vertit, ut quæ ejus consilio repugnant, ejus consilio militent; et quod sine ejus voluntate geritur, ejus voluntati contrarium non sit, unde: Omnia quæcunque voluit, etc.'

JOB 5:14 Multiple spaces in '5.14··Per diem incurrent.··Quia in ipsa veritatis præsentia, perfidiæ errore cæcati sunt, videntes miracula Christi et de ejus deitate dubitantes. Quasi in nocte.··Palpando quærimus quæ oculis non videmus: Judæi miracula viderant, et adhuc quasi palpantes quærebant: Si tu es Christus, dic nobis palam Joan. 10..··Sed horum manibus diu retineri non potuit Christus. Per diem incurrent tenebras.··Ibid. Mens invidi cum de bono alieno affligitur, de radio solis obscuratur. Et quasi in nocte sic palpabunt in meridie.··Dies boni operis in proximo exterius lucet: quasi in nocte palpant, quia, livore cæci, aliqua quæ reprehendant, invenire satagunt. Ecce Loth, id est, justus malis adversantibus intra domum recluditur et munitur, id est ad mentem revertitur et manet interius, Sodomitæ cæci circumeunt, id est, invidentes facta dictaque scrutantur, nec ostium, id est, aditum reprehensionis, inveniunt, sed parietem palpant, quia ubique laudabilis actio justi eis obviat. Palpabunt.··Sed pauper spiritu, id est, qui apud se non est elatus: salvatur a gladio oris, id est, iniqua persuasione.'

JOB 5:15 Multiple spaces in '5.15··Porro salvum faciet egenum a gladio oris.··Gladius oris est accusatio Judæorum. Manus violenti, gentilitas quæ crucifixit: sed hos Christus resurgendo superavit. In quo egeno, id est, humili populo fidelium spes vitæ sequentis solidatur. Iniquitas autem, quæ modo dilatat os suum in contumeliam Christi, claudet per supplicium, vel conversa cessat ab injuriis. Eadem de pravis generaliter. De manu violenti pauperem.··Id est adversa potestate, ut nec blandimentis suasionum trahatur, nec dolore suppliciorum frangatur. Pauper autem non trahitur, quia spes ejus fixa in æternis contra hæc solidatur. Ad cujus spei fructum cum pauper venerit, elatus obmutescit, et contrahit os: quia tormenta linguam ligant, quæ loquebatur contra justos detrahendo. Sed ut electus supplicia evadat, et ad præmia pertingat, debet hic flagellis purgari, unde subdit:'

JOB 5:17 Multiple spaces in '5.17··Increpationem ergo Domini ne reprobes.··Ibid. Reprobat qui se injuste pati conqueritur. Eliphaz ergo putans Job pro purgatione percuti, non probatione fortitudinis, quia Job libere loquitur, causas suæ percussionis quærens, putat eum increpationem Domini reprobare. Sic hæretici quod recte ab Ecclesia agitur, ad malum convertunt.'

JOB 5:18 Multiple spaces in '5.18··Quia ipse vulnerat.··IDEM. Duobus modis vulnerat Deus quos ad salutem reducit. Aliquando percutit in corpore ut mentem sanet; aliquando sine exterioribus flagellis mentis duritiam suo desiderio percutit, et sic eam sanat, quæ secura in mundo mortua quiescebat. Sed, dum mens ad Deum anhelat et omnia sæcularia despicit, omnia mox ei vertuntur in tentationem, et eam affligunt; sed, dum transitorio labore atteritur, a perpetuo liberatur, et ideo subdit:'

JOB 5:19 Multiple spaces in '5.19··In sex tribulationibus.··Ibid. Senario, quem septimus sequitur, præsentis vitæ operatio et discursus signatur: quia, sexto die Deus omnia perficiens, hominem condidit, et septima quievit, qui non habet vesperam, id est, finem; in septima ergo tribulatione liberat, ne in septima malum attingat: quia hic paterne erudiens atterit, sed in die judicii a verbere abscondit.'

JOB 5:20 Multiple spaces in '5.20··In fame.··Ibid. Enumerat mala præsentis vitæ et adjutoria Dei. Fames mentis est silentium verbi Dei: quo subtracto, tentatio carnis invalescit, quæ est bellum. Sed Deus etiam in fame a morte animam eripit, quia verbo suo reficit. Et in bello.··Contra tentationes carnis fortes facit. Sed talis factus aliquando detractiones metuit, unde addit:'

JOB 5:21 Multiple spaces in '5.21··A flagello linguæ.··Id est, ab exprobratione contumeliæ, propter quam irrisus a bono cessat; unde David: Et a verbo aspero.··Ab hac sanctus absconditur, quia, dum hic laudem non quærit, nec contumelias sentit; sed, quia post hæc aliquis cruciatus corporum timet, sequitur: Et non timebis calamitatem.··Id est, persecutionis: sed, quia talis in terrore judicii futuri securitatem sibi parat, subdit:'

JOB 5:22 Multiple spaces in '5.22··In vastitate et fame.··Vastitas es gehenna quæ foris, etc., usque ad ut in articulo mortis ejus impetus non horreat, subditur: Et bestias terræ.··Quæ tempore mortis ad rapiendas animas effrenantur, sed sævientes non timet, qui blandientes secutus non est: et initium retributionis est, in obitu securitas mentis. Cum autem bene vivitur, cavendum est ne quis despectis cæteris de singularitate glorietur, sed sociale bonum recogitet, unde addit:'

JOB 5:23 Multiple spaces in '5.23··Sed cum lapidibus regionum pactum.··Quasi divisæ sunt regiones gentium, ecclesiæ moribus et linguas distantes; lapides electi, qui in ædificio ponuntur. Qui ergo recte vivit pacto se lapidibus jungit: quia in eo quod mundum deserit, sanctis per imitationem se alligat; unde impugnatio crescit, qua tamen attritus humilius Deo subditur, unde subjicit: Et bestiæ terræ.··Non pacatæ sed pacificæ, quia non pacem habent, sed pacem faciunt; quia cum acrius homo a diabolo impugnatur, amplius ad amorem impellitur, et cum eo robustior pax efficitur. Vel bestiæ sunt motus carnis, quæ continentia quasi cavea pressæ, etsi tentando rugiunt, non tamen ad effectum quasi ad rabiem morsus excedunt, in quo sunt pacificæ. Vel quia perturbant, amplius illud, ubi nulla contradictione vivitur, diligitur: et sic ad amorem intimæ quietis impellunt.'

JOB 5:24 Multiple spaces in '5.24··Et scies quod pacem.··GREG. Pax vel inchoata, quæ hic est concepta ex desiderio Dei; vel plena, quæ in futuro ex visione Dei. Cum ergo mens Deo vel caro menti subjugatur, tabernaculum justi, id est, corpus quod mens inhabitat, pacem habet motibus desideriorum sub justitia refrenatis. Sed nihil est hæc castitas carnis, si non adsit mentis suavitas in amore proximi. Et visitans speciem tuam non peccabis.··Ibid. Species nostra est proximus, etc., usque ad quia ex semine boni operis uberes fructus prædicationis colligit; unde subditur:'

JOB 5:25 Multiple spaces in '5.25··Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum.··Ille enim bene loquendi facundiam accipit, qui bene vivit, nec conscientia loquentem præpedit. Hinc est quod Ægyptii servi facti, frumenta ad semen percipiunt, qui ante liberi ad esum acceperant: quia cum plene Deo subdimur, verbo prædicationis replemur. Ante liberi sacro eloquio pasti; et tamen ad quædam quæ in mundo petimus vacantes. Ex prædicatione, magna proles fidelium sequitur. Et hoc est: Et progenies tua, quasi herba terræ.··Id est, innumerabilis. Vel herbæ comparatur, quia, arentem mundi gloriam deserens, spe interna virescit. Justo autem non sufficit hæc magna exterius agere, nisi etiam per contemplationem in æterna penetret; unde subditur:'

JOB 5:26 Multiple spaces in '5.26·· Ingredieris in abundantia sepulcrum. Ibid. Sepulcrum est contemplatio, etc., usque ad quod utilitati proximorum refundant. Sicut infertur acervus tritici.··Quia tempus actionis primum est, extremum contemplationis. Et necesse est ut perfectus mentem prius virtutibus exerceat, et eam postea in horreum quietis condat. Vel sepulcrum est quies æterna, in qua tanto verius quiescitur, quanto perfectius vita corruptionis necatur. Hanc in abundantia ingreditur, qui post congesta hujus vitæ opera, huic mutabilitati plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur, sicut triticum: quia justi in alieno tempore percussiones sentiunt, sed in suo, ut grana, in horreum intrant.'

JOB 5:27 Multiple spaces in '5.27··Investigavimus.··In hoc notat se, non secundum superficiem dixisse supra sepulcrum, bestias, lapides, tabernaculum, et hujusmodi, sed in his interiora quæsisse. Quod auditum mente pertracta.··Verba jactantiæ; et si bene docuit, imperitia est velle docere meliorem: unde dicta amicorum etsi recta, non recte dicta arguuntur.'

JOB 6:2 Multiple spaces in '6.2··Utinam appenderentur.··Tactus flagellis verbis lacessitur, non ut non erectus in defensionem contumax caderet: sed ut percussus tacens gratias egit, lacessitus recta respondit: utinam appenderentur peccata. Statera.··Ibid. In manu patris Christus habens lancem misericordiæ et justitiæ, peccatum per misericordiam laxans, leve esse; calamitatem moriendo gravis esse ponderis ostendit. Cui et hoc gratiæ dat, ut ipsa cognoscibilis sit calamitas. Cæcus enim homo in exsilio, quasi in patria, gaudebat: sed Deus extra apparens hominem intus revocat, ut viso quod amisit, grave doleat quod tolerat; dicit ergo: Utinam appenderentur.··Id est, malum nostræ, etc., usque ad pensans judicia Dei quibus affligitur, et hoc est:'

JOB 6:3 Multiple spaces in '6.3··Unde et verba mea dolore sunt plena, quia sagittæ Domini.··Id est, percussio animadversionis Dei, quæ non me, ut multos, inemundatum dimittit.'

JOB 6:4 Multiple spaces in '6.4··Ebibit spiritum.··GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76..··Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant:··ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:'

JOB 6:5 Multiple spaces in '6.5··Nunquid rugiet onager,··id est, agrestis asinus, etc., usque ad sed carnaliter tenebatur, subdit:'

JOB 6:6 Multiple spaces in '6.6··Aut poterit comedi insulsum.··Sal est virtus occultæ intelligentiæ, etc., usque ad convertendo esuriens recepit. Ibid. Ille desiderat stateram, nos jam per fidem ejus vivimus; sed tamen pro purgatione sagittas ejus patimur, et terrore futuri timemus. Sed quia filii sumus, non debemus timere ut Dominum, sed diligere ut Patrem, et ad eum anhelare, ubi cibo, id est, æternitate ejus pascamur, pro quo modo rugimus, unde: Nunquid rugiet onager.··Ibid. Onager, est populus qui, etc., usque ad etiam ab hujusmodi verbis se separant, et hoc est: Aut poterit comedi insulsum.··Sed jam in alto positi, a stultis semoti, sæpe dum sola propria ad ferendum dura procurant, pro amore veritatis non sunt accincti. Aut potest aliquis gustare.··GREG. Durum est petere quod cruciat, quod vitam fugat, sed sæpe cum fit in alto, ad ferenda stultorum mala se inclinat, ut eos trahat. Aucto enim desiderio cœlestium angustiatur, et præ dulcedine illorum amara sæculi non metuit. Unde, et post impossibilem mortis gustum, subdit:'

JOB 6:7 Multiple spaces in '6.7··Quæ prius nolebat tangere,··id est, mala sæculi jam sunt dulces cibi præ amore cœli. Et cum hæc dulcia sint, Quis det ut veniat petitio mea?'

JOB 6:9 Multiple spaces in '6.9··Qui cœpit, ipse me conterat.··GREG. in Job lib. 7. Conterit adversarius, et defecit a te homo. Conterit Deus, et fractus a vitiis in virtute solidatur. Qui ergo per flagella Deo appropriare desiderat, dicit: Qui cœpit, ipse conterat,··quia aliquando incipit Deus contritionem vitiorum, et in ipso provectus initio homo extollitur, et sic hostis exclusus, gravior assumptis aliis spiritibus surripit, et virtutes conterit. Solvat manum,··id est, exerceat effectum; dum enim inflatus longa prosperitate amorem suum per flagella non exercet, quasi manum ad ferienda vitia ligatam tenet, unde peccanti populo dicit: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te. Succidat me.··Cum enim dolor vel tentatio non percutit, elatio mentis succisa cadit, ut jam quærat manum levantis.'

JOB 6:10 Multiple spaces in '6.10·· Et hæc mihi sit consolatio ut affligens.] Ibid. Quasi quibusdam hic parcit, ut æternum feriat; sed me hic non parcens feriat, quod est mihi consolatio. Timent enim sancti hic sibi parci. Quod hæc non tumenti, sed humili mente dixit, ostendit in his. Nec contradicam sermonibus.··Sermones Dei ad nos: non modo dicta, sed et facta, ut hic percussio Job; cui murmurando non contradicit, quia et quem feriendo tolerat, sanctum vocat.'

JOB 6:11 Multiple spaces in '6.11·· Quæ est enim fortitudo mea? Ibid. Alia est fortitudo bonorum, etc., usque ad et pro ea quam non amat, pati recusat, dicit ergo: Quæ est enim fortitudo, aut quis finis?··Id est, mala, etc., usque ad unde infirmus habet vires, unde subjungit:'

JOB 6:13 Multiple spaces in '6.13··Ecce non est auxilium.··Ad majoris quoque meritum fortitudinis, quomodo a proximis destituitur, addit: Necessarii quoque.··Si exterius despectus, intus solio judicii præsidet; nam ad sententias erumpit: Qui tollit, etc.'

JOB 6:14 Multiple spaces in '6.14··Qui tollit ab amico suo.··Ibid. Amicus est quilibet proximus, etc., usque ad qui intus dudum æterna negligendo perierunt: de quibus recte dicitur:'

JOB 6:17 Multiple spaces in '6.17··Et ut incaluerint,··id est, cum per cognitionem pœnæ fervere cœperint, a delectatione carnis, quam desiderio tenebant, separabuntur. Mali æterna non intelligunt, nisi cum jam pro terrenis puniuntur: tunc mens æstuat, et igne seræ pœnitentiæ se inflammat; tunc ejus duritia per supplicium liquatur, unde propheta: Tantummodo vexatio sola intellectum dabit auditui Isai. 28., hoc tunc passuri, interim his implicantur.'

JOB 6:18 Multiple spaces in '6.18··Involutæ sunt.··Omne quod involvitur in se replicatur: sic mali, volentes aliquando bona quasi extra se tensi, ad consueta mala tentati replicantur. Vel involutæ sunt, qui etsi aliquando victa una nequitia pedem levant, regnans altera et ad eam quam vicerant implicat, ut qui jam spreta avaritia adhuc luxuriosus est, pro pretio luxuriæ ad avaritiam redit. Sic ope vicaria fugitivum suum vitia retinent, et quasi laqueis egressus ligant, unde sæpe lapsi ad suas voluptates redeunt, nec curant ea quæ permanent, unde subdit: Ambulabunt in vacuum et peribunt.··Quia nihil secum de fructu sui laboris portant. Sed justus in conspectu Domini non apparet vacuus: portat enim manipulos justitiæ. Ab illorum autem imitatione per finem terret, Considerate semitas, etc.'

JOB 6:19 Multiple spaces in '6.19··Considerate semitas.··Ibid. Thema interpretatur auster,··Saba rete: Auster qui tepore membra dissolvit, est hic fluxa vivendi remissio;··rete est actionis obligatio, et fluxis actibus homo implicatur, dum non perfecte mundum deserit, dum non districto studio, sed dissolutis gressibus vadit, ut qui pro amore carnali parentum ad ea quæ Dei sunt præpeditur. Considerate,··dicit, quia perversa agendo diligimus, sed hæc visa in aliis dijudicamus, unde ad nos reversi de hujusmodi erubescimus. Exspectate paulisper.··Quia parum est quidquid finitur; sed qui hoc longum putat, de æternis non curat. Dicta brevitate vitæ contra iniquos insurgit voce justorum'

JOB 6:20 Multiple spaces in '6.20··Confusi sunt.··Quia scilicet mali bonos per aspera a spe conantur retrahere: quod si peragunt, exsultant; si non, incassum crudeles fuisse erubescunt; unde et quid in retributione fiat, subdit: Venerunt quoque.··In judicio mali ad justos perveniunt, quia eorum gloriam videbunt, ut gravius doleant videntes quod perdiderunt. Tunc pudor eos operit, cum testis conscientia urit. Eadem spiritualiter. Amici Job confusi sunt, quia dum eum ad desperationem inflectere nequeunt, confunduntur, venerunt dum jam mentis constantiam intus agnoscunt et erubescunt. Quos ostendit de numero eorum qui Deum non timent, nisi suis vel aliorum adversis territi.'

JOB 6:21 Multiple spaces in '6.21··Nunc venistis, et modo videntes plagam meam.··Ibid. Quasi, ego Deum et ante adversa timui, vos qui ex amore Deum non timetis, ex solo verbere formidatis.'

JOB 6:22 Multiple spaces in '6.22··Nunquid dixi.··Ecclesia substantia hæreticorum quorum figura sunt amici Job non eget, id est, carnali sapientia; et recta, quæ contra diabolum de conversione aliquando loquuntur, audire ab eis renuit, quia per hæc ad perfidiam trahunt. Manus hostis est fortitudo Satanæ. Robusti sunt maligni spiritus. Nunquid dixi: Afferte.··Contra divites mundi, etc., usque ad et quod in seipsis despiciunt, et in aliis.'

JOB 6:24 Multiple spaces in '6.24··Docete me.··Hoc vel prioribus subjungitur, vel per se dicitur per increpationem.'

JOB 6:25 Multiple spaces in '6.25··Quare detraxistis.··GREG. Mundus esse debet, etc., usque ad reprehensibilia profertis ad increpandum? Ibid. Duo genera locutionis noxia sunt, quod et perversa laudat et quod etiam recta vituperat; ibi favor, hic ira: de hoc amicos Job arguit; ad quod vitium ex otiosis dictis pervenitur, unde subdit:'

JOB 6:26 Multiple spaces in '6.26··Et in ventum.··In ventum verba proferre, etc., usque ad sit ergo ostium linguæ quod modo claudatur, modo aperiatur.'

JOB 6:27 Multiple spaces in '6.27··Super pupillum.··GREG. in Job lib. 8. Ecce quantæ infirmitatis se esse perpendat, etc., usque ad si tolerat quos non amat, vel si non tolerat quos amat.'

JOB 6:28 Multiple spaces in '6.28··Videte an mentiar.··Ibid. Quia humilis, quæ dicit, non ex auctoritate præcipit, sed ex ratione persuadet; sed quia occasione rationis, contrarii ad contentionem effrenantur, subdit.'

JOB 6:29 Multiple spaces in '6.29··Respondete, obsecro absque contentione.··Quia hæretici inquisitionibus non intendunt veritatem assequi, sed victores videri. Et loquentes, etc.··Quia qui loquitur, judicio auditoris subditur. Inter cor et linguam ejus æquus arbiter sit, ut nihil præcipitanter de corde per linguam prodeat, sed prius examinet quam dicat. Et quia qui prius de suis, recte judicant de dictis alienis, addit:'

JOB 6:30 Multiple spaces in '6.30··Et non invenietis in lingua mea.··Quia non vobis in me stultitia sonat, si a vestra conscientia non procedat; sic Ecclesia prius falsa hostium destruit, post vera aperit, quibus non est locus dum falsa pro veris habentur; per linguam aperta locutio, per fauces occulta tractatio, quia quod Ecclesia foris prædicat, vivendo custodit.'

JOB 7:1 Multiple spaces in '7.1··Et sicut dies mercenarii.··GREG. Qui dies cito transire optat, ut ad laboris præmium veniat, sic omnis justus; et sicut ille in alienis laboribus sudat, sed proprium præmium sibi parat, sic justus in mundanis malis sudet, ut cœlestia bona capiat. Cavet ne vacuus ab opere dies eat, et præmium minuatur. Patitur dura, ut magis coronetur, licet merces jam sit in corde; sed tamen gravius æstus sentitur in corpore, ut post sit refrigerium in quiete, et hoc est:'

JOB 7:2 Multiple spaces in '7.2··Sicut servus.··Bene omnis electus servus dicitur, quamdiu sub jugo corruptionis hujus est, antequam veniat in libertatem gloriæ. Et sicut mercenarius.··Qui de gravitate operis lacessit, nisi spe finis relevaretur, sed illo viso nihil putat quod sentit.'

JOB 7:3 Multiple spaces in '7.3··Menses vacuos.··A rebus mundi, quia non eas quærunt per actus suos boni, et noctes adversitatum tolerant laboriosas, quando jam sunt in cruciatu corporis. Vel menses vacui, quia modo est labor, sed nondum præmium. Noctes laboriosas.··Enumerat, etc., usque ad eo magis gemit diu nescisse quod quærit, et quod inaniter laboravit.'

JOB 7:4 Multiple spaces in '7.4··Si dormiero.··Ibid. Secundum historiam animus dolentis exprimitur, qui, cogente mœstitia, per diversa desideria vagatur; in nocte diem, in die vesperam desiderat, quia dolor non sinit placere quod adest; et jam hoc expertus grave, consolante desiderio aliud exspectat; sed nec sic dolor finitur, unde: Et replebor doloribus.··Causa autem doloris hæc est:'

JOB 7:5 Multiple spaces in '7.5··Induta est.··Ibid. Eadem subtilius in Ecclesia, etc., usque ad non eis est hic integra salus, unde subdit: Et replebor doloribus usque ad tenebras.··Quia securitatem non invenit, donec penitus tempus tentationis relinquit. Doloris autem causam subdit: Induta est caro,··id est, carnalis vita quam ago, vel mala operatione polluitur, vel inde restricta, ex memoria imaginibus peccatorum fuscatur, quæ quasi pulvis ante oculos surgunt. Ecclesia vero in quibusdam putredinem luxuriæ carnis sentit, in quibus terrenis actibus deditis pulvere conspergitur: de utrisque subdit: Cutis mea.··Cutis sunt in Ecclesia, qui solis exterioribus curis vacant: quorum corda desperatio siccat, et ideo contrahuntur, non extenti per longanimitatem ad æternam vitam: præsentibus hærent: quod ideo fit, quia non attendunt quam fugitiva hæc vita sit. Sed Ecclesia econtra:'

JOB 7:6 Multiple spaces in '7.6··Dies mei velocius.··Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telæ festinantiam velocitas vitæ transit, quæ semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait: Et consumpti sunt,··id est, nullam mihi fiduciam pono in his: quod faciunt reprobi, ego non.'

JOB 7:7 Multiple spaces in '7.7··Memento.··Ibid. Id est, benignus velociter transeuntem respice, quia humanæ brevitatis consideratio, Deo est grata oblatio. Quia ventus est.··Vita æterna et solida: hic vita nec solida nec manens judicatur. Ibid. Et quia postquam transit vita, non est locus merendi veniam, subdit: Et non revertitur.··Id est, post mortem, mens suam retributionem videns, non revocatur ad exhibenda bona opera: unde dives de se desperans, quod est aggravatio pœnæ, pro fratribus rogat. Ecce vita transit, quod sequitur permanet. Post etiam,'

JOB 7:8 Multiple spaces in '7.8··Nec aspiciet me visus hominis.··Id est misericordia Redemptoris, quæ peccantium duritiam emollit, ut cum Petrum respexit Luc. 22.; sed post mortem non liberat, quem ante gratia non reformat. Non visus hominis, sed, Oculi tui in.··GERG. Id est, districtum judicem ad feriendum videbis, et qui hic exspectatus ad pœnitentiam substiti, jam non subsistat. Hoc justo convenit, qui timet omne quod agit, et remota pietate se periturum præscit, et non subsistit ante oculos, quia pœnæ vita non sufficit, si justitia eum premit. Nec enim astra, id est qui sanctitate lucent, coram eo munda sunt. Culpa autem et pœna humani generis breviter subditur.'

JOB 7:9 Multiple spaces in '7.9··Sicut consumitur nubes.··Ibid. Nubes ad alta levatur, etc., usque ad vade in domum tuam.'

JOB 7:10 Multiple spaces in '7.10··Neque cognoscet eum amplius locus.··Ibid. Locus hominis Deus est, etc., usque ad adhuc de corruptione carnis contradictionem sentit.'

JOB 7:12 Multiple spaces in '7.12··Nunquid mare sum.··Ibid. Carcer, est caro quæ impedit, etc., usque ad nunc subdit consilium contra ea.'

JOB 7:15 Multiple spaces in '7.15··Quamobrem elegit.··Ibid. Anima, est intentio mentis, etc., usque ad si hoc mihi facturus es interfice me.'

JOB 7:16 Multiple spaces in '7.16··Parce mihi, Domine,··ut æterna des, quia contemptu illorum hæc melius sperantur. Dum parci sibi petit, probat quod non a Deo desperavit; quod est, suspendium elegit, hoc est, desperavit, de eodem intulit, parce: quod est, mortem ossa: hoc est, non ultra vivant hoc tertio. Nihil enim sunt dies mei.··Qui æterna considerat, ad se rediens bene hos dies nihil vocat, et districte judicari formidat.'

JOB 7:17 Multiple spaces in '7.17··Quid est homo.··Ibid. Magnificat Deus hominem multo spirituali munere, et erga eum ponit cor, quia pro datis districtius judicat. Sed quid homo? quasi: etsi magnificatus ultra se donis tuis, tamen quia caro est, si sine pietate judicetur, ferre non potest, unde adhuc addit:'

JOB 7:18 Multiple spaces in '7.18··Visitas eum diluculo.··Diluculum est cum de nocte vitiorum et ignorantiæ ad lucem venit homo, in quo et mox probatur: ne enim bona a se habere glorietur, tentatione concuti permittitur, ut altitudo Dei et sui infirmitas videatur, sicut Salomon post sapientiam tentatur a meretricibus; hæc tota hac mortalitate homo patitur unde: Usquequo non parcis mihi.'

JOB 7:19 Multiple spaces in '7.19··Salivam.··Ibid. Saliva in os a capite labitur, etc., usque ad qui hoc vult mereri, fatetur malum quod fecit: Peccavi, etc.'

JOB 7:20 Multiple spaces in '7.20··Peccavi, quid faciam tibi.··Ibid. Quasi: quid in recompensationem tibi offeram non invenio, quia omnis virtus hominis ad culpam abluendam infirma est. Vel, quid faciam tibi,··quasi: omnia bona non tibi, sed nobis prosunt. O custos hominum.··Quia nos sic destituit, ut nos custodire nequeamus, et si quid conamur, peccatis gravamur, unde: Quare posuisti me contrarium.··Cum homo serpenti credidit, etc., usque ad sed misericordiam quærit, unde addit:'

JOB 7:21 Multiple spaces in '7.21··Cur non tollis. Ecce desiderium Mediatoris, qui tollit peccata mundi. Vel, tunc peccatum plene tolletur, cum in corruptionem homo mutabitur. Desiderat ergo Redemptorem vel resurrectionem, unde et pœnam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione timet, adjungit. Ecce nunc peccanti homini dictum est: Cinis es, et in cinerem reverteris. Quare posuisti me contrarium.··Ibid. Quia inferior, factus contrarius modo superiori, id est Deo: ideo nostrum inferius, id est sensualitas, factum est contrarium superiori, id est spiritui, ut semper pugnent. Mane,··id est, in adventu judicis, cui omnia aperta. Quærere Dei, est districte judicare, ante quem nec justus subsistit; sed hoc est solatium liberationis, quod se sufficere non posse dicit humilis; plangit ergo mortem quæ nunc est, timet judicium quod imminet.'

JOB 8:1 Multiple spaces in '8.1··Respondens autem.··GREG. Sciendum est imprimis, quia sicut Eliphaz sanctissimum Job de superbia principaliter notavit, licet et de hypocrisi breviter tetigerit, ita et iste de hypocrisi principaliter notare intendit; sed priusquam hoc faciat, quiddam præmittit unde perpenditur quam onerosa ei fuerint verba ipsius Job, verba scilicet ædificationis: quasi ergo ulterius bene loquentem pati non possit, indignative in hæc verba prorupit, dicens:'

JOB 8:2 Multiple spaces in '8.2··Usquequo loqueris talia.··Quasi dicat: quare loqueris inutilia? et spiritus multiplex. Usque loqueris talia.··Ibid. Quia gravia sunt iniquo verba ædificationis quasi ferre non possit; et quia non vult corrigi, bene dicta criminatur. Et spiritus multiplex.··Ibid. Dum multiplicitatem sermoni ejus tribuit, inopiam intelligentiæ ipsius reprehendit. Et nota esse quatuor genera loquendi. Alii enim ampli sunt ore et sensu, qui laudandi sunt; alii vero utroque stricti, qui miserandi; alii sensu ampli, sed non possunt eloqui, qui sunt adjuvandi; alii sensu inopes, sed lingua torrentes, qui despiciendi: quod iste in crimen Job torquet.'

JOB 8:3 Multiple spaces in '8.3··Nunquid Deus.··GREG. Hæc Job nec negaverat nec ignorabat, etc., usque ad quasi juste perierint, alios feriunt, unde subdit:'

JOB 8:4 Multiple spaces in '8.4··Etiamsi filii tui peccaverunt, etc. Si diluculo:··quasi ipsi in luce, Ecclesia sit in nocte: quam vocant, ut per cognitionem Dei surgat, et per precem pœnitentiæ præterita diluat, si mundus in cogitatione, rectus in opere.'

JOB 8:6 Multiple spaces in '8.6··Evigilabit.··Qui ab adjutorio tui modo errantis dormit. Et pacatum reddet.··GREG. Id est præsentis vitæ tranquillitatem restituet, quam solam æstimant esse Dei remunerationem. Habitaculum justi.··Ibid. Consilium mentis dicunt quod pacatur, quia si eos ad sua trahunt, a contentione conticescunt. Opes quoque intelligentiæ promittunt dicendo.'

JOB 8:7 Multiple spaces in '8.7··In tantum.··Sed quia verbis eorum non facile creditur, sententias patrum in argumentum sui erroris inflectunt, unde additur: Ut priora.··Quia et amissa recuperari, et adhuc majora præsentis vitæ præmia promittunt.'

JOB 8:8 Multiple spaces in '8.8··Interroga enim genera.··Non videri, sed investigari monent, quia hoc nolunt conspici, quod liquido patet cunctis.'

JOB 8:9 Multiple spaces in '8.9··Hesterni:··aliquando moraliter docent ex præteritis præsentia conjici, scilicet ex transitu eorum quod hæc nulla sint, unde subdit, hesterni.··Quia, si pristina recolitur generatio, hæc vita cito transire ut umbra cognoscitur.'

JOB 8:10 Multiple spaces in '8.10··Ipsi docebunt.··Laudant patres nobiscum, unde magis nos impugnet. De corde.··Ibid. Quasi tu habes simplicitatem spiritus in ore, non in corde: illi contra. Sæpe mali, se non attendentes, bonos lacerant, et vel bona, quæ non videndo, sed audiendo didicerunt, proferunt; vel mala, quæ ipsi agunt, aliis ingerunt, et ita factis se excusant, verbis judicant. Sic Baldath simulator justitiæ contra hypocritas mira dicit, et de his docere justum præsumit, quæ convenirent pravis. Vecors qui, hortis sitientibus, in flumine aquam fundit.'

JOB 8:11 Multiple spaces in '8.11··Nunquid vivere potest.··Ibid. Scirpo vel carecto hypocritam comparat, etc., usque ad sed alienis criminibus ostendat. Ante omnes herbas.··Ibid. Et justi herbæ, secundum carnem, quia omnis caro fenum Isa. 48.; qui arescunt, quia eorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed hypocritarum ante: quia mox bona deserunt, ut ea consecuti sunt, propter quæ simulaverunt. Hi sunt fenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit.'

JOB 8:13 Multiple spaces in '8.13··Sic viæ omnium.··Ecce cui comparat scirpum vel carectum: spes hypocritæ est gloria, et hujusmodi sæcularia, quæ pereunt; æterna permanent.'

JOB 8:14 Multiple spaces in '8.14··Non ei placebit vecordia.··Ibid. Vecordia est magnam rem vili pretio vendere, id est, bona laboriosa agere pro favore: hac modo delectatur, sed in pœna displicebit, et tunc sciet nihil fuisse omnia quæ transierunt, unde: Et sicut tela aranearum fiducia ejus.··Tela aranearum studiose texitur, flatu venti dissipatur: sic, quidquid hypocrita exsudat, favoris aura tollit.'

JOB 8:15 Multiple spaces in '8.15··Innitetur super domum suam.··Domus mentis, est quælibet res quam per dilectionem habitat animus: domus ergo hypocritæ, est favor. Vel, domus est fiducia sanctitatis, quæ coram hominibus, sed non coram Deo stabit.'

JOB 8:16 Multiple spaces in '8.16··Humectus videtur.··Scirpus, hypocrita, in nocte humidus videtur, id est, gratia sanctitatis infusus apparet hominibus, sed coram sole in die judicii arescet. Et in ortu suo germen.··Quælibet herba prius a terra producitur, etc., usque ad hypocrita, etiam cum recte agit, a multis vult videri.'

JOB 8:17 Multiple spaces in '8.17··Super acervum petrarum.··Ibid. Radices sunt cogitationes; lapides, quia non additur vivi, homines boni et mali sunt; hypocrita ergo qui inter lapides moratur, cogitationes in quærenda admiratione hominum multiplicat: per omnia enim quæ agit occulta cogitatione laudes quærit, palam habens quod hostes prædentur. Ut Ezechias, qui post multa beneficia sibi facta, nuntiis regis Babylonis omnia sua bona ostendit: unde mox audit: Tollentur omnes in Babylonem II Reg. 20.;··ita et dum laus quæritur, virtus et pulchritudo in manus inimici traditur, unde Baldad dicit: Et inter lapides commorabitur.··Quia ibi stat, ubi suæ mentis intentionem solidat: qui etsi sit plenus bonis, si absorbuerit eum Deus, id est, per mortem tulerit, de loco, id est favoribus hujus vitæ; dicet: non novi te, ut fatuis virginibus dicitur Matth. 25.: et merito, quia non satis est ei nisi et alios sibi similes fecerit, et hoc est quod dicit: hæc est enim lætitia viæ ejus. Hæc est enim lætitia, etc. Ibid. Ut et pro illorum reatu puniatur, sed:'

JOB 8:20 Multiple spaces in '8.20··Deus non projiciet simplicem.··Cujus simplicitas modo a calliditate duplicium vocetur fatuitas. Nec porriget manum.··Ibid. Ut ab imo quo quærunt gloriam elevet. Maligni sunt hypocritæ qui nec bona bene agunt. Vel quia proximo exterius puros et simplices se ostendunt, interius duplicitatem celant; contra quos dicit Moyses: Non induas vestem ex lana linoque contextam.··Deut. 22.'

JOB 8:21 Multiple spaces in '8.21··Donec impleatur.··Non quod post, quod constat: sed non ante, quod dubium hominibus potest videri: quasi, nec ante judicium simplices deserit, nec malos percutere desinit. Impleatur risu os tuum,··id est mens gaudio æternæ securitatis, unde: Et labia tua jubilo.··Jubilum cum tanta lætitia corde concipitur, quam sermo non explicet, sed tamen os sonet.'

JOB 8:22 Multiple spaces in '8.22··Qui oderunt.··Ibid. Justorum hostes in judicio confusio induet, quia tunc viso judice mala omnia ante oculos mentis versantur, et reatus deprimens eos undique vestit. Qui ad hoc ideo veniunt, quia sola hic transitoria dilexerunt, unde addit: Et tabernaculum,··id est ædificatio æternæ felicitatis, quam supra se casuram multiplicant, ut se hic a necessatibus quasi ab æstu et imbre defendant: in qua mens habitat, quam bonus viator despicit.'

JOB 9:1 Multiple spaces in '9.1··Et respondens Job ait.··GREG. in Job. Perversi, quibus loquens persona displicet, omnia quæ dicit, prava seu recta impugnant; sed Job cui non displicet persona, sed culpa, videns Baldath recta dixisse: Nunquid Deus supplantat judicium: et vera contra hypocritas protulisse, audita probat. Vere scio quod homo humilis et Deo suppositus justitiam accipit, compositus perdit, quia qui se ei comparat, quod Dei est sibi arrogans, bono quod accepit, se privat. Sed et omne meritum nostræ virtutis si districte judicetur vitium est.'

JOB 9:3 Multiple spaces in '9.3··Si voluerit contendere cum eo,··Ibid. de suis meritis præsumendo, et gloriam suæ virtutis, non Deo, sed sibi arrogando. Non poterit ei respondere unum pro mille.··Ibid. Id est non poterit se, etc., usque ad ne autem contendat, infirmum terreat visa ejus potentia.'

JOB 9:4 Multiple spaces in '9.4·· Quis restitit ei et pacem habuit. Quis creat ut sibi creata conveniant, ordinat in quo sit eis pax, et qui ejus dispositioni repugnare conatur, pacem perdit, ut angelus, qui, sua inquietudine elatus, homo qui carnis molestia vexatur, quia conditori subesse noluit, pacem uterque amisit.'

JOB 9:5 Multiple spaces in '9.5··Qui transtulit montes,··etc. Ibid. Dicta generaliter confusione superbiæ, quæ pœna maneat elatos in interitu Isræl ostendit. Transtulit montes, sanctos prædicatores a Judæis ad gentes, quod nescierunt Judæi, qui, in hoc subversi sunt, putantes sibi gaudium quod lumen perdiderunt. Translatis montibus, commovet terras.'

JOB 9:6 Multiple spaces in '9.6··Commovet terram de loco.··Quia Judæos de finibus suis per Romanos extraxit. Columnæ.··Sacerdotes, principes, legis doctores. Concussi sunt, quia nec ipsi sibi vivere permissi sunt, unde apostolos expulerunt, præterea in erroris sui tenebris deserti sunt.'

JOB 9:7 Multiple spaces in '9.7··Qui præcipit soli.··Ibid. Sol per diem lucet, etc., usque ad in omnes gentes dilatatur. Unde:'

JOB 9:8 Multiple spaces in '9.8··Qui extendit cœlos.··Ibid. Id est, apostolos a Judæis fugatos ubique facit honorari. Solus.··Qui mire hoc dispensavit, et cum amaritudo mundi in nece bonorum sæviret. Graditur super fluctus,··id est, calcat dum mitigat admiratione signorum. Jeremias: Posui arenam terminum mari Jer. 5,··id est, ad frangendam gloriam mundi, abjectos et pauperes elegit; dum autem mare sævit, Ecclesia proficit.'

JOB 9:9 Multiple spaces in '9.9··Qui facit arcturum.··Ibid. Nominibus philosophorum utitur, etc., usque ad imo ut arcturus versatur, erigitur. Oriona.··Ibid. Qui hiemali tempore oriuntur, etc., usque ad sed placidos in eorum necem erexit. Hyadas.··In fronte Tauri in vere nascuntur, etc., usque ad supernæ patriæ interna perveniat, unde addit: Et interiora austri.··Auster fervor Spiritus sancti, etc., usque ad melius deficiendo comprehendit, dicens:'

JOB 9:10 Multiple spaces in '9.10··Qui facit mihi.··Melius explet, qui se non posse explere fatetur, et facundius loquitur qui obstupescendo tacet. Magna virtute. Et incomprehensibilia ratione. Et mirabilia quorum non multiplicitate. Sed quid miremur quæ extra nos sunt, cum et hoc quod erga nos agitur, ignoramus? Si venerit ad me.'

JOB 9:11 Multiple spaces in '9.11··Si venerit ad me.··Ibid. Venit, cum dona dat, etc., usque ad et tamen sic cæcus homo rationem reddet de actibus Deo.'

JOB 9:12 Multiple spaces in '9.12··Si repente inter.··Ibid. Repente interrogat, cum inopinatos, etc., usque ad,··quod planius ostenditur dum subditur: Quis dicere potest, cur ita facis?··Facta Dei debemus venerari, etc., usque ad quam superbus inexstinguibiliter accendit, unde ait:'

JOB 9:13 Multiple spaces in '9.13··Deus cujus iræ resistere nemo potest.··Moyses et Phinees et alii sancti, etc., usque ad ab his reversus ad se humiliter præ potestate Dei sibi vilescit.'

JOB 9:14 Multiple spaces in '9.14··Quantus ergo se.··Ibid. Id est, si angelus hunc considerare non sufficit, qua mente de ejus judiciis disputo qui carne premor? Verba nostra ad Deum sunt opera, sed his quia non potest homo loqui cum Deo, quia in eis apud subtile judicium Dei nulla fiducia est, unde addit:'

JOB 9:15 Multiple spaces in '9.15··Qui etiam si habuero, etc., deprecabor.··Prece post justitiam Dei indiget, ut quæ minus ex se, ex pietate judicis valeat. Etsi plena in perfectioribus sit justitia, haberi de illa, Quidpiam,··dicitur, quia mens hominis quæ comprehendit vix peragit, et parum est quod comprehendit. Oratio vero, quia multis cogitationibus quatitur, etsi auditur, repelli timet.'

JOB 9:16 Multiple spaces in '9.16··Cum invocantem exaudierit me non.··Ibid. Cum enim ut ait David modo ascendunt usque ad cœlos Psal. 106.,··cum summa penetrant, modo descendunt in abyssos, per turpia tentamenta, certitudinem exauditionis non habent. Vide quam subtiliter se judicat, infirmitatem suam aperit. Quantus ergo.··In justitia non confidit, sed ad precem confugit: qui, etiamsi habuero quidpiam justum, de ipsa quoque prece pavidus ait: Cum invocantem.··Ideo sic circumspicit, quia vim judicii se non posse ferre videt, de quo ait:'

JOB 9:17 Multiple spaces in '9.17··In turbine etiam conteret me.··Qui in tranquillitate exspectatus contempsit, in turbine conteretur. Turbine:··quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet: cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait: Multiplicabit vulnera mea.··Quia ipsi nihil egerunt, unde dicitur: Non est mundus in conspectu ejus, nec infans unius diei. Sine causa.··Pro æstimatione humani sensus; sed apud Deum justum est, ut arbor in ramis amaritudinem servet, quam traxit a radice. Hæc etiam spiritualiter de Job, qui flagella Dei in turbine, et metuens prævidit, et prævidens pertulit, unde ait: Et multiplicabit vulnera mea sine causa,··quia non pro culpa percussus est, unde supra, ut affligerem eum frustra.'

JOB 9:18 Multiple spaces in '9.18··Non concedit.··GREG. Plena probatio: extra lacerant tormenta, intus castigant tentamenta, unde se impletum amaritudinibus dicit, sed mitigat vim doloris æquitas et potentia ferientis. Et hoc est:'

JOB 9:19 Multiple spaces in '9.19··Si fortitudo quæritur.··Quasi: nemo audet, quia ille merita examinat, qui per alienum testimonium ea non explorat, sed tacitus considerator diu exspectat. Alius non potest mihi esse testis, quia nec ego ipse mihi.'

JOB 9:20 Multiple spaces in '9.20··Si justificare.··Ibid. Non sufficio esse testis innocentiæ, nec scio quod eam habeam.'

JOB 9:21 Multiple spaces in '9.21··Si simplex fuero.··Qui scit bona quæ agit, etc., usque ad hoc exsilium cæcitatis ægre fert, unde subdit: Et tædebit me vitæ meæ.··Sed est consolatio hujus caliginis reducta animo justa potentia Dei: quæ et iniquos punit, et justos transcendit.'

JOB 9:22 Multiple spaces in '9.22··Unum est quod locutus sum.··Ibid. Vel innocens consumitur, etc., usque ad nostram duplam carnis et animæ destruat.'

JOB 9:23 Multiple spaces in '9.23··Si flagellat, occidat se.··Ibid. Ridere Dei est afflictioni, etc., usque ad quod solus carnis mortem pertulit, aperit.'

JOB 9:24 Multiple spaces in '9.24··Terra data.··Vel tradita.··Terra caro, impius diabolus. Manus ejus, occisores Christi, etc., usque ad quam Christus venerit.'

JOB 9:25 Multiple spaces in '9.25··Dies mei velociores fuerunt cursore.··Ibid. Cursoris est, secutura nuntiare: sic omnes electi ante adventum nuntiantes Christum cursores fuerunt; sed quia ante moriuntur, transire se velocius cursore dolent, ut non videant præsentem illum qui singulariter bonus dicitur; de quibus etiam addit'

JOB 9:26 Multiple spaces in '9.26··Quasi naves.··Qui poma portat odore fruitur, etc., usque ad per compassionem ad eorum duritiam quoque sermo vertitur ita.'

JOB 9:27 Multiple spaces in '9.27··Cum dixero: nequaquam.··Ibid. Isræl ut prius noluit loqui, cum quem prædixit negavit: in quo facies ejus interior commutatur sordibus perfidiæ ut non agnoscatur a Deo, unde restat torqueri doloribus æternis. Dies mei velocius transierunt.··Ibid. Primus homo sic conditus est, ut vita ejus per tempora possit tendi, non evolvi; sed quia peccavit decursum pertulit, quem homo semper tolerat, et tamen optat, dum vivere appetit. Hujus decursus damna voce humani generis gemit. Fugerunt,··quia ad lucem stare homo noluit, fugiendo visum perdidit, ne bonum quod est, videre possit, ad quod conditus fuit. Quasi naves poma portantes.··Ibid. Fructus terræ per fluctus, etc., usque ad quæ cogitatio ne in superbiam erumpat, humiliter se comprimit dicens: Nequaquam ita loquar.··Sed infirmus a tali inquisitione compescar. In quo facies mentis commutatur, quia quæ alta quærebat, infirmam se videns, veneratur quod ignorat. In qua est dolor, quia valde affligitur qui ad intelligenda quæ de se sunt, cæcatur. His communibus malis sua propria adjungere metuit: Verebar omnia,··etc.'

JOB 9:28 Multiple spaces in '9.28··Verebar omnia opera.··Ibid. Bona quidem erant, etc., usque ad quasi nec per labores ad vitam perveniat, unde:'

JOB 9:29 Multiple spaces in '9.29··Si autem et sic impius sum.··Non pœnitet laborasse, sed inter labores de præmiis incertum se esse dolet. Ita est incertus justus, ut confidat, ita confidit ne securus torpeat. Frustra:··dico quia.'

JOB 9:30 Multiple spaces in '9.30··Si lotus fuero quasi aquis nivis.··Qui conterit se ut lamentis, etc., usque ad qui compungitur in prece pro terrenis, aqua terræ. Manus,··Ibid. sunt opera. Velut mundissimæ,··quasi non vere mundæ sub hac corruptione.'

JOB 9:31 Multiple spaces in '9.31··Intinges id est, intinctum demonstrabis, quia quanto plus ei approximamus, sordes nostras ex ejus munditia agnoscimus. Vestimenta.··Vestimentum animæ est corpus quod præcepit Salomon omni tempore candidum esse, et si sit mistum sanguine, id est carnalibus desideriis, dicit Isaias comburendum Isa. 9. Abominabuntur,··id est, abominabilem reddent, ut de Juda dicitur: Possedit agrum de mercede iniquitatis,··id est, possideri fecit. In abominatione vestis hoc gravius habet, quod sensum sui reprehensoris ignorat.'

JOB 9:32 Multiple spaces in '9.32··Neque enim viso.··Inter homines, et audimus objecta, et ad ea respondemus et audimur; sed in judicio Dei, ipse nos audit, quia videt omnia quæ agimus, sed non audimus eum, quia quod ei displicet plene non intelligimus. Non ex æquo potest audiri.'

JOB 9:33 Multiple spaces in '9.33··Utrumque valeat:··id est Deum et me possit: Arguere.··Arguit, qui ex auctoritate rationis, etc., usque ad quod corda delinquentium mansuetudine potius quam terrore correxit, unde addit:'

JOB 9:34 Multiple spaces in '9.34··Auferat a me virgam legis qua punit; sed eam Christus abstulit, et per mansuetudinem vias vitæ ostendit. Voluit ut Deus timeri, sed ut pater amari.'

JOB 9:35 Multiple spaces in '9.35··Loquar et non timebo eum.··Ibid. Jam non habet metum, sed ut ad patrem affectum. Ecce baculus, id est timor legis missus non suscitat puerum; sed ipse Elisæus, puero contemperatus, et septies aspirans, id est per amorem spiritus. GREG. Respondere est factis digna recompensare, sed beneficiis Dei nemo serviliter timens respondet? Tantummodo qui per fiduciam amoris non timet digna ei reddi obsequia. Non est purus, qui mala ageret, si liceret. Amanti autem est tædium hujus vitæ, quæ prius dulcis erat etiam mœrens eam tolerat.'

JOB 10:1 Multiple spaces in '10.1··Tædet animam meam vitæ meæ.··Ibid. Cum autem hæc vita vilescit amore cœlestis, qui defendebat culpas, jam eas accusat. Et hoc est: Dimittam eloquium quo utebar in defensione mea. Adversum me,··quia confitendo me accuso, non ut qui adhuc erubescit confiteri, quia non tanto desiderio mala deserit, sed quia aliquando aperte confitens non gemit, sed lugenda gaudens dicit, subdit: Loquar in amaritudine,··ut amaritudo puniat, quod lingua accusat. Ex pœnitentia nascitur securitas, et confidentior interrogat, quomodo erga se agatur. Et hoc est:'

JOB 10:2 Multiple spaces in '10.2··Dicam Deo: Noli me condemnare,··quia pœna mea exstinguit tua supplicia. Indica mihi cur me ita judices,··id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quæro; scio enim quod non injuste. Cur me ita judices.··Duobus modis hic judicat. Vel pœnam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo:'

JOB 10:3 Multiple spaces in '10.3··Nunquid bonum.··Interrogatio hæc negationem exigit, etc., usque ad quia infirmum considerat. Opus manuum.··Quasi impie non perdis quem gratuito fecisti. Impiorum,··id est malignorum spirituum, qui cum ad vitam redire nequeunt, socios ad mortem quærunt, quorum consilium fuit, ut Job rectum in prosperis, frangerent adversis; sed Deus supra vires non sinit tentari.'

JOB 10:4 Multiple spaces in '10.4··Nunquid oculi carnei.··Oculi carnis non nisi aliqua facta in tempore agnoscunt, quia et cum tempore clauduntur, et humanus visus quodlibet opus sequitur, non præcurrit.'

JOB 10:5 Multiple spaces in '10.5··Dies.··Dies quoque et anni hominis differunt ab æterno: cui nihil præterit, nihil est futurum, sed omnia conspicit præsentia.'

JOB 10:6 Multiple spaces in '10.6··Ut quæras iniquitatem meam.··Et ita scias quod nihil impie feci, quasi humiliter quærat: cur in tempore per flagella probas, quem apud te perfecte et ante tempora scisti?'

JOB 10:7 Multiple spaces in '10.7··Cum sit nemo Ibid. Quasi, quid restat tibi nisi parcere, cui nemo potest obviare? Quo enim nullus potest tuam vindictam retinere, eo facilius pietas debet parcere; ut autem placetur, quia nostrum opus non possumus, suum opus ei offeramus.'

JOB 10:8 Multiple spaces in '10.8··Manus tuæ.··Quasi pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti. Fecerunt.··Secundum animam. Totum in circuitu.··Secundum corpus, etc., usque ad cum de cæteris dixit tantum: fiat. Et sic repente.··Quasi quem tanta dignitate præponis, cur tanta vilitate despicis? Sed cum hac dignitate, quæ est per spiritum? est infirmitas per carnem, quæ moveat pium judicem, unde dicit:'

JOB 10:9 Multiple spaces in '10.9··Memento, quæso,··etc. Unde venialis est culpa, cum irremissibilis sit in angelo, qui robustus fuit. Lutum est, cum aqua terram infundit: ita homo, cum anima rigat carnem, cujus mortem aperte subdit: Et in pulverem,··etc. Quasi: vide materiam et pœnam, et culpæ parce; quia qualitatem hominis conditi protulit, subdit ordinem propagationis, unde dicit:'

JOB 10:10 Multiple spaces in '10.10··Nonne sicut lac,··etc. Factus homo ut lutum, propagatus autem sicut lac mulgetur semine, ut caseus coagulatur in carne. Carne et pelle induitur, ossibus et nervis solidatur. Post creationem corporis, quod minus est, subditur mira aspiratio vivificationis. Nonne sicut lac,··dum mens per Spiritum Dei et vetustate trahitur sicut lac mulgetur, quia in quadam inchoatione formatur; sicut caseus coagulatur, cum pinguescens cogitationibus stringitur, ut jam non defluat desideriis, sed in uno amore solidetur. Sed contra hæc rudimenta caro ex veteri usu murmurat.'

JOB 10:11 Multiple spaces in '10.11··Pelle et carnalibus.··Id est carnalium motuum obsidione mens vallatur; qui autem exterius laxat ad bella, intus roborat per ossa virtutum, ut humilis sit et fortis. Ideo autem Deus recte vivendi rectitudinem tribuit, quia præteritis delictis parcit.'

JOB 10:12 Multiple spaces in '10.12··Vitam et misericordiam.··Ibid. Sed hæc bona frustra dedit, nisi ipse custodiat, unde subdit: Et visitatio tua.··Eadem de interiori homine, etc., usque ad dona Dei cogitat subtilius. Vitam et misericordiam.··Ibid. Vita datur cum malis mentibus, etc., usque ad postquam, de se dixit dona misericordiæ generaliter, subdit:'

JOB 10:13 Multiple spaces in '10.13··Tamen scio, quia universorum memineris quod dicitur, cur de me trepido, qui omnes gentes colligendas scio. Licet hæc celes in corde.··Ibid. Quia adhuc non indicas aperto sermone. Certi de venia, solent prioris nequitiæ memoria tangi, et illicita cogitatione nolentes pulsari, unde subdit:'

JOB 10:14 Multiple spaces in '10.14··Si peccavi.··Ad horam parcit Deus, etc., usque ad sed pulsati in solo auxilio Dei spem fortius figant.'

JOB 10:16 Multiple spaces in '10.16·· Propter superbiam. GREG. Leæna dum catulis escam inhianter quærit, etc., usque ad si autem a sancto desiderio torpemus, exempla bene vigilantium proponit.'

JOB 10:17 Multiple spaces in '10.17··Multiplicas iram tuam adversum me,··id est, multiplicem ostendis, quia et si ille bonos flagellat, quid erit impiis? Sic multiplici ira prævisa, homo ad se redit, et prava punit.'

JOB 10:19 Multiple spaces in '10.19··Fuissem quasi non essem, de utero.··Ibid. Idem quod ibi dictum est: sicut abortivum absconditum,··etc., vel, qui concepti non viderunt lumen.'

JOB 10:20 Multiple spaces in '10.20··Nunquid non paucitas dierum meorum.··Ibid. Non capiat me delectatio præsentis vitæ, quia cito transit. Dimitte ergo me... dolorem meum.··Ibid. Id est flagella tempera, etc., usque ad quod maxime facit prævisio inferni, unde ait:'

JOB 10:21 Multiple spaces in '10.21··Antequam vadam.··Infernus terra dicitur, quia ibi captivi tenentur. Antequam vadam.··Non quod qui plangit vadat, sed quod vadat qui non plangit: ut si dicam debitori, solve priusquam te constringam. Non revertar.··Ibid. Quia damnatos ultra misericordia non liberat.'

JOB 10:22 Multiple spaces in '10.22··Miseriæ et tenebrarum.··Quia foris dolor cruciat, quos cæcitas mentis intus obscurat; vel, ibi nemo ultra ad lucem redit, sicut in ista: ubi etsi sit miseria per conversionem licet reverti ad lucem. Umbra mortis.··Mors est separatio a Deo; umbra obscuritas ejus; quia ignis pœnalis cremationem habet, et non lucem, ut in utroque puniantur, qui in utroque peccaverunt. Nullus ordo.··Ibid. Non quod Deus non ordinet, usque ad qualitas rerum non servatur. Unde et addit: Sempiternus horror.··Hic timor est futuri mali, etc., usque ad ne venirent ad tormenta quos in pœna videret qui Lazarum vidit.'

JOB 11:2 Multiple spaces in '11.2··Nunquid qui multa.··Greg. in Job. lib. 10. A contumeliis incipit, etc., usque ad qui nihil putant rectum, nisi quod sentiunt. Aut vir verbosus.··Vera sententia, quia legitur, cultus justitiæ silentium, sed non pro loco dicta. Qui nequit recta pati, negligens corrigi, accingit se responsioni.'

JOB 11:3 Multiple spaces in '11.3··Tibi soli tacebunt homines,··etc. Ibid. Omnia recta suam irrisionem putat quem remordet conscientia et generaliter dicta sibi æstimat. Unde et contra loqui accenditur, ut vel sic verecundiam regat quasi criminosus non sit, si alios criminetur, unde mentiendo subdit:'

JOB 11:4 Multiple spaces in '11.4··Dixisti enim: Purus est sermo meus.··Job non dixerat; sed solatio est facinori, si vel falso inquinetur vita corripientis.'

JOB 11:5 Multiple spaces in '11.5··Atque utinam Deus loqueretur tecum,··etc. Ibid. Perversi verbotenus bona optant, ut benigni videantur, et ut, quæ in præsenti sunt, mala esse ostendantur, unde et iste dicit: Utinam Deus loqueretur.··Quasi diceret, tu modo tibi loqueris, dum carnaliter sapis: es vacuus a veritatis spiritu; quasi potius imperitiæ tuæ compatior, quam pœnæ: Ibid. Labia,··id est judicia, per quæ aperta, etc., usque ad Deo agnoscit: et si peccata agnoscit, patienter flagella tolerat. Et hoc est:'

JOB 11:6 Multiple spaces in '11.6··Et intelligeres quod multa minora.··Injuste justo iniquitatem objicit, sed hæc contumelia de zelo Dei prodit, et est venialis. Merita quoque justi nesciens, ex imperitia irrisionem subdit:'

JOB 11:7 Multiple spaces in '11.7··Forsitan vestigia Dei comprehendes.··Ibid. Benignitas visitationis, etc., usque ad quia ejus essentia a nullo plene videbitur.'

JOB 11:8 Multiple spaces in '11.8··Excelsior.··Quia in circumscriptione sui spiritus cuncta transcendit. Profundior inferno.··Quia transcendendo subvehit.'

JOB 11:9 Multiple spaces in '11.9··Longior terra.··Quia modum creaturæ perennitate æternitatis excedit Latior mari.··Quia tempora sic possidet, etc., usque ad vel temetipsum in tentationibus reprehendere nescis?'

JOB 11:10 Multiple spaces in '11.10··Si subverterit.··Ibid. Subvertit cœlum, etc., usque ad ut vel resistens exerceatur, vel seducta frangatur, unde recte dicit: Quis contradicet ei? vel, quis ei dicere potest cur ita facias?··Quia judicio Dei nullus potest obsistere, vel inquirendo illud penetrare. Cur subvertit vel coarctat?'

JOB 11:11 Multiple spaces in '11.11··Ipse enim novit.··Ibid. Dum mens elatione attollitur, etc., usque ad quo vanitas cum iniquitate pertrahit, ad tumorem scilicet, subdit:'

JOB 11:12 Multiple spaces in '11.12··Vir vanus in superbiam.··Ibid. Vanus ex culpa redditur audax, etc., usque ad per effrenatam libertatem audenter vagus per desideria currit.'

JOB 11:13 Multiple spaces in '11.13··Tu autem firmasti.··Ibid. Firmari cor non hoc loco, etc., usque ad hunc velut docendo subjungit: et eris stabilis,··etc.'

JOB 11:14 Multiple spaces in '11.14··Si iniquitates.··Ibid. Iniquitas in manu, etc., usque ad si reatus sui conscientia accusat.'

JOB 11:15 Multiple spaces in '11.15··Et eris stabilis.··Quia tanto minus ad judicium trepidat, quanto in bonis actibus solidius stat.'

JOB 11:16 Multiple spaces in '11.16··Miseriæ quoque.··Ibid. Mala vitæ præsentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum, quod sequitur, negligit. At si ad ea, quæ permanent, oculum cordis figat, nihil esse conspicit quidquid ad finem tendit. Et quasi aquarum.··Quia miseriæ, quæ transeunt, non vi concutiunt, sed tactum mœroris infundunt, dum extra pro percussione dolet, intus ex tentatione frigescit, contra quod amplius lux divina succenditur, unde subditur.'

JOB 11:17 Multiple spaces in '11.17··Et quasi meridianus.··Fulgor meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione. Et cum te consumptum.··GREG. Cum et per exteriora mala justus occumbere cœperit, tunc claritas ejus incipit: econtra iniqui lumen est in die hujus vitæ, obscuritas in vespere. Et cum te consumptum.··Quia foris cadens intus renovatur, et quo duriora tolerat, certius præmia sperat, et hoc est:'

JOB 11:18 Multiple spaces in '11.18··Et habebis fiduciam.··Defossi secure dormiunt, etc., usque ad securus apud se dormit latens ab actibus sæculi.'

JOB 11:19 Multiple spaces in '11.19··Requiesces et non erit.··Qui enim in æternitatis desiderio figitur, dum nihil est in mundo quod appetat, nihil est quod de mundo pertimescat. Et deprecabuntur.··Pravi cum recta prædicant, quod ipsi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur; sed ne diu pollicendo patescat quod sunt, ad rectitudinis citius verba revertuntur, unde subditur:'

JOB 11:20 Multiple spaces in '11.20··Oculi autem impiorum.··Oculorum nomine, etc., usque ad quo se valeat occultare, non invenit. Et spes illorum abominatio,··etc. Ibid. Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.'

JOB 12:1 Multiple spaces in '12.1··Respondens autem Job.··GREG. Hoc Sophar vere dixit, etc., usque ad unde Job subdit:'

JOB 12:2 Multiple spaces in '12.2··Ergo vos estis soli homines.··Qui se omnes præire ratione putat, se solum hominem esse exsultat. Ergo vos estis soli homines.··Qui enim se solum sapere æstimat, quid aliud quam hanc eamdem secum mori sapientiam putat?'

JOB 12:3 Multiple spaces in '12.3··Et mihi est cor sicut.··Ut eorum superbiam corrigat, esse se inferiorem negat; et ne suæ humilitatis limitem transeat, se superiorem tacet. Ecce quam discrete, in quo indicat quod illi de se sentire deberent. Quis enim hæc quæ nostis ignorat?··Ac si dicat: Cum cunctis sint nota quæ dicitis, de dictorum scientia cur singulariter tumetis?'

JOB 12:4 Multiple spaces in '12.4··Qui deridetur.··Ibid. Quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitæ innocentiam servat alienum.'

JOB 12:5 Multiple spaces in '12.5··Lampas contempta.··Ibid. Nomine divitum designat elationem superborum; justi autem simplicitas et lampas dicitur, et contempta: lampas, quia interius lucet; contempta, quia apud mentes carnalium abjecta æstimatur. Parata ad tempus statutum.··Statutum contemptæ lampadis tempus, est extremi judicii prædestinatus dies, quo justus quisque qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur.'

JOB 12:6 Multiple spaces in '12.6··Abundant tabernacula prædonum.··Ibid. Ostendit nihil esse præsentis vitæ divitias, etc., usque ad et tamen bona quæ habent, a Deo acceperunt. Nimirum interroga jumenta,··etc. Ibid. Jumenta sensu pigriores. Volatilia cœli sublimia sapientes.'

JOB 12:8 Multiple spaces in '12.8··Pisces.··Ibid. Curiosi intelliguntur. Et est sensus: si hos requiras, creatorem omnium Deum fatentur. Potest et juxta litteram intelligi.'

JOB 12:10 Multiple spaces in '12.10··In cujus manu anima.··Hoc loco anima omnis viventis, ipsa corporis vita signatur. Spiritus universæ carnis.··Ibid. Id est hominis effectus intelligentiæ spiritualis quæ in Dei potestate sunt. Potest et per animam omnis viventis jumentorum vita signari.'

JOB 12:11 Multiple spaces in '12.11··Nonne auris verba dijudicat.··Ex istis corporalibus, etc., usque ad et quod vos scitis, mihi per intimum amorem medullitus sapit.'

JOB 12:13 Multiple spaces in '12.13··Apud ipsum est sapientia,··etc. GREG. in Job, l. 21. Apud Deum enim in principio Deus erat verbum, qui et Dei virtus et Dei sapientia; habet consilium, quia disponit sua; intelligentiam, quia cognoscit nostra.'

JOB 12:14 Multiple spaces in '12.14··Si destruxerit, nemo est qui ædificet.··Omnipotens humanum genus destruit cum relinquit, ædificat cum replet: quod nisi fiat, incassum exterius a prædicatore monetur. Si incluserit hominem.··Omnis homo per id, etc., usque ad et cor reprobum per gratiam non emollire.'

JOB 12:15 Multiple spaces in '12.15··Si continuerit aquas, omnia siccabuntur.··Quia, si scientia prædicatorum subtrahitur, etc., usque ad septiformem gratiam retulit Si emiserit eas, subvertent.··Si enim Spiritus sancti gratia infunditur, etc., usque ad statim terra subvertitur: quia peccatricis mentis duritia ab immobilitatis suæ obstinatione permutatur.'

JOB 12:16 Multiple spaces in '12.16··Apud ipsum est fortitudo.··In verbis prioribus quibus ait, etc., usque ad electis in regno qualiter sit sapientia patris judicabit. Novit et decipientem et eum qui decipitur.··Ibid. Novit decipientem, etc., usque ad aliquando ad ultionis initium fieri solet.'

JOB 12:17 Multiple spaces in '12.17··Adducit consiliarios in stultum finem.··Consiliarios dicit prædicatores, qui auditoribus vitæ consilium præbent. Qui cum propter temporalia prædicant, in stultum finem deducuntur: quia illuc per laborem tendunt, unde per mentis rectitudinem fugere deberent. Et judices.··Qui examinandis aliorum moribus præsunt, recte judices vocantur; sed cum eos nequaquam sollicite discutiunt, nec qualiter corrigant agnoscunt, in stuporem deducti sunt.'

JOB 12:18 Multiple spaces in '12.18··Balteum regum dissolvit.··In his enim qui bene regere membra sua videbantur, propter elationis culpam castitatis cingulum destruit. Et quia in renibus delectatio est carnis, fune peccati ac delectationis præcingit renes eorum.'

JOB 12:19 Multiple spaces in '12.19··Ducit sacerdotes inglorios.··Ibid. Quin ante judicem non invenient gloriam, quam modo in subditorum moribus studio prædicationis non exquirunt. Et optimates supplantat.··GREG. Quia, cum mentem regentium justo judicio deserit, cœlestia negligunt, et in suis hic voluptatibus cadunt.'

JOB 12:20 Multiple spaces in '12.20··Commutans labium veracium.··Quia sæpe hi, qui cœlestia prædicando veraces erant, dum temporalia diligunt, ad terrena diligenda corruunt, labium veracium commutatur. Vel de Judæis potest intelligi, qui ante veraces Christum venturum nuntiaverunt, se præsentem hunc negaverunt. Et doctrinam.··Ibid. Doctrina senum ablata est, quia Judæi nequaquam ea credendo secuti sunt, quæ patres suos prædixisse meminerunt.'

JOB 12:21 Multiple spaces in '12.21··Effundit despectionem super principes.··Judæi in legis mandatis permanentes principari per fidem videbantur: gentiles in profundo pressi per infidelitatem latuerunt; sed cum incarnationis Dominicæ mysterium negavit Judæa, gentilitas credidit. Sic:'

JOB 12:22 Multiple spaces in '12.22··Revelat profunda de tenebris;··cum mystici allegoriarum sensus in verbis occultis prophetarum agnoscuntur. Et producit in lucem umbram mortis.··Ibid. Umbram mortis dicit, etc., usque ad mors carnis minime timetur.'

JOB 12:23 Multiple spaces in '12.23··Qui multiplicat gentes.··Ibid. Quia gentes et per fecunditatem sobolis extendit, et tamen in propria infidelitate derelinquit, et quas in infidelitatis casu reliquerat, quandoque ad fidem reduxit, quibus ita restitutis fit quod sequitur, qui immutat cor,··etc.'

JOB 12:24 Multiple spaces in '12.24··Qui immutat cor principum.··Ibid. Cor principum terræ immutatum est, etc., usque ad patere via non poterat contra auctorem omnium.'

JOB 12:25 Multiple spaces in '12.25··Palpabunt quasi in tenebris.··Ibid. Quasi enim in tenebris palpat, etc., usque ad Nonne hic est filius fabri?'

JOB 13:1 Multiple spaces in '13.1··Ecce omnia.··GREG. Hæc enim cuncta beato, etc., usque ad alia vidit esse in operibus, alia in dictis, sequitur: Hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea.··Sed quia dicta utilitatem non habent, si intellectu carent, sequitur: Et intellexi singula.··Cum enim aliquid ostenditur, vel auditur, si intellectus non tribuitur, prophetia minime est; de quo intellectu quia non extollitur, ostendit cum ait:'

JOB 13:2 Multiple spaces in '13.2··Secundum scientiam veram.··His verbis innotuit quantæ humilitatis fuit, qui se eis inferiorem negat, quorum longe vitam sancte vivendo transcenderat: et secundum eorum scientiam se nosse confirmat, qui sciendo cœlestia eorum terrenas cogitationes per prophetiæ spiritum transibat.'

JOB 13:3 Multiple spaces in '13.3··Sed tamen ad Omnipotentem loquar.··Ibid. Cum Omnipotente loquimur, dum ejus misericordiam deprecamur. Cum eo disputamus, dum nos illius justitiæ conjungentes facta nostra subtili indagatione discutimus. Vel cum Deo disputat qui hic ei obediens, post cum eo populos judicabit, qui etiam interim de iniquis judicare non cessat.'

JOB 13:4 Multiple spaces in '13.4··Prius vos ostendam,··etc. Ibid. Sic Ecclesia de hæreticis, prius vos ostendam fabricatores;··sicut enim ædificium de lapidibus, ita etiam mendacium sermonibus fabricatur.'

JOB 13:5 Multiple spaces in '13.5··Atque utinam taceretis.··Ibid. Videns eos velle apparere, etc., usque ad quibus infirmas mentes seducant.'

JOB 13:6 Multiple spaces in '13.6··Audite ergo correctionem meam.··Ibid. Bene ergo prius correctionem post judicium intulit, quia nisi per correctionem prius stulti tumor deprimatur, nequaquam per intelligentiam judicium justi cognoscitur.'

JOB 13:9 Multiple spaces in '13.9··Decipietur ut homo vestris fraudulentiis.··Hæretici fraudem Deo exhibent, qui ea astruunt quæ ei pro quo loquuntur non placent, et eum, dum defendere nituntur, offendunt.'

JOB 13:10 Multiple spaces in '13.10··Ipse vos arguet quoniam.··Sunt qui veritatem Dei in corde sentiunt, etc., usque ad quanto in occulto cogitationis recta Dei judicia cognoscunt.'

JOB 13:11 Multiple spaces in '13.11··Statim.··Ibid. Humano verbo, motus Dei dicitur, ipsa rectitudinis ejus districtio: quæ reprobos, qui hic per pœnitentiam nolunt turbari, per vindictam turbabit. Et terror ejus irruet.··Quia reprobis non timor requiem, sed pœna timorem parit, unde propheta: Sola vexatio intellectum dabit auditui Isa. 28.:··quia cum pro præceptis Dei contemptis puniuntur, tunc intelligunt quod audierunt.'

JOB 13:12 Multiple spaces in '13.12··Memoria vestra.··Quantumlibet quis pro memoria, etc., usque ad et elata caro tabescit in putredine.'

JOB 13:13 Multiple spaces in '13.13··Tacete paulisper ut loquar.··Sensu carnis locutos indicat: quos idcirco ad silentium restringit, ut ea quæ illi mens suggesserit, dicat. Ac si diceret: Non ego carnaliter, sed spiritualiter loquor, quia per sensum spiritus audio, quod per ministerium corporis profero.'

JOB 13:14 Multiple spaces in '13.14··Quare lacero carnes meas dentibus.··Dentes in hoc loco significant internos sensus, etc., usque ad si meis spectatoribus, id est vobis prodesse non possum. Dentibus meis.··Dentes sunt interni sensus, qui singula inquirunt, etc., usque ad ne spiritualia mandere possit. Et animam meam porto in manibus.··Ibid. Animam in manibus portare, est intentionem cordis in operatione ostendere, quod fit pro ædificatione proximi. Et est sensus: Cur me vel districte coram hominibus dijudico, vel quid appetam in opere ostendo, si proximis nec mala judicando, nec bona ostendendo proficio?'

JOB 13:15 Multiple spaces in '13.15··Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo,··etc. Ibid. Ille vere patiens est, qui et adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur. Verumtamen vias meas.··Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur.'

JOB 13:16 Multiple spaces in '13.16··Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.··Nunc veniet quidem ante tribunal judicis, etc., usque ad in conspectu Domini venire recusat.'

JOB 13:17 Multiple spaces in '13.17··Audite sermonem meum.··Per hoc quod ænigmata nominat, figuratas se habere locutiones demonstrat, unde voce fidelis populi subdit:'

JOB 13:18 Multiple spaces in '13.18··Si fuero judicatus, scio quod justus,··quod nec ab ejus persona discrepat, etc., usque ad justum se factum non ignorat ex munere.'

JOB 13:19 Multiple spaces in '13.19··Quis est qui judicetur mecum.··Quia in exterioribus actibus unde reprehendatur non habet, libere accusatorem quærit. Quia vero etiam justorum corda de stulta cogitatione se reprehendunt, subditur: Quare tacens consumor?··Ac si dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra me accusatricem conscientiam non timerem. Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit unde uratur.'

JOB 13:20 Multiple spaces in '13.20··Duo tantum ne facias.··Et Dei faciem, hic animadversionem dicit: in qua dum peccata aspicit, punit, a qua nemo absconditur, nisi duo quæ postulat amoveantur, de quibus sequitur:'

JOB 13:21 Multiple spaces in '13.21··Manum tuam longe fac a me.··Per manum, quam longe fieri postulat, etc., usque ad sed per formidinem servit.'

JOB 13:22 Multiple spaces in '13.22··Voca. GREG. Præsentiam Christi quærit, ut per hanc et audiat quod ignorat, et audiatur in his quæ novit. Vel, vocat Deus eligendo, respondet homo obediendo; loquitur homo desiderando, respondet Deus apparendo. Sed sic anhelans, subtilius se discutit. Voca me et ego respondebo tibi.··Vocare Dei est nos amando et eligendo respicere. Respondere nostrum est amori illius bonis operibus parere. Aut certe loquar.··Loquimur cum faciem ejus per desiderium postulamus: respondet loquentibus cum nobis se amantibus apparet.'

JOB 13:23 Multiple spaces in '13.23··Quantas habeo iniquitates,··etc. Justorum labor est, ut semetipsos inveniant, invenientes flendo atque corrigendo ad meliora perducant. Gravior videtur iniquitas quam peccatum, scelus quam delictum.'

JOB 13:24 Multiple spaces in '13.24··Cur faciem tuam abscondis?··Ibid. Homo contemplationem Dei habuit in paradiso, sed per culpam incurrit caliginem. Et excitatus ex pœna redit ad amorem, ac dicit: Et arbitraris.··Quia si ut amicum respiceres me, tuæ visionis lumine non privares.'

JOB 13:25 Multiple spaces in '13.25··Contra folium,··etc. Homo folium dicitur, etc., usque ad quem sic esse infirmum agnoscis?'

JOB 13:26 Multiple spaces in '13.26··Scribis.··Quia quod loquimur, transit, quod scribimus manet. Deus non loqui, sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos ejus flagella perdurant. Semel enim de mortalitate carnis sententiam fixit, quæ usque ad ultimum mutari non valebit. Et consumere.··Patet gravia esse peccata juvenum et senum, si illud justi sic metuunt, quod in infirma ætate deliquerunt.'

JOB 13:27 Multiple spaces in '13.27··Posuisti in nervo pedem meum.··In nervo pedem Deus posuit hominis, quia pravitatem illius forti districtionis suæ sententia ligavit. Et observasti omnes semitas meas.··Semita angustior est quam via; quia autem vias, actiones, merito semitas actionum cogitationes accipimus. Et vestigia pedum meorum considerasti.··Intentiones operum vestigia dixit; vel, prava opera, quæ dum agimus, intuentibus hoc fratribus exemplum malum præbemus, et quasi inflexo extra viam pede sequentibus distorta vestigia relinquimus.'

JOB 13:28 Multiple spaces in '13.28··Qui quasi putredo.··Sicut vestimentum de se exorta tinea comeditur, ita homo in seipso habet putredinem unde consumatur. Vel ex corruptione suæ carnis tentatur, sicut vestis exorta tinea consumitur. Quantas habeo iniquitates.··Ibid. Quasi homo pro cæcitate exsilii se non novit, quæ contingit, quia a facie Dei se abscondit, quod jam pœna ipsa monitus dolet. Contra folium.··Homo arbor fuit in conditione, sed arefactus in tentatione folium, stipula in dejectione. Consumere me vis,··quia in juventute se peccasse invenit, etc., usque ad quasi tunc indiscreti fuerint.'

JOB 14:1 Multiple spaces in '14.1··Homo natus de muliere.··GREG. Hic mulieris nomine infirmitas designatur, et est sensus: Quid in se habet fortitudinis, qui nascitur ex infirmitate, qui et angustiatur ad vitam, et dilatatur ad miseriam.'

JOB 14:2 Multiple spaces in '14.2··Qui quasi flos egreditur.··Quia nitet in carne: Conteritur,··quia redigitur in pulverem et putredinem. Et fugit velut umbra.··Non soli fugienti, sed umbræ hominem comparavit. Qui enim in amore Dei calorem cordis non habet, nec tamen vitam quam diligit tenet, velut umbra fugit. Et nunquam in eodem statu,··etc. Ibid. Nam inde semper deficit, unde se proficere in spatium vitæ credit.'

JOB 14:3 Multiple spaces in '14.3··Et dignum ducis super hujuscemodi,··etc. Deum aperire oculos, est judicia exercere, et quem feriat videre'

JOB 14:4 Multiple spaces in '14.4··Quis potest facere,··etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum.'

JOB 14:5 Multiple spaces in '14.5··Breves dies hominis,··etc. Ibid., quia apud Deum etiam labentia stant: apud eum esse numerum mensium perhibet. Vel, in diebus, brevitas temporis; in mensibus, multiplicata dierum spatia designantur: homini ergo breves dies sunt; sed quia vita nostra post tenditur, apud Deum numerus mensium nostrorum esse memoratur. Constituisti terminos ejus.··GREG. in Job. l. 12. Nulla enim quæ in hoc mundo hominibus fiunt, absque Dei occulto judicio fiunt.'

JOB 14:6 Multiple spaces in '14.6··Recede paululum ab eo.··Recede, id est, jam flagella præsentis vitæ subtrahe, et bona æternæ quietis ostende Donec optata veniat,··quando æternam requiem pro recompensatione sui laboris accipit'

JOB 14:7 Multiple spaces in '14.7··Lignum habet spem.··etc. Genus humanum quasi despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia hunc præire videantur. Vel juxta mysticum sensum: Lignum præfertur homini, hic enim homo carnalis quisque; lignum justus accipitur, qui cum in morte passione afficitur, æternæ vitæ viriditate recuperatur. Et rami ejus pullulant,··quia ex passione justi fideles viriditatem vitæ spiritualis accipiunt.'

JOB 14:8 Multiple spaces in '14.8··Si senuerit in terra radix.··Ibid. Radix justi sancta prædicatio, quia ab ipsa oritur et in ipsa subsistit: quæ apud corda terrenorum cunctis viribus effeta creditur: Et in pulvere truncus emoritur,··quia inter manus persequentium corpus ejus exanimatur.'

JOB 14:9 Multiple spaces in '14.9··Ad odorem aquæ germinabit,··etc. Quia per afflatum Spiritus, in electorum cordibus, exemplo sui operis, germen virtutis facit. Et faciet comam,··etc. Succiso trunco comam facere, etc., usque ad fecit comam, quia apostoli qui aruerant ad fidem ut prius viruerunt.'

JOB 14:10 Multiple spaces in '14.10··Homo vero cum mortuus fuerit.··Ibid. Ipsa autem amissione justitiæ homo moritur, veste innocentiæ in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur: ubi ergo est,··qui in ejus amore non est, ubi verum esse est?'

JOB 14:11 Multiple spaces in '14.11··Quomodo si recedant aquæ de mari.··Mare mens hominis est, etc., usque ad modo dulcedine prosperitatis replemur.'

JOB 14:12 Multiple spaces in '14.12··Donec atteratur cœlum non evigilabit.··Quia, nisi hujus mundi finis advenerit, humanum genus a somno non evigilabit.'

JOB 14:13 Multiple spaces in '14.13··Quis mihi hoc.··Ante Mediatoris adventum ad infernum se descendere sciens, illic conditoris protectionem postulat. Constituas mihi tempus in quo recorderis mei.··Adventum Redemptoris ad inferos petit.'

JOB 14:14 Multiple spaces in '14.14··Putasne mortuus homo rursum.··Solent justi viri, etc., usque ad ut post fortius roboret. Cunctis diebus.··Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat, quam sit de resurrectione certus insinuat.'

JOB 14:15 Multiple spaces in '14.15··Vocabis me et ego respondebo.··Tunc vocanti Deo veraciter respondemus, quando ad summæ incorruptionis jussum incorruptibiles resurgemus. Operi manuum tuarum porriges dexteram,··ac si dicat: Idcirco corruptibilis creatura persistere ad incorruptionem poterit, quia manu tuæ potestatis erigetur; vel dextera, Filius dicitur, qui incarnatus ad erigendum hominem missus est.'

JOB 14:16 Multiple spaces in '14.16··Tu quidem gressus,··etc. Gressus dinumerat, et peccatis parcit: qui subtiliter acta nostra considerat, et tamen hic pœnitentibus misericorditer relaxat. Dinumerasti, sed parce.··Dinumerat, dum nos ad singula quæ fecimus deflenda convertit; parcit, quia quæ punivimus, non punit, unde adhuc subdit:'

JOB 14:17 Multiple spaces in '14.17··Signasti quasi in sacculo,··etc. Ibid. In occulto, etc., usque ad curat quia hic per flagella funditus relaxat.'

JOB 14:18 Multiple spaces in '14.18··Mons cadens defluit.··Ibid. Duo sunt genera tentationum, etc., usque ad vel longa ac lenta ut Salomonem consumi permittis. Saxum,··id est mens justi fertur, De loco,··id est, de justitia ad culpam nimio impulsu.'

JOB 14:19 Multiple spaces in '14.19··Lapides,··id est fortitudinem, aquæ assidua blandimenta. Terra,··quæ sanctificat.'

JOB 14:20 Multiple spaces in '14.20··Roborasti eum paululum,··etc. Ibid. Paululum roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit; sed in hac brevitate ubi roboratus est, colligit, unde in perpetuitate inveniat; vel ut semper gaudeat, vel ut supplicia non evadat. Immutabis faciem ejus, et emittes.··Facies hominis, etc., usque ad transire ad æterna nolens cogitur.'

JOB 14:21 Multiple spaces in '14.21··Sive nobiles fuerint filii.··Sicut enim hi qui adhuc sunt viventes, mortuorum animæ in quo loco habeantur ignorant: ita mortui carnaliter vitam in carne positorum qualiter post eos disponatur, nesciunt.'

JOB 14:22 Multiple spaces in '14.22··Attamen caro ejus dum vivit dolebit.··Tribulationem enim carnis hic patiuntur etiam qui spiritualiter vivunt. Et anima illius super.··Dignum enim est ut in se semper homo mœrores inveniat, qui relicto Creatore in se gaudium quærebat.'

JOB 15:2 Multiple spaces in '15.2··Nunquid sapiens respondebit?··GREG. Cuncta quæ in sanctis sentiuntur, malis quasi in ventum prolata displicent, nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant. Et implebit ardore.··Ibid. Qui etiam quæ se sentiunt contumeliose dicere, student ex Domini defensione palliare, unde subdit:'

JOB 15:3 Multiple spaces in '15.3··Arguis verbis eum.··Ibid. Et nullum putant habere timorem Domini, nisi eum quem ad stultitiam suæ professionis traxerunt, unde addit:'

JOB 15:4 Multiple spaces in '15.4··Quantum in te est,··etc., dicitur, id est abstulisti. Ac si diceret: De tua justitia præsumens, Creatoris tui gratiam despicis deprecari. Cum hæretici vera mala contra bonos non inveniunt, fingunt quæ redarguant, ut justi videantur.'

JOB 15:5 Multiple spaces in '15.5··Docuit enim iniquitas.··GREG. Iniquitas os docet, quando ex mala vita concipitur, quod pejus dicatur. Imitaris linguam blasphemantium Ibid. Hæretici quasi venerando Deum, humilia, ut carnem et mortem negant, et Ecclesiam hæc confitentem blasphemare dicunt: et si quid adversi ei contigerit, pro hac injuria dicunt fieri, unde ait:'

JOB 15:6 Multiple spaces in '15.6··Condemnabit te,··etc. Aliquando vero quasi rationando comprimere volunt, unde:'

JOB 15:7 Multiple spaces in '15.7··Nunquid primus homo.··Hæc autem Dei defensio ab eis ideo assumitur, etc., usque ad pensa quod consilium ignoras.'

JOB 15:9 Multiple spaces in '15.9··Quid nosti.··Ibid. Hæc verba patenter ostendunt ex qua mentis elatione prodeat quidquid quasi ad dominicam defensionem sonat.'

JOB 15:10 Multiple spaces in '15.10··Et senes et antiqui.··Hæretici, quia sua non possunt astruere ratione, auctoritate antiquorum nituntur defendere apud stultos: et doctores Ecclesiæ dicunt sibi magistros fuisse.'

JOB 15:11 Multiple spaces in '15.11··Nunquid grande est?··Sequitur: Quid te elevat cor tuum.··Sæpe justorum mens ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius eorum facies obstupuisse videatur. Sed hanc contemplationis vim reprobi per hypocrisim fieri putant; quod enim in se est, in aliis putant.'

JOB 15:13 Multiple spaces in '15.13··Quid tumet contra Deum spiritus?··Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quod putatur elatio; sed in Dei auribus superba non sunt, quæ humili corde proferuntur; et sicut gravis culpæ est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est. Hujusmodi sermones.··Ibid. De bonis tuis, non tamen Job in his contra Deum tumuit, sed quæ vere fecerat humiliter dixit; sæpe justi et injusti eadem habent verba, et unde illi placent, hi offendunt, ut Pharisæus qui se justificat in opere Luc. 18., et Ezechias qui se justificat in cogitatione IV Reg. 20..'

JOB 15:14 Multiple spaces in '15.14··Quid est homo?··Eo ipso quod dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus. Ab humo enim appellatus est. Et ut justus appareat natus,··etc. Quomodo enim justus appareat, qui de illa natus est, quæ injustitiæ propinatrix exstitit? prima quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso.'

JOB 15:15 Multiple spaces in '15.15··Et cœli non sunt mundi.··Hoc cœlorum nomine repetiit, quod sanctorum appellatione signavit, qui ante districtum Dei judicium nec ipsi esse mundi ad perfectum possunt.'

JOB 15:16 Multiple spaces in '15.16··Quanto magis abominabilis.··Ibid. Quilibet perversus abominabilis est propter immunditiam maculæ. Inutilis,··propter justitiam perfectæ vitæ; qui bibere iniquitatem dicitur, quia quod bibitur, ad glutiendum moram non habet. Culpa ergo quia ab injusto homine sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur.'

JOB 15:17 Multiple spaces in '15.17··Ostendam tibi.··Quia cum minori auctoritate docet is qui audita, quam is qui ea quæ viderat, loquitur, ut fortiorem auctoritatem sibi Eliphaz arrogaret, dicit: Quod vidi narrabo tibi.··Proprium arrogantis, etc., usque ad quas auctoritate Patrum munit.'

JOB 15:18 Multiple spaces in '15.18··Sapientes confitentur.··Ecce audacia hæreticorum, etc., usque ad corda transiisse alienum, id est diabolum. Ecce sententiæ.'

JOB 15:20 Multiple spaces in '15.20··Cunctis diebus.··Solent etiam electi in quibusdam diebus superbire, sed priusquam vitam finiant, ab elatione corda commutant; impius vero diebus omnibus superbit, et sic vitam terminat, ut ab elatione minime recedat. Et numerus annorum tyrannidis ejus.··Proprie tyrannus, etc., usque ad cujus vita sub incertitudine tenetur?'

JOB 15:21 Multiple spaces in '15.21··Sonitus terroris semper. Ibid. Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla: quia aut molitur mala quæ in ferat, aut metuit, ne sibi hæc ab aliis inferantur.'

JOB 15:22 Multiple spaces in '15.22··Non credit quod reverti possit de tenebris ad:··quia dum feriri se undique credit insidiis, salute desperata semper ad nequitiam crescit.'

JOB 15:23 Multiple spaces in '15.23··Cum se moverit,··etc. Panis hic stipendium præsentis vitæ, etc., usque ad avaritia victus illa contemnit.'

JOB 15:24 Multiple spaces in '15.24··Terrebit,··etc. In omni quod iniquus agit, etc., usque ad si ei forte defuerit, quod ex fallacia opponat.'

JOB 15:25 Multiple spaces in '15.25··Tetendit,··etc. Ibid. Contra Deum manus tendere, etc., usque ad modo a multis agitur singulis.'

JOB 15:26 Multiple spaces in '15.26··Cucurrit,··id est in malo opere obstaculum de adversitate non habuit. Et pingui cervice armatus est.··Pinguis cervix est opulenta superbia affluentibus rebus quasi multis carnibus fulta.'

JOB 15:27 Multiple spaces in '15.27··Operuit faciem ejus.··Faciem crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit. Et de lateribus ejus.··Ibid. Latera divitum sunt qui eis adhærent; arvina de lateribus ejus dependet, quia quisquis potenti et iniquo adhæret, ipse quoque de ejus potentia velut ex pinguedine tumet.'

JOB 15:28 Multiple spaces in '15.28·· Habitavit in civitatibus. Quia civitas a conversatione conviventium appellatur, etc., usque ad ostendunt procul dubio quia de ædificio vitæ ceciderunt.'

JOB 15:29 Multiple spaces in '15.29··Non ditabitur,··quia superbi cogitatio ab auctoris sui gratia non inhabitabitur. Nec perseverabit.··Ibid. Ac si dicat: Hoc quod habere videtur, exterius transit, et illud quod transire non poterat, interius non habet. Nec mittet in terram,··quia velut ad levem flatum, sic ad motum occultæ sententiæ vita ejus eruitur; vel, in terram non mittet,··etc., quia nunquam ad æternæ vitæ desiderium cordis sui cogitationem plantat.'

JOB 15:30 Multiple spaces in '15.30··Non recedet de tenebris.··Quia enim lucem justitiæ non quærit, de tenebris non recedit. Ramos ejus,··etc. Quia ipsi quoque, qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis æstuant, ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. Et auferetur spiritu,··quia eo percussionis sententiam accipiet, quo oris sui spiritum timore Dei non restringit.'

JOB 15:31 Multiple spaces in '15.31··Non credet.··Quia eleemosyna eum redimere, etc., usque ad quia non redimit animam quam a vitiis non compescit.'

JOB 15:32 Multiple spaces in '15.32··Antequam dies ejus.··GREG. Quia longos animo, etc., usque ad indisciplinatis obviat mors.'

JOB 15:33 Multiple spaces in '15.33··Manus ejus ab omni bona operatione siccantur. Lædetur quasi,··etc. Si florentem vineam, etc., usque ad in sancto studio a fructu alienos facit, unde subdit: Et quasi oliva projiciens.··Oliva cum in flore est, etc., usque ad ut nequeant discernere qua intentione quid faciant. Vel in primo flore.··Infirmus regere vel inferiora agere non debet, quia in terrenis actibus frigescit. Vel, cum placere videt quæ agit, ardentius eadem bona operatur, et quasi in sancto studio fervet, unde æstu perit.'

JOB 15:34 Multiple spaces in '15.34··Congregatio enim hypocritæ,··etc. Congregant hypocritæ bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in æterna retributione non appetunt. Et ignis devorabit tabernacula eorum,··etc. Corpora in quibus animæ eorum habitant, tabernacula dicit: quæ hic desiderium laudis, postmodum autem concremabit ignis gehennæ. Tabernacula.··Cogitatio est tabernaculum, in qua mens habitat, quam æstus avaritiæ vastat. Vel, cor tabernaculum dicit, quod consumit ardor laudis. Vel, corpus est tabernaculum animæ, et qui hic ardent mente, ardebunt carne ignibus gehennæ.'

JOB 15:35 Multiple spaces in '15.35··Concepit dolorem.··Cum perversa cogitat, iniquitatem parturit, cum explere cœperit, concepit. Mens etiam hypocritæ nunquam vacat a malo, quia quæ appetit, aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit, unde et dolos parat ut solus æstimationem capiat. Uterus ejus præparat dolos,··id est mens, in qua cogitationes generantur, majorem malitiam contra proximos concipit, quanto solus præ omnibus videri innocentior quærit: hoc dicit, quia percussum Job pro hypocrisi putavit.'

JOB 16:2 Multiple spaces in '16.2··Audivi frequenter talia.··Electi frequenter aliena mala quasi sua audiunt, et ab his eis crimen impingitur, a quibus crimina impacta perpetrantur. Consolatores onerosi omnes vos.··Pravi cum laborare bonos, etc., usque ad ne qui lenire debet dolorem augeat.'

JOB 16:3 Multiple spaces in '16.3··Nunquid habebunt finem verba ventosa?··Mali ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum, etsi quandoque sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem. Aut aliquid tibi molestum est si loquaris?··Ac si diceret, eo quod plus loqueris quo a me aliquid molestum de tua actione non audis.'

JOB 16:4 Multiple spaces in '16.4··Poteram et ego similia vestri loqui.··Narrat quid facere potuit, sed ne justitiam deserat, quod facere potuit declinat.'

JOB 16:5 Multiple spaces in '16.5··Atque utinam esset anima vestra pro anima mea.··In his verbis hoc monstratur intendere, etc., usque ad quia mala eorum sub moderata increparet invectione.'

JOB 16:6 Multiple spaces in '16.6··Quasi parcens.··Nota quasi,··quia, etc., usque ad approbare videtur, et crescunt in exemplum.'

JOB 16:8 Multiple spaces in '16.8··Nunc autem oppressit me dolor,··etc. Ibid. Dolore Ecclesia premitur, etc., usque ad quos intus habet; unde beati viri voce mox apte subditur.'

JOB 16:9 Multiple spaces in '16.9··Rugæ meæ,··etc. Rugæ Ecclesiæ sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur: sed cum Ecclesiam subito adversitas turbaverit, illud illico ostendunt, quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus: me insequendo increpant, qui in meo corpore positi duplicitatis suæ malitiam non emendant. Et suscitatur falsiloquus adversus faciem,··etc. Ibid. Dum prædicationi ejus aperte contradicere non præsumunt, Ecclesia falsiloquium quasi post dorsum patitur; sed cum malitiæ tempus eruperit, is, qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit: quia verbis veræ fidei apertis vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit.'

JOB 16:10 Multiple spaces in '16.10··Collegit furorem suum.··Diabolus, princeps falsiloquii, habet nunc contra Ecclesiam furorem, sed sparsus est, quia occultas tentationes per singulos movet. Cum vero contra eam accepta licentia aperte sævierit, furorem suum in eam colligit, quia in ejus afflictionem tota se intentione constringit. Qui contra eam dentibus fremit, eamque terribilibus oculis intuetur, quia per alios contra eam crudelia exercet, et per alios quæ exerceat providet.'

JOB 16:11 Multiple spaces in '16.11··Aperuerunt super me ora,··etc. Ibid. Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem prædicare non metuunt, et prædicamenta rectæ fidei irrident. Percusserunt maxillam meam.··Maxilla Ecclesiæ, sunt sancti prædicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi præcipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos pœna satiat, quæ mentem Ecclesiæ præcipue cruciat, vel castigat. Maxillam meam.··Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices præcones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora præconum magna ostendunt miracula.'

JOB 16:12 Multiple spaces in '16.12··Conclusit me Deus,··etc. Electorum populus apud iniquum concluditur: cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus inimicorum traditur, quia quo hunc mente capere nequeunt, eo contra illius carnes crudelius inardescunt.'

JOB 16:13 Multiple spaces in '16.13··Ego ille quondam opulentus.··GREG. Infirmorum mentem designat, quia dum adversa prævidere nesciunt, tanto eis graviora sunt, quanto ab eis inopinata tolerantur. Vel, in quibusdam, eisdem retro labentibus hæc Ecclesia patitur, qui post doctrinæ opulentiam aliquando subitis vitiis convertuntur. Tenuit cervicem meam.··Cervix, hic libertatis erectionem significat, quam hostis tenet persecutionis tempore; constringit,··dum infirmi vera quæ sentiunt prædicare libere non præsumunt. Vel, cervicem suam dicit eos, qui in Ecclesia sub occasione defendendæ rectitudinis vitio elationis deserviunt: quam hostis districtione suæ persecutionis inclinat. Et posuit me quasi in signum.··Ibid. Signum ad hoc ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum hosti suo ponitur, quia eum semper suis ictibus impetit, cum suis persecutionibus affligit, unde Apostolus: Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus I Thess. 3..··Ac si aperte dicat: Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini? qui si æterna gaudia quærimus, ad hoc venimus ut feriamur.'

JOB 16:14 Multiple spaces in '16.14··Circumdedit me.··Ecclesia lanceis ab hoste suo circumdatur, quando in membris suis ab impugnatore calido tentationum jaculis ab omni parte impetitur. Convulneravit lumbos meos.··Cum hostis fidelem populum ad luxuriam pertrahit, hunc in lumbis ferit. Convulnerare autem dicitur, quia quod nobis male suggerit, nos sequentes ex propria voluntate implemus, et quasi cum ipso nos pariter vulneramus. Non pepercit et effudit in terra viscera mea.··Viscera Ecclesiæ dicit eorum mentes, qui ejus in se continent mysteria: quos dum antiquus hostis ad sæcularia negotia pertrahit, ejus viscera in terra fundit. Non pepercit,··id est, non destitit.'

JOB 16:15 Multiple spaces in '16.15··Concidit me.··In infirmis suis Ecclesia, etc., usque ad cum culpa culpam cumulaverit. Irruit in me quasi gigas.··Quia nimirum malignus spiritus contra hanc, id est animam, ex prava consuetudine devictam quasi more gigantis pugnat, quia quanto se ei anima subjicit crebrius, tanto eum sibi intolerabiliorem se facit. Sed quia plerumque ad pœnitentiam redit, sequitur.'

JOB 16:16 Multiple spaces in '16.16··Saccum consui super cutem.··In sacco et cinere pœnitentia, in cute et carne peccatum carnis intelligitur. Ergo quasi saccus super cutem consuitur, et cinere caro operitur, quia culpa carnis per pœnitentiam tegitur, ne in districti judicis examine ad ultionem videatur. Facies mea intumuit.··Facies Ecclesiæ sunt, qui in regimine positi apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi. Hi plangunt culpas infirmantium; sed dum vident quosdam ad veniam redire, quosdam vero in iniquitate persistere, occulta Dei judicia obstupescunt, quæ non intelligunt.'

JOB 16:17 Multiple spaces in '16.17··Et palpebræ.··Palpebræ appellantur, quia ad providenda plebium itinera vigilant; sed cum occulta Dei judicia nec præpositi vigilantes intelligunt, palpebræ Ecclesiæ sanctæ caligant.'

JOB 16:18 Multiple spaces in '16.18··Hæc passus sum.··A verbis corporis, etc., usque ad a quibus toleratur dolor?'

JOB 16:19 Multiple spaces in '16.19··Terra ne operias sanguinem meum.··Peccanti homini dictum est: Terra es et in terram ibis;··quæ se terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit quia unusquisque peccator redemptionis suæ pretium sumens, confitetur ac laudat, et quibus valet proximis innotescit. Terra etiam sanguinem ejus non operuit: quia sancta Ecclesia redemptionis suæ mysterium in cunctis jam mundi partibus prædicavit. Neque inveniat in te locum latendi clamor meus.··Ibid. Clamor Redemptoris nostri est sanguis redemptionis,··qui a fidelibus sumitur, qui, ut ait Apostolus, melius loquitur quam sanguis Abel: quia sanguis Abel mortem fratricidæ petiit, sanguis Domini vitam persecutoribus impetravit. Qui clamor locum latendi invenit in nobis, si quod mens credidit, lingua tacet.'

JOB 16:20 Multiple spaces in '16.20··Ecce enim in,··etc. Testis Filii Pater est, ut in Evangelio: Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Et conscius meus.··Quia una voluntate, etc., usque ad sed talis hominum reprehensiones metuere non debet, unde subditur.'

JOB 16:21 Multiple spaces in '16.21··Verbosi amici mei.··Cum verbosi amici sunt, id est, cum et ipsi derogant qui in fide sociantur, ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatenus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat, et tanto se ad interiora erigat, quanto per exteriora opprobria intus redire cogitur.'

JOB 16:22 Multiple spaces in '16.22··Atque utinam,··etc. Peccatores quidem nos, etc., usque ad sed tamen de ejus brevitate se consolatur.'

JOB 16:23 Multiple spaces in '16.23··Ecce enim breves anni transeunt.··Omne quod transit breve est, in mortis autem semita per quam non revertimur, ambulamus, non quod ad vitam resurgendo non reducamur; sed quia ad labores hujus vitæ mortalis, vel ad acquirenda laboribus præmia iterum non venimus.'

JOB 17:1 Multiple spaces in '17.1··Spiritus meus attenuabitur.··GREG. Attenuatur spiritus electorum timore judicis, et si quas in se carnales cogitationes inveniunt, pœnitentiæ ardore consumunt. Spiritus autem iniquorum per tumorem elationis crassescit. Et solum mihi superest sepulcrum.··Pene mortuum se considerat, quia moriturum se minime ignorat unde sequitur:'

JOB 17:2 Multiple spaces in '17.2··Non peccavi.··Non intantum peccavit, ut hæc flagella mereretur, quia non pro corrigenda culpa, sed pro augenda gratia percussus est. Vel, caput, hoc dicit, qui sine culpa, pœnam culpæ, id est, amaritudinem passionis suscepit.'

JOB 17:3 Multiple spaces in '17.3··Pone me juxta te.··Per ascensionem; post quia Judæa commota est in discipulos, addit: Cujusvis manus.··Quia jam frustra agunt contra eum, qui sedet in cœlo.'

JOB 17:4 Multiple spaces in '17.4··Cor eorum longe.··Si enim disciplinæ custodiam nossent, nequaquam Redemptoris præcepta contemnerent. Propterea non,··etc. Qui enim per disciplinam minime custodire vitam student, semper per desideria in imis jacent, nec mentem ad spem cœlestis patriæ erigunt.'

JOB 17:5 Multiple spaces in '17.5··Prædam pollicetur,··etc. Ad caput malorum, diabolum scilicet, sententiam convertit, cujus socii sunt apostatæ angeli, qui cum eo ceciderunt. Filii,··sunt homines perversi, qui de ejus prava persuasione in malitiæ operatione generantur. Prædam igitur sociis pollicetur,··quia malignis spiritibus animas pravorum promittit in fine rapiendas. Oculi filiorum ejus deficient.··Ibid. Quia intentiones hominum, etc., usque ad quod doleant, sine fine patiuntur.'

JOB 17:6 Multiple spaces in '17.6··Posuit me.··Omnis qui flagello percutitur, etc., usque ad eamque pœnam suo optat adversario quam evenisse conspicit justo.'

JOB 17:7 Multiple spaces in '17.7··Caligavit ab indignatione.··Ab indignatione oculus caligat, quando ipsi qui in Ecclesia lumen veritatis habent, perversos contra innocentes prævalere conspiciunt: quia de occulti judicii admiratione turbantur. Sed cum justi ad indignationem caligant, infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt, unde sequitur: Et membra mea quasi in nihilum.··Membrorum nomine teneritudo exprimitur infirmorum, qui dum perversos prospiciunt florere, justos cruciari, bona se inchoasse pœnitent, atque ita ad agenda mala citius recedunt, ac si eorum vitæ nocuerit bonum, quod inchoaverunt.'

JOB 17:8 Multiple spaces in '17.8··Stupebunt justi super hoc.··Hoc est quod dixerat caligavit ad indignationem oculus meus. Et innocens contra hypocritam suscitabitur.··Contra hypocritam suscitatur innocens perfectus, quando hunc cum suo flore contemnit, eumque prædicando quæ recta sunt, despiciendum esse cæteris denuntiat.'

JOB 17:9 Multiple spaces in '17.9··Et tenebit justus viam suam.··Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quæ mundi sunt intuetur, ipse ad amorem cœlestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis præmia æterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Et mundis manibus addet fortitudinem.··Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quæ sibi cum reprobis communia esse non possunt.'

JOB 17:10 Multiple spaces in '17.10··Igitur omnes vos.··Postquam exteriores provectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortatur electos, ut convertantur, deserendo mala, et veniant, bona faciendo.'

JOB 17:11 Multiple spaces in '17.11··Et non in vobis.··Conversionem eorum desiderans exoptat, ne ullum sapientem in eis inveniat, ac si dicat: Stulti esse apud vos discite, ut in Deo vere esse sapientes valeatis. Dies mei transierunt. Dies,··prosperitates: Cogitationes cor torquentes,··curam terrenæ felicitatis dicit: quæ quanto gravius electos premunt, tanto subtilius a judice rationes de ipsis cogitant exquiri hæ cogitationes cum ipsa terrena felicitate dissipantur.'

JOB 17:12 Multiple spaces in '17.12··Noctem verterunt in diem.··Dissipatæ cogitationes noctem in diem vertunt, quia justis nonnunquam amplius placet ex adversitate mala perpeti, quam ex prosperitate terrenæ dispensationis cura fatigari. Et rursum post tenebras.··Ibid. Lux post tenebras speratur, etc., usque ad et justorum animas in perpetua jam sede collocaret.'

JOB 17:13 Multiple spaces in '17.13··Si sustinuero.··Priores sancti sustinere adversa poterant, etc., usque ad in inferno sibi requiem præparasse.'

JOB 17:14 Multiple spaces in '17.14··Putredini dixi.··Putredinem, patrem dicit, etc., usque ad ut quasi quibusdam vermibus sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur.'

JOB 17:15 Multiple spaces in '17.15··Ubi est ergo nunc præstolatio mea.··Præstolatio justorum, Christus; quem quandoque venturum noverant, sed venire citius quærebant: unde hic additur, nunc: Et patientiam meam quis considerat?··Patientiam justorum Deus considerat; sed quasi non considerare dicitur, ad votum desiderii minus citius apparere: et in prolixiora tempora dispensationis suæ gratiam differre.'

JOB 17:16 Multiple spaces in '17.16··In profundissimum infernum descendent omnia mea.··Ante mediatoris adventum Job in infernum descensurus erat, etc., usque ad retributio adhuc in sola inferni quiete recipi præstolabatur. Putasne saltem sibi erit requies mihi?··Pensandum est quis nostrum de requie securus sit: si de ea trepidat et ille, cujus virtutis præconia et ipse judex qui percutit, clamat.'

JOB 18:2 Multiple spaces in '18.2··Usque ad quem finem verba jactabitis.··GREG., in Job, l. 14. Beatum Job in superbiam astruit erupisse, quem fatetur verba jactare. Intellige prius.··Signat quanta elatione tumuerat, qui Job loqui quod non intelligeret, putabat.'

JOB 18:3 Multiple spaces in '18.3··Quare reputati sumus.··Humanæ mentis est proprium, hoc sibi fieri suspicari, quod facit. Arbitratur enim se despici, qui bonos despicere consuevit: et ex suspicione contemptus ad indignationem prosilit, et contumelias ingerit.'

JOB 18:4 Multiple spaces in '18.4··Quid perdis animam tuam.··Reprobi zelum rectitudinis, vel spiritualem gratiam sanctæ prædicationis, insaniam furoris æstimant: quo perire fidelium animas arbitrantur. Nunquid propter te derelinquetur terra.··Ecclesia dicit, etc., usque ad unde iste flagellis Job insultat, unde subdit:'

JOB 18:5 Multiple spaces in '18.5··Nonne lux impii exstinguetur.··Hoc dici de impio recte potuit, contra sanctum non debuit: Lucem prosperitatem præsentis vitæ dicit. Sed lux impii exstinguitur, quia fugitivæ vitæ prosperitas, cum ipsa terminatur. Nec splendebit flamma ignis ejus.··Ignem dicit fervorem temporalium desideriorum, cujus flamma est decor, vel potestas exterior quæ de interno ejus ardore procedit: sed non splendebit, quia in die exitus omnis exterior decor subtrahitur.'

JOB 18:6 Multiple spaces in '18.6··Lux obtenebrescet in tabernaculo.··Aliquando tristitiam tenebras, lucem gaudium accipimus. Lux ergo in tabernaculo impii tenebrescit, quia in ejus conscientia gaudium quod de temporalibus fuerat, deficit. Et lucerna quæ super eum est exstinguetur.··Lucerna lumen in testa est, etc., usque ad quia iniquorum mentem terrena gaudia possident.'

JOB 18:7 Multiple spaces in '18.7··Arctabuntur gressus virtutis, etc.··Quia vires malitiæ ejus, quas nunc exercet, postmodum pœna constringet. Et præcipitabit eum.··Habet nunc consilium iniquus præsentia appetere, etc., usque ad quod exprimit cum subjungit.'

JOB 18:8 Multiple spaces in '18.8··Immisit enim in rete.··Ibid. Qui pedes in rete mittit, non cum voluerit, ejicit. Sic qui in peccatis se dejicit, non mox cum voluerit, surgit. Et in maculis ejus ambulat.··Ibid. Qui in maculis retis ambulat, gressus suos ambulando implicat: et cum se expedire ad ambulandum nititur, ne ambulet obligatur.'

JOB 18:9 Multiple spaces in '18.9··Tenebitur planta illius,··etc. Quia videlicet stringetur finis in peccato. Et exardescet contra eum.··Quia quo se malis obligatum pensat, eo de suo reditu desperat; et ipsa desperatione acrius ad hujus mundi concupiscentias æstuat. In ejus animo contra eum sitis exardescit, quia qui perverse egit, ut perversius agat accenditur.'

JOB 18:10 Multiple spaces in '18.10··Abscondita est in terra.··Ibid. In terra pedica absconditur, cum culpa sub terrenis commodis occultatur, quatenus homo videat, quid concupiscere valeat, et tamen nequaquam videat, in quo culpæ laqueo pedem ponat. Et decipula illius.··Intuetur enim hostis mores cujusque cui vitio sint propinqui, et illa opponit ante faciem, ad quæ agnoscit facilius inclinari mentem, ut blandis ac lætis moribus luxuriam, asperis mentibus iram et superbiam. Ibi ergo decipulam ponit, ubi esse semitam mentis conspicit: quia illic periculum deceptionis inserit, ubi viam esse invenerit propinquæ cogitationis.'

JOB 18:11 Multiple spaces in '18.11··Undique terrebunt.··Quia sæpe idcirco quisque bonus esse metuit, ne hoc a pravis patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur: dumque hoc pati quod facit metuit, undique territus, undique suspectus in bono opere gressum perdit.'

JOB 18:12 Multiple spaces in '18.12··Attenuetur fame.··Caro nostra infirmitas est. Robur autem, anima rationalis, quæ in expugnandis vitiis resistere per rationem valet. Quæ fame attenuatur, cum nulla interni cibi refectione pascitur. Et inedia invadat costas illius.··Costæ sunt sensus animi, qui latentes ut viscera cogitationes muniunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas intus nullatenus regant, sed ad exteriora vagentur quæ petunt. Devoret pulchritudinem cutis ejus et consumat brachia illius. Idem.··Pulchritudo cutis est gloria temporalis exterior: per brachia opera designantur. Mortem peccatum dicit, quod animam occidit.'

JOB 18:13 Multiple spaces in '18.13··Primogenita mors.··Superbia quæ est initium omnis peccati. Pulchritudinem ergo cutis ejus et brachia illius primogenita mors devorat: qua iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim et in hac vita gloriosus existere, si superbus minime fuisset'

JOB 18:14 Multiple spaces in '18.14··Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus.··Idem. De tabernaculo fiducia ejus evellitur, quando perversus qui multa in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Et calcet super eum quasi rex interitus.··Quia hic vel vitiis premitur quæ ad interitum trahunt, vel mortis tempore, potestati dæmoniacæ subjugatur.'

JOB 18:15 Multiple spaces in '18.15··Habitent in tabernaculo.··Id est, in mente ejus apostatæ angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia a summa essentia recessit. Aspergatur in tabernaculo.··Ibid. In tabernaculo iniqui, sulphur aspergitur, quoties carnis delectatio in ejus mente dominatur. Per sulphur enim fœtor carnis accipitur. Et quia talis in malo permanet unde nec fructum boni facere potest, addit:'

JOB 18:16 Multiple spaces in '18.16··Deorsum radices ejus siccentur.··Per radices,··cogitationes accipimus, etc., usque ad quia omnis ejus operatio superno judicio quasi nihilum deputatur.'

JOB 18:17 Multiple spaces in '18.17··Memoria pereat.··Ibid. Memoriam suam iniquus in terra statuere conatur, cum gloriam laudis suæ extendere nititur. Et nomen suum in plateis celebrari gaudet, cum longe lateque operationem suæ iniquitatis extendit. GREG. Caput iniquorum diabolus est: ipse quippe in ultimis temporibus illud vas perditionis ingressus, quod Antichristus vocabitur, qui nomen suum longe lateque diffundere conabitur.'

JOB 18:18 Multiple spaces in '18.18··Expellet eum de luce.··De luce ad tenebras ducitur, cum de honore vitæ præsentis ad supplicia æterna damnatur. Sic de unoquoque iniquo loquitur, ut ad caput, id est diabolum vertatur, qui in Antichristo nomen extendet, quod nunc mali imitantur. Et de orbe transferet,··etc. Cum superno apparente judice de hoc mundo ad pœnas transfertur, quæ omnia et de capite malorum Antichristo possunt accipi.'

JOB 18:19 Multiple spaces in '18.19··Non erit semen, etc.··Quia omnes iniqui, qui de ejus persuasione in pravis actionibus nati sunt, cum eodem suo capite ferientur. Quia hæc de Antichristo accipienda sunt, in hoc aperit dum dicit:'

JOB 18:20 Multiple spaces in '18.20··In die ejus stupebunt.··Quia tanta tunc signa demonstraturus, etc., usque ad metuunt tormenta quæ vincunt. Et primos invadet horror,··id est, corda electorum pavore ferientur: unde scriptum est.: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi Matth. 24.,··non quidem casuri, sed trepidaturi ex carne.'

JOB 18:21 Multiple spaces in '18.21··Hæc sunt ergo tabernacula.··De hoc illud retulit quod dixerat, etc., usque ad quod sanctum Job credebant pro iniquitate percussum.'

JOB 19:2 Multiple spaces in '19.2··Usquequo affligitis, etc.··GREG. Atteruntur boni sermonibus iniquorum, quando contra eos illi in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus jacent.'

JOB 19:3 Multiple spaces in '19.3··En decies confunditis me.··Ibid. Quia ab eis quinquies increpationes audierat, et quinquies respondit, decies se perhibet esse confusum. Quia in eo quod graviter increpatus est, et in eo quod verba doctrinæ non audientibus dicit, confusionem pertulit, in suis increpationibus, quia in eis non proficit; in eorum increpationibus, quia dolet de pravitate quam audit. En decies Ibid. Ecclesia decalogum servat, cui iniqui toties confusionem faciunt, quoties in suis actibus divinis vocibus obsistunt. Et non erubescitis opprimentes me.··Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito malitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat.'

JOB 19:4 Multiple spaces in '19.4··Nempe et si ignoravi.··Scientia hæreticorum non est cum eis, sed contra eos, dum inflat. Sed Ecclesiæ ignorantia, quod arcana non potest penetrare cum ea est, quia pro ea, dum se humiliat; et quia hæretici quod quærunt scire, elatio est, ut contra bonos docti videantur, subdit: vos contra ex me percusso contra vos deberetis erigi, timentes vobis deteriora. Bonus enim prius in se, postea in alios erigitur.'

JOB 19:5 Multiple spaces in '19.5··At vos contra me erigimini.··Id est, vosmetipsos redarguendos relinquitis, et me districtis sententiis increpatis. Et arguitis me.··Quia qui eum justum ante flagella noverant, injustum esse ex ipsa jam sua percussione judicabant.'

JOB 19:6 Multiple spaces in '19.6··Saltem nunc intelligite.··Hoc Dominus de illo dixerat commovisti me adversus eum frustra quod ipse de se asserit: quia non æquo judicio a Domino sit afflictus. Si enim vita ejus et flagella pensantur, non æquo judicio videtur afflictus: quia vero merita ejus ex flagellis cumulavit, Deus non injusto judicio Job afflixit. Quia Deus non æquo judicio.··Astruendum igitur est, quod et Deus cum Job recte egit, et tamen non mentitur, qui non æque fieri dicit: alioquin diabolus vicit in eo quod de beati viri culpa promiserat quem Deus laudavit. Hoc non elatio, sed dolor extorsit. Bonus si in humili mente, exigente causa vel dolore, bona de se dicit, non peccat. Et flagellis suis me cinxerit.··Cum tanta nos afflictio deprimit, ut nullius rei consolatione respirare animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur.'

JOB 19:7 Multiple spaces in '19.7··Ecce clamabo vim patiens.··Ibid. Deus quid nobis profuturum sit sciens, etc., usque ad qui nec agenda queunt discernere.'

JOB 19:8 Multiple spaces in '19.8··Semitam meam circumsepsit, etc.··Circumseptam verberibus semitam suam vidit, cum transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit: et quasi in calle cordis ignorantiæ tenebras invenit, qui cur ita flagellaretur, penetrare non potuit.'

JOB 19:9 Multiple spaces in '19.9··Spoliavit me gloria mea.··Plane hæc Job conveniunt, etc., usque ad quibus ruentibus latius cadit exercitus.'

JOB 19:10 Multiple spaces in '19.10··Destruxit me undique et pereo, et quasi evulsæ arbori,··etc. Arbor vento impellitur ut cadat: sic infirmus minis ad injustitiam trahitur, et æterna quæ sperabat relinquit; et quia aliquando qui pœnis territus justitiam relinquit, pœnas tamen non evadit.'

JOB 19:11 Multiple spaces in '19.11··Iratus est contra me.··Qui enim ita percutitur, ut vires ejus superentur, non hunc Deus ut filium per disciplinam, sed ut hostem ferit per iram: unde et propheta: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli Jerem. 30..··Et quia sæpe maligni spiritus cordibus afflictorum multa suadent, et si quid boni est furantur, addit:'

JOB 19:12 Multiple spaces in '19.12··Simul venerunt latrones.··Id est maligni spiritus, qui exquirendis hominum moribus occupantur: qui viam sibi in afflictorum cordibus faciunt, quando inter adversa quæ exterius tolerantur, cogitationes quoque pravas immittere non desistunt. Et obsederunt in gyro tabernaculum,··etc. In gyro tabernaculum obsident, etc., usque ad omne corpus ejus ulceribus attriverunt'

JOB 19:13 Multiple spaces in '19.13··Fratres meos longe.··Ibid. Modo voce Redemptoris utitur: ab eo longe facti sunt fratres, et noti recesserunt; quem tenentes legem prophetare noverant, et præsentem minime recognoscebant. Judæi etenim propinqui per carnem, et noti per legis instructionem, quasi obliti quem verbis legis per fidem prophetaverant, verbis perfidiæ incarnatum negabant.'

JOB 19:15 Multiple spaces in '19.15··Inquilini domus meæ.··Id est sacerdotes, quorum origo in Dei servitio deputata, jam per officium in conditione tenebatur ancillæ.··Levitarum animæ sunt ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubiculi familiarius servientes. Et quasi peregrinus fui, etc.··Quia a synagoga non est cognitus; unde et propheta: Quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum Jer. 14..··Qui enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus est creditus: Qui quasi viator ad manendum declinavit,··quia paucos ex Judæa abstulit, et ad vocationem gentium pergens iter cœptum peregit.'

JOB 19:16 Multiple spaces in '19.16··Servum meum vocavi.··Servus Judaicus populus fuit, timore obsequens; quem collatis muneribus, quasi emissis vocibus, ad se ducere statuit, sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit. Ore proprio decorabat.··Qui autem ei tot præcepta, prophetarum ore mandaveram, ore proprio deprecabar: quia in carne monstratus, dum mandata vitæ humiliter dixit, quasi superbientem servum ut veniret, rogavit.'

JOB 19:17 Multiple spaces in '19.17··Halitum meum exhorruit uxor, etc.··Uxor Domini, etc., usque ad quæ carnalibus sensibus dedita incarnationis ejus mysterium non agnovit. Et orabam filios uteri.··Uterum Dei, consilium ejus debemus accipere; in quo ante sæcula per prædestinationem concepti sumus, ut creati per sæcula producamur. Oravit ergo filios uteri sui: quia eos quos condidit, incarnatus humiliter rogavit.'

JOB 19:18 Multiple spaces in '19.18··Stulti quoque despiciebant, etc.··Quia dum legisperiti Deum despicerent, eorum incredulitatem turba populi secuta est. Relictis sapientibus, pauperes et stultos venerat quærere: unde cum augmento doloris dicit Stulti quoque;··pro quibus ergo stultitiam suscepi, Verbum caro factum, despiciebant me. Et cum ab eis recessissem.··Quasi accedebat ad cor populorum Dominus, cum eis miracula demonstraret: et quasi recedebat, cum nulla signa ostenderet, et a miraculis quiescenti, præbere fidem nolebant.'

JOB 19:19 Multiple spaces in '19.19··Abominati sunt me, etc.··Scribæ et legis doctores, etc., usque ad de eodem legis doctorum ordine sequitur: Et quem maxime diligebam.··Ordo doctorum, qui prius in prædicatione serviens, maxime diligebatur: quem non solum ad non credendum, sed usque ad persequendum Deum turba secuta est. Et tunc factum est quod sequitur:'

JOB 19:20 Multiple spaces in '19.20··Pelli meæ consumptis.··In ossibus fortitudo, etc., usque ad passionis tempore juxta se mulieres invenit. Carnibus GREG. Quæ ossi hæserant, dum discipuli, licet infirmi, veritatis fidem populis prædicarent. Et cum sanctæ mulieres ea quæ necessaria erant exteriora corporis subsidia præpararent, quasi pellis extra manebant in corpore. Et derelicta.··Dentes apostoli sunt; labia tantummodo circa dentes relicta sunt, cum de eo duo post mortem ejus ambulantes confabulari quidem noverant, sed prædicare jam eum, aut mordere infidelium vitia formidabant. Sed jam ad propria verba Job revertitur. Tantummodo.··Nec felicibus aliud est circa dentes quam labia: et sic patet hoc mystice dici.'

JOB 19:21 Multiple spaces in '19.21··Miseremini mei.··Piorum est cum ab adversariis patiuntur, non tam ad iram quam ad preces moveri. Tactum autem se manu Domini appellat, sicut ipse Satan dixerat: Mitte manum tuam, et tange os ejus.'

JOB 19:22 Multiple spaces in '19.22··Quare persequimini me.··Tanto Deus justius aliena vitia percutit, quanto in se nihil habet vitiorum. Et est sensus: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis. Sicut Deus.··Idem cum Deo agunt, quia hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit; sed non idem volunt: quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, injustorum pravitas sæviendo malitiam exercet. Vel, quasi non infirmi, qui non deberent increpare cum Deus percutit, ne addant dolorem dolori, sed consolari. Cum vero manus Domini cessat, tunc dignis increpatio potest fieri. Et de carnibus meis saturamini.··Quorum mens proximorum pœnas esurit, saturari alienis carnibus quærit. Vel, qui alienæ vitæ detractione pascunt alienis carnibus saturantur. Quis mihi tribuat, etc.··Dura quæ sustinet, non vult per silentium tegi, sed exemplo ad notitiam pertrahi ut alii ad patientiam valeant ædificari. Quis mihi tribuat.··Ibid. Hæc quoque Ecclesiæ congruunt, etc., usque ad postea vero ipsum librum in laminam plumbi et in silicem dividit. Quis mihi det, etc.··Per stylum ferreum fortis sententia Patrum. Per plumbum Judeæ populus gravis peccato. Per silicem gentilitas figuratur. Cuncta ergo quæ pertulit, forti sententia Patrum edoctus et Judææ populus, et gentilitas agnovit. Quod in plumbo scribitur, citius deletur. In silice difficile sculpitur, sed manet: sic Judæa verba Dei cito recepit, et cito deseruit. Gentilitas vix recepit, sed recepta fortiter servavit.'

JOB 19:25 Multiple spaces in '19.25··Scio enim quod Redemptor, etc.··Non ait conditor, sed Redemptor eam aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit. Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum, etc.··Ibid. Quia resurrectionem, etc., usque ad quo flore sacerdos esse ostenditur, qui pro nobis interpellat.'

JOB 19:27 Multiple spaces in '19.27··Quem visurus sum, etc.··GREG. Caro nostra post resurrectionem eadem erit et diversa. Eadem per naturam, diversa per gloriam. Eritque spiritalis, quia incorruptibilis et palpabilis: quia non amittet essentiam veracis naturæ. Ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non aliis.··Expresse indicat veritatem resurrectionis: non enim alius moritur et alius resurgit ut qui dicunt invisibile et impalpabile corpus futurum sicut Eutychius dixit sed idem ipse. Reposita est hæc spes mea in sinu meo.··Nihil nos certius habere credimus, etc., usque ad unde protinus subdit:'

JOB 19:28 Multiple spaces in '19.28··Quare ergo nunc.··Perversi quia in lingua justi accusationem invenire appetunt, verbi radicem quærunt, ex qua loquendi originem sumant, et ramos loquacitatis dilatent: sed tamen sanctus vir mala quæ fugiant, miseratus ostendit.'

JOB 19:29 Multiple spaces in '19.29··Fugite ergo.··Ibid. Faciem gladii fugere, est animadversionis districtæ sententiam prius quam appareat, placare. Et scitote esse judicium.··Omnis qui perverse agit, eo ipso quo hoc despicit, esse Dei judicium nescit.'

JOB 20:1 Multiple spaces in '20.1··Idcirco cogitationes.··GREG. in Job., l. 15. Ac si dicat: quia extremi judicii terrorem considero, idcirco cogitationum tumultibus in timore confundor. Et mens in diversa rapitur.··Quando modo mala quæ agere neglexit, modo reprehensibilia in quibus est, modo recta quæ sibi adhuc deesse conspicit, sollicito pavore perpendit. Isti ex societate Job noverunt quidem recte vivere, sed judicia Dei subtiliter pensare nescientes, justos hic non posse percuti credunt. Et ideo hunc suspicati sunt iniquum, et ad increpationem dilabuntur: ad quam tamen sub quadam reverentia descendunt. Unde iste subdit.'

JOB 20:3 Multiple spaces in '20.3··Doctrinam qua, etc.··Ibid. Quibus moderate præmissis, etc., usque ad et hoc invenio quod laus impiorum, etc.'

JOB 20:4 Multiple spaces in '20.4··Hoc scio a principio.··Si enim ab ipso humani generis exortu usque ad hoc tempus mentis oculos ducimus, omne quod finiri potuit, quam breve fuerit, videmus.'

JOB 20:5 Multiple spaces in '20.5··Et gaudium hypocritæ.··Gaudium hypocritæ in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita præsentis vitæ laudem dum tangit, amittit. Ad instar puncti,··quia lætitia pertransit, pœna permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum.'

JOB 20:6 Multiple spaces in '20.6··Si ascenderit,··id est, etsi cœlestem vitam se agere simulat, etsi intellectum suum similem veris prædicatoribus ostentat, quasi sterquilinium tamen in fine perdetur, quia mens illius pro vitiorum suorum fœtore damnabitur.'

JOB 20:7 Multiple spaces in '20.7··Et qui eum viderant, dicent.··Ibid. Qui hunc elatum viderunt, exstincto dicent, Ubi est? quia neque in hoc sæculo ubi elatus fuerat, apparet, neque in æternitatis requie, de qua esse putabatur.'

JOB 20:8 Multiple spaces in '20.8··Velut somnium avolans.··Vita hypocritæ, etc., usque ad quia hominum favores dormiens videbat.'

JOB 20:9 Multiple spaces in '20.9··Oculus qui eum viderat.··Locus hypocritæ cor adulantium: ibi quippe requiescit, ubi favores invenit. Oculus ergo qui eum viderat non videbit, quia in morte amatoribus suis absconditur, qui eum consueverant admirando conspicere. Neque ultra intuebitur.··Quia linguæ adulantium hunc ad judicium favoribus non sequuntur.'

JOB 20:10 Multiple spaces in '20.10··Filii ejus atterentur,··etc. Quia hi qui in hypocrisi ex ejus imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent, in cordis egestate deficiunt.'

JOB 20:11 Multiple spaces in '20.11··Ossa ejus implebuntur.··Adolescentia hypocritæ inchoatio pravitatis est, etc., usque ad omni soliditate vacuari ac deperire.'

JOB 20:12 Multiple spaces in '20.12··Cum enim dulce fuerit.··Ibid. In ore cordis suavis est iniquitas, quam sub tegmine blandæ locutionis operit. Malum enim in lingua, et non sub lingua esset, si loquens hypocrita malitiam aperiret. Parcet illi et non.··Malo quod diligit parcit, qui non hoc pœnitendo persequitur; et non derelinquit, sed cetat in gutture, quia sic servat in cogitatione, ut nunquam proferat in voce. BEDA. Id est, palpat, fovet et nutrit malum suum, et delectans se in illo, nunquam pœnitet ut ab eo discedat.'

JOB 20:14 Multiple spaces in '20.14··Panis ejus in utero.··Plerumque hypocrita pane sacri eloquii erudiri studet, non ut eo vivat, sed ut doctus appareat; sed dum doctrinæ verbum, quod male quærit, prave intelligit, et in hæreses labitur: contingit ei ut sicut de felle aspidum, sic moriatur de pane. Sed quia Dei eloquia, etiam si recte intelligat, in opere nequaquam servat, in præsenti vita perdit, ut nesciat quod agere voluit.'

JOB 20:15 Multiple spaces in '20.15··Divitias.··Sacræ legis quas legendo devoravit, obliviscendo evomet: quas Deus justo judicio de ejus memoria evellit. Caput aspidum.··Ibid. Aspis parvus est serpens, etc., usque ad velut ex lingua vipera occidit.'

JOB 20:17 Multiple spaces in '20.17··Non videat rivulos.··Ibid. Rivuli fluminis sunt dona Spiritus sancti, etc., usque ad mysterium incarnationis Christi significat.'

JOB 20:18 Multiple spaces in '20.18··Luet quæ fecit omnia.··Persolvet enim in tormento ea quæ hic illicita servavit desideria, nec in morte consumetur, sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine compellitur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic ejus mors vivat in pœna. Dicat ergo, luet quæ fecit omnia,··nec tamen consumetur, quia cruciatur et non exstinguitur: moritur et vivit, deficit et subsistit semper, et sine fine est.'

JOB 20:19 Multiple spaces in '20.19··Quoniam confringens.··Domum pauperis confringit et nudat, quia eum quem per potentiam conterit, exspoliare per avaritiam non erubescit'

JOB 20:20 Multiple spaces in '20.20··Nec est satiatus venter.··Venter quippe iniqui avaritia est, et in ipsa colligitur quidquid perverso desiderio glutitur. Liquet vero quia avaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur; nam more ignis cum ligna quæ consumat acceperit, excrescit, et unde videtur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari. Et cum habuerit quod concupierat.··Majoris iracundiæ est cum hoc tribuitur quod male desideratur, quia inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit, quod Deo irascente concupivit.'

JOB 20:21 Multiple spaces in '20.21··Non remansit de civitate ejus.··Percusso hypocrita, de cibo ejus nihil remanet, quia cum ad supplicia ducitur, a cunctis quæ possederat alienatur. Propterea nihil, etc.··Quia de hac vita subtractus, ad judicem nudus vadit.'

JOB 20:22 Multiple spaces in '20.22··Cum satiatus fuerit, arctabitur.··GREG. Cum multa congesserit arctatur; anxiatur enim qualiter acquisita custodiat. Æstuabit, et omnis dolor.··Hinc inde insidiatores metuit, etc., usque ad tanto facilius rapitur ad tormentum. Sequitur:'

JOB 20:23 Multiple spaces in '20.23··Utinam impleatur venter ejus, etc., pluat super illum bellum.··Bellum Deo pluere, etc., usque ad prævidere comtempsit.'

JOB 20:24 Multiple spaces in '20.24··Fugiet arma.··Ibid. Surripit avarus aliena aliquando, etc., usque ad æterni judicii se percussionibus ante ponit. Interim autem,'

JOB 20:25 Multiple spaces in '20.25··Gladius eductus,··etc. Iniquus, dum prava in cogitatione machinatur, quasi gladius in vagina est. De vagina egreditur dum per iniquitatem malæ operationis aperitur; eductus autem per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem, Vadent et venient,··etc. Maligni spiritus bonis mentibus sunt, etc., usque ad elatio de continentia surrogatur, etc.'

JOB 20:26 Multiple spaces in '20.26··Omnes tenebræ absconditæ sunt.··Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quæ noceant in mente tacitus tenet. Devorabit eum,··etc. Ignis gehennæ qui studio humano non succenditur, sed creatus est a Deo ab origine mundi. Affligetur relictus.··Iniqui tabernaculum caro est, quia ipsam lætus inhabitat, cum qua ejus spiritus cruciabitur. Boni non in carne gaudium suum ponunt, sed in cœlo. Relictus a carne a qua abstrahitur, quam hic amavit, nec relinquere voluit: tunc propter tormenta relinquere volet, sed non poterit.'

JOB 20:27 Multiple spaces in '20.27··Revelabunt;··Ibid. quia hic nec bonis nec malis pepercit, eum in tremendo examine, justorum vita et peccatorum pariter accusabit.'

JOB 20:28 Multiple spaces in '20.28··Apertum erit.··Cum omne malum, quod in conscientia ejus nascebatur, adveniente judice, ostenditur. Detrahetur in:··quia vindictæ tempore raptus ad supplicia, ab æterni judicis vultu separatur.'

JOB 20:29 Multiple spaces in '20.29··Hæc est pars hominis impii.··Cum enim Dei justitia supplicium a reprobis pro perversis actibus exigit, eis mala usque ad verborum retributionem reddit.'

JOB 21:4 Multiple spaces in '21.4··Nunquid contra.··Beatus Job, si Deo placens hominibus displiceret, causas tristitiæ nullas haberet; sed quia se Deo displicuisse per flagella præsentia credidit, anceps factus de ante acta vita, jam animum ad tristitiam vocavit: qui si flagellis absentibus contra hominem de vitæ suæ meritis disputaret, nequaquam contristare debuisset. Nunquid contra hominem.··Quasi nondum hypocrita, si cum hominibus de vita mea agerem, non timerem: quibus si displicerem, non curarem; sed quia cum Deo, merito tristor. Vos autem attendite me,··quasi Deum, sed non vos timeo.'

JOB 21:5 Multiple spaces in '21.5··Attendite,··id est considerate quæ egi, et admiramini in his quæ patior. Et superponite digitum ori vestro,··id est locutioni vestræ discretionis virtutem adjungite.'

JOB 21:6 Multiple spaces in '21.6··Et ego quando recordatus fuero.··Ibid. Quia actuum suorum oblitus non erat, etc., usque ad contra ejus dicta subjungit:'

JOB 21:7 Multiple spaces in '21.7··Quare ergo impii vivunt.··Sublevantur honoribus, confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat. Confortatique divitiis,··etc., ut diu in eis subsistere permittantur; sed quia sunt quibus hæc habere pœna est, quia hæredes quibus hæc relinquent, non habent. Subdit:'

JOB 21:8 Multiple spaces in '21.8··Semen eorum permanet.··In augmentum felicitatis cum patrimonio dantur hæredes. Coram eis.··Ne qua necessitas saltem oculis subtrahat ea in quibus animus exsultat; sed ne in eis sterilibus genus exstinguatur, addit: Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.··Ecce dicuntur eis esse vita, honores, divitiæ, filii, nepotes: sed si intus domestica cura ureret, non esset læta hæc felicitas, unde subdit:'

JOB 21:9 Multiple spaces in '21.9··Domus eorum securæ sunt, et pacatæ, et non est.··Quæ enim esset supradicta, felicitas, si læta non esset? Si intus prospera, in agris quoque. Bos eorum concepit.··Dominis gregum prima est felicitas, etc., usque ad unde fecunditas familiæ subditur:'

JOB 21:11 Multiple spaces in '21.11··Egrediuntur quasi greges.··Ut sicut majora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum. Et infantes eorum exsultant lusibus.··Sed ne illum lusum vilem crederemus, ait:'

JOB 21:12 Multiple spaces in '21.12··Tenent tympanum et citharam.··Quasi cum domini honoribus et rebus tument, subjecti in ludicris actibus gaudent.'

JOB 21:13 Multiple spaces in '21.13··Ducunt in bonis dies suos.··Quia omnis longitudo vitæ præsentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur. Quidquid enim transire potuit, subitum fuit. Et in puncto ad inferna descendunt.··Sed finis est pessimus; ecce quo tendebat, quia præsentis vitæ prosperitas non est testis innocentiæ, quia et hac usi pereunt, et flagellati liberantur, quod est contra amicos Job.'

JOB 21:14 Multiple spaces in '21.14··Qui dixerunt Deo: Recede a nobis.··GREG. Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se præbere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant. Scientiam viarum tuarum.··Via Dei pax, humilitas, patientia est: quæ qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus.'

JOB 21:15 Multiple spaces in '21.15··Quis est Omnipotens?··etc. Dixit enim insipiens in corde suo: Non est Deus. Et quid nobis prodest si oraverimus?··Iniqui qui non Deum, sed exteriora dona quærunt, cum eadem sevientibus deesse conspiciunt, ipsi servire contemnunt.'

JOB 21:16 Multiple spaces in '21.16··Verumtamen quia non sunt.··Bona in manu habet, qui despiciendo temporalia, sub dominio mentis premit. At quisquis ea nimie diligit, se magis illis quam ipsa sibi supponit. Consilium eorum longe.··Consilium impiorum est terrenam gloriam quærere, æternam negligere. Sed quia in hac vita non continue prosperantur, sequitur:'

JOB 21:17 Multiple spaces in '21.17··Quoties lucerna impiorum exstinguetur. Sæpe impius lucernam suam filiorum vitam æstimat; sed cum filius qui nimie amatur subtrahitur, lucerna impii, quæ videbatur, exstincta est; sic est et de opibus atque honoribus. Et superveniet eis inundatio.··Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus exaliqua adversitate patiuntur. Et dolores dividet,··etc. Qui æternos dolores impio servat, et hic aliquando ejus mentem temporali dolore transverberat; quia enim hic et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit, ut duplici contritione conteratur.'

JOB 21:18 Multiple spaces in '21.18··Erunt sicut paleæ.··Quia iræ Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem: Et sicut favilla quam,··quia eos ad æterna supplicia turbo rapiens asportat.'

JOB 21:19 Multiple spaces in '21.19··Deus servabit filiis illius.··Quia qui parentis iniquitatem imitatur, etiam ejus delicto constringitur. Et cum reddiderit.··Nescit enim impius mala quæ fecit, nisi cum puniri cœperit.'

JOB 21:20 Multiple spaces in '21.20··Videbunt oculi ejus.··Quia ita iniquitate duruerat, ut nec in ipsis metueret feriri quæ amabat, dummodo quæ perverse cogitaverat, expleret: de qua obduratione subjungitur:'

JOB 21:21 Multiple spaces in '21.21··Quid enim ad.··Non quod in inferno non cogitet de cognatis, etc., usque ad ne quis discutere præsumat, sequitur:'

JOB 21:22 Multiple spaces in '21.22··Nunquid Deum quispiam docebit scientiam?··id est nobiscum nil injuste agit, qui et subtiliorem nobis angelicam naturam juste judicavit, unde nihil restat conqueri.'

JOB 21:23 Multiple spaces in '21.23··Iste moritur.··Ecce ponit illa in quibus Omnipotentis secretum quis discutiat, quærendo cur hæc ita esse permittat. Superficies litteræ satis patet per se. Quod autem dicit:'

JOB 21:24 Multiple spaces in '21.24··Viscera ejus plena sunt adipe.··Adeps quippe ex abundanti cibo est, etc., usque ad ecce dives inaniter gaudet, pauper inanius affligitur.'

JOB 21:26 Multiple spaces in '21.26··Et tamen simul in pulvere dormient.··Ibid. Quæ cura de dissimili vita, prospera vel adversa, cum similis finis in pulvere? Illa vita cogitanda, ubi cum resurrectione ad dissimilem finem pervenitur, ubi felix ad pœnas, afflictus transit ad requiem. Et tamen simul in pulvere.··Id est, in terrenis desideriis oculos mentis claudent: Et vermes,··qui de carne, id est carnales curæ premunt, quod non in Job, qui nec de habitis tumuit, nec de amissis anxius fuit. Sed illi hoc putant, quare subjungit:'

JOB 21:27 Multiple spaces in '21.27··Certe novi cogitationes vestras.··Quem enim percussum viderunt, etc., usque ad nec perfecte ad æterna transeunt, unde addit:'

JOB 21:29 Multiple spaces in '21.29··Interrogate quemlibet de via.··Viator dicitur qui præsentem vitam, viam sibi esse et non patriam attendit, qui in dilectione prætereuntis sæculi cor figere despicit, sed æterna petit.'

JOB 21:31 Multiple spaces in '21.31··Quis arguet coram eo vias ejus.··Cum de omnium malorum corpore loqueretur, etc., usque ad nec Elias, nec Enoch suis viribus, sed Dei.'

JOB 21:32 Multiple spaces in '21.32··Ipse ad sepulcra.··Hoc in vita, etc., usque ad quia in pravorum tantum cordibus recipietur. Et in congerie.··Quia in congregatione peccantium astutiæ suæ insidias exerit; quoniam autem multi sunt mali, recte congeries nominantur.'

JOB 21:33 Multiple spaces in '21.33··Dulcis fuit.··Cocytus, luctus infirmantium dicitur, etc., usque ad signantes quod ibi sit luctus iniquus. Et post se omnem.··Ibid. Homo humana sapiens hic intelligitur; post se omnem hominem trahit, quia cunctos, quos carnales invenerit, sub suæ ditionis jugum rapit: qui et nunc priusquam appareat, innumerabiles trahit, etsi non omnes, quia multi a carnalitate retrahuntur.'

JOB 21:34 Multiple spaces in '21.34··Quomodo igitur consolamini, etc.··Quoniam si iniquus in hac vita permittitur prosperari, quod de Antichristo ostensum est, necesse est ut electus debeat sub flagelli freno retineri. Cum responsio vestra,··etc. Eum enim consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Nam cum hunc hypocritam dicerent, quoniam mentiendo culpam perpetrabant, afflicti justi pœnam augebant; quia diligentem veritatem torquet culpa alienæ fallaciæ.'

JOB 22:1 Multiple spaces in '22.1··Respondens, etc. Nunquid Deo.··GREG., in Job., l. 16. Qui contra veritatis verba deficiunt, etiam nota replicant, ne tacendo victi videantur; unde Eliphaz beati Job sermonibus pressus, ea dicit quæ nullus ignorat; ait enim: Nunquid Deo comparari?··In comparatione etenim Dei scientia, etc., usque ad quasi descendendo subjungit.'

JOB 22:3 Multiple spaces in '22.3··Quid prodest?··In omni quippe quod bene agimus, etc., usque ad adhuc adjungit Eliphaz quod nullus ignorat.'

JOB 22:4 Multiple spaces in '22.4··Nunquid timens arguet te?··Quis hoc vel desipiens sentiat, quod Deus ex timore nos arguat, et ex metu contra nos judicium suum proponat? Nunquid tibi arguet?··Qui verba sua metiri nesciunt, ad otiosa dicta dilabuntur.'

JOB 22:5 Multiple spaces in '22.5··Et non propter malitiam tuam plurimam.··A verbis otiosis, etc., usque ad sed semper ad deteriora descendat. Nam sequitur.'

JOB 22:6 Multiple spaces in '22.6··Abstulisti enim pignus.··Hæc ad litteram aperta sunt, etc., usque ad vel dona spiritualia perdunt, qui ad te veniunt.'

JOB 22:9 Multiple spaces in '22.9··Viduas.··Dicunt hæretici plebes, etc., usque ad pro peccatis dicunt retribui er? Et hoc est, Propterea circumdatus es laqueis.'

JOB 22:11 Multiple spaces in '22.11··Et putabas te.··Quasi diceret, etc., usque ad sicut unda super undam.'

JOB 22:12 Multiple spaces in '22.12··An non cogitas quod Deus.··Quasi, an ideo, etc., usque ad quia stulto judicio solos se sapientes putant.'

JOB 22:15 Multiple spaces in '22.15··Nunquid semitam?··Sicut semita Redemptoris humilitas, ita semita sæculorum superbia. Sæculorum itaque semitam viri iniqui calcant, qui per hujus vitæ desideria in elatione perambulant.'

JOB 22:16 Multiple spaces in '22.16··Qui sublati sunt ante tempus suum; nisi quod omnes.··Qui præsentem vitam diligunt, etc., usque ad et mutatur sententia, sed non consilium æternum. Et fluvius subvertit fundamentum eorum.··Iniqui dum præsentia esse fugitiva non intuentur, etc., usque ad quia cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversæ constructioni.'

JOB 22:18 Multiple spaces in '22.18··Cum ille implesset.··Malorum domos Dominus implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat. Quorum sententia procul.··Hoc etiam Job, etc., usque ad optat esse malorum dissimilis.'

JOB 22:19 Multiple spaces in '22.19··Videbunt justi,··iniquorum interitum. Et lætabuntur.··Cum districto judici perfecta jam securitate inhæserint. Nunc enim reprobos prospiciunt et gemunt.'

JOB 22:20 Multiple spaces in '22.20··Nonne succisa.··Hic iniqui erecti sunt, etc., usque ad vel a conspectu judicis ad gehennam pertrahuntur. Et reliquias eorum devoravit.··Quia et si hic carnem relinquant, in resurrectione recipient, ut in carne ardeant in qua peccaverunt.'

JOB 22:21 Multiple spaces in '22.21··Acquiesce igitur.··Culpa superbiæ est, docere meliorem, quod sæpe hæretici faciunt catholicis.'

JOB 22:23 Multiple spaces in '22.23··Si reversus fuerit.··Quia a justitiæ ædificatione destructus es. Et longe facies.··Corpus animæ accipitur tabernaculum et mens cogitationum. Et est sensus: Si ad Deum post errata revertaris, in cogitatione et in opere mundaberis.'

JOB 22:24 Multiple spaces in '22.24··Dabit pro terra.··Per terram infirmitas actionis, per silicem fortitudo signatur, per torrentes aureos doctrina intimæ claritatis. Ad se ergo conversis pro terra dat silicem robusti operis, et pro silice torrentes aureos. Pro.··Quia pro robusto opere doctrinam multiplicat claræ prædicationis. BEDA. Hoc dicit, quod si propitiato sibi Domino, etc., usque ad sunt argentum igne examinatum.'

JOB 22:25 Multiple spaces in '22.25··Eritque Omnipotens contra.··Ibid. Sæpe cum sacris eloquiis intendimus, malignorum spirituum insidias graviter toleramus. Et est sensus: dum malignos spiritus a te repulerit, divini in te eloquii talentum lucidum excrescet.'

JOB 22:26 Multiple spaces in '22.26··Tunc super.··Super Omnipotentem deliciis affluere est in amore illius epulis sacræ Scripturæ satiari. Et elevabis ad Deum.··Ad Deum levare faciem, est cor ad sublimia investiganda attollere.'

JOB 22:27 Multiple spaces in '22.27··Et vota tua reddes.··Qui vota vovit, sed pro infirmitate solvere non valet, ei ex peccati pœna hoc agitur, ut volenti bonum posse subtrahatur: cum vero ea, quæ obsistit, culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur.'

JOB 22:28 Multiple spaces in '22.28··Decernes.··Res decernitur et venit, cum virtus, quæ ex desiderio appetitur, largiente Domino etiam per effectum prosperatur. Et veniet.··Eadem promittunt hæretici afflictis, si eos sequantur. Et in viis.··In viis justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suæ claritatis aspergere.'

JOB 22:29 Multiple spaces in '22.29··Qui enim humiliatus.··Quia qui se humiliat, exaltabitur. Et qui.··Quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima ostensio superbiæ in oculis esse solet.'

JOB 22:30 Multiple spaces in '22.30··Salvabitur innocens.··Quia quando hic pervenit gratia ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur, ex merito remuneratur.'

JOB 23:1 Multiple spaces in '23.1··Respondens autem Job dixit: Nunc quoque in amaritudine.··GREG. Mens justi in amaritudine est semper, etc., usque ad qui per dulces sermones seducere quærunt.'

JOB 23:2 Multiple spaces in '23.2··Et manus plagæ meæ.··Manus autem plagæ est fortitudo percussionis, sed quia ex adversitatibus, justi plus sitiunt faciem auctoris, sequitur:'

JOB 23:3 Multiple spaces in '23.3··Quis mihi tribuat.··Electi, cum contra votum quælibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur, quod inordinate foris currere videtur. Et hoc est, quod subdit: Inveniam illum.··Ut est: quod modo differt Deus, ut plus desideretur. Et veniam usque ad solium ejus.··Solium sunt angeli, etc., usque ad dum meliora disponere Deum vident, unde: Ponam coram Deo judicium.··Coram Deo judicium ponere, etc., usque ad occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat, considerare.'

JOB 23:4 Multiple spaces in '23.4··Os meum replebo.··Quia dum examen judicis contra se contemplatur, amare se pœnitentiæ invectione persequitur.'

JOB 23:5 Multiple spaces in '23.5·· Ut sciam verba quæ, etc. Cum enim culpas pœnitendo persequimur, quid nobis de eis judex in suo examine dicere possit invenimus, quod nescit, quia mala sua negligit.'

JOB 23:6 Multiple spaces in '23.6··Nolo multa fortitudine contendat.··Quis enim in examine inveniri justus valeat, si secundum suæ fortitudinis majestatem vitam hominum discutiat Deus: quamlibet enim justus si districte judicatur, mole magnitudinis premitur, unde subdit: Nec magnitudinis.··Quasi diceret: Si secundum fortitudinem suam mecum contenderet, mole sua me premeret. Et nota, quia dum fortitudinem vitat, infirmitatem incarnationis optat, unde subdit:'

JOB 23:7 Multiple spaces in '23.7··Proponat æquitatem.··Mediator Dei et hominum, etc., usque ad absolutionis meæ judicium victor excludam.'

JOB 23:8 Multiple spaces in '23.8··Si ad orientem.··Ibid. Ac si dicat: Filium incarnatum, etc., usque ad Sed nec in his omnibus plene se anima cognoscit, unde:'

JOB 23:10 Multiple spaces in '23.10··Ipse vero scit viam.··Id est videre non valeo videntem me. Et probavit.··Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: Et proba me quasi aurum.··Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.'

JOB 23:11 Multiple spaces in '23.11··Vestigia ejus secutus est.··Beatus Job in futura operatione, etc., usque ad quasi ad exemplum sibi propositum recurrit.'

JOB 23:12 Multiple spaces in '23.12··Et in sinu meo abscondi.··In sinu cordis verba oris ejus abscondimus, quoniam mandata ejus non transitorie, sed implenda opere audimus, et si verba in opere prodeunt, latent tamen in corde. Si intus non elevatur animus, sed si laus extra quæritur, tunc sermo Dei in sinu non occultatur.'

JOB 23:13 Multiple spaces in '23.13··Ipse enim solus est.··Principaliter et immutabiliter. Solus enim per se est, qui omnia agit, in quibus est ipse timendus, non quæ patimur. De cujus immutabilitate subdit: Et nemo avertere.··Quia semel fixa judicia mutari nequaquam possunt. Et anima ejus.··Ea ipsa vis qua cuncta disponit, anima illius appellatur.'

JOB 23:14 Multiple spaces in '23.14··Cum expleverit.··Explet in me voluntatem suam, quia multis me percussionibus affligit. Sed multa similia præsto sunt ei,··quia si ferire cogitat, adhuc invenitur, ubi plaga crescat.'

JOB 23:15 Multiple spaces in '23.15··Et idcirco a facie.··Rectitudinis pavore concutitur, cum se reddentis rationibus conspicit non esse idoneum, si districte judicetur.'

JOB 23:16 Multiple spaces in '23.16··Deus mollivit.··Virtutem ergo suæ fortitudinis non sibi, sed auctori tribuit. Conturbavit me.··Nunquam secura sunt corda justorum, sed turbata timore judicis, quæ tamen consolantur donis quæ acceperunt, unde: Non enim perii.··Flagella justorum vel præterita purgant, vel futura peccata avertunt, quod non in Job, sed virtus augetur.'

JOB 23:17 Multiple spaces in '23.17··Non enim.··Ille in flagello positus a salute corporis propter imminentes tenebras perit, qui pro transactis percutitur, ut a futuris suppliciis abscondatur.'

JOB 24:1 Multiple spaces in '24.1··Qui autem.··Quia etsi jam per fidem Deum novimus, qualiter tamen sit ejus æternitas sine præterito vel futuro, non videmus. Beatus Job ne plus sapiat quam oportet sapere, dies Domini non posse comprehendi testificans, ad hæreticorum mox superbiam respectum mentis convertit: qui alta sapere appetunt, de quibus sequitur:'

JOB 24:2 Multiple spaces in '24.2··Alii terminos.··Quos, aliorum nomine, etc., usque ad et doctrinis pestiferis ad interficiendum nutriunt.'

JOB 24:3 Multiple spaces in '24.3··Asinum pupillorum.··Pupillos dicit, electos, etc., usque ad a ministerio bonorum repellunt. Et abstulerunt.··Vidua dicitur Ecclesia, etc., usque ad ut eorum etiam sequaces trahant, unde subdit:'

JOB 24:4 Multiple spaces in '24.4··Subverterunt pauperum.··Nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt.'

JOB 24:5 Multiple spaces in '24.5··Alii quasi onagri.··Sunt enim hæretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vitæ secretioris petunt, et eo amplius peste suæ persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitæ meritis reverentiores videntur. Onagris autem comparantur, qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei rationis sunt alieni. Egrediuntur.··Non enim Dei, sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur. Vigilantesque ad prædam.··Ad prædam vigilant, qui verba justorum ad proprium sensum semper rapere conantur, ut per hoc perversis filiis panem erroris parent.'

JOB 24:6 Multiple spaces in '24.6··Agrum non suum.··Agri vel vineæ nomine Ecclesia signatur, quam perversi prædicatores demetunt, et auctorem ejus in membris suis opprimendo vindemiant: qui Creatoris gratiam persequentes, dum quosdam de illa, qui recti videbantur, rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt?'

JOB 24:7 Multiple spaces in '24.7··Nudos dimittunt homines.··Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Hæretici itaque cum quorumdam bona opera destruunt, vestimenta tollunt. Quibus non.··Operimentum ad justitiam pertinet, etc., usque ad sine veste boni operis moriantur. Quos imbres montium rigant.··Id est fluenta prædicatorum satiant. Et non habentes.··Lapides dicit fortes viros, etc., usque ad lapides amplexantur?'

JOB 24:10 Multiple spaces in '24.10··Nudis et incedentibus absque vestitu.··Qui nec bona nec mala operatur, etc., usque ad quasi aristarum paleas subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamur.'

JOB 24:11 Multiple spaces in '24.11··Qui calcatis torcularibus.GREG. Qui Ecclesiam persequuntur, etc., usque ad in eorum actibus quasi in meridie quiescunt.'

JOB 24:12 Multiple spaces in '24.12··De civitatibus fecerunt vi gemere.··Quia civitates a conviventibus populis, etc., usque ad eos qui per viam Dei non fluxe, sed viriliter currunt.'

JOB 24:13 Multiple spaces in '24.13··Et anima vulneratorum clamavit.··Vulneratur anima justorum, cum fides infirmorum turbatur; clamat autem, dum alieno lapsu tabescit. Ipsi fuerunt rebelles lumini.··Lumini rebelles sunt, qui sua desideria sequendo bonum despiciunt quod noverunt. Nescierunt vias ejus.··Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum cæcantur, ut nesciant. Nec reversi sunt.··Angustior est semita quam via. Qui autem manifestiora agere contemnunt ad subtiliora intelligenda non perveniunt; exspectavit autem Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitæ itinera quæ noverunt per innocentiam, saltem tenerent per pœnitentiam.'

JOB 24:14 Multiple spaces in '24.14··Mane primo consurgit homicida.··Quia perversus quisque in prosperitate præsentis vitæ quæ per mane designatur humilium vitam deprimendo interimit, et in adversitate et dejectione positus quæ per noctem designatur per iniqua consilia latenter lædit ut fur.'

JOB 24:15 Multiple spaces in '24.15··Oculus adulteri.··Hoc de hæreticis dicitur: Sicut enim is qui adulterium facit carnem alienæ conjugis sibi illicite conjungit: ita hæritici, cum fidelem animam in suo errore rapiunt, quasi alienam conjugem tollunt. Et operiet vultum suum.··Vultus humani cordis est similitudo Dei, quem perversus operit, ut cognosci a districto judice nequeat cum vitam suam malis actibus confundit, unde dicet: Nunquam novi vos.'

JOB 24:16 Multiple spaces in '24.16··Perfodit.··Domorum nomine, etc., usque ad perversa loqui minime audebant Sicut in.··Quia cum justos conspicerent in prosperitate, quoniam loqui non poterant, ad maligna contra eos consilia vacabunt.'

JOB 24:17 Multiple spaces in '24.17··Si subito.··Cum enim justos ad regendæ potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur. Hi gaudent de dejectione bonorum, sed si subito apparuerit aurora,··id est, si ad regimen veniunt boni, arbitrantur umbram mortis,··quia quæ perverse egerunt puniri, timent, corrigi nolunt, sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere, unde dicit Et sic in.··Quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiæ circumfundat; vel, in præsenti cæcitate ita læti sunt, ac si jam æternæ patriæ luce perfruantur.'

JOB 24:18 Multiple spaces in '24.18··Levis est super faciem aquæ.··Aquæ superficies huc atque illuc, etc., usque ad unde crebro sententia ad eum redit qui est auctor mali. Maledicta sit pars.··Ibid. Quisquis in vita præsenti recta agit, etc., usque ad in reatu tamen maledictionis æternæ tenetur. Nec ambulet per viam vinearum.··Ille per viam vinearum ambulat, qui universalis Ecclesiæ prædicatorem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat.'

JOB 24:19 Multiple spaces in '24.19··Ad nimium calorem transiet.··Iniquitas frigori comparatur, etc., usque ad ut credat recta prædicantibus addit:'

JOB 24:20 Multiple spaces in '24.20··Et usque ad inferos peccatum illius.··Peccatum usque ad inferos deducitur, quod ante finem vitæ non emendatur.'

JOB 24:21 Multiple spaces in '24.21··Dulcedo illius.··Quia naturæ vermium est, etc., usque ad tabes et fetor putredinis amatur. Non sit in recordatione.··Deus pravorum vitam intuetur et obliviscitur, quia quod per districtionem sententiæ judicat, quantum est ad memoriam misericordiæ ignorat.'

JOB 24:22 Multiple spaces in '24.22··Pavit enim sterilem.··Hoc loco sterilis caro nominatur: quæ dum sola præsentia appetit, bonas gignere cogitationes nescit: Et viduæ.··Vidua anima dicitur, etc., usque ad deservire contemnit.'

JOB 24:23 Multiple spaces in '24.23··Detraxit fortes.··In fortitudine suæ pravitatis fortes detrahit, cum per sui erroris astutiam potentes hujus mundi rapit. Et cum steterit.··Stat in hoc mundo perversus prædicator, quousque terreno vivit in corpore, sed vitæ suæ credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit. Oculi autem ejus.··GREG. in Job., l. 17. Vias suas peccator intuetur, quia sola cogitare, sola cernere nititur, quæ sibi ad commodum temporale suffragentur.'

JOB 24:24 Multiple spaces in '24.24··Elevati sunt ad modicum.··Subsistere enim nequeunt, qui ab æterna soliditate dividuntur. Et humiliabuntur sicut omnia.··Omnia profecto terrena. Et est sensus: Stare nullo modo queunt, quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur: dumque temporalia diligunt, cum his et temporis volubilitate percurrunt. Et sicut summitates spicarum,··etc. Spicarum summitates aristæ sunt, etc., usque ad trituræ ultimæ fortitudine frangitur, et grana apparent.'

JOB 24:25 Multiple spaces in '24.25··Quod si non est ita,··etc. Ibid. Sensus est: Ita sunt cuncta ut protuli, etc., usque ad non est dignum tamen ut a pravis judicetur. Quis me potest arguere esse mentitum.··Quasi diceret: Quæ loquor, ponere ante judicem non valetis, quia ejus vobis faciem peccantes absconditis. Verba fallacia ante Deum ponit, qui ea apud se conspectu veritatis examinat, qui, considerato intimo judice, exteriora pensat.'

JOB 25:1 Multiple spaces in '25.1··Respondens autem,··etc. Ibid. Quia Job multa dixit, etc., usque ad quæ jure ejusdem potentiæ quando careat, nescit?'

JOB 25:2 Multiple spaces in '25.2··Qui facit concordiam.··In concordiam componuntur summa, etc., usque ad quod obtinere non valent nunquam volunt.'

JOB 25:3 Multiple spaces in '25.3··Nunquid est.··In cognitione humana superiorum numerus spirituum non est, quia quanta sit illic frequentia invisibilis exercitus, nescit: qui milites dicuntur, quia decertant contra æreas potestates, non labore, sed imperio. Et super.··Quia militum eorumdem sive electorum virtus non propriis viribus, sed supernæ gratiæ infusione roboratur: quæ si in corde nostro non surgeret, profecto mens nostra in tenebris maneret, unde subdit:'

JOB 25:4 Multiple spaces in '25.4··Nunquid justificari.··Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.'

JOB 25:5 Multiple spaces in '25.5··Ecce enim.··Per lunam Ecclesia, per stellas singulorum bene viventium animæ designantur: qui culpas subigere perfecte desiderant. Sed quousque corruptione carnis astringuntur, ejus vinculis ligantur, quanto magis homo putredo!'

JOB 25:6 Multiple spaces in '25.6··Et filius,··ac si dicat, etc., usque ad sicut ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis.'

JOB 26:1 Multiple spaces in '26.1··Respondens autem Job.··Finitis amicorum verbis, jam in extremis Job, contra eos acutius surgit, ut mos est peritis, in conclusione fortiora servare. Ibid. Cujus adjutor? Nunquid imbecillis.··Adjuvare imbecillem charitatis est; adjuvare potentem velle, elationis est. Et est sensus: dum eum juvare intendis, sub cujus magnitudine succumbis: quod impendis solatium de ostentatione est, non de pietate.'

JOB 26:3 Multiple spaces in '26.3··Cui dedisti.··Ibid. Consilium dare stulto charitatis est, consilium dare ipsi sapienti perversitatis est, unde sequitur: Et prudentiam,··etc. Omnis qui prudentia recta est, plurima non est: quia non plus appetit sapere quam oportet sapere. Plurimam.··Ultra modum, ut qui præ aliis videri appetunt doctiores, unde fit ut immoderati etiam fatua loquantur, unde excessus prudentiæ subditur:'

JOB 26:4 Multiple spaces in '26.4··Quem docere.··Spiramento vivimus sine quo non sapimus, sed per quod. Qui ergo dat vitam, dat et sapientiam. Spiramentum. AUG.··Sicut non possumus non de nostra natura, etc., usque ad quia non creatus creatum. Nonne eum qui.··Ibid. Baldath quia Job flagellatum, etc., usque ad per sententias expandit dicens: Ecce gigantes gemunt sub aquis.··Postquam repressit tumorem sapientiæ, etc., usque ad quo in altum se erigit.'

JOB 26:5 Multiple spaces in '26.5··Et qui habitant cum.··Pariter gemunt hi qui talibus sociantur, quia ipsi etiam laboris eorum participatione deprimuntur; et quia desideratæ celsitudines sine peccatis nequeunt administrari, et malum quod agitur divinæ iræ non absconditur.'

JOB 26:6 Multiple spaces in '26.6··Nudus est infernus.··Inferni et perditionis nomine diabolum et omnis damnationis ejus socios designat.'

JOB 26:7 Multiple spaces in '26.7··Qui extendit.··Ibid. Aquilonis nomine diabolus appellatur, qui ut corporis frigore gentium corda constringeret, dixit: Sedebo in monte testamenti in latere aquilonis. Qui super vacuum extenditur, quia illa corda possidet quæ divini amoris gratia non possidentur. Et appendit terram.··Ibid. Terræ nomine Ecclesia designatur, etc., usque ad Omnes gentes velut nihilum et inane reputatæ sunt.'

JOB 26:8 Multiple spaces in '26.8··Qui ligat.··Ibid. Initia nascentis Ecclesiæ narrat dicens, etc., usque ad de immensitate ejus auditores opprimerent.'

JOB 26:9 Multiple spaces in '26.9··Qui tenet vultum.··In vultu cognitio demonstratur. Solii ergo ejus vultus tenetur, quia a nobis in hac vita regni ejus gloria non cognoscitur. Super quod expandi nebula dicitur, quia sicut est, illa cœlestis gloria non videtur. Vultum solii.··Solium est majestas ejus, vel angeli, qui modo non plene possunt congnosci; vel nos ipsi, quorum vultus, id est scientia, progredi prohibetur ad altiora: super quos nebula, in quibus occulta exerit judicia, unde subdit:'

JOB 26:10 Multiple spaces in '26.10··Terminum circumdedit aquis.··Quia humani generis scientiam moderatur, ut quousque vicissitudines alternantium temporum transeunt, perfecte ad cognitionem claritatis intimæ non pertingant.'

JOB 26:11 Multiple spaces in '26.11··Columnæ.··GREG. MAG. Columnas cœli sanctos angelos, vel summos Ecclesiæ prædicatores appellat.'

JOB 26:12 Multiple spaces in '26.12··In fortitudine.··Ibid. Quia incarnato Domino discordantia in Ecclesia corda concorditer credunt. Et prudentia ejus.··Prudentia, non virtute percussus est antiquus hostis, quia dum audacter olim Christum, in quo sibi nihil competebat, appetiit, jure hominem, quem et juste tenebat, amisit. Sed Domino occiso, quæ prædicatoris gloria sit secutura, sequitur:'

JOB 26:13 Multiple spaces in '26.13··Spiritus ejus ornavit cœlos.··Quia prædicatores nisi promissa Paracleti dona susciperent, nullo fortitudinis decore claruissent. Et obstetricante manu ejus.··Antiquus hostis, qui homini ore colubri locutus est, qui tortuosus dicitur, quia in veritatis rectitudine non stetit; hic obstetricante manu Domini ejectus est ab Ecclesia. In paucis autem sententiis primi adventus Dominici ordinem retulit, sed secundum subdit valde esse timendum.'

JOB 26:14 Multiple spaces in '26.14··Et ecce hæc ex parte dicta sunt viarum.··Ibid. Viarum nomine, etc., usque ad velut tenuis gutta superni liquoris ad nos emanat. Et cum vix parvam.··Ac si dicat: Si humilitatis illius admiranda vix ferimus, terribilem adventum majestatis ejus qua virtute tolerabimus?'

JOB 27:1 Multiple spaces in '27.1··Addidit quoque,··etc. GREG. in Job., l. 18. Ecclesia duobus modis patitur amara ab hostibus: vel verbis, ubi exercetur ejus sapientia; vel gladiis, ubi probatur patientia. Nunc de ea persecutione ait ubi lacessitur falsis assertionibus.'

JOB 27:2 Multiple spaces in '27.2··Vivit Deus.··Sunt qui adversa patientes, Deum esse non credunt: nonnulli Deum esse æstimant, sed res humanas minime curare. Iste in typo Ecclesiæ positus in afflictione, ut Deum esse fateretur, ait: Vivit Deus.··Ut vero res humanas curare eum perhiberet, subdit: Qui abstulit judicium meum,··etc.'

JOB 27:4 Multiple spaces in '27.4··Non loquentur labia mea.··Ibid. Quod prius iniquitatem, etc., usque ad meditari studiosæ pravitatis.'

JOB 27:5 Multiple spaces in '27.5··Absit a me.··Quia dicit Salomon: Qui justificat impium, et qui condemnat justum, uterque abominabilis est ante Deum.··Et hoc est: Absit a me.··Ab innocentia enim recederet, si bona de illis malis æstimaret.'

JOB 27:6 Multiple spaces in '27.6··Justificationem meam.··Ibid. Cœptam justificationem desereret, si in peccantium laudem declinaret. Bene ab alienis absistit, qui prius se a propriis custodit: quasi, ideo de eis peccare timeo, quia non reprehendit me cor meum. Neque enim reprehendit me cor meum.··Ac si dicat, etc., usque ad fortiter tamen cogitationi restitit.'

JOB 27:7 Multiple spaces in '27.7··Sicut impius inimicus meus. Ibid. Impius, infidelis dicitur, etc., usque ad qui mihi opere non concordat.'

JOB 27:8 Multiple spaces in '27.8··Quæ est enim spes hypocrisis.··Hypocrita, qui Latine dicitur simulator, est avarus raptor, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitæ rapit alienæ.'

JOB 27:9 Multiple spaces in '27.9··Nunquid Deus audiet?··Quia in judicio remedium in clamore non invenit, qui nunc tempus congruum clamoris perdit. De cujus pravitate subjungitur:'

JOB 27:10 Multiple spaces in '27.10··Aut poterit in Omnipotente delectari.··Qui terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur: Et invocare Deum in omni.··Tantum Deum hypocrita tunc invocat, cum hunc terrenarum rerum tribulatio angustiat.'

JOB 27:11 Multiple spaces in '27.11··Docebo vos per manus.··Manus Dei vocatur Filius, etc., usque ad peccatum est illi.'

JOB 27:14 Multiple spaces in '27.14··Si multiplicati fuerint.··Ibid. Qui hæreticorum generantur prædicatione, venturi judicii sententia feriuntur. Et nepotes.··Nepotes hæreticorum sunt, etc., usque ad nonnullos in malitia pertinaces relinquit. Sequitur:'

JOB 27:15 Multiple spaces in '27.15··Qui reliqui fuerint.··Ex eo videlicet hæreticorum populo derelicti sepelientur in interitu, quia dum ad lucem veritatis non redeunt, intelligentia terrena deprimuntur. Et viduæ illius non plorabunt.··Viduas dicit plebes subjectas morte hæretici destitutas: quæ dum prædicator erroris ad æterna supplicia rapitur, sæpe ad cognitionis veræ gratiam revertuntur.'

JOB 27:16 Multiple spaces in '27.16··Si comportaverit.··Ibid. Argentum, id est eloquium hæreticorum, etc., usque ad sacræ Scripturæ contexunt testimonia.'

JOB 27:17 Multiple spaces in '27.17··Præparabit quidem.··Quia vir recta fide plenus, Scripturæ, quæ hæreticus affert, testimonia colligit, et erroris pertinaciam inde convincit, ut David Goliam gladio suo occidit. Et argentum innocens dividet.··Innocens argentum dividere, etc., usque ad quia illi miscent falsa veris.'

JOB 27:18 Multiple spaces in '27.18··Ædificavit sicut tinea domum.··Ibid. Tinea domum sibi corrumpendo ædificat: sic et hæreticus locum perfidiæ suæ nonnisi in mentibus, quas corrumpit, facit. Et sicut custos.··Umbraculum custodis, etc., usque ad sermo erigitur, cum subditur.'

JOB 27:19 Multiple spaces in '27.19··Dives cum dormierit.··Dormit dives et oculos aperit, quia cum carne moritur, ejus anima videre cogitur, quod providere contempsit.'

JOB 27:20 Multiple spaces in '27.20··Apprehendet eum.··Agente namque inopia, apud inferos usque ad minima petenda dives ardens compulsus est, qui hic agente tenacia usque ad minima neganda pervenit. Nocte opprimet eum.··Noctem absconditum tempus repentini exitus appellat, tempestatis nomine judicii turbinem designat.'

JOB 27:21 Multiple spaces in '27.21··Tollet eum ventus.··Ventus urens malignus spiritus vocatur, qui eum quem nunc succenderit igne perversæ concupiscentiæ, agit postmodum ad flammas gehennæ. Et velut turbo rapiet.··Locus perversorum temporalis vitæ delectatio.'

JOB 27:22 Multiple spaces in '27.22··Et mittet super eum.··Peccatorem Deus quoties feriendo corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit. De manu ejus.··Quia manus operatio intelligitur, de manu percussi fugit, qui dum pravi interitum conspicit, vias pravitatis relinquit, unde sequitur:'

JOB 27:23 Multiple spaces in '27.23··Stringet super eum.··Manus stringere, est vitæ opera in rectitudine confirmare, in aliena pœna conspiciendo quid timeat.'

JOB 28:1 Multiple spaces in '28.1··Habet argentum venarum suarum principia.··GREG. Postquam potentium pœnas superborum, etc., usque ad ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur. Et auro locus est.··Hoc loco hæritici, etc., usque ad prius hic arserit in officina charitatis.'

JOB 28:2 Multiple spaces in '28.2··Ferrum de terra tollitur.··Solent hæretici de justitia gloriari, et catholicos fuisse iniquos criminantur. Contra quos per humilem confessionem dicitur: Ferrum de terra tollitur.··Quia fortiores viri, a terrena, quam prius tenuerunt, actione separantur, et propugnatores Ecclesiæ fiunt. Et lapis solutus.··Quia cor durum, etc., usque ad et per prædicationem sonorus fiat.'

JOB 28:3 Multiple spaces in '28.3··Tempus posuit tenebris.··Iniqui videlicet modum, quo iniqui esse desistant. Et universorum.··Quia intuetur electorum terminum, etc., usque ad quod obduratæ perfidiæ se tenebris cæcaret. Lapidem quoque caliginis.··Populus Judæorum perfidia durus, etc., usque ad ejus in se imaginem expressit.'

JOB 28:4 Multiple spaces in '28.4··Dividet torrens a populo.··Ibid. Torrentis autem nomine, etc., usque ad nomine torrentis potest irrigatio sanctæ prædicationis intelligi. Eos quos oblitus,··id est Judæos, etc., usque ad quia verbis vitæ ad cor viam præbere noluerunt.'

JOB 28:5 Multiple spaces in '28.5··Terra de qua oriebatur.··Quia Judæa et prius habuit legem quæ reficeret, et post visis miraculis Redemptoris, invidiam quæ concremaret.'

JOB 28:6 Multiple spaces in '28.6··Locus sapphiri lapides ejus.··Ibid. Sapphiri, coloris ærii sunt. Et hoc dicit, quia nunquam de Judæa animæ sanctæ, quæ cœlestem vitam ducerent, defuerunt: Et glebæ illius.··Glebas dicit collectiones singulorum ordinum, etc., usque ad Sed cur bona perdidit, sequitur:'

JOB 28:7 Multiple spaces in '28.7··Semitam ignoravit.··Hoc loco avis nomine ille signatur, etc., usque ad considerare noluit. Nec intuitus est oculus.··Redemptor noster vulturis, etc., usque ad de quibus subditur:'

JOB 28:8 Multiple spaces in '28.8··Non calcaverunt eam filii institorum.··Institores sunt qui spirituale negotium gerunt, etc., usque ad institorum filios, pastores et doctores. Nec pertransivit per eam leæna.··Leæna dicitur Ecclesia, quia male viventes in vitiis ore prædicationis sanctæ interficit, unde Petro dicitur: Macta et manduca.··Ecclesia itaque per Judæam transiit, sed non pertransiit: quia ex illa paucos ad fidem rapuit, sed tamen infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed a Judæis repulsa, quid fecit?'

JOB 28:9 Multiple spaces in '28.9··Ad silicem extendit manum suam.··Quia ad duritiam gentium brachium suæ prædicationis misit. Subvertit a radicibus montes.··Radices, cogitationes intimæ superborum: montes a radicibus sunt eversi, quia sæculi potestates ad colendum Deum ab intima cogitatione ceciderunt.'

JOB 28:10 Multiple spaces in '28.10··In petris rivos excidit,··etc. Ibid. id est in duris gentium cordibus fluvios prædicationis aperuit. Et omne pretiosum vidit oculus ejus.··Vidit Deus pretiosum, cum humanam animam de se abjectam sapientiæ gratiæ suæ illustratione respexit.'

JOB 28:11 Multiple spaces in '28.11··Profunda quoque.··Profunda fluviorum scrutatur Dominus, etc., usque ad et nullo merito nostro sapientia Dei venit ad nos.'

JOB 28:13 Multiple spaces in '28.13··Nec invenitur in terra.··Terram, humanam animam dicit. Hæc sapientia in terra suaviter viventium inveniri non potest, quia quisquis adhuc hujus vitæ voluptatibus pascitur, ab æternæ sapientiæ intellectu separatur.'

JOB 28:14 Multiple spaces in '28.14··Abyssus dicit.··Abyssus dicit corda hominum, etc., usque ad quæ stulta apud Deum dicit, iniquis operibus. Mare loquitur: non,··inquietorum mentes, etc., usque ad sed per semetipsam veniret. Sequitur:'

JOB 28:15 Multiple spaces in '28.15··Non dabitur aurum obrizum pro ea.··Aurum obrizum sancti angeli nuncupantur, etc., usque ad sed non sine contagio culpæ. Nec appendetur argentum in commutatione ejus.··Quia vita justorum prædicantium, vel eloquia Dei scribentium, quantalibet sanctitatis luce polleat, adventum nobis supernæ sapientiæ per suam præsentiam non communicat.'

JOB 28:16 Multiple spaces in '28.16··Non conferetur tinctis Indiæ coloribus.··Per Indiam hic mundus accipitur, etc., usque ad et vestis sine tinctura. Nec lapidi sardonicho.··Sardonichus terræ rubræ similitudinem tenet, sapphirus æream speciem: per sardonichum ergo homines, vel patres Veteris Testamenti terrena quædam sectantes; per sapphirum Novi Testamenti prædicatores, cœlestia sola quærentes, vel angeli accipiuntur.'

JOB 28:17 Multiple spaces in '28.17··Non adæquabitur ei aurum vel.··GREG. Postquam dictum est, etc., usque ad quia creatura sunt. Nec commutabuntur pro ea vasa.··Excelsum vas auri, etc., usque ad sed Dominum prophetarum credit.'

JOB 28:18 Multiple spaces in '28.18··Nec commemorabuntur in comparatione.··Quid enim sunt homines Deo comparati? Nihil. Trahitur autem sapientia.··Quia cum sit invisibilis, etc., usque ad Et nescis unde veniat aut quo vadat.'

JOB 28:19 Multiple spaces in '28.19··Non adæquabitur ei topazius.··Pro eo quod omni colore resplendet, etc., usque ad quod ostendit dum subdit: Nec tincturæ mundissimæ.··Mundissimæ tincturæ sunt qui humiliter custodiunt supervenientem in se virtutum gratiam. Tincti enim non essent, si sanctitatem naturaliter habuissent.'

JOB 28:20 Multiple spaces in '28.20··Unde ergo sapientia venit?··Quia ab invisibili patre nascitur, etc., usque ad et quis est locus intelligentiæ?'

JOB 28:21 Multiple spaces in '28.21··Abscondita est.··Quia quandiu hic vivitur, videri Deus per suæ naturæ speciem non potest; per imagines vero visus est Mosi, Jacob et aliis. Volucres quoque cœli latet.··GREG. in Job, l. 19. Quia in hac carne corruptibili constituti, etc., usque ad in eorum dictis atque consolationibus ab hujus vitæ fatigatione respirant.'

JOB 28:22 Multiple spaces in '28.22··Perditio et mors dixerunt,··etc. Ibid. Quia videre Deum, hoc est quod habere: ideo iniqui hanc sapientiam non vident, quia repulsi per superbiam nequaquam habere potuerunt. Famam autem ejus audisse, est ejus potentiam ex virtute cognovisse.'

JOB 28:23 Multiple spaces in '28.23··Deus intelligit viam.··Ac si dicat, etc., usque ad in cunctis mundi partibus electorum fuerat corda repletura. Sequitur:'

JOB 28:24 Multiple spaces in '28.24··Ipse enim mundi fines intuetur.··Respicere Dei est perdita ad gratiam reformare.'

JOB 28:25 Multiple spaces in '28.25··Qui fecit ventis pondus.··Velocitate et sublimitate ventorum, etc., usque ad gloriam permista infirmitate temperare. Et aquas appendit,··etc. Ibid. Aquas dicit mentes Spiritu sancto, etc., usque ad sed mulierem fugit, timore perculsus.'

JOB 28:26 Multiple spaces in '28.26··Quando ponebat pluviis legem.··Pluvia, prædicantium dicta, etc., usque ad quæ hoc quod sonuit, opere conservat.'

JOB 28:27 Multiple spaces in '28.27··Tunc vidit illam, et enarravit.··Hanc incarnatam sapientiam vidit, id est videri fecit, et enarrari, a prædicatoribus præparari, et investigari ab auditoribus fecit. Sibi quippe illam præparat, quisquis illam bene vivendo in die judicii propitiam habere curavit. Vidit illam,··etc. Vidit, quia species est, etc., usque ad quod de illa homo cognosceret in se, unde subditur:'

JOB 28:28 Multiple spaces in '28.28··Et dixit homini,··etc. Quia naturam sapientiæ penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est. Ecce timor Domini ipsa,··etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quæ apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit: Et recedere a malo intelligentia.'

JOB 29:1 Multiple spaces in '29.1··Addidit quoque Job,··etc. Ibid. In hoc ultimo sermone, etc., usque ad ut hæc nostra misera tempora cum suspirio desideret, unde dicit:'

JOB 29:2 Multiple spaces in '29.2··Quis mihi tribuat, ut sim,··etc. Statutus dierum numerus menses vocantur, etc., usque ad quando erit error apertus qui modo occultus est. Menses pristinos.··Dies, cum colliguntur, in mensibus subtrahuntur; quia Ecclesia, dum lucentes animas colligit, in intimis abscondit. Vel, mensis, pro perfectione ponitur, quæ erit eis in requie, quibus nunc est in operatione, cujus nunc reminiscitur Ecclesia. Secundum dies,··etc. Quia se tunc in deficientibus ex persecutione æstimabit cadere, quæ se nunc in istis respicit custodiri.'

JOB 29:3 Multiple spaces in '29.3··Quando splendebat lucerna,··etc. Lucerna lumen sacræ Scripturæ vocatur. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesiæ splendet, quia sacra eloquia tenebras nostræ mentis irradiant. Et ad lumen ejus,··etc. Ibid. Ecclesia, etsi alienæ cogitationis occulta non penetrat, quia quasi faciem Dei non cognoscit in nocte, ponit tamen gressus boni operis directo lumine supernæ locutionis.'

JOB 29:4 Multiple spaces in '29.4··Sicut fui in diebus adolescentiæ.··Adulta erat Ecclesia, etc., usque ad cum per prædicationem filios parere non valet. Quando secreto Deus erat in tabernaculo.··Tabernaculum habitationem, etc., usque ad Quando erat omnipotens mecum.··Sequitur: Et in circuitu,··etc. Pueri vocantur, qui cœlestibus mandatis inserviunt, qui nunc in circumitu ejus sunt, quia in cunctis fere gentibus reperiuntur.'

JOB 29:6 Multiple spaces in '29.6··Quando lavabam pedes meos.··Pedes Ecclesiæ sunt inferiorum operum ministri, etc., usque ad pedes sunt qui exteriora ministrant. Et petra fundebat mihi,··etc. Ibid. Quia in ea Christi prædicamenta intimæ unctionis emanant. De hac petra rivi olei exierunt evangelistarum libri; vel rivos olei dona Spiritus dicit.'

JOB 29:7 Multiple spaces in '29.7··Quando procedebam,··etc. Per portam civitatis, etc., usque ad quod et Job fecit Et in platea parabant,··etc. Quia in magnæ auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Qui enim recta quæ sentit publica voce prædicat, quasi in platea super cathedram sedet, cum nulla de sua prædicatione metuit, nullus pressus terroribus se sub silentio abscondit.'

JOB 29:8 Multiple spaces in '29.8··Videbant me juvenes,··etc. Juvenes dicit, quia nulla consilii gravitate fulciuntur senes, morum grandævitate maturos. Et est sensus: Ecclesiæ vigorem et rectitudinem immaturi formidant, et grandævi glorificant.'

JOB 29:9 Multiple spaces in '29.9··Principes cessabunt loqui.··Principes vel duces dicit hæreticæ pravitatis auctores. Et est sensus: Cum prædicare mihi publica voce licuit, omnis me, qui veritati non fuit subjectus, expavit. Digitum ori superponunt, dum falsis querelis non ratione vocis se reprimi, sed virtutis manu significant.'

JOB 29:10 Multiple spaces in '29.10··Vocem suam cohibebant duces.··Nimirum hi, qui post se errantes populos trahere conantur, etc., usque ad dum perversa insinuant, ad impietatem nutriendo confirmant.'

JOB 29:11 Multiple spaces in '29.11··Auris audiens.··Ibi dixit, quid exhibuit per doctrinam, etc., usque ad qui exemplis vitæ illius bene vivendo respondet.'

JOB 29:12 Multiple spaces in '29.12··Eo quod liberassem pauperem vociferantem.··Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat. Et pupillum cui non esset adjutor.··Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Hæc etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.'

JOB 29:13 Multiple spaces in '29.13··Benedictio perituri.··GREG. Benedictio perituri super eam venit, cum peccatoris interitum prævenit, et sanctis exhortationibus a culpæ fovea reducit. Et cor viduæ consolatus sum.··Magnam consolationem cor viduæ suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesiæ de adventu illius, aliquid, cui spiritualiter est conjuncta, cognoscit.'

JOB 29:14 Multiple spaces in '29.14··Justitia indutus sum.··Ille justitia sicut vestimento induitur, etc., usque ad qui de culpa, quam superat, elevatur. Et diademate judicio meo.··Justorum judicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et in infirmis, sed sursum remunerati concupiscunt. Indutus sum judicio:··quod comparatur coronæ quæ supra ponitur, quia in cœlo quærit coronari, non in terra. Bona sua aperit, ut amici non increpantes erigantur, sed tacentes imitentur. Valet etiam memoria priorum contra desperationem pro increpationibus.'

JOB 29:15 Multiple spaces in '29.15··Oculus fui cæco et pes claudo,··etc. Beatus enim Job et illi per semetipsum manum præbuerat, etc., usque ad qui sibi nequam, cui bonus?'

JOB 29:16 Multiple spaces in '29.16··Pater eram pauperum.··Pauperes enim spiritu ex ejus prædicatione generantur. Et causam quam nesciebam.··Ecclesia cum per electos mala, etc., usque ad sunt tamen minora pro majoribus relinquenda.'

JOB 29:17 Multiple spaces in '29.17··Conterebam molas,··etc. Iniquus dicitur diabolus; per molas, occultæ ejus insidiæ; per dentes apertæ culpæ demonstratur perpetratio. Prius ergo necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam in aperto lapsu valeamus revocare.'

JOB 29:18 Multiple spaces in '29.18··Dicebamque: In nidulo meo moriar.··Per nidi nomen exprimitur, etc., usque ad nec ut quidam in initio plus agit, in consummatione minus.'

JOB 29:19 Multiple spaces in '29.19··Radix,··etc. Ibid. Radix Ecclesiæ incarnatus Christus, usque ad cogitatio mentis aperitur Et ros morabitur,··etc. Subaudi dicebam, etc., usque ad ut digni simus, qui de inferioribus colligamur.'

JOB 29:20 Multiple spaces in '29.20··Gloria mea semper innovabitur.··Idem quasi amissam gloriam deplorat, quia eos quos ipse novæ vitæ militare credidit, vetustis desideriis servire cognoscit. Et arcus meus.··Scriptura est arcus, etc., usque ad quod etiam nunc est.'

JOB 29:21 Multiple spaces in '29.21··Qui me audiebant.··Præteritorum temporum reminiscitur, in quibus omne quod ab ea dicitur, cum metu a fidelibus auditur et adversariorum proterviam deplorat. Et intenti tacebant.··Ad consilium ejus tacent, qui verba ejus non audent impugnare, sed credere.'

JOB 29:22 Multiple spaces in '29.22··Verbis meis addere.··Dictis ejus hæretici aliquid addere præsumunt, cum prædicamentorum rectitudinem quasi emendare moliuntur. Et super illos stillabat.··In hac stillatione eloquii mensura prædicationis juxta capacitatem audientium accipitur.'

JOB 29:23 Multiple spaces in '29.23··Exspectabant me sicut pluviam.··Verba prædicationis sanctæ sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem cordis nostri agnoscimus, ut potu sanctæ prædicationis irrigemur. Et os suum aperiebant quasi ad imbrem.··Quia dum in extrema parte sæculi verba sanctæ prædicationis accipimus, quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus.'

JOB 29:24 Multiple spaces in '29.24··Si quando ridebam ad eos non credebant.··GREG. in Job., lib. 20. Hoc dicit Ecclesia ex voce capitis, etc., usque ad immoderata severitas odiosum reddat. Et lux vultus mei non cadebat.··Ibid. Lux vultus beati Job, etc., usque ad Ecclesia etiam clara mysteria terrenis non prædicat.'

JOB 29:25 Multiple spaces in '29.25··Si voluissem ire,··etc. Dominus et cum vult, venit, et cum venit, primus sedet. quia et adventus ejus in corde nostro gratuitus est, et appetitus ejus desiderii in cogitatione nostra æqualis cæteris desideriis non est. Cumque sederem, quasi,··etc. Et littera ædificat, etc., usque ad consolari, ministerium pietatis. Mœrentium consolator.··Ibid. Qui audivit de justitia Dei ut timeat, audiat, et de misericordia, ut confidat, ut sit simul metus et spes. In arca cum tabulis virga simul est, et manna, id est, cum scientia sacræ Scripturæ in pectore rectoris, virga districtionis, et manna dulcedinis.'

JOB 30:1 Multiple spaces in '30.1··Nunc autem me juniores.··GREG. Juniores tempore Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt, doctrinæ ejus verba despiciunt. Quorum patres non dignabar,··etc. Igitur grex Ecclesiæ, etc., usque ad eosque inter veros patres numerare contemnit.'

JOB 30:2 Multiple spaces in '30.2··Quocum virtus manuum erat.··Virtus manuum est magnitudo, etc., usque ad de proximo vero meliora quam de se ipso sentire.'

JOB 30:3 Multiple spaces in '30.3··Egestate.··Immoderatis namque lusibus cognitionem supernæ scientiæ quo plus appetunt, plus amittunt. Et fame steriles.··Quia desiderant scire, unde docti et loquaces sint, non moribus compositi; unde vix exteriora capiunt, qui secreta putant se penetrasse. Qui rodebant in solitudine, etc. Hæretici qui ab universalis, etc., usque ad Lambunt vero qui blandimento linguæ tollunt. Squalentes calamitate.··Calamitate et miseria squalidi perhibentur, quia et morum sunt pernicie et sensuum pravitate despecti. Calamitas est quasi ægritudo: miseria est illius negligentia, unde gravior fit. Nullus squaleret, si in suis necessitatibus miseriam voluptatis non adderet.'

JOB 30:4 Multiple spaces in '30.4··Et mandebant herbas,··etc. Herbas mandere, etc., usque ad sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere. Ibid. Quid enim per herbas, etc., usque ad quoniam soli avaritiæ deserviunt, radice juniperi replentur, et hoc est. Et radix juniperorum.··Juniperi pro foliis quasi spinas habent, etc., usque ad qui plerumque sola in verbis suis exteriora lucra sectantur.'

JOB 30:5 Multiple spaces in '30.5··Qui de convallibus ista rapientes.··De convallibus illa rapiunt, etc., usque ad carnalibus quæ intus premunt.'

JOB 30:6 Multiple spaces in '30.6··In desertis habitant torrentium.··Ibid. Inventores perversorum, etc., usque ad sunt terrena quæ mali amant. Et in cavernis terræ.··Ibid. Hæretici enim clandestinis, etc., usque ad usque ad mala descendit. Vel super glaream.··Glaream munitissimos lapides dicimus, quos aqua fluvialis trahit: hæretici super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt, quæ nulla stabilitatis gravitate solidantur.'

JOB 30:7 Multiple spaces in '30.7··Qui inter hujuscemodi læta.··Nomine sentium,··etc., usque ad unde et aperte subjungitur: Et esse sub sentibus,··etc. De rebus quidem temporalibus gaudent, etc., usque ad a jugo servitutis mundanæ cessare non libeat, etiam si liceat.'

JOB 30:8 Multiple spaces in '30.8··Filii stultorum et ignobilium.··Eorum filii qui fuerunt, etc., usque ad qui a terra viventium extorres facti sunt.'

JOB 30:9 Multiple spaces in '30.9··Nunc in eorum canticum,··etc. Ecclesiæ tempus exprimitur, quo publice a reprobis irridetur. Et factus sum eis proverbium.··Pravis proverbium efficietur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt, dicentes: Sic veniat tibi sicut illi trucidato.'

JOB 30:10 Multiple spaces in '30.10··Abominantur me, et longe fugiunt a me.··Longe ab Ecclesia fugiunt iniqui, etc., usque ad scit mala sua justitiæ judicis tribuere. Sequitur:'

JOB 30:11 Multiple spaces in '30.11··Pharetram enim suam aperuit.··Per pharetram occultum Dei judicium designatur. Cum ergo Dominus peccata videt, etc., usque ad sed in correptione virtus consilii aperitur. Et frenum posuit in os me.··Sancti quippe doctores, dum corda resistentium relicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt, ne loquantur indignis, qui et deteriores fierent. Parcit malis tacendo, quibus tamen vitam suam per patientiam suadet.'

JOB 30:12 Multiple spaces in '30.12··Ad dexteram Orientis calamitates.··Ibid. Redemptor noster Oriens dicitur, etc., usque ad quia erumpente persecutione pravorum impetus justi patiuntur. Pedes meos subverterunt.··Per pedes Ecclesiæ, extrema illius membra signantur, quæ dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius falli possunt, quanto sublimia minus intelligunt. Et oppresserunt quasi fluctibus semitis.··Adversariorum semita fluctibus comparatur, quia vita pravorum insolenti inquietudine molesta, ad obruendam ut ita dixerim navem cordis, quasi tempestas illabitur.'

JOB 30:13 Multiple spaces in '30.13··Dissipaverunt itinera mea.··Dicat hoc beatus Job de malignis spiritibus; dicat Ecclesia de persequentibus, qui ejus itinera dissipant, dum in quorumdam infirmorum mentibus veritatis viam squalida persuasione perturbant. Insidiati sunt mihi et prævaluerunt.··Insidiantes prævalent, cum eos quos aperte ad malum trahere nequeunt, simulando bona pervertunt. Et non fuit qui ferret auxilium.··Plerumque justi tribulatione deprehensi tardari manum subvenientis æstimant, cum se persequentium immanitas paulo longius angustiat; et concita quidem sunt ereptoris remedia, sed tarda dolori videntur.'

JOB 30:14 Multiple spaces in '30.14··Quasi rupto muro.··Redemptor nobis est murus, etc., usque ad quod quidem fit, quia datur a Deo potestas inimicis. Et aperta janua irruerunt super me.··Cum perversis in hac vita, etc., usque ad destruere munimina fidei conantur. Et ad meas miserias devoluti sunt.··Reprobi per suas, et ad nostras miserias revolvuntur, quando ad ea mala, in quibus ipsi implicati sunt, etiam quosdam nobis unitos trahunt.'

JOB 30:15 Multiple spaces in '30.15··Redactus sum in nihilum.··Apud æstimationem malorum, etc., usque ad et secundum historiam accipienda sunt, quod est planum. Abstulisti quasi ventus desiderium meum.··Fidelis populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit, pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quælibet transitoria æternitatis appetitum destruit. Velut nubes pertransiit.··Nubes in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit: salus ergo ut nubes transiit, quia perversorum gloria, quo alta est, fixa non est. Expletis desideriis et actibus infirmantium, ad vocem electorum redit.'

JOB 30:16 Multiple spaces in '30.16··Nunc autem in memetipso.··In nobismet ipsis nunc anima, etc., usque ad unde mox ad corruentes redit.'

JOB 30:17 Multiple spaces in '30.17··Nocte os meum perforatur doloribus.··Sic sua dicit, ut et cadentibus congruant, etc., usque ad quasi jam quoddam habeant foramen timoris. Et qui me comedunt.··GREG. Quia maligni spiritus, qui carnales de Ecclesia consumunt, tanto magis quiescere a tentatione nesciunt, quanto nullo carnis pondere gravantur.'

JOB 30:18 Multiple spaces in '30.18··In multitudine.··Quid aliud vestimentum Job, etc., usque ad qui ei connexione amoris inhærebant. Et quasi capitio tunicæ.··Tunicæ capitium collum circumdat, etc., usque ad prædicationis vocem exstinguere conantur.'

JOB 30:19 Multiple spaces in '30.19··Comparatus sum luto.··In reproborum judicio, electorum Ecclesia luto comparatur, quia temporaliter conculcata despicitur, favillæ assimilatur et cineri, quia ad sola hanc mala pervenisse æstimant, quæ in ea exhiberi corporaliter vident.'

JOB 30:20 Multiple spaces in '30.20··Clamo ad te.··Ecclesia persecutionis suæ tempore, etc., usque ad et dilati ut proficiant, timent ne deficiant.'

JOB 30:21 Multiple spaces in '30.21··Mutatus es mihi in crudelem.··In Deo nec crudelitas nec mutabilitas venit, etc., usque ad Nihil autem de eo dignum dici potest. Et in duritia manus tuæ.··Manus Dei dicitur tunc voluntati nostræ contraria, cum quod ei in nobis displicet, feriendo persequitur.'

JOB 30:22 Multiple spaces in '30.22··Elevasti me et quasi.··Quia præsentis vitæ gloria quasi in alto cernitur, etc., usque ad eorum protinus elevatio corruit.'

JOB 30:23 Multiple spaces in '30.23··Scio quia morti trades me.··Nullus enim huc venit, etc., usque ad ideo apte subjungitur:'

JOB 30:24 Multiple spaces in '30.24··Verumtamen non ad consumptionem eorum.··Manum suam Dominus, etc., usque ad qui stantes exterius ab statu mentis jacebant.'

JOB 30:25 Multiple spaces in '30.25··Flebam quondam.··Plus est compassio quam datum, etc., usque ad suos eis oratione continua fletus jungit. Ibid. Tempore ultimæ persecutionis Ecclesiæ, ad memoriam reducit bona, quæ gessit tempore pacis. Quæ æterna gaudia desiderans, sed dum differuntur mala pressa, subdit:'

JOB 30:26 Multiple spaces in '30.26··Exspectabam bona, et venerunt mihi mala.··Fidelis populus exspectat bona, sed mala suscipit. Præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.··Præstolatur lucem, et tenebras incurrit, quia pro remunerationis gratia interesse jam gaudiis angelorum sperat, et tamen hic diutius dilatus, manus persequentium tolerat, ut Tobias.'

JOB 30:27 Multiple spaces in '30.27··Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie.··Sanctæ Ecclesiæ interiora effervescere, etc., usque ad et hoc est, interiora ejus efferbuerunt. Prævenerunt me dies afflictionis.··Scit namque Ecclesia electorum quod persecutione ultima mala multa passura sit. Sed hanc afflictionis suæ dies præveniunt, quia malorum vitam inter se graviter etiam tempore pacis portat, qui jam in pravis moribus ostendunt, quid sit futurum.'

JOB 30:28 Multiple spaces in '30.28··Mœrens incedebam.··Vir sanctus elevatus, etc., usque ad hic per asperum iter venit ad patriam. Sine furore consurgens.··Sæpe seditiosorum tumultus hominum præpositorum suorum mentes lacessunt: qui, si boni sunt, contra tumultus insolentium clamorem habent, et furorem non habent quoniam quos clementer tolerant, docere non cessant.'

JOB 30:29 Multiple spaces in '30.29··Frater fui draconum.··Draconum nomine malitiosi, etc., usque ad sed a terra minime penna virtutis levat.'

JOB 30:30 Multiple spaces in '30.30··Cutis mea denigrata est.··Cutis nomine Ecclesiæ infirmi, etc., usque ad qui in ea sunt, zelo fidei cruciantur.'

JOB 30:31 Multiple spaces in '30.31··Versa est in luctum cithara.··Ac si diceret Pacis meæ tempore, etc., usque ad quia vitia exstinguenda sunt, non caro.'

JOB 31:1 Multiple spaces in '31.1··Pepigi fœdus cum oculis meis.··GREG. in Job., l. 21. Nunc proprias per ordinem virtutes enumerat, sic vitæ suæ historiam texens ut perrarum aliquid, quod allegorice possit intelligi, interserat. Pepigi fœdus cum oculis meis.··Ut enim cogitationes cordis, etc., usque ad Non debent intueri quæ non licet concupisci.'

JOB 31:2 Multiple spaces in '31.2··Quam enim partem haberet Deus in me desuper.··Ac si diceret: Habere me possessionem suam excelsorum conditor renuit, si mens mea ante conspectum illius infirmis desideriis tabescit. Nulla enim placent bona Deo sine mentis munditia.'

JOB 31:3 Multiple spaces in '31.3··Nunquid non perditio est iniquo.··Tunc erit alienatio reprobis, cum ab hæreditate districti judicis se anathema esse conspicient.'

JOB 31:4 Multiple spaces in '31.4··Nonne ipse considerat vias meas et cunctos.··Nomine viarum, etc., usque ad quæ apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant. GREG. Sciens se videri cavet, non tamen securus et perfectus quidem inter veteres, in præceptis futuri Christi pensat, quam multa de perfectione minus habet. Ideo dicit: Si ambis.'

JOB 31:6 Multiple spaces in '31.6··Appendat,··quasi diceret: Quantum ad modum humanæ vitæ mala in me non video; sed nisi mediator appareat, qui omnes excedit, quantum a vera simplicitate distem, non cognosco. In statera justa.··Stateræ nomine mediator Dei et hominum, etc., usque ad si vitam simplicem vere tenuisset.'

JOB 31:7 Multiple spaces in '31.7··Si declinavit gressus meus de via.··Toties gressus de via declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris. Et si secutum est oculos meos cor.··Sicut enim tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire.'

JOB 31:8 Multiple spaces in '31.8··Et progenies mea eradicetur.··Quisquis juxta hoc quod loquitur non vivit, quos verbo genuit, a stabilitate rectitudinis opere evellit'

JOB 31:9 Multiple spaces in '31.9··Si deceptum est.··Ibid. Per hoc nec cogitasse de fornicationis macula vir sanctus demonstratur. Et si ad ostium.··Per hoc patenter ostendit, etc., usque ad secundum hoc quod dicit si deceptum est cor, etc.'

JOB 31:11 Multiple spaces in '31.11··Hoc enim nefas est.··Hoc inter peccatum distat et crimen, etc., usque ad sed usque ad perditionem devorat.'

JOB 31:12 Multiple spaces in '31.12··Et omnia eradicans genimina.··Germina animæ sunt operationes bonæ, quia si luxuriæ malo non resistitur, et illa pereunt quæ bona videbantur; sed in tanta castitatis munditia quam humilis fuit aperit, cum subjungit:'

JOB 31:13 Multiple spaces in '31.13··Si contempsi subire.··Qui judicari cum servis suis ancillisque non renuit, etc., usque ad unde et protinus subdit: Quid enim faciam.'

JOB 31:15 Multiple spaces in '31.15··Nunquid non in utero fecit.··Potentibus viris magna est virtus humilitatis. Considerata æqualitate conditionis, jam ad libertatis opera se convertit.'

JOB 31:16 Multiple spaces in '31.16··Si negavi quod volebant.··Post castitatem et humilitatem subdit de libertate; per hoc ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus sed etiam ad desiderium deseruisse. Et oculos viduæ.··Incunctanter dandum est, quod cum vera humilitate quærit, id est, quod nec ex desiderio, sed ex necessitate poscitur, ut non solum ex munere, sed etiam celeritate muneris bonorum operum merita augeantur.'

JOB 31:17 Multiple spaces in '31.17··Si comedi buccellam meam solus.··Non solum exterius dedi, etc., usque ad Nec istam pietatem sibi, sed gratiæ Dei attribuit, dicens.'

JOB 31:19 Multiple spaces in '31.19··Si despexi prætereuntem.··Quod pauperem non despexit, virtutem humilitatis exhibuit; quod autem operuit, pietatis. Ignoto autem proximo misertum se indicat, quem prætereuntem vocat, quia apud piam mentem plus natura valet, quam notitia, ut in Job.'

JOB 31:21 Multiple spaces in '31.21··Si levavi super pusillum.··Ibid. Ac si patenter dicat, etc., usque ad quod in porta agebatur, significat.'

JOB 31:22 Multiple spaces in '31.22··Humerus meus.··Si ea bona quæ ore protuli, etc., usque ad ut ostendat in se conjunctas, singulas enumerat.'

JOB 31:23 Multiple spaces in '31.23··Semper enim quasi tu mentes.··Fluctus, cum tumentes desuper imminent, etc., usque ad quam sancti quotidie expavescunt. Pondus ejus ferre non potui,··quoniam qui extremi judicii adventum intenta mente considerat, profecto videtur, quia tantus pavor imminet, quantus non solum tunc videre, sed etiam nunc providere pertimescat.'

JOB 31:24 Multiple spaces in '31.24··Si putavi aurum.··GREG. in Job., l. 22. De Creatore quippe desperasse fuerat, si spem in creaturam posuisset: qui enim labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur.'

JOB 31:25 Multiple spaces in '31.25··Si lætatus sum.··Nihil enim extra Deum menti sufficit, quæ Deum veraciter quærit, etc., usque ad Intellectus vel otio torpet, vel elatione vanescit, et ideo ait: Si lætatus sum.··Cum autem quæ intelligit, etc., usque ad a luce invisibili cor extra inhians cæcatur, et est sensus.'

JOB 31:26 Multiple spaces in '31.26··Si vidi solem.··Pene soli homines sua bona non vident, etc., usque ad dum contemplatione mentis, sol de cœlo. Et lunam incedentem.··Lunam dicit famam, quæ lucens in nocte hujus vitæ ex bono opere vires accipit. Et non est lætatum in abscondito cor meum.··Sunt enim qui suis præconiis extolluntur apud se, et gaudent. Et hoc est:'

JOB 31:27 Multiple spaces in '31.27··Et lætatum est, etc.··Et quia inconsiderata mens favoribus tracta aliquando laudat quod fecit, addit: Et osculatus sum:··per os locutio designatur: manum ergo suam osculatur ore suo, qui laudat quod facit.'

JOB 31:28 Multiple spaces in '31.28··Quæ est iniquitas.··Ibid. Quia auctoris sui gratiam negare convincitur quisquis sibi tribuens quod operatur. Maxima.··Omne peccatum, quod ex infirmitate est, spem non perdit, quia a Deo veniam quærit; præsumptio vero, quanto longius est ab humilitate, tanto gravius desperatione, et dum sibi vires tribuit, a Deo non requirit.'

JOB 31:29 Multiple spaces in '31.29··Si gavisus sum ad.··Quia videlicet et inimicum diligens, dum adversario ruenti condoluit, et malis illius ipse ad bonum crevit'

JOB 31:30 Multiple spaces in '31.30··Non enim dedi.··Nonnulli enim quos adversarios æstimant, maledictione feriunt, quia virtute nequaquam possunt.'

JOB 31:31 Multiple spaces in '31.31··Si non dixerunt viri.··Secum enim adversarios conversantes tolerabat, quia injuste agentibus per silentium non cedebat, sed per rectitudinem contraibat. Quis det de.··Hoc mystice de Christo, de cujus carnibus saturari cupierunt, vel domestici Judæi, ejus corpus volentes quasi consumendo exstinguere, vel gentiles credentes, qui de corpore ejus quotidie reficiuntur.'

JOB 31:32 Multiple spaces in '31.32··Foris non mansit peregrinus.··Dicturus in hospitalitatis gratia largitatem suam, prius qualis apud se fuerit, exposuit, quia exteriora munera ex interiori cordis munditia condiuntur.'

JOB 31:33 Multiple spaces in '31.33··Si abscondi quasi homo.··Hominis proprium esse conspicit, etc., usque ad expressa confessione peccati, recte subjungitur:'

JOB 31:34 Multiple spaces in '31.34··Si expavi ad multitudinem.··Nihil mundi cupere magna est securitas, ut immutabili hærens, omnibus infra turbatis non turbetur in mente, etsi extra quandoque, carnis infirmitate. Et despectio.··Boni nec despecti sua aperiunt, etc., usque ad tanquam per oris ostium egrediuntur, unde: Et non magis tacui.··Bene præmittit, tacui,··quia qui impatiens tacere nescit, a domo conscientiæ exit. Hoc mystice de Christo, qui multos persequentes non timuit, et despicientes, qui et tacuit, nec egressus potentia vindicavit.'

JOB 31:35 Multiple spaces in '31.35··Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat?··Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis æternæ humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur. Et librum scribat; unde: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.··Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras?'

JOB 31:36 Multiple spaces in '31.36··Ut in humero meo portem illum.··Librum in humero portare est Scripturam sacram operando perficere. Prius autem describitur in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari, quia sacri eloquii mandata si modo bene portantur in opere, postmodum nobis victoriæ coronam exhibent in retributione.'

JOB 31:37 Multiple spaces in '31.37··Per singulos gradus meos.··Incrementa virtutum gradus vocat, etc., usque ad sed etiam per opera demonstrat. Et quasi principi offeram eum.··Quod offerimus, manu tenemus. Venienti ergo ad judicium librum offerre est verba præceptorum ejus in actione tenuisse.'

JOB 31:38 Multiple spaces in '31.38··Si adversum me.··Ad majorem ostensionem, etc., usque ad et nullis operibus excultos terra dicitur. Et cum ipsa sulci.··Sulci dicuntur hi qui, etc., usque ad et rudes contra eum clamant, et perfecti deflent'

JOB 31:39 Multiple spaces in '31.39··Si fructus ejus comedi.··Qui præest et subest, etc., usque ad a quibus fructus corporeæ servitutis accepit. Animam agricolarum ejus afflixi.··Animas agricolarum affligit rector Ecclesiæ, etc., usque ad qui non suam gloriam quærit, ab omnibus vult adjuvari.'

JOB 31:40 Multiple spaces in '31.40··Pro frumento.··Si, inquam, hoc vel illud feci, etc., usque ad de illis ergo, Gloria ejus quasi flos feni. Pro frumento.··Pro frumento quippe tribulus, et pro hordeo spina oritur, cum in retributione ultima, in qua remuneratio laboris quæritur, punctio doloris invenitur.'

JOB 32:1 Multiple spaces in '32.1··Miserunt autem tres.··GREG. Tandem beati Job plenas, etc., usque ad et in vetustate se retinendo pravis suis sermonibus speculationi rectoris nocent.'

JOB 32:2 Multiple spaces in '32.2··Et iratus indignatusque est Eliu.··Eliu Deus meus iste, etc., usque ad quamvis ab eorum vita elationis pravitate disjungitur. Iratus est autem adversus Job.··Vanæ enim gloriæ sectatores, etc., usque ad intus positos premunt qualitate dicendi, id est, vitio elationis.'

JOB 32:6 Multiple spaces in '32.6··Respondensque Eliu filius.··GREG. in Job., l. 23. Hæc quia soliditate gravitatis carent, etc., usque ad usum tamen exercet vehementer. Ibid. Non parva condemnatio est ex bono, etc., usque ad ut in ejus ruina discerent quid de elatione timerent.'

JOB 32:11 Multiple spaces in '32.11··Exspectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram.··Cum dicit exspectavi, etc.,··declarat se ad verba, etc., usque ad in quorum verbis dogmata perversa reprehendunt.'

JOB 32:12 Multiple spaces in '32.12··Sed, ut video, non est qui arguere possit Job.··Sæpe hæretici per hoc quod esse, etc., usque ad quorum voce Eliu obviat, dicens:'

JOB 32:13 Multiple spaces in '32.13··Ne forte dicatis.··Quasi, incassum dicitis, etc., usque ad et pervenienti æterna præmia servat.'

JOB 32:14 Multiple spaces in '32.14··Nihil locutus est mihi.··Ibid. Eliu quidem publice beatum Job audierat, etc., usque ad cum sapientiores se et ipsis redarguentibus arbitrantur. Quia vero ait: Et ego non secundum sermones vestros respondebo.··Bene beato Job non, etc., usque ad sed de se plus quam necesse est, digna suspicantur.'

JOB 32:15 Multiple spaces in '32.15··Extimuerunt nec responderunt ultra.··Bene ab Eliu verba amici Job extimuisse referuntur, quia nonnunquam arroganter Ecclesiæ defensores, quamvis ordinem dicendi non teneant, tamen adversarios virtute dictorum perturbant, etc. Vide Greg. loc. cit. usque ad fin. cap.'

PSA 1:1 Multiple spaces in '1.1··Incipit AUG. Liber iste intitulatur apud Hebræos Liber hymnorum, hac ratione, quia hymnus est ubi habentur verba et laus cum cantico, quod in psalmis invenitur. Intitulatur etiam, secundum quosdam, liber Soliloquiorum: quod ideo videtur fieri, quia illud quod aliquis secum rimatur, et a nullo discit, nisi a veritate sibi interius præsidente, soliloquium dicitur, verbi gratia, quemadmodum beatus Augustinus secum de natura animæ, et de natura Dei investigavit, eodem modo potest dici Propheta secum investigasse de incarnatione Filii Dei, et de reparatione humani generis. Rex David et propheta, cum prospere regnaret, volens cultum Dei magnificare, cum arcam a Philisthæis redditam, longo tempore post incertis sedibus vagantem, tandem in Jerusalem reduceret, nudus cum cithara præcedebat II Reg. 6.: sed et quatuor millia virorum elegerat, qui, non solum voce, sed etiam instrumentis musicis, psalmos canerent: quibus præposuit quatuor, Asaph, Idithun, Eman, Ethan, vel filios Core, qui a patris scelere vel sacrilegio degenerantes quem ignis consumpserat Num. 16., in cultu Dei devotissimi perstiterunt. HIERON. Psalterium est quoddam musicum instrumentum in modum litteræ compositum: et ab eo musico instrumento per quod modulatum fuit præsens opus nomen sibi sumpsit. Psalterium apud Hebræos vocatur nebel, apud Græcos,, apud Latinos vero organum.··Multi dicunt David non fecisse omnes psalmos, eo quod quidam ex ipsis intitulantur in persona aliorum. Sed, ut dicit beatus Hieronymus, non sunt audiendi in hoc. Nam David composuit omnes psalmos: modo etiam apposuit, in quo multos auxiliatores habuit, quibus præfecit quatuor, videlicet Eman, Ethan, Asaph et Idithun. Divino consilio hoc fuit factum, ut psalmi intitularentur in personis aliorum, vel propter interpretationem nominum tantum, vel propter negotium, vel propter utrumque. Propter interpretationem nominum tantum, ut in persona Idithun; propter negotium, ut in persona Aggæi et Zachariæ; propter utrumque, ut in persona Salomonis; Idithun, Asaph, filii Core et cæteri hujusmodi, non fuerunt auctores psalmorum, sed præpositi artificibus qui psalmos personabant tribus modis: vel humana voce, vel musicis instrumentis, vel communiter utroque modo. Et hoc dupliciter, vel post vocem instrumento, vel post instrumentum voce: unde nomina illorum ut honorem de ministerio sumerent, titulis inseruntur maxime pro significatione rerum. Psalmus vero est instrumenti sonus, canticum humanæ vocis cantus in laudem Dei; psalmi canticum, cum post instrumentum vox, psalmus cantici, cum post vocem instrumentum. CASS. Solet quæri cur præ aliis Scripturis psalmi in Ecclesia legantur? Quod ideo est quia antiquitus apud Hebræos mos iste in templo Dei erat. Vel, quia psalmi plus mysteriorum quam cæteræ Scripturæ continent, et breviter multa dicunt, in quibus omnis lex et prophetæ et Evangelium constat. CASS. Prophetia est inspiratio vel revelatio divina, quæ eventus rerum vel per facta, vel per dicta immobili veritate pronuntiat, unde prophetia visio,··propheta videns.··Multis autem modis hæc gratia data est: vel per operationes hominum, ut fuit arca Nœ et sacrificium Abrahæ, et transitus maris Rubri; vel per nativitates, ut Esau et Jacob, qui futura significabant; vel per loquentes angelos, sicut locuti sunt Abrahæ, Lot et aliis; vel per visiones, sicut Isaiæ et Ezechieli, et cæteris; vel per somnia, sicut Salomoni, Joseph et Danieli; vel per nubem et vocem de cœlo, ut Moysi; vel adhuc aliis modis. David autem nullo horum, sed cœlesti aspiratione intus edoctus, Spiritu in eo loquente, completus est, ut in I Reg.: Directus est Spiritus Domini in David I Reg. 16..··Et Dominus: Si David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?··Matth. 22. Spiritus autem sanctus sic datus est prophetis, ut aliquando pro peccatis recederet et placatus rediret; et sicut Petrus ait: Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed, Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti homines Dei II Pet. 1..··Non sunt autem illi a munere prophetiæ alieni, quibus data est facultas intelligendi vel interpretandi Scripturas. HIERON. Multa genera sunt christorum: patriarchæ dicti sunt christi, ut: Nolite tangere christos meos Psal. 104.;··in Parabolis, dicuntur christi omnes qui de Ægypto egressi sunt. Chrisma in Exodo fit, unde sacerdotes uncti; est aliud unguentum, quo reges inunguntur; sed hoc duobus modis, quia si David est et Salomon, id est, forti manu et pacificus,··ungitur cornu; si Jehu et Azahel, lenticula, quod est vas fictile. Sed et Cyrus, rex Persarum et Medorum, qui Isræl relaxavit, christus est, secundum illud: Hæc dicit Dominus christo meo Cyro Isa. 45.,··quod non sinunt sequentia de Salvatore accipi, ut quidam putant. Est unguentum propheticum, quo præcipitur Eliæ ut ungat Elisæum in prophetam III Reg. 19.; super omnia est unguentum spirituale, quod dicitur oleum exsultationis, quo Christus unctus est præ participibus, qui habent chrisma baptismi. Quod si perdat quis, non desperet; quia de separando chrismate scribitur in Levitico Lev. 13., quod cum lepra alicujus fuerit mundata, mittat ei sacerdos oleum in manu sinistra, et cætera quæ ibi dicuntur, et ipse vocetur christus Dei. Hoc autem restat quod idem homo frequenter ungitur, ne sit occasio ruinæ negligenti. Sufficit enim leproso ut, post primum unguentum perditum, ungatur secundo; sed ille sæpe ungitur qui semper proficit: et, de oleo leprosi, venit ad unguentum populi; inde ad sacerdotale; de quo ad chrisma pontificis; a pontifice ad regem; a rege ad patriarchas; a patriarchis ad Christum. CASS. Sicut prophetia fit diversis modis, ita et diversis temporibus. Est igitur alia de præsenti, ut Elisabeth: Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini? etc.··Luc. 1. De præterito, ut Moyses: In principio, creavit Deus cœlum et terram Gen. 1..··De futuro, ut: Ecce Virgo concipiet, etc. Isa. 7..··Item prophetia alia est secundum præscientiam Dei, quam necesse est omnibus modis impleri, ut: Ecce Virgo concipiet, etc.··Alia secundum comminationem, ut: Quadraginta dies, et Ninive subvertetur Jonæ 3..··Notandum igitur quod propheta aliquando loquitur indiscrete de futuris quasi de præsentibus; aliquando de præteritis, aliquando etiam proprie de futuris: quod ideo fit, quoniam omnia dictante Spiritu sancto dicit, cui sunt omnia nota, sive præterita, sive futura, tanquam præsentia. REMIG. Liber iste ex centum quinquaginta psalmis, non sine altioris mysterii ratione, consistit. Hic enim numerus mysteriis celeberrimus. Constat enim ex octogenario et septuagenario, quibus ex octonario et septenario principium et significatio est. Octonarius enim octavam resurrectionem significat: quia cum sex sint ætates viventium, septima morientium, octava resurgentium erit. Per septenarium vero, hujus vitæ tempus significatur, quod septem dierum repetitione agitur. Recte ergo tali psalmorum numero liber iste compositus est, quia sic in hujus vitæ septenario operari ac vivere nos docet, ut in octava resurrectionis stolam gloriæ consequamur. Vel ideo quia per octonarium Novum Testamentum significatur: octoadi enim patres Novi Testamenti deserviunt, observantes diem octavam resurrectionis Christi, id est, Dominicam, octavas sanctorum, exspectantes octavam resurrectionis mortuorum. Per septenarium vero Vetus Testamentum, quia hebdomadi, id est septenario, patres Veteris Testamenti servierunt, observantes septimum diem, septimam septimanam, septimum annum et quinquagesimum, qui septenis annorum hebdomadibus texitur, id est jubilæum: unde Salomon: Da partes septem, necnon et octo Eccl. 11..··Bene igitur hoc numero psalmorum liber iste editus est, cujus partes utriusque Testamenti doctrinam et mandata continent. AUG. Item per tres quinquagenas triplex fit psalmorum distinctio, propter tres status Christianæ religionis significandos: primus pœnitentiæ, in qua et prima psalmorum quinquagena terminatur, scilicet: Miserere mei Deus;··secundus justitiæ, in qua et secunda quinquagena: Misericordiam et judicium cantabo tibi;··tertius status vitæ æternæ, in cujus laudem tertia quinquagena finitur, scilicet: Omnis spiritus laudet Dominum.··ID. Unus est liber Psalmorum, non quinque, ut in Actibus apostolorum legitur: Sicut scriptum est in libro Psalmorum Act. 1.. Hieronymus tamen dicit quinque libros, id est, quinque distinctiones quæ fiunt per fiat, fiat.··Ordo psalmorum ab ordine historiæ discordat, quia ante peccavit David cum uxore Uriæ, et de pœnitentia cecinit: Miserere mei, Deus,··quam filius ejus eum persequeretur et cecinerit: Domine, quid multiplicati;··sed ab Esdra propheta instinctu divino ita ordinari creduntur. Materia est integer Christus, sponsus et sponsa. Intentio, homines in Adam deformatos Christo novo homini conformare. Modus tractandi: Quandoque agit de Christo, secundum quod caput est, aliquando secundum corpus, aliquando secundum utrumque. Secundum quod caput, tripliciter: quia vel secundum divinitatem, ut: Tecum principium, etc.;··aliquando secundum humanitatem, ut: Ego dormivi, etc.,··aliquando per transsumptionem, ut quando utitur voce membrorum, sicut ibi: Longe a salute mea, etc.··Item de Ecclesia tribus modis: aliquando secundum perfectos, aliquando secundum imperfectos, aliquando secundum malos: qui sunt in Ecclesia corpore, non mente; numero, non merito; nomine, non numine. Beatus vir qui non abiit, etc.··AUG., Enarr. in Psal., tom. 3. Ordo, abiit Adam cum a Deo recessit; stetit, cum delectatus est peccato; sedit, cum in superbia confirmatus redire non potuit, nisi per istum liberatus, qui nil horum habuit. Abiit Adam cum persuasioni diaboli consensit; stetit, dum pomum comedit; sedit, dum se excusavit: Mulier quam dedisti mihi me seduxit.··Gen. 3.. Ad similitudinem exsulantium, qui dum sunt in via facilius revocantur, dum jam stant difficilius: demum difficillime, dum ibi magistri et domini effecti sunt. REMI. Peccatur cogitatione, actu et verbis docendo. CASS. Impius in Deum, peccator in se, pestilens in proximum. In cathedra dans exemplum peccandi.··CASS. Thronus regum, tribunal judicum, cathedra proprie doctorum. Ibid. Quasi ita ait: Vos qui cecidistis per primum Adam, conformamini huic secundo: quia beatus primo contrarius'

PSA 1:2 Multiple spaces in '1.2··Sed in lege.··AUG. CASS. Hic ostenditur plenus omni bono in se. AUG. Non est laus perfecta fugere vituperanda, nisi sequantur laudanda. Quo ordine creverunt in primo, removentur a secundo. In lege.··Ibid. Qui est in lege secundum legem agit, qui sub lege secundum legem agitur: ille liber, iste servus. Ibid. AMBR. Aliud est lex quæ scribitur servienti, aliud quæ mente conspicitur ab eo qui non indiget litteris. Voluntas.··CASS. Ut non sit tædium laboris, nec otiosa, sed meditabitur semper. Voluntas sensus est sub lege; rationis, in lege; divinitatis, supra legem.'

PSA 1:3 Multiple spaces in '1.3··Et erit.··Ibid. Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitæ, et folia, et obumbrans, Beatus vir. Sed in lege. Et erit.··Plena definitio beati viri. Hæc omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. Tanquam lignum.··Ibid. Secundum similitudinem ligni vitæ quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. Lignum.··Ibid. In paradiso est lignum vitæ, lignum ad vitam, et lignum scientiæ boni et mali. Aquarum.··AUG. Aquæ Spiritus sanctus, secundum illud: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Joan. 7.,··et est contra æstus vitiorum. CASS. Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. AUG. Vel mortale genus, ut Job: Aquæ multæ populi multi,··quia defluunt in mortem, ut aquæ in mare. Dabit.··Ibid. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. Et folium.··Ibid. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. Et omnia.··Ibid. Quid per singula.'

PSA 1:4 Multiple spaces in '1.4··Non sic impii.··Hic de ultione iniquorum adversos terret, horum formido gratiora facit præmissa. A facie terræ.··AUG. Stabilitatis æternæ, quia ut hæc terra nutrit et continet hominem, ita illa interiorem.'

PSA 1:5 Multiple spaces in '1.5··Ideo non resurgent.··Quia projicit ventus, id est, ideo quia dati sunt in reprobum sensum: ideo non resurgunt prima resurrectione, ut se judicent in consilio, ut voluntates Dei suis præferant. Vel in concilio, id est, in concordi multitudine justorum impii idololatræ, vel apostatæ. Peccatores, falsi Christiani: vel ideo non resurgunt in futuro, ut judicent, vel ut judicati in concilio, id est, in collegio justorum quiescant. In judicio, etc.··In judicio quatuor erunt ordines: alii judicabunt et non judicabuntur, ut perfectissimi; alii nec judicabunt, nec judicabuntur, ut damnati infideles; alii judicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni; alii judicabuntur et peribunt, ut fideles mali. In concilio.··AUG. In æterno bono, quod sequi consilium fuit sanctis. Vel in concilio,··in judicio, ut cum eis judicent; quia judicium est, quando diversa peccata diversis pœnis punientur; et ex hoc similitudine dicitur. Resurgunt.··Quæ resurrectiones: animæ, a peccatis in præsenti; corporis, a morte in futuro, qua fiet impassibile et immortale.'

PSA 1:6 Multiple spaces in '1.6··Quoniam novit Dominus, etc.,··Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.'

PSA 2:1 Multiple spaces in '2.1··Psalmus.··Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David.··CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc.··CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania.··Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret.'

PSA 2:2 Multiple spaces in '2.2··Reges.··Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur.'

PSA 2:3 Multiple spaces in '2.3··Dirumpamus.··AMB. Vel convenerunt, dicentes: Dirumpamus rationes eorum, Domini et Christi, vel Christi et discipulorum, quibus nos sibi astringere volunt. AUG. Et si aliter posset dici apertius illis convenit qui nolunt jugum Christi sibi imponi. Vincula.··Promissiones vitæ æternæ, et comminationes gehennæ, per quæ volunt nos sibi subjugare. Projiciamus.··Destructis rationibus, dominium ipsius a nobis excutiamus. Ibid. Jugum, id est, legem: sed qui habitat in cœlis.'

PSA 2:4 Multiple spaces in '2.4··Irridebit.··Ibid. Ut quando positis custodibus surrexit: Subsannabit,··quando per mundum dispersi sunt. Irrisio Dei vis est præscientiæ quam dat Deus sanctis, ut, videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, illos inania meditatos intelligant.'

PSA 2:5 Multiple spaces in '2.5··Loquetur ad eos.··Ibid. Planius aperit cum dicit, conturbabit. Ira Dei est motus qui fit in anima quæ legem Dei novit, cum videt eam a malo præteriri per quem motum multa vindicantur: vel, ira Dei est obscuratio mentis transgressorum legis.'

PSA 2:6 Multiple spaces in '2.6··Ego autem.··CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex.··ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion,··sic et prophetæ, Filius,··sic et Isræl, Genui te.··Hoc soli Christo.'

PSA 2:7 Multiple spaces in '2.7··Dominus dixit.··Persona regnantis. Filius meus.··AUG. Ideo do tibi gentes hæreditatem potius quam alicui obedienti: quia Filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura. Hodie.··Ibid. Etsi possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia præsentiam significat, de sempiterna generatione sapientiæ Dei accipiatur.'

PSA 2:8 Multiple spaces in '2.8··Postula.··AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. Hæreditatem.··CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur.'

PSA 2:9 Multiple spaces in '2.9··Reges eos. AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum Luc. 2.,··ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22.. Virga ferrea.··CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur.'

PSA 2:10 Multiple spaces in '2.10··Et nunc, reges, intelligite.··Nunc, id est, per ea quæ dicta sunt. CAS. Tertio pro his patefactis admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili ne pereant, et ab honesto, quia beati qui confidunt in eo. In hoc post Christum quasi Apostolus loquitur. AUG. Vel, me rege constituto, ne tristemini, reges terræ; expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus, et eruditio, ut non temere dominemini, sed Domino omnium serviatis, et in beatitudine exsultetis.'

PSA 2:12 Multiple spaces in '2.12··Nequando irascatur.··Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. De via justa,··id est, Christo sublati, vel de bona operatione.'

PSA 2:13 Multiple spaces in '2.13··Cum exarserit.··CASS. Modo non ardet cum castigat, ut pater, sed in futuro ardebit, quia nihil patientiæ in futuro erit. In brevi ira.··Quia non singula horum separatim, sed simul omnia discutit.'

PSA 3:1 Multiple spaces in '3.1··Psalmus,··AUG. de passione et resurrectione Christi: Filius Judas a quo fugit, cum illo discedente cum cæteris in montem secessit; vel potius cum mentem ejus sapientia Dei deseruit, ut totus esset diaboli, quæ desertio fuga propter celeritatem dicitur. Unde: Quod facis, fac citius Joan. 13..··Cui Christus pacem exhibuit, ut et David filio iniquo, unde pax patris dicitur: Judas vero ut Absalon suspensus interiit. Proponit duas partes oppositas. Vox Christi quasi admirantis, cum ad salvandum venit: Domine, quid, etc.'

PSA 3:2 Multiple spaces in '3.2··Domine, quid.··CASS. Primus psalmus de his qui breviter de passione et resurrectione facit, contra eos, et maxime paganos, qui gloriam majestatis non putant ad humilia posse descendere.'

PSA 3:3 Multiple spaces in '3.3··Multi dicunt, etc.··AUG. Vel hoc dicit unusquisque qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur. Dicunt animæ: Non est salus, etc.··Coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, quasi vitiis insultantibus animæ; vel etiam diabolis et angelis ejus, per suggestiones.'

PSA 3:4 Multiple spaces in '3.4··Susceptor meus es.··CASS. In Christo. Caput, Christum, vel mentem quæ servit legi Dei. Percussisti omnes.··Recte in prædestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus. Super populum.··Hoc est unumquemque nostrum. ID. Vel hoc loquitur Ecclesia et caput ejus, inter procellas persecutionum per totum orbem constituta. Multi dicunt, Christianum nomen, exstinguere cupientes, Non est salus.··Aliter non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem. Susceptor.··Quia in Christo suscepta et cum eo exaltata. Caput ipsum qui primus ascendit in cœlum.'

PSA 3:5 Multiple spaces in '3.5··Et exaudivit me de monte, etc.··Id est, Christo auditur oratio Ecclesiæ, vel justitia.'

PSA 3:6 Multiple spaces in '3.6··Ego dormivi:··secundum illud: Exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus Ephes. 5..··Nihil mirum Salvatorem hæc dicere, quando multo majora pro animarum salute gessit, quo tempore a corpore abfuit, quæ in epistola catholica apud sanctum Petrum recensentur: Quando iis qui erant in carcere, spiritibus profectas prædicavit, qui increduli aliquando fuerant I Petr. 3..'

PSA 3:7 Multiple spaces in '3.7··Non timebo millia,··quæ nomen Christi conantur exstinguere'

PSA 3:8 Multiple spaces in '3.8··Quoniam tu percussisti, etc.··Jam regnante Ecclesia, inimici confusione percussi sunt. Dentes peccatorum,··verba, scilicet, maledica; vel principes in interitum fiunt. Ergo credite, homines, quod Domini est salus,··et o Domine benedictio tua sit super populum tuum. Voce mea.··Hæc mihi merito, quia voce mea.··Qui bonus est, et bona petit, voce sua clamat; aliena voce, id est, vitæ suæ non concordante. Ego dormivi.··Finis rei, unde proponit non timendum. Ego,··cum pondere; quasi: sæviunt illi, sed non dormirem, nisi vellem. Vel, dormivi consentiendo; soporatus, male operando; exsurrexi, peccata deserendo. Quoniam.··AUG. Non retropendet, non præterea salvum facit quia percussit: sed inde contriti sunt dentes, quia percussit; id est, maledica verba in irritum ducta sunt; vel, dentes, sunt qui quosdam de numero sanctorum præcidunt, et malis incorporant.'

PSA 4:1 Multiple spaces in '4.1··In finem.··AUG. Finis duobus dicitur modis, quando aliquid deficit, vel quando perficitur. Ibid. Canticum lætitiam indicat. Psalmi sunt qui cantantur ad psalterium, quo in magno mysterio usus est Propheta. Psalmus,··de moribus ad agendum, ut deserantur falsi dii et vana sæculi; Cantici,··quia fit mentio de æterna jucunditate.'

PSA 4:2 Multiple spaces in '4.2··Cum invocarem, etc.··CASS. Exemplo sui increpat infideles de falsis. Dilatasti mihi.··Ibid. Ab angustiis tristitiæ in latitudine gaudii duxisti. 5. Gaudemus in tribulationibus scientes quod tribulatio, etc.··Rom. 5. Prius indicavit se auditum: jam quasi habens in corde Deum, ei loquitur. Miserere mei.··Misertus de justitia et dilatione. Item, miserere contra miserias hujus vitæ. Orationem meam.··De petendis bonis. Et cum ita de me, Filii hominum, usquequo gravi corde?'

PSA 4:3 Multiple spaces in '4.3··Diligitis vanitatem, etc.··CASS. Voto amplexamini, quæritis labore vana idola, et mendacia, quæ non Deus: vel terrena, quæ non faciunt quod promittunt.'

PSA 4:4 Multiple spaces in '4.4··Et scitote, etc.··Proposito novo homine veterem jubet exuere. AUG. Nota, Et in initiis poni, ut dicta, cum visione quæ in corde est conjungat, ita hic, ut: Nolite diligere vana. Et scitote.··Sed diapsalma sic conjungi vetat. Diapsalma secundum Hieronymum semper, Hebræi Sela, id est, semper in confirmatione præcedentis partis. Sympsalma, id est, conjunctio psalmi. Dominus exaudiet.··De requie ita, et vos: et ideo clamate, sic digni auditu.'

PSA 4:5 Multiple spaces in '4.5··Irascimini.··Si motus surgit animi qui non est in potestate, non ei consentiat ratio. CASS. Motus animi in potestate nostra non est, sed Dei gratia temperare possumus: quod ergo consuetudinis est, permittit; quod culpæ, prohibet. HIER. Hoc docet Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram Ephes. 4.,··ut peccatum sit omnino vel leviter irasci: justitia autem, iram celeri pœnitudine mitigare. In cordibus vestris.··AUG. De his quæ tractatis in corde, quem novit Deus: id est, de consensu; et de his quæ volvitis in cubili, id est delectatione carnis, in qua captiva versatur ratio, ut fera in cubili, Compungimini,··per pœnitentiam; vel cubilia sunt cogitationes ferocium. CASS. Venialis est ira quæ non ducitur ad effectum. Diapsalma. Sacrificate.··CASS. Deposito veteri homine, nos in sacrificium jubemur offerri, quia certi de bonis. AUG. Sacrificium justitiæ,··spiritus contribulatus, ut se puniens mactet Deo: vel, opera justa post pœnitentiam quod notat diapsalma, ut de veteri vita transeatur ad novam, et sic sperate bona. Sed quia vix est qui diligat interiora bona, subdit:'

PSA 4:6 Multiple spaces in '4.6··Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?··Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quæ bona sunt quærenda.'

PSA 4:7 Multiple spaces in '4.7··Signatum est super nos lumen, etc.··AUG. Hoc lumen est totum, et verum hominis bonum, quo signatur, ut denarius imagine regis. Lumen.··AUG. Lumen, id est, luminosus vultus, et illuminans nos, imago qua cognosceris. CASS. Vel: Crux nobis impressa est, in signum regis nostri, quæ est lumen vultus: quia in talibus radiat Deus. Imago creationis, ratio; recreationis, gratia; similitudinis, tota Trinitas. In corde. AUG. Non foris in vanis, sed intus ubi habitat Deus, quærenda est lætitia.'

PSA 4:8 Multiple spaces in '4.8··A fructu.··CAS. Quia putant in his consummatum bonum. Hæc tria tanquam usibus humanis magis accommoda pro omnibus divitiis ponit.'

PSA 4:9 Multiple spaces in '4.9··In pace in idipsum.··CASS. Ego autem in pace mentis dormiam, hic oblitus mundi, et requiescam in futuro: quia jam in una spe, non in multiplicitate sæculi. In pace dormiam et requiescam.··AUG. Ab omnibus sæculi cum mortale hoc induet immortalitatem: et hoc vere erit, quia jam est spes: et hoc est: Quoniam tu, Domine,··et profecto erit quod speratur.'

PSA 5:1 Multiple spaces in '5.1··Pro ea quæ consequitur hæreditatem.··Quia hic honoratur cui habenda hæreditas affirmatur, a qua æmula excluditur. Ecclesia est, quæ hæreditatem, id est, vitam æternam, ipsum Deum accipit, quæ hic loquitur de hæreditate, quam sibi petit, et asserit, æmulam dicens excludi. BEDA. Id est, pro Ecclesia, quæ, Christo resurgente, bonorum spiritualium dona percepit, quæ et ipsa nonnunquam Domini vocatur hæreditas, cujus pretioso est sanguine comparata: unde dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes, hæreditatem tuam.··Totus ergo psalmus a persona catholicæ profertur Ecclesiæ, quæ prima sectione orationem suam poscit audiri, hæreticos et schismaticos prædicans a Domini muneribus esse excludendos. Secunda sectione per intellectum Scripturarum divinarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam deprecatur, perfidos inde asserens funditus fieri alienos. Ad postremum commemorans præmia beatorum, ut una prædicatione et malos prædicta pœna converteret, et justos promissa præmia concitarent.'

PSA 5:2 Multiple spaces in '5.2··Verba mea.··CASS. Hic innuit propheta trinam orationem esse faciendam. Sunt enim tria principalia vitia in prosperis, tria in adversis: contra quæ trinam debemus facere orationem. In prosperis, contra carnis concupiscentiam, contra concupiscentiam oculorum, contra superbiam vitæ. In adversis, contra timorem mortis, periculi, utilitatis. Ibid. Trina oratio, verba, oris psalmodiam, clamorem, cordis affectum, ideo: Exaudies.··Ecce ter de eodem. Auribus.··Aures Dei sunt potentia, clementia. Potentia, qua potest: clementia, qua vult audire; nisi enim esset clementia, nullius preces exaudiret.'

PSA 5:3 Multiple spaces in '5.3··Voci.··Illa oratio vocem habet, quæ est digna audiri. Rex.··AUG. Proprie Filius, bene primo rex, quia per eum itur ad Patrem, unde subdit: Et Deus meus:··et tamen non dicit intendite, sed intende, quia unus Deus.'

PSA 5:4 Multiple spaces in '5.4··Quoniam, etc.··AUG. Hucusque oratio ut audiatur, etc., usque ad et hoc mane mox ut tenebras deserit.'

PSA 5:5 Multiple spaces in '5.5··Mane astabo.··CASS. Vel, mane quando incipiet æternitas, et tunc plene videbo quod non placet iniquitas: quia tunc non habitabit, sed tolletur impius, ne videat gloriam Dei Isa. 26.:··et tunc non permanebunt, etsi misericordiam ejus habuerint.'

PSA 5:6 Multiple spaces in '5.6··Neque permanebunt injusti.··Qui mala faciunt. Nam odisti qui operantur, non qui operati sunt.'

PSA 5:7 Multiple spaces in '5.7··Perdes omnes qui loquuntur mendacium.··AUG. Quia hoc est veritati contrarium. Veritas est de eo quod est. Mendacium non est substantia vel natura, sed de eo quod non est, et merito perditur, quod declinat ab eo quod est ad id quod non est. Ibid. Mentiri est loqui contra hoc quod animo sentitur. Ibid. Sunt mendacia quædam pro salute, etc., usque ad non cogitavi furentem posse repetere.'

PSA 5:8 Multiple spaces in '5.8··Ego autem.··AUG. Tertio, dicit se futuram domum Dei, et nunc proximare in timore ante consummationem, quæ expellit timorem. Introibo.··CASS. Per hoc introibo, quia adorabo. Ibid. Petit contra ea quæ æmula ingerit: unde ipsa peribit.'

PSA 5:9 Multiple spaces in '5.9··Domine, deduc.··AUG. Quarto, proficiens inter impedimenta orat juvari intus, ne linguis dolosis avertatur. In justitia tua.··CASS. Quia pœnitentes et supplices recipis. In conspectu.··AUG. Ubi homo non videt, cui laudanti vel vituperanti non est credendum: quia non videt in conscientia, in qua iter ad Deum dirigitur. Ideo subdit: Quoniam non est in ore eorum veritas.'

PSA 5:10 Multiple spaces in '5.10··Quoniam non est, etc.··Non modo non est veritas in ore, sed sepulcrum: quia fetida promunt ad corrumpendum, quibus si non proficiunt, dolose agunt, id est, non modo moliuntur, sed efficiunt.'

PSA 5:11 Multiple spaces in '5.11··Judica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis.··Non optat, sed quod futurum est prædicit. Decidit qui spe bona frustratur. Et lætentur.··CASS. Post retributiones malorum subdit præmia bonorum, ut sicut pœna terret, præmia incitent.'

PSA 5:13 Multiple spaces in '5.13··Ut scuto. CASS. Uno verbo indicat beneficia Dei gratuita. Voluntas quæ vocat, est defensio contra omnia, et corona, et clypeus. Capiti aptatus corona est, cordi defensio.'

PSA 6:1 Multiple spaces in '6.1··Octava est adventus Domini, in qua peccator timet argui, et ideo pœnitet. AUG. Octavam dicunt aliqui adventum Domini, etc., usque ad unde timens Ecclesia hic orat.'

PSA 6:2 Multiple spaces in '6.2··Domine, ne in furore.··BASIL. Confessio est deprecativa, quæ apud Deum valet. Primo est exordium, in quo captat benevolentiam, per potestatem judicis, per infirmitatem suam, per consuetudinem parcendi: quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. Arguas.··AUG. Argui gravius est quam accusari, unde damnatio timetur. Corripi mitius, id est, emendari vel erudiri. Arguuntur in judicio, qui sine fundamento. Emendantur, id est, purgantur, qui supra illud lignum, fenum, stipulam ædificaverunt. Dicit ergo hic: Sana,··ne ibi sit opus, unde subdit: Miserere.'

PSA 6:3 Multiple spaces in '6.3··Infirmus AUG. Reatu infirmatur anima, a quo sana, quia ossa, id est, mens conturbatur ad præsentiam, et anima, id est, sensualitas: ergo usquequo differs, quasi dicat: Quid restat quin sanes? Usquequo.··AUG. Innuit se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei, sed ut persuadeat animæ, in quæ mala se præcipitavit. Nondum enim tam perfecte orat, ut ei dicatur: Adhuc te loquente dicam, ecce adsum Isa. 65..··Ut ex difficultate sanationis inde magis caveat sibi, et ut ostendatur quæ pœna sit non conversis, si tanta difficultas sit conversis, unde: Si justus vix salvabitur, impius ubi apparebit?··I Petr. 4.'

PSA 6:5 Multiple spaces in '6.5··Convertere.··CASS. Qui aversus eras, vel a vindicta. Eripe,··ab imminente morte. Vel eripe animam peccatis ligatam. Salvum me fac, etc.,··dando virtutes.'

PSA 6:6 Multiple spaces in '6.6··Quoniam non est.··CASS. Ideo hic festino dimitti, quia post mortem et in inferno non accipitur confessio. In inferno. AUG. Confessus est dives, qui Lazarum vidit, etsi de profundo, cujus comparatione coactus est confiteri mala sua, usque adeo, ut et fratres roget ab his præmoneri: sed post judicium in profundioribus tenebris nullam lucem Dei videbunt, cui confiteantur. Vel, mortem dicit peccatum in quo immemor est Dei qui mandata ejus contemnit.'

PSA 6:7 Multiple spaces in '6.7··Laboravi.··CASS. Narrat ærumnas quibus pœnitentes avertitur; gemit dum videt quid egit, et quæ pœna futura. Lectum.··Conscientiam, quæ quibusdam quies, quibusdam tormentum. Stratum, sensualitatem; fertilem faciam, quæ erat arida. Vel, lectus delectatio corporis, in qua homo resolvitur. Stratus, cumulus peccatorum ut vestium, quo resoluto, imbre lacrymarum, nova messis virtutum crescat.'

PSA 6:8 Multiple spaces in '6.8··A furore.··AUG. Ab ira, vel Dei, quæ in judicio, etc., usque ad ne quis desperet de gravitate peccatorum, subdit: Discedite, etc.··CASS. Correptio, ut separetur ab illis, quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei. Inimicos,··AUG. id est, vitia, vel malos homines, qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium, a quibus separatur omnis bonus, non loco, sed animo. Quia vero non est inanis tantus labor pœnitentiæ, exauditum se significans, subdit: Discedite.'

PSA 6:9 Multiple spaces in '6.9··Dominus.··Ter Dominus, quia Trinitatem affuisse precibus ostendit: Incepit a lacrymis, exauditus exsultat. Exaudivit Dominus.··CAS. Dat exemplum fideliter orantes audiri.'

PSA 6:11 Multiple spaces in '6.11··Erubescant et conturbentur.··CASS. Quasi in conclusione, jam liber a peccatis, exsultans, pro inimicis, ut convertantur, orat, ut, sicut ipse, habeant veniam. AUG. Erubescant.··Hoc non hic ubi potius irrident eos qui omnia relinquunt, et infirmos erubescere faciunt, sed in judicio.'

PSA 7:1 Multiple spaces in '7.1··In finem, psalmus. AUG. Chusi, qui transivit in partem Absalon, etc., usque ad non enim erat eis abscondendum, pro quibus gestum est. AUG. Potest hic psalmus in persona Christi intelligi; si qua humiliter dicta sunt, ad infirmitatem nostram referantur, quam gestavit. Primo petit ex omnibus tribulationibus liberari.'

PSA 7:2 Multiple spaces in '7.2··Domine Deus.··CASS. Iste est primus psalmus eorum, in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur. Mysterium incarnationis, silentium fuit Judæis; ut David a filio, ita Christus a populo, quem nutrierat, persecutionem sustinuit. Libera.··AUG. Quasi, superato omni bello vitiorum, jam profecto nihil restat, nisi invidus diabolus.'

PSA 7:3 Multiple spaces in '7.3··Rapiat, etc. Redimat, etc.··CASS. Propria verba: Domini est liberare, leonis rapere. Ordo, prius persequentes ponit, inde leonem. Expiatus enim ab omnibus spiritualibus nequitiis a diabolo liberatur.'

PSA 7:4 Multiple spaces in '7.4··Domine, si feci istud.··Ibid. Ad litteram de David, et Absalon. Si feci istud,··id est, si hoc malum mihi per præteritam culpam contigit. Vel si modo est iniquitas in manibus, id est, operibus meis. Vel, si reddidi retribuentibus mihi mala, etc.,··quod dicitur æquitas apud homines, merito etsi non videatur hominibus deeidam ab inimicis meis inanis,··a fructu mansuetudinis. AUG. Si feci istud,··vel, universale peccatum, quod sine nomine dixit, quod est superbia, quæ est radix omnium malorum. Vel, quod sequitur, si est iniquitas,··quod de omni peccato accipitur. Si reddidi.··Ibid. Id est, si te non sum imitatus in justo silentio, id est, patientia, quæ pro me operatus es. Decidam merito ab inimicis.··Ibid. Non jurejurando hoc sibi imprecatur, sed dicit quod contingit se vindicantibus: prophetat ergo, non jurat per exsecrationem; quod est gravissimum jurisjurandi genus. Inanis factus vana et superba lætitia, quod quasi vinci non potuit: Salomon, Melior est qui vincit iram, quam qui cepit civitatem Prov. 16..'

PSA 7:6 Multiple spaces in '7.6··Conculcet, etc.··Ibid. Anima peccatoris de quo, Terra es, et in terram reverteris Gen. 3,··cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, Terram manducabis,··id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: Conculcet in terra vitam meam, id est, in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. Gloriam meam.··Ibid. Quæ debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: Qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Deducat in pulverem,··id est, in superbiam et jactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines. In pulverem deducat. Pulvis quem projicit ventus.··Ibid. Superborum jactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt: est enim pulvis, si apud homines gloriatur; ecce quam cavenda superbia.'

PSA 7:7 Multiple spaces in '7.7··Exsurge, Domine.··Petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat. In ira tua.··Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem ejus amittat, peccatores, scilicet et impios, qui sunt ejus possessio. Et quia ablatio hominis, quia pœna est diabolo, dicitur ira Dei contra eum. Vel, precatur hic Christi resurrectionem, sicut in præcedenti, ejus incarnationem: ut O Domine Deus meus, etc. In finibus.··Mundus, vel infernus, sunt fines diaboli. Et exsurge, Domine.··Superbus diabolus, quia per iniquitatem vincitur, subdit: Vel, Exsurge,··id est, in toto orbe notus efficere, resurgendo. In præcepto,··ut præceptum humilitatis facias implere: et hoc inde sequitur, quia Synagoga de diversis populis, vel specialiter Judæis, circumdabit te,··amando, vel persequendo: Propter hanc,··id est, amantem, regredere,··id est, fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent; vel propter hanc,··id est, persequentem, in qua locum non invenis, regredere in altum,··id est, subtrahere his qui te persequuntur. Synagoga.··Ibid. Congregatio populi, etc., usque ad Dominus judicat, de judicio regressi, id est, Christi. Innocentiam.··Ibid. Quia non reddidi retribuentibus mihi. Super me.··Ibid. Justitia et innocentia sunt super me, quia non a me, sed a Deo.'

PSA 7:10 Multiple spaces in '7.10··Scrutans corda.··Ibid. Quid quisque cogitet. Renes.··Quid quemque delectet; quia finis curæ et cogitationis est delectatio, ad quam nititur pervenire. Opera nostra in dictis et in factis possunt videre homines: sed quo animo fiant, et quo pervenire cupiant, solus videt Deus; qui cum videt cor esse in cœlo, et non delectari in carne, sed in Domino, id est, cum bonæ sunt cogitationes, et earum fines dirigit justum, et non solum dirigit, sed adjuvat justum.'

PSA 7:11 Multiple spaces in '7.11··Justum adjutorium.··Ibid. Duo sunt officia medicinæ, scilicet morbum sanare et sanitatem custodire. Secundum primum dixit in alio psalmo: Infirmus sum, sana me, Domine.··Juxta alteram dicit hic perfectus, justum adjutorium meum a Domino.··Et illa enim et ista medicina salvos facit: sed illa ex ægritudine transfert ad salutem, hæc in ipsa salute conservat. Illa ad morbum evadendum, remedium; hæc autem ne ad morbum recidat, remedium præstat. Illa sanamur infirmi, hac custodimur sani.'

PSA 7:12 Multiple spaces in '7.12··Deus judex.··CASS. Hic metu futuri judicii terret, et spem reversis promittit. Nunquid irascitur.··AUG. Alia littera: Nunquid adducit iram per singulos dies.··In Græco significantius, adducit iram:··quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis iræ, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter malitiam, pœna humana delectantur: quos per singulos dies non congregat ad vindictam, sed per patientiam ad pœnitentiam invitat.'

PSA 7:13 Multiple spaces in '7.13··Gladium suum.AUG. Alia littera: Frameam suam splendificavit. CASS. Gladium suum,··manifestam vindictam exercebit, nec impar dictum est hoc, quia arcum suum tetendit,··minatur, ne putetur remissa patientia; paravit,··ut mox missurus sagittam putetur. Arcum suum.··Ibid. A simili. Sicut enim qui tetendit arcum minatur, ita per sacram Scripturam minatur malis, ne remissa putetur Dei patientia; et paravit,··qui mox missurus sagittam putetur: sicut quis arcum parat, ut sagittam mittat. Arcum suum tetendit,··AUG. temperando Vetus Testamentum per Novum Testamentum: Paravit,··per explanationem. Ibid. Vel, paravit.··Parat et disponit Deus, etc., usque ad sed ardentibus studio, sagittæ.'

PSA 7:15 Multiple spaces in '7.15··Ecce.··Quasi, hæc paravit Deus in Scripturis. Ibid. Unde videtur homini esse causa damnationis. Sed ecce quod non ex Deo, sed ex homine est, quia lacum aperuit, etc. Concepit dolorem,··Ibid. id est, appetitu temporalium rerum. Peperit,··effecit, emisit: et in emissa iniquitate est lacus, id est, præcipitium aliis. Unde subdit:'

PSA 7:16 Multiple spaces in '7.16··Lacum aperuit.··Et sic est comparabilis aperienti lacum: aperit enim concipiendo fraudem: effodit parturiendo, instando operi fraudis; incidit pariendo fraudem, scilicet, perpetrando.'

PSA 7:17 Multiple spaces in '7.17··Convertetur dolor, etc.··Caput, anima, vertex, ratio: cui dominantur peccata, et supersunt: et superdescendent cum in pœnas detrudent.'

PSA 7:18 Multiple spaces in '7.18··Confitebor Domino.··CASS. Conclusio, quasi omnia in summam colligens, alacriter se dicit confiteri.'

PSA 8:1 Multiple spaces in '8.1··In finem, pro torcularibus, etc.··Pro torcularibus, id est, Ecclesiis, etc., usque ad animæ in requiem emanant.'

PSA 8:2 Multiple spaces in '8.2··Domine, Dominus noster, quam admirabile nomen! etc.··CASS. Primo laudes Dei, majestas ejus, et operatio excelsa describuntur. In universa.··Ibid. Non ergo Judæi vel quilibet alii sibi vindicent quod omnium est, quod est intentio. Super cœlos.··AUG. Ad litteram, vel Scripturas: quia excedit eloquia omnium Scripturarum; vel, super cœlos.··Continuando cum sequentibus, id est, in Scripturas, quas inclinat infantibus, propter inimicos crucis: qui destruuntur, cum videntur, id est, intelliguntur Scripturæ usque ad infantes ductæ: et cum per eas usque ad robur nutriuntur, et sublimitatem intelligentiæ eriguntur.'

PSA 8:3 Multiple spaces in '8.3··Ex ore infantium.··Ibid. Insipientium, quibus Apostolus lac dabat, quos signabant illi, qui Dominum laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio. Ex his perfecit laudem, quia si soli perfecti essent in Ecclesia, non consuleretur humano generi; sicut nunc, cum et minimi nondum capaces cognitionis rerum spiritualium nutriuntur fide temporalis historiæ. Inimici,··sunt omnes, qui dispensationi per Crucifixum factæ, contraria dicunt. Defensores videntur hæretici fidei, philosophi sapientiæ, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent. Lactentium,··CASS. non ætate, sed ut Petrus, quasi modo geniti I Petr. 2.,··qui nondum escam, sed lac sumere possunt; et est, non solum a perfectis, sed et ab insipientibus prædicaris. Vel, infantes et lactentes dicit apostolos, qui fuerunt homines simplices et indocti; unde: Stulta mundi elegit Deus ut confundat fortia I Cor. 1..··Perfectior est laus. Vel, ex ore infantium et lactentium, id est, ex verbis puerorum Hebræorum perfecisti laudem, quæ videbatur pueriliter agi propter inimicos, ne videatur humana sapientia, sed divinitus data. Inimicos tuos.··Paganos. Inimicum.··Judæum, qui inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit: quia qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem,··vel inimicus voto.'

PSA 8:4 Multiple spaces in '8.4··Quoniam videbo.··Præ Judæo, spiritu. Cœlos tuos,··apostolos, videbo præsentialiter in posteris; hoc bene convenit primitivis. Opera digitorum tuorum.··Quia cooperatione Trinitatis perfecti, quæ significatur in tribus digitis hic, ut ibi: Qui appendit tribus digitis molem terræ.··Isa. 40. Et per eos, Lunam et stellas quæ tu fundasti.··Non illi.'

PSA 8:5 Multiple spaces in '8.5··Quid est homo.··Ibid. Secundo, naturam hominis olim vitiatam dicit in Christo super omnia exaltatam. Prius enim ostenderat omnipotentiam Deitatis. Per hominem, peccatores; per filium hominis, spirituales. Ibid. Homo, quilibet vilis, cujus memor Deus miserendo, Filius hominis, Christus homo: quoniam per eum tu visitas eum, cum Verbum caro factum est, in quo medicus venit ad infirmos. Aut filius.··AUG. Disjunctio innuit distare inter hominem et filium hominis. Omnis filius hominis homo, sed non e converso ut Adam. Homo ergo omnis, qui portat imaginem terreni: Filius hominis, qui cœlestis, et merito novus homo, filius hominis: quia novus ex veteri quadam mutatione fit. AUG. Cur relictis altioribus hæc ima dicit? Sed oves, etc., usque ad qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt.'

PSA 8:8 Multiple spaces in '8.8··Insuper et pecora.··Malos ergo Christo subjectos esse notat, quod minus videtur: hi enim carnales in latitudine campi, id est, in amplitudine voluptatum, non in montibus virtutum, habitantes. Pecora campi.··Ibid. Qui in carne vivunt, ubi nihil arduum ascendunt: sed lata via, cui inhærent, est quæ ducit ad interitum: unde et Abel in campo occiditur.'

PSA 8:9 Multiple spaces in '8.9··Volucres,··superbi: de quibus, Posuerunt in cœlum os suum Psal. 72..··Quorum caput dicit: Ascendam in cœlum et exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo Isa. 14.. Pisces maris qui perambulant semitas maris,··curiosi. Hæc tria, voluptas carnis, superbia, curiositas, includunt omnia vitia, quæ sunt concupiscentia carnis, ambitio sæculi, id est superbia, concupiscentia oculorum, per oculos curiositas maxime prævalet.'

PSA 9:1 Multiple spaces in '9.1··In finem pro occultis filiis.··Nec additur cujus, per excellentiam est unigenitus Dei. Occultis.··Quia alia ejus sunt manifesta, etc., usque ad et de pœna, qua judicat purgando, convertendo, excæcando.'

PSA 9:2 Multiple spaces in '9.2·· Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, etc.··Propheta lætus psallit, quia cultura diaboli adventu Christi destruitur: et Christus regnat, judicat, adjuvat.'

PSA 9:4 Multiple spaces in '9.4··In convertendo inimicum meum, etc., peribunt, etc.··AUG. Quia dum diabolum convertisti retro, membra infirmantur, ut nil nocere possint, et non erunt, vel, destruentur ex toto ab impugnatione tua, cum dices, Ite, maledicti Matth. 25.,··vel, peribunt cum aufert Deus ab eis iniquitatem.'

PSA 9:5 Multiple spaces in '9.5·· Fecisti judicium meum et causam meam.··Ibid. Quia mihi servierunt ad utilitatem, quia sedisti. Judicas.··HIER. Pater, ut Christus moriatur pro genere hominum. AUG. Vel, Christus in fine judicabit, cui Pater omne judicium dedit.'

PSA 9:6 Multiple spaces in '9.6··In sæculum et in sæculum.··Ibid. Sæculum est hoc præsens quod volvitur: sæculum sæculi æternum, cujus illud imago est. Vel, determinatio est, ne hoc præsens acciperes.'

PSA 9:7 Multiple spaces in '9.7·· Frameæ. CASS. Virtus diaboli in fine sæculi destruetur. Civitates.··Populi ejus. Cum sonitu,··id est, clamore maximo, ut fit cum res prosperæ gravi fine clauduntur. Sed e contra Dominus permanet. Finem, AUG.··est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte judicans, et qui modo occulte, usque ad quem aliquid valent hostis frameæ, sed tunc penitus deficient. Eorum.··CASS. Pluraliter, cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt dæmones, quia tamen in malitia similes sunt, quasi unum. Cum sonitu.··AUG. Id est, et strepitus et tumultus impietatis periit: vel, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit. Thronum suum.··CASS. Judiciariam potestatem, qui in humilitate judicatus est, in majestate judicabit.'

PSA 9:10 Multiple spaces in '9.10··Et factus.··Quantum est, eum qui judex est, esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit. In opportunitatibus.··AUG. Non opportunius homo a sæculo avertitur, nisi his voluptatibus, labores et dolores misceantur.'

PSA 9:11 Multiple spaces in '9.11··Sperent.··AUG. Cum desinunt sperare in rebus sæculi. Aversos a sæculo, quærentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus præter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim præteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. Quoniam non reliquisti.··Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia præsentis temporis et futuri.'

PSA 9:12 Multiple spaces in '9.12··Sion.··Ibid. Speculatio, quæ modo agitur, ut perveniamus ad pacis visionem, id est, de Sion in Jerusalem: quælibet autem studiosa speculatio fit in errorem, nisi Dominus in ea habitet. Studia.··HIER. Id est, mandata ejus quibus studendum est.'

PSA 9:13 Multiple spaces in '9.13··Quoniam requirens.··Ibid. Sed quasi dicant, qui missi sunt evangelizare, nemo credit nobis, et occidimur, respondit: non sine fructu, quia requirens ultione sanguinem eorum,··in judicio, ubi gloria occiso, pœna occisori erit: recordatus est, etc Ibid. non post oblivionem, sed post longum tempus, secundum affectum infirmorum, qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt: quibus etiam adde, imo non est oblitus ut putatis: et si dixi recordatus,··hoc contra querentes, qui pro dilatione putant oblitum.'

PSA 9:14 Multiple spaces in '9.14··Miserere.··CASS. In sua persona dicit quod unusquisque petit. Vide.··Ibid. Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici æstimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur.'

PSA 9:15 Multiple spaces in '9.15··Qui exaltas me de portis mortis, etc.··AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa lætitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Vidua, quæ vivit in deliciis, mortua est I Tim. 5.. Portis filiæ Sion.··Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portæ contra portas, quia hæ mortis, illæ vitæ. Sion.··Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incœpit.'

PSA 9:16 Multiple spaces in '9.16··Exsultabo.··AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quæ affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. In laqueo.··Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animæ amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem lætatur. In laqueo ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam lætitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quæ delectant, et ille dolor non sinit abscedere.'

PSA 9:17 Multiple spaces in '9.17··Cognoscetur.··CASS. Vel de futuro judicio, etc., usque ad ut quidam falso putant.'

PSA 9:18 Multiple spaces in '9.18··Convertantur peccatores.··AUG. Hic est canticum diapsalmatis, quasi occulta lætitia separationis: quæ hic fit non loco, sed affectu, intra bonos et malos. CASS. Peccatoribus cum Antichristo finem malorum prædicit; quasi hoc interim, sed tandem convertentur,··ne in suis gaudeant. In infernum,··ne alibi mittendos se putent.'

PSA 9:19 Multiple spaces in '9.19··Patientia.··AUG. Patienter, propter hoc præcipue memor erit Deus pauperum, scilicet propter patientiam.'

PSA 9:20 Multiple spaces in '9.20··Exsurge.··AUG. Precatur futurum judicium. CASS. Loquens de fine sæculi propheta, prospexit adventum Antichristi; unde quasi territus clamat: exsurge.'

PSA 9:21 Multiple spaces in '9.21··Sciant.··Id est, cruciati experiantur quod homines stulti fuerunt.'

PSA 9:22 Multiple spaces in '9.22··Ut quid.··AUG. Diapsalma, quia illi Antichristo licebit tanta facere, ut Deus putetur: subdit quasi vocem gementium et quærentium de dilatione judicii. CASS., AUG. Ut quid.··Mala illius temporis pertractat, etc., usque ad sed opportune, ita scilicet, Dum superbit.'

PSA 9:23 Multiple spaces in '9.23··Incenditur pauper, comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.··AUG. Mire providentia Dei de malis operatur, etc., usque ad sic damnantur mali, justi salvantur.'

PSA 9:24 Multiple spaces in '9.24··Quoniam laudatur.··Ideo superbit vel comprehenditur, quia laudatur a suis, impletione desideriorum sensualitatis suæ. AUG. Adulantium linguæ alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator.'

PSA 9:25 Multiple spaces in '9.25··Iræ suæ.··CASS. Antichristi, quia omnia turbulenter et crudeliter faciet: vel, Dei, non quæret Deum pœnitendo; vel, Deus eum, ut hic ulciscatur, sed in futuro gravius puniturus.'

PSA 9:26 Multiple spaces in '9.26··Inquinatæ.··CASS. Nequitiæ causa est, quod Deum non habet ante oculos, et ideo viæ ejus, id est, cogitationes et opera sordent. In omni tempore.··AUG. Suo, scilicet vitæ suæ, etc., usque ad et quia omnium inimicorum suorum dominabitur.'

PSA 9:27 Multiple spaces in '9.27··Dixit,··etc. Omnes gentes occupabo, sed non sine malo,··id est, peccato, quod ei proprium est. Vel semper ero sine malo: hoc sibi promittit, cujus maledictione os plenum,··etc. Non movebor.··AUG. Vel, putabit se malis artibus, et non aliter, venturum de mortali generatione in æternam, quod et Simon magus putavit.'

PSA 9:28 Multiple spaces in '9.28··Sub lingua.··CASS. Id est, cogitationes ejus sunt de labore sanctorum et dolore corporeo, quod in martyribus patet. Vel, labor sanctorum et dolor, qui est in pœnis corporis est sub lingua ejus,··id est levior, lingua ejus, quæ intus nocet: illa, scilicet pœna extra. Vel, sub lingua,··quia verba plus timentur et nocebunt quam verbera, quibus præcipitatur et peribit anima.'

PSA 9:29 Multiple spaces in '9.29··In occultis,··etc. AUG., id est, ambiguis, ubi non facile videtur quid petendum, quid non.'

PSA 9:30 Multiple spaces in '9.30··Oculi ejus in pauperem,··etc. Ibid. Exponit insidias, oculi,··quasi misericordia et affectu, vel, alios sic decipit, quod oculi crudeliter respiciunt in pauperes spiritu. Leo in spelunca,··etc. Quia in eo vis et dolus, etc., usque ad per hæreticos et falsos fratres.'

PSA 9:31 Multiple spaces in '9.31··Inclinabit.··CASS. Cum nimia felicitate in otium remiserit animum, cadet repentino interitu: et Dominus spiritu oris ejus interficiet eum. In finem.··Negant videre Deum, etc., usque ad excitat Dominum, Exsurge, Domine.'

PSA 9:33 Multiple spaces in '9.33··Exsurge, Domine Deus, et exaltetur manus, ut obliviscaris,··etc. Ibid. Precatur judicium, ut hic cito finiantur, quæ tanta sunt, ut nemo velit tempus quo hæc fiunt dilatari. Exsurge.··Quasi ex improviso, ut conterantur, dum tui tecum exaltati glorificantur.'

PSA 9:34 Multiple spaces in '9.34··Propter quod irritavit impius Deum.··AUG. Jam itaque et de judicio illo intelligens et exsultans, dicit, propter quid? id est, quid proficit tanta mala facere? Dixit enim Deus in corde suo,··etc. Ibid. Sensus iste pronuntiationem quærit, etc., usque ad ne laborent, vel irascantur. AUG. Christus Judam toleravit et ad prædicandum misit, et ei eucharistiam dedit ut ostenderet dona pervenire ad eos qui fidem accipiunt, qualis Judas fuit.'

PSA 9:35 Multiple spaces in '9.35··Vides enim quoniam tu laborem et dolorem.··Id jam præordinasti, ubi tradas eos in manu tua. Orphano,··etc. AUG. Cui moritur pater mundus, per quem carnaliter est genitus, ut dicat: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.'

PSA 9:36 Multiple spaces in '9.36··Contere brachium.··Pœnis terret, bonis demulcet. Quæretur.··AUG. Quando adhuc necessarium sit ad purgandos nos, sicut supra dum superbit impius, etc.; sed quia non invenietur, id est, quia jam non est in quo sit locus peccato illius, plano ferro non est opus lima.'

PSA 9:37 Multiple spaces in '9.37··Dominus regnabit in æternum et in sæculum sæculi.··Hoc regnum gratius erit pro concurrentibus malis, quod veniet destructo Antichristo, ab hoc regno peribitis gentes, sed pauperes habebunt, quia desiderium pauperum,··etc.'

PSA 9:38 Multiple spaces in '9.38··Præparationem cordis.··CASS. Vel, concupiscentiam, quod est ubi omnibus viribus animæ aliquid ardentius petitur. Vel, hoc, quod in cordibus eorum ipse Deus præparavit. Vel, quam statim volunt petere Deus audiat. Auris,··etc. AUG. Nominatis membris, quæ in nobis visibilia et corporea sunt, in Deo potentias operationum intelligi oportet. Judicare pupillo et humili,··etc. Secundus adventus manifestus erit, etc., usque ad auctor malorum cum sua plebe damnabitur.'

PSA 10:1 Multiple spaces in '10.1··In finem.··AUG. Psal. David prophetæ docentis resistere hæreticis.'

PSA 10:2 Multiple spaces in '10.2··In Domino confido.··AUG. De hæreticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem. Ibid. In Domino confido.··Quoad litteram potest legi de passione, et dicit, Christus secundum hominem, ut solet contra terrores Judæorum, In Domino confido. In Domino confido.··Cum peccantes volunt sagittare rectos. Quoniam ecce.··Ibid. Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se quasi justos transeamus. Dicunt enim: Peccatores intenderunt arcum,··Scripturas, unde venenatas sagittas mittant, quas in cordis occulto parant.'

PSA 10:3 Multiple spaces in '10.3··In obscuro.··CASS. In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia:'

PSA 10:4 Multiple spaces in '10.4··Quoniam quæ perfecisti.··Convertit ab his sermonem ad Deum quasi: Cur dicunt transmigra? Cur de peccatoribus terretur, qui intendunt sagittare rectos? quia quæ perfecisti destruxerunt in suis conventibus, ubi parvulos, qui erant lacte nutriendi, ex quorum ore laus perficitur, venenis necant. Justus autem, quid fecit?··AUG. Secundum utramque partem, etc., usque ad animæ suæ nocet, non justo, qui Deo credit.'

PSA 10:6 Multiple spaces in '10.6··Dominus interrogat,··etc. Justus autem.··Minatur judicium, cujus timore deserant falsitates. Interrogat.··Ibid. Id est probat, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur de cognitione: non inflantur, sed confirmantur. Quæ perfecisti.··Id est, perfecte edidisti, vel implendo prædicta. Destruxerunt, male exponendo. Ibid. In obscuro.··Vel obscura luna.··Duæ sunt opiniones lunæ, etc., usque ad qui tunc dicit sancta sacramenta, cum per sanctos dentur.'

PSA 10:7 Multiple spaces in '10.7··Pluet super.··Quid malis reddat ostendit'

PSA 10:8 Multiple spaces in '10.8··Justitias.··Ibid. Pluraliter, ut justos accipias, in quibus multæ justitiæ, cum una sit Dei. Æquitatem vidit.··Æquitas visa est in facie, id est, notitia ejus: facies enim est notitia ejus, id est, potentia qua dignis innotescet. Vel vidit,··quia non se dat noscendum malis, sed bonis, quod est æquitas.'

PSA 11:1 Multiple spaces in '11.1··Pro octava.··CASS. Pro octava,··quia hic petit propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem promissionis futuræ perveniat. AUG. Octava pro die judicii, sicut in sexto psalmo dictum est.'

PSA 11:2 Multiple spaces in '11.2··Salvum me fac.··Revocat autem a falsitatibus sæculi ad eloquia Dei, ubi salus, a perversitate sæculi petit salvari. Quoniam defecit.··CASS. Exponit quæ timuit multa: congregans in unum, ut sit major vis. Sanctus.··Ibid. Deus, qui ubique præsens, quantum ad homines defecit, qui in eum non credunt.'

PSA 11:3 Multiple spaces in '11.3··Proximum.··AUG. Proximus omnis homo, cum nullo male agendum est: proximus primæ nativitatis conditione est omnis homo; carnis cognatione, amici et cognati; misericordiæ comparatione, beneficus quilibet. Corde,··etc. Germinatio, duplex cor significat, in quo dolosus describitur, unde: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.··Boni habent unum cor et unam animam.'

PSA 11:4 Multiple spaces in '11.4··Disperdat Dominus universa labia,··etc. CASS. Id est, passim pereant, qui in una pravitate conveniunt. Linguam magniloquam.··Ibid. Id est, superbam: hi sunt hypocritæ, habentes speciem in sermone ad decipiendos homines, et Deo non subditi. REMIG. Vel, philosophi.'

PSA 11:5 Multiple spaces in '11.5··Qui dixerunt: linguam nostram.··CASS. Jactant se de potestate labiorum, quasi non a Deo acceperint.'

PSA 11:6 Multiple spaces in '11.6··Inopum et gemitum pauperum.··AUG., CASS. Inopes,··gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt; pauperes,··Judæi. Nunc.··Quod non in priori populo. Exsurgam.··Apparebo in Filio. Ponam.··Consolationem pauperum. Fiducialiter.··Potenter, cui nil resistit.'

PSA 11:7 Multiple spaces in '11.7··Eloquia Domini.··Ibid. Contra mala sæculi Christus a Patre missus, cujus eloquia vera sunt, impiorum falsa. Casta.··Contra hoc quod supra, vana locuti sunt'

PSA 11:8 Multiple spaces in '11.8··Tu, Domine.··CASS. Utilitatem divinorum eloquiorum, ad Dominum se convertens, ostendit.'

PSA 11:9 Multiple spaces in '11.9··In circuitu.··Conclusio de utraque parte. AUG. In circuitu,··id est, cupiditate temporalium, quæ septem diebus volvuntur, et non veniunt in octavum, id est, æternum: unde ventilator est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum Prov. 2., id est, ambitum volubilium. Multiplicasti filios hominum.··Ibid. Est et multiplicatio in temporalibus quæ avertit ab unitate Dei: sed justi multiplicantur secundum altitudinem, quando eunt de virtute in virtutem.'

PSA 12:1 Multiple spaces in '12.1··In finem.··CASS. Psalmus de charitate Christi, etc., usque ad secundum illud: Cupio dissolvi et esse cum Christo.··Phil. 1.'

PSA 12:2 Multiple spaces in '12.2··Quandiu.··CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. Consilia.··AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque æterna.'

PSA 12:3 Multiple spaces in '12.3··Usquequo exaltabitur,··etc. CASS. Dicit quia, ante adventum Christi, diabolus captivos tenebat homines. Vel super me,··id est, meam crudelitatem, quia toto orbe colitur, et quia sic orbis interit, plorat.'

PSA 12:4 Multiple spaces in '12.4··Respice.··Ibid. Post conquestionem, oratio, ut illuminetur, ne cedat fraudibus inimici, qui in misericordia confidit. Respice.··AUG. Mitte quem missurus es. Exaudi.··CASS. Pro omnibus, pro quibus generaliter petit. Illumina.··Si non corpore, videamus vel mente. Obdormiam.··Quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. In morte.··Id est, in peccato quod fit in Spiritum sanctum de quo Joannes: Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret.'

PSA 12:6 Multiple spaces in '12.6··Exsultabunt.··AUG. Non solum propter me illuminare, sed ne inimicus gaudeat. Speravi CASS. Et si festinat, tamen patiens est: quia et si differtur, firmus est in spe, et interius jam videns exsultat, quem carne videre desiderat: unde et sibi bona data dicit qui prius querebatur. Tribuit.··Non tribuet: magna virtus fidei jam habet quod futurum est. Exsultabit cor.··Si tantum desiderat, si sic famulatur venturo, quid faciendum suscepto?'

PSA 13:1 Multiple spaces in '13.1··Dixit insipiens.··CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus.'

PSA 13:2 Multiple spaces in '13.2··Dominus de cœlo.··Ibid. Sed inde inexcusabiles, quia Dominus prospexit, id est, de humana natura eminuit. AUG. De cœlo, id est, per sanctas animas prospicit: nam per se nil eum latet. Vel, de cœlo, per animas sanctas, quæ sunt cœlum et sedes Dei. Vel, Dominus Pater de cœlo, id est, secreto divinæ mentis. CAS. Vel de æqualitate Dei Patris. Si est intelligens.··Vel vidit, si est intelligens, et invenit quod aliquis non intelligit: quia non requirit, sed declinat, nam: Omnes declinaverunt,··etc.'

PSA 13:3 Multiple spaces in '13.3··Sepulcrum.··Ibid. Ita inutiles aliis facti, quia guttur eorum est sepulcrum, etc. Sepulcrum.··Dicuntur hi tres versus, qui sunt usque ad secundam divisionem, ibi, Nonne cognoscent,··etc., non esse de Hebræo, etc., usque ad eos non habet. Contritio AUG. Ita inutiles sibi facti sunt, etc., usque ad et infelicitas in futuro. CASS Via impiorum, etc., usque ad: Timor Dei ante oculos,··etc.'

PSA 13:4 Multiple spaces in '13.4··Nonne cognoscent.··Minatur judicium impiis.'

PSA 13:5 Multiple spaces in '13.5··Dominum non,··etc. AUG. Non enim vere hunc invocant, qui Deo displicentia amant'

PSA 13:6 Multiple spaces in '13.6··Consilium inopis.··CASS. Invectio in Judæos, etc., usque ad,··id est, de Judæis procedens, etc.'

PSA 13:7 Multiple spaces in '13.7··Quis dabit ex Sion,··etc. CASS. Postremo Judæorum conversio prædicitur, quæ fiet cum plenitudo gentium intraverit. Cum averterit.··Pro Judæis etiam hoc testimonium Isaiæ ponit Apostolus: Veniet ex Sion qui avertit captivitatem, vel impietatem a Jacob.'

PSA 14:1 Multiple spaces in '14.1··Domine, quis?··CAS. Psalmus iste proprie morum est institutorius, præsumptionis repressio: ubi agitur de unitate præsentis Ecclesiæ et futura quiete. Primo interrogat propheta, quasi sacerdos ante faciem Domini stans, et responsa petit; volens scire quos Deus sua dignos judicet Ecclesia.'

PSA 14:2 Multiple spaces in '14.2··Qui.··Ibid. Responsio Domini, etc. usque ad ut Christus agnus sine fractura membrorum, qui proprie templum ingressus est, non ut expiaretur sicut cæteri, sed sine macula. Operatur justitiam.··Ut dum vendentes et ementes ejecit de templo.'

PSA 14:3 Multiple spaces in '14.3··Qui loquitur.··Hic exsequitur plenius. Veritas est cum res ita est, ut dicitur: Hoc proprie Christus fecit. In corde,··qui aliquando tacuit indignis fraudulenter quærentibus. Non egit dolum.··Dolus est in lingua, cum aliud dicitur, aliud est in pectore. Vel, non egit dolum,··quia omnia quæ audivit a Patre, sine aliqua adjectione vel suppressione, nota fecit proximis, id est, discipulis; Judæis, proximis secundum carnem. Nec fecit proximo malum.··Sed pro eis oravit; non acceptum habuit opprobrium adversus proximos suos, sicut est patens per hoc quod Judam non mordaci increpatione lacerabat.'

PSA 14:4 Multiple spaces in '14.4··Ad nihilum,··etc. AUG. Hæc est perfectio, ut nihil in homine valeat malignus, et ut hic sit in conspectu, id est, certe sciat, malignum non esse, nisi qui a Creatore ad creata convertitur. Malignus,··id est, diabolus, despicitur; ut cum dixit: Vade retro, Satanas,··etc. E contra, timentes Dominum glorificat.··Juravit, quando apostolis certissima veritate promisit: Jam non dicam vos servos, sed amicos.'

PSA 14:5 Multiple spaces in '14.5··Qui jurat proximo,··etc. Ibid. Hæc tria non sunt magna, etc., usque ad cum in superiori conclusione præteritum posuerit, ad nihilum deductus est. Pecuniam.··Vel terrena est, quæ penitus ad usuram dari prohibetur, quam Dominus Judæ tradidit ad erogandum pauperibus, non ad usuram. Vel spiritualis, quæ ad usuram dari jubetur, id est, prædicatio ad instruendos homines. Et munera super innocentem.··Accipit quidem Christus munera, ut a magis, et quotidie pias oblationes; sed non contra innocentes, imo animam pro eis dedit. Qui facit hæc, non movebitur.··Ecce absoluta responsio interroganti: facit dicit, ut ad actum nos invitet, non solum ad cantandum hæc. Qui facit hæc, non movebitur.··CASS. Conclusio. Similiter qui facit hæc, requiescet in monte.'

PSA 15:1 Multiple spaces in '15.1··Tituli inscriptio.··CASS. Hic titulus de Evangelio, non de Veteri Testamento, sumitur. Quod titulus notavit, id est, victoria et regnum, convenit Christo, quod hic agitur.'

PSA 15:2 Multiple spaces in '15.2··Conserva,··etc. Psalmus secundus, qui breviter de passione et resurrectione tangit; primo, unam hominis naturam Christus ostendens, petit se servari, dicens omnia quæ pertulit ad gloriam hæreditatis suæ perducta. AUG. Christus secundum hominem hic loquitur, de quo titulus regalis in passione eminuit: Jesus Nazarenus rex Judæorum'

PSA 15:3 Multiple spaces in '15.3··Sanctis qui sunt in terra.··Ibid. Exposuit jam Christus qualiter oravit, narrat nunc quæ bona fecit illi Deus. AUG. Sanctis,··etc., usque ad et potentia ut resurgerem. Mirificavit.··CASS. Quasi, hæc dixi Domino: Dominus autem mirificavit, id est, fecit miras voluntates, hæ sunt miræ dum eis obedientes, fiunt de terrenis cœlestes.'

PSA 15:4 Multiple spaces in '15.4··Multiplicatæ.··Ibid. Qua mirificavit, etc., usque ad quæ in uno sono consonant, quibus voluntates ejus ostenduntur.'

PSA 15:5 Multiple spaces in '15.5··Pars hæreditatis.··AUG. Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem. CASS. Vel, Dominus est pars,··id est, portio et præmium, hæreditatis meæ,··id est, sanctorum. Et pars calicis mei,··id est, merces passionis. Hæreditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet hæredem nisi præclarus.'

PSA 15:6 Multiple spaces in '15.6··Funes,··etc. Ibid. Quasi forte, in qua est divina electio, ut et sors cecidit super Matthiam, et quisque capit ad mensuram suam. In præclaris.··Id est, in sanctis.'

PSA 15:7 Multiple spaces in '15.7··Benedicam Dominum.··Ibid. Gratias agit Patri de intellectu, et passione, in qua eo favente vincit, et de resurrectione, et confessione, et hæc sunt, per quæ hæreditas restituitur ut sit rex Judæorum, ut titulus dicit. Intellectum,··etc. AUG. Quo hæc hæreditas videri et possideri potest. Insuper,··etc. Id est, super intellectum. Usque ad noctem,··etc. Id est, mortem, erudivit me, inferior pars mea carnis assumptio, ut expelleret tenebras mortalitatis quas ille intellectus non habet, quia pro eis nec turbari nec deficere potuit. Renes.··Ex quibus secundum carnem exivi, scilicet parentela: increpuerunt injuriis, tentatione et passione.'

PSA 15:8 Multiple spaces in '15.8··Providebam Dominum.··Ibid. Hinc trahe exemplum, quo peccata vitentur: qui enim Deum semper acie mentis intuetur, non peccatis inclinatur.'

PSA 16:1 Multiple spaces in '16.1··Oratio David.··CASS. Oratio personæ Domini convenit, adjuncta Ecclesia, quæ ejus corpus est. Exaudi, Domine.··Ibid. Iste psalmus veram naturam humanitatis facit attendere. Oratio Christi institutio est fidelium: sicut flendo Lazarum charitatem proximi habere nos docuit; persecutores fugit, ut inconsideratæ temeritatis nobis auferret audaciam. Primo, petit secundum justitiam sibi retribui. Non in labiis dolosis.··Ut qui inique damnatur; vel, ut qui dicit: Domine, Domine, et non facit opera. AUG. Vel, non in labiis dolosis de vultu tuo judicium meum prodeat, ut judicans non proferam aliud quam intelligo.'

PSA 16:2 Multiple spaces in '16.2··De vultu tuo.··CASS. Id est, secundum ea quæ in me cognoscis, qui nullum habeo peccatum. Judicium.··Quo sui judicatus videatur prodisse. De vultu tuo,··non de dispositione Judæorum, quod factum patet in resurrectione. Vel, judicium,··quo discernit omnia.'

PSA 16:3 Multiple spaces in '16.3··Probasti.··CASS. A similitudine fornacis, etc., usque ad tu scis me purum.'

PSA 16:4 Multiple spaces in '16.4··Vias duras.··Ibid. Scilicet opera hominum: quas scilicet merentur opera hominum. Vel quas debent imitari homines, quibus iter vitiorum leve est, virtutum difficile. Vel, non est inventa, ita ut non loquatur, id est, ut non jactanter hæc dicam, vel, ut non peccem in lingua, quod est opus hominum. AUG. Vel, vias duras latronis, etc., usque ad postquam perrexi vias duras et perfeci gressus.'

PSA 16:5 Multiple spaces in '16.5··Perfice.··CASS. Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis.'

PSA 16:6 Multiple spaces in '16.6··Ego clamavi.··Ibid. Secundo, precatur ut a Judæorum insidiis ejus puritas liberetur. Ego etiam clamavi, quasi diceres, hoc non nisi justo convenit, qui confidenter orat, quia scit audiri.'

PSA 16:7 Multiple spaces in '16.7··Mirifica.··AUG. Mira, sunt quæ nova sunt: hæc sunt quæ in carne cessit mirantibus Judæis.'

PSA 16:8 Multiple spaces in '16.8··Pupillam.··Perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebræ dijudicantur, sicut per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos.'

PSA 16:10 Multiple spaces in '16.10··Adipem.··CASS. A similitudine animalium, quæ ex adipe inflantur, id est, superbiam retinuerunt, non macri, id est, non humiles, vel adipem, id est, carnalem sensum retinuerunt, vel sceleribus saginati veram intelligentiam perdiderunt, unde restat superba loqui. Os eorum locutum est superbiam.··Non cor, quia sæpe iniqui quod ore defendunt, corde damnant.'

PSA 16:12 Multiple spaces in '16.12··Susceperunt me,··etc. Ibid. Unde eis hæc opportunitas? Respondeo susceperunt a Deo cujus dispositio est, vel, a traditore, vel, a judice acceperunt avide. Sicut leo paratus,··etc. AUG., CASS. Principes comparandi leoni diabolo, quo auctore faciunt: Populus catulus leonis,··id est, filius diaboli, habitans,··permanens in insidiis, quia mos est malis vota tegere, ut latenter possint perficere.'

PSA 16:13 Multiple spaces in '16.13··Exsurge, Domine.··CASS. De retributionibus oratio. Præveni,··etc. Ibid. A similitudine currentis: nemo non prius in se quam in alium peccat. Supplanta eum:··a similitudine luctantis, id est, inefficaces fac et dejice eos. Eripe animam meam ab impio.··AUG. Resuscitando a morte ab impiis illata. Frameam.··Anima mea est framea; quam manus, id est, virtus tua assumpsit, ut per eam regna iniquitatis debellet, et justos dividat ab impiis. Divide eos,··etc., CASS. id est, Judæos divisos, etc., usque ad miseria, quasi merito: quia, de absconditis. De absconditistuis.··Id est, de immunditiis, etc., usque ad id est, ad satietatem usque malorum participes erunt. De absconditis.··AUG. Non solum eis hæc pœna visibilis, sed de absconditis, id est, peccatis quæ a lumine veritatis tuæ absconduntur plena est memoria eorum, ut obliviscantur Deum.'

PSA 17:1 Multiple spaces in '17.1··Diligam te, Domine, fortitudo mea,··etc. CASS. Dicit hoc Christus, quod Ecclesia, id est, totus Christus. Ibid. Primo, propheta summam colligens, de liberatione gratias agit.'

PSA 17:3 Multiple spaces in '17.3··Refugium.··Ibid. Quando erat opus consilio, David ad eum refugit et invenit. Liberator,··ut si potens, captum ab hostibus liberet. Protector,··AUG. quia de me non præsumpsi, quasi cornu superbiæ contra te erigens; sed te celsitudinem salutis inveni, quod ut invenirem suscepisti me.'

PSA 17:4 Multiple spaces in '17.4··Laudans invocabo.··CASS. Post omnia non elatus se jactat, sed omnia Deo tribuit: et ideo salvus; nam qui aliter facit, sibi relictus perit, etsi vicisse videbatur.'

PSA 17:5 Multiple spaces in '17.5··Circumdederunt me.··Ibid. In persona iustorum ante adventum Christi, etc., usque ad qui rapidis iniquitatibus conturbati sunt.'

PSA 17:6 Multiple spaces in '17.6··Dolores inferni.··Gentiles in inferno debito dolore torquendi. Præoccupaverunt me laquei mortis,··sequitur:'

PSA 17:8 Multiple spaces in '17.8··Commota est.··Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui præoccupavit mortalitas et possibilitas. De templo.··CASS. Vel de cœlo, vel de venturo Christi corpore. Commota est.··AUG. Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores. Fundamenta,··etc. CASS. Præsumptiones superborum, id est, divitiæ et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus.'

PSA 17:10 Multiple spaces in '17.10··Cœlos.··Ibid. Id est, prædicatores inclinavit a contemplativa ad ministerium, et ad ferendas molestias. Descendit,··etc. Ipse passus in eis, et in quorumdam notitiam. Caligo:··tenebrosi, qui etiam persequuntur, sub ejus potestate sunt; vel, qui simpliciter credunt, subjecti ei sunt.'

PSA 17:11 Multiple spaces in '17.11··Et ascendit.··Facit enim quosdam plenos scientia, in quibus supereminet, quorum celeritatem intellectus transcendit: tenebrosis autem latenter utitur: unde, Virga furoris mei Assur, ipse vero non cognovit,··sed sui cognoscunt. Volavit super pennas vento.··Ventos, quibus nihil est velocius, superat fama ejus, ut dum mox natus, magis per stellam nuntiatus est.'

PSA 17:12 Multiple spaces in '17.12··Tenebras.··AUG. Obscuritates sacramentorum, vel, in his tenebris, ubi videntes per fidem ambulamus, et non per speciem Matth. 2.. Non per cœlos. CASS. Descendit et ascendit II Cor. 5., sed per nubes æthereas quod in Hebræo, id est, per prophetas in quibus obscura doctrina sit, sed per nubes quæ non ætheris, id est, Apostoli præfulgidæ sunt in cognitione ejus, id est, vicinius contemplantes.'

PSA 17:13 Multiple spaces in '17.13··Grando.··AUG. Objurgationes, quæ dura corda feriunt, sed si ignis charitatis resolvit, in miti animo fit aqua satians [alias saliens]. Et carbones,··quia illo igne tenebrosa corda accensa reviviscunt.'

PSA 17:14 Multiple spaces in '17.14··Intonuit.··CASS. Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: Clarificavi, et iterum clarificabo. Dedit vocem:··ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui.'

PSA 17:15 Multiple spaces in '17.15··Et misit.··Ibid. Dominus intonuit, et Dominus misit: non enim transitus ad gentes semper erat certus neque rationabilis habitus.'

PSA 17:16 Multiple spaces in '17.16··Et apparuerunt fontes.··Christo veniente, patuit quod obscuritas divini tegebat eloquii. Ab increpatione.··Conversio ad Deum: quasi cum gratiarum actione, quia per prædicationem increpabat peccantes, et inspirabat ut timerent iram futuram. Misit.··Ibid. Hucusque de adventu Domini, hinc de temporibus Christianis. Misit Pater Christum. Accepit me.··Ecclesiam sponsam. De aquis.··Ibid. Baptismi. Vel misit Spiritum,··qui est donum. De alto,··quia æqualis Patri et Filio. Accepit,··quasi fugativam. Assumpsit,··in altitudinem virtutis et boni operis.'

PSA 17:18 Multiple spaces in '17.18··De inimicis meis.··AUG. Id est, vitiis, quæ super omnes inimicos plus nocent. Et ab his qui,··etc. Id est exterioribus inimicis hominibus, scilicet et dæmonibus quod necesse est, quia confortati secundum quid. Ecce prævenerunt,··id est, prævaluerunt. Per hoc magis eripit, quia illi sunt confortati; cum enim affligitur Ecclesia, magis crescit.'

PSA 17:20 Multiple spaces in '17.20··In latitudinem.··Ibid. Per sævitiam malorum, crescit Ecclesia numero et merito. Salvum me fecit,··quod ad fidem venit. Quoniam voluit me.··AUG. Id est, gratis elegit.'

PSA 17:21 Multiple spaces in '17.21··Et retribuet secundum justitiam bonæ voluntatis. Et secundum puritatem manuum Ibid. opera, quæ sunt post prima beneficia Dei, scilicet fidem et charitatem, quæ gratuito sine præcedenti merito Deus præstat.'

PSA 17:22 Multiple spaces in '17.22··Quia custodivi.··Ibid. Vel ita continuando cum præcedente versu, etc., usque ad et sicut cœpi, ero immaculatus,··unde in futuro retribuet.'

PSA 17:24 Multiple spaces in '17.24··Cum eo,··ei, adhærens. Et observabo,··ne iterum cadam. Ab iniquitate, quæ est mors beati.'

PSA 17:25 Multiple spaces in '17.25··Et retribuet.··CASS. Dupliciter Deus retribuit: hic in præsenti, ut justus justificetur, et qui in sordibus est, sordescat adhuc, unde hic dicit: Cum sancto sanctus,··etc., et in futuro præmium bonis, et pœnam malis, unde ibi: Quoniam tu populum humilem,··etc., quasi, ita hic: quia in futuro tu populum humilem salvum facies.··AUG. Et tribuet: jam non solum propter latitudinem fidei quæ per dilectionem operatur, sed propter longanimitatem retribuet mihi. In conspectu:··hoc justis convenit, ut sicut illi Deum semper contuentur, ita Deus eos jugiter respiciat.'

PSA 17:26 Multiple spaces in '17.26··Cum sancto.··CASS. Dixerat, retribui secundum justitiam, etc., usque ad quia tu, Domine, populum humilem salvum facies. Et oculos superborum humiliabis.··AUG. Est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas. Quoniam tu illuminas.··Quod enuntiavit de electis et sanctificatis, orat nunc de aliis.'

PSA 17:29 Multiple spaces in '17.29··Lucernam.··Ibid. Fuerunt prædicatores, in quibus lux, id est, cognitio veritatis, qua illuminaverunt alios, unde: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Tenebras.··AUG. eos, qui adhuc sunt in tenebris. Meas.··Prædestinatione.'

PSA 17:30 Multiple spaces in '17.30··In Deo meo.··CASS. Deus enim meus, est via, qua itur ad cœlum, impolluta. Vel, via qua venit in mundum sancta et immaculata Virgo. Et quidquid dixit Spiritu sancto examinatum est, id est, utile et honestum: ut sapiens, quidquid dicit, prius apud se dijudicat. Transgrediar.··Ibid. Diruere non penitus potest homo, sed ope Dei transit murum obstaculum peccatorum.'

PSA 17:31 Multiple spaces in '17.31··Deus meus.··Ibid. Et continuando sequitur: Eripies me de contradictionibus populi.··Cætera interponit ad commendationem. Eloquia.··Igne examinationis probantur. Omnium.··Ibid. Nullus excipitur, nisi qui sperare non vult.'

PSA 17:32 Multiple spaces in '17.32··Quoniam quis.··Ibid. Deus dico: quia quis est alius Deus, nisi qui et Dominus in rebus est? Et quia in Judæa notus, non dii gentium; hæc contra paganos, qui multos sibi fingunt.'

PSA 17:33 Multiple spaces in '17.33··Deus qui.··Ibid. Adhuc præter communia, commendat per specialia, quia tertio Christus de virtute et potentia sua commendatur. Præcinxit.··Ibid. Id est, perarmavit. Vel a similitudine currentis. Vel, dignitatem notat et fortitudinem, quod ei convenit, qui potestate sua judicabit populum, vel mundum. Immaculatam,··sine peccato. Cervus spinas et hiantia loca transilit, sic Christus spinas et foveas peccatorum: et sicut cervus alta, ita Christus super omnes creaturas conscendit.'

PSA 17:35 Multiple spaces in '17.35··Qui docet:··ab imminentibus insidiis cautum facio. Manus,··opera vel voluntates. Ad prælium,··contra diabolum. Ut arcum,··etc., similitudine rei quæ non est, id est, irremissibilem fortitudinem. Brachia.··Christi prophetæ, et apostoli, per quos operatur: qui arcus æreus, quia prædicando non mollescunt, sed, semper fortes, verba salutis jaculantur.'

PSA 17:36 Multiple spaces in '17.36··Protectionem salutis.··Non ut nihil patiar, quod tamen est ad profectum. Tribulatio est correctio, et doctrina, et dilatatio, et confirmatio.'

PSA 17:37 Multiple spaces in '17.37··Dilatasti AUG. Ne impediant carnales angustiæ, quia latam fecisti charitatem hilariter operantem, etiam de his quæ sunt sub me, scilicet de mortalibus rebus et membris.'

PSA 17:38 Multiple spaces in '17.38··Persequar.··CASS. Arguendo, diversis afflictionibus fatigando.'

PSA 17:43 Multiple spaces in '17.43··Et comminuam.··AUG. Ecce eadem operatio Patris et Filii. Supra ait: Disperdidisti, Pater,··et jam ait comminuam, id est, auferam virtutes, ut post cedant omni vento doctrinæ.'

PSA 17:44 Multiple spaces in '17.44··Eripies.··CASS. De illis ira: Sed eripies me,··depressio Judæorum, et exaltatio gentium.'

PSA 17:46 Multiple spaces in '17.46··Filii.··Judæi quos enutrivi, facti alieni: Mentiti sunt mihi,··ad honorem meum. Inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis,··sequentes potius suas traditiones quam Dei.'

PSA 17:47 Multiple spaces in '17.47··Vivit.··Ibid. Quarto exsultans Ecclesia summatim munera Dei laudat. Vel vivit,··quia vivificat. Benedictus,··quia omnia benedicit. Et exaltetur Deus salutis.··AUG. Non terreno more de Deo salutis meæ sentiam, nec ipsam salutem terrenam, sed in excelso de illo sperabo.'

PSA 17:48 Multiple spaces in '17.48··Vindictas.··CASS. Pia vindicta, dum rebellis subditur. Iracundis.··Major gloria est a ferventibus malis liberare.'

PSA 17:51 Multiple spaces in '17.51··Magnificans, salutes.··Deus qui magnificat: Faciens, Deus qui facit.'

PSA 18:1 Multiple spaces in '18.1··In finem.··CASS. Psalmus de primo adventu, unde tyrannus cadit, homo absolvitur, hic propheta respicit in finem, id est, Christum, vel in ultima tempora.'

PSA 18:2 Multiple spaces in '18.2··Cœli enarrant.··Ibid. Primo, loquens de incarnatione, commendat prædicationem novæ legis. AUG. Cœli, apostoli, de gloria Christi in qua Patris æqualis. CASS. Vel cœli, qui stellam miserunt. Gloriam.··Ibid.: Quod Deus gratis peccata dimittat. Opera.··AUG. Quæ secundum hominem, etc., usque ad et ipsi eidem facti nox, tenebrosis scientiam quæ de humanis. CASS. Et hoc tam mirifice, quod in omnibus linguis; et tam late, quod in omni parte ambitus terræ.'

PSA 18:3 Multiple spaces in '18.3··Dies diei.··CASS. Demonstrative agit. AUG. Dies diei.··Spiritus spiritualibus profert plenitudinem sapientiæ, etc., usque ad hæc doctrina diebus et noctibus continuatur usque ad posteros.'

PSA 18:4 Multiple spaces in '18.4··Loquelæ.··CASS. Publicæ suasiones. Sermones.··Communes narrationes. Quorum non.··Planius diceret, in quibus non audiantur voces eorum, vel, omnium sermonum audiantur voces eorum: illud idem facit per relativum. AUG. Omnibus linguis primos loqui fecit spiritus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus, unus homo tunc omnibus, sic modo unus Christus caput et corpus.'

PSA 18:6 Multiple spaces in '18.6··In sole CASS. Quod alios fecisse laudat, ipse facit, prædicat incarnationem. Vel in sole, in manifesto mundi, vel in labore. Sol urit, lucet, et variat tempora. Tabernaculum suum.··AUG. Quasi militare habitaculum, id est, dispensationem incarnationis suæ, in qua venit expugnare errores mundi. Vel tabernaculum, Ecclesiam in manifesto, non in occulto, ut lateat. Sponsus.··CASS. Toties prophetis promissus, magna similitudo sacramenti: ideo de virgine natus, ut Ecclesiam sibi virginem copularet. De thalamo.··AUG. Id est, virginali utero, ubi Deus humanæ naturæ, ut sponsus sponsæ, copulatus est. Ecce humilis misericordia, sed fortis majestate. Gigas ad currendam.··CASS. Imperturbabilis, irrevocabilis, humanam naturam potentia superans. A summo.··Hic Trinitas ostenditur, etc., usque ad notat unitatem Trinitatis. Nec est qui se abscondat,··etc. AUG. Verbum caro factum, non permisit ullum se excusare de umbra mortis: quia et ipsam penetravit calor verbi. Vel, calor est Spiritus, quem misit reversus, qui lex, testimonium, justitia, præceptum, timor et judicia, quia hæc agit.'

PSA 18:8 Multiple spaces in '18.8··Lex Domini.··CAS. Secundo, laudat præcepta Novi et Veteris Testamenti. Ibid. Lex per Moysen data, omnia verba sua distinctione corrigens, et ad Christi gratiam mittens. Convertens.··AUG. Libertate, ad se imitandum, non premens jugo servitutis. Animas.··Voluntates, non modo manus, ut Vetus Testamentum. Testimonium.··Quæcunquæ testimonia dedit Isræl plena sunt veritate, et humilibus sapientiam dederunt. Sapientiam:··de divinis.'

PSA 18:9 Multiple spaces in '18.9··Justitiæ Domini.··Ibid. Omnes in illo recte, qui non docuit quod non fecit, ut imitantes gauderent in eis, qui libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. CASS. Justitiæ,··lex quæ justificat; quidquid præcipit justum est.'

PSA 18:10 Multiple spaces in '18.10··Timor Domini.··Ibid. Timor sæculi non sanctus, quia non proficuus, et cum temporibus mutatur. Timor Domini sine omni perturbatione, quia est mista cum pavore dilectio, quia si timet judicem, scit misericordem. AUG. Timor, non ille pœnalis pro terrenis quorum amore formidat anima, sed castus, quo quanto diligit, cavet offendere sponsum, et ideo non foras mittitur, sed permanet. Judicia.··Judicia Dei non egent alterius auctoritate.'

PSA 18:11 Multiple spaces in '18.11··Desiderabilia.··Ibid. Vel, multum desiderabilia, vel multum aurum et lapis; vel multum pretiosum. Desiderabilia super aurum, etc., usque ad,··cujus voluntatem suæ præponit, et dulciora sunt quam ipse sibi. Super aurum,··id est, omne quod appetitur, pro divitiis, vel potentia, vel pro voluptate. Mel.··Cibus Dei est mel; id est, solutus jam a sæculo; et favus, id est, quia adhuc circumplicatur, cui opus est pressura exprimentis manus Dei, ut eat in vitam.'

PSA 18:13 Multiple spaces in '18.13··Delicta quis.··Ibid. Tertio petit se a vitiis purgari, ut sit dignus Psalmista, qui hæc referat sacramenta. Menti videnti suavis est veritas, dulcia judicia; non videnti quæ suavitas? sed quare non videtur? propter delicta: nec mirum: Delicta enim quis intelligit?··CASS. Delicta:··omnia, quædam enim nota sunt. Mea inquinant, aliena affligunt, et jam parce, repelle suasorem. Ab occultis.··Omnia peccata duobus includit, etc., usque ad quo homo seductus est; et consentiendo fecit suum. AUG. Non est majus delictum quam apostatare a Deo, quod est initium superbiæ: superbia vero est initium et causa omnis peccati.'

PSA 19:1 Multiple spaces in '19.1··In finem.··CASS. Figura operandi, quæ ventura sunt Propheta canit. Ibid. Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiæ, quæ per Christum videbat ventura.'

PSA 19:2 Multiple spaces in '19.2··Exaudiat:··quæ tempore tribulationis vult ei fieri. In die tribulationis,··quo majori desiderio Deum precamur. Dei Jacob,··ut sicut illi, ita tibi gratiam benedictionis det, et præponat Judæis.'

PSA 19:3 Multiple spaces in '19.3··Mittat:··pater. Auxilium,··misso Filio.'

PSA 19:4 Multiple spaces in '19.4··Memor.··Agit quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo. Sacrificii.··Ibid. Sacrificium Ecclesiæ prævidebat, non pecudum, sed sanguinis et corporis Christi.'

PSA 19:5 Multiple spaces in '19.5··Tribuat.··Diapsalma, quæ tempore gloriæ optat et affirmat. Omne.··AUG. Non solum quo animam posuisti pro vita plurimorum; sed et quo cæcitas ex parte contigit in Isræl, et sic omnis Isræl salvus fieret.'

PSA 19:6 Multiple spaces in '19.6··Lætabimur.··Ibid. Ideo hæc oratio, quia lætabimur et magnificabimur, ostendit se unum de Ecclesia tanto ante tempore.'

PSA 19:7 Multiple spaces in '19.7··In potentatibus.··AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. Salus dexteræ.··Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt.'

PSA 20:1 Multiple spaces in '20.1··In finem.··Tertius psalmus de duabus naturis in Christo, cœlestem regem describit, ut auditu credat mundus, quem visum contemnit Judæus. Demonstrativam facit orationem in laudem Dei.'

PSA 20:2 Multiple spaces in '20.2··Domine in virtute tua lætabitur.··CASS. Summam proponit, scilicet, meritum et præmium.'

PSA 20:4 Multiple spaces in '20.4··Quoniam prævenisti.··CASS. Diapsalma; virtutes ejus et gloriam describit, etc., usque ad quasi capiti in coronam. Coronam.··Ibid. Quia circumitus Apostolorum docentem ambiebat, vel totus mundi circulus, id est, Ecclesia generalis.'

PSA 20:6 Multiple spaces in '20.6··In salutari tuo: gloriam et magnum decorem,··etc. CASS. Verbo Patris, quæ inde gloria. Gloriam de judicio, quia in Deitate judicabit. Decorem in majestate, quæ tunc apparebit. Gloriam et magnum decorem,··etc. Gloriosus, ut Petrus, cujus umbra infirmi sanabantur; et decor est super eum,··præter quem non est aliud fundamentum. Ideo super eum,··quoniam dabis.'

PSA 20:7 Multiple spaces in '20.7··In gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia,··etc. ID.. Id est, de hoc quod sui gaudebunt cum tua præsentia, quando eris omnia in omnibus.'

PSA 20:9 Multiple spaces in '20.9··Inveniatur manus tua,··etc. ID. De pœnis inimicorum, ut supra de laudibus Christi.'

PSA 20:11 Multiple spaces in '20.11··Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum.··Non erit eis fructus beatitudinis in terra viventium.'

PSA 20:13 Multiple spaces in '20.13··Quoniam pones.··CASS. Dicta de futura, etc., usque ad ut cum putarent occidere, salus fieret.'

PSA 20:14 Multiple spaces in '20.14··Exaltare.··ID. Conclusio.'

PSA 21:2 Multiple spaces in '21.2··Deus, Deus.··CASS. Præmittitur conquestio de derelictione, necnon et oratio, sicut in omnibus psalmis de passione. AUG., CASS. Deus, Deus:··geminat ex affectu, vel Deus omnium per creationis potentiam, meus proprie per cultum. AUG. Quando hoc in cruce dixerat, psalmum istum de se scriptum indicavit. Respice in me.··CASS. Non est in Hebræo, sed a septuaginta interpretibus additum. Quare me dereliquisti?··AUG. Mirum hoc, cum et Deus esset cum eo; sed pro nobis, qui in eo corpus ejus. Longe a salute mea,··id est, mei veteris hominis, quia longe a peccatoribus salus,··et hæc sunt verba non justitiæ, sed delictorum. Vel, longe a salute sunt verba delictorum meorum, quæ sunt tollenda.'

PSA 21:3 Multiple spaces in '21.3··Clamabo.··AUG. De nobis, corpore suo dicit, ut cum forte dicit: Transeat a me calix iste,··id est, putatur timuisse mori; sed pro suis infirmis qui timent mori, hæc dixit, sic et hæc vox membrorum est: Clamabo et non exaudies. Per diem, et non exaudies, et nocte et non ad insipientiam.··CASS. Quia nullæ in eo tenebræ, et tamen non auditur ad salutem corporalem.'

PSA 21:4 Multiple spaces in '21.4··In sancto habitas.··AUG. Et ita mirum, quia patres liberasti; ego autem sum vermis. CASS. Tu habitas in sancto, quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. Laus Isræl,··AUG. id est, videntis te, non ejus qui se voluit abscondere a conspectu tuo.'

PSA 21:5 Multiple spaces in '21.5··In te speraverunt patres nostri, speraverunt.··CASS. Magnus decor, dum iterat speraverunt.'

PSA 21:7 Multiple spaces in '21.7··Ego autem,··etc. AUG. Hucusque Christus in persona veteris hominis, hic jam proprie in sua persona loquitur. Ego autem.··Jam proprie Christus, sine semine natus sum, ut essem ultra homines in homine, in quo factus sum opprobrium, ut vel sic superbia hominis humilem imitetur. Vermis et non homo, opprobrium.··CASS. Ita viliter conculcatus, etc., usque ad vermis, sine coitu natus, mortalis, humilis et vilis, silentio repens.'

PSA 21:9 Multiple spaces in '21.9··Speravit in Domino,··etc. CASS. Dicentes: Spera in Domino,··etc. Ironia Judæorum, ecce quasi historialis narratio, non prophetia, ne qua sit excusatio, ne qua ambiguitas.'

PSA 21:10 Multiple spaces in '21.10··Ab uberibus.··Non ex quo lactari cœpi, etc., usque ad sed fuisti Deus meus. De ventre.'

PSA 21:11 Multiple spaces in '21.11··De ventre.··AUG. Non solum matris, quæ lex nascendi est omnibus; sed de tenebris Synagogæ, in quibus infidelis est, nondum in luce Christi natus, qui in observationibus illis carnalibus sabbati et circumcisionis confidit.'

PSA 21:12 Multiple spaces in '21.12··Ne discesseris a me,··qui jam cœpisti. Tu extraxisti:··non vir, ne dubitetur virginis partus, virtute Dei factum est. Spes mea ab uberibus:··vera humanitas et magna perfectio; ab uberibus enim facit, quod vix maturus. In te projectus sum,··non in peccata hominis. Alii in Adam projiciuntur, ex quo rei. De ventre matris meæ, Deus meus.··CASS. Nec conceptio sine Deo, nec in peccato, ut homo; unde Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te.'

PSA 21:13 Multiple spaces in '21.13··Circumdederunt.··ID. Describitur passio, quam terminat oratio; ad convincendos Judæos refert futura quasi præterita.'

PSA 21:14 Multiple spaces in '21.14··Aperuerunt.··ID. Ut feræ volentes deglutire, os suum, non ad sapientiam reseratum. Sicut leo.··AUG. Ut leo rapiens circumdederunt, ut rugiens os aperuerunt.'

PSA 21:15 Multiple spaces in '21.15··Sicut aqua.··Quando funditur aqua, etc., usque ad unde relicto eo fugerunt. CASS. Sicut aquæ sacramentum ablutio peccatorum, etc., usque ad et solidata est. Tanquam cera.··Bene legis mysteria comparat ceræ, etc., usque ad quoniam circumdederunt. In medio ventris mei.··AUG. Venter infirmos in Ecclesia, vel memoriam Ecclesiæ significat.'

PSA 21:16 Multiple spaces in '21.16··Aruit tanquam testa virtus mea.··CASS. Non ut fenum, sed ut testa quæ igne fit firmior. Lingua mea.··AUG. Servaverunt præcepta mea apud se hi per quos locuturus eram: et per eos in cognationem eorum, qui erant pulvis mortis, deductus sum.'

PSA 21:17 Multiple spaces in '21.17··Foderunt.··ID. Evangelica narratio. Etsi hæc ad litteram, innuit fossio manuum, quod operibus ejus non crediderunt; pedum, quod Apostolos laceraverunt. CASS.: foderunt. Terra fossa fructum facit, sic fructum vitæ dedit Christus vulneratus.'

PSA 21:18 Multiple spaces in '21.18··Dinumeraverunt omnia ossa mea.··CASS. Proprie describitur pœna crucis. Sic ossa dinumeraverunt, id est, Apostolos; ne in majorem numerum crescerent, quærebant exstinguere. Inspexerunt me.··ID. Cum diligentia et delectatione, cum a re crudeli soleant oculi averti. Ecce quam obstinati, non casu aliquid factum, nec tot miraculis cor mollitum.'

PSA 21:19 Multiple spaces in '21.19··Diviserunt sibi vestimenta mea,··etc. AUG. Sacramenta ipsius potuerunt dividi per hæreses, sed non tunica desuper, id est, a Deo data; hæc est charitas vel unitas, quam nemo potest dividere. CASS. Sed forte et dono Dei quibusdam venit, etc., usque ad ut ramus olivæ a columba delatus ad arcam. AUG. Vel, per animam unicam caput et corpus, quod unum diversitates respuit.'

PSA 21:22 Multiple spaces in '21.22··Unicornium, humilitatem meam,··etc. ID. Judæi, terrena tantum petentes: vel, de cultu Dei singulariter se jactantes, vel singulariter superbientes, occiso etiam filio post servos.'

PSA 21:24 Multiple spaces in '21.24··Qui timetis Dominum, laudate eum,··etc. CASS. Timor humanus non laudem, sed vituperium parit.'

PSA 21:25 Multiple spaces in '21.25··Timeat eum omne semen Isræl, quoniam non sprevit,··etc. Quos dixerit semen Jacob, aperit, subdens: Pauperis.··AUG. Non ejus qui verbis delictorum clamat de vana vita, sed non tumentis de pompis sæculi.'

PSA 21:26 Multiple spaces in '21.26··Apud te laus mea in Ecclesia magna,··etc. ID. Apud Deum laudem ponit, qui docet in homine non præsumi.'

PSA 21:27 Multiple spaces in '21.27··Laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent.··ID. Pauperes Deum divites se: ideo pauperes, quia Deum laudant ut eum quærant, et ipse est divitiæ pauperum. Corda eorum in sæculum sæculi reminiscentur et convertentur ad Dominum.··ID. Quia ille cibus est cordis.'

PSA 21:30 Multiple spaces in '21.30··Manducaverunt et adoraverunt.··ID. Non prohibeat dispensator manducare, sed exactorem moneat timere. In conspectu ejus cadent.··CASS. Ecclesia utrosque recipit, sed ipse videt et discernit.'

PSA 21:32 Multiple spaces in '21.32··Annuntiabitur,··etc. ID. An angelis qui preces hominum Deo offerunt, non pro instructione, sed pro ministerio. CASS. Nota psalmos de passione in magna spe Christianorum terminari, ut sciatur ex passione salus esse.'

PSA 22:1 Multiple spaces in '22.1··Psalmus David.··CASS. Propheta reditum populi de Babylone prædixit. Dominus regit me.··Psalmus de misericordia, enumerans decem gratias, ut omnes sperent in misericordia Dei. AUG. Ecclesia loquitur de Christo.'

PSA 22:2 Multiple spaces in '22.2··In loco pascuæ.··CASS. Prima gratia, ocus pascuæ, id est, sermo divinus, qui saginat meditantes. Super aquam.··Secunda gratia, aqua refectionis.'

PSA 22:3 Multiple spaces in '22.3··Animam meam.··ID. Tertia gratia, etc., usque ad sed prius educavit super aquam refectionis, sed prius animam meam convertit. Deduxit.··ID. Quarta, quod super charitatis præcepta duxit. Super semitas.··AUG. Arctiora mandata et perfectiora consilia, quasi semitis pauci justi ambulant, sicut semitæ arctiores sunt quam viæ.'

PSA 22:4 Multiple spaces in '22.4··Nam et si.··CASS. Quinta, quod in umbra mortis non timet mala. Mecum es.··AUG. In corde per fidem, ut post umbram mortis ego tecum sim. Virga tua.··CASS. Sexta, correctio; vel virga districtio, quæ convertit vitia. Baculus gubernatio, quæ sustinet fideles.'

PSA 22:5 Multiple spaces in '22.5··Parasti in conspectu.··CASS. Septima, mensa Domini, beata convivatio, saturitas fidei, esca cœlestis, de qua Apostolus: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. In conspectu meo mensam:··etsi non impiorum. De hac dicitur: Sed isti ad mensam divitis,··id est, Christi, scito et te similia debere præparare,··id est, pati sicut ipse. Impinguasti:··octava, unctio capitis, scilicet Christi, quod nulla ariditate peccati exaruit, unde cætera lætantur membra, quia capite descendit unguentum in barbam barbam Aaron, et in oram vestimenti ejus. Et calix meus.··Nona, calix, Christi sanguis, qui sic inebriat ut sobrios reddat. Meus,··quia accipio. Vel, tuus, quia das. Mensa et calix, caro, sanguis, quanquam unum sint sacramentum, sub diversis tamen speciebus, quia utrumque sumitur, divisim hic ponuntur.'

PSA 22:6 Multiple spaces in '22.6··Et misericordia.··CASS. Decima, misericordia subsequens ad custodiam quæ præcedit ad gratiam conferendam. Et ut inhabitem.··HIER. Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem.'

PSA 23:1 Multiple spaces in '23.1··Psalmus David.··AUG. In prima sabbati mundus conditus, in eadem homo restauratus per resurrectionem Christi: CASS. unde monet victorem cum triumpho suscipere. Domini est terra.··Primo dicit totum orbem esse Dei, etc., usque ad sed quis in monte ejus, nisi innocens?'

PSA 23:2 Multiple spaces in '23.2··Et super flumina.··AUG. Ut flumina in mare, ita cupidi labuntur in sæculum; et eos etiam superat Ecclesia, quæ victis cupiditatibus ad immortalitatem paratur.'

PSA 23:3 Multiple spaces in '23.3··Quis ascendet?··Determinat quibus virtutibus præditi sunt in Ecclesia.'

PSA 23:4 Multiple spaces in '23.4··Quis stabit?··HIER. Multi enim ascendunt, qui non permanent. ID. Innocens:··ad proximum, manu et corde, et qui sibi innocens, etc., usque ad præsentiam et cognitionem desiderent. Qui non accepit.··AUG., HIER. Id est, qui non deputavit animam rebus non permanentibus, sed eam sentiens immortalem æterna desiderabit, et ideo non juravit in dolo. In vano.··HIER. Id est, qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit.'

PSA 23:7 Multiple spaces in '23.7··Attollite.··Diapsalmus. Christiana religione declarata, etc., usque ad quæ a principe diabolo positæ sunt. Et elevamini.··Contra portas mortis. Portæ æternales:··omnis gratia quæ, veniente Christo, data est.'

PSA 23:8 Multiple spaces in '23.8··Quis est?··interrogat. Propheta ad convincendam Judæorum perfidiam, et ut amplius eum commmendando alios invitet.'

PSA 23:10 Multiple spaces in '23.10··Dominus fortis per virtutes describitur quasi proprio nomine. Fortis,··AUG. etsi cum gladiis cepistis. Potens,··etsi Pilato tradidistis. Potens in prælio,··ne in pugna vos superasse putetis. Virtutes.··Hier., AUG. Ministræ præcedentes Christum in ascensione ad alias cœlestes clamant, ut viam Domino venienti aperiant: quæ novo mysterio carne induti stupefactæ, quærunt, quis est? Attollite.··CASS. Congeminatio, etc., usque ad qui omnibus omnia dat bona, vel cœlestium virtutum, id est, angelorum.'

PSA 24:1 Multiple spaces in '24.1··In finem.··Hier. Hic flagellatus pœnitens præponitur aliis, ne murmurent in adversis: qui in se expertus per misericordiam blanditur, per justitiam terret. Ad te, Domine, levavi.··AUG. Psalmus contra adversa sæculi, etc., usque ad qui non per omnes, minus perfectos. CASS. Primo petit doceri vias Domini, quia ad Deum erectus. ID. Ad te contemplandum; facile terrena despicit, qui divina conspicit.'

PSA 24:2 Multiple spaces in '24.2··Confido.··ID. Expertus in malis meam infirmitatem, non erubescam de inimicis. Neque irrideant me inimici:··et certus sum quia in nullo sustinente patienter fallit. Supervacue.··ID. Quia omnia sunt vana et infructuosa quæ a Deo sunt aliena. Vias tuas, Domine, demonstra.··CASS. Viæ sunt de ordine vitæ, etc., usque ad: Dirige,··ad vitam pertinet, doce ad scientiam.'

PSA 24:5 Multiple spaces in '24.5··Doce.··AUG. Ipsam veritatem, ut quod credo intelligam, quia sustinui, et si hoc non sufficit: Reminiscere. Deus salvator meus.··CASS. Duæ res sunt, quæ bonos faciunt, ut Deum salvatorem credamus, et patienter ejus retributionem exspectemus.'

PSA 24:6 Multiple spaces in '24.6··Reminiscere.··ID. De peccatis prioribus et quæ quotidie fiunt, orat per misericordiam antiquis factam, et quia timet verum judicem. Miserationum.··Miseratio proprie in bonorum exhibitione. Quæ a sæculo.··AUG. Id est, ab initio sæculi sunt: non ergo in me fallat.'

PSA 24:7 Multiple spaces in '24.7··Delicta.··CASS. Sunt quando linquitur via æquitatis. Juventutis.··Non pro ætate, sed pro præcipitationis audacia, quæ est tunc, cum calor animi modestiam excedit. Ignorantias.··Facimus ea quæ mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiæ in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. HIER. Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem. Memento mei, tu.··AUG. Cujus opus est misereri et peccata dimittere. Secundum misericordiam.··Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus.'

PSA 24:8 Multiple spaces in '24.8··Dulcis.··ID. Quia omnia priora dimittit, ubi gratia sine meritis. Rectus.··Quia post misericordiam, etc., usque ad Dulcis,··quia suavia dat; rectus,··quia corrigit. Propter hoc.··CASS. Quia dulcis et rectus; non ex crudelitate, sed benignitate. In via.··Id est, fide, vel præceptis Dei. Vel in via hujus vitæ, ubi recte vivendum, dabit legem.'

PSA 24:9 Multiple spaces in '24.9··In judicio.··Dum punit, diriget ad meliora. Sed mansueti sint, qui corripiuntur: quod ex feris domiti, ut tolerent. Quia si mites, id est, lenis animi quasi naturaliter hoc habentes: docebit eos præcepta, pro quorum neglectu venerunt flagella.'

PSA 24:10 Multiple spaces in '24.10··Misericordia et veritas.··AUG. Quas autem vias docebit, etc., usque ad et deinde cavet severitatem judicis. Testamentum.··CASS. Novum, quod egregie dicitur Testamentum, ubi clara et certa promissio hæreditatis quod et morte firmatur. Et Testamentum.··Legis veteris, ubi fuerunt Prophetæ testes promissionum.'

PSA 24:11 Multiple spaces in '24.11··Propter nomen tuum, Domine.··AUG. Id est, gloriam tuam, etc., usque ad et interpretantur mundi,··qui se ab omni peccato mundos asserunt.'

PSA 24:12 Multiple spaces in '24.12··Quis est homo?··CASS. Hic agit de æternis; quomodo habentur, laborans et orans, ut et ipse, et totus Isræl ab his malis liberetur.'

PSA 24:13 Multiple spaces in '24.13··Anima.··ID. et si non statim, etc., usque ad quidquid alii faciant, etc. Semen.··Hier. Bonum est, unde fructus colligitur. Firmamentum est.··AUG. Videtur infirmorum esse timor, sed Dominus est firmamentum timentibus eum, et facit ut Testamentum ejus manifestetur illis. Oculi.··Sal. Oculi sapientis in capite, id est, in corde ejus.'

PSA 24:16 Multiple spaces in '24.16··Unicus.··ID. Unicus plus amatur, pauper plus doletur.'

PSA 24:17 Multiple spaces in '24.17··De necessitatibus.··Id est, ab adversis, quæ necessaria sunt omnibus, qui pie in Christo vivere volunt.'

PSA 24:19 Multiple spaces in '24.19··Respice.··AUG. Tot hominum perditio sine dolore, esse non potest, et ideo pro eis orat.'

PSA 24:21 Multiple spaces in '24.21··Innocentes et recti adhæserunt.··ID. Mali tolerati sunt; non adhæserunt.'

PSA 24:22 Multiple spaces in '24.22··Isræl.··AUG. Populum, quem ad tuam visionem præparasti.'

PSA 25:1 Multiple spaces in '25.1··Psalmus.··CASS. Psalmus iste monet vitari consortia iniquorum, jungi justis, quia ex convictu mores formantur. Judica.··AUG. Quia post misericordiam, etc., usque ad a vento superbiæ rapiuntur. CASS. Judica:··non est præsumptio justi, sed certitudo misericordiæ Dei, quod ibi ostendit in Domino sperans; deinde, non infirmabor. In innocentia.··AUG. Non angelorum, sed qualis est hominum.'

PSA 25:2 Multiple spaces in '25.2··Proba me.··CASS. Id est, prius vires inspice, etc., usque ad non merita, sed misericordiam quæ talem me fecit, attendo. CASS. Proba me.··Tu vero, proba in tentationibus, ne quid delicti remaneat, etc., usque ad ne quis de eis murmuret. Ure renes.··ID. Igne verbi tui, cor calore spiriritus. Cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus.'

PSA 25:3 Multiple spaces in '25.3··Misericordia.··CASS. Quæ non sinit tentari super vires, vel ipsa ustio est misericordia, non asperitas Complacui in veritate.··AUG. Cui displicet mendacium suum, et placet ipse cum illa et in illa.'

PSA 25:4 Multiple spaces in '25.4··Non sedi.··CASS. Complacui in veritate, quia non sedi. Odivi,··quod est vitare mala. Et lavabo,··quod est agere recta. Vani.··CASS. Vani qui de caducis rebus laborant; impii hæretici, qui Scripturas pervertunt: illi superflua quærunt, hi venenosa.'

PSA 25:5 Multiple spaces in '25.5··Malignantium.··ID. Qui mala proximis agunt.'

PSA 25:6 Multiple spaces in '25.6··Lavabo.··AUG. Pœnitendo. Et altare,··mentem virtutibus ornabo, vel fidem, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. Inter innocentes.··AUG. Conversans; ut audiam ab eis, id est, ut discam qua voce sis laudandus; vel, ut audiam:··Venite, benedicti Patris mei.'

PSA 25:7 Multiple spaces in '25.7··Vocem laudis Spiritus sancti, qui docet laudare te.'

PSA 25:8 Multiple spaces in '25.8··Domine.··CASS. Petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis, sed concordat domui Dei. Dilexi decorem.··CASS. Hæc ideo faciam, quia lilexi me facere decoram domum tibi, et locum, quo gloriose habites, ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam.'

PSA 25:9 Multiple spaces in '25.9··Ne perdas.··CASS. Et si modo simul esse pateris, ne simul perdas. CASS. Ne perdas in futuro cum impiis,··quibus hic non communico.'

PSA 25:10 Multiple spaces in '25.10··Dextera eorum,··AUG., id est, si quid boni agunt, etc., usque ad misericordia in omnibus comitetur, quod debes, quia:'

PSA 25:12 Multiple spaces in '25.12··Pes,··id est, affectio, quæ facile labi solet, stetit immobilis contra omnia scandala, tendens ultra, et persistens in directo.··Et quia sic redimis in Ecclesiis, benedicam. Stetit.··CASS. Etsi undique concussus, vel confusus scandalis.'

PSA 26:1 Multiple spaces in '26.1··In finem.··AUG., CASS. Primo, David electus, etc., usque ad unde in sacramento gemens et laborans; ut in re gaudeat. Dominus illuminatio,··etc. CASS. De prima unctione per quam certificatur secunda, hic loquitur. Dominus protector vitæ meæ.··AUG. Dat vitam virtutum, quam et protegit, sine quo omnia dona ejus perduntur. A quo trepidabo?··ID. Quem trepidet, caro, cum induerit corruptionem.'

PSA 26:2 Multiple spaces in '26.2··Super me nocentes.··ID. Ut se mihi præferant insultantes: quod vertit Deus in melius, ut maledico dente non me, sed carnalia desideria consumant. Vel edant,··id est, delectetur in morte mea crudelitas inimicorum, carnes;··animam non possunt. Infirmati sunt.··ID. Dum Christus carnem accepit, nutantes facti, et post ex toto se fidei subdiderunt. CASS. Vel, debilitati paulatim ad ruinam animæ pervenerunt.'

PSA 26:3 Multiple spaces in '26.3··Castra.··CASS. Molimina, prælium, conflictus. In hoc ego.··AUG. Habeo spem victoriæ in Domino remunerationis æternæ.'

PSA 26:4 Multiple spaces in '26.4··Unam petii.··AUG. Hæc una domus æterna, in qua semper maneatur, ubi æterni dies, cur ibi? ut contempler delectationem Dei, quod est verum bonum. Omnibus diebus vitæ meæ.··AUG. Ut quandiu vivo, etc., usque ad opus manifestabo. Ut videam.··ID. Alia littera: Ut contempler delectationem Domini,··id est, eo fine, ut demum appareat, etc., usque ad et ideo non temere peto unam,··etsi peccator.'

PSA 26:5 Multiple spaces in '26.5··In abscondito: AUG. quasi multæ partes sunt, etc., usque ad quem mox vocat petram.'

PSA 26:6 Multiple spaces in '26.6··Circumivi.··AUG. Quia mihi se præbuit ducem, etc., usque ad ut omnes voluntates ejus implerem. HIER. Vel circumspexi omnia creata, vel exempla sanctorum. AUG. Circumivi animo omnia creata, etc., usque ad tanto ardentius appetit.'

PSA 26:7 Multiple spaces in '26.7··Exaudi, Domine, vocem meam,··etc. CASS. Quis labor, quis gemitus? Oratio ante secundam unctionem, ut possit haberi quam et sibi prophetiæ spiritu promittit.'

PSA 26:8 Multiple spaces in '26.8··Tibi dixit.··CASS. Cor,··ratio a te edocta tibi confabulatur de una, non aliud quam doces pertractet.'

PSA 26:9 Multiple spaces in '26.9··Ne avertas.··AUG. Alius petit hic bona temporalia a Deo, et de datis gaudet, hic non nisi unam.··Alius habens timet iratum, ne tollat ea; iste non putat iram, nisi si avertat vultum,··etiam si quid in eo vindicet; nil divinius poterat dicere. Ne declines.··AUG. Non in ira declinat, quando a peccatis faciem avertit; vel, ne declines,··ut me labi sinas in ira, id est, quod punias; sed ut nostra infirmitas cautior fiat. Salutaris meus,··etc. AUG. Quasi, frustra creasti et recreasti, etc., usque ad a Domino est per Samuelem electus.'

PSA 26:10 Multiple spaces in '26.10··Quoniam pater,··etc. Fecit se parvulum Deo, ipsum fecit sibi patrem:··quia jubet, vocat, condidit, et regit. Matrem,··quia fovet, continet, collactat et nutrit; sed sæculum pater vel diabolus, mater Babylonia, id est, societas impiorum.'

PSA 26:11 Multiple spaces in '26.11··Legem pone mihi,··etc.'

PSA 26:12 Multiple spaces in '26.12··Tribulantium.··CASS. Ut Saulis et adjutorum, etc., usque ad quia falsi.'

PSA 26:13 Multiple spaces in '26.13··Credo videre.··AUG. Sed inter omnia pericula, Deo dirigente, credo videre. Bona.··ID. Bona, quæ sunt vera, æterna. Illi suadent beatitudinem in terra ista, quæ est morientium.'

PSA 26:14 Multiple spaces in '26.14··Exspecta.··CASS. Ut ego certus sum de illa, etc., usque ad sustine quod pateris.'

PSA 27:1 Multiple spaces in '27.1··Psalmus huic.··Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine.··ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas.··Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas,··etc., et assimilabor,··etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum.'

PSA 27:2 Multiple spaces in '27.2··Ad templum.··CASS. Secundum morem Judæorum, quibus præceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Jerusalem esse scirent: quod et Jesus legem implens fecit. Vel ad cœlum, unde auxilium speramus.'

PSA 27:4 Multiple spaces in '27.4··Da illis.··Ibid. Prædicere est, non optare, secundum quod intenderunt, non secundum quod inde pervenit: vel optat justitiam Dei in hoc servari.'

PSA 27:5 Multiple spaces in '27.5··Quoniam non,··etc. ID. Et si deessent opera, hoc sufficeret damnationi, quod non intellexerunt per legem et Prophetas, quæ invisibiliter Deus operatur per me, nec etiam visibilia. Destrues.··AUG. Ut nihil mihi noceat, nec post Ecclesiæ tuæ, vel meæ. Benedictus.··CASS. Auditus in resurrectione gratias agit, subdens de salute credentium. Dominus.··ID. Idem qui adjutor meus, et protector est fortitudo plebis, quæ in eo confidit, et protector ne lædantur, et tu, o Domine:'

PSA 27:9 Multiple spaces in '27.9··Salvum.··Ecce quanta spes credentium cum pro eis orat: passus pro eis judex est et advocatus. Et rege,··etc. ID. Ne declinent ad prava. Extolle,··etc., a terrenis ad petenda æterna, et intellectu Scripturarum, et bono opere per totum hoc sæculum usque in finem.'

PSA 28:1 Multiple spaces in '28.1··Psalmus David in consummatione.··ID. Arca a Philistæis reducta, etc., usque ad ut se offerant tali consummatori. Afferte Domino.··ID. Prius monet sacrificia offerre. Filios arietum.··AUG. Quia non deest impugnatio, etc., usque ad et septuaginta duo discipuli ad prædicandum missi significantur. Vox Domini.··CASS. Prædicatio Christi intus mentes terruit, quod est, spiritum timoris dedit Judæis et gentibus. GREG. Iste ab imo ascendit, id est, spiritu timoris ad spiritum sapientiæ, etc., usque ad id est, spiritualem intellectum, hos Dominus concutit. HIER. Ut agricola sterilem terram, etc., usque ad et dabit virtutem, et eamdem benedicet in pace æterna.'

PSA 28:3 Multiple spaces in '28.3··Vox Domini super aquas,··etc. CASS. De constitutione Ecclesiæ, ubi virtutes Spiritus sancti cum magno præconio enumerat. Libani.··Libanus interpretatur candidatio. Cedri Libani,··id est, alti homines in terrenis elati, quos Deus confringendo comminuet, id est, de superbia ad se per dilectum filium reducet: et hoc spiritu fortitudinis comminuet, sicut unicornis captus comminuitur.'

PSA 28:7 Multiple spaces in '28.7··Desertum.··CASS., AUG. Judaicum populum, etc., usque ad unde emanat aqua viva.'

PSA 28:10 Multiple spaces in '28.10··Dominus.··Quid constitutæ Ecclesiæ fiat ostendit. Dedi,··enim ait, vobis potestatem conculcare super serpentes.··Ut autem est inauditum, ut cervi omne genus ferarum cornu feriant; sic ut Apostoli omnem philosophiam illiterati redarguerent. Diluvium.··CASS. Aquas baptismi, qui purgat crimina mundi.'

PSA 29:1 Multiple spaces in '29.1··Psalmus cantici in dedic.··AUG. Supra de consummatione tabernaculi tempore belli: hic autem est psalmus lætitiæ, quia domus dedicatur, id est, confirmatur, quæ in æterna pace manebit: corpore innovato non tantum Christi, sed etiam totius Ecclesiæ. Totus Christus loquitur in hoc psalmo, quia quædam capiti, quædam corpori, quædam utrique conveniunt. ID. Psalmus breviter de passione et resurrectione: ut passio non terreat quos spes resurrectionis lætificat. Domus David.··CASS. Totus Christus sponsus, etc., usque ad secundum statum futurum quando in ea quiescitur. CASS. Primo agit de dedicatione sua: et jubet sanctos idem sperantes laudes dicere.'

PSA 29:3 Multiple spaces in '29.3··Domine, Deus meus, clamavi ad te,··etc. AUG. Christus, etc., usque ad sed non in dedicatione.'

PSA 29:4 Multiple spaces in '29.4··In lacum.··HIER. Id est, de lacu inferni, ubi animæ peccatorum sunt, ne, sicut illi, præceps caderem in mortem.'

PSA 29:5 Multiple spaces in '29.5··Confitemini,··etc. AUG. Quia ex bonitate et sanctitate sua, non nostra memor fuit nostri.'

PSA 29:6 Multiple spaces in '29.6··Quoniam ira.··ID. Id est, vindicta, qua vindicavit in nos primum peccatum, quod morte solvistis. Ad vesperum.··ID. Quia ira, etc., usque ad id est, tempore gratiæ post tempus ante legem, et sub lege. HIER. Ad vesperum.··Quia passo et sepulto Domino, Apostoli et mulieres in fletu et gemitu morabantur. Et ad matutinum lætitia.··Quia mane venientes ad sepulcrum, gloriam resurrectionis ab Angelis acceperunt. Fletus.··CASS. Demorabitur hominibus respicientibus ad vesperum, quo Adam declinavit, et a paradiso exivit: sed lætitia erit respicientibus ad matutinum, quo Christus surrexit.'

PSA 29:7 Multiple spaces in '29.7··Ego autem.··Quomodo ante dedicationem egerit et eam meruerit. AUG., CASS. Vespere facit. Sed ego, dum in paradiso esset mihi abundantia, dixi: Non movebor ab hoc bono, credens diabolo dicenti: Non morte morieris Gen. 3.. Sed, o Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem;··quod est, non ex me bonus eram et fortis, sed ex te. Quod ut ostenderes: Avertisti faciem tuam,··hoc est, foras misisti me de paradiso: jam vero hic positus clamabo ad te,··etc.'

PSA 29:8 Multiple spaces in '29.8··Avertisti.··CASS. Deus a Christo faciem, exponendo eum passioni et morti; et sic Christus turbatus est: Tristis est anima mea usque ad mortem.··Matth. 16. Conturbatus.··AUG. Quod tempus conturbationis et miseriæ recolens, et in eo positus, audio vocem capitis pro me morituri, dicentis: Ad te, Domine, clamabo.'

PSA 29:10 Multiple spaces in '29.10··Quæ utilitas in sanguine meo.··ID. Necessitatem ostendit per quam non sinit eum descendere in corruptionem. Dum descendo in corruptionem.··Si enim statim non resurgo, et corpus corrumpitur, nemini annuntiabo, nullum lucrabor. Confessio gemina est, nunquam sine ea simus: quando male est nobis in tribulationibus, confiteamur peccata nostra; quando bene est, in exsultatione justitiæ confiteamur laudem Deo.'

PSA 29:11 Multiple spaces in '29.11··Audivit Dominus.··CASS. Quomodo eam accepit, scilicet dedicationem, pertractat. Dixit: Clamabo, deprecabor, sed me deprecantem exaudivit Dominus.'

PSA 29:12 Multiple spaces in '29.12··Conscidisti saccum meum.··ID. Saccus vestis est aspera, in usum laboris vel tempore tristitiæ concessa, ut Ninivitis, id est, caro humana, quæ scissa est moriendo: et prodiit frumentum gloriosæ resurrectionis, vel divinitatis. Vel, pœna peccati, qua in resurrectione destructa, prolata est divinitas ante occulta: sicut quod saccus integer celat, scissus aperit. AUG. Saccus de capris vel hædis, mortalitas; quam de peccatoribus Christus traxit vel accepit; unde: Dum mihi molesti essent, induebar cilicio Psal. 34., ut quod intus erat, non viderent.'

PSA 29:13 Multiple spaces in '29.13··Non compungar.··ID. Non moriar jam in finem. Domine Deus, in æternum confitebor tibi.··Quid est: in æternum confitebor tibi?··in æter num laudabo te.'

PSA 30:1 Multiple spaces in '30.1··In finem psalmus.··AUG. Exstasis hic accipitur pavor perturbati populi de persecutione omnium gentium, et defectu fidei per orbem. CASS. Contra pavorem spes et oratio præmittitur, etc., usque ad: Erunt duo in carne una Gen. 2., ergo et in voce una. AUG. Prior loquitur Redemptor, inde redempti, gratias agentes. Inde diu de perturbatione Prophetæ vox interponitur prope finem, et in fine. Hic describitur humiliatio Christi martyrumque: unde sequitur exaltatio.'

PSA 30:2 Multiple spaces in '30.2··In te, Domine, speravi,··etc. ID. Est confusio æterna, de qua liberari petit: et est temporalis ad horam, scilicet quæ prodest.'

PSA 30:3 Multiple spaces in '30.3··Accelera.··ID. In faciendis, in solvendis animabus et hujusmodi, ut eruas tertia die, non differas in communem resurrectionem; quod ut sit, esto mihi protector tantus, quantum decet esse Deum. Esto mihi.··Dixit: Justitiam da, etc., usque ad affirmat liberationem.'

PSA 30:5 Multiple spaces in '30.5··Educes.··CASS. De morte ad superna, ut frustra sint Judæorum consilia. De laqueo quem absconderunt.··AUG. Per duas portas diabolus tentat, etc., usque ad unde: Educes me de laqueo.'

PSA 30:6 Multiple spaces in '30.6··In manus.··CASS. Nota eum hic loqui qui in passione eadem verba protulit. AUG. In manus.··Ex his verbis quæ in cruce dixit, admonet se in hoc psalmo locutum esse.'

PSA 30:8 Multiple spaces in '30.8··Ego autem, in Domino,··etc. CASS. De gaudio, quia sperat in Domino, qui odit vanos. Exsultabo et lætabor.··Exsultare est cum magna alacritate animi gaudere: lætari, temperata affectione. Humilitatem meam.··Pro infirmitate, et pro ipsa virtute humilitatis accipit. Necessitatibus.··AUG. Necessitates sunt infinitæ, etc., usque ad et in futuro plenarie.'

PSA 30:9 Multiple spaces in '30.9··In loco spatioso.··CASS. Locus spatiosus libere eundi ad patriam virtutum, charitas: sed, quia caro infirma, et urgent mala: Miserere mei, Domine.··Jam pavor enarratur, id est, quot et quanta ea perturbant, contra quæ est oratio, Tribulor.··AUG. Cum prius dixit: Statuisti in loco spatioso,··etc. Sed aliis locus spatiosus, ex liberationis gratulatione; aliis ex tribulatione, angustia. Conturbatus.··Irascitur pro peccatis palearum, etc., usque ad nam vita perfectorum est profectus aliorum. In ira oculus.··In ira persecutorum, etc., usque ad ut ab omnibus gradibus quæratur Deus. CASS. Vel intellectus turbatur, et animus confunditur, etc., usque ad nec in animo, nec in corpore ulla potest esse hominis præsumptio. AUG. Ira per vitium oculum mentis cæcat; ira per zelum turbat: quia et hæc, concussa mente, contemplationem dissipat, quæ non est nisi inquieta mente; sed inde post paululum plus proficit ad videndum.'

PSA 30:11 Multiple spaces in '30.11··Paupertate.··ID. Vel egestate.··Egeo sanitate corporis, nec parcitur cruciatibus. Egeo resolutione, et parcitur morti; et in hoc infirmata est fiducia mea.'

PSA 30:12 Multiple spaces in '30.12··Super omnes inimicos meos.··ID. Pejus paganis et Judæis vivunt, etc., usque ad pro quibus timent et noti, ne omnes tales sint. CASS. Vel apud omnes inimicos, vel majori opprobrio habitus, quam illi qui digni eo; et vicinis,··parentibus, vel jam credituris; et notis,··familiaribus.'

PSA 30:13 Multiple spaces in '30.13··Qui videbant me foras.··HIER. Foras,··Christum, id est, qui hominem purum putabant. Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde.··CASS. Vel excidi a corde eorum, ut mortuus cujus memoria cum corpore sepelitur, de cujus reparatione desperatur. Vas perditum,··mortuus Jesus abjiciendus putatur.'

PSA 30:14 Multiple spaces in '30.14··Vituperationem multorum.··AUG. Vituperantur, etc., usque ad non quisquam homo. In circuitu. In eo dum convenirent simul.··CASS. Errorum, etc., usque ad id est, appetitu temporalium.'

PSA 30:16 Multiple spaces in '30.16··Sortes meæ.··ID. Vel tempora vitæ. AUG. Quia quando vis, vivimus, vel morimur: ideo eripe.··Etsi justus, et occultus ordo electionis apud te est, ego tamen, etc., usque ad quæ, sine meritis, quos vult elegit.'

PSA 30:17 Multiple spaces in '30.17··Illustra.··CASS. Manifestam fac benevolentiam tuam super me, ut sicut de moriente desperant, ita de resurgente confidant. AUG. Illustra.··Appareat, qui ad te pertineat cum modo sit confusio; unde alibi: Discerne causam meam Psal. 41.; ne tamen se justificare videatur, subdit: Salvum me fac in misericordia,··non in mea justitia.'

PSA 30:18 Multiple spaces in '30.18··Invocavi.··ID. Invocas Deum, quando in te vocas eum, et quando in domum cordis tui eum invitas.'

PSA 30:19 Multiple spaces in '30.19··Muta fiant.··CASS. Quæ hic garrula, dum non timent judicium. Muta in pœnis, in inferno. Quæ loquuntur.··Apte opponit justo iniquitatem. In superbia et in abusione.··CASS. Quia creatura contra creatorem, et perverso usu beneficiorum Dei, qui, præter cætera, propter eos venit.'

PSA 30:20 Multiple spaces in '30.20··Quam magna.··CASS. Quæ bona Dei contra prædicta mala, quæ leviant ipsa mala. AUG. Ista cernens et mirans exclamat Propheta, etc., usque ad in futuro vero patebit.'

PSA 30:21 Multiple spaces in '30.21··A conturbatione.··AUG. Ut jam nullam conturbationem humanam patiatur, etiam modo tribulati, mente intrantes ad vultum Dei non turbantur. Proteges.··CASS. Ne promissio tantum futuri turbaret, hoc addit: proteges,··ne noceantur.'

PSA 30:22 Multiple spaces in '30.22··Benedictus.··ID. Quasi, quid ultra? Plenitudinem beneficii laude concludit, comparans illud suæ imbecillitati. Et loquitur Propheta, vel populus fidelis. Mirificavit.··AUG. Misso Spiritu, totum mundum replevit, etc., usque ad unde: Unguentum effusum est nomen tuum.··CASS. Vel, mirificavit Deus Pater misericordiam, etc., usque ad juxta illud: Requievit in corde terræ.'

PSA 30:23 Multiple spaces in '30.23··Ego dixi in excessu.··AUG. Timoris nostri typum, etc., usque ad: Ideo exaudisti vocem orationis meæ.··AUG. In excessu mentis.··Vel rapta mente vidit altitudinem ex qua sentit se projectum valde longe: vel excessit a ratione timendo. A facie oculorum tuorum.··Si in facie tua essem, etc., usque ad sed meum cor accusavi.'

PSA 30:24 Multiple spaces in '30.24··Diligite Dominum, omnes,··etc. CASS. Conclusio oratoria, vel hortatoria, pro prædictis obtinendis. AUG. Prædicta expertus jam nos hortatur; quasi: tribulatus sum, timui, clamavi, non sum confusus: ita vos. Sancti ejus,··quorum est diligere Deum, quia non amant mundum, neque quæ in mundo sunt; amicus mundi hujus, inimicus Dei constituitur. Disce ergo non diligere mundum, ut discas diligere Deum: averte, ut convertaris; funde, ut implearis. Requiret Dominus,··etc. Etiam hic aliquando, si nulli hoc faceret, non videretur vigilare divina providentia, si omnibus non servaretur divina patientia. Abundanter facientibus.··Qui non cito pœnitent. Superbiam.··Pro omni vitio, quia radix omnium.'

PSA 30:25 Multiple spaces in '30.25··Viriliter agite,··etc. Virtus totius psalmi, ne carnis fragilitas timeat tot mala sæculi.'

PSA 31:1 Multiple spaces in '31.1··Intellectus David.··AUG. Psalmus de gratia qua Christiani sumus, ut ait Apostolus Rom. 4.. Incipit ergo per indulgentiam hic psalmus contra vitium hominum agens, qui peccata nesciunt vel defendunt, et merita jactant. CASS. Contra vitium ergo hominum hic psalmus opponitur, etc., usque ad in quo stantes confirmat. Beati quorum remissæ sunt,··etc. AUG. Non in quibus non invenit peccatum, sed quibus remitit. Iniquitates.··Dicit fomitem peccati, scilicet concupiscibilitatem, etc., usque ad sed ut peccatum ultra non sit. HIERON. Iniquitates, ante fidem et baptismum: peccatum, post fidem et baptismum.'

PSA 31:2 Multiple spaces in '31.2··Beatus vir.··HIERON. Cui remittit Deus, non enim per se. Tegit, ne in judicio reveletur; et sic non imputabitur ad pœnam. Non est dolus qui se accusat: corde tenet quod ore fatetur hic. Beatus:··quia olim non confitens Deo, veni in peccatum, dum clamarem, si quid boni egi.'

PSA 31:3 Multiple spaces in '31.3··Tacui.··AUG. Qui non vult confiteri peccata, laborat sine causa in defensione peccatorum: in quo cum et jactet merita, amplius deficit fortitudo. CASS. Beatus cui non imputavit.··Aliis, qui gravia habent, Deus imputat; aliis per misericordiam non imputat, etsi habent aliqua, his scilicet qui non justos se prædicant, cum sint mali, sed se agnoscentes satisfaciunt, modo hoc profiteor, sed olim: Quoniam tacui,··etc. AUG. Vel, tacui,··voce peccatum, dum clamarem tota die:··dum pœna peccati, vel interior excæcatio ostenderet me peccatorem, vel dum prava vita me tacente clamaret, si quid boni egi. Dum clamarem tota die,··etc. Etsi non sit sibi conscius quis, non tamen justus: quia delicta quis intelligit? Unde: Est justus qui perit in justitia sua.··Et Apostolus: Nihil mihi conscius sum,··etc.'

PSA 31:4 Multiple spaces in '31.4··Configitur spina.··CASS. Spina,··quæ totum corpus erigit, id est, superbia. AUG. Item ærumna,··etc., usque ad: in manibus temulenti.'

PSA 31:5 Multiple spaces in '31.5··Delictum meum.··Diapsalma. Confessio, unde venia, sicut supra de rectione inveteratio. Feci cognitum.··CASS. Dixi enim prius, etc., usque ad et Deus audit.'

PSA 31:6 Multiple spaces in '31.6··Pro hac orabit.··ID. Diapsalma. pœnitudinem commendans, omnibus sanctis dicit communem; quam variæ sectæ respuunt, contra quas ad Deum refugit. AUG. Pro hac.··Inde orat omnis sanctus, quia dimisisti, aliter non esset sanctus. Tempore,··etc. Tempus est gratiæ, lex premens, convincens reos, cœgit clamare, gratia sanat. Verumtamen in diluvio,··etc. AUG. Licet sanctus oret, etc., usque ad sanctus orabit, dicens: Tu es refugium. Ad eum.··Deum, mutat enim personam ut sæpe. Non appropiant qui dicunt fatum facit peccare, vel fortuna, quæ omnia regit, vel gens tenebrarum, quæ Deo rebellat.'

PSA 31:8 Multiple spaces in '31.8··Intellectum tibi dabo.··ID. Diapsalma. Respondetur pœnitenti: Intellectum tibi dabo,··etc. Ecce psalmus intelligentiæ, ne putetur supplicans negligi, teste Deo. Tu, erue.··CASS. Qui promisisti, intellectum tibi dabo.··Vel respondet Christus pœnitenti: Lætus finis, dat Deus intellectum: unde alios adhortatur ad idem.'

PSA 31:9 Multiple spaces in '31.9··Nolite fieri sicut equus et mulus,··etc. AUG. Accepto intellectu, convertit se iste pœnitens ad superbos peccata defendentes: ergo vos, quos invito, etc. Equus,··gentilis indomitus; mulus,··Judæus piger ad credendum. CASS. Equus,··sine discretione sessorum; mulus,··quælibet onera accipit, etc., usque ad id est, jactantiam de viribus suis. Maxillas.··Vel, maxillas quibus mandunt, id est, parcius, da victualia, ut necessitate coacti redeant. AUG. Vel hic confringes, et in futuro erunt multa flagella. Vel: Nolite fieri sicut equus,··quia multa flagella hic et in futuro. Qui non approximant ad te.··CASS. Sunt enim qui, si peccant carnis imbecillitate, a piis precibus non recedunt.'

PSA 31:10 Multiple spaces in '31.10··Multa flagella peccatoris,··etc. AUG. Post frenum adduntur flagella ad domandum, ne sit de illis impunitis quibus modo vaga datur licentia viæ suæ: sic iste supra dixit se domitum.'

PSA 32:1 Multiple spaces in '32.1··In finem.··CASS. Hic propheta potentiam et facta Dei enumerat, et sic ad laudem Dei invitat; primo, justos et rectos monet laudare, quia exsultare in illo nisi laudando non possumus: rectos, inquit, decet collaudatio. Exsultate,··etc. AUG. Curvus laudat Deum quando sibi bene est; blasphemat quando male: rectus semper ut Job.'

PSA 32:2 Multiple spaces in '32.2··Cithara.··ID. Ab inferiori sonat, et ex terra est, unde laudemus, id est, prosperitas et adversitas, quæ ab eo sunt nobis. In psalterio.··Dum attendis superiora quæ tibi dedit, cœlestem doctrinam. Per citharam caro, per psalterium charitas intelligitur: ad quæ decem præcepta legis pertinent: tria in prima tabula ad Deum, septem in secunda ad proximum.'

PSA 32:3 Multiple spaces in '32.3··Cantate ei,··etc. Quasi, quid plus dicam? de incarnatione specialiter lætamini. Canticum novum.··CASS. Quia non sufficit, nisi abundet justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum Matth. 5.. Cantate canticum novum.··De incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua Angeli cantaverunt.'

PSA 32:4 Multiple spaces in '32.4··Quia rectum est.··Modum laudis exposuit: nunc cur sit laudandus? Et omnia opera.··AUG. Ne quis putet se meritis ad fidem venisse, cum in fide sint omnia opera quæ diligit Deus, id est, remunerat, ID. quia non nisi in fidelibus operatur; unde: Fides tua te salvum fecit Matth. 10.. Vel, omnia opera sunt recta, etc., usque ad quia remanet iniquus, et ideo nequior, quia justum favere sibi videt. In fide.··Quasi exterioribus, si causa justitiæ fuerit fidelis, interiorem fidem adjiciet ille, quem non cognoscens timuit; unde: quis non dabit ei quæ sua sunt, qui in alieno fidelis fuit? AUG. Fidelis est Deus dans homini quod promisit: fidelis est homo credens promittenti, ex promisso vero Deus est nobis debitor.'

PSA 32:5 Multiple spaces in '32.5··Terra.··ID. Ecclesia ubique terrarum.'

PSA 32:6 Multiple spaces in '32.6··Verbo.··Id est sapientia Dei Patris, Cœli.··Apostoli instructi sunt plene, cum eo etiam corporaliter conversando: et post, omnis virtus eorum habita roborata est spiritu Filii, per cœlos firmatos congregat et consolidat in unitate fidei, spei et charitatis. Uter,··Ecclesia, in qua est caro mortua. Etiam abyssos,··id est, profundos tenebris vitiorum, ponit inter eos, qui sunt thesaurus, unde alios ditat sapientia. AUG. Terra.··Cœli non indigent misericordia, etc., usque ad quod operatur. Virtus eorum.··Cum inter lupos essent, etc., usque ad licentia.'

PSA 32:7 Multiple spaces in '32.7··Sicut in utre.··CASS. Ad litteram: sicut littoribus mare, claudit in Ecclesia fluctuantes populos; et in thesauris sapientiæ suæ ponit profundas altitudines, ut probet quis Scripturas pietatis studio inquirat.'

PSA 32:8 Multiple spaces in '32.8··Timeat omnis terra.··ID. Ecclesia de mari, etc., usque ad sed Dominum timeat terra. Timeat, imo commoveantur manu misericordiæ a similitudine dormientis. Ab eo,··quia ipse creavit: et ideo utiliter administrat, quia et a diabolo aliquid commovetur, sed quod a Deo utiliter, ideo ab eo. Commoveantur.··AUG. Non terroribus hominum, etc., usque ad potestatem non nisi a Deo.'

PSA 32:9 Multiple spaces in '32.9··Dixit et facta sunt.··Creationem simul et formationem notat. Mandavit recreationem.'

PSA 32:10 Multiple spaces in '32.10··Dissipat consilia.··CASS. Ne habeant effectum consilia contra se, ut Judæorum, et contra suos. Gentium.··Dum idololatriam destruxit. Populorum.··Judæorum, quorum voluntas, etsi impleta, tamen resurrectione est reprobata. Principum.··Tyrannorum vel dæmonum.'

PSA 32:11 Multiple spaces in '32.11··Consilium autem Domini,··etc. ID. Incarnationis arcanum in quo consuluit homini. Manet in æternum.··Quia ad æternam salutem nobis obtinendam. Cogitationes.··Prædestinatio, in qua omnia reposita sunt, quæ et sic permanent, ut prævisa sunt.'

PSA 32:12 Multiple spaces in '32.12··Beata gens.··CASS. Beatum dicit, qui ad cultum Dei pervenit: quod fit temporibus Christianis, in quibus gentes conversæ, hi sunt justi et recti quos decet laudatio. AUG. Beatitudo omnis in animo, etc., usque ad beatus populus de Deo possessore.'

PSA 32:13 Multiple spaces in '32.13··De cœlo.··AUG. Homine Christo. Prospexit in adventu Filii et vidit misericorditer, non peccata, CASS. a quibus faciem avertit; sed vidit omnes filios hominum, id est, omnes qui ad novam vitam volunt renasci. AUG. Quomodo elegit? etc., usque ad inspiravit omnem bonam voluntatem.'

PSA 32:15 Multiple spaces in '32.15··Finxit.··AUG. Manu gratiæ formavit. Sigillatim,··singulis singula quædam dans. HIER. Unde tamen unitas corporis, id est, Ecclesiæ fiat. Sigillatim,··id est, non ex Adam, ut quidam dicunt animam ex anima, et simul omnes cognoscit, et omnes actus earum.'

PSA 32:16 Multiple spaces in '32.16··Non salvatur rex.··Sic fiunt justi, sed nec facti sua virtute salvantur. Non modo spiritualia sunt a Deo, sed et exteriora. HIER. Nemo quidquam habet nisi ab eo, quia nec potens ut rex, nec fortis, etc., usque ad etiam si sit in multa abundantia virtutis.'

PSA 32:17 Multiple spaces in '32.17··Fallax equus.··AUG. Animal, in cujus velocitate vel virtute confiditur, figurate quælibet amplitudo sæculi unde superbitur: sed quanto in eo altius erigeris, tanto gravius cadis. CASS. Vel, equus est corpus hominis quantumcunque speciosum et bene formatum, tamen fallax est ad salutem corporalem, spiritualem. AUG. Vel, equus mundana felicitas, quæ homines vehit, et dum nimis properat, cadit equus et sessorem perdit. Equus,··humana sapientia. Gigas,··superbus aliquis extollens se contra Deum.'

PSA 32:18 Multiple spaces in '32.18··Ecce oculi.··In sua in virtute nullus salvatur, sed: Ecce unde est salus, oculi,··etc. Oculi,··respectus divinitatis quæ proteget eos. Metuentes eum.··CASS. Timere Dominum, et semper sperare conjuncta sunt.'

PSA 32:19 Multiple spaces in '32.19··Ut eruat,··etc. ID. Hæc duo sunt vota fidelis: ut in judicio eripiatur a morte, et hic spiritualibus alatur, ubi est indigentia eorum.'

PSA 32:20 Multiple spaces in '32.20··Anima nostra sustinet Dominum.··Quid de prædictis sentiat, quasi conclusio.'

PSA 32:21 Multiple spaces in '32.21··Quia in eo.··AUG. Quia absentibus per fidem misit nomen suum. Speravimus.··Nos venturos ad Deum, non meritis nostris. CASS. Quia in eo ne quis mussitet de patientia, subjicit munus, scilicet quod lætatur hic in Domino. Et speramus in nomine Christi, quem patienter Propheta lætus venturum sustinuit: Speravimus.··Continuum tempus notat, quia non est fas desinere, unde semper potest anima fessa recreari. Fiat misericordia tua, Domine, super nos,··etc. Incarnationem compleri desiderat, ut perfectus possit esse. In te.··Hoc dicit ideo ut omnis superstitio et pravitas excludatur.'

PSA 33:1 Multiple spaces in '33.1··Psalmus David.··AUG. Loquitur Christus, et in eo Christianus: docet humilitatem, dum commendat corpus et sanguinem. Cum immutavit vultum Christus, id est, sacrificium, coram Judæis, qui regnum patris sui David sunt, juxta illud: Et dabit illi Dominus sedem David,··Ecclesia est regnum Patris.'

PSA 33:2 Multiple spaces in '33.2··Benedicam.··CASS. Psalmus secundus per alphabetum imperfectum, etc., usque ad glorificatur cum ipso.'

PSA 33:3 Multiple spaces in '33.3··In Domino laudabitur anima mea.··ID. Sua enim laus est prædicatio Domini sui, ut bonus famulus de bona fama Domini sui glorietur. Mansueti.··Non docti, non jejunantes, quia sunt superbi: sed mansueti, quia temperantiam habent omnium rerum. Mansueti, non de sua intelligentia superbientes; non jugum Dei, indomitorum more, ferentes.'

PSA 33:4 Multiple spaces in '33.4··Magnificate Dominum.··Spiritualis gratia non vult sola facere quod multis proficit; unde vocat alios: Magnificate ut invitatos traheret, dicit, quæ inde bona sibi: Exquisivi Dominum. Ex omnibus.··Non possunt particulatim dici quanta impetravit qui non aliud quam Deum quæsivit. Accedite.··CASS. Jam particulatim de novo vultu admonet sanctos. Quasi, Magnificate:··et si in primis in jucundum accedite. Vel, Magnificate,··et quo ordine? ecce: Accedite per fidem. AUG. Accedite fide inhærendo, et duobus pedibus geminæ charitatis currendo. CASS. Præmissis laudibus, ad communionem hortatur. Non confundantur.··AUG. Quidquid hic fiat justo, non erubescit, quia semper superior apud Deum: superbus vero in adversis erubescit, quia ad Deum non accessit.'

PSA 33:7 Multiple spaces in '33.7··Pauper.··CASS. Iste spiritualis hic est, quia accedit et illuminatur, nec erubescet; quia, quando clamat, liberatur ab omnibus angustiis sæculi in obitu, dum jam transit ad Deum.'

PSA 33:8 Multiple spaces in '33.8··Immittet Angelum. Accedite,··et sicut iste pauper clamavit et exauditus est, eodem modo immittet Angelum,··etc. AUG. Immittet Angelum.··Alii interpretes sic transtulerunt: Circumdat Angelus Domini in gyro timentes eum.··Angelus de cœlo, vel homo, qui est minister voluntatis Dei. Mendosi codices habent. Immittet Angelum Dominus.'

PSA 33:9 Multiple spaces in '33.9··Gustate et videte.··Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus. Gustate carnem et sanguinem Christi. Suavis est Dominus.··ID. Et dulcis: quia est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro, id est: Sperate per hoc vitam æternam. CASS. Et quia Deus est vita, caro quam sibi univit est vivificatrix.'

PSA 33:10 Multiple spaces in '33.10··Omnes sancti ejus.··CASS. Nullus, licet bene meritus, ab hoc desistet, non securitatem præsumat. Quoniam.··AUG. Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem. Promittit autem non superflua, sed necessaria. Non est inopia.··Quia etiam in præsenti habent quantum exigit natura.'

PSA 33:11 Multiple spaces in '33.11··Divites eguerunt et esurierunt.··CASS. Quia fidem non habent. Esurierunt,··quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, divites eguerunt,··id est, carebunt summo bono, licet esuriant, id est, desiderent. Sed toto studio quærentes sine imminutione habebunt bonum, quod est omne bonum.'

PSA 33:12 Multiple spaces in '33.12··Venite, filii, audite me.··Diapsalmus. Tractatis Ecclesiæ sacramentis, admonet eos qui extra sunt, qui prima rudimenta fidei capiunt, ne nomen timoris horreatur addit: Docebo vos,··filios timorem Domini, ut rem utilem. CASS. Jam et incipientes monet a quibus abstineant.'

PSA 33:13 Multiple spaces in '33.13··Dies videre bonos.··Quia omnes fatentur se velle.'

PSA 33:14 Multiple spaces in '33.14··Prohibe.··ID. Nota quod prius cohiberi linguam dicit, quoniam, cum loqui volumus, ante commovemus labia, quæ mox sequuntur linguæ motus. Prohibe qui vitam cupis. Ecce quomodo debeant timere.'

PSA 33:15 Multiple spaces in '33.15··Diverte a malo.··CASS. Hoc culpam vitat, etc., usque ad aliter in futuro non capietur.'

PSA 33:16 Multiple spaces in '33.16··Oculi Domini,··etc. ID. De retributionibus bonorum et malorum, ne in periculis justus aliqua dubietate mollescat. Oculi Domini.··Nec ex infirmitate tua diffidas, quia oculi. In preces.··ID. Celeritas audiendi, cum in ipsis auditor habitat.'

PSA 33:17 Multiple spaces in '33.17··Memoriam.··AUG. Ut nec mentio, etc., usque ad quæ admiserunt.'

PSA 33:19 Multiple spaces in '33.19··Juxta est Dominus.··Liberavit: nam pronus est ad hoc, quia juxta est;··vel, est allusio ad clamorem.'

PSA 33:20 Multiple spaces in '33.20··Multæ tribulationes justorum.··Sicut et in Novo Testamento, juxta est, et salvabit,··quod necesse est, quia multæ tribulationes.··CASS. Multæ;··a diabolo, ab invidis hominibus, et a se. Liberabit.··AUG. Non corporaliter, sed dando eis patientiam: vel, liberabit spiritualiter.'

PSA 33:21 Multiple spaces in '33.21··Ossa.··ID. Virtutes. Et unum,··etc., ut nec patientia pereat.'

PSA 33:22 Multiple spaces in '33.22··Pessima.··ID. Non modo mala, etsi in divitiis, et odoribus, et lamentis hominum finiatur, tamen pessima est, quia in peccatis ad infernum trahit. Qui oderunt.··Quorum? Non omnium, quia peccatores; sed eorum qui oderunt justum, qui justificat, id est, Christum, per quem qui non reconciliatur perit: sed redimet animas,··secundum quas est mors pessima.'

PSA 34:1 Multiple spaces in '34.1··Judica, Domine.··CASS. Incipit ab oratione pro utraque parte pugnæ, cum commemoratione culpæ, et erat unicuique quod meretur, ostendens quanta tulit ab adversariis, et pœnas quæ eis pro iniquitate restituuntur.'

PSA 34:2 Multiple spaces in '34.2··Arma et scutum HIER. Armis hostes percutit, scuto nos protegit. Scutum alibi dicit: bonæ voluntatis;··arma nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis. AUG. Vel, anima Christi, quæ hostes debellavit, quæ nihil agit nisi Deus pugnet de ea. Arma apprehende.··Fac me habere arma, doctrinam, miracula. Scutum.··Constantiam. Exsurge.··Fac uti acceptis.'

PSA 34:3 Multiple spaces in '34.3··Effunde.··Me, qui modo sum in obscuro, clarifica ita evidenter, ut concludas et convincas, ne habeant quid oblatrent: et dicas animæ ita, ut omnes sciant quod salus ei; contra hoc, quod illi: Non est salus ipsi in Deo ejus Psal.III. Frameam.··AUG. Framea est anima justi. Abundantibus justis, framea effunditur, dum vita coruscat: unde concluditur hostis non habens de nobis male loqui. ID. Prophetia est non optatio, vel hoc de convertendis.'

PSA 34:5 Multiple spaces in '34.5··Fiant.··ID. Prophetia: vel eo modo, quo Deus facit, justo judicio, non amaro animo. Tanquam pulvis ante faciem venti.··CASS. A Deo dissoluti, ut nec invicem cohæreant, quos divina gratia non humectat.'

PSA 34:8 Multiple spaces in '34.8··Veniat illi laqueus quem ignorat.··CASS. Vel in bono, laqueus veritatis, quam peccator ignorat. Et captio quam abscondit.··Id est, abscondita mors, scilicet Christi. Apprehendat eos.··Ne scilicet suis sceleribus relinquantur. Et in laqueum cadat.··Bonum quo a malis cohibeantur. In ipsum.··Id est, ex ipsa morte. In ipsum.··AUG. Non in alium, sed in eum, quem tetenderunt. Nemo enim malus, qui non prius sibi noceat.'

PSA 34:9 Multiple spaces in '34.9··Anima autem mea exsultabit.··CAS. Præmissa spe boni et gaudio, enarrat quam maligne erga benignum agat. In Domino.··AUG. Quo nihil suavius: nec defecit, qui omnia fecit: ipsum ergo pete, et in illo habebis omnia.'

PSA 34:10 Multiple spaces in '34.10··Omnia ossa mea dicent.··Carnales non habent verbum laudis et confessionis, quia infirma apud te penitus silent; sed fortia, te magnum laudant et tremunt. ID. Omnia ossa.··Omnis fortitudo mentis, quia hoc alius dicere nequit, scilicet: o Domine, quis? etc., quasi nullus, quia ipse solus eripuit: Inopem de manu.··CASS., AUG. Genus humanum inops,··quia mortale; egenum,··quia in sudore quærit panem; pauper,··quia, de pura sapientia dejectus, tenuem et umbratilem habet rationem.'

PSA 34:11 Multiple spaces in '34.11··Surgentes testes iniqui.··CASS. Dictis calamitatibus hominis, ne ipse Christus alienus ab eis videatur, passionem suam exponit. Quæ ignorabam.··AUG. Peccata sunt, etc., usque ad sed non committendo.'

PSA 34:12 Multiple spaces in '34.12··Retribuebant.··ID. Cum ego attulissem fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem: ego vitam, ipsi mortem retribuerunt; ego honores, ipsi contumelias; ego medicinam, ipsi vulnera. Sterilitatem.··In ficu maledixit Dominus, ubi cum quæreret fructum non invenit, sed folia: sic in Synagoga verba non facta; unde: Qui prædicas non furandum, furaris.'

PSA 34:13 Multiple spaces in '34.13··Cilicio.··ID. Caro, cilicium, propter similitudinem carnis peccati. Oratio mea.··CASS. Ut dixit: Pax vestra ad vos revertetur Matth. 10.; ita ejus oratio, Judæis non accepta, ad eum rediit. In sinu meo.··AUG. Sinus est secretum, in quo orare jubemur. Secretum vero Christi, divinitas, ad quam orat humanitas.'

PSA 34:14 Multiple spaces in '34.14··Quasi proximum et quasi fratrem,··etc. Casus pro casu. Quasi: de proximo et fratre nostro, ita mihi complacebam, id est, de eorum affinitate gaudebam, qui me insequebantur. Ecce gratia pro odio, beneficium pro læsione. AUG. Quasi proximum.··Hoc dicere convenit propinquanti ad Deum, et gaudenti, qui placet Deo, quasi fratri et proximo. Quasi lugens.··CASS. Alii interpretes, quasi lugens mater filium, incurvabar super eos. Quasi lugens.··Cum hæc omnia facerem, tamen nolebant converti; et tamen cum nollent converti, sic humiliabar, id est, dolebam, sicut pater lugens filium.'

PSA 34:15 Multiple spaces in '34.15··Et adversum,··etc. Cum pie contristor, Judæi impie lætantur.'

PSA 34:16 Multiple spaces in '34.16··Dissipati sunt.··CASS. Dissoluti, visis miraculis in passione, nec tamen præ duritia compuncti.··Vel, dissipati per totum orbem: nec tamen compuncti sunt,··id est, pœnituerunt. Vel, dissipati,··id est, divisi: alii dicunt quod bonus est, alii non. Tentaverunt me.··AUG. Quæ capiti in cruce facta, corpori ubique fiunt. Frenduerunt.··Mos sævitiæ, quando ratio deficit, dentibus frendet: et quod vult, tacens ostendit. In oratione finit hæc:'

PSA 34:17 Multiple spaces in '34.17··Domine, quando respicies.··ID. Quando videbimus vindictam de eis qui nobis insultant. Unicam meam.··CASS. Unica est anima Christi, quæ sola immunis a peccato.'

PSA 34:18 Multiple spaces in '34.18··Confitebor tibi.··AUG. Jam de fructu præmittit confessionem totius Ecclesiæ: inde precatur, cum commemoratione culpæ, confusionem persecutorum et exsultationem fidelium.'

PSA 34:19 Multiple spaces in '34.19··Non supergaudeant.··ID. Repetit de passione, ut de pœna eorum addat. Annuunt.··CASS. Quoniam vicissim se tacitis nutibus admonent ad decipiendum et tentandum.'

PSA 34:20 Multiple spaces in '34.20··Loquentes.··CASS. Id est, dum loquerentur pacifice. Iniracundia.··Id est, exitialiter. Cogitat enim quis dolum qui non vult occidere: sed isti sic cogitabant, quia interficere volebant.'

PSA 34:21 Multiple spaces in '34.21··Et dilataverunt.··ID. Prius annuentes, cogitantes dolos dilataverunt os suum, libera et aperta voce mortem inclamantes: Crucifige, crucifige.'

PSA 34:22 Multiple spaces in '34.22··Vidisti, Domine.··ID. Hoc dicitur, quando aliquid in memoriam revocare volumus: vidisti quoniam crudeles, ne sileas, ne differas dare sententiam.'

PSA 34:23 Multiple spaces in '34.23··Intende.··ID. Reddendo nomen super omne nomen, ut ego intensus immerito. In causam meam.··Ibid. Pœna similis sceleris, sed non causa: martyrem enim non facit pœna, sed causa.'

PSA 34:24 Multiple spaces in '34.24··Tuam, Domine Deus.··ID. Quæ in se est, vel quam ei dedit. Non super gaudeant.··CASS. Magis defleant, quam gaudeant implesse mala.'

PSA 34:25 Multiple spaces in '34.25··Devoramus.··AUG. Devorantur incorporati.'

PSA 34:26 Multiple spaces in '34.26··Erubescant et revereantur simul.··CASS. Potius erubescant in clarificatione resurrectionis, et revereantur, id est, timeant pœnas. Erubescant.··Qui erubescit, actus suos propria existimatione damnat: sed potest erubescere qui non habet reverentiam; ideo addit: reverentiam,··ut conversionem notet. Reverentia est timor Domini cum amore. Induantur confusione et reverentia.··Pudore, quasi cilicio pœnitentiæ et veste lugubri. Pudor,··contra audaciam quam habuerunt furentes; reverentia,··contra impudentiam falsitatis, ut his illa curent.'

PSA 34:27 Multiple spaces in '34.27··Exsultent et lætentur.··ID. In spemagna fidelium finis, sicut alii de passione. Exsultent et lætentur.··Illi dicunt, euge animæ suæ quæ lætitia fugit, isti non suæ animæ, sed vota ad Deum convertunt, et in ejus laudibus, non in se, suam lætitiam ponunt, quæ est perpetua.'

PSA 34:28 Multiple spaces in '34.28··Et lingua mea meditabitur justitiam tuam.··AUG. Hoc fiat, et mei prædicatores ex studio nuntiabunt te justum, qui promissa implesti, et omnia universaliter in quibus laudandus. CASS. Lingua mea.··Lingua ejus meditata est justitiam, quando Novum Testamentum populis prædicavit.'

PSA 35:1 Multiple spaces in '35.1··In finem sermo.··CASS. Agit hic de errore quorumdam, etc., usque ad qui tamen imminet omnibus. Non est timor ante oculos: quia dolus, id est, quia carni obedit non Deo, cum ratio aliud insinuet, quod videat Deus etsi non alius: vel, quod videt ipse injustus, a Deo scit, ut inveniatur ab ipso eodem quod iniquitas sua est habenda odio apud Deum et omnes homines. ID. Primo, asserit mala esse ex homine.'

PSA 35:2 Multiple spaces in '35.2··Dixit injustus,··etc. CASS. Duo sunt genera peccantium: quia vel infirmitate carnis non possunt sequi jussa legis; vel blasphemi qui libere peccant, quasi Deus non curet hoc; unde est: Dixit,··etc. AUG. Descriptio iniqui viri. Non est timor Dei.··CAS. Quia dolus noluit studere legi, qua per ignorantiam excusetur.'

PSA 35:3 Multiple spaces in '35.3··Quoniam dolose.··AUG. Multi inquirunt iniquitates suas, etc., usque ad nec excusantur de ignorantia.'

PSA 35:4 Multiple spaces in '35.4··Verba.··ID. Ostendit inquitatem, etc., usque ad ut bene ageret.'

PSA 35:5 Multiple spaces in '35.5··In cubili.··Id est, in corde, in quo sibi complacent opera mala; et hoc est, astitit omni viæ,··cum studio et mora: invenit quidem, et scivit esse mala, sed tamen non odivit. Noluit.··AUG. Non quod non potuit; perniciosius agit contra seipsum qui quod potest non vult. Sunt enim quædam quæ, etsi volunt, non intelligere homines possunt, ut: In principio erat Verbum,··et ut tamen bene agerent, intelligere possunt. In cubili suo.··ID. Id est, corde, ubi præcepit Dominus orare clauso ostio, etc., usque ad sapientia, scilicet carnis, quæ est inimica Deo.'

PSA 35:6 Multiple spaces in '35.6··Domine, in cœlo.··Cass. Bona ex Deo per misericordiam. Quasi dicat: Mala sunt ex homine, sed bona ex misericordia. O Domine, in his, qui cœlum sunt, id est, arcana scientes, est misericordia tua: et quod ipsi sunt nubes,··est a te. AUG. Vel in cœlo,··id est, misericordia, etc., usque ad nuntiat vero missa veritate sua. Usque ad nubes.··Id est prædicatores, per quos tonat Deus nuntiando, coruscat miraculis, pluit doctrinis. Qui sunt etiam montes, quos prius sol luce vestit, quæ post, de eis et si non ab eis, ad infima vallium descendit: ministri enim sunt doctrinæ, sed Deus illuminat.'

PSA 35:7 Multiple spaces in '35.7··Judicia tua.··AUG. Quod horum misereris, hos excæcas; nulli sunt penitus scrutabilia: tamen utrosque salvas, hos corporaliter tantum, illos et spiritualiter, in quo magna misericordia.'

PSA 35:8 Multiple spaces in '35.8··Homines,··etc. Etiam temporalia a Deo esse ostendit.'

PSA 35:9 Multiple spaces in '35.9··Inebriabuntur.··ID. Non potest res exprimi, sed per hanc similitudinem innuit, ut pleni mentem perdant, ne suos jam agnoscant patres, filios, cæterosque amicos. Vel, tunc in re ebrii, qui modo sperant. Torrente.··Quasi: Impetus erit gratiæ et misericordiæ ad inebriandos. ID. Torrente.··Non ut transitoria sit beatitudo, sed copiosa. Vel, voluntas tua in homine omnia rumpit obstacula. Vel, sapientia Christi torrens, quia subita et rapida.'

PSA 35:10 Multiple spaces in '35.10··Quoniam apud te est fons vitæ.··CAS. Apud te,··Christe, est fons,··id est, initium omnis boni; et in tuo lumine,··quia per ejus prædicationem videmus lumen Patris et Spiritus sancti, et ideo prætende,··ut in hoc sæculo tutius eatur.'

PSA 36:1 Multiple spaces in '36.1··Psalmus David.··Psalmus hic est quasi vestis Christi, quæ totum corpus ejus operiat præceptis, et protegat ab adversis, et quasi sinu consilii foveat. Potio contra illos qui murmurant de flore malorum, labore bonorum, quasi omnia casu agantur, ut mundo, spreto Deo, adhæreant. Monet igitur Ecclesia ne quis malignantes imitetur, sed quidquid boni speratur, a Domino postuletur, qui profutura et æterna dat.'

PSA 36:2 Multiple spaces in '36.2··Olera herbarum.··AUG. Modo est hiems, etc., usque ad quia nondum apparuit quod erimus. AUG., CASS. Olera non hortorum, sed herbarum, id est, vilissima, quæ per agros sponte nascuntur. Fenum,··nobiles, qui facile proficiunt; olera, mediocres: sed et illi cito arescunt, et hi decidunt.'

PSA 36:8 Multiple spaces in '36.8··Desine.··AUG. Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quæ peccatur. CASS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret.'

PSA 36:10 Multiple spaces in '36.10··Et adhuc pusillum,··etc. AUG. Post istam vitam parvam, etc., usque ad nec vermem conscientiæ corrodentis sentiebat.'

PSA 36:12 Multiple spaces in '36.12··Observabit,··etc. CASS. Dicto, quod boni non debent malos æmulari, etc., usque ad conatur occidere.'

PSA 36:13 Multiple spaces in '36.13··Dominus autem,··etc. ID. Sic et nos videntes perituros, irrideamus et præsentes, grandis consolatio.'

PSA 36:14 Multiple spaces in '36.14··Gladium,··etc. ID. Si neque blanditiis neque minis aget, pœna aggreditur. Si nec sic proficit, insidiatur dolis, quando bene loquendo mala intendit.'

PSA 36:16 Multiple spaces in '36.16··Melius est,··etc. ID. Paulo ante de malitia et sustinentia: hic de divitiis et paupertate.'

PSA 36:17 Multiple spaces in '36.17··Confirmat autem,··etc. AUG. Maxime per exemplum crucis suæ. Crux enim Christi finita est in pœna, et manet in gloria: a locis enim suppliciorum transit ad frontes imperatorum.'

PSA 36:18 Multiple spaces in '36.18··In diebus famis.··CASS. Id est, in hac vita, etc., usque ad quanto plus elevantur, tanto citius ut fumus deficient.'

PSA 36:21 Multiple spaces in '36.21··Mutuabitur.··ID. Audit verbum Dei, non reddit operibus. Et non solvet.··Id est, non reddit operibus quod auditu percepit. Miseretur et retribuet,··etc. De his quæ accipit, etc., usque ad sequitur largitas.'

PSA 36:23 Multiple spaces in '36.23··Gressus.··ID. Qui per se tortuosi, quia in peccatis nati. Viam ejus.··AUG. Via terræ non dura, sed latronibus plena est: vel, viam hominis volet Deus.'

PSA 36:25 Multiple spaces in '36.25··Junior fui,··etc. ID. Tractat hic justum nunquam deseri, præmia bonorum et pœnas malorum commiscens cum interjectis adhortationibus. AUG. Ecclesia quasi unus homo loquitur, quæ in primis temporibus junior fuit, in fine sæculi senuit, in senecta uberi,··quia per omnes gentes dilatata. ID. Junior fui.··Puer in Abel; in prophetis et patriarchis juvenis; tempore martyrum quasi senex; in fine mundi quasi in decrepita ætate. CASS. Junior,··quando initia legis in Adam suscepi; senui,··cum in honorabili ætate ad ultimum suscepi Christum.'

PSA 36:26 Multiple spaces in '36.26··Tota die miseretur.··Vel, de eleemosyna dicit, quæ a misericordia incipit, et post manum aperit: vel, de spiritualibus.'

PSA 36:28 Multiple spaces in '36.28··Amat judicium et non derelinquet sanctos suos.··CASS. Ideo: et tu ama, ut bonis tuis gaudeas.'

PSA 36:31 Multiple spaces in '36.31··Supplantabuntur.··ID. Supplantare, est plantis foveas insidiarum prætendere.'

PSA 36:33 Multiple spaces in '36.33··Dominus autem ID. Consolatio justi. In manibus ejus.··AUG. Job terra tradita est in manus impii, id est, caro: sed animam invictam educit Deus, ne cedat. Cum judicabitur.··CASS. Vel, non permittit damnari justum cum judicabitur ille ab impio; vel, illi impio, scilicet ad malum ejus.'

PSA 36:34 Multiple spaces in '36.34··Et exaltabit.··ID. Quia non nisi exaltatus cœlestem potest habitare. Videbis ID. Quod modo credis; dupliciter notat gaudia bonorum; primo, quia tunc sentient in quantis sint jucunditatibus. Inde, quia videbunt pœnas iniquorum, unde gratior est beatitudo liberatis ab hujusmodi malo.'

PSA 36:35 Multiple spaces in '36.35··Vidi impium superexaltatum.··ID. Contra hoc, etc., usque ad cui religato locus nocendi est ablatus.'

PSA 36:36 Multiple spaces in '36.36··Transivi.··Mundum, meliori conversatione ad Deum tendens: et vidi nihil posse, cum nihil omnia sint in quibus homo gloriatur. Quæsivi.··In memoriam reduxi: quia boni tunc magis dolent de impiis, quod ab eis sunt separati, cum in melius immutantur. Locus.··Eorum mundus est, qui et dissolvetur. Transivi.··AUG. Transit, qui præsentiam non attendit, sed novissima, etc., usque ad cui hæc virtus est, loco beati ponitur.'

PSA 36:37 Multiple spaces in '36.37··Reliquiæ.··Bona quæ post hanc vitam relinquentur, vel memoria bona post obitum.'

PSA 36:39 Multiple spaces in '36.39··Salus autem justorum a Domino.··Hæc omnia justis, totum tamen a Deo, et colligit summatim.'

PSA 37:1 Multiple spaces in '37.1··Psalmus David in rememoratione de sabbato.··AUG., CASS. Ut peccatum, quod prorsus fugere nequimus, semper in memoria habeamus, ut nos ab eo saltem temperemus, hic pœnitentiæ inducit multis modis cruciatum, ita ut ipsum Job videatur proponere tironibus in exemplum, ut cruciatus amplectantur, minores quidem meritis, quibus ab æterna pœna liberamur. AUG. Sabbatum est requies æternitatis, quam perdere formidat peccati conscius, et habere desiderat graviter afflictus.'

PSA 37:2 Multiple spaces in '37.2··Domine, ne in furore tuo arguas me.··Primum, captat misericordiam per pœnas summatim. Arguas me.··CASS. Ut pœna sit a misericordia ad correctionem, non ab ira ad ultionem.'

PSA 37:3 Multiple spaces in '37.3··Sagittæ.··AUG. Vindictæ quas minabaris Adæ, dicens: In quacumque die comederitis, morte moriemini.··Quia comedit, infixæ sunt et nobis; et non ad horam, sed confirmasti,··ut sit usque in finem sæculi. AUG., CASS. Quoniam sagittæ.··Numerat quæ patitur, etc., usque ad quod leviter potest lædi.'

PSA 37:4 Multiple spaces in '37.4··Non est sanitas,··etc. AUG., CASS. Ab instantia vindictæ in Adam exertæ. Vel, timore futuræ iræ terretur, sic ut non sit sanitas in carne: more verecundi, qui futuris flagellis jam affligitur. Vel, a facie iræ,··quia prævidi faciem iræ, id est, quod minaris, ne videam iram. Non est pax.··Gravis dolor ad interiora pervenit a facie peccatorum, quia sanctus super pœnas corporis affligitur peccatis, putans se graviora mereri. Non est sanitas.··CASS. Captat hic misericordiam a potestate judicis, et ab infirma persona. Non est pax ossibus.··Accipit ossa pro carne. Et exponit quod dixerat, aliud addens: scilicet a facie peccatorum.'

PSA 37:5 Multiple spaces in '37.5··Supergressæ sunt.··AUG. Vel sustulerunt, id est, quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum, Deus gravavit, ut fasce, et compressit ne jam erigatur.'

PSA 37:6 Multiple spaces in '37.6··Putruerunt.··CASS. Narratio, in qua enumerantur miseriæ. Cicatrices meæ.··AUG. Vel livores mei;··alia littera, id est, peccata mea. Non est sanus qui cicatrices habet, quæ putruerunt et fetent: ut ab eis aversi adoremus sabbatum, et gemamus: Currentes cum sponso post odorem unguentorum.'

PSA 37:7 Multiple spaces in '37.7··Miser factus sum.··ID. Dicto qualiliter iniquitates supergressæ, dicit quomodo aggravatæ.'

PSA 37:8 Multiple spaces in '37.8··Quoniam lumbi.··CASS., AUG. Non solum mea infirmitate pecco, sed et diabolus, qui corpus affligit et animam fatigat vanis imaginationibus; et per hoc non est iterum sanitas, sicut et supra per sagittas. AUG. Lumbi,··vel, anima impleta est, etc., usque ad cum videbimus veritatem ut est.'

PSA 37:9 Multiple spaces in '37.9··Rugiebam a gemitu.··CASS., AUG. Gemitus corde, rugitus voce: a similitudine bestiarum, quibus se comparat: ut fortior gemitus ostendatur: virtus patientiæ quod in gemitum, non in verba pro rumpit.'

PSA 37:10 Multiple spaces in '37.10··Ante te omne.··CASS. Tale est, quod meretur esse ante te, quia pro peccatis petit. AUG. et ideo non est absconditus,··sed auditus gemitus, quia pius est pro liberatione animæ: alios non curat Deus. Desiderium meum.··ID. Est oratio, nec unquam desinit orare qui non desinit amare: charitas clamor est.'

PSA 37:11 Multiple spaces in '37.11··Cor meum conturbatum est.··CASS. Exponit dolores animi, quia virtus patientiæ reliquit. Conturbatum,··quia mens succubuit passioni suæ. Lumen,··id est, ratio nuper turbata, quam non habet secum pro ingentibus molestiis.'

PSA 37:12 Multiple spaces in '37.12··Amici mei et proximi.··ID. Et pro his duobus solatiis gaudet humanitas, sed huic sunt cumulus passionis. AUG. Amici mei.··Hactenus confessus est quæ patitur a se intus, etc., usque ad et hæc etiam cuique versanti inter homines convenit.'

PSA 37:14 Multiple spaces in '37.14··Tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.··CASS. Ad iniquitatem consulentium non aperiens, etc., usque ad contra dolores corporis rugiebat.'

PSA 37:16 Multiple spaces in '37.16··Quoniam in te, Domine, speravi,··etc. ID. Quia inter tot mala speravit in Domino, affirmat se audiendum in commemoratione emendationis. Speravi.··Salutaris medicina malis, sperare, non deficere. In te, Domine,··qui mutas tristia in læta.'

PSA 37:17 Multiple spaces in '37.17··Quia dixi: Ne quando supergaudeant mihi inimici mei.··AUG. Item caput de infirmis pedibus, cum sit in cœlo. Non deserit illud quod habet in terra. Dum commoventur pedes mei.··CASS. Si commoventur aliquando humana infirmitate, irrident impii unde dolent pii.'

PSA 37:18 Multiple spaces in '37.18··Paratus sum.··ID. Sciens me deliquisse. Dolor,··quia deliquit: impius se defendit; justus contra se irascitur.'

PSA 37:19 Multiple spaces in '37.19··Quoniam iniquitatem meam.··ID. Duo modi perfectæ pœnitentiæ, confessio et emendatio, per fletus, eleemosynas, et hujusmodi.'

PSA 37:20 Multiple spaces in '37.20··Vivunt.··AUG. Fruuntur mundo, firmati in mundanis, et quotidie plures fiunt.'

PSA 37:22 Multiple spaces in '37.22··Ne derelinquas.··ID. De præteritis absolutus, cum actione gratiarum auctorem salutis profitens Deum, lætus exclamat ne jam relinquatur. CASS. Quia gravior offensio post veniam. AUG. Exsultativa conclusio, ut certa spes sit imitantibus. Ne discesseris a me.··Quomodo ergo supra: Ut quid me dereliquisti?··Vox est veteris hominis qui cum eo crucifixus, hic autem in persona propria loquitur.'

PSA 38:1 Multiple spaces in '38.1··In finem.··AUG. Quia hic est de æterna beatitudine, pro qua jucundum est transilire, etsi grave sit carni. Docet autem inde de mundo ad Deum transire. Transilitor autem de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et calumniam: unde deliberat inter malos tacere, ne quid dicat male. Idithun.··ID. Transiliens eos, id est, remanentes in mundo. CASS. In primis de continentia linguæ inter blasphemos et calumniosos: unde et optat noscere finem, ubi hæc non sunt.'

PSA 38:2 Multiple spaces in '38.2··Dixi: Custodiam vias meas,··etc. AUG., CASS. Monet hic psalmus inter blasphemos, iniquos, et calumniosos linguæ continentiam, certamina, rixas, comprimere: hoc enim silentium multum est utile. CASS. Dixi: in corde deliberavi: ubi sapientes prius deliberant, quam loquantur. Vias HIER. Id est, actiones et verba. Ut non delinquam per fatua, vel otiosa. In lingua.··AUG. Non frustra est lingua in verbo: quia facile labitur. Posui ori meo.··Postquam transivi terrenas delectationes, etc., usque ad docens nos cavere hoc non imitari. CASS. Posui usque eo quod obmutui, etc., usque ad qui causam contentionis quærit.'

PSA 38:3 Multiple spaces in '38.3··A bonis, et dolor meus,··etc. ID. Annuntiandis, etc., usque ad id est, transilientium, locutus sum. AUG. Quod est, malis invitus silui, etc., usque ad et si actus transilientis aliquid sunt.'

PSA 38:4 Multiple spaces in '38.4··Concaluit cor meum intra me.··AUG. Si damnabitur piger, etc., usque ad fit avarus dispensator.'

PSA 38:5 Multiple spaces in '38.5··Locutus sum.··ID. Non auditori erudiendo, sed exauditori Deo, a quo intus audior. Et numerum dierum meorum.··HIER. Numerus dierum, qui modo sunt, non est vere transilienti; hærenti autem esse videtur.'

PSA 38:6 Multiple spaces in '38.6··Ecce mensurabiles.··CASS. Quasi, noto fine, et diebus qui sunt, attendit ad hæc quæ reliquit, et comparat invicem. Et substantia,··etc. AUG. Qui videt nihil esse hanc substantiam, etc., usque ad quæ ante te erit.'

PSA 38:7 Multiple spaces in '38.7··Verum tamen.··CASS. Videns adventum Christi, redit ad infirmitatem quam inter virtutes habet. AUG. Magna sunt quæ diximus et credimus; sed tamen non est illud æternum, sed universa vanitas. Et pro mutabilitate desiderans æternam, exprobrat humanæ vitæ, cui subest, quod dicit. Ne quis putet sanctos a tentationibus alienos. Vel, licet mensurabiles dies, licet substantia, nihil: tamen universa vanitas est in rationali creatura, quæ secundum diversos universam appetit creaturam. Verumtamen.··Quamvis æternis inhio, etc., usque ad cujus conversatio in cœlis est. Omnis homo.··AUG. Si malus, in sæcularibus vanus est; si bonus, cum Christo volenti esse, vana est vita. Verumtamen.··AUG. Diapsalmus. Quomodo omnes sub vanitate et casu; et inde opponit se exspectare Dominum, et petit liberari. In imagine pertransit.··ID. Quamvis ita studeat vanitati, etc., usque ad quia cum miseria et labore appetit terrena. Thesaurizat.··ID. De cæteris vitiis elegit Propheta avaritiam, ad ostendendum quod intendit: ipsa enim est radix omnium malorum.'

PSA 38:8 Multiple spaces in '38.8··Exspectatio.··ID. Primi adventus, vel secundi, etc., usque ad non in sacculis nostris.'

PSA 38:9 Multiple spaces in '38.9··Ab omnibus iniquitatibus meis erue me.··CASS. Non solum ab eis, ne revolvat in ea quæ transilivi, sed ab omnibus omnino. Imperfectus enim est homo: quia non accepit quod optat; perfectus, qui scit hoc ipsum quod sibi deficit.'

PSA 38:10 Multiple spaces in '38.10··Obmutui.··ID. Habitus opprobrio, etc., usque ad et necesse est, quia defeci. Amove a me plagas tuas.··AUG. Quia tu fecisti me, noli exterminare; tantum cede ut producar; non ut comminuar'

PSA 38:11 Multiple spaces in '38.11··Increpationibus propter iniquitatem.··Quibus humanum genus increpuisti: quod tamen ex merito nostro, propter iniquitates nostras increpuisti, quæ sunt ad correctionem; aliter enim iniquitas incorrecta permaneret. Corripuisti hominem.··AUG. Est dolor informis qui non emendat: formatus, qui eruditionibus formam præstat. Et talis dolor est præceptum, id est, vicem et imaginem præcepti habet.'

PSA 38:12 Multiple spaces in '38.12··Et tabescere fecisti sicut araneam animam.··ID. Siccatam ab amore virtutum, et cognitionis. Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel, dum extrahit a se iniquitatem sicut aranea, egestione viscerum moritur. CASS. Vel, aranea tenue corpus hahet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit: sic anima conversi et afflicti terrena deserit, subtiles operationes timore Dei tabeficata perficit. Verumtamen.··AUG., CASS. Licet increpetur, licet tabefiant, tamen humana infirmitate variis rebus confunditur, nisi qui Deum pura mente contemplatur.'

PSA 38:14 Multiple spaces in '38.14··Exaudi orationem.··CASS. Diapsalmus. Iter mala sæculi petit sibi adesse et peccata dimitti, ut prospero fine exeat. ID. Sed quia ego ista non peto, etc., usque ad movendam misericordiam. Ne sileas, quoniam advena ego sum.··AUG. Jam apud te, sed adhuc inquilinus: quia hinc transiturus ad æterna, ubi non ero inquilinus. Advena apud te.··CASS. Non in diaboli civitate, sed in tua receptus, de Babylonia ad Jerusalem translatus. Sicut omnes patres.··Ne quis ab hac conditione putetur exceptus. Advena.··Meum regnum pro tuo desero. Peregrinus.··Adhuc non eligens mihi sedem hic. Remitte mihi.··ID. Hic sibi petit dimitti, ut certus dijudicium perveniat.'

PSA 39:1 Multiple spaces in '39.1··In finem psalmus.··CASS. Primum inducit Ecclesiam exspectasse Dominum, et accepisse eum, et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt: unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei. ID. Hic Christus ex membris.'

PSA 39:2 Multiple spaces in '39.2··Exspectans exspectavi.··ID. Exspectat, et ingratus: sed exspectans exspectat. AUG. Auctoritas ab antiquis in Abraham et cæteris, etc., usque ad qui noster est per cultum, non aliorum. Dominum.··ID. Non hominem, qui potest fallere et falli, et qui mecum indiget. Intendit.··ID. Mihi, ut prodesset: non me, ut et malos.'

PSA 39:3 Multiple spaces in '39.3··Lacu.··ID. Tenebræ iniquitatum, infidelitatis scilicet et ignorantiæ, etc., usque: ad petra contra lutum. HIER. In lacu vero et in luto,··gentes idola colentes: vel, omnes terrena amantes.'

PSA 39:4 Multiple spaces in '39.4··Carmen.··HIER. Non turpe, non theatrale, sed per Novum Testamentum. Videbunt.··CASS. Mirabilia tempore incarnationis facta. AUG. Videbunt, hoc quod primo de prioribus dixit, videbunt multi populi posteri.'

PSA 39:5 Multiple spaces in '39.5··Nomen.··ID. Quod est salvator. Quasi: Beatus,··etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus,··est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias.··CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones.'

PSA 39:6 Multiple spaces in '39.6··Mirabilia tua.··AUG. Petrum ambulare super aquas in signo, non in sæculo, id est, fructibus sæculi. AUG. Salus verax, insania mendax, non est quod putatur. HIER. Vana sunt terrena, insaniæ, iræ et rixæ, etc. Non est qui similis tibi.··AUG. Nulli auctores artium. Annuntiavi.··Hic Christus in capite et membris. Hæc sunt mira Dei, hæ cogitationes quibus nemo est similis. CASS. Ecce mirabilia: incarnatio, justitia prædicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, lætitia sperantium. Primo, rudes et incompositi præparati sunt, ut verba Christi libenter susciperent. AUG. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per Prophetas, et post locutus egomet. Multiplicati sunt super numerum.··HIER., AUG. Super numerum salvandorum: vel, super hoc quod aliquis enumerare possit: vel, me loquente plures quam olim crediderunt.'

PSA 39:7 Multiple spaces in '39.7··Sacrificium et oblationem noluisti.··AUG. Ut venit res, noluit quasi verba promittentia, etc., usque ad sed ille, qui fudit, surdus, non audit. Aures autem perfecisti mihi.··Id est, perfecte me intelligere fecisti quid velles. Vel corpus aptasti mihi,··ut ait Apostolus ad Hebræos Heb. 10., id est, corpus aptum ad offerendum mihi dedisti.'

PSA 39:8 Multiple spaces in '39.8··Holocaustum.··Holocausta etiam non petisti pro peccato. Pro peccato.··Quod supra oblationem,··ut de hirco ohgr, id est, emissario, qui cum peccatis populi in desertum mittebatur: vel, possunt esse duæ dictiones pro peccato. Ecce venio CASS. Cum sacrificia cessent, constat venire Christum.'

PSA 39:9 Multiple spaces in '39.9··In capite libri scriptum est de me.··Ecce statim venio ut facerem voluntatem tuam, quia in capite hujus libri. Vel, sic est præfinitum apud Deum Patrem, qui est caput mei, qui sum liber, id est, forma justitiæ hominibus.'

PSA 39:10 Multiple spaces in '39.10··Ecclesia magna.··AUG. Toto orbe terrarum, non parva ut prius: et siquidem insurget timor, non prohibebit loqui. Domine, tu scisti.··ID. Labia sonant hominibus, etc., usque ad ut ad hoc non sim piger.'

PSA 39:11 Multiple spaces in '39.11··Non abscondi.··CASS. Quando potui prodesse veritatem, promissionem, et salvationem.'

PSA 39:12 Multiple spaces in '39.12··Misericordia tua.··AUG. Amor et timor perducunt me ad te.'

PSA 39:13 Multiple spaces in '39.13··Capillos.··AUG. Bene in comparatione delictorum capilli ducti sunt. Nam ideo in Veteri Testamento sacerdotes radebantur, ut sic carnis vitia deposuisse viderentur.'

PSA 39:14 Multiple spaces in '39.14··Complaceat.··CASS. Complaceat,··Trinitatem personarum; tibi,··singulariter unitatem essentiæ signat. AUG. Complaceat,··ait, non diffidens de potentia Dei, si adsit voluntas. Quasi: Si tu vis, potes, Domine. Respice.··CASS. Respectus ejus nostrum est auxilium.'

PSA 39:16 Multiple spaces in '39.16··Qui dicunt mihi: Euge, euge.··AUG. Et qui bona dicit malo animo, et qui mala dolose laudando, uterque malus est et cavendus. De primis dixit: Qui volunt mihi mala;··de secundis: Qui dicunt mihi: Euge, euge.'

PSA 39:17 Multiple spaces in '39.17··Et dicant.··CASS. Hæc est eorum exsultatio: hæc enim professio in æternum gaudentes efficit Christianos.'

PSA 39:18 Multiple spaces in '39.18··Ego autem.··CASS. Hoc Christus ex forma servi: ne quis gloriam prædictæ lætitiæ sibi arrogaret. Mendicus, qui sibi non sufficit. Ne tardaveris.··AUG. Nisi breviati essent dies,··etc., usque ad qui jam quæsita nutriunt.'

PSA 40:1 Multiple spaces in '40.1··In finem.··HIER. Intellectus filiis Core,··ut quamvis pauper et passus, etc., usque ad Apostolo dicente: Mihi autem,··etc'

PSA 40:2 Multiple spaces in '40.2··Beatus.··Irridetur qui colit pauperem mortuum; sed beatus.··AUG. Propheta intelligentem super egenum et pauperem concelebrat. HIER. Prius Propheta a se, post inducet Christum. Qui intelligit.··AUG. Nota qui intelligit,··ut et non petentibus detur: qui petenti dat bene facit, qui tacentem intelligit, beatus sine dubio est.'

PSA 40:3 Multiple spaces in '40.3··Dominus conservet.··ID. Bene optat Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio. Et vivificet.··ID. In futura vita, vel, hic per justificationem.'

PSA 40:4 Multiple spaces in '40.4··Dominus opem.··CASS. Ne putes beatum requiem hic habere: dolores ei mitigat, et precatur ne hominis infirmitas duris superetur; quasi, lectus quietis sunt hæc bona temporalia: sed Deus facit hæc doloribus plena, ne in eis spes habeatur. Lectum.··AUG. Universum enim stratum,··id est, mundanam felicitatem provide convertit Deus in angustias. CASS. Hic trepidus ipse misericordiam petit: quia qui se peccasse sciebat, his jure tradi timebat: sed ne famuli Dei his afflicti videantur a Deo deserti, cum ipse Deus pertulit talia; unde dicit: Inimici mei dixerunt.··Vel, lectus doloris.··AUG. Caro, in qua peccatum, etc., usque ad quando Adam infirmatus est prævaricando. Opem AUG., HIER. In infirmitate carnis, quæ gravat animam. Stratum.··AUG. Est aliquod terrenum quod infirmus, etc., usque ad pro domo æternæ habitationis.'

PSA 40:6 Multiple spaces in '40.6··Inimici mei.··CASS. Dominus de passione sua, quæ secundum egenum fuit. AUG. Inimici mei.··Hæc de Christo specialiter dicta sunt, sed et de membris dici possunt: et hodie fit tribulatio, ut nomen Christi exstinguatur: sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit.'

PSA 40:7 Multiple spaces in '40.7··Et si ingrediebatur.··CASS. Nota tolerandos malos. ID. Non solum aperti inimici, sed et qui simulabant se amicos.'

PSA 40:8 Multiple spaces in '40.8··Egrediebatur foras.··A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. In idipsum.··AUG. Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. Susurrabant.··CASS. Non audent detegere consilium, quia in scelere socii sunt omnes: cum pauci soleant esse auctores scelerum.'

PSA 40:9 Multiple spaces in '40.9··Nunquid.··AUG. Qui habet potestatem ponendi animam, nonne habet et resumendi eam?'

PSA 40:10 Multiple spaces in '40.10··Speravi.··AUG. In membris, quia alii fratres in illum aliquid sperabant, quia talis videbatur ut cæteri. Sic et esurire in pauperibus se dicit.'

PSA 40:11 Multiple spaces in '40.11··Tu autem, Domine.··AUG. De resurrectione, quæ est gloria egeni, ad confirmandam spem fidelium. Et retribuam eis.··AUG.. Quia enim dispersi sunt per mundum, ad admonitionem est, nondum ad damnationem.'

PSA 40:13 Multiple spaces in '40.13··Me autem.··ID. Affirmat quod oravit.'

PSA 40:14 Multiple spaces in '40.14··Benedictus.··CASS. Laudativa conclusio, exposita passione et resurrectione. Deus Isræl.··AUG. Judæi sunt capsarii nostri, qui nobis codices portant: nos Isræl. Aliter putassent pagani ficta quæ dicuntur de Christo et Ecclesia, sed vincuntur testimonio inimicorum. A sæculo,··etc. CASS. Ex quo omnia cœpta sunt administrari usque in sæculum futurum, ubi omnia æterna. Fiat.··HIER. Geminatio ostendit hoc ab omnibus esse faciendum. Pro fiat,··in Hebræo scribitur, amen, amen,··quod Aquila, vere, vere,··transtulit, vel fideliter.··Et finit hic primus liber Psalterii secundum Hieronymum.'

PSA 41:1 Multiple spaces in '41.1··In fine intellectus.··CASS. Core interpretatur Calvaria.··Filii ergo, etc., usque ad,··cui obviat malorum insultatio. HIER. Filii Core,··id est, filii calvi,··etc., usque ad verbum puerorum deridentium Eliseum.'

PSA 41:2 Multiple spaces in '41.2··Quemadmodum desiderat,··etc. AUG. Vox hæc convenit catechumenis, et etiam omnibus adhuc peregrinantibus. Cervus.··Cervus senio gravatus, excrescentibus pilis et cornibus, serpentem naribus haurit: unde veneno æstuans, fontem ab bibendum ardentissime desiderat; quo hausto, cornua et pilos deponit.'

PSA 41:3 Multiple spaces in '41.3··Sitivit.··AUG. Determinat desiderium suum, quia poterat intelligi desiderare cervus fontem causa bibendi, vel lavandi; hic omne desiderium esse ad Deum ostenditur. Quando veniam.··Quod citius est Deo, tardum est hominis desiderio. Talis cervus dum currit, patitur insultantes; unde: Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes.··In prosperis etiam, quæ despicit, sicut in adversis. Panes.··CASS. Non amaritudo, vel peremptio, sed panes.'

PSA 41:5 Multiple spaces in '41.5··Hæc recordatus sum.··AUG. Dum quærunt, Ubi est Deus tuus? ego etiam sum meditatus per omnia visibilia hæc, et per ipsam animam meam, ut per ea exteriora, invisibilia Dei inveniam. Ecce intellectus tituli. Effudi.··Ibid. Ad intelligendum et attingendum dilatavi super seipsam. Effudi.··CASS. Vel lætatus sum. Liquefacta est anima mea in me; non extra, sed in se compuncta revertitur. Etsi visibiliter Deum non videam, cogito tamen quod per Ecclesiam, in qua admirabiles sunt sancti, ad Jerusalem cœlestem perveniam, captus suavitate laudis angelicæ, quæ suscipitur mente. In locum tabernaculi.··AUG. Tabernaculum Dei in terra, etc., usque ad,··id est, de refectione æterna gaudentium. In voce exsultationis.··Ibid. De æterna festivitate sonat quid dulce cordi: unde rapitur cervus ad fontes aquarum, et mulcetur. Sed quia perstrepit mundus, et caro gravat animam: comparans hæc tristitia illis jucundis, ait:'

PSA 41:6 Multiple spaces in '41.6··Quare tristis?··etc. CASS. De perturbationibus contra quas ratio confirmat animam sensualem spe Dei. Quare conturbas?··AUG. Qui, si investigas, nihil est in mundo quare hoc debeas: spera potius salutare remedium adhuc, et si non modo, plene in futuro. Spera.··CASS. Vel sperare potest, quia adhuc in præsenti confitebor,··id est, de peccatis pœnitentiam agam, ut tibi non obsistam.'

PSA 41:7 Multiple spaces in '41.7··Ad meipsum.··Conversus ad Deum dicit ex seipso conturbationes, ex Deo finem earum: unde in eo est ei spes. Et hoc est ad meipsum,··vel a meipso. CASS. Ecce qui superius corrigebat animam ad conditionem hominis, reversus dicit hic animam a se turbari, quæ nisi vitia carnis essent, tranquilla permaneret. Ecce ex qua diversitate constat homo. Quasi: propterea, id est, propter conturbationes animæ, memor ero.··AUG. Id est, festino ad te, quia excludis mala omnia. Ecce remedium, quo evadat conturbationes: unde pro quibus sit memor, subdit: De terra Jordanis,··ubi Dominus consecravit baptismum, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera. CASS. Horum memor malis non turbatur. Propterea memor.··AUG. Qua ad me turbatur anima, ideo memor,··etc. Nemo currit ad remissionem, nisi qui sibi displicet, nisi qui se fatetur peccatorem: quod notat Hermoniim;··nemo confitetur nisi se humiliet, quod notatur in modico. Jordanis.··Ibid. Descensio. Descende ergo ut eleveris. CASS. In Jordane Dominus baptisma consecravit, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera, quæ reddit fructum tricesimum, sexagesimum et centesimum Matth. 13.. Hermoniim.··AUG. Parvus mons juxta Jordanem, etc., usque ad quia non in superbis, sed in humilibus memor Dei est.'

PSA 41:8 Multiple spaces in '41.8··Abyssus abyssum.··Ibid. Decet ut sim memor, etc., usque ad et propter hæc omnia oro in adversis, et hoc est: Apud me oratio.··Ibid. Vel abyssus abyssum invocat,··id est, judicium quod intulit Deus peccanti, etc., usque ad quia timet judicia. Cataractarum.··Cataractæ ad litteram sunt ostia fluviorum.'

PSA 41:9 Multiple spaces in '41.9··In die.··Ibid. Id est, in prosperis, etc., usque ad unde vivamus in adversitate. Apud me oratio.··Ibid. Oratio in conturbationibus est mihi, et hæc apud me.'

PSA 41:10 Multiple spaces in '41.10··Quare oblitus.··CASS. Quare nunc me pateris his miseriis vexari? Videbat quæ dulcedo patriæ, et pericula mundi horrebat.'

PSA 41:11 Multiple spaces in '41.11··Dum confringuntur ossa.··AUG. Quasi ossa franguntur, dum virtus patientiæ affligitur, quod irrident mali. Hæc est exprobratio illa: Dum dicitur mihi: Ubi est?··vel nullus est, vel de te non curat.'

PSA 42:1 Multiple spaces in '42.1··In finem psalmus David.··AUG. Corporis Christi, quod hic gemit inter zizania, id est, inter malos, habens cum eis multa communia, nasci, mori, prospera et adversa: cum quibus quia non habet communem causam meritorum exclamat: Judica me,··etc. Ibid. Psalmus iste contra pressuras, ne et ipsæ retrahant nos a Deo. CASS. Conqueritur de commistione malorum, et precatur separationem. Judica me.··Ibid. Non petit peccata sua discuti, quod periculosum est, sed causam ab impiis parari, ut sit cum electis: unde addit: Et discerne.··Gens non sancta est iniquus, et dolosus, a quibus in judicio separatur: sed et hic ne ab eis corrumpatur.'

PSA 42:2 Multiple spaces in '42.2··Quare tristis incedo?··AUG. Causam tristitiæ quærit, quæ est peccatum, ut causa lætitiæ justitia. Isaias propter peccatum: Modicum quidem contristavi illum,··sic enim punit Deus.'

PSA 42:3 Multiple spaces in '42.3··Emitte lucem tuam.··CASS. Quia, eo veniente, tolletur omnis tristitia confusionis. AUG. Quia certi jam pignus habemus, quia ea ipsa, id est, lux et veritas, deduxerunt a peccatis Ecclesiam præsentem, quæ est tabernaculum.'

PSA 42:4 Multiple spaces in '42.4··Et introibo.··Sicut pontifex ad Sancta sanctorum. CASS. Et introibo.··De lætitia finali, pro qua laudat in tribulatione, qui supra tristis erat unde et se confortat.'

PSA 42:5 Multiple spaces in '42.5··Confitebor tibi in cithara.··AUG. Qui præcepta Dei facit, et non patitur, in psalterio confitetur: qui vero facit et patitur, quod est ex inferiori natura, in cithara,··quæ ab inferiori resonat, sicut psalterium a superiori. In cithara.··CASS. Ecce qui supra fuit tristi de malis sæculi, de bono intellectu sibi gaudium facit. Quare conturbas me?··Ibid. Frequenter, et vehementer persuadet sæculi tristitiam fugiendam, quæ patientiam, charitatem et spem exstinguit, et totam vitam confundit. Salutare vultus mei.··AUG. Et alibi: Miserere mei,··etc., usque ad eleemosyna, et oratio quæ illis duabus alis volat ad Deum.'

PSA 43:1 Multiple spaces in '43.1··Ad intellectum.··AUG. Non sic quærant sibi fieri, etc., usque ad et hæc non amentur. CASS. Distinguit beneficia Dei, quæ incipientibus data sunt in mundo, perfectis in cœlo. Ut magis sit mirum relinqui præsentes, recolit præterita.'

PSA 43:2 Multiple spaces in '43.2··Deus, auribus.··AUG., CASS. Primum dicit: Deus,··quod facere solet lætus vel graviter afflictus. Audivimus.··Ut major fides sit rei, ne putetur ambigua. Patres.··Non juvenes, ut videantur veri nostri, qui suis certa dicerent. Opus quod,··etc. Ibid. Et si semper operetur, tamen operari dicitur, quando aliquod signum novitatis ostendit.'

PSA 43:4 Multiple spaces in '43.4··Sed dextera tua.··AUG. Id est, bonus successus, quem eis dedisti. Et brachium tuum,··etc. Ibid. Id est, fortitudo; et illuminatio,··id est, sapiens consilium: quod totum fecisti ex benevolentia tua.'

PSA 43:5 Multiple spaces in '43.5··Tu es ipse rex meus et Deus meus.··AUG. Tempora mutata sunt; auctor non mutatur.'

PSA 43:7 Multiple spaces in '43.7··Non enim in arcu meo sperabo.··CASS. Minor virtus hominis, quia minus valet in bello. Gladius.··Major virtus, quæ in bello plus creditur valere. AUG. Vel, gladius meus non salvabit me,··sed tu, quia et in hoc sæculo salvasti, ne nos traherent post se, et eos pudere fecisti: et ideo tunc laudabimur.'

PSA 43:8 Multiple spaces in '43.8··Salvasti,··etc. AUG. Nota etiam præterita dicta, pro futuris esse accipienda.'

PSA 43:10 Multiple spaces in '43.10··Nunc autem repulisti.··CASS. Diapsalmus. Enumerat mala quæ hic fecerunt boni, non tamen obliti Dei. CASS. Exaggerat mala, ut benevolentiam judicis impetret. Confudisti,··dum hic ab iniquis habentur opprobrio. AUG. Hæc vere futura, etc., usque ad hoc est jejunium non abstinentiæ, sed luxuriæ.'

PSA 43:11 Multiple spaces in '43.11··Avertisti.··CASS. Pro deficientibus. Vel, averti, est hostem fugere; unde: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Diripiebant.··Hoc fugatis contingit, ut cadant in prædam, qui hostibus nequeunt resistere.'

PSA 43:12 Multiple spaces in '43.12··Dedisti nos tanquam oves escarum.··CASS. Persistentes in fide. Hic diversi martyres, id est diversa martyrii genera: alii esca feris, alii traditi gentibus in servitutem; unde dicit: Tanquam oves escarum,··ubi notatur quorumdam mactatio.'

PSA 43:13 Multiple spaces in '43.13··Vendidisti populum tuum sine pretio.··AUG. Dum dantur alienigenis et nullus acquirit: quod fit ad probationem vel correctionem; vel nullus pro eis acquiritur, vel si quis, pauci tamen.'

PSA 43:14 Multiple spaces in '43.14··Opprobrium vicinis.··CASS. Gravis afflictio a vicinis ingeritur, quia non transitorie dicitur, quod a circumstantibus irrogat. Derisum his qui in circuitu.··CASS. Derisus est vox confusa lætitiæ, insultationem immoderata hilaritate denuntians. Contemptus est abjecta vilitas.'

PSA 43:15 Multiple spaces in '43.15··In similitudinem gentium.··Ibid. In similitudine Christi gentibus sunt appositi, quando eos comparibus pœnis affecerunt.'

PSA 43:17 Multiple spaces in '43.17··Exprobrantis.··Ibid. Exprobrare est in faciem maledicere; obloqui est absenti detrahere, et dolose mordere.'

PSA 43:18 Multiple spaces in '43.18··Venerunt super nos.··Ibid. Quia non erant in nobis per culpam.'

PSA 43:19 Multiple spaces in '43.19··Non recessit.··Ibid. Ita quod retroiret, etsi aliquando descendit contemplatione deitatis. Declinasti.··AUG. Semitæ nostræ erant in voluptatibus et prosperitatibus sæculi: sed tulisti eas de sua via, et ostendisti arctam viam, quæ ducit ad vitam. HIER. Vel et declinasti,··id est, opera nostra de lege tua pendere fecisti. Vel, non declinasti alia littera, id est, non permisisti declinare et deviare semitas nostras. Semitas,··id est, opera; a via tua,··id est, a lege; ideo quoniam humiliasti nos.'

PSA 43:20 Multiple spaces in '43.20··Umbra mortis.··AUG. Vel, hæc mortalitas, umbra mortis est: vera autem mors est damnatio cum diabolo.'

PSA 43:21 Multiple spaces in '43.21··Si obliti sumus nomen Dei.··Ibid. Iste est intellectus filiorum Core, qui propter hæc omnia mala non obliviscuntur Deum, scientes quia Deus requiret ista.'

PSA 43:22 Multiple spaces in '43.22··Novit.··Ibid. Noscere dicitur Deus et quod novit et quod te facit noscere. Novit,··quoniam requiret propter te, ut tu invenias te, et gratias agas ei qui te fecit, ut in Petro actum est, qui probavit quid posset. Propter te mortificamur.··CASS. Non pro criminibus nostris, sed ut fides tua gentibus augeatur.'

PSA 43:23 Multiple spaces in '43.23··Exsurge.··Ibid. Precatur auxilium, ut hic afflictis tempore resurrectionis subveniat. AUG. Hactenus non obliti; et ut perseveremus: Exsurge, quia propter te mortificamur.··AUG., HIER. Et si sciunt Christum non dormire, et sibi resurrexisse, precantur tamen resurgere per fidem, non sibi, sed gentibus, quæ putant mortuum. Si enim et illi crederent surrexisse, credentes in eum non persequerentur, sed et ipsi crederent. AUG. Vel exsurge,··conforta. Obdormis.··Negligere videris. Quare etsi nesciamus, tu scis quare: vel pro culpa, vel pro utilitate. Quod si pro culpa, utinam abesset; si pro utilitate, utinam adesset. Quosdam repellis, quia faciem, id est, cognitionem tuam, ab eis subtrahis: obdormis quibusdam qui gemunt de malis.'

PSA 43:24 Multiple spaces in '43.24··Quare oblivisceris?··id est, non das spiritum fortitudinis, sine quo inopes. Et tribulationis.··CASS. Quia eam non mitigas, etc., usque ad qui facile cedunt illicitis motibus, et hærent terrenis.'

PSA 43:26 Multiple spaces in '43.26··Exsurge, Domine.··Hic sine dormitione exsurge ponitur, quod ad resurrectionem pertinet, in qua est spes omnium fidelium; in qua humana destruitur captivitas; per quam sumus adjuti et liberati. In terra venter.··AUG. Qui genua figit terræ, habet quo plus humilietur: qui vero plus humiliatur ut et venter hæreat terræ, non habet ultra quo plus humilietur. Exprimit ergo nimiam humiliationem, ut quia venit ad summam, jam adsit Dei miseratio. Vel plangit eos qui sunt venter, id est, carnales, et hæserunt,··id est consenserunt iniquis.'

PSA 44:1 Multiple spaces in '44.1··In finem,··etc. AUG. Epithalamium, id est, laus thalami. Canticum pro commutandis et pro dilecto, id est, sponsa et sponso, scribitur filiis Core, ut venerentur. Hic enim describitur per quem commutabuntur, quia laus sponsi et sponsæ hic cantatur. CASS. Propheta præconia Dei se eructaturum promittit.'

PSA 44:2 Multiple spaces in '44.2··Eructavit.··AUG., HIER. Intus enim fatur Propheta, etc., usque ad antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum. Bonum.··Quo omnia bona facta sunt. Dico.··Id est, Verbum profero: idem hic quod prius; sed in ipso verbo omnia opera Dei esse dicit; unde: Quod factum est in ipso vita erat,··ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitur: Semel locutus est Deus. Calamus.··Non sono, qui transit, comparat Verbum: sed scripto, quod manet. Vel, velociter,··quia non aliud post aliud, sed omnia simul in uno Verbo æterno. Velociter.··Virtus prophetiæ, quæ non sub cruciatu humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat.'

PSA 44:3 Multiple spaces in '44.3··Speciosus forma.··CASS. Incipit de laude sponsi prius a forma. Benedixit.··Priora dixit Propheta ex persona Dei, hæc ex sua; vel omnia ex se. Vel, eructat verbum,··qui dicit Deo hymnum. Dico opera.··AUG. ad laudem ejus, qui ex eo. Lingua, calamus.··Quia quod dico, et scribo. Vel, velociter:··quia cito ventura quæ scribo. CASS. In labiis.··Quia, eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit.'

PSA 44:4 Multiple spaces in '44.4··Accingere.··Ibid. Hic laudat eum a potestate; et tu talis accingere.'

PSA 44:5 Multiple spaces in '44.5··Specie tua et pulchritudine. Species ad humanitatem, in qua mundo apparuit; pulchritudo ad Deitatem, qua omnia decorat. Intende.··Hominem pereuntem miseratus respice. Prospere.··Liberans homines. Procede.··De utero Virginis, ut sponsus: vel, ab his victis ad alios vincendos. Regna.··In fide hominum tuam potentiam ostende, qui semper regnasti. Et per hoc, quia et per te, et per tuos veritatem doces, qua falsitatem nostram destruis. Et quia mansuetus ferendo malos, ut quando pro inimicis oravit, sic et sui: Et quia justitiam vitæ ostendit. Et quia deducet te inoffense per cursum totius vitæ, vel de populo ad populum Mirabiliter.··Quia omnes mirabuntur, vel, quia miracula faciet.'

PSA 44:6 Multiple spaces in '44.6··Populi sub te cadent.··AUG. Id est multi de suis inimicis supponent se sibi, et hoc ratione vel voluntate. Hoc est quod titulus dixit: Pro his qui commutabuntur ex filiis Core. In corda.··CASS. Inimicorum tuorum, ut sint amici, sicut Saulus.'

PSA 44:7 Multiple spaces in '44.7··Sedes.··Ibid. Hic a judicio: Sedes ad judicium pertinet. Virga.··Ibid. Regula divinæ æquitatis, quæ vere recta et nunquam curvatur: hæc justos regit, iniquos percutit. AUG. Nemo sibi multum de misericordia præsumat, blandiatur: quia virga directionis, si alios regit, alios conterit: regit spirituales, conterit carnales.'

PSA 44:8 Multiple spaces in '44.8··Dilexisti.··Ibid. Vel, quia dilexisti justitiam,··etc., reddita sunt hæc præmia, fecit te regem, dando nomen quod est super omne nomen. Et odisti.··Si homo iniquitatem in se odit, cum Deo facit: odit Deus iniquitatem, oderis et tu. O Deus.··AUG. Bis ponitur in Græco aperte, alter vocativus, alter nominativus. Iste unctus est, ille lapis quem Jacob unxit.'

PSA 44:9 Multiple spaces in '44.9··Myrrha,··etc. CASS. Hic laudat Propheta sponsum ab uxore et ornatu; primo ab ornatu. AUG. Myrrha et gutta.··Odores bene adhibentur nuptiali thalamo, etc., usque ad id est, redemptio, per aquam baptismi. Eburneis.··HIER. In ebore castitas, quod prius obscurum serris et limis lucidum fit, ita sancti per sectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati, virtutum varietate fiunt lucidi. Filiæ regum.··AUG. Terrenorum, non curantes honorem patrum, etc., usque ad et ad semen excitandum susceperunt.'

PSA 44:10 Multiple spaces in '44.10··Astitit regina,··etc. CASS. Hic ab uxore commendat sponsum. Varietate.··Ibid. Etsi sit unitas in charitate, tamen auro, id est, doctrina Apostolorum, cocco martyrum, gemmis virginum, purpura pœnitentium ornatur.'

PSA 44:11 Multiple spaces in '44.11··Audi, filia.··CASS. Laus sponsæ summissior, sed quadruplex, a forma, a gloria, ab adolescentulis, a prole. AUG. Audi, filia.··Alloquitur Propheta reginam, tanquam unus de patribus. Judæi viderunt et occiderunt, tu audi Evangelium, et credendo videbis Deum: hic per imaginem, in futuro per speciem. Vel, Audi prophetias, quæ incarnationem prædixerunt, et vide impletas.'

PSA 44:12 Multiple spaces in '44.12··Et concupiscet rex.··CASS. Hic laudat eam a forma.'

PSA 44:13 Multiple spaces in '44.13··Tyri.··CASS. Per Tyrum, vicinam Judææ, gentes designantur; unde mulier Chananæa Ecclesiæ figura. CASS. Tyri,··gentium, a parte totum. In muneribus.··AUG. Ut se offerant, etc., usque ad gentes scilicet, quæ sunt in angustia peccatorum.'

PSA 44:14 Multiple spaces in '44.14··Omnis gloria.··CASS. A gloria sponsæ, ut supra a potestate sponsi. Ab intus.··AUG. Vel intrinsecus. Sit ergo eleemosyna in occulto, ubi Deus videt. Vel non in circumcisione manufacta, sicut in veteri lege, sed in spiritualibus. Fimbriis.··CASS. Finis vestis significat finem mundi vel hominis. Aureis.··Non deauratis, ut supra, sed aureis, quia in fine tota perfectio est, ubi charitas invenitur plena.'

PSA 44:15 Multiple spaces in '44.15··Adducentur regi.··Ibid. Hic laudatur sponsa ab amicabus, ut supra a judicio. Ibid. Adducentur,··oportuna prædicatione. Post eam.··Ibid. Prius unitas dicitur, post enumeratio partium est distincta, cum dicitur: Virgines et proximæ.'

PSA 44:17 Multiple spaces in '44.17··Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.··Ibid. Vel pro antiquis patribus, idolorum cultoribus, nati sunt Apostoli, principes prædicationis. AUG. Vel post prophetas Apostoli, post Apostolos alii. Cantatur hic psalmus de festo beatæ Mariæ Virginis, quia quæ de Ecclesia generaliter hic dicuntur, ad Mariam specialiter referri possunt. Cantatur etiam pro virginibus, quia ibi dicitur: Adducentur regi virgines.··Et pro Apostolis, quia ubi dicitur: Nati sunt tibi filii.··Item de nativitate Domini, quia ibi agitur de laude sponsi et sponsæ et de nuptiis Christi et Ecclesiæ, quarum desponsatio facta est in Verbi incarnatione.'

PSA 45:1 Multiple spaces in '45.1··In finem.··CASS. Psalmus David, alicujus fidelis de Judæa, ut sit certius testimonium. Pro arcanis.··Pro manifestatione arcanorum, quod Deus sit homo, quod salus promissa utrique populo, quod cæcitas contigit in Isræl, quod Apostoli transierunt ad gentes, quod pax in terra; unde: Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces Isa. 2.. Filiis Core.··CASS. Filii crucis. De arcanis,··id est, de adventu Christi loquitur.'

PSA 45:2 Multiple spaces in '45.2··Deus noster.··CASS., AUG. In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur, etiam in transitu Apostolorum ad gentes. Invenerunt nos nimis.··AUG. Nos enim fugiebamus eas. Vel, invenerunt nos expositos per Adam. Nimis,··tanto potentior qui liberat.'

PSA 45:3 Multiple spaces in '45.3··Turbabitur terra, et transferentur montes,··etc. CASS. Judæa, quasi arida: sine idololatria, amaritudine gentium circumdata. Vel, mare.··AUG. sæculum. Cor maris.··Immanitas gentium'

PSA 45:4 Multiple spaces in '45.4··Sonuerunt et turbatæ,··etc. Contradicentes, gentes: vel Apostoli prædicando. Et turbatæ sunt aquæ eorum.··Ad sensum fit relatio, non ad vocem: id est, aquæ maris, scilicet populi, vel doctrinæ eorum, quæ infatuatæ sunt, coruscante doctrina Salvatoris; unde: Absorpti sunt,··etc. Et hæc est virga Moysi, quæ devoravit virgas Magorum.'

PSA 45:5 Multiple spaces in '45.5··Fluminis impetus.··CASS. Diapsalmus. Quia Ecclesia in Christo fundatur, cui gentes et regna subjiciuntur. AUG. Quasi dicat: Ita sævit mare; sed inter hos fluctus et sonitus non timent, qui ad illud refugium confugerunt.'

PSA 45:6 Multiple spaces in '45.6··Adjuvabit eam.··CASS. Vel, vultu,··id est, demonstratione auxilii sui, cum adjuvando se indicat. Mane.··In ipso boni operis principio; et hoc, diliculo,··id est, per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei.'

PSA 45:7 Multiple spaces in '45.7··Dedit.··Quasi magnum præmium. Vocem.··Prædicationem, ad quam tremuit terrenus. Tremet metu judicis.'

PSA 45:8 Multiple spaces in '45.8··Dominus virtutum.··Ibid. Breviter definit quid sit Christus. Nobiscum.··Quasi: Qui misit angelos, jam ipse venit, et est nobiscum, quia nobiscum susceptor; ergo: Venite,··quasi jam securos vos invito. Noster.··Non nisi filiorum crucis. Deus Jacob.··Qui tanta nobis dedit quanta dedit Jacob: non enim illius tantum est Deus.'

PSA 45:9 Multiple spaces in '45.9··Venite et videte.··Ibid. Diapsalmus. Magnalia incarnationis. Posuit.··Quasi signa, ad vocandum populum. Prodigia.··Ut de partu Virginis, et stella, et cæteris. Auferens bella.··AUG. Quia per ejus adventum idololatria et superstitio totius orbis perit, vel, tunc temporis pro ejus præsentia orbis pacatus fuit.'

PSA 45:11 Multiple spaces in '45.11··Vacate.··Ibid. Si combusta sunt arma, vacate,··non habentes unde pugnetis.'

PSA 46:2 Multiple spaces in '46.2··Omnes gentes.··AUG. Quasi diceret: insultant, pueri, dicentes: Calve, calve,··vos omnes gentes ad quas transivit gratia: Plaudite,··etc. Gentes ad quas transivit gratia, et quos in priori psalmo ad fidem vocavit, invitat ad laudem.'

PSA 46:3 Multiple spaces in '46.3··Excelsus.··HIER. Potens quod vult. Terribilis.··REMIG. Quia judicaturus in potestate.'

PSA 46:4 Multiple spaces in '46.4··Subjecit populos nobis.··CASS. Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. Populos,··Judæos. Nobis.··Ibid. Universali scilicet Ecclesiæ; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. Sub pedibus.··Ibid. Per pedes,··prædicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. AUG. Sub pedibus.··Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat.'

PSA 46:5 Multiple spaces in '46.5··Elegit nobis,··etc. Vel in persona Apostolorum, elegit nobis dare hæreditatem suam, multorum populorum, ut colamus eam, gladio prædicationis corda eorum ferientes, et malitiam destruentes. Hæreditatem.··AUG. Cœlestis hæreditas, pulchritudo est Christiani populi, in qua speciosus erit fulgens ut sol, qui nunc est abjectus. Speciem Jacob quam,··etc. Id est, similes Jacob vel signatos per Jacob, qui terrena dant pro cœlestibus, ut Jacob fecit, quod fuit gratia Dei, quia eum dilexit, Esau reprobato.'

PSA 46:6 Multiple spaces in '46.6··Ascendit.··CASS. Diapsalma ascensio et regnum Dei describitur, unde instanter monet psallere. In jubilo.··AUG. Gaudium admirantium Apostolorum, etc., usque ad quod nec taceri potest, nec exprimi valet.'

PSA 46:7 Multiple spaces in '46.7··Psallite.··CASS. Operibus laudate: valde est salutare quod tam crebro repetitur, quia Deus est qui creat, et rex creata gubernans.'

PSA 46:8 Multiple spaces in '46.8··Omnis.··Ibid. Non ut Jupiter Cretæ, Mars Thraciæ. Sapienter.··Docet quomodo sit psallendum. Olim sine sensu psallebant, dum lapides colerent. AUG. Nemo sapienter facit quod non intelligit.'

PSA 46:9 Multiple spaces in '46.9··Regnabit.··Ibid. Modo impleta est hæc prophetia: Deus sedet super sedem sanctam. Sedem sanctam.··AUG. Throni, Virtutes, et sancti.'

PSA 46:10 Multiple spaces in '46.10··Principes populorum.··CASS. Primitivi omnium gentium convenerunt credendo in Christo, quia, expulsis Judæis, gentes in filios Abrahæ succedunt, habentes promissionem, quia Judæi superbierunt. HIER., CASS. Vel dii fortes,··Apostoli scilicet, quos neque mors, neque vita separabit a charitate Christi. Elevati,··miraculis et doctrina.'

PSA 47:1 Multiple spaces in '47.1··Psalmus vel laus cantici filiis Core secunda,··etc. AUG. Primo die, fecit Deus lucem, etc., usque ad de qua hic cantatur filiis Core. CASS. De fundatione civitatis, quam commendative describit. AUG. Commendat civitatem, etc., usque ad a stabilitate æterna.'

PSA 47:2 Multiple spaces in '47.2··In monte sancto,··etc. Ibid. Hic est mons ille, etc., usque ad super quem fundata est Ecclesia.'

PSA 47:3 Multiple spaces in '47.3··Fundatur exsultatione.··HIER. Quasi dicat, quæ prius maledictionibus subjecta, etc., usque ad ipse est Christus, qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat. Mons Sion latera.··AUG. Quicunque alicui hærent, latera ejus dicuntur, etc., usque ad item ab aquilone pandetur omne malum,··etc.'

PSA 47:4 Multiple spaces in '47.4··In domibus.··Vel, in gradibus, id est, secundum gradus meritorum, quia in singulis distinctim dabit cognitionem sui. Cum suscipiet eam.··Tutandam, et quid opus est? Quoniam reges contra.··Sed videntes per fidem, sic scilicet quod tam digna est hæc civitas admirati sunt, etc.'

PSA 47:5 Multiple spaces in '47.5··Reges.··AUG., CASS. Principes Judæorum. Congregati.··Ab Herode sciscitante locum nativitatis. Convenerunt.··Concorditer dicendo: In Bethlehem Judæ secundum Scripturas.'

PSA 47:6 Multiple spaces in '47.6··Videntes.··Quæ in prophetis legerant. Admirati sunt.··De tanta gloria, non leviter vel otiose. Sed conturbati.··Pro peccato, et Commoti sunt.··Ad fidem, et tantus fuit pavor, ut corpus tremeret.'

PSA 47:7 Multiple spaces in '47.7··Ibi dolores ut parturientis,··Pœnitentiæ, videntes ita; sed:'

PSA 47:8 Multiple spaces in '47.8··In spiritu vehementi,··Herodis. Conteres naves-Tharsis.··Quia, in Tharso, Ciliciæ naves quæ Magos transposuisse in patriam suam credebantur, confractæ sunt ab Herode. Tharsis.··AUG. Cilicia regio a Tharso, etc., usque ad decursis omnibus concludit. Ergo:'

PSA 47:9 Multiple spaces in '47.9··Sicut audivimus. In civitate Domini virtutum,··quia ibi custodes angelos deputat. Repetit. In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri.··Id est, Catholica Ecclesia, ne sibi hoc nomen conventus hæreticorum usurpet. Ne autem putetur temporalis, addit: Deus fundavit eam in æternum.··Non ad horam, ut prius tabernaculum Moysi'

PSA 47:10 Multiple spaces in '47.10··Suscepimus, Deus, misericordiam tuam.··CASS. Agens gratias de adventu Christi, monet de gradibus Ecclesiæ distribuendis, per quos Salvator possit agnosci. In medio templi.··Jerusalem: gravius accusantur, qui contemnunt eum, qui in medio eorum conspectus est. Per hoc notatur incarnatio Christi, qui secundum quod homo, præsentatus est in templo.'

PSA 47:11 Multiple spaces in '47.11··Dextera.··CASS. Hac parte justi locantur. AUG. Suscepimus, Deus.··Quo ordine fundata, vel quod audivimus et vidimus. Templi tui.··Ibid. Id est, populi non sucipientis misericordiam, qui multis: ut nulla videantur esse grana, sed tamen nonnulla, quia secundum nomen. Secundum nomen.··CASS. Quod ubique diffusum est, quia nullus est, et si nesciat cultum, qui huic nomini non se subjiciat. Vel secundum nomen.··Hoc est, sicut reverentia tui nominis, etc., usque ad tua propitiatio justificavit multos, qui omnes laudant.'

PSA 47:12 Multiple spaces in '47.12··Lætetur.··AUG. Etsi laborent justi inter spinas, etc., usque ad eorum est modo colligere, Dei est separare. Mons Sion et exsultent.··CASS. Ecclesia, quæ est in speculatione populi. Filiæ Judæ propter judicia tua, Domine.··Sanctæ feminæ. Per Judam, gens earum ostenditur, quæ est propter Christum, qui de Juda, et hæ exsultent, ut in utroque sexu Ecclesia sit. AUG. Causa lætitiæ judicia futura, ubi se sciunt ad beatitudinem venturas. Qui intus sunt, lætentur; vos qui extra, circumdate.'

PSA 47:13 Multiple spaces in '47.13··Circumdate.··Honores exhibendo. Complectimini eam.··Charitate. Narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra.··CASS. Prædicate aliis in concordia Apostolorum, etc., usque ad ne per lætitiam remissi lentescant.'

PSA 47:14 Multiple spaces in '47.14··Virtute ejus.··AUG. Virtus civitatis charitas est, quam nihil vincit; unde Salomon: Dilectio fortis est ut mors.··CASS. In virtute Ecclesiæ monet ponere corda. Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.··Id est, officia distincta, etc., usque ad quem primum Dominus elegit.'

PSA 47:15 Multiple spaces in '47.15··Quoniam hic est,··etc. Hoc est quod narrandum est, brevis sententia, sed quæ omnia concludit. In æternum,··contra illos qui temporales homines Deos faciebant.'

PSA 48:1 Multiple spaces in '48.1··In finem, psalmus,··etc. CASS. Agit Propheta de amatoribus mundi, et Christo redemptore, non illorum, sed contemptorum mundi, ut dejectus in mundo non appretietur elatos. AUG. Qui colunt Deum, etc., usque ad attentos facit ad nova et ad ingentia.'

PSA 48:2 Multiple spaces in '48.2··Odite hæc, omnes gentes.··CASS. Nullum excipio, etc., usque ad quando scilicet separabuntur zizania a tritico, oves ab hædis.'

PSA 48:3 Multiple spaces in '48.3··Quique terrigenæ.··AUG. Nulli sermonem subtraho, audiat hæres terræ, propter judicium: justus, propter regnum.'

PSA 48:4 Multiple spaces in '48.4··Os meum loquetur.··CASS. Commendat dicenda. Sapientia ad divinas res, Prudentia ad mores instruendos; in his duobus omnis sermo divinus indicatur.'

PSA 48:5 Multiple spaces in '48.5··Inclinabo.··HIER. Humiliabo me veritati intus loquenti, quæ docet loqui in parabolis, ne omnibus pateat.'

PSA 48:6 Multiple spaces in '48.6··Cur timebo.··CASS. Incipit narrare quæ promisit, dicens quod Christus non redimet impios; hic propheta, in sua persona generalem agens causam, quærit causam damnationis et timoris malorum, quæ est iniquitas. AUG. Cur timebo? quasi non est quod timeam, cum iniquitatem vitare sit in mea potestate; pro qua tantum timebitur in die novissima, quæ erit mala damnatis, non justis. Calcanei.··Ibid. Alludit verbis, etc., usque ad id est, opprimet et timere faciet.'

PSA 48:7 Multiple spaces in '48.7··Qui confidunt.··Hi, scilicet, qui confidunt, etc., usque ad in quibus adeo stulti sunt.'

PSA 48:8 Multiple spaces in '48.8··Frater non redimit.··Si frater, id est Christus, non redimit, etc., usque ad quia talis non dat Deo placationem.'

PSA 48:9 Multiple spaces in '48.9··Et vivet adhuc.··Ibid. Post finem vitæ, vivet secundum animam, quia non peribit anima cum corpore, sed dolori salvabitur, usquequo accepto corpore utrinque crucietur.'

PSA 48:11 Multiple spaces in '48.11··Non videbit.··Ibid. Id est non intelligit, etc., usque ad cum sapiens transit vitam. Vel, insipiens.··Ibid. Qui non attendit. Stultus.··Qui, si attendit, non cavet. Divitias CASS. Propter quas fecerunt mala. Suas:··quæ non secundum Deum.'

PSA 48:12 Multiple spaces in '48.12··Vocaverunt nomina sua.··AUG. Hæredes, qui ad sepulcra mortuorum inebriant se in memoriam eorum, sed nec gutta pervenit ad linguam in inferno ardentis.'

PSA 48:13 Multiple spaces in '48.13··Et homo cum.··Et tam in hoc, quam in cæteris, homo non intelligit; vel, inde non est accusandus Deus, non intellexit suam dignitatem, non intelligenter egit, sed comparatus, amissa ratione, jumentis, non in alia re, sed in sapientia.'

PSA 48:14 Multiple spaces in '48.14··Hæc via.··CASS. Hic jam omnia dicta colligit, in unum. Via,··id est, vita, quia ducit ad mortem. Scandalum.··Stimulus et dolor, etc., usque ad: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In ore suo complacebunt.··AUG. Cum tales sint, etc., usque ad et pejores sunt apertis malis.'

PSA 48:15 Multiple spaces in '48.15··Sicut oves.··CASS. Diapsalmus. Quæ impiis angustia reddenda. Se jactant, sed mihi jam constat quod in inferno positi sunt. Oves, amissa lana, manent, sic in istis, sine consumptione substantiæ, pœna invenit quod cruciet. Mors.··AUG. Ut Christus vita, ita diabolus mors; qui pastor est eis, ut ovibus, quas trahit ad pascua mortis. Depascet.··CASS. A similitudine jumentorum, etc., usque ad de pœna ad pœnam ducet. In matutino.··AUG. Quia modo nox, dum non apparent merita justorum, et quasi felicitas nominatur impiorum. Veterascet in inferno a gloria eorum,··etc. AUG. Quantam visus est habere gloriam, etc., usque ad: A gloria sua expulsi sunt.'

PSA 48:17 Multiple spaces in '48.17··Ne timueris.··CASS. Diapsalmus. Admonitio, ne timeantur potentes, qui omnia cum luce relinquunt. Cur enim hæc peccatoribus permissa sint, communis querela est. Dives factus.··Hæc enim et abjecti habent. Gloria.··In honoribus sæculi. Domus.··Quia non solum ipse, sed omnes qui ad eum pertinent.'

PSA 48:19 Multiple spaces in '48.19··Benedicetur.··Ibid. Non de bono actu, sed de deliciis benedicetur, favore luxuriantium, qui inter epulas pastoribus bene optant. Confitebitur tibi cum benefeceris ei.··AUG. Despecta confessione, quam prosperitas facit; sed illa est magni meriti, quam non tollit vis doloris.'

PSA 48:20 Multiple spaces in '48.20··In progenies patrum.··Ibid. Qui patres sequuntur pessimos, eorum societate damnandi sunt. Et homo.··CASS. Iterat deformitatem hominis ut malus a malo quiescat.'

PSA 49:1 Multiple spaces in '49.1··Psalmus Asaph.··HIER. Asaph,··Latine congregatio; Græce, synagoga, quæ fidelis hic loquitur, quæ Christum exspectat, per quam magis confutantur increduli Judæi. CASS. Asaph,··vocem Dei inducturus de mutatione sacrificiorum, prius agit de utroque adventu per primum invitans, per secundum terrens. Deus Deorum.··CASS. Ne quis mediocriter de incarnatione æstimet, etc., usque ad nuncupative, ut falsi dii, Jupiter, Venus. Locutus est, et vocavit terram.··AUG. Per se, per præcones. A solis ortu usque ad occasum.··CASS. Quasi dicat, etc., usque ad: exibit de Sion lex, et Verbum Domini de Jerusalem.'

PSA 49:2 Multiple spaces in '49.2··Ex Sion, species decoris ejus,··etc. AUG. Cœpit decus Evangelii, etc., usque ad ut testes essent in Jerusalem et in tota terra.'

PSA 49:3 Multiple spaces in '49.3··Ignis in conspectu ejus exardescet et in circumitu ejus.··Ibid. Ante eum præibit; pœna ergo terreat, quos præmia non invitant, etc., usque ad malos comitabitur ad inferos. Tempesta valida. Advocabit cœlum desursum, et terram.··CASS. Non ventus, etc., usque ad prius omnes communiter vocavit, tunc vocabit ut discernat. Discernere populum suum.··AUG. Primo commistos vocavit a solis ortu usque ad occasum, tunc autem ut discernat.'

PSA 49:5 Multiple spaces in '49.5··Congregate illi sanctos ejus.··Ibid. Videns Propheta futura, etc., usque ad de malis dicitur, de quo non implevit manum suam. Qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.··Ibid.. Novum Testamentum super Vetus, etc., usque ad qui pluris habent opera charitatis quam sacrificia pecudum.'

PSA 49:6 Multiple spaces in '49.6··Et annuntiabunt cœli justitiam ejus,··etc. Ibid. Jam cœli nuntiaverunt nobis hanc justitiam Dei, etc., usque ad et si nunc permista, quia Deus est judex justus.'

PSA 49:7 Multiple spaces in '49.7··Audi, populus meus, etc.··CASS. Vox Christi, ut, relictis sacrificiis pecudum, fiat sacrificium laudis. AUG. Vel, repetit sub alio verbo, Audi sicut Isræl, id est, sicut videns Deum, et Testificabor,··hæc, scilicet, Deus tuus ego sum. Deus tuus.··AUG. Prius dicit simpliciter: Sum Deus.··Et postea dicit: Sum Deus tuus.··Quasi diceret: Etsi non sum Deus tuus, tamen sum Deus. Bono enim meo sum Deus, malo autem tuo non sum Deus tuus. Sum.··CASS. Esse est proprium Deitatis. Audi, Isræl.··Ibid. Quasi diceret: Si es Isræl, id est, si me vides, audire non negligis. Deus ille generalis, Deus tuus proprie.'

PSA 49:8 Multiple spaces in '49.8··Holocausta autem.··AUG. Si anima inflammatur, et membra in usum suum rapit, ne serviant cupiditati: unde præcipitur in Levitico, ut adipem cum renunculis offerant, quibus interna charitas signatur.'

PSA 49:9 Multiple spaces in '49.9··Non accipiam,··etc. CASS. Etsi sic feceris: Non accipiam de domo tua vitulos,··quasi significatos acciperem, non illos de domo. Quoniam meæ:··ac si diceret, quia non sunt tua, sed mea. Quoniam meæ sunt,··etc. AUG. Mea sunt quæ non possides, indomita, scilicet: Feræ silvarum, jumenta, boves,··etc. CASS. His similitudinibus figurat Ecclesiam, etc., usque ad: Carnes taurorum non vult in sacrificiis, sed in pauperibus.'

PSA 49:11 Multiple spaces in '49.11··Cognovi omnia volatilia.··AUG. Cum illo sunt omnia, cognitione quadam ineffabilis sapientiæ.'

PSA 49:12 Multiple spaces in '49.12··Si esuriero, non.··Ibid. Si hæc datis forsitan esurire putatis, quod est insania?'

PSA 49:13 Multiple spaces in '49.13··Nunquid manducabo carnes taurorum?··Olim hæc sacrificabantur, non ideo quod Deus inde delectaretur, sed ne dæmonibus offerentur, et tantum Deo sacrificabantur, in quibus erat aliqua significatio. Immola Deo.··CASS. Non dicit mihi, sed de se, quasi de alio ut et post: Peccatori autem dixit, Deus, non ego.'

PSA 49:15 Multiple spaces in '49.15··Tribulationis.··AUG. Nostra tribulatio proprie est timore salutis, non carnalium.'

PSA 49:16 Multiple spaces in '49.16··Peccatori autem.··Ibid. A quibus sacrificium velit, ubi peccatori suæ nequitiæ imputantur CASS. Hæc populo suo dixit, etc., usque ad Non enim lectio negatur corrigendis.'

PSA 49:17 Multiple spaces in '49.17··Tu vero odisti.··Ibid. Tu vero ore dicis, sed facto negas disciplinam: si corrigo, murmuras. Furem, currebas.··Ibid. In his omnia tonat vitia; a parte totum, vel furem sani intellectus Scripturæ. Adulteris.··Qui ponunt falsum, auferendo verum.'

PSA 49:19 Multiple spaces in '49.19··Os tuum abundavit,··etc. Ibid. Accusat conscientiam, et linguam, etc., usque ad non casu alii derogat, sed studio.'

PSA 49:20 Multiple spaces in '49.20··Sedens.··Ibid. Quod transiens vel stans facit, non cum voluntate facit. Fratrem.··Ibid. Omnem hominem. Et adversus filium matris,··Ecclesiæ, cui charitate jungimur. Ponebas scandalum,··hæreses vel alia quibus innocens capiatur. Loquebaris adversus.··AUG. Dum detrahit qui doctus videtur, etc., usque ad validioris doctrinæ cibo. Tui similis.··CASS. Consentiendo malis. Statuam contra tuam.··AUG. Quod post dorsum posuisti, ante faciem ponam.'

PSA 49:22 Multiple spaces in '49.22··Rapiat.··CASS. Deus ad pœnam, et non sit qui eripiat.··Quando diabolus rapit, Deus eripit; sed cum Deus rapit, nemo valet liberare.'

PSA 49:23 Multiple spaces in '49.23··Sacrificium laudis.··CASS. Non quod scelerati cantant, sacrificium laudis,··non animalium. Et hæc est via ad Deum, scala Jacob, qua angeli,··id est, fideles, ascendunt ad laudem divinitatis, et descendunt ad laudem humanitatis. Illic iter quo,··etc. Ibid. In sacrificio laudis. Salutare Dei.··AUG. Christus, qui cum gratia venit, quem novit, qui aliquid alii quam gratiæ Dei attribuit.'

PSA 50:1 Multiple spaces in '50.1··In finem psalmus.··CASS. Arguente Nathan, rex non erubuit peccata publice confiteri, etc., usque ad quæ a Deo valet pœnitentibus. David.··AUG. Proponitur in exemplum, non cadendi, sed, etsi cecideris, resurgendi ne desperes. CASS. Prima est deprecatio, etc., usque ad plena præstatur peccatorum remissio.'

PSA 50:3 Multiple spaces in '50.3··Miserere mei, Deus.··Ibid. Hic pœnitentialis psalmus, etc., usque ad quia prævidit per hunc psalmum plures perituros. Secundum magnam misericordiam tuam.··De gravi peccato desperandum esset, nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit. Magnam misericordiam.··Ibid. Magna misericordia Deum de cœlo deposuit, etc., usque ad cum secundum se rogatur Deus ignoscere? Miserationum,··etc. CASS. Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu.'

PSA 50:4 Multiple spaces in '50.4··Amplius lava me.··CASS. Quem modum delendi velit, subdit: Munda me,··etc. HIER. Sic lava ut mundes, lavantur enim quædam, quæ tamen non sunt pura.'

PSA 50:5 Multiple spaces in '50.5··Quoniam iniquitatem.··AUG., CASS. Cujus misericordiam petit ut ignoscat, quia scit justum ut peccata puniat, subdit: Tu ne punias, quia ego punio. Quoniam iniquitatem meam,··etc. Contra me.··AUG. Post tergum peccatum habuit, cum rex sententiam in divitem, qui rapuit ovem pauperis dedit, oblitus sui.'

PSA 50:6 Multiple spaces in '50.6··Tibi soli peccavi.··HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. Tibi soli.··CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Coram te.··Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. Ut justificeris,··etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Vincas cum judicaris.··Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. Tibi soli.··AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. Et vincas.··AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es.'

PSA 50:7 Multiple spaces in '50.7··In iniquitatibus.··CASS. Minuitur invidia peccati, etc., usque ad de uno arguitur et omnia confitetur.'

PSA 50:8 Multiple spaces in '50.8··Ecce enim,··etc. AUG. Sic misericordiam dat, ut servet veritatem, ut nec peccata sint impunita ejus cui ignoscit. Ignoscit enim seipsum punienti. Misericordia ergo etiam est quod homo liberatur; veritas quod peccatum punitur. Veritatem,··etc. CASS. Quia in confitendo, veritatem dixit, quam Deus super sacrificia quærit, supplicat sibi subveniri. Incerta et occulta.··AUG. Sunt et occulta quod talibus, etc., usque ad unde magis a peccato erat sibi cavendum. Occulta.··CASS. Ex auctoritate manifestantis, confidentia ablutionis et dealbationis.'

PSA 50:9 Multiple spaces in '50.9··Asperges me.··CASS. Secunda est confidentia misericordiæ Dei, quæ multum est utilis: ne subrepat desperatio, quæ omnibus peccatis gravior est. Hyssopo.··Ibid. Immolato sanguine intincta, super corpus leprosi aspergebatur, significans sanguine Christi maculas peccatorum abluendas. AUG. Hyssopus herba humilis, etc., usque ad in quibus est inflatio, sic humilitas superbiam. Super nivem.··Ibid. Incomparabiliter: unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix.'

PSA 50:10 Multiple spaces in '50.10··Auditui meo.··AUG. Nota humilem. Audiam te, etc., usque ad et quia jam humilis jam exsultant ossa humiliata.'

PSA 50:11 Multiple spaces in '50.11··Averte.··CASS. Ex confidentia securus, petit deletionem omnium peccatorum et plenam restitutionem.'

PSA 50:12 Multiple spaces in '50.12··In visceribus meis.··Ibid. Unde adulterium exiit. In utrisque partibus, anima et corpore remedium curationis petit, quia in eis peccavit. Sic desiderat expiari, ut videatur nil tale ultra velle committere.'

PSA 50:13 Multiple spaces in '50.13··Ne projicias me a facie tua.··CASS. A peccatis faciem averte, sed non me a facie tua, unde lumen et sanitas veniat.'

PSA 50:14 Multiple spaces in '50.14··Spiritu principali.··AUG. Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum non corpus; per spiritum rectum,··Filium; Spiritum sanctum,··suo nomine, per spiritum principalem,··Patrem. CASS. Spiritum prophetiæ qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de cæteris.'

PSA 50:15 Multiple spaces in '50.15··Docebo.··Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor.'

PSA 50:16 Multiple spaces in '50.16··De sanguinibus.··Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quæ de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Justitiam tuam.··Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiæ fuit confitentem suscipere; et hæ duæ res semper in judicio Domini adjunctæ sunt.'

PSA 50:17 Multiple spaces in '50.17··Laudem tuam.··AUG. Quod me creasti; quod peccantem non reliquisti; quod confiteri monuisti; quod mundasti.'

PSA 50:19 Multiple spaces in '50.19··Sacrificium Deo.··CASS. Quod illo tempore pro expiatione ponebatur. Contribulatus Ibid. Lætus et lascivus spiritus obligat peccato. Sequitur hujus sacrificii promissio: Cor contritum.'

PSA 50:20 Multiple spaces in '50.20··Benigne fac.··Ibid. Jam gaudens, de ædificatione Jerusalem prophetat, ubi sacrificium justitiæ. Muri.··Aug. Munimenta immortalitatis nostræ construantur in fide, spe, et charitate.'

PSA 50:21 Multiple spaces in '50.21··Tunc acceptabis sacrificium.··Ibid. Modo sacrificium pro iniquitate, etc., usque ad tunc justitia erit sacrificium, oblationes minores sancti, holocausta,··perfecti. Tunc imponent.··CASS. Sacerdotes, vitulos innocentes, etc., usque ad fideles pro tuo nomine patientes, tibi erunt grati. Altare.··AUG. Cœlestem Jerusalem.'

PSA 51:1 Multiple spaces in '51.1··In finem pro,··etc. HIER., AUG. Dœg prodidit David, etc., usque ad Non est hic oratio pro malis, sed prophetia quid sit eis futurum.'

PSA 51:2 Multiple spaces in '51.2··Dœg.··CASS. Adversarius David significat Antichristum, qui totum orbem movebit; qui veniet per signa, et miracula ante adventum judicii, et auxilium a Saule, id est, a diabolo petens, nuntiabit venisse David, id est, Christum in domum Achimelech, id est, ad Ecclesiam, quæ est regnum Patris. Abimelech.··HIER. Dicit, in Hebræo Achimelech, etc., usque ad ergo Abimelech patris mei regnum, et significat Judæos.'

PSA 51:3 Multiple spaces in '51.3··Quid gloriaris in malitia,··etc. CASS. Prima est invectio in Dœg, ut fideles corroboret, contra Antichristum et ejus complices.'

PSA 51:4 Multiple spaces in '51.4··Cogitavit.··Ibid. Levis mens, præceps dictio, non ante cogitat quam loquatur, unde: In ore stultorum est cor eorum. Sicut novacula,··etc. Ibid. Quæ dum promittit innovationem, incidit ita ille dolosus, Antichristus scilicet, beatitudinem, et occidit.'

PSA 51:5 Multiple spaces in '51.5··Dilexisti malitiam,··etc. CASS. Non deserit malum, qui diligit super benignitatem; et si benignitas tangit animum, refugit.'

PSA 51:6 Multiple spaces in '51.6··Lingua dolosa.··Ibid. Id est, dolosa verba fallaciæ ministra, aliud in corde gestantium, aliud in ore promentium.'

PSA 51:7 Multiple spaces in '51.7··Propterea Deus.··CASS. De celeri fine iniqui. Et radicem tuam de terra viventium.··AUG. Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Ibid. Radix mali cupiditas, quæ non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis.'

PSA 51:8 Multiple spaces in '51.8··Videbunt justi.··Ibid. Pro dejectione ejus irrisio. Ibid. Videbunt justi.··Quid malis sit, etc., usque ad quia plus omnibus aliis malis fideles decipiet.'

PSA 51:10 Multiple spaces in '51.10··Ego autem,··etc. Ibid. Quomodo contra eum bonus se habeat. CASS. Hucusque vituperatio illius, hic laus contrariæ partis: ecce perfecta demonstratio. Oliva fructifera.··AUG. Populus Dei oliva, unde fracti sunt superbi rami, id est, Judæi, et insertus est oleaster de gentibus. CASS. Oliva fructifera, de cujus germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est præ consortibus suis. In æternum et in sæculum sæculi.··AUG. Quod dixit in æternum,··repetit in sæculum sæculi:··ut repetendo confirmet, quam fundatus est in amore regni cœlorum.'

PSA 51:11 Multiple spaces in '51.11··Fecisti, et exspectabo nomen.··Ibid. Prædicta scilicet, quod sim oliva, quod speravi in misericordia in æternum.'

PSA 52:1 Multiple spaces in '52.1··In finem pro,··etc. CASS. Intellectus David prophetæ, etc., usque ad hic de adventu judicii. AUG. Vel pro mahalath, etc., usque ad consolatio in fine psalmi. Dixit insipiens.··Ibid. Increpatio malorum. Ibid. Insipiens,··omnis qui male vivit, etc., usque ad ille dicit, non est Deus.'

PSA 52:3 Multiple spaces in '52.3··Deus de.··CASS. Vel de cœlo, id est, per sanctas animas admonuit, ut videat, etc. Si est,··etc. Ibid. Aut si non intelligit, si saltem est requirens intelligere Deum.'

PSA 52:4 Multiple spaces in '52.4··Omnes declinaverunt.··Ibid. Congruus ordo. Prius declinant; tunc inutiles; inde non est qui faciat bonum.'

PSA 52:5 Multiple spaces in '52.5··Nonne scient.··Ibid. Comminatio malorum per finem. AUG. Minatur illis, etc., usque ad.··Sed merito hoc eis, quia:'

PSA 52:6 Multiple spaces in '52.6··Deum non invocaverunt.··Ibid. Consolatur gementes, ne prosperantes imitentur, quia Deum non invocaverunt,··unde cito perituri sunt, consolatio fidelium. Ossa eorum qui hominibus placent.··CASS. Boni sibi displicent, dum carnem castigant: placent mali. Confusi sunt.··Ibid. Id est, confundentur, separabuntur, ut generaliter legatur de omnibus malis, sed Isræl salvabitur.'

PSA 52:7 Multiple spaces in '52.7··Quis dabit ex,··etc. AUG. Salus autem parturienti Ecclesiæ.'

PSA 53:2 Multiple spaces in '53.2··Ziphæi.··HIER., AUG. Florentes interpretantur, etc., usque ad monet in adversis Deum laudare.'

PSA 53:3 Multiple spaces in '53.3··Deus, in nomine.··AUG. Inter Ziphæos orat. AUG., HIER. Hic salva in nomine, post non timeo judicari in virtute. AUG. Deus in nomine, verba Ecclesiæ latentis inter Ziphæos, cujus bonum intus est, et merces occulta, alii aliis petunt liberari: ego in tuo nomine.'

PSA 53:4 Multiple spaces in '53.4··Deus, exaudi.··CASS. Item Deus, nomen potentiæ, repetit ne tardet auxilium. Percipe,··AUG. Ziphæi ea etsi audiunt, non tamen intelligunt, qui non nisi temporalia noverunt.'

PSA 53:5 Multiple spaces in '53.5··Alieni.··AUG. Ziph viculus erat, qui pertinebat ad tribum Juda, unde Ziphæi.'

PSA 53:6 Multiple spaces in '53.6··Ecce enim.··CASS. Diapsalmus. Quid sibi et Ziphæis faciat Deus unde solvit laudes. Adjuvat.··AUG. Quod ipsi nesciunt inter quos lateo; sed hoc quod me adjuvat viderent, si Deum ante oculos ponerent.'

PSA 53:7 Multiple spaces in '53.7··Averte mala inimicis.··Ibid. Vel averte, pro convertendis præcatur: et hæc est hostia quam pro liberatione solvit. In veritate.··AUG. Vel secundum aliam litteram: In virtute,··perde quos in tua infirmitate tolerasti. Voluntarie sacrificabo.··Ibid. Quia propter se, non propter aliud, quod ab eo velim. Qui propter aliud laudat, ex necessitate laudat; si illud haberet, non laudaret. Mihi autem,··et quæ dedit propter dantem placent.'

PSA 54:1 Multiple spaces in '54.1··In finem in carminibus.··AUG. Intellectus.··Magna cura debet intelligere Ecclesia, etc., usque ad qui pro molestis civium fugit in solitudinem.'

PSA 54:2 Multiple spaces in '54.2··Exaudi, Deus, orationem meam.··CASS. Oratio, præmissa contra mala, vel fluctus sæculi. Ne despexeris deprecationem.··Ibid. Si enim Deus dat temporalia alicui petenti, ejus tamen oratio ei non est accepta, quia caret debito fine.'

PSA 54:3 Multiple spaces in '54.3··In exercitatione,··etc. AUG. Omnis malus vivit, vel ut corrigatur, vel ut per eum bonus exerceatur. Conturbatus sum a voce inimici.··AUG. In ipsa pugna, dum et inimicos vult diligere, et abundante militia incipit odisse, et ita incipit in fluctibus mergi. HIER. Conturbatus. Vel, conturbatus sum a voce inimici, qui me Samaritanum et dæmonium habentem dicebant.'

PSA 54:5 Multiple spaces in '54.5··Cor meum conturbatum.··CASS. Lege carnis, animus turbatur in me, non exit a me'

PSA 54:6 Multiple spaces in '54.6··Timor et tremor.··Ibid. Proprietas mortis est, ut eam prius timeamus, unde contremiscamus. Contexerunt me tenebræ.··HIER. Tenebræ sunt mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, et qui contegunt ipsam: qui odit fratrem, in tenebris est.'

PSA 54:7 Multiple spaces in '54.7··Quis dabit mihi pennas sicut?··AUG. Sed in hac infirmitate quid ait? Quis dabit mihi pennas?··Vult ad tempus separari a tot scandalis, ne peccata infirmus augeat manens inter ea. Sicut columbæ,··etc. Ibid. Non sicut corvo, etc., usque ad sed manere necesse est propter vos,··et sic est meritum ex desiderio. CASS. Columba. Vel columba emissa inveniens lutosa ad arcam reversa, sic Christus inveniens lutosa corda Judæorum avolavit ad gentes.'

PSA 54:8 Multiple spaces in '54.8··Ecce elongavi.··CAS. Illud tangit, quod Christus vitabat, persequentes, ut occasionem iræ demeret, et manebat in desertis orans: in quo docebat nos in secreto conscientiæ orare et quiescere, cum a malis premimur. Et mansi in solitudine,··gentium; unde: Lætetur disertum, et floreat tanquam lilium.··Et alibi: Lætare, sterilis, quæ non paris Isai. 35. Ibid. 34..'

PSA 54:9 Multiple spaces in '54.9··Exspectabam eum.··Diapsalmus. Jam in solitudine salvus sperat auxilium Dei, et imprecatur civibus. CASS. Exspectabam ut ex persona Christi legatur in solitudine, non ex me securus præsidium patris sustinui, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus,··ne caderem vel cederem malis in passione, a tempestate ne irascerer.'

PSA 54:10 Multiple spaces in '54.10··Præcipita.··CASS. Ne muniant cogitationes machinando. Divide.··Ibid. Ne sit superba unitas, ne malitia habeat effectum. In civitate.··Hæc est civitas de qua per prophetam Dominus: Ego Deus et non homo, et civitatem non ingredior.··Est tamen alia, quam Deus inhabitat, de qua dicitur: Non potest abscondi civitas supra montem posita.'

PSA 54:11 Multiple spaces in '54.11··Et labor in medio ejus,··etc. AUG. Jam labor in medio, quia iniquitas: quies autem in humilitate.'

PSA 54:12 Multiple spaces in '54.12··Usura,··etc. Ibid. Quia plus exigit in injuria. Vel qualibet re, quam accepit, non dimittit, ut sibi dimittatur.'

PSA 54:13 Multiple spaces in '54.13··Quoniam si inimicus.··CASS. Exprobratio Judæ, dum ex persona Christi legitur; vel, hucusque de apertis inimicis egit Ecclesia, jam nunc de occultis. Abscondissem me forsitan ab eo,··etc. Ibid. Magna patientia ita locum daret verbis, ut se absconderet ne videret adversarium.'

PSA 54:14 Multiple spaces in '54.14··Tu vero, homo.··AUG. Olim, quia aliquando bonum consilium dedisti. Unanimis.··CASS. Quia inter Apostolos fuit dux, ad castella et vicos præmissus. Notus,··quia præscivit traditorem, ut sic Christus specialiter contra Judam loquatur. HIER. Vel sic, generaliter contra quemlibet virum Judaicum, etc., usque ad legis instituta vel buccellam. Unanimis.··AUG. Qui aliquando bene monuisti; Dux:··feci te ducem super populum meum. Notus,··de eadem gente. Notus meus. Qui simul.··Ibid. Qui in eadem Ecclesia mecum fuisti.'

PSA 54:15 Multiple spaces in '54.15··Cibos.··CAS. Corporales, qui solis iniquo poterant esse dulces. Solet vir iniquitatis comessationibus mitescere, unde huic gravior culpa.'

PSA 54:16 Multiple spaces in '54.16··Veniat.··Ibid. Sicut supra apertis, ita hic occultis imprecatur. Et ne putetur unus de quo agebat, communicat pœnas Judæis, id est, communiter Judæis cum aliis imprecatur. AUG., HIER. Veniat mors.··Tangit hic initium schismatis, etc., usque ad et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia. AUG. Veniat:··Ut super illos, qui initium schismatis fuerunt et sese superbi separaverunt, venit nova mors; aperuit enim terra, et vivos absorpsit. Descendant in infernum viventes.··Ibid. Ut duces terra absorpsit, etc., usque ad ita hi scienter peccantes descendunt. Viventes.··Ibid. Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes terrenæ cupiditatis biatu absorbeantur. In habitaculis.··Alienæ sunt, non naturales, sed hospitio susceptæ, quasi adventitiæ, vel prius in habitaculis,··id est, in occulto, post in medio,··id est in aperto. Ego autem,··etc. CASS. Affirmat, quid sibi et illis fiat, alternatim procedendo.'

PSA 54:18 Multiple spaces in '54.18··Vespere et mane.··HIER. Quia salvavit, ideo vespere, quo captus; mane,··quo judicatus; meridie,··quo crucifixus. Narrabo,··præterita opera. Nuntiabo,··virtutes et opera quæ faciet: et ideo exaudiet, etc. AUG. Vespere.··De præteritis narrabo,··etc., usque ad contra illos qui non amant pacem, quia amavi pacem. CASS. Narrare, ad vesperam pertinet, quo dixit omnia quæ Judas disponebat. Nuntiare de mane, quando dixit Pilato: In hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati.'

PSA 54:19 Multiple spaces in '54.19··Appropinquant mihi.··Nomine, non numine; corpore, non mente; numero, non merito. Quoniam inter multos erant mecum.··HIER., AUG. Quia in multis, mecum,··id est, baptismo Evangelii, lectione, festis et hujusmodi, sed non in paucis, mecum. In omnibus sacramentis mecum, sed non in fide, spe et charitate, sine qua nihil sunt omnia. AUG. Vel, in multis,··id est, in paleis, etc., usque ad ita et illi in multis mecum.'

PSA 54:20 Multiple spaces in '54.20··Exaudiet Deus,··etc. CASS. Ad meridiem,··quando emisit Spiritum. Ecce quanta breviter mysteria: vel, salvabis mane, et vespere, et meridie:··unde non ingratus narra,··et annuntia,··et ipse exaudiet,··etc. Humiliabit illos qui est ante sæcula.··Ibid. De superbia, ut credant. Vel humiliabit ut tollat locum et gentem. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum, extendit manum suam in retribuendo,··etc. AUG. Quia sensus perfidorum incommutabilis.'

PSA 54:21 Multiple spaces in '54.21··Contaminaverunt:··CASS. quia illi contaminaverunt et divisi sunt: armantur amplius justi, liberantur infirmi, qui curam habent in Deum.'

PSA 54:22 Multiple spaces in '54.22··Ira.··Ibid. Vindicta judicii, etc., usque ad suis appropriat. Cor.··AUG. Voluntas secreta Dei, quæ in Scripturis continetur. Molliti sunt sermones.··CASS. Vel ideo hoc illis, quia mollierunt sermones adulando, qui sunt jacula dum dicunt: Reus est mortis.··AUG. Sed si tibi puero qui lacte minoris doctrinæ nutriris adhuc duri sunt, ne irascaris uberibus Ecclesiæ; sed jacta in Dominum, non alium qui portus est, vel saxum navi, non portus fluctuati in sæculo. Ipsi sermones,··etc. CASS. Quia molliti non perdunt virtutem, sed eis armantur evangelistæ, et feriunt corda hominum ad amorem pacis, et a perplexis hæreticorum quæstionibus liberant infirmos.'

PSA 54:23 Multiple spaces in '54.23··Curam tuam.··Ibid. Cura sæculi, etc., usque ad: ita viri tristitia nocet cordi. Fluctuationem.··Et si hic, verba fluctuationis fuerunt: Contristatus sum in exercitatione,··etc.'

PSA 54:24 Multiple spaces in '54.24··Tu vero,··etc. AUG. Hi tunc non fluctuabunt, etc., usque ad Væ! qui peccant et non pœnitent. Dies suos, ego autem,··etc. Ibid. Voluntarios non a Deo constitutos.'

PSA 55:1 Multiple spaces in '55.1··In finem,··etc. AUG. Populus, qui a sanctis longe fit in tituli inscriptione:··cui contradicit tam Judæus, quam omnis qui non vult habere regem Christum; et ipsi, qui tribulant Ecclesiam: contra quos hic psalmus confirmat Ecclesiam. In tituli inscriptione ipsi David cum tenerent eum.··Tituli inscriptio, etc., usque ad persecutores qui Ecclesiam, sicut uvas, calcant. Allophyli.··Idem quod populus qui a sanctis longe factus est. Geth,··id est, in torculari. Legitur David, etc., usque ad sed, cum premitur, sterilis non est.'

PSA 55:2 Multiple spaces in '55.2··Miserere mei, Deus.··CASS. Orat Ecclesia, summatim tangens tribulationes, in quibus per spem Dei finit se non timere, id est, in fine primæ partis dicit se non timere. Impugnans tribulavit me,··etc. AUG. Homo visibiliter: diabolus invisibiliter, unde periculosior est tribulatio.'

PSA 55:4 Multiple spaces in '55.4··Ab altitudine.··CASS. Altitudo diei,··mundus, ubi superbiæ tumor: ut gravior sit tribulatio, dicit se a superbis conculcari. AUG. Ab altitudine.··Alia littera, etc., usque ad non ait: Non timebo, sed, sperabo in te. Diei Dies,··Christus est, cujus duodecim horæ, duodecim sunt Apostoli: unde ipse ait: Nonne duodecim horæ sunt diei?··Hujus diei altitudinem inimici non possunt attingere, unde in passione Christi: Tenebræ factæ sunt.'

PSA 55:6 Multiple spaces in '55.6··Tota die,··etc. CASS. Enumerat mala, quæ sustinendo fit et inimicorum conversio, unde et per spem Dei dicit se non timere, sicut prius fecerat.'

PSA 55:7 Multiple spaces in '55.7··Inhabitabunt.··AUG. Vel, aliqui ex his qui longe a sanctis, etc., usque ad si enim falsa dicunt de te, cœlum non auferunt, nec isti nocent.'

PSA 55:8 Multiple spaces in '55.8··Pro nihil.··Ibid. Quia nullus inde tibi labor, quasi nihil inde tibi sit, quia, etsi desperati, tamen verbo curas; vel pro nullis eorum meritis, sed gratis per pietatem. In ira populos confringes,··dum per flagella Dei resipiscunt, vel dum iram Dei prævident. In ira populos confringes.··Quia terres tribulationibus, etc., usque ad et ira consumptionis, qua mali puniuntur ad peremptionem.'

PSA 55:9 Multiple spaces in '55.9··Deus, vitam meam annuntiavi tibi.··Triplex vita hominis: naturæ, qua vivimus et spiramus; gratiæ, qua in Christo vivimus; peccati, quæ in vitiis agitur. Duæ sunt a Deo, quia bonæ, vita scilicet naturæ, et vita gratiæ: tertia est ab homine, quia mala. Has omnes Deo annuntiare debemus. CASS. Deus, vitam. Confringes,··et ego ad institutionem eorum vitam meam ante, quæ semper mala. Vitam Deo nuntiat, qui peccatum confitetur: non Deum docens, sed se damnans, ut solvatur. Posuisti lacrymas,··etc. AUG. Piæ lacrymæ, quæ pro inimicis rogant: et ideo acceptæ Deo, sicut ipse promisit.'

PSA 55:10 Multiple spaces in '55.10··In quacunque die,··etc. CASS. Sive in pueritia, sive in media ætate, sive in fine vitæ. Mira clementia, quæ quodlibet tempus conversionis nostræ exspectat, et quandocunque rogatur, indulget! Deus meus es, tu.··AUG. Etsi omnium, meus proprie, qui mihi subvenis, quem colo et amo. Alii alieni sunt.'

PSA 55:11 Multiple spaces in '55.11··In Deo laudabo verbum.··Ibid. Verbum, id est, doctrinam et sermonem; quidquid loquar, laudabo in Domino, id est, ei attribuam: et si quid urget speravi, et ideo non timebo. AUG., HIER. Vel, in Deo Patre Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto. Hoc de potentia Verbi dicitur, qua est æternum et consubstantiale Patri, et postea de humanitate, subdit: In Domino,··id est, in Christo, qui Verbum caro factum est. Laudabo sermonem,··etc., id est, prædicationes, quibus regulam vivendi et salutem mundo dedit. Hæc duo prædicat iste, potentiam verbi, et humanitatem Christi. In Deo laudabo.··Vel ita, ut Trinitas naturæ personaliter per tria verba, quæ ponit. In Deo Patre laudabo Verbum,··id est, Filium; In Domino,··id est, in Spiritu sancto laudabo sermonem,··id est, Filium.'

PSA 55:12 Multiple spaces in '55.12··In me sunt.··Intus, quæ a nobis nunquam recedunt; Vota laudationis quæ in æternitate reddentur. CASS. In me sunt.··Ecclesia jam de malis sæculi libera in futura beatitudine, vel etiam hic, laudem Dei cantaturam se dicit.'

PSA 55:13 Multiple spaces in '55.13··Quoniam eripuisti.··CASS. Vel de futuro potest accipi sic, etc., usque ad ubi etiam perfecte Deo placet, unde addit: Ut placeam,··etc.'

PSA 56:1 Multiple spaces in '56.1··In finem.··AUG. Psalmus de resurrectione et passione breviter. Hoc agit psalmus ne,··tu, Pilate, vel tu quicunque, corrumpas David,··etc., negando regem, quia tectus carne fugit a cognitione Judæorum Ibid. Nullus titulus inscriptus est David, etc., usque ad ubi latuit Christus incognitus Judæis'

PSA 56:2 Multiple spaces in '56.2··Miserere mei.··CASS. Propheta in persona Domini, quia in eo Dominus, quasi inter mala, exclamat, et prædicit liberationem. CASS. Christus secundum quod homo orat, de passione ita humilis, ut unus de fidelibus clamare putetur. Et in umbra.··Vox corporis adjungitur capiti: et loquens in persona membrorum et sua, quomodo possit liberari dicet, misit Verbum.'

PSA 56:4 Multiple spaces in '56.4··Misit Verbum de cœlo.··AUG., HIER. De occulta essentia sua, etc., usque ad quem putabant se exstinxisse. Misit de cœlo.··HIER. Diapsalmus. Jam declarat quid misit et de quibus eripuit, et loquitur in persona membrorum. Liberavit.··Ibid. Quia jam Misit Verbum,··certum est, quasi jam sit qui liberavit,··id est, liberabit: et dedit,··id est, dabit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus.··AUG. Verbum, in quo misericorditer egit, in quo et promissiones implevit. Misericordiam,··quia ex misericordia pro nobis mortuus est. Veritatem,··quia, ut prædixit, surrexit, ad justificandos nos. Misericordiam suam,··etc. HIER., AUG. Utraque enim in eo continentur. Si enim sola fuisset misericordia, licentia esset nobis peccandi; si sola veritas, non potuisset homo sustinere.'

PSA 56:5 Multiple spaces in '56.5··Dormivi.··AUG. Alta quiete facile excitandus: Conturbatus passione, dormivi.··David non dormivit in spelunca, sed Christus in morte. CASS. Conturbatus, secundum carnem passionis memoria et angustia, unde; Tristis est anima mea,··etc. Et cœpit Jesus tædere et pavere. Filii hominum.··Rectus ordo est: filii hominum laqueos paraverunt; sed interserit qualiter turbaverint. Lingua.··Voces illæ Crucifige, crucifige, et hujusmodi, etiam fecerunt mortem, ut gladius acutus Matth. XXVI; Marc. 14..'

PSA 56:6 Multiple spaces in '56.6··Exaltare.··Ibid. Ex persona prophetæ visis injuriis, visoque quod in resurrectione inanes facti sunt Judæi, gaudens exclamat homo in cruce: Exaltare, Deus super, cœlos,··ut judicet in terra Judæos. Exaltare.··Superiora Dominus, propheta quidem, sed in persona Domini, quia Dominus in propheta loquitur. Quando etiam ex sua persona loquitur propheta, Dominus per eum loquitur, qui ei dictat. AUG. Exaltare.··Verba Christi. Sed, o Pater, etc., usque ad quia totus mundus ei subjectus est.'

PSA 56:7 Multiple spaces in '56.7··Laqueum paraverunt.··Interposita exaltatione, cœptam narrationem exsequitur. Pedibus CASS. Domini sunt increpationes malorum, et promissiones fidelium, quibus dolos paraverunt,··ut de adultera. Incurvaverunt,··dum eis compatiens sterilis reddebatur ab eis. Ante faciem meam foveam,··etc. Dum in os ejus dixerunt: Reus est mortis.'

PSA 56:8 Multiple spaces in '56.8··Paratum.··Ibid. Diapsalmus. Post resurrectionem laudes promittit. Vel, paratum ad agendas gratias quod ibi ostendit cantabo.'

PSA 56:9 Multiple spaces in '56.9··Exsurge, gloria mea.··Ibid. Et ideo, o caro, quæ es causa gloriæ meæ, Exsurge,··potenter, quasi ad miraculum faciendum congratulatio, qui certus, unde idem affirmando, repetit. Exsurge dico, quia certus sum et de hora, quia exsurgam diluculo. Exsurge, psalterium et cithara.··AUG. Una caro Christi surrexit, etc., usque ad surrexit ergo psalterium et cithara,··et confitetur Domino.'

PSA 56:11 Multiple spaces in '56.11··Ad cœlos.··Ibid. Qui supra nubes, ubi sedes angelorum, etc., usque ad cœlos misericordia ascendit.'

PSA 57:1 Multiple spaces in '57.1··In finem ne disperdas David in tituli,··etc. CASS. Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judæorum, ne similia faciamus.'

PSA 57:2 Multiple spaces in '57.2··Si vere utique justitiam loquimini.··AUG. Omnibus facile est loqui justitiam, etc., usque ad quia rex vester sum, ut titulus ait: Recte.··Judæi sic de Christo judicaverunt, ut ficte de eo locuti probentur.'

PSA 57:3 Multiple spaces in '57.3··Manus vestræ.··Cor sequitur manus: quidquid vis, et non potes, Deus factum putat. Concinnant.··Vel connectunt, scilicet, aliud alii adjungentes, etc., usque ad unde flagello de resticulis cecidit Dominus ementes et vendentes in templo.'

PSA 57:4 Multiple spaces in '57.4··Alienati sunt peccatores a vulva.··Vel, alienati sunt a vulva Ecclesiæ, etc., usque ad abortivi excutiuntur.'

PSA 57:5 Multiple spaces in '57.5··Furor illis.··Ibid. Non laudatur ipsa res a Scriptura, undecunque datur similitudo, ut de iniquo judice, qui rogantem viduam vix audivit. Surdæ et obturantis.··CASS. Non solum non faciunt, sed nec audire volunt. AUG. Terra,··præsentia, quibus delectatur homo; cauda,··præterita.'

PSA 57:6 Multiple spaces in '57.6··Venefici incantantis.··Ibid. Vel secundum aliam litteram: Medicamenti medicati a sapiente.··Medicamentum medicatum, etc., usque ad hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum.'

PSA 57:7 Multiple spaces in '57.7··Deus conteret.··CASS. Quæ eis retributio. AUG. Aspides, Judæi, dum insidiosa tentabant; leones, dum mortem inclamaverunt; horum Molæ fractæ,··quando surrexit Christus. Dentes.··Dolosa verba. In ore.··Verbis suis capiet eos. Molas leonum confringet Dominus. Ad nihilum devenient:··Inclamationes mortis. Confringet,··ne ad effectum veniant; quod exponit. Ad nihilum,··dicens.'

PSA 57:8 Multiple spaces in '57.8··Tanquam aqua.··Ibid. Torrentibus etiam comparantur, quia sonantes ad saxa superbiæ improvisi sunt et præcipites, sed cito transeunt. Tot malis comparantur. Intendit arcum.··Vindicta donec intus et extra infirmentur, et auferantur, a conspectu Dei, missi in gehennam, hic in præsenti, a terra sua.'

PSA 57:10 Multiple spaces in '57.10··Priusquam spinæ.··Ibid. Id est, peccata intelligant. Rhamnum,··id est, acutam damnationem, in extremo ignis vitiorum absorbet eos, id est, devorat. Rhamnum.··Genus herbæ prius mollis, sed quæ post in spinas vertitur: sic et peccata modo delectant, sed post pungunt. Sicut viventes, sic,··etc. Quia non vera, sed falsa est impiorum vita: videntur vivere, nec vivunt. Sic in ira absorbet eos,··quia Deus tranquillus judicat, vel quia non est ira comparatione futuræ.'

PSA 57:11 Multiple spaces in '57.11··Lætabitur justus cum viderit vindictam CASS. Correctio justorum de ultione iniquorum.'

PSA 57:12 Multiple spaces in '57.12··Et dicet homo.··AUG. Sicut justo Dei judicio fit, etc., usque ad et quia ignis absorbet malos, ergo est Deus judicans eos in terra.'

PSA 58:1 Multiple spaces in '58.1··In finem ne.··CASS. Frustra tentat aliquis disperdere quod toties divina prohibet auctoritas. Ne disperdas.··AUG. Cum Pilatus dixit: Quod scripsi, scripsi,··etc., usque ad et famam habere in omnibus gentibus. CASS. Orat primo liberari ascendendo ab imis ad alta: orat etiam pro salute gentium. AUG. Loquitur hic integer Christus, scilicet caput et corpus.'

PSA 58:2 Multiple spaces in '58.2··Eripe.··Ibid. Dum qui sine macula est, hoc petit, quid necessario petamus, ostendit. De inimicis.··CASS. Quatuor genera sunt adversariorum, etc., usque ad de his ergo ait: Eripe me,··etc.'

PSA 58:4 Multiple spaces in '58.4··Fortes.··AUG. Etiam sunt, qui præsumunt de justitia sua, etc., usque ad sed sperantes in divitiis prævaluerunt in vanitate sua.'

PSA 58:5 Multiple spaces in '58.5··Iniquitas.··CASS. Malivolentia: peccatum,··operis.'

PSA 58:6 Multiple spaces in '58.6··Exsurge.··AUG. Quia dormire videris, In occursum.··Quasi curro ad te merendo: Et tu, occurre mihi, id est, redde pro merito. Vide.··Ibid. Id est, fac videri quomodo ad te curro, etc., usque ad postquam vidisti me mori, credis me patri æqualem.'

PSA 58:7 Multiple spaces in '58.7··Convertentur.··CASS. Diapsalmus. Orata salus gentium affirmatur, et oraturo Judæorum salus. Ad vesperam,··id est, serius post ascensionem et missum Spiritum, etc., usque ad jejuno bis in sabbato. Circumibunt.··AUG. Munient Ecclesias contra hæreticas impugnationes. Et, ecce in manifesto loquentur.'

PSA 58:8 Multiple spaces in '58.8··Et gladius.··Ut mactent et manducent. Quoniam quis audivit?··Quasi nullus, ita omnes mirabuntur, etc., usque ad ad nihilum deduces vel convertes. Gladius.··Ibid. Hic est gladius bis acutus utroque incidens Testamento, quo mactat Petrus reptilia sibi in disco ostensa, quando dictum est ei: Surge, Petre, macta et manduca.'

PSA 58:9 Multiple spaces in '58.9··Deridebis eos ad nihilum.··Ibid. Eos dicentes, Quis audivit?··quare? Quia pro nihilo habebit convertere omnes gentes, quia omnes gentes Christianæ futuræ sunt; et dicitis, quis audivit?'

PSA 58:10 Multiple spaces in '58.10··Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es, Deus.··Ibid. Etsi possem perdere Judæos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem.'

PSA 58:12 Multiple spaces in '58.12··Ostendit.··Ibid. id est, quantam circa me habeat misericordiam demonstravit mihi in illis, circa quos non habet; unde Apostolus: Sustinuit vasa iræ apta, et ad interitum, in multa patientia, ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiæ Rom. 9.. Ne occidas.··Potest de Judæis accipi, etc., usque ad ostenditur quæ misericordia sit insertis.··CASS. Consideranti quid de eis sit agendum, si non sint testes legis et mortis Christi. Ne quando obliviscantur.··AUG. Etsi non modo obliti sunt, cum non sint testes legis et mortis Christi. In virtute tua.··Quia tu fortis, non ipsi. Depone,··ibi fuit opprobrium omnibus. Vel, depone eos in eo quod mali sunt, ut boni surgant: ut in Paulo, quia non surgeret Paulus, nisi prius caderet Saulus Act. 9..'

PSA 58:13 Multiple spaces in '58.13··Delictum oris eorum.··Ibid. Non eos, sed delictum occide, ut, resuscitatum quem perdere voluerunt, paveant. CASS. Et comprehendantur conversi; quia factum eorum, etc., usque ad facinus vero delevit venia. In superbia.··AUG. Superbia comes est invidiæ: nec fieri potest ut superbus non invideat: unde et diabolus invidet homini. Et de exsecratione.··Vel maledicto, quod putastis maledictum, etc., usque ad quia in his deprehensi sunt. Annuntiabuntur in consummatione.··Vel, annuntiabuntur consummationes, id est, prædicabitur ab Apostolis: Ubi abundavit delictum exercitationis et mendacii, superabundavit gratia perfectionis; et pertinuit ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis. In ira consummationis.··Est enim ira, id est, vindicta Dei consummationis,··quia aliquando vindicat Deus, ut perficiat; est et consumptionis ut cum dicet: Ite, maledicti, in ignem æternum. Et scient.··Antea enim justi sibi videbantur Judæi: sed ostenditur eis, quod non sine Christo, qui dominatur Jacob: et deposita superbia, sciunt se pares gentibus, quia omnes peccaverunt.'

PSA 58:15 Multiple spaces in '58.15··Convertentur ad vesperam.··CASS. Diapsalmus. Affirmatur salus Judæorum, et utroque pariete collecto grates aguntur.'

PSA 58:16 Multiple spaces in '58.16··Murmurabunt.··Ibid. Vel, murmurabunt,··id est, dolebunt, quod etiam nunc tantum dispergentur; vel, murmurabunt contra pigros, id est, increpabunt alios nolentes credere.'

PSA 58:17 Multiple spaces in '58.17··Ego autem.··Ibid. Concluditur hic psalmus, ubi utroque pariete in angulari lapide conjuncto jam tota Ecclesia gaudet. Et exaltabo.··Transactis temporibus cum nox sæculi transierit, ut et Christus mane surrexit: unde Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.··Apostoli, vespere fleverunt mortuum, mane ad resurgentem exsultaverunt. Misericordiam.··Quia totum gratis das: cum multa dixerit, non tamen omnia, in hoc uno omnia comprehendit.'

PSA 59:1 Multiple spaces in '59.1··In finem pro his.··AUG. In historiis non legitur, etc., usque ad hominem ad fidem; terrenos, ut vivant cœlestes. BASIL. et THEOD. Hæc regum historia describit. Prævidet autem populum prævaricaturum, captivum abducendum, et pœnitentem reducendum. Ideo inscripsit: Pro iis qui mutabuntur. Doctrinam.··AUG. Mutantur in doctrinam, etc., usque ad Edom terrenus vitam in cœlestem. Et percussit.··Cum percussit Edom gladio spiritus, etc., usque ad docet beatam esse contritionem per quam probat commutandos ad æterna.'

PSA 59:3 Multiple spaces in '59.3··Deus, repulisti nos.··CASS. Primo referuntur percussiones factæ pro æternis pœnis vitandis: Repulisti.··In Adam. Et destruxisti ab immortalitate. Quia iratus es pro peccatis, et tamen misertus,··per filium, sic quod commovisti ab errore: Et turbasti,··pœnitentiam: ut ergo cœpisti, perfice, sana.'

PSA 59:5 Multiple spaces in '59.5··Ostendisti.··AUG. Mutato enim homine in melius, etc., usque ad ferre adversa usque in finem. Dura.··CASS. Id est, temporis miserias, quæ nobis per charitatem sunt delectabiles, et per infirmitatem carnis graves. Vino,··id est, tribulatione, qua purgatur patiens, ut vulnus vino: Vino,··spirituali, unde non vitia, sed compunctio.'

PSA 59:6 Multiple spaces in '59.6··Arcus.··AUG. Quanto plus retro tenditur, tanto impetuosius sagitta in priora fertur, id est, quanto magis differtur judicium, tanto gravius venturum est. Et liberentur.··CASS. Diapsalmus. De liberatione quam precatur et affirmatur, pro qua gratæ sunt percussiones.'

PSA 59:7 Multiple spaces in '59.7··Dextera tua.··AUG. Ut stemus ad dexteram, etc., usque ad de terrenis non nisi utiliter.'

PSA 59:8 Multiple spaces in '59.8··Deus locutus est.··Ibid. Hac fiducia oro, quam Deus in Christo promisit, etc., usque ad vox est Ecclesiæ: Lætabor. Sichimam.··Interpretatur humeri,··id est, onus Christi, etc., usque ad alii jugum Christi ferant. Convallem tabernaculorum:··propter oves Jacob signat Judæos, qui etiam dividuntur; quia alii credunt, alii non, id est, de Judæis habebo non paucos.'

PSA 59:9 Multiple spaces in '59.9··Manasses.··Ibid. Vel, Manasses omnis ille qui, oblitus prioris vitæ, etc., usque ad: et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis. Ephraim.··Fructificatio: et hæc est fortitudo capitis,··id est, Christi: granum enim moriens virtutem in se habet, ut fructum faceret.'

PSA 59:10 Multiple spaces in '59.10··Moab olla spei meæ.··Ibid. Filiæ male utentes patre, etc., usque ad cum charitas ardet contra ollam iniquitatis. CASS. Moab olla spei meæ.··Vel per Moab,··etc., usque ad unde spes mihi vitæ est. HIER. Olla,··unde: Ollam succensam ego video,··etc., usque ad:··Ab illo ergo tribulationum olla in Ecclesia ebullit.'

PSA 59:11 Multiple spaces in '59.11··Civitatem munitam.··CASS. Futuram Jerusalem. In Idumæam,··id est, usque ad terrenos, ut impleto numero simul ad beatitudinem veniret.'

PSA 59:12 Multiple spaces in '59.12··Non egredieris.··AUG. Sed intus operaberis, et sic melius deducet, quia sic videtur non pro temporali vita pugnare, sed pro futura.'

PSA 60:3 Multiple spaces in '60.3··Clamavi dum anxiaretur.··CASS. In anxietate, etc., usque ad sequitur clamoris exaudito in petra Christo. Exaltasti me.··AUG. De imo vitiorum. CASS. Et exaltatum deduxisti. AUG. In petra,··et ideo non vincor; Exaltasti:··per exemplum istius magna spes audiendi præstatur aliis. Deduxisti Ibid. me,··per te viam,··ad te veritatem et vitam.'

PSA 60:5 Multiple spaces in '60.5··Inhabitabo.··CASS. De beneficiis Dei confidit, ut contra pericula mundi in tabernaculo Dei tutus perseveret. In sæcula.··Quousque sæcula peragantur; quia etsi multi contra: Protegar in velamento. Protegar in velamento alarum.··Quæ nec onerant, et omnem læsionem avertunt. In sæcula, non unus homo usque in sæcula, sed Ecclesia, quæ usque ad finem mundi accolit in terra, et nunquam eradicatur per adversa.'

PSA 60:6 Multiple spaces in '60.6··Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem,··etc. Ibid. Diapsalma. Jam audita de hæreditate habita vel habenda, affirmat, unde laudes promittit. Dedisti.··Nec dicam, dabis: adeo certus sum, quasi jam essem in ipsa.'

PSA 60:7 Multiple spaces in '60.7··Dies super dies.··AUG. Quidquid vis dicis de æternitate, etc., usque ad sed regnent cum illo sancti in æternum. Vel dabis hæreditatem.··CASS. Hanc scilicet, quia super dies, Christi, etc., usque ad quia rex ille permanet in æternum, sic et illi. Misericordiam et veritatem.··AUG. Misericordia est, quia non meritis, sed bonitate peccata dimittit, et vitam promittit. Veritas,··quia non fallit, sed reddit quod promisit. Misericordiam sequi debemus circa infirmos et circa inimicos. Veritatem,··non peccando, ut sit justus. CASS. Misericordiam et veritatem.··Est hic conclusio psalmi, etc., usque ad: quis requiret ei?··AUG. Ut non quærat aliquis discere hæc in libris, et post sibi vivat, non illi.'

PSA 61:1 Multiple spaces in '61.1··In finem pro Idithun.··AUG. Transiliens,··videns tot occurrentia, Deo se subdit, qui altior eo; et inferioribus se, quasi de alto respondet increpando. Transiliens,··invidis respondet, volentibus decipere.'

PSA 61:2 Multiple spaces in '61.2··Nonne.··Ibid. Hoc est, non veniat mihi pes superbiæ. Non movebor amplius,··hoc est, et manus peccatoris non moveat me. Deo subjecta semper, nil præter eum cupiens. Erit quidem, quia ab ipso salutare meum,··a Patre Filius auctor salutis, quia et Deus, ne minor putetur.'

PSA 61:4 Multiple spaces in '61.4··Quousque irruitis.··Ibid. Vel, secundum aliam litteram: Quousque apponitis,··et idem sensus. Apponunt enim mali super hominem,··id est, super Ecclesiam, onera passionum: ut usque in finem impleat quisque fidelis in corpore suo quod deest passionum Christi. Universi vos.··CASS. Vel, secundum aliam litteram: Omnes vos, quasi vos omnes interficitis hominem illum, quantum ad hominem, non omnes unum, sed Ecclesiam; sed quia Deus susceptor non movebor. AUG. Quousque,··a sanguine Abel, etc., usque ad non scilicet quod est fundator altissimus. In hominem.··CASS. In corpus potestas vobis data est, non in animam. Irruitis.··Non leviter, sed interficitis innocentem; putatis quod sine defensore sit, et quod facile corruat, ut paries inclinatus, qui etiam non impulsus caderet. Et quasi maceria,··quæ est constructio saxorum sine ligamine cæmenti; et ne de ipsa novitate firmam putes, addit impulsæ,··vel, non est vobis irruendum, quia vos ipsos interficitis universi, etiam consentientes.'

PSA 61:5 Multiple spaces in '61.5··Pretium.··CASS. Christum, ne coleretur, vel, beatitudinem tollere. Cogitaverunt.··AUG. Nota diversa genera hostium, etc., usque ad de hac propheta ait: Gloriosa dicta sunt de te, civitas. Cucurri in siti.··Quia etsi semper eos bibit, tamen semper sitit ultra. Ore suo.··Quia nequeunt per aperta mala, tentant per blanda.'

PSA 61:6 Multiple spaces in '61.6··Verumtamen Deo,··etc. CASS. Diapsalma. Item se, id est, animam suam subjici hortatur, et admonet reliquos. Subjecta est anima mea.··Hæc petitio menti nostræ robur infigit.'

PSA 61:8 Multiple spaces in '61.8··In Deo, salutare meum.··Ibid. Tunc salvus et gloriosus in eo: modo quid? ipse Deus auxilii.'

PSA 61:9 Multiple spaces in '61.9··Sperate.··Ibid. Sua fide vulgata monet omnes, qui superstitionibus laborant, sperare in Domino. Effundite.··AUG. Per lacrymas cor effunditur, etc., usque ad:··Unde, Punge oculum, et producit lacrymam; punge cor, et producit scientiam Eccl. 22.. Corda,··etc., pravas cogitationes.'

PSA 61:10 Multiple spaces in '61.10··Verumtamen vani.··HIER. Vel, sic junge, Deus est adjutor noster; et licet sic cooperetur nobis, tamen filii Adæ sunt vani et mendaces in statera, pervertentes Scripturas, quibus probent falsa. CASS. Diapsalmus. Errantes exprobrat, et monet in Deo, non in caducis, confidere, quod psalmus intendit. Mendaces in stateris.··Qui iniquis ponderibus ementes decipiunt, vel justi videri volunt, cum sint fallaces. In stateris.··In libra justitiæ, quo facilius decipiunt. In idipsum,··quo credentur æqui.'

PSA 61:11 Multiple spaces in '61.11··Nolite sperare in.··AUG. Quasi diceret: Nec speretis, nec cupiatis, quæ congregata ab aliis rapiuntur. Nolite,··sitiens convertit se ad eos. Nolite. Rapinas.··Prædam quam vis rapere, in muscipula est, tenes et teneris; tenes, alienum scilicet, et teneris a diabolo. O lucra damnosa! invenis pecuniam, perdis justitiam. Affluant. Nolite cor.··CASS. Non dicit: Nolite habere, non enim damnat divitias, unde mercamur cœlum; sed cor appositum, quod non expendit, sed recondit.'

PSA 61:12 Multiple spaces in '61.12··Semel locutus est.··AUG. Nolite cor apponere.··Cur? quia potestas judicandi est Dei filii, etc., usque ad nec pro potestate de misericordia desperetur. Potestas Dei est:··non est potestas cuiquam nisi a Deo æquo, etsi te lateat æquitas.'

PSA 62:1 Multiple spaces in '62.1··Psalmus David.··CASS. Loquitur de Ecclesia, quæ in ariditate sitit sæculi, et misericordiam expetit, donec æterna capiat, docens bene conversari in medio pravæ nationis. AUG. Psalmus ex persona capitis et membrorum; vox ipsius nostra est, et nostra ipsius est.'

PSA 62:2 Multiple spaces in '62.2··Deus, Deus meus, ad te de luce,··etc. Ibid. Quomodo se habeat in deserto, scilicet sponsa, Deum videre desiderat, quem et laudat, et id amplius agere optat. Deus.··Ibid. Communis Deus meus quodam modo specialiori; vide affectum piæ deprecationis per hanc geminationem. De luce.··Vel diluculo, quando surrexit Christus, ut tunc laudet eum Ecclesia quando exemplo suæ resurrectionis eam ad surgendum animavit. Vigilo,··dummodo dormio, non amans quæ mundi sunt. CASS. Et sitio animo et corpore. De luce.··AUG. Non enim vigilares; nisi lux oriretur, quæ te excitaret. Sitivit in te anima mea:··et hic caro Deo, dum ab eo quærit hic necessaria.'

PSA 62:3 Multiple spaces in '62.3··Deserta.··Ibid. Ubi nullus sanctorum habitat. Invia,··quia non est qua inde exeas. Inaquosa,··quia nec, dum ubi moraris, est ibi aqua. Sed Deus hic fecit viam Christum, et misit aquam Verbi sui Spiritu sancto implens prædicatores: Ut fieret in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Sic in sancto apparui tibi ut viderem,··etc. AUG. Cui non apparet Deus sit in sancto desiderio, etc., usque ad Sol enim sua luce facit nos videre, ita et Deus.'

PSA 62:4 Multiple spaces in '62.4··Super vitas.··Ibid. Humanitatis, quæ multæ sunt, ut militis, agricolæ et cæterorum: melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Labia mea.··Post beneficia Dei: laudem promittit. Laudabunt,··ad proximum, de quo etiam sollicitor, quia nisi misericordia tua me præveniret, te laudare non possem, et sicut labiis, sic benedicant in vita. Vel sic, Quia super vitas.'

PSA 62:5 Multiple spaces in '62.5··Sic benedicam.··Ibid. Ut dedisti per misericordiam laudare te, sic benedicam,··ut misericordiæ tribuam vitam, in qua laudo. In nomine tuo levabo manus meas.··Ibid. Levat manus qui, bonis operibus insistens, tensis manibus in figura crucis, Deum adorat; unde Apostolus: Levantes puras manus in oratione, sine ira et disceptatione.'

PSA 62:6 Multiple spaces in '62.6··Adipe.··Ibid. In intestinis. Pinguedo in carne, id est, sapientia, quæ in abscondito et fortitudo spiritus. Levabo manus.··Ibid. In Exod. Moyses, dum levaret manus ad Dominum, etc., usque ad pro terrenis operatur, vincitur ab Amalech.'

PSA 62:7 Multiple spaces in '62.7··Si memor fui.··CASS. Exponit bona malaque utriusque partis, etc., usque ad nisi qui in Christo operatur. CASS. In matutinis,··id est, in luce Christi, ut supra de luce vigilo ad te,··ut filius lucis, id est Christi, ad lucis auctorem vigilet, ad Deum.'

PSA 62:8 Multiple spaces in '62.8··Adjutor,··etc. AUG. In periculis Idumææ, etc., usque ad quia me suscepit a periculis dextera tua,··id est propitatio.'

PSA 62:10 Multiple spaces in '62.10··Ipsi vero in vanum quæsierunt animam.··Rex vero. Confert in his duobus versibus bona et mala diversarum partium. In inferiora terræ.··CASS. Quia non ad cœlos evecti sunt. A terra sorbentur malæ cogitationes, quia de terra natæ, in ima terræ, quasi in cœnum, vergunt.'

PSA 62:11 Multiple spaces in '62.11··Partes vulpium erunt,··etc. CASS. Principium sæculi, etc., usque ad dum se dolosis prava voluntate conjungunt.'

PSA 62:12 Multiple spaces in '62.12··In Deo.··CASS. Patre, unde: Ego in Patre, et Pater in me. Jurant,··non per eum, ne imperet juramentum, sed in eo, promittendo ei obsequium.'

PSA 63:1 Multiple spaces in '63.1·· CASS. Psalmus iste breviter agit, etc., usque ad ut in passionibus speremus in Domino. AUG. Ut caput nostrum, ita nos in tribulationibus rogemus.'

PSA 63:2 Multiple spaces in '63.2··Exaudi, Deus, orationem.··Ut exaltes, et eripe,··quia deprecor. A timore inimici.··CASS. Sed non a timore mortis.'

PSA 63:3 Multiple spaces in '63.3··Protexisti me.··AUG. Hoc in capite factum, quod et membra experiuntur: hoc exemplo reliqui firmantur.'

PSA 63:4 Multiple spaces in '63.4··Quia exacuerunt ut gladium linguas.··Vel qui scilicet malignantes et operantes iniquitatem. Arcum.··Occultas insidias, ut per discipulum, quod est res amara, ut conviva sit proditor. Amaram.'

PSA 63:6 Multiple spaces in '63.6··Subito sagittabunt.··Ibid. Insidiose, quasi nescientem ut eis videtur qui se credunt Deum fallere. Non timebunt.··Ibid. O cor durum! occidere hominem, qui mortuos suscitabat, et inde non timere. Firmaverunt.··CASS. Obstinatione, non veritate, sermonem. Reus est mortis:··vel, Expedit ut unus moriatur. Sibi.··Ibid. Non Domino, sed sibi, cum dicunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Ut absconderent.··Mos malorum; qui dolum parat, putat se fallere.'

PSA 63:7 Multiple spaces in '63.7··Scrutati.··CASS. Quomodo accusarent justum, vel quomodo perderent, ne mundus post eum iret. AUG. Scrutina, id est, acerba et occulta consilia; sed quanto acutius cogitant, tanto plus deficiunt a veritate et æquitate, et in tenebras merguntur: quia cum non vident Deum, putant se non videri a Deo. Accedet homo.··CASS. Nam qui scrutatur iniqua, etc., usque ad sed in corde hominis grandescit. AUG. Scrutati, sed frustra, quia sponte accedet homo ad passionem. Ad cor altum.··Ibid. Erat ei, quia hoc faciebat secundum altum consilium. Sagittæ parvulorum factæ.··CASS. Enumeratam pravitatem irridet Judæorum, qui magis turbati sunt nuntiata resurrectione, justi lætati.'

PSA 63:9 Multiple spaces in '63.9··Conturbati.··Ibid. Fuerunt illi qui, salutis suæ consilium quærentes, dixerunt: Quid faciemus, viri fratres?'

PSA 63:10 Multiple spaces in '63.10··Et timuit omnis.··AUG. Si timet homo, non terreat homo, quin annuntiet, sicut Apostoli, quibus comminaverunt principes sacerdotum, dicentes, ne prædicarent in nomine Jesu. Et facta ejus intellexerunt.··Ibid. Cur passus? cur non descendit de cruce? quia moriendum erat et resurgendum: quod tunc non fuit intellectum.'

PSA 63:11 Multiple spaces in '63.11··Lætabitur justus in Domino.··CASS. Conclusio ex prædictis, et ostenditur promissio justorum. Omnes.··Ibid. Ne putes de solis Apostolicis dici.'

PSA 64:1 Multiple spaces in '64.1··In finem.··AUG. Prophetavit Jeremias XXV, 29. post septuaginta annos rediturum populum. Inter captivos erat Ezechiel et alii prophetæ. Completis septuaginta annis restitutum est templum. Figura est nostri, qui de Babylonia ad Jerusalem suspiramus, de sæculo et corpore peccati ad cœlum. Jeremiæ.··AUG., HIER. Excelsus; et significat eos, qui dicunt: Nostra conversatio in cœlis est. Aggœus,··festus. Illos significat, qui sunt spe gaudentes, qui in reliquiis cogitationum diem festum agunt Domino; Ezechiel,··roboravit me Dominus, et significat illos, qui sunt roborati in Domino; hi prophetaverunt reditum in Jerusalem. De populo transmigrationis.··AUG. Id est, qui transmigravit de cœlo ad terram, de perfectione ad miseriam et confusionem. Cum inciperet.··Ibid. Incipit exire, qui incipit amare; charitas civem facit Jerusalem, cupiditas Babylonis: et sic ergo corpore permisti, desiderio sunt separati. CASS. Consolatio in exsilio; ne quis desperet: quia certificat reditum, et per quem, et quæ divitiæ reversis. Affirmat reditum, et precatur.'

PSA 64:2 Multiple spaces in '64.2··Te decet.··Non deos gentium et non alibi, nisi in contemplatione, id est, fide, et ibi de bonis operibus reddetur votum,··in cœlesti Jerusalem, quod illi solvebant Marti post prælia, et cæteris diis in hunc modum. Sion.··Patria cœlestis est Sion, eadem est Jerusalem.'

PSA 64:3 Multiple spaces in '64.3··Exaudi orationem meam.··CASS. Prius facit quod a cæteris faciendum dicit, scilicet, exaudi. Omnis caro.··AUG. Id est, homo, id est ex omni genere: pauperes, divites, viri, feminæ, docti, indocti, pueri, senes.'

PSA 64:4 Multiple spaces in '64.4··Verba iniquorum.··CASS. Qua spe hoc oras? quia ad te omnis caro veniet,··non solum anima, sed etiam malus homo. Necesse est ut audias. Verba enim iniquorum, diaboli et primitivorum parentum Adæ et Evæ. Prævaluerunt.··Id est, in exsilium projecerunt, vel pagani, ritus suos filiis suis suaserunt, sed propitiaberis in hostia Christi. AUG. Verba iniquorum,··id est, malos ritus et mores parentum nostrorum qui ut ætate, ita auctoritate præstant pueris secuti sumus. Propitiaberis.··AUG. Propitiatio fit per sacrificium, quod sacerdos Christus obtulit. Idem est ergo sacerdos et hostia.'

PSA 64:5 Multiple spaces in '64.5··Beatus quem elegisti,··etc. CASS. Et beatus omnis ille quem elegisti a massa perditorum. Non vos me elegistis, sed ego vos Joan. 15., et assumpsisti in sortem tuam, in æternam requiem. AUG. Vel sic, propitiaberis per beatum virum: etc., usque ad quæ non possunt dici. In bonis.··CASS. Quæ bona sunt, sanctitas in se, æquitas ad proximum. Templum.··Ecclesia, vel caro Christi.'

PSA 64:6 Multiple spaces in '64.6··Mirabile.··AUG. Non in exterioribus, ut domus terræ, sed in justitia, quæ pulchrior interiori oculo et amabilior quam modo debemus esurire, ut tunc ea satiemur. In æquitate.··CAS. Cum unicuique digna retribuet, cui et dicet: Exaudi nos, qui es Salvator. Spes omnium.··Laudes Dei, et virtutes describit. Et in mari longe.··AUG. Ideo longe, quia in mari. Mare dicitur in figura sæculi amari falsitate iniquitatum, et tempestuosi procellis tentationum, ubi pisces invicem se devorant.'

PSA 64:7 Multiple spaces in '64.7··Præparans montes.··AUG. Ad usus competentes. In virtute tua.··Quia per eos fecit miracula. Quomodo præparavit? Accinctus potentia, id est Deitate, quia humanitas Verbi majestate præcincta est, ut quod homo non habuit, Deitas daret. Accinctus.··Ibid. Christus in medio undique cinctus, quia omnes illum communiter habemus qui in eum credimus, sed quia fides non a nobis, sed ab eo, potentatu suo cinctus dicitur.'

PSA 64:8 Multiple spaces in '64.8··Qui conturbas profundum maris.··Ecce qui per illos paratos fecit, conturbans ad pœnitentiam. Profundum maris, non superficiem, sed corda profundius mersa, vel corda principum. Hæc conturbata sunt, cum viderent et deos suos et spes suas ad nihilum venire. Sonum.··AUG. Sonantes contradictione, fluctuantes persecutione, etc., usque ad dum istos plus diis suis valere cernunt.'

PSA 64:9 Multiple spaces in '64.9··Matutini et vespere.··AUG. Mane est prosperitas, quia lætum est mane post tristitiam noctis. Vespere adversitas; in his tentatur homo, sed datur ei exire inde, ne lucris capiatur, cui divitiæ sunt Deus: ne adversis terreatur, pro quo passus est Dominus. Delectabis.··Delectabiles facies jam in vita hac. Si enim non delectet hominem ipse exitus, non laborat inde exire, sed capitur lucris, cui non placet promissio Christi. Et terretur adversis, quem non delectat ille qui pro eo voluit pati, ut faceret exitum ei.'

PSA 64:10 Multiple spaces in '64.10··Visitasti terram et inebriasti eam.··Per prædicatores hoc facies, nam intus doces quibus prædicant. Flumen.··Profundi ad recipiendum repletum est aquis, donis Spiritus sancti, tu enim parasti cibum. Flumen Dei.··CAS. Misericordia Dei pleno fluvio comparatur, etc., usque ad sicut ab eo disponitur, sine quo nihil ibi fit.'

PSA 64:11 Multiple spaces in '64.11··Rivos ejus.··Apostolos et alios, qui de flumine biberunt. Inebria,··ut sibi et aliis sufficiant. Multiplica,··ut per successiones prædicatio non deficiat. Coronæ anni,··totus mundus, ubi Ecclesia. Rivos ejus.··Ibid. Parasti,··etc. Et, o Domine, etc., usque ad quo crescit Verbum Dei. Coronæ anni.··Ibid. Quia gloria victoriæ est vincenti diabolum. Benignitatis tuæ,··etc. AUG. Ne quis glorietur de meritis suis. Campi tui replebuntur.··CAS., AUG. Homines, propter æqualitatem, id est, justi. Colles,··quia Deus erigit humiles Desertum:··omnes gentes, quibus nullus propheta missus.'

PSA 64:13 Multiple spaces in '64.13··Pinguescent speciosa deserti.··Quando Apostoli ad eas venerunt, per quos decoræ factæ sunt.'

PSA 64:14 Multiple spaces in '64.14··Valles.··Ibid. Humiles populi multum fructum afferent. Clamabunt.··Ibid. Non in blasphemia, sed in hymno, inde abundant frumento. Psalmus iste in exsequiis fidelium decantatur, quia agit de reditu a Babylonia hujus mundi ad patriam cœlestem, ad quam sancti in obitu de carne educti, feliciter migrant, stolam simplam recipientes, donec in resurrectione geminæ beatitudinis stola glorificentur.'

PSA 65:1 Multiple spaces in '65.1··In finem.··AUG. Judæi ex legis justitia sperabant sibi bona temporalia, et resurrectionem, etc., usque ad pro fide gentium ad eamdem spem resurrectionis vocaturum. Jubilate Deo, omnis terra,··etc. CAS. Primo monet omnes de resurrectione Christi gaudere, quæ omnibus dat vitam.'

PSA 65:3 Multiple spaces in '65.3··Date gloriam.··AUG. Non ut Judæi, qui meritis suis dant justitiam, et invident gentibus gratiam. Quam terribilia.··Ibid. Si gaudes et time, ne quod datum est humili auferatur superbo: sicut factum est Judæis. Ne ergo insultes fractis ramis, sed time, ne forte nec tibi parcat. Opera tua, Domine.··CAS. Breviter mysteria incarnationis dicit opera, quod Deus homo, quod passus, mortuus, et hujusmodi. In multitudine virtutis tuæ.··AUG. Hic innuit resurrectionem ad quam, exclusis mendacibus Judæis, adhibentur gentes. BEDA. Resurrexit Dominus; multi crediderunt in eum, etc., usque ad per gratiam biberunt. Mentientur.··Opera sunt terræ, quæ inimici mentiuntur, contra mentientes, omnis terra adoret,··etc. AUG. Mentientur.··Solent mentiri inimici, etc., usque ad adoret omnis terra.'

PSA 65:5 Multiple spaces in '65.5··Venite.··CAS. Diapsalma. Incipientes ad opera Dei consideranda invitat, ut una fides jungat, quos unum præmium exspectat: ubi exponens illa opera, aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes, repressis Judæis.'

PSA 65:6 Multiple spaces in '65.6··Qui convertit.··Ibid. Opera, in quibus terribilis, et quæ sunt ea, subdit: Qui convertit mare.··In flumine Jordani ad litteram, mystice in labenti mundo. In flumine.··Ibid. Licet remissa sint peccata, tamen in decursu mortalitatis adhuc sunt, non enim mox immortalitas. In flumine.··AUG. Flumen est mortalitas sæculi ubi alii veniunt, alii recedunt: sed qui in Christum credit, transit pede in se humilis, non equo superbus. Ibi lætabimur.··Ibid. Vel sic: Terribilia sunt opera, etc., usque ad et in his lætantur Christiani. In ipso.··Ibid. Quando erit omnia in omnibus, vel in ipso qui dominatur, in virtute sua.'

PSA 65:7 Multiple spaces in '65.7··Non exaltentur.··Ibid. Pro lege quasi plus illis debeatur. Omnes enim peccaverunt,··etc. Rom. 3.'

PSA 65:8 Multiple spaces in '65.8··Benedicite.··CAS. Diapsalma. Monet gentes benedicere Deum, qui licet probet tribulationibus, tamen ducit ad regnum; hæc enim videntur obviare promissæ resurrectioni. Auditam facite.··AUG. Palam, ut qui diligit Deum, diligit et proximum. Vocem laudis ejus.··Quam dicit Pater de Filio: Hic est Filius meus.'

PSA 65:9 Multiple spaces in '65.9··Qui posuit animam.··Ibid. Enumerat hic quibus causis debeat prædicari.'

PSA 65:10 Multiple spaces in '65.10··Quoniam probasti nos.··AUG. Non dedisti in commotionem. Quoniam probasti, non in præceps dedisti, probasti adversis, igne charitatis, qui non sinit sentire tormenta, vel, igne tribulationis nos examinasti, etc.'

PSA 65:12 Multiple spaces in '65.12··Laqueum.··AUG. Non qui decipit, sed qui probat. Transivimus.··CAS., AUG. Tu hæc omnia, et nos, etc., usque ad hoc in tentationibus nobis fit.'

PSA 65:13 Multiple spaces in '65.13··Introibo.··CAS. Ecce quæ bona contra præcedentia mala, ut roboret. In holocaustis.··Id est, ut me offeram conspectui tuo, etc., usque ad sed se quod charius est substraxit.'

PSA 65:14 Multiple spaces in '65.14··Distinxerunt.··AUG. Distinguit, qui se dicit nihil esse, Deum omnia; et, se eo egere, non illum se. Et locutum est os meum.··Quem præ omnibus manifestavi prævalere omnibus aliis votis in tribulatione mea, non victus tribulatione.'

PSA 65:15 Multiple spaces in '65.15··Holocausta medullata.··Meipsum cum medullis intimi amoris. Incenso arietum.··Ibid. Vel, cum incenso,··quod est oratio; et arietibus,··quia duces gregis maxime orant pro grege. Cum incenso.··HIER., AUG. Cum oratione Apostolorum, quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel cum incensione et destructione bestialitatis et repugnantiæ. Boves; cervicositatem; cum hircis,··petulantiam; hæc in me mactando vitia. Offeram tibi boves.··AUG. Si offeruntur triturantes, non remanent tamen peccatores: sed per pœnitentiam sanati offeruntur; et ipsi non per se, sed potius adjuncti bobus, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis.'

PSA 65:16 Multiple spaces in '65.16··Venite, audite.··Diapsalma. Jam expositis omnibus, item monet non tam rudes, sed devotos, ut exemplo suæ liberationis amplius confidant in Domino: benedicens eum de exauditione. Ita ego facio, et o vos gentes, venite.'

PSA 65:17 Multiple spaces in '65.17··Ad ipsum ore meo clamavi.··CAS. Exponit quanta fecit animæ suæ, subdens: Ad ipsum,··etc. Hoc fecit animæ meæ, ut clamarem ad ipsum, cum gentes ad idola: et quod extra loquor intus habeo, et non iniquitatem, quia sic puritas orationis, auditur. Clamavi et exaltavi in corde.··AUG. Id est, ipsum publice prædicavi, et in secreto confessus sum. Quod in ore, hoc et in corde habeo: tamen holocausta medullata offeram.··His duobus perfectus est Christianus.'

PSA 65:18 Multiple spaces in '65.18··Meo.··Suum est, quod non est perversum; proponit merito, ut discant prius laborare quam præmium quærant.'

PSA 65:20 Multiple spaces in '65.20··Orationem meam,··etc. Hæc duo connexa sunt; si non suspenditur oratio, nec protelatur misericordia.'

PSA 66:1 Multiple spaces in '66.1··In finem.··CAS. Post canticum resurrectionis, deprecationem suam Propheta subdit, ut benedicti ad Dei cognitionem ducantur. Prophetat benedictionem omnium per adventum Christi. AUG. Quia in præcedenti psalmo monuerat nos benedicere Deum; quod non possumus, nisi ipse prior benedicat nos; ideo hoc precatur benedici, dicens: Deus misereatur nostri et benedicat,··etc.'

PSA 66:2 Multiple spaces in '66.2··Deus misereatur.··Ibid. Prior est benedictio Dei, quæ est quasi pluvia terram nostræ mentis irrigans: inde nos benedicimus eum, quod quasi fructus est, et in utroque nos crescimus, non ipse. Dicat ergo desiderans pluviam Dominicæ benedictionis: Deus misereatur, etc. Deus misereatur nostri et benedicat.··CAS. Sed qui multi volunt, etc., usque ad et quia cognoscitur in gentibus Christus: Confiteantur,··etc. Benedicat nobis.··Ibid. Benedicit Creator creaturæ, multiplicando, numero et merito. Benedicit creatura Creatori, eum corde, voce et opere, laudando, et omne bonum, quod habet, ei ascribendo.'

PSA 66:4 Multiple spaces in '66.4··Confiteantur tibi populi, Deus.··Ibid. Post notitiam hortatur confiteri pro directione et judicio.'

PSA 66:5 Multiple spaces in '66.5··Lætentur et exsultent.··AUG. Quia jam confessi non timent futura judicia, quibus Christus est advocatus, non judex, lætentur.'

PSA 66:6 Multiple spaces in '66.6··Confiteantur tibi populi, Deus.··CAS. Eadem admonitio ad aliud tendens, quia terra dedit fructum, et si idem initium sensus, tamen ad diversa tendit.'

PSA 66:7 Multiple spaces in '66.7··Terra dedit fructum suum.··HIER. Mariæ Christum, etc., usque ad:··Sed non illa sola hoc debet, imo, Benedicat etiam nos. Deus, Deus noster.··Ibid. Ter trinitas, eum,··unitas. Et metuant eum.··CAS. Metus inter beneficia postulatur, ut credita caute custodiantur: Timor Dei incipit, et consummat; qui timere novit, amare non desinit.'

PSA 67:1 Multiple spaces in '67.1··In finem.··CAS. Psalmus David prophetæ de exsultatione Christi et Ecclesiæ hic et in futuro, ut omnes Deo cantent. Surgente Christo, quasi elevata arca, etc., usque ad verbis his similibus Moyses usus fuisse dicitur.'

PSA 67:2 Multiple spaces in '67.2··Exsurgat Deus et dissipentur.··Ibid. Confidenter optat quod scit futurum. Et fugiant qui oderunt.··HIER. Vel de pœnitentibus legi potest, etc., usque ad ut lacrymis pœnitentiæ admoto igne Spiritus sancti duritia eorum solvatur. Qui oderunt.··AUG. Pertinaces a præsentia tollantur ejus, qui ubique præsens; grave maledictum, ut velint et conentur, quod nullatenus fieri potest.'

PSA 67:3 Multiple spaces in '67.3··Sicut deficit fumus.··CAS. Fumus ex flamma ascensu vanescit; ita peccatores ex flamma nequitiæ fumiferas actiones producunt, et ipsa elatione deficiunt. Sicut fluit.··AUG. De pœnitentibus dici potest; vel in judicio a facie Dei tollentur mali: qui erit ignis ad pœnam impiorum, et lumen justorum.'

PSA 67:4 Multiple spaces in '67.4··Epulentur.··CAS., AUG. In deliciis, quæ sunt in conspectu Dei. Et delectentur,··hoc potest eos delectare, quod læti sunt quia non est finienda eorum lætitia.'

PSA 67:5 Multiple spaces in '67.5··Cantate Deo.··AUG. Convertit se ad eos, quibus tantam spem dedit et hortatur. Qui ascendit.··Non eum excipiet nova vita, nisi vetus occiderit; vel, resurgendo casum corporis vicit. Super occasum.··CAS. Occasus mortis cadit illi, super quem sol justitiæ oritur. Et ne dubites quis iste sit, quia Dominus nomen illi essentiale, quem Judæi ut communem hominem occiderunt. In conspectu.··Consideratio præmii futuri ærumnas mitigat.'

PSA 67:6 Multiple spaces in '67.6··Orphanorum.··AUG. Quibus mortuus est pater, mundus et diabolus, et mater concupiscentia. Viduæ,··quibus error maritus moritur; in quibus habitat Deus, quos colligit, quos trahit, quia de viduis et orphanis facit sibi templum, in quo est.'

PSA 67:7 Multiple spaces in '67.7··Deus qui inhabitare.··HIER. In Hebræo habetur: Dominus autem inhabitare facit monachos in domo,··in quibus non cohabitat peccatum. Unius moris.··AUG. Unanimes, unum sentientes, etc., usque ad non meritis, unde subdit: Qui educit vinctos. Educit vinctos.··CAS. De inferno ligato diabolo. Qui exasperant.··Blasphemos in Deum. Vel persequendo in sepulcris in carnalibus fetidis sepulti, ut nec velint nec possint ambulare. Exasperant.··AUG. Resistendo justitiæ, cum omnino sint mortui in operibus mortuis; vincti vero volunt ambulare, nec possunt; hi solvuntur per gratiam, illi resuscitantur.'

PSA 67:8 Multiple spaces in '67.8··Deus, cum egredereris.··CAS. Diapsalmus de verbo Evangelii per egressum Christi. Deus, cum egredereris.··Vere educis, quia præfiguratus est egressus ejus coram Isræl, dum in columna nubis et ignis apparuit in deserto, et manna satiavit. AUG. Egressus dum apparuit hominibus per humanitatem, vel dum educit vinctos,··id est, suscitat. Transiit in desertum,··cum ad gentes venit. BASIL. Egredereris.··Quasi dicat: cum transiturus esses solitudinem illam, quæ nondum lucis splendorem acceperat, terram quidem concussisti ac commovisti, cœlitus vero gratiæ tuæ guttas distillasti.'

PSA 67:9 Multiple spaces in '67.9··Terra mota est.··Quia tunc terreni videndo tanta mirabilia moti sunt. Cœli distillaverunt a facie Dei:··Manna, dum in modum stillicidii, manna descendit a facie Dei, cujus præsentia per columnam noscebatur. AUG. Mons Sina a facie Dei fumavit, secundum aliam litteram quando Moyses ibi legem accepit.'

PSA 67:10 Multiple spaces in '67.10··Pluviam.··Hoc est quod cœli distillaverunt manna, voluntariam quæ satisfaceret voluntati illius gentis avide comedendi. Segregabis Deus hæreditati tuæ.··Quia non aliis gentibus dedit, quod tunc Judæis. Infirmata,··etc. Ad tempus, dum Christo non credidit. CAS. Perfecit.··Deus hæreditatem suam, dum gentes in supplementum admisit. Subdit unde perfecit.'

PSA 67:11 Multiple spaces in '67.11··Animalia.··Id est, gentes tuæ, dum credunt, habitant in hæreditate, id est, in Ecclesia. Quæ sunt animalia exponit. Parasti:··prædestinatos dicit, quia ab origine mundi præparati sunt. AUG. Vel, mons Sina a facie Dei Isræl,··subaudi distillavit, etc., usque ad in quo superabundavit gratia. CAS. Hæc mystice, sed secundum figuram, etc., usque ad mittit ergo ad mysterium. AUG. Quidam libri non habent mons,··sed a facie Dei Sina Isræl;··id est, qui legem dedit populo Isræl: quia qui legem dedit per Moysem, qua terreret, dedit et benedictionem per Apostolos, qua liberet. In dulcedine CAS. Dulcedo est, qua bonum fit, non timore pœnæ, sed delectatione justitiæ.'

PSA 67:12 Multiple spaces in '67.12··Dominus dabit verbum.··Virtutes multas evangelizantibus verbum.'

PSA 67:13 Multiple spaces in '67.13··Rex virtutum.··HIER. Apostolorum, vel dilecti. CAS. Pater est rex angelorum, quibus imperat et ipse dilectus. AUG. Rex virtutum dilecti.··Filii, id est, pater vel more veteris Scripturæ Christus rex virtutum;··Christi, id est, suarum, ut fecit Moyses, sicut præcepit Dominus Moysi. Dilecti, dilecti.··CAS. Repetitio dilecti ad commendationem; sed non est hæc repetitio in omnibus libris, sed sive sit, sive non, hic est sensus, dilecti non solum ad alia, sed etiam ad dividenda spolia, quæ dividendo, speciosam fecit Ecclesiam.'

PSA 67:14 Multiple spaces in '67.14··Si dormiatis.··AUG. Dormire inter medios cleros est in auctoritate duorum Testamentorum requiescere et pacifice acquiescere. Pennæ columbæ deargentatæ,··prædicatores quorum prædicatione in cœlum fertur gloria Ecclesiæ. Columbæ AUG., CAS. Columba Ecclesia, etc., usque ad prædicatione in cœlum fertur. Et posteriora.··AUG. Ubi radices alarum etc., usque ad vigor sapientiæ est charitas. Inter medios cleros.··AUG. Latinæ linguæ esset inter cleros, etc., usque ad vobis erunt pennæ ambiguum est.'

PSA 67:15 Multiple spaces in '67.15·· CAS. Diapsalmus, dum discernit,··de donationibus Christi ascendentis, qui solus potest, et non alius. AUG. Dum gratia Spiritus sancti reges discernuntur, etc., usque ad et in eum credentes proteguntur.'

PSA 67:17 Multiple spaces in '67.17··Mons Dei mons pinguis.··AUG., CAS. Commendationem montis subdit, etc., usque ad Hic enim est mons qui in Ezechiele vulnerat principem Tyri. Beneplacitum est Deo,··etc. AUG. Etenim Dominus habitabit eum in finem,··id est usque ad terminum majestatis suæ, qui est finis sine fine, et plenitudo omnium. Etenim Dominus habitavit.··Nullus ut iste, quia iste mons, scilicet Dominus, habitabit illos montes usquequo ducat in finem,··id est, in se Deum contemplandum. Alii autem montes sunt currus per quos vehitur Deus in universum mundum. Currus,··quia unanimes copulati charitate, quos ad ministerium voluntatis suæ moderatur Deus, decem millibus,··innumeris populis; multitudo sanctorum. In finem.··Quia personaliter unitus est ei, in quo habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter.'

PSA 67:18 Multiple spaces in '67.18··Millia lætantium.··AUG., CAS. Magnam multitudinem significat sanctorum, etc., usque ad et ideo lætantur. Sina in sancto CAS. Est mons in quo data est lex. Dicitur mandatum in quo requiescit Dominus, quia in sanctis mandatis ejus præsentia solet contueri. In Sina.··HIERON. Vel in Sina sancto, id est, qui in Sina monte olim dedit legem, ipse idem est in sancto, id est, in Christo, qui est Sanctus sanctorum.'

PSA 67:19 Multiple spaces in '67.19··Ascendisti.··AUG. Qui propter nos erudiendos descendit. In altum.··Super omnes cœlos. Cepisti captivitatem.··CAS. Prius apud inferos captos: hæc sunt spolia, similitudo triumphi; accepisti dona in hominibus a patre, id est, homines. Vel dedisti,··secundum quod Deus, dona hominibus,··quod etiam fit in triumphis. Cepisti captivitatem.··AUG. Unde captivi dicuntur, quia capti retibus Petri, et sub leve jugum missi: unde in hoc curru sunt millia lætantium; non plorantium. Accepisti.··Paulus apostolica auctoritate, etc., usque ad: Quod uni ex minimis fecistis, mihi fecistis.'

PSA 67:20 Multiple spaces in '67.20··Quotidie.··Ibid. Quia quotidie captivat captivos usque in finem sæculi. Et quia currum illum ducit in finem,··addit prosperum iter. Iter.··Cursum vitæ, quæ vere prosperum, cum dux sit salutaris.'

PSA 67:21 Multiple spaces in '67.21··Deus noster.··CAS. Diapsalma. Exponit operationes, quæ ex supradictis eveniunt: conquassatio inimicorum, conversiones peccantium; martyria ab utroque sexu. Salvos faciendi.··AUG. Commendat gratiam, quia nullus salvus nisi per eum; sed ne dicas, Cur ergo morituri? patienter fer, et mortem non indigneris quia et Domini, qui sine peccato fuit, exitus non alius, quam mortis, tamen voluntate, ne homo timeret mortem. Exitus mortis.··CAS. Id est, resurrectio, ne queraris de morte, quia Christus inde exivit, et inde exire dedit. Ne mala pertinacium credas impunita, subdit, verumtamen capita, superbiam, vel auctores Judaicæ sectionis, vel seditionis, vel hæresis.'

PSA 67:22 Multiple spaces in '67.22··Verticem capilli.··Ibid. Versutias inanium quæstionum, quæ tales inimicitias calumniarum quærunt, ut capillos videantur perscrutari.'

PSA 67:23 Multiple spaces in '67.23··Ex Basan.··AUG. Id est, confusione, etc., usque ad ad eos, qui erant desperatissimi.'

PSA 67:24 Multiple spaces in '67.24··Pes tuus.··Ibid. Id est, ut qui prius erant inimici, fiant pes tuus,··prædicando usque ad sanguinem, scilicet, usque ad mortem: et canes,··pro Deo latrantes, qui edunt de micis,··etc. Pes tuus.··Illi soli ad officium regiminis assumendi sunt, qui quod percipiunt, aliis prædicant, qui manibus honorum operum exsequuntur, quod ore prædicant, vel docent; unde in Levitico: Os turturis retorquetur ad ascellas. In sanguine.··BASIL. Quoniam ostendit Deum, etc., usque ad: et cum eos vincerem, aspersa sunt vestimenta mea. Canum.··AUG. In magno sacramento eos ducere jussus est Gedeon, qui ut canes aquam lamberent, trecentos tantum et non plures, in signo crucis propter thau,··quæ trecentos significat. Ab ipso.··Quasi si quæras unde tantum bonum, ut canes ejus sint cujus erant inimici? ait: Ab ipso,··id est, ejus gratia, non a seipsis.'

PSA 67:25 Multiple spaces in '67.25··Viderunt ingressus tuos, Deus.··Ibid. Vel visi sunt gressus tui, Deus, quibus venisti in mundum. Hæc gratia latebat in Veteri Testamento: modo patet, cum missus Filius annuntiatur in gentibus. Qui.··Deus. Est in sancto,··corpore, licet perfidi non videant, secundum quod passus. In hoc etiam, patiendo vel credendo, prævenerunt eos principes, vel prævenerunt ad te laudem.'

PSA 67:26 Multiple spaces in '67.26··Principes.··BASIL., EUTHYM. Apostolos Principes appellat, etc., usque ad et prædicatione illos consecuti sunt. In medio.··Ministri præpositi novarum ecclesiarum Deum laudantium, carne domita et corio siccato ab humore peccati, et extenso a ruga duplicitatis.'

PSA 67:27 Multiple spaces in '67.27··In ecclesiis benedicite.··CAS. Diapsalma. Precatur et affirmat, ut hæc inceptio dilatetur et confirmetur, pro qua et hæretici destruantur. AUG. In ecclesiis.··Hæc sunt juvenculæ tympanistriæ, ne quis carnaliter choros luxuriæ cogitet. Ecclesiæ quippe sunt adolescentulæ nova gratia decoratæ. In ecclesiis,··non alibi, non in aliis conventiculis. De fontibus Isræl.··CAS. Ut ad eorum imitationem prædicetis, quæ decet: quia sunt principes fidei, spei et charitatis, et per hoc Benjamin, id est, filius dextræ.'

PSA 67:28 Multiple spaces in '67.28··Ibi Benjamin,··etc. Principes,··etc. Ibid. Per nomina tribuum, Christum et Aposto os indicat. Ibi,··scilicet in templo Jerusalem vel in Ecclesia. Interpretatio etiam nominum Ecclesiæ convenit. CAS. Forsan ex his tribubus fuerunt Apostoli, etc., usque ad: confessio in fide, fortitudo in spe, latitudo in charitate. In mentis excelsu,··seu, ut proprie est Græca dictio, etc., usque ad ut fidelis ac prudens distributor, divisit.'

PSA 67:29 Multiple spaces in '67.29··Manda Deus virtuti tuæ.··Ibid. O Deus, notifica Filium, quasi quod enuntio futurum, perfice. Vel, virtuti tuæ,··id est, fortibus tuis injunge, ut te annuntient. Vel, o Pater, manda tuum opus virtuti tuæ,··Filio, vel Spiritui sancto. AUG. Commendat enim Deus charitatem suam in nobis, quoniam, cum peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est:··quod bene et confidenter orat. Confirma hoc, Deus, quod operatus es.··Incipiendo.'

PSA 67:30 Multiple spaces in '67.30··A templo tuo in Jerusalem.··Quæ est libera, mater nostra, quæ est templum, a quo omne datum optimum; ab illo ergo templo. Reges terræ.··Vel speciales tibi offerent munera, id est, sacrificia laudis. Sed quia huic laudi obstrepunt hæretici.'

PSA 67:31 Multiple spaces in '67.31··Increpa feras arundinis.··AUG. Id est, eos qui moventur omni vento doctrinæ. Ut excludant eos qui probati sunt.··Hoc est quod Apostolus ait: Qui probati sunt, manifesti fiant I Cor. 11.; vel a vaccis excludant probati. Nam stabiles, fortes, et graves non habent seducere: In populo gravi laudabo te. Dissipa.··Increpa feras, et etiam dissipa dissentientes. Gentes quæ bella volunt.··Hæreticos et alios eis consentientes, quos gentes vocat, propter genera diversarum sectarum, ne ibi series successionum confirmet errorem.'

PSA 67:32 Multiple spaces in '67.32··Ex Ægypto, Æthiopia.··AUG. Ægypti vel Æthiopiæ nomine fidem omnium gentium signat, a parte totum. Non ergo ex solis Judæis, sed de gentibus præcones futuros prophetat. HIER. Æthiopia Gentilitas nigra peccatis, festinat manus dare Deo. Similitudo a victis, qui armis depositis eas dant victoribus, ne intereant. Præveniet manus ejus.··Ibid. Id est, vindictam ejus, per confessionem, ne manentes in peccatis puniantur.'

PSA 67:33 Multiple spaces in '67.33··Deo regna.··Ut Deo sit in principio sequentis versus. Vel magis in fine præcedentis versus est, Deo.··Commendaturque fides quasi, non præcedentibus operibus justificatur homo quæ per dilectionem incipit operari. Credet ergo Æthiopia Deo, et sic præveniet opera ejus, id est, Æthiopiæ, quod in Græco non est ambiguum, id est, credendo in Deum, præveniet opera sua. Vel ejus Ægypti Deo, id est, in Deum. Regna terræ, cantate Deo.··AUG. Decursis omnibus, quæ jam impleta cernimus, hortatur ad laudem Christi, et futurum ejus adventum prænuntiat. Psallite.··CASS. Diapsalma. Psallite:··veniet qui ascendit, ubi sanctos consummabit.'

PSA 67:34 Multiple spaces in '67.34··Ascendit.··Ibid. secundum quod homo. Nam secundum quod Deus, Patri æqualis, super cœlum cœli, excelsiores creaturas, ut nihil supra se haberet. HIER., CAS. Oriens.··Verbum a Patre genitum. Et ascendit ab oriente Virtute Verbi. Ad orientem.··Locum expressit, ubi surrexit et unde ascendit. AUG. Ad orientem,··nostræ illuminationis. Vel quia Jerusalem est in Oriente. Voci suæ.··Ibid. Qui fuit humilis in passione: dabit vocem virtutis in communi resurrectione. Vocem virtutis.··CAS. Efficaciam resuscitandi omnes mortuos.'

PSA 67:35 Multiple spaces in '67.35··Magnificentia ejus et virtus.··AUG. Quoniam jam tunc non erit commistio malorum, inde evidens erit magnificentia ejus super verum Isræl. In nubibus.··Quia non solus veniet ad judicium, sed cum senioribus populi, qui sunt nubes: quas ne aliter acciperes, addit: Mirabilis in sanctis.··EUTHYM. Per nubes.··Hic ipsos Apostolos intelligit, veluti supra exsistentes, atque eminentes a terrenis negotiis, ac veluti spirituali aqua plenos, quam ex sancti Spiritus profundis hauserunt, ut animarum arva ac campos, hoc est, ut ipsos credentes, irrigarent.'

PSA 67:36 Multiple spaces in '67.36··Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ benedictus Deus.··CAS. Magna promisit, ne quis pro humana infirmitate desperet se ad tanta præmia pervenire.'

PSA 68:1 Multiple spaces in '68.1··In finem.··AUG. Commutatus est ex forma Dei in deterius Adam, etc., usque ad pati secundum Græcos. CAS. Quartus psalmus qui latius de passione, et resurrectione. Agitur de causa commutationis,··id est, passione Christi. Hic loquitur Christus caput et corpus. Salvum me fac.··Primo, precatur salvus fieri, quia multa patitur, quantum ad se gratis, sed quod alius rapuit, ipse solvit. Hæc est vox grani sinapis contempti, dum in horto obruitur, quod crescit in magnum olus: hoc fuscum et aspernabile prorsus. Sic et Christus, de quo: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem,··sed tamen occupavit faciem terræ, factus mons magnus. Aquæ usque ad animam meam.··AUG. Id est, turbæ, etc., usque ad ultra quam non habent mali quid eis faciant.'

PSA 68:3 Multiple spaces in '68.3··In limo.··AUG. Homo factus est delimo terræ, etc., usque ad id est, virtus carnis evadendi passionem. Substantia.··Dicuntur divitiæ, etc., usque ad id est, non inveni in eis quod feci. Veni.··Quia sponte. In altitudinem.··Profundum insani populi.'

PSA 68:4 Multiple spaces in '68.4··Laboravi.··AUG. Diu clamavit: Væ vobis! Scribæ et Pharisæi,··ut raucus quantum ad illos, quia non est ab eis intellectus. Clamans,··etc. CAS. Laborat, cujus votum non impletur. Oculi mei.··Ut oculi duorum eum in via non agnoscentium, quibus factum est extra quod erat intra, id est, cæcitas quæ in corde facta est et in oculis. Dixerunt enim: Sperabamus quod redempturus esset Isræl Luc. 24. [AUG]. Sed spem eis reddidit, etc., usque ad quia perditi fuissent. Dum spero.··CAS. Causa subditur, præstolor misericordiam, non exoro potentiam.'

PSA 68:5 Multiple spaces in '68.5··Multiplicati.··AUG. Quod prius typice, nunc in re aperte dicit. Super capillos.··Pro infinito, vel plures sunt his qui sunt ornatui. Rapui.··Rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem: rapuit Adam, præsumens, ut diabolus, de divinitate.'

PSA 68:6 Multiple spaces in '68.6··Deus, tu scis.··CAS. Quia pro aliis solvit, precatur, exspectantes antiquos, et quærentes alios, scilicet, modernos, in se non frustrari, cum tanta tam æquanimiter ferat. Insipientiam.··AUG. Ex membris. Vel, quod stultum est Dei, sapientius est hominibus.··Quod in me irriserunt, qui sibi sapientes videbantur, tu scisti quare fieret irrisio, scilicet, talis et mors CAS. Insipientiam.··Quod mei ignari Dei, hi sunt qui commutantur in sapientes et justos.'

PSA 68:7 Multiple spaces in '68.7··Non erubescant.··Ibid. Quæ solverit, exponit; hic ostendit quod superius de membris dixerat. AUG. Non erubescant,··id est, non dicatur eis: Ubi est Christus vester? vel non prematur Ecclesia, ut filii erubescant. Qui exspectant.··CAS. Quod oculis videre non potuerunt prophetæ et justi. Ne ergo aliter eveniat quam Spiritus sanctus per eos prædixit, sequitur: Deus virtutum,··cui nihil est impossibile. Deus Isræl.··AUG. Ut qui Deitatem ejus intueri possunt, non seducantur infirmitate ejus carnali.'

PSA 68:8 Multiple spaces in '68.8··Quoniam propter te sustinui opprobria.··CAS. Congregat in unum multa quæ pertulit, ad invidiam in Judæos excitandam; opprobrium,··in Beelzebub ejicit dæmonia, potator, vorax. Matth. 11. Operuit.··Hoc solet evenire in bono laceratis, qui solent tanto amplius ad tempus effici tristes quanto cognoscunt in se iniqua confingi.'

PSA 68:9 Multiple spaces in '68.9··Peregrinus.··Vel hospes, qui in domo ad tempus recipitur; non ut frater charissimus, quod eram.'

PSA 68:10 Multiple spaces in '68.10··Zelus domus tuæ comedit me.··Quando funiculo vendentes ejecit. Quid istum zelum sequitur, subjungit: Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.··Quia increpati Judæi convicia, quasi tela, super eum miserunt, ut: Nonne hic est filius Joseph?··Luc. 4. Exprobrantium tibi.··Quando dixerunt: Nunquid potest Deus parare mensam in deserto?··Psal. 77. Isti sunt dii tui, Isræl Exod. 32.. Unde nunc dicit eadem convicia cadere super se, quæ olim exprobrabant, ut ex consuetudine impia videas eos et non noviter hoc fecisse. Ceciderunt.··CAS.. Cadunt super nos mala, quando non possumus vitare illa: ceciderunt igitur, id est, effectum habuerunt.'

PSA 68:11 Multiple spaces in '68.11··Et operui in jejunio,··etc. AUG. Præelegi jejunare potius quam fel et acetum accipere; id est, veteres et amaros, qui non intrant in corpus ejus. CAS. Et operui.··Non exercui potentiam vindicando. Et factum est,··quod patuit in sputis, in opprobrium.··AUG. Detrahentium et derisorum.'

PSA 68:12 Multiple spaces in '68.12··Et posui.··AUG. Illis carnem apposui, in quam sævirent, et occului Deitatem. Cilicium.··AUG., HIER. Mortalis caro, ut de peccato damnaret peccatum. Cilicium,··lugubris caro, ut quando flevit super Jerusalem Luc. 19., et pro Lazaro Joan. 11.. In parabolam.··AUG., HIER. Irrisoriam, ut cuilibet maledicendo, dicerent: Sic tibi contingat ut crucifixo. Vel, quia parabolas eos docebam; unde: Vobis datum est nosse mysterium Verbi Dei, cæteris autem in parabolis.··Et tunc adversum me loquebantur.'

PSA 68:13 Multiple spaces in '68.13··Qui sedebant.··CAS. In porta sedent, qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur. Dicit ergo passionem suam Judæorum esse fabulam, ut nullus exciperetur, qui hujusmodi locutionis esset alienus; unde Cleophas ait: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et ignoras,··etc. Luc. 84.. In porta.··Civitatis: ubi solent judices sedere ad judicandas causas, id est in publico judicio. HIERON. Sicut Scribæ et Pharisæi habentes clavem scientiæ: sed nec intrantes, nec alios intrare sinentes. Et in me psallebant.··CAS. De me aiebant in publicis conventibus, et in conviviis psallebant: irrisio mea erat psalterium. Qui bibebant vinum.··AUG. Qui inebriantur temporali voluptate. Vel, CAS. in Deum probabili opere psallant, qui vinum spirituale bibunt.'

PSA 68:14 Multiple spaces in '68.14··Ego vero.··CAS. Prædictis malis opposita est oratio pro parte sua, ut discamus non rixas, sed orationes opponere jurgiis. Tempus beneplaciti.··AUG. Ideo nunc est tempus beneplaciti et reconciliationis per incarnationem, per sanguinem, per mortem; deinde quomodo hoc tempus provenerit, exponit: In multitudine misericordiæ. In veritate.··Præmisit de misericordia,··nunc subjungit de veritate,··quia universæ viæ misericordia et veritas misericordia, dimittendo peccata; veritas, reddendo promissa.'

PSA 68:15 Multiple spaces in '68.15··Ut non infigar.··AUG. Mente, supra dixit infixum corpore; dicitur hoc ex infirmitate membrorum. De luto,··id est, lutosis desideriis. De profundis aquarum.··CAS. Judæi malignitate consilii profundi sunt, seditionibus turbulenti.'

PSA 68:16 Multiple spaces in '68.16··Profundum.··CAS. Peccatorum, quod deglutit animas; unde: Peccator cum venerit in profundum peccatorum, contemnit Prov. 18.. Hæc pericula membris ejus imminent. Neque urgeat super me,··etc. AUG. Et si cecidisti, non claudit super te puteus os suum, si non claudis os tuum; sed confitere et dic: De profundis clamavi ad te, Domine,··et evades. Claudit super illum, qui in profundo contemnit, a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio.'

PSA 68:17 Multiple spaces in '68.17··Exaudi me, Domine,··etc. CAS. Periculis hominum expositis, voce eorum precatur: Exaudi me, Domine, quia benigna misericordia,··non quia merui. Benigna.··AUG. Suavis est tribulato misericordia, ut panis esurienti. Venit tribulatio; differt Deus subvenire, ut moveat desiderium, et sit dulce auxilium; quod cum fit, jam non est quo differat.'

PSA 68:18 Multiple spaces in '68.18··A puero,··etc. AUG. quolibet sancto, parvo, non superbo; a quo superbiam tollit disciplina tribulationis.'

PSA 68:19 Multiple spaces in '68.19··Propter inimicos,··etc. AUG. Ut confundantur liberatione mea, etc., usque ad unde ipse Nabuchodonosor conversus Deum prædicat. Propter inimicos.··ID. Hoc ad apertam, ut caro resurgat, et ascendens spiritum mittat; unde inimici conversi sunt, quibus non proderit, si solam animam liberaveris.'

PSA 68:20 Multiple spaces in '68.20··Tu scis improperium.··ID. Quia quare sint ista mihi, tu nosti, illi non norunt. Et quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt confundi vel corrigi, nisi manifeste eruas. Et ideo ait: Propter inimicos.··ID. Improperium,··vel opprobrium, etc., usque ad sed adjuvando perficiat. Reverentiam.··ID. Alii ignominiam, ut alapas, flagella, et quod Pilato tanquam reus traditus est: hæc non pro suo reatu, sed pro nobis sustinuit, ut in talibus nos instrueret.'

PSA 68:21 Multiple spaces in '68.21··In conspectu tuo.··CAS. Invidiam ex citat contra eos, ut tantum scelus præsente Deo committerent. Cor meum.··Quia voluntate sustinuit, secundum illud: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum. Qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.··AUG. Contristati sunt discipuli et mulieres quæ super eum flebant, sed non simul. Carnaliter enim contristabantur de vita mortali, quæ erat mutanda morte, cum deberent cum eo contristari de cæteris, qui medicum occidebant, quod nemo tunc fecit.'

PSA 68:22 Multiple spaces in '68.22··Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.··AUG. Quod non inveni simul tristes et consolantes, hoc fuit mihi fel amarum propter mœrorem. Acetum,··etc. Id est, acidum, propter vetustatem eorum. Legitur in Evangelio fel ei oblatum, sed in potu, non in esca.Mystice ergo dicitur, id est, super escam suavem quam cum discipulis acceperat, quæ est esca unitatis Christi, injecerunt fel: quod adhuc hodie facit, et gravius peccat contemptor sedentis in cœlo, quam qui crucifixit ambulantem in terra. Dant bibendum amarum potum, qui male vivendo scandalum faciunt Ecclesiæ, ut hæretici. Gustavit Dominus, docens et nos gustare, id est, pati tales: sed non bibit, quia non possunt tales in corpus ejus recipi. Mystice ergo hoc prædicitur, sicut et mystice factum est in passione. CAS. Et dederunt.··Hæc est consummatio passionis; cum dixisset: Sitio,··fel cum aceto obtulerunt, hoc facto mores suos amarissimos indicantes.'

PSA 68:23 Multiple spaces in '68.23··Fiat mensa.··CAS. Prophetia contra adversarios. AUG. Fiat mensa.··Mensa, Scriptura: hanc Judæi habuerunt, dum mandatum Dei coluerunt; postquam a lege jejuni sunt, hæc mensa coram ipsis gentibus data est, ut gravius dolerent. In laqueum.··Ut qui littera legis alios stringebant, in ea obligati caderent. In retributiones.··Quia illis ablata, et gentibus data. Malorum fuit retributio, dum nolentes in ea epulari, ab ea sunt exclusi. In scandalum.··Quia deserentes pacis auctorem, rixas sibi et prava opera concitant.'

PSA 68:24 Multiple spaces in '68.24··Oculi.··AUG. Doctores qui præeunt. Obscurentur,··id est, lumen scientiæ perdant. Et dorsum eorum,··etc. Id est, minores. Cum enim lumen scientiæ perdunt qui præeunt, ad portanda peccatorum onera, et ad appetenda terrena inclinantur sequentes; vel, dorsum,··mens eorumdem Semper hoc de illis qui non pœnitent.'

PSA 68:25 Multiple spaces in '68.25··Effunde,··etc. CASS. Ut in morem fluminis sit copiosa. Comprehendat.··Ut non liceat effugere.'

PSA 68:26 Multiple spaces in '68.26··Fiat habitatio.··AUG. Hoc jam in manifesto, etc., usque ad in quo superbierunt contra Deum. In tabernaculis.··CAS. Templo et regio palatio. Ad hoc ponit inhabitare,··quod fit devotæ mentis affectu; ad domos habitare,··quod fit corporea mansione.'

PSA 68:27 Multiple spaces in '68.27··Tu percussisti.··CAS. Non sua culpa: percussisti passione, ad salutem gentium; hoc illi crudeli voto impleverunt. Et super dolorem.··Quia erat pro perditione eorum. Addiderunt.··Inferre mortem. Vel super dolorem vulnerum meorum, id est, quæ mihi infixerat lancea, et clavis, addiderunt custodes sepulcri.'

PSA 68:28 Multiple spaces in '68.28··Appone iniquitatem super iniquitatem,··etc. AUG. Iniquitas eorum fuit, ut hominem occiderent, et super hoc apposuit Deus, ut Filium suum occiderent, ut sicut servos præmissos, ita ipsum hæredem.'

PSA 68:29 Multiple spaces in '68.29··Deleantur,··etc. ID. Quia scriptos se putant, etc., usque ad et staturos ad dexteram. De libro viventium,··etc. CAS. Notitia Dei, quæ prædestinavit ac vitam, quos præscivit conformes fieri imagini Filii sui. Non sic tamen accipiendum est, tanquam in hoc libro aliquem scribat Deus, quem postea deleat: sed secundum spem illorum, qui scriptos se putant.'

PSA 68:30 Multiple spaces in '68.30··Ego sum pauper,··etc. CAS. Hic dispensationem incarnationis et sanctitatem propositi exponit, dicens: Quis finis passionis? Dolens.··AUG. Hoc secundum caput, pro omnibus dolet: unde: Dolores nostros ipse portavit Isa. 53., quod nullus alius. Ideo dicit:'

PSA 68:32 Multiple spaces in '68.32··Et placebit.··CAS. Laus puri cordis plus placet quam mactatio pecudum. Vitulum novellum.··AUG. Pro peccatis offerebatur novellus vitulus, qui significabat novitatem secuturam; quæ defensionem habet in cornibus, munimen pedum in ungulis per quas aspera sæculi calcet; producentem,··quia fidelis quotidie virtute Dei augetur. AUG. Vitulus ungulis terram excitat, sic qui non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit, ungulis excitandus est: et super hunc vitulum placebit laudatio mea cum angelis, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger de terra excitandus.'

PSA 68:33 Multiple spaces in '68.33··Videant.··CAS. Quod oblatio jam est in mente, non in rebus, ubi pauper æquatur diviti. Et, o pauperes, hoc tamen contuitu Dei facite, quærite Dominum.··Vel, ut videatis, quærite Deum, escam mentis. Vinctos.··AUG. Qui ultra necessaria quærit, compedes onerat; sed sufficit diei malitia sua. Vinctos.··ID. Vinctos mortalitate, qua Dominus offensus servos compedivit: sed inde clamantes audit.'

PSA 68:35 Multiple spaces in '68.35··Cælum, terra, mare.··CAS. Ad litteram, id est, cœlestia, terrestria, et natantia, hæc laudant, dum ex eis laudatur creator. ID. Divitiæ sunt pauperis videre creata, et inde laudare creatorem. Laudent illum,··etc. ID. Quod prius simul, nunc sigillatim monet; vel, laudent cœlestia, terrestria, natantia. Et, ut perfecte omnia concludat, addit: Omnia quæ in eis sunt:··sic omnis creatura ad laudes invitatur. HIER., CAS. Ac si diceret: Omnegenu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum Phil. 2.. Et omnia reptilia in eis.··CAS. Omnes modi monstrosi, in peccatis hærentes terrenis.'

PSA 68:36 Multiple spaces in '68.36··Quoniam Deus salvam faciet Sion,··etc. AUG. In spe fidelis populi finitur constructio Ecclesiæ: unde omnis creatura laudare monetur.'

PSA 68:37 Multiple spaces in '68.37··Et qui diligunt nomen ejus,··etc. CAS. Quid per singula? omnes qui diligunt nomen tuum habitabunt. AUG. Hi sunt semen servorum. Iste enim versus exponit præcedentem.'

PSA 69:1 Multiple spaces in '69.1··In rememoratione.··CAS. Memoria duobus modis, etc., usque ad et spem resurrectionis assumunt. AUG. Vox tribulatorum pro Christo, etc., usque ad primo petentes se adjuvari, malos erubescere.'

PSA 69:2 Multiple spaces in '69.2··Deus in adjutorium.··Monet ut in Deo, non in nobis, gloriemur. CAS. Hic omnis petitio affirmatio est, unde non sunt timendæ tribulationes. Hic versiculus ante omnes horas in initio prædicitur, quia, cum orare solemus, maxime tentare nititur diabolus, ut muscæ morientes perdant suavitatem unguenti.'

PSA 69:3 Multiple spaces in '69.3··Confundantur.··CAS. Confundi, est de perversitate turbari. Revereantur,··ne proles a justitia pœna sequatur. Qui quærunt,··etc. AUG. Diversa sunt tempora in Ecclesia: primo, fuit impetus persequentium, unde, qui quærunt;··modo, remansit malevolentia cogitantium, unde, qui volunt.··ID.'

PSA 69:4 Multiple spaces in '69.4··Avertantur.··ID. Duo genera sunt persequentium, etc., usque ad exit integer, qui neutro capitur.'

PSA 69:5 Multiple spaces in '69.5··Exsultent et lætentur in te omnes.··CAS. Monet lætari bonos, quos egenos Deus adjuvat et liberat. Semper.··Quia non unquam debet cessare a laude ejus. Magnificetur Deus.··CAS. Nostro more dictum, ubi quis laudibus crescit; quod non Deus, sed nos laudando proficimus.'

PSA 69:6 Multiple spaces in '69.6··Ego vero egenus.··CAS. Quod hortor, facio, etc., usque ad ubi est dives, semper ambit, desiderat et accipit. Ne moreris.··ID. Tardum videtur, quod magno desiderio quæritur. AUG. Ne mihi tardius videatur, quod venturus es, quod fit per patientiam; qua qui caret, tardum ei videtur, et deflectitur ab eo: ut uxor Lot, quæ fit statua salis, ut te condiat: exemplo enim tibi est ne retro aspicias.'

PSA 70:1 Multiple spaces in '70.1··In finem.··AUG. De commendatione gratiæ, etc., usque ad fere singulis syllabis commendatur gratia. Filiorum Jonadab.··ID. Filiis spontaneis, etc., usque ad qui ex se mali. CAS. Vel ita, monemur in titulo habere devotionem filiorum Jonadab, etc., usque ad illi vero consueta malitia in obstinatione permanserunt.'

PSA 70:2 Multiple spaces in '70.2··In te, Domine, speravi.··Generalis justus loquitur a principio mundi usque ad finem: totam spem in Deo ponens, gratiam ejus commendat, ne falsa in nobis præsumamus. CAS. Vel priores captivi sunt in mundo, unde evadi potest: secundi in inferno. Vel, priorum,··id est, eorum qui ante capti vitiis, quam filii Christi. Totus hic psalmus gratiam Dei, quæ gratis datur, summa intentione commendat.'

PSA 70:3 Multiple spaces in '70.3··Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum,··etc. Duo promisit, duo alia reddit.'

PSA 70:4 Multiple spaces in '70.4··Peccatoris.··AUG. Duo sunt genera peccatorum: alii legem acceperunt, ut Judæi et Christiani; alii non, ut pagani.'

PSA 70:5 Multiple spaces in '70.5··A juventute.··CAS. Id est, a conversione, vel ex quo contra diabolum cœpi pugnare. AUG. A juventute,··ex quo cœpi sperare in te, etc., usque ad juvenis pugnat, sed cadit, nisi sit Deus spes ejus.'

PSA 70:7 Multiple spaces in '70.7··In te cantatio.··CAS. Delectationi est mihi esse in te. Semper.··Ut continua sint beneficia. Semper.··AUG. Et in præsenti, etc., usque ad contra quam nil stat.'

PSA 70:8 Multiple spaces in '70.8··Repleatur os meum.··CAS. Dixit beneficia, nunc petit ut gratias agere possit. Nam si Deus os non replet, non ardet desiderium. Tota die magnitudinem tuam.··AUG. Id est, sine intermissione, etc., usque ad nomine ergo magnitudinis omnia includit.'

PSA 70:9 Multiple spaces in '70.9··Ne projicias me.··CAS. De gratia tempore senectutis et senii danda. Senectutis.··AUG. Senectus in Christo, dum prodigium factus est, dum infirmatus in cruce et irrisus; quod dicitur senectus, quia ex vetustate assumpsit, unde: Vetus homo noster simul crucifixus est Rom. 6..'

PSA 70:10 Multiple spaces in '70.10··Quoniam dixerunt inimici mei.··AUG. Dicitur hoc de Christo, qui inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil posset comprehensus. Sed hic de membris ejus dicitur hoc, quia et illa talia ex nostra persona habuit.'

PSA 70:11 Multiple spaces in '70.11··Deus dereliquit eum.··AUG. Unde alibi: Quare me dereliquisti?··id est, quare me derelictum putant malo suo. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.'

PSA 70:12 Multiple spaces in '70.12··Ne elongeris a me.··CAS. Longe putant, dum tardat; ne elongeris,··ut gravioribus exponat.'

PSA 70:13 Multiple spaces in '70.13··Confundantur,··etc. CAS. Quia disposita Dei non mutantur. Detrahentes animæ meæ.··Alias, committentes animam meam. AUG. Id est provocantes nos ut Deo resistamus, quod est contra Deum committere bellum; ut illi faciunt quibus non placet Deus in suis adversis, quod est eum habere injustum. Committitur etiam anima, si odit eos a quibus patitur. Qui quærunt.··ID. Ut fecit uxor Job, quæ ait: Dic aliquid in Deum et morere Job. 7.. Ut etiam ait uxor Tobiæ: Ubi sunt justitiæ tuæ?··Tob. 4, 2. Hoc dicebat ut displiceret illi Deus.'

PSA 70:14 Multiple spaces in '70.14··Et adjiciam.··AUG. Adjectio laudis est, post creationem omnium rerum, laus de incarnatione et resurrectione, quod inferiora docent. Omnem.··AUG. Quia si laudatus in omnibus aliis, nondum in eo quod suscitavit carnem nostram in vitam æternam, quæ est laus adjecta pro resurrectione Christi. Vel omnis laus esset, et nihil laudi deesset, si damnaret peccantes, quia justitia esset; sed quia et hos liberas: Adjiciam super omnem laudem tuam.'

PSA 70:15 Multiple spaces in '70.15··Os meum annuntiabit justitiam.··Christum, sed ne aliter acciperes, addit: Salutare.··Quare? quia non approbatur ex operibus legis justificari quemquam. Et hoc est: Quoniam non cognovi litteraturam,··id est, figuras legis per quod fiam potens. Tota die.··AUG. Vel ita, etc., usque ad justitiæ serviat. Quoniam non cognovi litteraturam.··ID. Prædicabo salutem tuam tota die, etc., usque ad quia habitu inventus est ut homo Philip. 2., et surgit mortuus.'

PSA 70:17 Multiple spaces in '70.17··Docuisti.··CAS. Per libros, vel inspirando usque nunc: per spatia temporum crevit doctrina. Mirabilia.··Quod de iniquo justus. Mirabilia.··AUG. Quid mirabilius quam mortuos suscitare? etc., usque ad hoc est a juventute et nunc. Juventute.··ID. Aliqui notant quatuor tempora Ecclesiæ, aliqui tantum tria distingui, idem significantes per nunc et senectam.··Unde juventus Ecclesiæ fuit quando virtus martyrum dimicavit. CAS. Progrediens vero tempus, nunc, cum fides per Ecclesias proficit. AUG. Senecta, id est, gravis ætas, quando incipiet frigescere charitas multorum, cum mundi tempora decrescunt. Senium.··CAS. Occiduum tempus, etc., usque ad contra quos Dominus: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi,··etc. Matth. 21.'

PSA 70:19 Multiple spaces in '70.19··Usque in altissima.··Et ne putes quod solus homo egeat gratia, etc., usque ad continet in eo quod sunt. Usque in altissima.··Quia homo Deus sedet ad dexteram Patris regnans cum eo. Quæ fecisti magnalia.··Utrumque mirabile, per gratiam redimi hominem, qui per justitiam damnatus erat. Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ,··etc. Cui personæ quæ gratia sit, captivæ scilicet, utraque resurrectio mentis et corporis; unde promittit gratias.'

PSA 70:22 Multiple spaces in '70.22··In vasis psalmi.··CAS. In vivificatione spiritus vel contemplativa vita.'

PSA 70:23 Multiple spaces in '70.23··Anima mea quam redemisti.··AUG. Ipsis internis labiis quibus tacite clamat Deum.'

PSA 70:24 Multiple spaces in '70.24··Cum confusi et reveriti fuerint.··Tunc locus est veræ et securæ exaltationis, cum non licet impiis dominari.'

PSA 71:1 Multiple spaces in '71.1··In Salomonem,··etc. AUG. Verum pacificum, etc., usque ad qui hic commendatur secundum utramque naturam. CAS. Quartus psalmus de duabus naturis Christi monet ut Christum verum Deum et verum hominem regem credamus, et est prophetia de Christo.'

PSA 71:2 Multiple spaces in '71.2··Deus judicium.··CAS. De judicio, optando illud dari Filio. Justitiam tuam,··etc. AUG. Nota repetitiones ejusdem, vel aliis verbis, multum commendant divina eloquia, quæ maxime sunt in psalmis: et in eo genere sermonis, quo affectus animi est movendus.'

PSA 71:3 Multiple spaces in '71.3··Montes.··AUG. Prophetæ, Apostoli, qui cœlo altitudine proximant; pacem nuntiandam populo fideli, Christum. Et colles.··Suscipiant justitiam,··id est, Christum, vel montes pacem populo:··et colles de utrisque prædicatoribus præcedentibus et sequentibus dicit. Vel suscipiant montes,··id est, majores. Pacem.··Verbum reconciliationis, scilicet verbum Evangelii, ad hoc ut nuntient populo. Et colles.··Id est, minores; justitiam, id est, obedientiam, ut obediant doctrinæ veritatis. Tuum et tuos dicendo, ostendit omnia quæ sunt Patris esse et Filii, et e converso.'

PSA 71:4 Multiple spaces in '71.4··Judicabit pauperes populi.··CAS. Idem agit de eodem judicio affirmando. Post optationem, virtute prophetiæ, dicit quæ sunt adventu Domini præstanda. AUG. Vel secundum aliam litteram: Justitia judicabit pauperem.··Sed codices qui habent in littera magis approbantur. Pauperes populi.··Id est, eos qui pauperes in populo, in quo boni malique commisti. Humiliabit calumniatorem.··Dum enim gratia sua adjuvat, etc., usque ad qui innocentes nititur trahere in culpam. HIERON., AUG. Vel, humiliabit,··et, victo diabolo, permanebit cum sole splendor; id est, Filius cum Patre, sedens ad dexteram Patris in æternum, hoc est ante lunam,··in generatione et generationem.'

PSA 71:7 Multiple spaces in '71.7··Descendet sicut pluvia,··etc. CAS. Ecce quis et qualis ille rex, qui judicaturus est. AUG. Alludit facto Gedeonis, etc., usque ad et postea complueretur gentilitas sicco vellere Judæorum. CAS. Descendet Christus, etc., usque ad quis ergo post tam apertas similitudines dubitet de partu Virginis? In vellus, et sicut stillicidia.··AUG. Vellus,··Judæa, quæ auctoritate doctrinæ exspolianda erat, ut ovis vellere: vel, quia doctrinæ pluviam detinebat, quam nolebat gentibus prædicare.'

PSA 71:8 Multiple spaces in '71.8··Et dominabitur a mari usque ad mare.··CAS. Ostendit quæ sit amplitudo regni. A flumine.··AUG. A Jordane, ubi vox:. Hic est Filius meus dilectus.··Inde ergo doctrina ejus cœpit: inde auctoritas magistri dilatatur usque ad terminos orbis terræ, prædicato Evangelio regni. CASS. Inde regula baptismi per totum orbem manavit. Paucis verbis magna docet sacramenta'

PSA 71:10 Multiple spaces in '71.10··Reges Tharsis et insulæ munera offerent.··CAS. Pertinaces dicuntur inimici, etc., usque ad vel, historialiter potest accipi de regibus qui venerunt adorare Christum.'

PSA 71:12 Multiple spaces in '71.12··Quia liberabit pauperem a potente,··etc. CASS. De operibus ejus agit, etc., usque ad in participatione justitiæ.'

PSA 71:14 Multiple spaces in '71.14··Ex usuris.··AUG. Usuræ,··peccata, etc., usque ad juvando per gratiam ad justitiam faciendam. Vel, ex usuris,··de futuro, id est, pœnis æternis; et iniquitate,··id est, peccato ipso, pro quo pœna debebatur. Nomen.··Christianum. Coram illo.··Quia in ejus regno ante ipsum victuri sunt.'

PSA 71:15 Multiple spaces in '71.15··Et vivet, et dabitur ei de auro,··etc. CAS. De honorificentia regis. Arabiæ.··AUG. Per Arabiam, gentes; per aurum, sapientiam, quæ excellit inter doctrinas. De ipso semper.··ID. Multiplicando, vel consequendo, vel de ejus institutione, quia ipse orare docuit.'

PSA 71:16 Multiple spaces in '71.16··Firmamentum.··AUG. Prophetarum est, quia quod prædixerunt, implevit. In summis montium.··ID. Auctores Scripturarum Prophetæ et Apostoli; quos firmat, quia omnia ab illis prædicta in illo sunt impleta. In terra.··Quia propter eos qui in terra sunt, omnia scripta sunt. Unde et ipse in terram venit, ut ea impleret. Super Libanum.··AUG. Sicut Libanus proceras cedros producit, sic Christus sanctos ad cœlum. Sicut fenum.··CAS. Non ætas seni sed viriditas sanctis comparatur. Boni de ista civitate præsentis Ecclesiæ migrantes in illa beatitudine florebunt. AUG. In Genesi feni nomine et frumentum intelligitur, etc., usque ad et comparabitur feno terræ quidquid pro magno habetur in seculo.'

PSA 71:17 Multiple spaces in '71.17··Sit nomen ejus benedictum,··etc. CAS. Monet omnes laudes ei dicere, quia omnes in eo benedicentur. Ante solem.··ID. Id est, ante omnem creaturam, ne putes temporalem Dei Filium. Omnes gentes.··AUG. Ne tribus duodecim accipias, addit omnes gentes.'

PSA 71:18 Multiple spaces in '71.18··Benedictus Dominus Deus Isræl,··etc. AUG. A parte sua laudat. Nota exclamatoriam benedictionem, cum admonitione et prophetia. Fiat, fiat,··etc. CAS. Magnificum est, quod sic concludit: Optantis est semel dicere, nimium desiderantis repetere. Quasi dicat: Quod jussisti, Domine, ita fiat, fiat, donec quod cœpit a flumine perveniat usque ad terminos orbis terræ. HIER. Sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis est: unde et in extremo habet: Fiat, fiat,··pro quo in Hebræo dicitur: Amen, amen.'

PSA 71:20 Multiple spaces in '71.20··Defecerunt laudes.··ID. Etiam hoc diligentius observandum est, quod illud: Defecerunt hymni David filii Jesse,··ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat. Id vero quod sequitur: Psalmus Asaph,··initium sit sequentis. Hymnus tria habet: laudem Dei cum cantico: nisi enim cantetur hilariter, non est hymnus: non cantat autem qui non amat. Si sit laus, et non est Dei, non est hymnus: et si sit Dei, et non cum cantico, non hymnus. Præter solitum addit: Filii Jesse;··David enim homo, quidam filius Jesse, regnavit in Isræl tempore Veteris Testamenti in quo Novum erat, sed occultum: sicut et Christus in David et in Abraham, sed occultus, ut fructus est in radice, sed non apparet. Noverunt autem pauci Prophetæ et Christum, et Novum Testamentum, scilicet in occulto, et pronuntiaverunt revelandum. Illo ergo tempore, pro regno illo, ubi regnavit homo filius Jesse, pro hujusmodi carnalibus carnalis populus laudabat Deum. Sed regno illo et cæteris hujusmodi deficientibus, deficit laus, non Filii Dei, sed filii Jesse.··His autem deficientibus quæ Deus subtraxit ut quærerentur ea quæ occulta in illis tegebantur, loquitur Asaph,··id est Synagoga, sed fidelis, quæ pie Deum coluit, licet propter terrena, quæ a Deo, non a dæmonibus, ut gentes, quærebat. Attendens autem blasphemos his abundare, pro quibus serviebat, cœpit nutare, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret: sed admonitus per hæc sibi subtracta quærere ea quæ non habet cum malis communia, castigans se cum admiratione, dicit: Quam bonus Isræl!··Sed quibus? Rectis corde.··Primo ergo describens nequitiam malorum, dicit se zelasse prospera eorum; tamen inde correctum, et correctus alios corrigit. CAS. Hic agitur, quod laudes defecerunt:··quia jam non dat Deus blanda, ut pueris ad serviendum alliciendis, et hoc dicit Synagoga quæ jam sibi contra hoc quod prius agebat testatur, ut credibilius sit.'

PSA 72:1 Multiple spaces in '72.1··Quam bonus.··CAS. Monet ut non pro temporalibus, sed æternis Deum laudemus.'

PSA 72:2 Multiple spaces in '72.2··Pedes.··CAS. Pro arbitrio mentis, quod a veritate discrepabat. Gressus,··actus præcipitati; pene,··quia cito rediit.'

PSA 72:3 Multiple spaces in '72.3··Pacem peccatorum.··AUG. Temporalem, fluxam, caducam. Videns.··Non intelligens. Quia hæc pax videtur, non intelligitur, oculos eludit, est enim fluxa et caduca. CAS. Pacem peccatorum quia non est declinatio morti eorum.··Id est, non cito moriuntur, sed diu vivunt; etsi plaga aliquando non firma, ut durat flagellum correctionis. Et firmamentum in plaga eorum.··Non miseretur Deus consolidando plagas eorum: vel, a simili incurabilis, cui nihil prohibetur.'

PSA 72:6 Multiple spaces in '72.6··Operti sunt iniquitate et impietate sua.··CAS. Ne resipiscant; non amicti, ut vel liberum caput haberent, sed toti operti.'

PSA 72:7 Multiple spaces in '72.7··Prodiit quasi,··etc. AUG. Sunt quidam mali ex macie, id est, necessitate: alii ex abundantia, ut pauper egestate furatur, dives ex cupiditate. Transierunt.··CAS. Quasi a rectis semitis.'

PSA 72:8 Multiple spaces in '72.8··In excelso.··AUG. Palam in manifesto: vel, contra Deum blasphemi.'

PSA 72:9 Multiple spaces in '72.9··In cœlum.··ID. Ac si dii essent; vel, contra Deum, quem blasphemant, dicentes: Deum vel nescire sua mala, vel non punire. Lingua transivit super terram,··etc. ID. Quæ ultra mensuram humanitatis loquitur, etc., usque ad sed transit lingua eorum humanam fragilitatem.'

PSA 72:10 Multiple spaces in '72.10··Ideo convertetur.··CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic.··AUG. In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis.··HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt.'

PSA 72:11 Multiple spaces in '72.11··Et dixerunt.··AUG. Unde convertentur? etc., usque ad hoc est quare videbatur eis nescire hoc. Quomodo scit.··ID. Non dicit, nescit: sed adhuc hæsitat et prope est sanitati: et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis æstuant ægri.'

PSA 72:13 Multiple spaces in '72.13··Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum,··etc. CAS. Hæc dixerunt, quibus confutandis hæc ego: vel adhuc ex persona dubitantis. Fatuis cogitationibus se dicit illusum, ut cum hæc repudiaverit, melius nos procuraverit.'

PSA 72:14 Multiple spaces in '72.14··Et castigatio.··Alias et index meus in matutino.··CAS. Ecce jam remedium, Christus index, qui viam veritatis indicavit, et, mane surgens, spem nostram de mundo ad cœlos transtulit.'

PSA 72:15 Multiple spaces in '72.15··Si dicebam.··ID. Ecce jam se reprimit auctoritate sanctorum, et jam vicina veritate deliberat sic: Si dicebam. Ecce nationem.··AUG. Aliud inconveniens incipit solvere. Reprobavi;··judicavi quod non est. Existimabam,··per prædicta volo probare Deum non justum; sed hoc modo cogito, non absolvo. Ante me,··id est, quantum ad præsentia; vel, major me, me superans, nisi Deus aperiat. Vel, ecce natio filiorum tuorum, cui disposui, et concinui, subaudis, occurrit et obviat mihi, id est, occurrit mihi prior prædicatio, quam Isrælitis feci, ut Deum colerent, qui omnia creavit, et omnibus secundum opera sua restituit: obviat mihi doctrina, cui congrui, et accommodatus sum. Sed ne ego reprobarem nationem priorum patrum, vel priori doctrinæ meæ contradicerem: Existi,··etc. Filiorum tuorum.··Omnes enim, Abraham et cæteri, aliter docent, quibus credere debeo: non enim omnibus prudentior. Sed ne reprobarem: Existimabam,··vel, suscepi cognoscere; jam revocatur a lapsu, qui non præsumit se scientem contra sanctos. Ut cognoscerem hujus rei veritatem, quod non ante, dum dicebat Deum hæc non curare. Cogitabam ut scirem hoc: prior gradus scientiæ, dum scit nescire se, quod prius videbatur scire: repudiat autem priorem sensum, dum quærit alium.'

PSA 72:16 Multiple spaces in '72.16··Labor est ante me.··AUG. Quasi murus mihi obstat, etc., usque ad videt in judicio illos damnatos.'

PSA 72:17 Multiple spaces in '72.17··Sanctuarium.··AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium,··Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis.'

PSA 72:18 Multiple spaces in '72.18··Verumtamen.··AUG., CASS. Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quæsivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt. Verumtamen,··id est, sed: et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium, propter dolos,··etc. Propter dolos.··AUG. Vel, juxta lubricum. Quasi: Modo doloso fecisti eis, sub specie boni dans mala. Vel, juxta lubricum, ut sunt temporalia: ubi cadunt, qui amore sunt juxta; dum enim dolosus alium vult dejicere, juxta lubricum eum ponit.'

PSA 72:20 Multiple spaces in '72.20··Velut somnium.··ID. Aperta comparatio. Clausis oculis, videmus bona quæ mox apertis non invenimus; in vita somnium: in morte evigilant, scientes quid est. In civitate.··In contuitu populi tui, vel, dum constituitur tua civitas. HIER. Vel in cœlesti Jerusalem imaginem eorum, effigies deformitatum quas sibi faciunt: alius leo ferocitate, alius aper sorde libidinis. CAS. Vel gloriam temporis, quæ non vera, sed similitudo gloriæ: quia cum deerit veritas eis, peribit imago; nec similitudinem retinebunt, qui de beatitudine nil habebunt, ideo perdes eos, quia per eos,'

PSA 72:21 Multiple spaces in '72.21··Inflammatum est cor meum.··Id est, invidi felicibus. Et renes mei commutati sunt.··Quibus status, id est, constantia mentis resoluta est, ut prospera amarem; gravis culpa præbere aliis occasionem peccandi. Ad nihilum redactus sum.··Vanis hærens, injurius Deo factus. Nescivi.··Magna et profunda ignorantia nescire quod pecces. CAS. In civitate tua imaginem.··Vel de hæreticis potest hoc accipi, etc., usque ad vel in super cœlesti Ecclesia. Quia inflammatum.··AUG. Ecce conversio hujus Asaph, etc., usque ad commutatæ sunt in spirituales'

PSA 72:24 Multiple spaces in '72.24··Cum,··etc. ID. Quia prius ad nihilum redactus sum, id est, ad ea quæ nihil sunt descendi: quia nescivi nihil esse, et post ut jumentum mansuetus factus sum ferendo oneri, et semper ero tecum. Jumentum.··CAS. Apud Deum, vice pecudum sunt, qui contra Deum sentiunt: et tamen in his errans,··nesciens judicia Dei, semper fui tecum quodammodo, ab idolis alienus, et tibi credens, et tu tenuisti. Tenuisti manum.··AUG. Quia licet pecus non recessit a Deo. Tenuisti manum,··id est, potestatem dexteræ, id est, texisti, quod semper tecum, quod filius. Dedit enim potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus. In sinistra,··pecus, amans hæc temporatia. Vel manum dexteram.··CAS. Non sinistram. Tenet dexteram Deus, dum ad bona opera dirigit, et ne mergamur liberat, ut Petrum. ID. Viso malo impiorum, bonoque suo, arguit se de prioribus, quod terrena a Deo quæsivit, et invitat in contrarium. AUG. Comparat terrenæ voluptati suæ præmium cœleste, et se arguit. In æternum,··etc. Ab eo nunquam ultra separabor. Qui fornicantur abs te,··etc. Huic fornicationi contrarius est castus timor, qui gratis ipsum amat, in quo habet omnia.'

PSA 72:28 Multiple spaces in '72.28··In portis filiæ Sion.··AUG. In publico, vel in concordia Apostolorum, qui sunt portæ Ecclesiæ. Quia prædicatio, quæ est præter unitatem Ecclesiæ, inanis est. Vel, virtutibus Ecclesia est filia Sion, id est, speculationis.'

PSA 73:1 Multiple spaces in '73.1··Intellectus Asaph.··AUG. Synagogæ, etc., usque ad ut duritia Judæorum vel calamitatibus terreretur, vel molliretur. CAS. Monet, relictis figuris, transire ad veritatem. Ut quid Deus.··ID. Describens eversionem Jerusalem irreparabilem, quærit causam, quare admirans et conquerens; et precatur pro repulso populo, et ultionem in destructores, quæ quidem eis utilis est, et jam facta est. Repulisti nos.··ID. Quasi alienos a tua defensione. In finem.··Nec templo parcitur. Interitum et captivitatem significat, quæ a Tito et Vespasiano. Oves nominat, ut pii pastoris misericordiam commoveat. Tuæ.··In eos temperantius vindicamus, quos aliquando fuisse nostros meminimus.'

PSA 73:2 Multiple spaces in '73.2··Possedisti.··CASS. Vel, creasti, etsi omnes creat et disponit, Judæos tamen specialiter, quibus legem et Prophetas dedit. Redemisti.··HIER. Te pretio, id est, per te pretium. Mons.··AUG. Eminentia, Sion speculatio est, in quo, in qua re habitasti. Vel vacat in eo. HIER. Montem vel montis Sion, sive in eo. Hucusque veri Testamenti facta, quæ sequitur, veritas promissa. Per Sion, Jerusalem signat, in qua præsentia Christi habitavit, et ideo ne daret eam vastitati supplicat. Virgam hæreditatis.··AUG. Ipsa congregatio, virga hæreditatis dicitur: quam volens possidere virgam Moysi in serpentem vertit, sed apprehensa cauda rediit in virgam. HIER. Quia mors suasu serpentis intravit in mundum, virga in serpente, Christus in morte. Unde et qui intuebatur serpentem, id est, Christum mortuum credit, sanatur a serpentibus, id est, a morte æterna. Expavit Moyses et fugit, sic Apostoli moriente Christo. Retenta cauda, id est, posterioribus, fit virga, quia primo occisus, postea surrexit. Cauda etiam est finis sæculi, in quo redimus ad manum Dei, et stabilimur, qui per mortem quasi per serpentem fluximus. AUG. Sed quia hæc et de gentibus: exprimit, de quibus dicat, Mons Sion.··Id est, non de gentibus. Vel, montem Sion istum, quem inhabitasti in ipso: Leva manum tuam in superbias eorum,··a quibus eversa est Jerusalem, id est, regibus gentium. In finem,··quia et ipsi Christum jam noverunt.'

PSA 73:3 Multiple spaces in '73.3··Leva.··CAS. Potentiam, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est, Christum, quod et impletum est, quia Romæ Christiana religio effloruit. Leva,··quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima. Quanta malignatus est,··etc. AUG. Sacerdotes et ministeria templi præda fuerunt. Tota gens, vel occisa vel captivata. Inimicus,··Romanus exercitus, ad hoc per prolepsim præmisit eorum.'

PSA 73:4 Multiple spaces in '73.4··Gloriati sunt.··AUG., CASS. De victoria sua. Ecce quod non bono zelo fecerunt. Gloriati, cum scelus soleat sequi pœnitudo, hi ad gloriam vertunt; qui te oderunt,··servi dæmonum, qui nullatenus sunt tolerandi. In medio solennitatis tuæ.··Non in extremo loco, sed in medio atrio. Alia littera, sacrilegia commiserunt. In sancto.··CAS. In sanctuario per contemptum sancti templi, ubi Deitas videtur despici, in præsumptores concitat invidiam. Signa,··etc. AUG. Aquilas, etc., usque ad id est, per edita loca.'

PSA 73:5 Multiple spaces in '73.5··In exitu.··CAS. Vel sicut in egressu desuper, id est, non cognoverunt, quod hæc licentia a Deo egrederetur. Quasi in silva,··etc. CASS. Antequam construeretur, prophetat eversionem templi. In securi et ascia polluerunt tabernaculum nominis tui,··etc. AUG. Securis cædit trabes: ascia minutius persequitur. Per hoc ergo, et magnas res et minimas dicit dejectas, ut civitas funditus sit devastata, prius incisa, post ignis omnia voravit.'

PSA 73:7 Multiple spaces in '73.7··In terra,··etc. Usque ad terram dejecerunt culmina ad laudem Dei erecta. Auget scelus, ut atrocius vindicetur. CAS. Vel potest totum legi ex persona desperantium Judæorum, etc., usque ad qui inter hæc non pœnitent. AUG. Hæc dixerunt, sed usquequo pateris opprobria Judæorum: Non hoc dixit, ut eos velit perdi, sed commutari. In finem mundi, vesperam scilicet, quando Judæi convertentur.'

PSA 73:9 Multiple spaces in '73.9··Signa nostra non vidimus.··AUG., CASS. Quasi dicerent: Merito hæc mala nobis contigerunt, Quia non vidimus signa; quasi dicat: Vidimus, sed non intelleximus: et vere vidimus, quia hoc signum, quia non est Propheta, vel sacerdos, vel unctio; unde: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio Dan. 9. vestra. Et nos non cognoscet amplius Propheta aliquis, vel Deus per Prophetam; id est, non annuntiabit Christum venturum, quia jam venit. Amplius.··ID. Vel non cognoscet adhuc, donec scilicet Judæus agnoscat eum.'

PSA 73:10 Multiple spaces in '73.10··Usquequo?··etc. CAS. Et quasi subito cognoverit. Usquequo,··supposuit, irritat adversarius?··quasi diceret: Tandiu improperabit, quandiu adversarius, id est, Judæus, irritat nomen tuum. Ut quid avertis.··AUG. Post signum virgæ, additum est signum manus Moysi, hic est populus Dei: qui foras ab eo missus immundus est, sed revocatus redit in suum colorem. Dicit ergo: Quousque non revocas manum, ut agnoscat Salvatorem. Manum tuam et dexteram,··id est, Judæos.'

PSA 73:12 Multiple spaces in '73.12··Deus autem rex noster.··CAS. Destructis signis, ostendit rem ipsam, scilicet, in adventu Christi salutem ubique factam. AUG. Deus autem.··Dicit Asaph intelligens, etc., usque ad si ergo non præcessit, saltem sequatur. In medio terræ.··CAS. Homo factus, Jerusalem dicitur esse in medio.'

PSA 73:13 Multiple spaces in '73.13··Tu confirmasti.··AUG. Lapsus maris Rubri firmavit, ut esset inter siccum. Cujus mysterium subdit, quod in aquis baptismi capita immundorum spirituum annihilavit.'

PSA 73:14 Multiple spaces in '73.14··Escam.··AUG. Christus est esca, etc., usque ad vel ipsum mordent reprehendendo, accusando. CAS. Vel dum tentat, esca est, quia inde proficitur. Vel, populis Æthiopum. HIERON. Nolentibus converti dedisti eum escam, in quo delectentur.'

PSA 73:15 Multiple spaces in '73.15··Fontes et torrentes.··AUG. In aliis fit verbum, etc., usque ad et notat abundantiam prædicationis. CAS. Vel totum de malis. Fontes,··quorum mala jugiter influebant: Torrentes qui subito et rapide peccant: hos Deus dirumpit et siccat. Fluvii Ethan.··Inundationes et consilia diaboli. Tuus est dies et tua est nox.··AUG. Diem illustrat sed incommutabilis sapientiæ. Noctem consolatur luna, id est, carnis manifestatio: Verbum caro factum est et habitavit in nobis Joan. 1.. Et item: Nox nocti indicat scientiam Psal. 28.. Auroram et solem.··AUG. Vel lunam,··id est carnalem, qui ut luna mutatur, qui tamen non deserendus. Vel auroram et solem,··id est initium et profectum sapientiæ insipientes et perfectos.'

PSA 73:17 Multiple spaces in '73.17··Tu fecisti omnes.··CAS. Vel omnia historialiter ab hoc loco: Tuus est dies. Terminos terræ,··etc. CAS. Apostoli et Prophetæ ut termini fines distinguunt, ita hi fidei jura custodiunt: vel omnia historice.'

PSA 73:18 Multiple spaces in '73.18··Memor esto.··CAS. Jam quod ubique fit: precatur Judæis, per numerata beneficia, pium judicem provocat. Quasi diceret: Memor esto hujus creaturæ tuæ. Hujus.··AUG. Creaturæ tuæ, cujus creaturæ tuæ? Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum,··etc. AUG. Asaph intellectu dolet pristinam cæcitatem, et sic pro Judæis orat, ut eorum confiteantur errata. Hoc orat, quod scit futurum; erant enim inter Judæos vasa misericordiæ.'

PSA 73:20 Multiple spaces in '73.20··Respice in Testamentum tuum.··ID. Reliquiæ salvæ fiant, quia multi, qui tendunt ad terram, obscurati sunt et repleti terra. CAS. Respice.··Imple quæ promisisti; ut Testamentum Novum, quod est de æternis, constituas. Meminit promissionis, quia merita deficiunt. Item ideo, quia repleti sunt iniquitatibus, unde sequitur obscuritas, quia lumen sapientiæ perdunt repleti iniquitatibus, quia obscurati sunt domus terræ terrena habitatione, id est, cæci amore terrenitatis.'

PSA 73:21 Multiple spaces in '73.21··Ne avertatur humilis, factus confusus.··CAS. Gratus pro odioso ponitur, ut dilectio devoti temperet odium contumacis. Confusus.··ID. Confundi non est humilis, sed superbi, qui non Deo sed sibi attribuit.'

PSA 73:22 Multiple spaces in '73.22··Exsurge, Deus.··CASS. Jam excutit Asaph intelligens terrena promissa Veteris Testamenti. Causam tuam.··Dicunt enim: Ubi est Deus tuus? Contemptus est a Judæis ambulans in terra, et a falsis Christianis sedens in cœlo. Judica ergo, non fallatur spes mea, qui credidi quod non vidi. Causam tuam.··Post omnia, facit causam judicis, cui negotii sui qualitas intimatur. Causam tuam,··contra illos, qui obmurmurant, ut manifesta veritate prædicent quod stulte abnuebant. Tota die.··AUG. Ideo dicit, ut ipsa continuatio mansuetudinem patientis judicis incitaret.'

PSA 73:23 Multiple spaces in '73.23··Superbia eorum qui te oderunt.··CAS. In fine ponit exsecrabile malum, quod est superbia.'

PSA 74:1 Multiple spaces in '74.1··In finem, ne corrumpas,··etc. AUG. Monet hic psalmus, etc., usque ad ut Judæi credant, non corrumpant fidem.'

PSA 74:2 Multiple spaces in '74.2··Confitebimur tibi, Deus.··AUG. Certus ergo de præmissis incipit: Confitebimur.··Repetitio affirmatio est, ne pœniteat te esse confessum: unde et Dominus congeminat. Amen, amen.··Fiat, fiat. Et Joseph de somno Pharaonis, qui vidit septem spicas, et totidem steriles. Et septem boves pingues et totidem macilentas. CAS. Repetitio confirmatio est ad significationem veritatis. Sufficeret unum ad significationem firmitatis, accessit alterum. Confiteri peccata vel semel terreno judici mortem inducit, sed Deo frequens confessio vitam? Inde invocatio, post narratio; unde sequitur: Narrabimus. Invocabimus nomen tuum.··ID. Post confessionem potest invocari Deus, in hominem sic mundatum: et sicut per confessionem evacuatur a malis, sic per invocationem impletur bonis. Narrabimus mirabilia tua,··etc. CAS. Terretur superbus judicio, etc., usque ad in cujus persona subditur:'

PSA 74:3 Multiple spaces in '74.3··Cum accepero tempus,··secundum hominem accipit, quod ipse Deus dat, id est, potestatem judicium faciendi. Justitias.··Judicandi igitur ante precentur absolvi.'

PSA 74:4 Multiple spaces in '74.4··Liquefacta est terra.··CAS. Ostendit omnes inexcusabiles in judicio, per hoc, quod præmisit Apostolos et Prophetas. Terra et omnes.··AUG. Prius firma, in diversas diffluit concupiscentias. Vel, terra prius vitiis constricta, flante Spiritu sancto, liquefacta est, ut germina virtutum emitteret.'

PSA 74:5 Multiple spaces in '74.5··Inique agere.··AUG. Malum est peccare; pejus est perseverare, perniciosus defendendo se, in Deum culpam refundere. Nolite exaltare cornu.··CAS. Maximum est vitium excusationis, quasi cornu erigit qui peccata sua per alios nititur excusare, ut per diabolorum persuasiones, vel per necessitatem stellarum.'

PSA 74:6 Multiple spaces in '74.6··Loqui.··Ut qui non sua culpa, sed necessitate stellarum, dicunt se peccasse, ut Deo, non sibi imputetur. Vel, qui sciunt peccata sua, sed impunitatem sibi promittunt.'

PSA 74:7 Multiple spaces in '74.7··Quia neque ab oriente.··CAS. Cur hæc? quia judex talis est, qui vitari non potest: quia ubique est; Deus enim est. AUG. De nullo loco divisim judicat, qui ubique præsens est ut Deus. CAS.Mystice. Oriens,··quibus sol justitiæ oritur, etc., usque ad quia Deus præsens et cognitor est.'

PSA 74:9 Multiple spaces in '74.9··Quia calix.··AUG. Calix, lex et omnis Scriptura, etc., usque ad quod ante, et hunc exaltat.··CAS. Calix,··lex; vinum merum,··mysterium cœleste, etc., usque ad non solum Judæi.'

PSA 74:10 Multiple spaces in '74.10··Ego autem annuntiabo in sæculum: cantabo Deo Jacob.··CAS. Omnes bibent, sed seorsum: ego, id est Christus, cum corpore, annuntiabo in sæculum quandiu sæculum erit.'

PSA 74:11 Multiple spaces in '74.11··Cornua justi,··id est, munera Christi, quæ sunt sublimitas justi.'

PSA 75:1 Multiple spaces in '75.1··Canticum.··Quia agit de bonis Christi, scilicet quod notus, quod habitat,··quod illuminat,··quod salvat.··Frangit gloriam Judæorum. Ad Assyrios.··CAS. Contra Judæos, qui non dirigentes, sed errantes. Vel, quod erigunt se, quia sine gratia quærunt salutem et persequuntur Ecclesiam, ut olim Assyrii Judæos. Qui confutantur hic ablatis nominibus gloriæ, et nihil posse sine gratia probantur.'

PSA 75:2 Multiple spaces in '75.2··Notus in Judæa.··AUG. Gloriatur Judæus, quod Judæo notus est Deus, et verum est; sed Judæo intus, non in carne. AUG. Propheta; si Judæi, tunc in vobis notus est Deus: quod si non est, tunc non Judæi. In Judæa.··ID. Susceptis filiis Joseph duobus, cum reliquis undecim filiis Jacob duodecim tribus sunt, exspecta tribu Levi, quæ sacerdotalis, et de decimis vivebat. Duodecim tribubus terra divisa est. In his una est Juda, unde reges, et a regno omnes Judæi dicuntur. Confessi sunt Cæsarem, non Christum, qui de Juda jam non Judæi.'

PSA 75:3 Multiple spaces in '75.3··In Sion.··AUG. Congruum verborum ordinem attende: Judæa confessio; postquam, Isræl, id est, videns Deum, et sic in pacato cum Deo locus est: unde sequitur: In pace,··post in Sion,··id est in contemplatione cum facie ad faciem videbit Deum, erit habitatio.'

PSA 75:4 Multiple spaces in '75.4··Ibi confregit potentias.··CAS. In Judæa, in Isræl, in Salem, in Sion, ubi Deus pacis auctor venit, hæc omnia quæ et nomina gloriæ eorum fugiunt.'

PSA 75:5 Multiple spaces in '75.5··Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis turbati sunt,··etc. Diapsalma. Illuminat Christus, dormit Judæus, Christus judicat, perit ille. AUG. Tu illuminas,··sed per montes,··qui prius lumen excipiunt per Prophetas, scilicet, et Apostolos. Sed de illuminatione turbati sunt omnes insipientes corde.··Præmittit inde quare in futuro terribilis, etc. Dormierunt.··CASS. A bonis æternis refrigescentes, carni acquieverunt, profutura non videntes. Somnum suum,··qui distat a quiete bonorum: quia iste fallax est; videntes per somnium se habere thesauros, dum evigilant nihil inveniunt, unde dicit: Et nihil invenerunt omnes viri divitiarum.··Definitio avarorum. Nihil invenerunt.··Quia nihil posuerunt in manibus Christi, qui dicit: Esurivi,··etc. REM. In pauperibus namque esuriit, qui in cœlo dives est. Viri divitiarum.··Qui solam spem suam ponunt in incerto divitiarum. Unde non ait, habentes divitias: Multi enim habent qui non amant. In manibus,··etc. CAS. Quasi adhuc in manibus quærant, cum se jam nihil tenuisse cognoscant.'

PSA 75:7 Multiple spaces in '75.7··Ab increpatione,··etc. AUG. Strepitus increpationis solet excitare, sed tantum pondus est increpantis Dei, quod dormitant, id est, cor habent induratum. Qui ascenderunt.··ID. Quorum superbia crevit, humili Christo non humiliati. Equos.··CAS. Quaslibet sæculares extollentias: unde præceptum erat in lege filiis Isræl, ut non multiplicarent sibi equos. Salomon quoque de Judæa non habebat equos, sed emebat de Ægypto.'

PSA 75:9 Multiple spaces in '75.9··De cœlo auditum.··AUG. Unde Apostolus: In revelatione Domini nostri Jesu de cœlo cum angelis venient ad judicium exercendum I Thes. 1..'

PSA 75:10 Multiple spaces in '75.10··Cum exsurgeret,··id est, cum potens apparebit, qui hic humilis. Vel, cum exsurgeret hic a morte, postea venturus ad judicium. AUG. Quando veniens de cœlo facies auditum, id est, omnibus notum. Virtus judicii exponitur, unde terreni terrentur, et perdita potestate quiescunt; quievit, cum exsurgeret. Mansuetos terræ.··ID. Qui mentis pacem habent, non detractantes jugum Dei.'

PSA 75:11 Multiple spaces in '75.11··Quoniam cogitatio.··CAS. Diapsalma. Admonet jam devotos offerre vota. Quasi, merito salvat mansuetos. Quoniam cogitatio,··id est, laudabunt te cogitatione et opere, hoc est, reliquiæ cogitationis,··etc. Cogitatio hominis.··ID. Conceptio voti. Reliquiæ,··redditio voti, operatio, reliqua post cogitationem. Reliquiæ cogitationis.··AUG. Quoniam cogitatio prima, etc., usque ad quod est solemnia celebrare. CAS. Quia solus Dominus est, cui festivitas debetur: reddent vota Deo. Prima cogitatio damnat mala. Reliquia.··Quia post semper debet homo recordari præterita mala, ut lugeat: licet mundus hic agat diem festum, quando sentit se peccato liberum, ut post emendationem Judæi jubentur offerre festivum munus Deo.'

PSA 75:12 Multiple spaces in '75.12··Vovete et reddite.··AUG. Alia sunt communia vota de his, sine quibus non est salus; alia propria, ut vovere castitatem, et hujusmodi. CAS. Vovete.··Quædam sunt, quæ nec promittentes debemus solvere: ut: Non occides, et hujusmodi, etc., usque ad qui in circuitu sunt, ut famuli offerent, vel offerant, etc. AUG. Sunt quasi medii, etc., usque ad habens spiritum Dei, non principum, id est superbum. Munera.··ID. Qui altaribus offeruntur. Terribili et ei qui aufert.··Quem timent boni, mali vero non timent. Spiritum principum.··CAS. Superbiæ vel timoris tollit, et facit renes sui, qui corpus suum moderantur.'

PSA 76:1 Multiple spaces in '76.1··In finem pro Idithum.··AUG. Congregatio loquitur transiliens, ut perveniat ad finem, qui est Christus. Docet igitur desideria et illecebras mundi calcare, nihil sibi præponere, nisi ex quo sunt omnia. CAS. Transcendens omnia, Deum quærit et invenit.'

PSA 76:2 Multiple spaces in '76.2··Voce mea ad Dominum clamavi.··AUG. Intentione devotionis ad Dominum non aliud ab eo petens, quia Dominus, et quia Deus. Vox mea ad eum.··Ad hoc est vox, propter quod editur, hoc addit, ne putetur propter aliud clamare ad Deum, quam propter ipsum, supra quem nihil est. CAS. Non dicit quid petat, quia non opus est dici ei, qui novit quod expedit. Intendit mihi.··CAS. Intendere Dei est dare totum quod petitur, et plusquam petatur.'

PSA 76:3 Multiple spaces in '76.3··In die tribulationis exquisivi.··AUG. Quomodo exquisisti? etc., usque ad qui non facit justitiam coram hominibus, ut videatur. Renuit consolari.··ID. Exponit tribulationem, etc., usque ad qui in omnibus hominibus scandalum vel invenit, vel timet, in nullo securus est.'

PSA 76:4 Multiple spaces in '76.4··Et exercitatus sum.··AUG. Vel, garrivi,··id est, exsultavi, loquendo ut garrulus, qui, præ lætitia, nec vellet nec posset tacere: et rursus in garriendo defecit spiritus, qui prius contabuerat tædio malorum.'

PSA 76:5 Multiple spaces in '76.5··Anticipaverunt vigilias.··CAS. Diapsalma. Invento Deo, qui solus bonus est, deliberat an sit eum reducturus? AUG. Anticipaverunt vigilias aliorum. Oculi mei,··ut ille, qui ante tempus surgit ad negotium. Vel, oculi mei,··affectiones meæ. Anticipaverunt,··sedulitatem aliorum. Vel, per vigilias,··nocturnos significat, quos facimus, et usualiter sic vocamus in laudibus Dei, et ideo: Turbatus.··CAS. Quia consequi non potui quod quæro. Non sum locutus.··Non murmuravi contra Deum. Vel, turbatus sum,··quia dum nocte secreta animi perquirit, videt humanum genus in peccata ruere: et pio dolore pro aliis cruciatur, qui jam vitia transilivit. Tacet,··quia nocte non habet solatium humani colloquii, quo tempore cautius cogitat; ideo subdit: Cogitavi dies,··etc. Oculi mei.··Alias inimici mei anticipaverunt vigilias.··AUG. Id est, vigilaverunt super me, etc., usque ad non tamen cessat, vult et hoc transcendere, unde subdit:'

PSA 76:6 Multiple spaces in '76.6··Cogitavi dies antiquos,··etc. Ideo turbatus: quia cogitavi dies antiquos Adæ,··in quibus corruit homo. Sed contra dies antiquos, annos ponit æternos:··ideo turbatus,··quia hos desiderat homo, æternos negligit. Dies antiquos, et annos æternos in mente habui.··CAS. Quid contigit Adæ pro inobedientia? Ex illo cognovi hunc hominis defectum esse. Et annos æternos, quos persistens haberet, in mente habui, quod non stulti. Et etiam meditatus sum nocte,··id est, in hoc defectu. Cum corde,··id est, cum ratione, si quomodo possem redire ad annos æternos. Cum ratione tacitus loquitur, qui in ea quietus exercetur.'

PSA 76:7 Multiple spaces in '76.7··Et exercitabar.··In ipsa meditatione: Scopebam spiritum meum;··purgabam mentem. Alii ventilabam spiritum meum,··sic apud me tractans:'

PSA 76:8 Multiple spaces in '76.8··Nunquid in æternum projiciet,··genus humanum? ut complacitior.··Quasi qui jam placitus fuit sua gratia in Veteri Testamento, nonne addet ut plus sit in Novo per adventum Filii? hoc sentit, qui de pietate tractat. Exercitabar et scopebam.··AUG. Vel, garriebam,··non jam foris, etc., usque ad ubi hoc invenit, quod non in æternum projiciet Deus. Ut complacitior sit,··scilicet ut ipse, qui fuit iratus repellendo, mala inferendo, sit mansuetior liberando, revocando.'

PSA 76:10 Multiple spaces in '76.10··Aut obliviscetur misereri Deus.··AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est.'

PSA 76:11 Multiple spaces in '76.11··Et dixi: Nunc cœpi.··CASS. Quid deliberando invenerit, scilicet quod Christus mutat homines, et redimit. ID. Et dixi.··Huic meditationi, etc., usque ad cum et me transiliens ad Deum veni, hic nullum periculum. Cæpi.··AUG. Aliquid, ubi securus sum, ubi non anticipant inimici, modo cœpit me mutare Excelsus. Mutatio dexteræ,··etc. CAS. Ab ira ad misericordiam, quod de servis filii. ID. Hujus mutationis, etc., usque ad hæc sunt quæ sanctum mulcent.'

PSA 76:13 Multiple spaces in '76.13··In adinventionibus.··AUG. Id est, in præceptis, quæ invenisti, vel quibus inveniris. CAS. Vel observationibus,··id est, præceptis quæ observanda sunt, exercebor: quia non satis est legere Scripturas, sed fructus operum demonstrare oportet: his eruditus in laudes prorumpit. AUG. In adinventionibus vel affectionibus tuis,··non in meis, vel in terrenis est affectio: ita in operibus et meditatione Dei est interior quædam affectio, cum inspicitur mundus, et in creaturis quæritur creator, et invenitur nusquam displicens, sed undique placens.'

PSA 76:14 Multiple spaces in '76.14··Deus in sancto.··AUG. Per prædicta certus sum quod veniam, et hoc duce. ID. Deus in sancto,··id est, in Christo, via redeundi ad te. Et cum hoc sit, quis Deus magnus?··etc. Via tua.··ID. Colendi te et ad te veniendi, unde potentiam Dei lætus præfert simulacris, quæ falso colebantur.'

PSA 76:15 Multiple spaces in '76.15··Mirabilia.··AUG. Sanati sunt surdi, cæci, languidi, mortui, paralytici. Ista in corporibus facta sunt. In anima quidam sobrii sunt, qui paulo ante ebriosi, infideles, adoratores simulacrorum. Populis virtutem.··ID. Infidelibus, ut cognoscant Christum tantum corpore, fidelibus,··re et Deitate; subdit: Quid præstiteris, redemisti.'

PSA 76:16 Multiple spaces in '76.16··Filios Joseph.··AUG. Id est, Gentilem populum. Vel, per Joseph intelligitur Christus: quia, sicut Joseph venditus in Ægyptum regnavit, ita Christus in gentibus, prius humiliatus in martyribus. ID. Joseph qui pervenit ad gentes augmentum interpretatur: et significat gentes, de quibus augmentatus est populus Dei. Vel, Joseph,··Christus a Judæis venditus, et pulsus ad gentes, filii ejus,··quos ex gentibus elegit.'

PSA 76:17 Multiple spaces in '76.17··Viderunt.··CAS. Diapsalma. Quæ in mundo Christus operatur, exponit. AUG. Quasi diceret: Quoniam notam fecisti virtutem, vel per eum viderunt te, o Deus Pater,··vel, te, o Christe,··qui es virtus et brachium, etc.'

PSA 76:18 Multiple spaces in '76.18··Multitudo.··CAS. Non pauci, sed multitudo. Sonitus,··in gemitu culparum, in actione gratiarum: quasi enim mare confragosum sonant diversa vota populorum. Sonitus aquarum.··AUG. Unde isti sonitus aquarum, turbatio abyssorum? quia vocem dederunt nubes,··de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem.'

PSA 76:19 Multiple spaces in '76.19··Vox tonitrui.··CAS. Tonitrui vox revolvitur, ut rugatus et sinuosus sonus sentiatur. Allegoria: in rota totius mundi. Rota.··HIER., AUG. Est quod exponit orbis terræ, quem circumierunt nubes tonando præceptis, coruscando miraculis. Contremuit terra.··CAS. Qui habitant in terra. Ipsa terra mare dicitur per similitudinem, quia humana vita amara, tempestatibus subdita, ubi major piscis minorem devorat.'

PSA 76:20 Multiple spaces in '76.20··In mari.··AUG. Ad litteram, dum Christus super aquas ambulavit. Vel, in cordibus hominum, quos sibi subdit. Vel, per terram,··Judæi; per mare,··gentes accipiuntur. Et vestigia tua non cognoscentur.··Increpatio tacita Judæorum; quasi dicat: Licet palam venerit, et se miraculis ostenderit: non est cognitus a Judæis infidelibus quos deduxit in manu Moysi et Aaron, id est, operatione miraculorum quæ fecerunt. Vestigia tua,··etc. Tetigit aliquos, id est, Judæos, qui dicunt, Nondum venit Christus, non vident super mare ambulantem.'

PSA 76:21 Multiple spaces in '76.21··Sicut oves.··Quia non vere oves, sed hædi. Moysi et Aaron.··CAS. Moyses intrepretatur assumptus de flumine;··Aaron, mons fortitudinis:··his nominibus, virtutes quas fecerunt exprimuntur. Moyses inter cætera in mari viam fecit, signans per baptismum populum liberari. Aaron Ecclesiæ tenebat imaginem, quæ monti fortissimo comparatur.'

PSA 77:1 Multiple spaces in '77.1··Intellectus.··AUG. Quia hæc narrata, etc., usque ad quæ aperta videntur, parabolæ sunt et ænigmata. Attendite.··CAS. Primo ipse Dominus loquitur, ut reverentia crescat. Popule meus,··qui mihi obedis. Os Dei est Asaph, qui inferius locutus est ista: Quanta audivimus ab initio.··Veteris Testamenti: vel, fidelis Synagoga malis exprobrat.'

PSA 77:2 Multiple spaces in '77.2··In parabolis.··AUG. Parabolæ, rerum similitudines. Propositiones.··Quæ Græce problemata,··quæstiones aliquid solvendum habentes.'

PSA 77:3 Multiple spaces in '77.3··Quanta.··CAS. Summatim dicit, quæ Judæis Deus fecit: tamen ingratis sibi, et sic, si non eis, prodest tamen filiis, ne fiant sicut patres. AUG. Prius Deus in homine locutus est, jam homo ipse: Quanta audivimus.··Illud prædictum dixit Deus ex se, ne contemnatur ejus locutio.'

PSA 77:5 Multiple spaces in '77.5··Et suscitavit,··etc. AUG. Hoc testimonium. Initium,··unde supra: Loquar propositiones ab initio.··Initium est Vetus Testamentum, finis Novum. Ibi timor, qui est initium: sed hic Christus, finis legis ad justitiam omni credenti Rom. 10., qui dat spiritum, unde: Charitas, quæ pellit timorem I Joan. 4.. Hujus Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia habet testimonium a lege et Prophetis: unde tabernaculum testimonii dicebatur illud, quod tot mystica figurabat: Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum in quantum probat et testatur, lex in quantum jubet. CASS., REM. Suscitavit quasi mortuum in Adam testimonium, id est, legem, vel, dum describitur, suscitatur, prius ignorantia sopitum. Testimonium in Jacob,··hoc forsan est, quod Jacob cum angelo luctatus, tacto femore claudicavit: quod significat Judæos partim fide constare, partim a salute discedere: et ita hujus rei testimonium fuit, quod Jacob accidit. Ecce parabola. Filiis suis.··Et sunt iidem filii generatio altera, scilicet populus gratiæ.'

PSA 77:6 Multiple spaces in '77.6··Generatio altera.··Per generationes transmissa sunt mandata Dei, ne quis putet uni data.'

PSA 77:7 Multiple spaces in '77.7··Ut ponant.··Hæc est utilitas paternæ prædicationis. Exquirant.··AUG. Qui dicti sunt supra cognovisse, modo exquirant,··ut sperantes in Deo, adjuventur ad implendum ab eo.'

PSA 77:8 Multiple spaces in '77.8··Prava.··CAS. Quæ veritatem non recipit, et ideo distorta, exasperans super omnes acerbitates, ut in Salvatorem armarentur. Unde per Ezechielem dicit Dominus: Vade et dic domui exasperanti Ezech. 2.. Non direxit cor suum.··ID. Distortum cor habet qui prave intellecta non corrigit, et quæ natura docet, non perficit: Non est creditus cum Deo spiritus ejus Joan. 1., id est, et si ratio bene suasit, ei acquievit. Non est creditus.··AUG. Quando cum spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, fit quod Deus jubet: et hoc non est nisi credendo in eum, qui justificat impium, quam fidem non habet generatio prava et amaricans. ID. Expressius multo dicit, etc., usque ad illa autem generatio, etsi credidit Deo, non tamen in Deum.'

PSA 77:9 Multiple spaces in '77.9··Mittentes arcum.··AUG. Figurate dicit, etc., usque ad David fratribus, sic populo Judæorum populus Christianus. Vel, Filii Ephrem.··ID. Intendentes et mittentes arcum,··id est, arcu aliquid mittentes. Vel, intendentes arcum,··et mittentes sagittas, id est, promittentes servare legem, aperte dicentes: Omnia, quæcunque dixerit nobis Dominus, faciemus et audiemus Exod. 24.. Conversi sunt et defecerunt in die belli,··id est, tentationis; unde Osee propheta ait: Ephraim factus est facti columba insipiens, non habens cor Ose. 7., quia promissionem obedientiæ non auditio, sed tentatio probat. Beneficiorum.··EUTHYM. Beneficiorum, quæ contulit in populum Isræl, veluti, quod duxerit eos per mare Rubrum immadidos. Mirabilium autem dicit, quia Ægyptiorum flumina in sanguinem mutaverat. Quod vero ait Deum eis hæc ostendisse, non ideo dicit, quasi ipsi ea propriis viderint oculis, sed quia ita a suis acceperunt majoribus.'

PSA 77:12 Multiple spaces in '77.12··Coram patribus,··etc. CAS. Incipit narrare jam, quæ ab eductione de Ægypto fecit eis: nec tamen destiterunt a murmure et a tentatione. AUG. Coram patribus.··Qui sunt patres, etc., usque ad accedente ligno crucis quasi virga Moysi. In terra Ægypti.··ID. Ut omnem dubitationem tollat, et provinciam dicit, et locum factorum. Sic Christus in terra positus coram patribus novit, humile mandatum docuit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.··Joan. 7.'

PSA 77:14 Multiple spaces in '77.14··In nube.··HIER. et CASS. Hoc futurum judicabant. Dies,··Christus est, tamen nube carnis celatur perfidis; et sicut illis nubes contra æstum solis, sic nobis Christus per incarnationem dat refrigerium contra æstum vitiorum. Tota nocte,··toto tempore vitæ. In illuminatione ignis.··Christianos in hoc sæculo nominis sui claritate custodit ignis Spiritus sancti.'

PSA 77:15 Multiple spaces in '77.15··Petram.··CASS. In eremo.··Prius aqua maris quasi petra, modo petra fons. In eremo,··ubi necesse ut gratius sit munus. Adaquavit.··Quasi pecora, non homines, quia non egerunt gratias.'

PSA 77:16 Multiple spaces in '77.16··Tanquam.··CASS. Aqua, quæ de Christo prodit, nulla imminutione deficit, sed fit fons aquæ salientis in vitam æternam.'

PSA 77:17 Multiple spaces in '77.17··Adhuc peccare.··CASS. Adjecerunt, ut inter tot beneficia non crederent: quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixit in Evangelio: Spiritus arguet mundum de peccato,··exponendo subjunxit: De peccato quidem, quia non credunt in me Joann. 4, 16.. Sicut ergo peccatum dicit ibi, non credere,··et hic peccare dicit, non credere. In iram.··ID. Non credentes Deum posse difficilia sibi facere, quod gravissimum est apud Deum, sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram. In inaquoso.··AUG. Vel, in alia eremo ad litteram, vel potius in se, quia licet pleni utres aquæ de petra, aridæ tamen mentes fuerunt.'

PSA 77:19 Multiple spaces in '77.19··Mensam.··CASS. Mystice, refectionem sapientiæ, vel corpus Christi.'

PSA 77:21 Multiple spaces in '77.21··Ideo audivit.··CASS. Quod dilata vindicta, dedit prius quod petebant, ne videretur non posse. Distulit.··AUG. Pœnam; dans prius quod, licet tentando, petebat, ne videretur non posse: et postquam dedit, ignis, id est ira, ascendit in Isræl. Et hoc est quod prius dixit: Ignis accensus est in Jacob.'

PSA 77:23 Multiple spaces in '77.23··Et mandavit.··Utrumque breviter positum, scilicet quod audivit, quod ira ascendit; aperte hic incipit narrare. Et prius quomodo audivit exsequitur, postea in sequenti parte quomodo vindicavit. Et januas cœli.··CASS. Januæ, ipsi prædicatores, quibus intratur in cœlum; vel Scripturæ. Aperuit.··Quia dedit spiritum suis, ut intelligerent Scripturas.'

PSA 77:24 Multiple spaces in '77.24··Manna ad manducandum.··AUG. Significat panem qui de cœlo descendit, qui est cibus angelorum: quem, ut manducaret homo, Verbum caro factum Joan. 1., qui per nubes evangelicas pluitur toti mundo, et apertis eorum cordibus, quasi cœlestibus januis, credenti Ecclesiæ prædicatur, non tentati Synagogæ. CASS. Manna, quid est hoc?··quia hic cibus admirando requiritur, et esse corpus Christi scitur. Panis cœli.··ID. Non aliter, quam Christus, de quo cœlestes, id est angeli, reficiuntur ejus contemplatione; et hunc panem, id est verbum, quo grandi cibo pascuntur angeli, per carnem factum lac, edit homo.'

PSA 77:26 Multiple spaces in '77.26··Africum.··Quia ibi sunt coturnices.'

PSA 77:27 Multiple spaces in '77.27··Et pluit super eos,··etc. AUG. Sic et parvulam fidem, etc., usque ad unde: Si terrena dixi vobis, et non creditis mihi, quomodo si dico vobis cœlestia?··etc. Joan. 3. Sicut pulverem.··CASS. Pulvis hic significat intelligentiæ subtilitatem, quæ ad superna conscendit. Arena,··innumeram prudentiæ copiam salis sapore conditam. Volatilia pennata.··Cœlestia desideria, quibus anima pasta pinguescit: hæc intra septa Ecclesiæ possumus accipere, unde subdit:'

PSA 77:28 Multiple spaces in '77.28··Et ceciderunt in medio castrorum.··AUG. Significans per hoc quod sponte veniunt venti ad homines, et portant eis verba divinitus missa, ut in suis sedibus, et circa tabernacula audiant: quia in omnem terram exivit sonus eorum.'

PSA 77:29 Multiple spaces in '77.29··Et manducaverunt.··Convicti sunt, qui hoc Deo impossibile putaverunt.'

PSA 77:30 Multiple spaces in '77.30··Adhuc escæ eorum,··etc., et ira Dei,··etc. CASS. De vindictis, et simulatis reversionibus eorum, timore pœnarum: et tamen sententia Dei per misericordiam temperata. Escæ.··ID. Manna, coturnices. Electos Isræl impedivit.··AUG. Id est, impedivit ne illis prodessent, quibus paterno affectu consulere cupiebant. Vel potius, compedivit ut cum eis molestias sustinerent electi ad exemplum, non justitiæ tantum, sed et patientiæ. Impedivit.··ID. Murmure eorum, ut Moyses, qui dixit: Nunquid poterimus de petra aquam vobis ejicere?··Num. 20.'

PSA 77:32 Multiple spaces in '77.32··In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus.··Correcti post hæc omnia graviora sunt peccata, quæ semper accrescunt.'

PSA 77:33 Multiple spaces in '77.33··Et defecerunt,··etc. AUG. Cum possent, credendo, dies in veritate sine defectu habere. In vanitate dies eorum et anni eorum.··CASS. A similitudine illius qui in ortu moritur, in vanum est natus. Cum festinatione.··AUG. Et quæ prolixior videtur, vita cito præterit.'

PSA 77:34 Multiple spaces in '77.34··Quærebant eum.··CASS. et AUG. Non occisi, sed relicti. Sed sic loquitur, quia unus populus sunt, quasi de uno corpore. Diluculo veniebant ad eum,··etc. CASS. Sedulo, vel ante lucem; unde: Vanum est vobis ante lucem surgere.··Pius in luce, impius ante lucem rogat. Quærebant.··Revertebantur, veniebant. AUG. Hæc omnia, propter temporalia bona acquirenda, et vitanda mala: et ita non Deus, sed illa colebantur.'

PSA 77:37 Multiple spaces in '77.37··Nec fideles habiti sunt in testamento,··etc. CASS. Qui vere credit, opera facit: unde fides dicitur quod fiant dicta; unde dicit: Nec fideles in præceptis.'

PSA 77:38 Multiple spaces in '77.38··Ipse autem est misericors et propitius fiet.··AUG. Hic mali impunitatem sibi promittunt, sed misericordia est etiam malis, verum ante judicium, quia facit solem oriri super bonos et malos. Sic et illi genti pepercit, ne penitus eradicaret, sed manet in successione posterorum, sicut Cain signo accepto, ne quis eum occideret. Peccatis eorum,··etc. AUG. Populi, qui idem est in successione filiorum; ut et post abstulit eos de Ægypto, et induxit eos in montem sanctificationis Gen. 4., cum non eos, nisi in successione. Sic et hic cum dicitur: propitius fiet peccatis eorum,··intelligimus etiam impletum esse quod dicitur ab Apostolo: Reliquiæ salvæ fient Rom. 9., quæ credent in Christum, quod hic prævidit, cum subdit: Et non dispersit eos. Et abundavit ut averteret,··etc., quia: Non omnem iram accendit,··etc. Id est, non punivit eos quantum digni erant: quia et illud remisit, quod Filium occiderunt.'

PSA 77:39 Multiple spaces in '77.39··Spiritus vadens et non revertens,··etc. Ideo per gratiam revocat, quia per se redire non possunt: unde in Proverbiis in via iniquitatis dicitur: Omnes qui ambulant in ea non revertentur Prov. 2., scilicet per se, sed per gratiam revocabuntur. Hæc est ovis errabunda, quæ humeris pii pastoris reducta est ad gregem.'

PSA 77:40 Multiple spaces in '77.40··Quoties.··CASS. Dicturus plagas Ægypti, propter eos factas, comparando mala eorum beneficiis Dei, dicit eos oblitos, et tentasse Deum. AUG. Quia caro vel spiritus vadens, quoties ergo? quasi multoties exacerbaverunt eum.'

PSA 77:41 Multiple spaces in '77.41··Et conversi sunt,··etc. AUG. Repetit eorum infidelitatem, ut memoret quas plagas intulit Deus Ægyptiis propter eos, unde deberent esse non ingrati.'

PSA 77:42 Multiple spaces in '77.42··De manu tribulationis.··CASS. Tribulatio solet esse in memoria, sed non eis. Pulchre opponit manum Dei manui Pharaonis, dicens: Manus ejus et de manu tribu;··quæ multum differunt. AUG. et CASS. Mysticationes ab hoc loco.'

PSA 77:44 Multiple spaces in '77.44··Et convertit,··etc. Misit in eos iram,··etc. Hic incipit exponere plagas propter Judæorum liberationem in Ægypto factas, et ponit decem plagas, sicut in Exodo decem. Ponuntur aliqua tamen hic, quæ non in Exodo, quæ non interpretari, nisi figurate possumus, ubi et quæ facta fuerunt parabolæ dicuntur, sicut sæpe solet non seriem historiæ sequi: sed alia addere, vel quædam mutare pro significatione. Aqua ergo in sanguinem,··significat de rerum causis carnaliter sentire. Cynomia.··Canini mores sunt. Rana.··Loquax vanitas.'

PSA 77:46 Multiple spaces in '77.46··Ærugo.··Quam alii rubiginem interpretantur, nocet occulte, quæ comparatur vitio quod difficile apparet, ut est multum fidere de se. Aura enim noxia hoc in fructibus operatur latenter: sic in moribus occulta superbia, cum putat se aliquid esse qui nihil est. Locusta.··Malitia ore lædens, infideli scilicet testimonio. Grando.··Est iniquitas res alienas auferens; unde furta, rapinæ, prædæ. Plus autem vitio suo vastatur ipse vastator. Pruina.··Vitium quo charitas proximi stultitiæ tenebris quasi nocturno frigore congelascit.'

PSA 77:48 Multiple spaces in '77.48··Ignis.··Qui non in Exodo nisi cum grandine in fulguribus, ut fructus læderet, accipitur: qui tamen non legitur possessiones incendisse, significat immanitatem iracundiæ, qua et homicidium fit. Morte pecorum, pudicitiæ damnum signatur. Concupiscentia, qua fœtus oritur, communis est nobis cum pecoribus: hanc habere domitam et ordinatam, pudicitiæ virtus est. Mors primitivorum.··Amissio est justitiæ qua quisque humano generi socialis est. Decem plagis percussi sunt Ægyptii contra decem præcepta scripta in tabulis. Et hic decem plagæ, licet non in eo ordine ponantur, sed pro tribus quæ in Exodo, id est cyniphes, ulcera, tenebræ quæ non hic. Aliæ tres sunt hic, quæ non ibi, rubigo, pruina, et ignis. Talia enim pro congrua intelligentia frequenter variantur. Signa.··CASS. Sunt duris cordibus, quasi characteris impressa vestigia. Prodigia,··quæ signabant aliqua futura. Thanis,··civitas, humile mandatum, quod hic nobis necessarium, ut in futuro erigamur. Et dedit ærugini.··Hæc in Exodo non leguntur, mystica ergo interpretatione tantum exponantur. Locusta.··AUG. Se invicem comedentes, significat detractores, qui alienos fructus invide rodunt. Moros eorum in pruina.··AUG. Morus calidæ est naturæ, per quod charitas intelligitur, quæ in pruina occiditur. Grandini ID. Quæ grando non potuit lædere, id est mollia, post dicit Exodus a locustis comesta. Tradidit.··CASS. Morte pecudum, stultorum occasus ostenditur. ID. Igni. Ignis,··cupiditas, quæ possessionem, id est, statum mentis vastat.'

PSA 77:49 Multiple spaces in '77.49··Iram indignationis,··etc. CASS. Ordo vindictæ: prius peccatis Deus irascitur, quando non compunguntur, inde malitiam hominis in sua indignatione, ira et tribulatione derelinquit, ut suis adversitatibus affligantur, qui Deo non obediunt, ut ibi dicitur: Propterea tradidit illos in reprobum sensum Rom. 1.. Indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam; ira, ad nefandam audaciam; tribulatio, ad confusam desperationem: tunc per diabolum ad immissiones illicitas præcipitantur nudati defensione Dei. Per angelos malos.··AUG. Judicio Dei hæc facta sunt, etc., usque ad per angelos ergo malos punit Deus bonos et malos homines, sed bonos tantum corporalibus pœnis, malos autem corporalibus et spiritualibus pœnis.'

PSA 77:50 Multiple spaces in '77.50··Iræ suæ.··AUG. Erat semita iræ Dei, qua occulta æquitate puniret Ægyptios; cui Deus fecit viam, ut eos quasi ex abditis produceret per angelos malos in aperta scelera, et sic aperte puniret.'

PSA 77:51 Multiple spaces in '77.51··Primogenitum in Ægypto.··AUG. Primogenita sunt summa mandata, ut: Diliges Dominum Deum ex toto corde; quibus non servatis orbamur prole rationis.'

PSA 77:52 Multiple spaces in '77.52··Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto.··AUG.Mystice. Hoc et in nobis intus fit, ubi eruditi de potestate tenebrarum mente transferimur in regnum Dei, oves in spiritualibus pascuis. CASS. Et abstulit.··Quod eductos de servitute duxit in terram promissionis; et iterum offendunt.'

PSA 77:54 Multiple spaces in '77.54··Et induxit eos in montem sanctificationis suæ.··AUG. Non eosdem quos abstulit, sed eos nomine et gente; significat tamen quod multi ad Ecclesiam, quam mavult intelligi, conversi sunt; ipsa est mons quem Christus acquisivit. Et ejecit a facie eorum gentes,··etc. AUG. Vel maligni spiritus. Quæ omnia Christus ejecit a facie fidelium; et sorte divisit eis terram.··Per hoc significatur quod in nobis omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.'

PSA 77:55 Multiple spaces in '77.55··In tabernaculis.··CASS. In quibus regnabant peccata regnare fecit virtutes.'

PSA 77:57 Multiple spaces in '77.57··Quemadmodum patres eorum conversi,··etc. AUG. Per totum loquitur quasi de eisdem: tamen nunc de his qui in terra promissionis, quorum fuerunt patres, qui in deserto amaricaverunt. Arcum pravum,··etc. ID. Animi intentionem perversam, ut contra Deum, qui dixerat: Non erunt tibi dii alieni Exod. 20., quod plenius aperit. In iram concita,··vel, in arcum pravum,··qui difficile remittitur, et ipsi facile retroibant. Vel, arcum pravum,··qui non ominus jaculatur, sed in se spicula convertit, id est, malitia dolosorum.'

PSA 77:58 Multiple spaces in '77.58··Ad æmulationem.··Vel æmulati sunt; alia littera, cum honorem Dei alii tradunt.'

PSA 77:59 Multiple spaces in '77.59··Audivit Deus.··CASS. De ultione in terra promissionis, quæ et retorta est in ipsos, per quos punivit.'

PSA 77:60 Multiple spaces in '77.60··Et repulit tabernaculum.··AUG. Hoc tempore Eli sacerdotis, quando victi sunt ab Allophylis, et arca Domini capta est, et ipsi magna strage vastati. Legitur enim in libro Regum, quod tunc ceciderunt de populo triginta millia peditum. Repulit tabernaculum Silo.··BEDA. Quod erat in Silo, etc., usque ad quia autem illud non attenderunt, nec tabernaculum Deo fecerunt: ideo Dominus merito repulit. Habitavit in hominibus.··AUG. Cum ergo non esset dignum in quo habitaret, repulit illud quod non propter se, sed propter illos instituit. CASS. Sic deserit corpora nostra, quæ Spiritus sanctus, dum bene tractantur, inhabitat.'

PSA 77:61 Multiple spaces in '77.61··Et tradidit.··CASS. Si enim cum peccatoribus et boni traduntur captivitati, exercitium est, non in mente captivi sunt. Vel, hosti traditi, sed liberi et Deo conjuncti. Virtutem eorum.··AUG. Arbitrii libertatem imminuit, et virtutes abstulit in malis, quod non sit in bonis, licet cum malis interdum captiventur corporaliter.'

PSA 77:65 Multiple spaces in '77.65··Et excitatus est.··CASS. et AUG. Mores hominum Domino tribuit, propter res explanandas. Tanquam dormiens.··Hoc dicitur a persona dementium, qui ita putant, quando periclitantibus non subvenit, vino esse crapulatum, quando non tam cito subvenit. Et revera sic dementer putantibus dormit, et est alienus, et negligentibus et infidelibus, qui nulla voce laudis vel operis eum excitant. Excitatur autem ad vindictam malis actibus, ut hic peccatis eorum, qui arcam inter simulacra posuerunt. Tanquam potens,··quia tunc sunt homines ad iram faciles, et ad virtutes potentes, quando post crapulam de somno surgunt. AUG. Et excitatus est.··Christus vino passionis ebrius, dormiens in sepulcro, excitatus est a morte, tanquam potens in resurrectione. ID. Tanquam dormiens.··Visus est dormire, quando populum suum dedit in manus eorum, quos odit: ubi eis dicitur: Ubi est Deus tuus?'

PSA 77:66 Multiple spaces in '77.66··Et percussit iniquitatem.··AUG. Hac pœna cruciabitur, etc., usque ad opprobrium enim sempiternum dedit illis.'

PSA 77:67 Multiple spaces in '77.67··Et repulit.··CASS. De rege David, et loco regni. AUG. Non dixit, etc., usque ad sic ab initio electionis Hebrææ gentis usque ad Christum procedit.'

PSA 77:69 Multiple spaces in '77.69··Sicut,··etc. AUG. Unicorni sunt quorum firma spes in unum illud erigitur, de quo dicitur: Unam petii a Domino, hanc requiram. Sanctificium.··Est plebs sancta, regale sacerdotium.'

PSA 77:70 Multiple spaces in '77.70··David servum.··AUG. Qui de Juda, etc., usque ad: dentes Ecclesiæ sunt illi per quos loquitur, vel per quos in corpus suum velut manducando cæteros trajicit. Grex tonsarum dicitur, quia onera sæculi velut vellera deposuit, et ad pedes Apostolorum rerum suarum venditarum pretia apposuit; ascendens de lavacro baptismi, geminos creat, opera scilicet geminæ charitatis; unde: sterilis non erat in eis;··ab his translatus est Christus, sed pascit greges in gentibus qui sunt Jacob, et Isræl.'

PSA 77:71 Multiple spaces in '77.71··Jacob. Isræl hæreditatem suam.··AUG. Repetit: Nisi dicatur, nunc secundum hunc statum Jacob servus:··quando videbit facie ad faciem hæreditas.··Unde et nomen accepit: Isræl enim dicitur ex contemplatione Dei. Transtulit eum ad hoc ut pasceret, et ita fecit.'

PSA 77:72 Multiple spaces in '77.72··Et pavit eos,··etc. AUG. Videtur forte, etc., usque ad et hoc docuit quod egit. PSAL. 78'

PSA 78:2 Multiple spaces in '78.2··Morticina.··CASS. Cadavera, quasi non modo in viventes sæviunt. Sepelire pietatis est, abjicere crudelitatis. Effuderunt.··ID. Exaggerat, ut judicem moveat.'

PSA 78:4 Multiple spaces in '78.4··Facti.··CASS. Gloria Jerusalem toto orbe mirabilis versa est in opprobrium vicinis,··quod gravius est quam si remotis, quia hi sunt assidui. Vel, vicini, affectiones, propinquis jam volentibus credere, ut martyres hoc dicant.'

PSA 78:5 Multiple spaces in '78.5··Usquequo, Domine?··CASS. Deprecatio pro parte sua contra inimicos et insultantes vicinos; quasi illi ita sæviunt: Sed, o Domine, usquequo? AUG. Rogat ne usque in finem irascatur, id est, ne illa vastatio perseveret, sed temperet correctionem. Nomine iræ,··vindicta iniquitatis accipitur, nomine zeli,··exactio castitatis, ne anima a Deo fornicetur. Nota, hoc pro peccatis evenire hominibus, licet justis, sicut tres pueri, et Prophetæ in captivitate testantur. Velut ignis.··ID. Ure tandiu, donec aurum virtutum perfecte purgetur, ligna, id est vitia, cinerentur.'

PSA 78:7 Multiple spaces in '78.7··Comederunt.··AUG. Ferarum dentibus tradendo. Desolaverunt,··eversione civitatis, quæ civibus suis nudata est, vel, quia occiderunt substitutos loco civium occisorum; Jacob pro homine, homo, scilicet pro gente, quæ offendit. Gratus patriarcha, ut ejus memoria peccata populi mitiget. Jacob.··AUG. Hæc est supra dicta hæreditas. Locus.··CASS. Civitas, ubi templum, quo congregabantur ad festa.'

PSA 78:8 Multiple spaces in '78.8··Iniquitatum nostrarum.··BEDA. Id est, quas a patribus contraximus, quibus scilicet jam non debetur correctio, sed damnatio, nisi adsit gratiæ tuæ miseratio. Scriptum est enim: Anima quæ peccaverit ipsa morietur.··Et, Visitabo peccata patrum in filios, usque in tertiam et quartam generationem Ezech. 18. Antiquarum.··CASS Non dicit de præteritis tantum, cum et hoc tempore quidam Judæi idola sequerentur; sed similium antiquis, quibus innumeris annis peccaverunt. Anticipent.··ID. Ante judicium quod timet omnis homo, quia nisi indulgentia præveniat in judicio, non absolvitur reus. Nimis.··Ne quis de actibus præsumat.'

PSA 78:9 Multiple spaces in '78.9··Adjuva.··CASS. In bello defensionis legum, quia non in suis, sed in virtutibus Dei confidunt. Propter gloriam.··Non propter meritum ut erepti, tuo nomini honorem reddamus. Propter gloriam nominis tui.··Pietati sancti nominis tribuatur, non nobis, quod actibus nostris non potest haberi. Adjuva nos, Deus.··Per hoc nec ingratus est gratiæ, nec tollit liberum arbitrium. Qui enim adjuvatur, etiam per seipsum aliquid agit. Libera nos.··AUG. Liberat, id est, eruit a malis, cum et adjuvat ad faciendam justitiam, et propitius est peccatis, sine quibus hic non vivitur.'

PSA 78:10 Multiple spaces in '78.10··Ne forte.··AUG. Illud usitatum a perfidis: Ubi est? Vel non est, vel non potest; insultatio non ferenda. Innotescat.··Vel hic in conversis perimitur iniquitas, quod ante optaverat, vel, in fine pereunt, quod hic dicit non optando, sed prophetizando. AUG. Quia justus non delectatur de pœna inimici, quia non eum odit, sed de divina justitia, quia Deum diligit, econtra injustus facit.'

PSA 78:11 Multiple spaces in '78.11··Compeditorum.··AUG. Corruptibilitate carnis, quæ aggravat animam, per quam prævalet aliquando persecutor: has compedes non sentiunt nisi illi, qui ingemiscunt gravati; ab his cupiebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo. Vel, compedes sunt præcepta Dei, quibus colligantur sancti, quæ patienter sustentata in ornamenta vertuntur, unde: Injice pedem tuum in compedes ejus Eccli. 6.. CASS. Compeditorum,··ad litteram de his dicit, quos gentiles vinxerunt: qui cum gemitu orant, ut Ecclesia in fratribus non deficiat, et sic eos pœna consumit. Secundum magnitudinem.··AUG. Res enim tam magna in Christianis secuta est, quam nunquam crederent inimici. Filios,··quia accensi sunt exemplo, non territi. Posside filios mortificatorum.··ID. Hoc semper oraverunt sancti martyres, ne infructuosus esset posteris sanguis eorum, ut inde cresceret seges, unde putabatur peritura. CASS. Pia precatio, ne filios eorum projiciat, qui pro eo puniti sunt. Posside,··ne quo errore maculentur.'

PSA 78:12 Multiple spaces in '78.12··Et redde.··CASS. Etsi corporaliter reddit, salus est tamen animæ eorum. Septuplum,··perfectionem doni cœlestis significat, quando Spiritu sancto replemur. In sinu.··In secreto animorum, ubi fit conversio. Improperium,··pro injuriis reddant laudes: gloriosa vindicatio, quando inimicorum ore laudatur Deus. Vel septuplum.··Septupla retributione perfectionem pœnæ significat, sicut et de bonis, cum dicitur septuplum accipiet in hoc sæculo: quod positum est pro omnibus bonis, quasi nihil habentes, et omnia possidentes; quia in hoc numero plenitudo significatur. Vel septuplum,··pro infinito. Improperium,··AUG. Hoc redde, id est, pro isto opprobrio da eos in reprobum sensum. Homo namque, cum datur in reprobum sensum, id est, in interiori sensu, accipit suppliciorum meritum futurorum.'

PSA 78:13 Multiple spaces in '78.13··Nos autem.··CASS. Conclusio exsultativa, non victorum, sed patientium. Et suavis conclusio lamentationis. AUG. Nos autem.··Hæ sunt reliquiæ a Matathia congregatæ. Vel, generaliter, de omni genere piorum ac verorum Christianorum accipiendum est, ut etiam Christianus populus ibi sit mistus; hic est grex pro quo oravit, ne diutius irasceretur. ID. Vel, in generatione,··id est, in futuro sæculo annuntiabimus, non pro aliorum instructione, sed pro debito honore.'

PSA 79:1 Multiple spaces in '79.1··Intellectus pro his qui commutabuntur.··AUG. In melius, etc., usque ad testimonium perfidiæ. Asaph.··Illuminatus agit de adventu Christi et de vinea ejus, bonum testimonium de capite ipso et corpore ejus, rege et plebe, pastore grege.'

PSA 79:2 Multiple spaces in '79.2··Qui regis,··etc. AUG. Hic loquitur Asaph illuminatus de adventu Christi, qui convertit hominem, et vineam de Ægypto eductam solidat: hoc est testimonium pro his qui immutantur. CASS. Supra trepidus, qui pro peccatis Synagogæ orabat: jam præsumit, commutatis in melius testimonium dat. Hic psalmus Synagogæ est testimonium de capite ipso, et corpore ejus. ID. Deprecatio primi adventus, per quem fit reparatio generis humani. ID. Peractus definit. O Deus, fili. Qui regis,··spiritualiter, Isræl,··videntes te, Intende,··id est, lumen pietatis super nos infunde, ut a te simus clari, qui per nos sumus tenebrosi. Joseph.··ID. Fidelem populum ducis in caulas Dei, ut oves ad pascua, de quibus: Alias oves habeo quæ non sunt de hoc ovili, et illas oportet me adducere, ut fiat unum ovile et unus pastor Joan. 10.. Propria singulis verba: regitur Isræl, ducitur Joseph, id est, devotus populus. Manifestare.··ID. Rogat, ut qui in secreto majestatis erat per incarnationem, appareat coram Judæis ut promissum erat, faciens in eis has virtutes, quæ his nominibus signantur, Ephraim, Benjamin, et Manasse. AUG. Manifestare coram.··Angelis notus, innotesce hominibus.'

PSA 79:3 Multiple spaces in '79.3··Coram Ephraim.··AUG. Id est, gente Judæorum, ubi hæ tribus, scilicet coram fructificatione, et filio dexteræ, ut et nos simus plenitudo scientiæ per charitatem, quæ Deus est; et coram Manasse, id est, oblito, ut jam illi venias in mentem, juxta illud: Reminiscentur, et convertentur universi fines terræ.··ID. Excita.··Repetit, etc., usque ad crucifixus ex infirmitate, resurge ex virtute. CASS. Excita potentiam miraculorum, etc., usque ad unde: Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis,··etc. I Cor. 10..'

PSA 79:4 Multiple spaces in '79.4··Faciem tuam.··AUG. Hæc facies velata fuit Asaph tempore infirmitatis Christi, et tunc ægrotavit Asaph, non valens intueri velatum nube: de qua dicitur: Ascendit Deus super nubem levem,··et intrabit vel ingredietur Ægyptum, id est, carnem immunem a peccato; illuminavit vero eam cum surrexit et ascendit, et ita salvamur.'

PSA 79:5 Multiple spaces in '79.5··Quousque irasceris?··AUG. Transit ira a servo, ut non flagellet ut patet, sed ne damnet: et conversis enim durat ira, sed corrigens. Flagellat enim omnem filium quem recipit Isa. 9, Heb. 12..'

PSA 79:6 Multiple spaces in '79.6··Cibabis AUG. Exponit hic passiones, quas sancti tempore adventus passuri sunt. Quasi diceret: Etsi optem Christi adventum, tamen eo tempore multa passuri sumus, quia cibavit,··etc. In mensura,··etc. AUG. Pro viribus tuis ut erudiaris, non opprimaris; unde: Fidelis Deus qui non patitur vos tentari supra,··etc. I Cor. 10.. Vel, pro modo culparum.'

PSA 79:7 Multiple spaces in '79.7··Posuisti nos in contradictionem.··CASS. Dum vicini, qui de nobis, sunt contra nos. Irrident inimici, a quibus omnibus, ut salvi simus, Deus virtutum,··etc.'

PSA 79:8 Multiple spaces in '79.8··Deus virtutum.··AUG. Desiderantis mos est frequenter repetere quæ tantis precibus orat.'

PSA 79:9 Multiple spaces in '79.9··Vineam.··CASS. De vinea quomodo incepta, et perfecta. AUG. et CASS. Vineam de Ægypto,··quasi, nos salvi erimus, sed Judæos, quibus tot fecisti, destrues: quod non pro levi culpa, sed quia adventum Christi non noverunt. Vel, salvi erimus quia ita præsignasti. Vineam de Ægypto.··Sed quare, destrues? hoc de infidelibus. De Ægypto.··Ut illos de Ægypto, ita Ecclesiam de tenebris ejecit vitiorum: gentes plantat in virtutibus, et ducit per hoc desertum sæculi. Radices,··martyres et alios firmos facit, et implet orbem. CASS. Vineam de Ægypto,··per mysticas figurationes, etc., usque ad quæ ita per orbem dilatata est. Dux,··dum eam ducit spirituali itinere. Radices,··prophetas, Apostolos, martyres et alios, de quibus palmites tendens mundum occupat et operit. Dux itineris.··AUG. Vel alia littera, etc., usque ad et non est altera, sed eadem vinea: inde Apostoli, inde et alii justi, etsi aliqui rami fracti.'

PSA 79:11 Multiple spaces in '79.11··Operuit CASS. Altitudo et latitudo vineæ hic exponitur. Superna est vinea, quæ et montes sublimiores, vita et doctrina obumbrat, et magnis crescere facit. Vites, quæ arbores ascendunt, arbusta nominantur, per quæ minores in Ecclesia accipiuntur. Cedri,··non superbi, sed qui sunt Dei,··martyres sunt, qui in Ecclesia alti sunt, hos etiam Ecclesia in gremio suo protegit. Propagines,··filios regenerationis, qui a flumine Jordane manaverunt, quia ibi cœpit regula baptismi. Montes.··AUG. Prophetæ, etc., usque ad similiter operiunt cedros Dei,··id est, doctores. Cedros Dei.··ID. Quia sunt cedri evertendæ, superbi scilicet qui sunt cedri sæculi, sed non Dei.'

PSA 79:13 Multiple spaces in '79.13··Ut quid.··Miratur cur huic tali subtracta est Domini defensio. AUG. Ut quid.··Quia superba fuit adversus plantatorem, et servos occidit ad se missos, et tandem filium hæredem, destructa est maceria, et invenerunt eam gentes destructam, et deleverunt. Hoc primo plangit Asaph, sed non sine spe: de dirigentibus enim cor jam loquitur.'

PSA 79:14 Multiple spaces in '79.14··Aper.··AUG. et CASS. Vespasianus fortis et sævus, et contrarius Judæis, qui hoc animal inter cætera habent immundum. Singularis ferus.··Titus, qui reliquias terribili depastione consumpsit, qui dicitur singularis,··id est superbus. Vel pro eodem accipitur aper, et ferus scilicet Romanus exercitus. Et vide quibus peccatis laboret et pereat homo. Singularis.··AUG. Dicit omnis superbus: Ego sum, ego sum, et nemo alius. Aper.··CASS. Diabolus fortis et ferox, de silva,··quia cogitationes ejus agrestes et aviæ sunt. Sed tu, Domine Deus virtutum.··Vel ita continua: Ita vastata est vinea, sed ut reliquiæ salvæ sint, O Deus virtutum, convertere,··in finem sæculi supremi serenus aspice,··commutatis in melius hoc remedium precatur.'

PSA 79:16 Multiple spaces in '79.16··Et perfice eam quam plantavit dextera tua.··AUG. Non aliam institue, sed hanc perfice. In hac enim est semen Abrahæ: ibi est radix quæ portat oleastrum. Perfice, quia cæcitas ex parte contigit in Isræl, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Isræl salvus fieret Rom. 12.. Super filium.··CASS. Super te fundatam, etc., usque ad de igne autem boni amoris dicitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat?··Luc. 12.'

PSA 79:18 Multiple spaces in '79.18··Fiat manus.··CASS. Grande sacramentum, et munus Deo, quia tandiu salus Isræl dubitari potuit, donec Christus venit: sed tunc completa est promissio, nec ultra discedit ab eo Ecclesia sponso conjuncta. Dicit ergo: Fiat manus,··operationem sanctæ incarnationis precatur.'

PSA 79:19 Multiple spaces in '79.19··Non discedimus.··CASS. Ultra, cum filium hominis vivificabis:··hæc est utilitas ab eo.'

PSA 79:20 Multiple spaces in '79.20··Domine Deus virtutum, converte nos, ostende faciem tuam, et salvi erimus.··CASS. Magna suavitas hujus versiculi, in quo regulam totius religionis exponit. Primo enim Deus nos convertit,··et tunc nos ante faciem ostendit, id est, lumine pietatis nos inspicit: post quod nos tandem salvat.··Hunc ergo propheta iterat, quia per ipsum quisque breviter quod expedit, implorat.'

PSA 80:1 Multiple spaces in '80.1··Pro torcularibus.··AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicæ congregationi. Asaph,··etc. CASS. Quia secundum historiam Judæis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves.'

PSA 80:2 Multiple spaces in '80.2··Exsultat Deo.··Asaph, proposita sibi imagine cujusdam solemnitatis, electos ad celebritatem incitat.'

PSA 80:3 Multiple spaces in '80.3··Sumite psalmum.··AUG. Verba Dei, ut humani actus conveniant in unam societatem: hæc enim est pax Jerusalem, hæc est ratio dati et accepti; unde Apostolus: Si spiritualia seminavimus vobis, magnum est si carnalia vestra metamus I Cor. 9..'

PSA 80:4 Multiple spaces in '80.4··Buccinate.··AUG. Hucusque ad partitionem, vel ad litteram, simpliciter de Judæis accipienda sunt, vel allegorice de Christianis. AUG. Buccinate,··et annuntiate, etc., usque ad unde Isaias: Clama ne cesses, ut tuba exalta vocem tuam,··etc. In neomenia tuba.··CASS. In initio mensis jussi sunt Judæi tuba canere, id est, in initio novæ lunæ, quod et festum tubarum dicitur, quod celebrabant in memoriam istius rei, quod Dominus ostendit Abrahæ arietem inter vepres hærentem, quem pro Isaac immolavit.'

PSA 80:5 Multiple spaces in '80.5··Quia præceptum in Isræl est; et judicium,··etc. ID. Ideo tuba canendum, quia lex data est Judæis per Moysen, et quia judex futurus est.'

PSA 80:6 Multiple spaces in '80.6··In Joseph.··AUG. Gentes sunt Joseph, etc., usque ad ubi debebat habere cor.'

PSA 80:7 Multiple spaces in '80.7··Ab oneribus.··AUG. Quibus oneribus, manus in cophino,··id est, servili opere. Peccata servilia opera sunt, juxta illud: Qui facit peccatum, servus est peccati Joan. 8.. In cophino servierunt.··ID. In immunditiis peccatorum, in terrenis operibus et lutosis.'

PSA 80:8 Multiple spaces in '80.8··In tribulatione,··etc. CASS. Sic Propheta: Divertit Dominus dicens, In tribulatione,··imputantur eis beneficia Dei, ut gravior æstimetur offensa. Exaudivi te in abscondito.··AUG. Ut corde credas ad justitiam. Probavi,··ut ore fiat confessio ad salutem. Tempestatis,··etc. Non in tempestate maris, sed cordis: ubi exauditus debet probari, in aqua contradictionis: jam enim gradiens viam Dei, habet multis modis obsistentes. Hæc est aqua contradictionis, quam senserunt antiqui, sed jam pene siccata est: tunc enim aquæ populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro, id est Christo, ducere eunti uxorem de alienigenis, id est Ecclesiam de gentibus, occurrit leo fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum, ut hædum caprarum: et quia populus iste fremens nihil erat, nisi languidus peccator. Occisa autem in eo illa feritate, jam non sic fremit, imo jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. Aqua contradictionis.··Christus fuit etiam in seipso, ut de eo nato dictum est: Erit hic in ruinam, et resurrectionem multorum, in signum cui contradicetur Luc. 2., ut Judæi contradixerunt titulo crucis'

PSA 80:9 Multiple spaces in '80.9··Audi populus meus.··CASS. Diapsalma. Hactenus de oleo torcularium, jam de amurca, quod dicitur ad cavendum, hic arguuntur reprobi. Contestabor te.··Ipse Dominus judicii testem se facit veritatis, tam hic quam in futuro, ut nullus dubitet. Deinde quid velit eum intelligere, subdit: Isræl si me audieris, vocando eum Isræl, familiarem sibi significat, et ad jussa invitat. In te,··in corde tuo. ubi veritas, non falsitas debet esse. Recens ne verbum Patris putetur sub tempore. Deum alienum,··qui nomine, non essentia. Alienum:··Pene par est scelus recentem Deum putare, et idolis servire.'

PSA 80:10 Multiple spaces in '80.10··Non erit in te Deus recens neque,··etc. AUG. Alii faciunt sibi recentes deos, vel idola, vel Christum imparem Patri, et alia hujusmodi fingunt in corde: et ita sunt templa simulacrorum in omnibus terrena cogitatio; opinio diversa, vanitas una. Ideo Samson caudas vulpium colligavit, ut incenderet messes Philisthæorum. Samson interpretatur sol eorum, scilicet, quibus ipse lucet, non omnium: de quo mali dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et sol justitiæ non illuxit nobis Sap. 5.. Et alibi: Sol justitiæ est, et sanitas in pennis ejus Malac. 4.. Vulpes sunt insidiosi, maxime hæretici, latentes in tortuosis cavernis, decipientes, odore putentes: qui etsi dissentire ab invicem videntur, in malum tamen, id est, in posterioribus consentiunt, simili vanitate tenentur, et incendunt messes non nostrorum, quia novit Deus qui sunt ejus; sed alienigenarum, quæ sunt vasa contumeliæ.'

PSA 80:11 Multiple spaces in '80.11··Qui eduxi te.··Factis propriis indicatur Deus.'

PSA 80:13 Multiple spaces in '80.13··Et dimisit.··Et si implevi ora Prophetarum, non tamen ab amurca auditi sunt, unde digna ultio: quia et dimisi,··etc.'

PSA 80:15 Multiple spaces in '80.15··Pro nihilo forsitan.··CASS. Si Deo resistemus, ipse non contradicit inimicis nostris, nec manum defensionis super eos ponit.'

PSA 80:16 Multiple spaces in '80.16··Inimici Domini,··etc. AUG. Hæc item Propheta. Mentiti.··Non per agentes promissa: hoc non pagani, quia nihil promiserunt.'

PSA 80:17 Multiple spaces in '80.17··Ex adipe frumenti,··etc. AUG. Ad litteram, vel manna, vel corpore Christi, vel spirituali intellectu.'

PSA 81:1 Multiple spaces in '81.1··Psalmus Asaph.··CASS. Psalmus de duabus naturis in Christo, quo Christus, vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est, Synagogæ, quæ Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non cognovit. Primo nuntiat Deum stetisse, et arguit contrarios, stat homo, discernit Deus. Deus stetit.··Cujus non est stare, qui cœlum et terram complet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed breviter Deum hominem indicat. Stetit.··AUG. Filius, qui missus ad oves domus Isræl, spiritualis autem præsentia Deitatis, quæ ubique non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur. Cur ibi stetit: Ecce deos dijudicat,··id est, secundum quod Deus, id est, non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam. Hoc autem facit stans in medio, unde: Medius vestrum stetit, quem vos nescitis,··unde et hic: Nescierunt neque intellexerunt,··sed amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet. Deorum.··Quos post filios Excelsi dicit, ibi: Ego dixi: dii estis, et filiis Excelsi omnes.··Unde etiam, filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.··Filii dicuntur non solum gratia novi testamenti, sed gratia veteris, quæ eos de Ægypto liberavit.'

PSA 81:2 Multiple spaces in '81.2··Usquequo.··AUG. Hæc est vox discernentis: misit legem et Prophetas, et restitistis, sed quousque? Num usque ad adventum misi Prophetas, et injuriis affecistis, vel interfecistis, vel hoc agentibus consensistis? Sed cum hæc agentibus nec loqui dignum sit, vos qui tacuistis, et imitari eos voluistis, usquequo judicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis?··Num et hæres occidendus est, qui pro vobis venit, qui pro vobis sine patre esse voluit ut pupillus? qui propter vos esurivit et sitivit, ut egenus, qui propter vos pauper factus est, cum esset dives.'

PSA 81:3 Multiple spaces in '81.3··Judicate egeno et pupillo, pauperem et humilem justificate.··CASS. Diapsalma, monet intelligeret Christum esse Deum, et si egenus et pauper fuit, quod eos non fecisse dicit.'

PSA 81:4 Multiple spaces in '81.4··Eripite pauperem.··AUG. Ostendit, nec illos immunes qui permiserunt principibus Christum, cum præ multitudine timerentur, et possent illos a facto, et se a consensu liberare. CASS. Qui enim desinit obviare cum potest, consentit.'

PSA 81:5 Multiple spaces in '81.5··Movebuntur.··CASS. Hinc patet de quo dixerat: hoc signum in crucifixione contigit. Vel spiritualiter, terreni moti sunt illo tempore, viso tanto miraculo; ut centurio, qui dixit: Vere Filius Dei erat iste.··AUG. Movebuntur omnia fundamenta.··Quasi dicat per hanc Isræl cæcitatem, movebuntur ad fidem, omnia fundamenta terræ,··id est, plenitudo gentium intrabit. Vel, in morte, et passione Domini mota est terra. Vel fundamenta,··id est, felices copia terrenorum movebuntur. Vel admirando coli pauperem mortuum. Vel eum contemptis terrenis sectando. Addit omnia,··quia nullus est qui non miretur, vel convertatur. Terrenæ autem felicitatis regnum est superbia, contra quam venit humilis Christus, exprobrans eis, quos vult facere altos per humilitatem, his verbis: Ego dixi: dii estis,··vos boni: vos autem mali, sicut homines moriemini.··Vel omnibus dicit: dii estis,··id est, omnibus promisi cœlestia; vos autem sicut homines primi, qui suasione peccaverunt, et vos majores sicut diabolus, qui superbia peccavit.'

PSA 81:6 Multiple spaces in '81.6··Ego dixi.··CASS. Quid eis propositum? sed perierunt. Ego dixi: Nescierunt neque intellexerunt;··tamen ego dixi.··Has promissiones omnes accipiunt, si mandata custodiunt, ut sint filii et Dei: hoc ad justos; vos autem,··hoc ad malos.'

PSA 81:7 Multiple spaces in '81.7··Sicut homines.··AUG. Quasi: Cum cito, sicut homines, sitis morituri, non inde corrigimini; sed ut diabolus, qui carne non moritur, extollimini, ut cadatis: quia per superbiam diabolicam inviderunt gloriæ Christi, et viluit eis humilitas crucis. Sed, ut hoc vitium sanetur ex persona Prophetæ, subditur: Surge Deus,··etc., sicut unus.··Turba quæ cecidit dicitur unus, quia in superbia similis: Vos cadetis, sed:'

PSA 81:8 Multiple spaces in '81.8··Surge Deus.··AUG. Id est, damna istos, quia his repulsis, tu hæreditabis. Vel judica mundum, quia tuus est, et hoc est, tu hæreditabis.'

PSA 82:1 Multiple spaces in '82.1··Canticum psalmi.··CASS. Quia in rebus actualibus, habenda est divina contemplatio. Deterret autem iniquos a persecutione populi Dei: bonos vero monet ad patientiam. Psalmus de adventu Christi ad judicium, ubi boni, qui hic patiuntur, coronabuntur: mali vero, qui eos persequuntur, torquebuntur.'

PSA 82:2 Multiple spaces in '82.2··Deus quis similis?··CASS. Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. AUG. Deus quis similis?··Etsi homo, ut alii; etsi judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. Deus quis similis?··Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: Quis similis est tibi?··quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, Quis similis erit tibi?··hoc ad formam servi referens, qua tunc cæteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: O Deus, quis similis tibi?··in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem.'

PSA 82:3 Multiple spaces in '82.3··Quoniam ecce,··etc. AUG. Novissima tempora Antichristi designat, quando quæ modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent: quæ vox quia irrationabilis erat, magis sonitus, quam locutio dicitur. Qui oderunt.··CASS. Plures, sed unum caput Antichristus: quod elatum est, ut Deus dicatur.'

PSA 82:4 Multiple spaces in '82.4··Super populum tuum.··Caput suum extulerunt, sed non populum tuum depresserunt. AUG. Super populum tuum.··Irridenter hoc dicit: Non enim possunt nocere populo Dei pro quo est Deus, unde Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos?··Rom. 8.'

PSA 82:5 Multiple spaces in '82.5··Dixerunt venite.··AUG. Ecce consilium, quo meditati sunt inania.··Iste est ille sonus, qui non est sermo, sed inaniter strepit. De gente.··CASS. Singulariter, quia omnes Christiani una gens, cum ex uno fonte baptismatis nati; vel omnes boni, quos ille Antichristus vocat unam gentem: ecce persecutio Antichristi, qui nomen Christianum quasi malum intendit tollere funditus.'

PSA 82:6 Multiple spaces in '82.6··Testamentum disposuerunt.··AUG. Testamentum, quippe in Scripturis non illud solum dicitur, quod non valet, nisi testatore mortuo, sed etiam omne pactum, et placitum quod inter vivos valet, testamentum vocatur, sicut Laban et Jacob testamentum fecerunt. Ita et mali inter se quasi pactum fecerunt, quod unanimiter bonos persequerentur.'

PSA 82:7 Multiple spaces in '82.7··Tabernacula Idumæorum.··Exposuit quo studio malignaverunt: ostendit deinde jam qui sint malignantes, dicens: Tabernacula Idumæorum,··etc. Idumæorum, et Ismælitæ.··CASS. Per hæc nomina, Christi inimicos declarat, qui temporibus Antichristi tot malis similantur: quia sicut isti contra Isræl, ita illi contra Christianos tunc bellabunt. Moabitæ AUG., HIER. Unde Moabitæ, quem Lot ebrius de majore filia sua genuit. Agareni.··Ab Agar, qui et proselyti interpretantur.'

PSA 82:8 Multiple spaces in '82.8··Gebal.··AUG., HIER. Vallis vana. Ge enim vallis, Bal,··vana. Ammon.··Unde Ammonitæ, genuit Lot ebrius de filia sua minore. Amalec.··Filius Eliphaz primogeniti Esau, a quo Amalecitæ.'

PSA 82:9 Multiple spaces in '82.9··Assur.··AUG., HIER. Ad litteram Nabuchodonosor, qui fuit rex Assyriorum. Idumæi.··Terreni vel sanguinei. Ismælitæ.··Obedientes sibi, non Deo, quia pravas cogitationes suas sequuntur. Moab,··ex patre, quod in malo. Bonus, quidem pater, quo filia illicite usa est, sicut et lex bona est, si quis ea legitime utatur, non inceste. Agareni.··Proselyti, id est, advenæ, qui non cives, sed alieno animo subintrant, et inventa occasione nocendi se ostendunt. Gebal.··Vallis vana, id est fallaciter humilis. Ammon.··Populus turbidus, vel mœroris. Amalec.··Populus lingens terram. Alienigenæ.··Licet latino nomine se indicent alienos, et ob hoc inimicos, tamen hebraice dicuntur Philisthiim,··id est, cadentes potione, ut ebrii luxuria sæculari. Tyrus.··Hebraice sor,··tribulatio vel angustia, secundum illud. Tribulatio vel angustia in omnem animam hominis operantis malum.··Rom. 2. Assur.··Deprimens, vel elatus. Lot.··Declinans, angeli apostatæ, filii declinationis, quia a veritate declinando in satellitium diaboli discesserunt, unde in Apocalypsi: Draco cecidit, et traxit secum tertiam partem stellarum, de quibus Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates Ephes. 6..'

PSA 82:10 Multiple spaces in '82.10··Madian.··Declinans judicium. Sisara,··exclusio gaudii. Jabin,··sapiens, de quo: Ubi sapiens? ubi scriba? Cison,··ubi victi fuerunt, duritia interpretatur. Endor,··ubi perierunt, fons generationis. Et intelligitur generatio carnalis, non aqua baptismi regenerati. Oreb,··siccitas, Zeb,··lupus, Zebee,··victima lupi, non Dei. Salmana,··umbra commotionis. Hæc omnia congruunt malis, quos in bono vicit populus Dei. Fac illis sicut Madian, et Sisaræ, sicut Jabin in torrente.··CASS. De vindicta iniquorum; sicut omnes illi victi sunt in figura a populo Dei, sic istos precatur in veritate superari. Sicut Madian.··AUG. Utpote illi, qui declinant judicium, se judicandos non putantes: et qui excludunt futurum judicium, et hi omnes in Cison, et in fonte Endor perierunt.'

PSA 82:12 Multiple spaces in '82.12··Pone principes eorum sicut,··etc. Hæc omnibus communiter. Sed specialiter, pone principes eorum:··hoc optat militibus Antichristi, qui non sunt convertendi.'

PSA 82:13 Multiple spaces in '82.13··Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.··AUG. Dei, invadunt ut suam.'

PSA 82:14 Multiple spaces in '82.14··Ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.··CASS. Per hanc similitudinem, multas prædicit eorum calamitates. Venti.··Levitas peccantium vento comparatur, quia huc et illuc volitat.'

PSA 82:15 Multiple spaces in '82.15··Ignis et flamma comburens montes.··AUG. Congrue in judicio esse dicuntur, quando et densæ silvæ peccatorum, et montes superbiæ cremabuntur.'

PSA 82:17 Multiple spaces in '82.17··Imple facies.··CASS. Pœnis contumacium prophetatis, orat pro credituris, qui non habent scelerum laudatores, sed culpatores, quos sæpe opprobrium corrigit. AUG. Melius est ruere ut pœniteat, quam sub spe religionis superbire: unde Propheta ait: Et tu, filia Sion, usque ad Babylonem venies, ibique liberaberis Mich. 4.. Imple facies.··Hoc bonum et optabile eis non prophetaretur, nisi inter eos inimicos essent tales, quibus hoc ante judicium præstabitur: quia et nunc idem corpus sanat, et lavat caput, sed particulatim, non universaliter ut in fine: et tamen inde aliqui convertentur, pro quibus hic orat.'

PSA 82:18 Multiple spaces in '82.18··Erubescant et conturbentur,··etc. AUG. Hic de malis, qui non convertentur, Erubescant,··in futuro de malis quæ fecerunt. Et conturbentur,··de pœnis quas patientur. Et hoc in sæculum sæculi,··id est in æternum. Et conturbentur.··Rursus redit ad eos qui in præsenti confundentur ne confundantur in æternum; quasi dicat: Illi conturbentur in æternum: quærentes autem nomen Domini modo, et confundantur de peccatis salubriter, et pereant, inquantum mali sunt. Et sic cognoscant, vel, tunc confundantur mali, anima et corpore, et pereant omnino irreparabiliter. Et nunc cognoscant, quod modo nolunt. CASS. Notandum, quia undecim superioribus psalmis introductus est Asaph, ut duritia Judæorum, frequenti voce ipsius Synagogæ mollesceret, vel ipsi nomini, cui devoti esse videbantur, crederent. Egit autem in prædictis psalmis de Domini incarnatione, et gentium fide, et de judicio, de quibus transgressio Judæorum redarguitur. Unde congrue undecim sunt: undenarius enim numerus transgressionis est, quia et denarium transit, et ad duodenarium non pervenit, unde undecim etiam erant vela capillacea in tabernaculo Domini, et in undenario fuerunt Apostoli, rejecto infelicissimo Juda tempore passionis, quando a fide defecerunt, unde: Posuisti tenebras et facta est nox Psal. 103..'

PSA 83:1 Multiple spaces in '83.1··In finem.··AUG. Nihil hic dicitur de torcularibus visibilibus, unde constat spiritualia esse. Uva in vite, oliva in arbore pendens libero fruuntur ære, nec illa est vinum, nec ista oleum ante pressuram: sic quos præscivit Deus ante sæcula fieri conformes imaginis filii, antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in sæculo deliciosa libertate. Sed cum accedunt ad servitutem Dei, dicitur eis: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem Eccle. 2.. Ecce torcular, conteruntur, exuuntur in tegumentis carnalium desideriorum, quasi vinaciis exuuntur veteri homine, et in apothecam Dei defluunt: ideo torcularia dicuntur Ecclesiæ præsentis temporis. Sed qui in his filii Core, id est calvi, scilicet Christi? Calvus namque Elisæus irrisus a pueris figura fuit Christi, qui in calvaria crucifixus. Ideo hic premitur Christianus, ut quærat quietem, quæ non est hic, et fit ei Deus refugium. Qui enim incumbit terrenis, incumbit in baculum arundinis. Pro torcularibus.··AUG. In torculari fructus uvæ vel olivæ emanat: sic in pressuris merita sanctorum patent, quæ in pace latebant. CASS. Psalmus secundus de charitate. Primo de inæstimabili desiderio æternæ domus.'

PSA 83:2 Multiple spaces in '83.2··Quam dilecta.··Ecce quanta militia. Etenim passer,··quam secura.'

PSA 83:4 Multiple spaces in '83.4··Etenim passer,··etc. AUG. Duobus duo reddit: cor ut passer; caro ut turtur,··cui dat et pullos:··corde cogitamus Deum, quasi volet passer ad domum; carne agimus opera. CASS. Sicut passer deserit silvas, et inventa domo lætatur, ubi non timet insidias: sic anima lætatur, dum scit sibi domum paratam in cœlo. Spiritus, qui est quasi passer volans in altum, tendens ad ipsum Deum. Nidum, etc.··AUG. Nidus ad tempus, domus vero in æternum. Nidum ergo dicit fidem, et conformitatem sacramentorum Ecclesiæ, quem nidum quærit turtur, ut reponat pullos suos. Non enim abjicit ubicunque, sed in nido Ecclesiæ facit opera bona salubriter, pro quibus salvatur: per quod differt ab aliis qui opera faciunt, sed non in nido fidei. Nam et pagani faciunt opera, vestiunt nudos, etc., et hæretici multa faciunt: sed non in nido Ecclesiæ, et ideo conculcantur, non servantur. Hæc caro est mulier, per quam seducitur passer, sed salvabitur per generationem operum, si in nido, id est, si perseveraverit in fide. Præbet autem Deus unde fiat nidus, induit enim se feno carnis ut ad te veniret. Altaria tua, Domine.··CASS. Ubi animæ cœlesti convivio epulantur, ubi anima quasi in domo gaudeat. AUG. Et caro reponit opera sua, unde: Beati qui, etc., ubi ostendit ad quam beatitudinem militia ducit.'

PSA 83:5 Multiple spaces in '83.5··Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te.··AUG. Hoc boni jam habent, scilicet, quod habitant in domo tua. Sequitur: In sæcula sæculorum laudabunt te.··Hoc totum negotium est ibi sanctorum: non est ibi necessitas, quæ mater est omnium humanarum actionum, quia cui faciunt ibi quippiam, ubi nulli indigent; habent ergo et agunt, unde beati sunt. Omnis autem beatus habendo vel agendo dicitur beatus.'

PSA 83:6 Multiple spaces in '83.6··Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit.··CASS. Quo auxilio ad domum veniatur.'

PSA 83:7 Multiple spaces in '83.7··In valle lacrymarum.··CASS. Vallis lacrymarum est pœnitentis humilitas. AUG. Unde autem ploratio, quia lege nos afflixit, per quam cognovimus peccatum repugnare spiritui, et gemimus, quomodo scilicet, veniamus ad locum quem posuit, ope ejus et auxilio utique. In loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit.··Qui non potest exponi, quem oculus non vidit, nec auris audivit, id est, futurum regnum, quod disposuit et ordinavit Deus ut ad id per gradus veniatur.'

PSA 83:9 Multiple spaces in '83.9··Domine Deus virtutum.··CASS. Orat et humiliat se pro impetratione hujus auxilii. Deus Jacob.··AUG. Quem fecisti Isræl apparens ei sic fac et me Isræl.'

PSA 83:10 Multiple spaces in '83.10··Respice in faciem,··etc. Ipse enim loquitur in nobis, unde Apostolus: An experimentum ejus quæritis, qui in me loquitur Christus!··Et in nobis recipitur, sicut ait, Qui vos recipit, me recipit. Respice.··Christum Pater semper respicit. CASS. Sed fac præsentia incarnationis eum gentibus respici: vel, ita per faciem innotescimus, aliis. AUG. Respice ergo in faciem,··id est, innotescere fac omnibus Christum, ut possimus ire de virtute in virtutem'

PSA 83:11 Multiple spaces in '83.11··Dies una.··Immutabilis, scilicet sine ortu et occasu, cui non cedit dies hesternus, quem non urget crastinus. Super millia,··super infinitos dies præsentes, qui habent finem. Propter quod elegi,··etsi possem regnare, abjectus opinione hominum, in domo in Ecclesia, Ecce quam dulce, fasce torcularis premi.'

PSA 83:12 Multiple spaces in '83.12··Quia misericordiam.··CASS. Ideo in domo Dei malo esse quam alibi, quia in ea dat misericordiam, qua justificat, post veritatem promissi præmii. Sed quibus? his qui ambulant in innocentia.'

PSA 83:13 Multiple spaces in '83.13··Domine virtutum, beatus homo qui sperat,··etc. Qui tanta facis, quæ dici non possunt.'

PSA 84:2 Multiple spaces in '84.2··Benedixisti, Domine.··AUG. Psalmus de nova benedictione, etc., usque ad de aversione iniquitatis.'

PSA 84:3 Multiple spaces in '84.3··Remisisti.··ID. Futura dicit ut præterita.'

PSA 84:4 Multiple spaces in '84.4··Mitigasti CASS. Diapsalma, de aversione iræ, id est, pœnæ.'

PSA 84:5 Multiple spaces in '84.5··Converte nos.··Petit quod adhuc futurum sciebat. Quasi, quod dixi ut præteritum, oro ut fiat. AUG. Converte nos.··Prophetice dixit futura, ut præterita, hic autem orat ut vere futura, dicens, Converte et averte, quasi dicat, dixi quasi facta. Et quia video futura, et quia non sunt oro ut fiant.'

PSA 84:6 Multiple spaces in '84.6··Nunquid in æternum.··Prævidet iste hanc pœnam transituram: Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Irasceris.··AUG. Ira Dei est omnis pœna quam patitur. Sicut dictum est Adam quando peccavit: Maledicta terra in opere tuo, et in labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo.··De ira ergo mortales sumus et passibiles, sed innovati in Christo. A generatione.··Prima generatio fuit mortalis de ira, erit altera immortalis de misericordia: sed nec hanc misericordiam meremur conversi per nos ad Deum, ipse enim nos convertit. Et inde subdit: Deus convertens,··quasi sicut vivificatio est a te, ita et conversio.'

PSA 84:7 Multiple spaces in '84.7··Deus tu conversus.··CASS. Non extendens, sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis, post ad vitam ducit. Vel, Deus tu conversus ab ira in adventu Filii. Vivificabis nos.··Tanto tempore antequam habeatur. Et tunc, Plebs tua lætabitur in te,··quæ prius in se male lætabitur.'

PSA 84:8 Multiple spaces in '84.8··Ostende nobis, Domine.··AUG. Hoc orando prædixit Propheta, etc., usque ad Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth. 5.. CASS. Ostende.··Vel petit iste sibi spiritualiter tantum Christum ostendi, sciebat eum quidem futurum, sed petit ut puro corde intueamur, non corporeis oculis ut infideles: Judæi enim viderunt et crucifixerunt. Et in futuro: Salutare tuum da nobis,··id est, Christum amplectendum et possidendum, ut non tollatur a nobis, et sic legitur partim de præsenti, et partim de futuro. Misericordiam.··AUG. Christus dicitur misericordia, quia ostendit nobis misericordiam, docens quidquid boni habet homo ex Deo esse, et sic homo non superbit. Sed sic hærens et fruens Deo lætatur in eo.'

PSA 84:9 Multiple spaces in '84.9··Audiam quid loquatur in me Dominus.··CASS. Unde scit et per quem fiat, et quid præstet ipse veniens. Pacem.··AUG. Christum. Pacem ad Deum et proximum, et per Christum.'

PSA 84:10 Multiple spaces in '84.10··Prope timentes eum.··ID. Ubique dæmonia colebantur, etc., usque ad immortalis in corpore nostro modo mortali.'

PSA 84:11 Multiple spaces in '84.11··Misericordia,··etc. ID. Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est Luc. 8..'

PSA 84:12 Multiple spaces in '84.12··Veritas de terra orta est.··ID. Confessio de homine, ut se accuset, etc., usque ad data est justificatio confitentis.'

PSA 84:14 Multiple spaces in '84.14··Justitia ante eum.··ID. Prima hominis justitia est, etc., usque ad et visitans ponet in via gressus. Ambulabit.··Accrescet, vel præcurret, parans ei viam; et Dominus in via parata ponet gressus.'

PSA 85:1 Multiple spaces in '85.1··Oratio David.··AUG. Psalmus iste, secundus eorum est qui orationis nomine intitulantur, in quo Christus Dei Filius et hominis, unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus, orat in forma servi, qui oratur a nobis in forma Dei. Orat pro nobis ut sacerdos noster; orat in nobis ut caput nostrum, oratur a nobis ut Deus noster. CASS. Christi oratio fidelium, etc., usque ad comprimeret audaciam stultæ et inconsultæ temeritatis. AUG. Hæc dicit Christus in nobis, et nos in illo. CASS. Orat ascendendo, unde concludit: Omnes gentes adorantes.'

PSA 85:2 Multiple spaces in '85.2··Quoniam sanctus sum.··AUG. Christus proprie sanctus sanctificans, etc., usque ad miserere clamantis, lætifica levatum.'

PSA 85:5 Multiple spaces in '85.5··Mitis.··ID. Portans hominem, donec perficiat eum, etc., usque ad cum nondum sit perfectus.'

PSA 85:6 Multiple spaces in '85.6··Auribus percipe.··CASS. Vide ordinem orationis, etc., usque ad auditum deprecationi meæ.'

PSA 85:7 Multiple spaces in '85.7··Tribulationis.··AUG., CASS. Cum enixius clamatur, etc., usque ad quia non est similis tui in diis, Domine.'

PSA 85:9 Multiple spaces in '85.9··Quascunque fecisti venient et adorabunt coram,··etc. AUG. Si est gens quam non fecit Deus, illa non adorabit. Annuntiat Ecclesiam ubique diffusam, quod modo impletum est: Et nota, quia, ut ait Scriptura: In lata gente gloria regis, in diminutione populi principis contritio.··Sequitur: Et glorificabunt nomen.'

PSA 85:10 Multiple spaces in '85.10··Tu es Deus solus.··ID. Vel tu solus magnus contra futuros, qui se dicunt magnos et deos.'

PSA 85:11 Multiple spaces in '85.11··Deduc me, Domine, in via tua.··CASS. Orat pro omnibus jam adorantibus, et loquitur in membris. Domine, deduc,··etc. Aliud est duci ad viam, et aliud est duci in via, ne in ea cadatur: ubique egent homines adjuvari, sive sint in via, sive extra eam. Via autem Christus est, qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Lætetur cor meum.··AUG. In timore mundano præcedit causa, etc., usque ad qui autem timet, et non sperat, depressus est.'

PSA 85:13 Multiple spaces in '85.13··Ex inferno inferiori.··ID. Per hoc intelligimus, etc., usque ad hæc sunt opiniones, non assertiones.'

PSA 85:14 Multiple spaces in '85.14··Deus, iniqui insurrexerunt super me, et Synagoga potentium,··etc. CASS. Item pro se orat facta mentione passionis suæ et gloriæ, unde habent hi pro quibus oravit multam misericordiam et eruuntur de inferno.'

PSA 85:16 Multiple spaces in '85.16··Da imperium tuum.··AUG. Quasi dicat: Transeat tempus patientiæ, veniat tempus judicii, unde non tantum Christus, sed et sancti sedebunt judices, qui sunt filii ancillæ,··id est Ecclesiæ.'

PSA 86:1 Multiple spaces in '86.1··Psalmus.··CASS. Quia agit de Ecclesia secundum potestatem, ubi agit opera. Cantici.··Ut de sæculari Jerusalem, ad intelligentiam superne eleveris, scilicet de actione ad theoricam. Propheta prædicat cœlestem Jerusalem filiis Chore, quam commendat per fundamenta, et portas, et famam ut eis augeatur affectus. Fundamenta ejus.··Psalmus de cœlesti Jerusalem: plenus spiritu Propheta, multa volvens apud se, de hac civitate, de qua nihil adhuc dixerat, in hoc erumpit: Fundamenta ejus,··etc. Prior laus a fundamentis; soliditas totius civitatis notetur. Ejus,··non refertur ad aliquod præmissum: sed ad cordis Prophetæ meditationem, quia nunquam de illa corde tacuerat, etsi ore.'

PSA 86:3 Multiple spaces in '86.3··Dicta.··AUG. Hæc sunt illa, quæ Dominus per prophetas de ea prædixit.'

PSA 86:4 Multiple spaces in '86.4··Memor ero.··ID. Diapsalma. Dominus de eadem Jerusalem. Memor ero Raab.··Ostendit quæ sunt illa gloriosa; quasi dicat: Hæc sunt illa: in illa civitate, inquit Propheta ex persona Dei, Memor ero Raab et Babylonis,··quæ non pertinent ad populum Judæorum. Gloriosa de te,··ubi non solus est Judæus, sed omnes gentes. Raab.··Per fenestram emisit coccinum, id est, in fronte habet signum sanguinis Christi Ecclesia gentium. Unde: Publicani et meretrices præcedent vos in regnum cœlorum. Raab,··latitudo vel impetus, gentes, quæ late et impetuose vagantur per vitia. Ad Babyloniam pertinent omnes mali, ut ad Jerusalem omnes sancti. Ecce alienigenæ.··Memor ero. Quare hoc dixisti? Ecce alienigenæ,··id est, gentes Tyrus,··angustia vitiorum, vel pœnitentiæ.'

PSA 86:5 Multiple spaces in '86.5··Nunquid Sion.··Secundum aliam litteram. Mater Sion dicet, homo.··AUG., CASS. Quasi dicat: Unde alieni pervenient ad Jerusalem? Audi unde. Est quidam homo, id est, Christus, qui dicit mater Sion,··id est Synagoga mater mea secundum carnem; et per hunc veniunt; quis est homo ille? Ipse est qui in ea natus est et eam fundavit; ipse dicit, mater,··civitati illi. CASS. Vel, commendat Sion spirituali, etc., usque ad quorum principum? AUG. Horum, secundum aliam litteram qui facti sunt,··scilicet principes, in ea,··id est, qui facti sunt principes; antequam essent in ea, non erant principes, sed abjecta mundi: Elegit enim Deus infirma mundi ut confunderet fortia.'

PSA 86:7 Multiple spaces in '86.7··Sicut lætantium.··CASS. Diapsalma. Concludit paucis verbis, tangens futuram beatitudinem. AUG. Sicut lætantium collatis omnibus concludit: Sicut lætantium. Sicut,··quia talis erit lætitia, qualem hic non novimus, et ideo cum non potuit exprimi, dicit, ut potuit, sicut lætantium.'

PSA 87:1 Multiple spaces in '87.1··Mahalath.··AUG. Chorus, ut canenti chorus consonando respondeat, etc., usque ad dicitur enim fuisse quidam orientalis.'

PSA 87:2 Multiple spaces in '87.2··Domine Deus.··CASS. Monet Christi mortem imitari. Primo precatur auxilium referens contemptum ab inimicis: unde in forma servi orans ad patrem, ait: O Domine.'

PSA 87:3 Multiple spaces in '87.3··Intret in conspectu.··ID. Virtus puræ orationis, quæ quasi quædam persona ad Deum intrat et mandatum peragit: quo caro pervenire nequit.'

PSA 87:4 Multiple spaces in '87.4··Quia repleta est.··AUG. Hos humanæ infirmitatis affectus, etc., usque ad sed humanæ infirmitatis indicia.'

PSA 87:5 Multiple spaces in '87.5··Æstimatus.··Quia non solum gravia, sed et contumeliosa pertuli.'

PSA 87:6 Multiple spaces in '87.6··Sicut vulnerati dormientes.··CASS. Quia et ipse lancea vulneratus, et sepulcro clausus, sed differt per hoc quod sequitur, quorum non meministi adhuc. In sepulcro.··Id est, in carnali voluptate sopiti, unde Deus non excitat eos. Et ipsi de manu tua repulsi sunt.··AUG. Non enim ad dormientes hoc refertur, in quibus sunt justi, quorum licet non meminerit Deus adhuc,··ut resurgant: de his tamen dictum est: Justorum animæ in manu Dei sunt Sap. 3.. Vel, posuerunt me rei veritate, In lacu inferiori,··id est, in aquis inferni, scilicet in tenebris et in umbra mortis.'

PSA 87:7 Multiple spaces in '87.7··In lacu inferiori.··CASS. Vel inferni:··quia tam abjecta morte ablatus est in tenebris oblivionis, quem nemo requiret. Et umbra mortis,··locus malorum, in quo puniuntur.'

PSA 87:8 Multiple spaces in '87.8··Super me confirmatus est.··ID. Putabant quod ira Dei periisset et quod Deus omnes indignationes super eum induxisset, quando pertulit eum crucifigi.'

PSA 87:9 Multiple spaces in '87.9··Longe fecisti.··ID. Quid amici ejus in passione fecerunt. Notos.··Non quos novit: quia tunc omnes noverat ut Deus, sed quibus notus est.'

PSA 87:10 Multiple spaces in '87.10··Tota die.··AUG. Per extensas manus continuatio bonorum operum, a quibus nunquam cessavit, intelligitur. In cruce enim nec una tota die fuit illa extensio, nec totum pro parte potest accipi cum addit tota;··sed quia hæc opera non omnibus profuerunt, addit.'

PSA 87:11 Multiple spaces in '87.11··Nunquid mortuis.··Mortuos corde dicit, quibus fiunt quidem miracula Christi, sed non prosunt eis: mortuis enim corpore facta sunt mirabilia, cum quidam revixerunt. Et cum Dominus infernum penetravit, atque inde victor mortis ascendit, magnum factum est mortuis miraculum. Nunquid mortuis.··CASS. Quibus non prosunt opera sua ostendit. Aut medici suscitabunt,··etc. AUG. In Hebræo non medici, etc., usque ad: Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum.'

PSA 87:12 Multiple spaces in '87.12··Sepulcro.··Unde in Evangelio de talibus: Similes estis sepulcris dealbatis quæ foris apparent hominibus speciosa: intus vero plena sunt ossibus mortuorum,··quasi, sic et vos hypocrisi et iniquitate. Misericordiam et veritatem.··AUG. Misericordiam et veritatem amat conjungere Scriptura: maxime in psalmis.'

PSA 87:13 Multiple spaces in '87.13··In tenebris.··Idem sunt mortui positi in sepulcro, et tenebræ, et terra oblivionis.'

PSA 87:14 Multiple spaces in '87.14··Ego ad te, Domine, clamavi.··CASS. Quæ in suis sustinet; ecce chorus respondens præcinenti. ID. Et ego quasi,··cum illis, cum quibus unum. AUG. Et ego.··His mortuis non prosunt opera, etc., usque ad Ut quid, Domine, repellis.'

PSA 87:15 Multiple spaces in '87.15··Ut quid.··CASS. Ecce quantum desiderat. Ut quid, Domine.··Proponit, quærendam esse causam: quæ est, ut dilatione boni, et adversis multiplicatis, quibus repulsa quasi oratio inflammetur ardentius.'

PSA 87:16 Multiple spaces in '87.16··Exaltatus.··ID. Prius tumido corde, postea, Humiliatus.··Per confessionem. Conturbatus,··id est, confusus de peccatis, ea damnando.'

PSA 87:17 Multiple spaces in '87.17··Transierunt.··CASS. Non mansuete contigerunt. AUG. Quia non de fideli, sed de infideli dictum est: Ira Dei manet super eum Joan. 3.. Flagellat enim filios quos recipit, unde: Quos ego amo, arguo et castigo Apoc. 3.. Et alibi: Percutiam et sanabo: occidam et vivere faciam Deut. 32.. ID. Transierunt et conturbaverunt.··Quia aliud jam de damnatione patimur, et aliud de æterna ultione timemus. Terrores tui.··CASS. Quos patior: quia tibi placuit, non meo merito. AUG. Terrores futuri judicii, quos omnis caro timet. Conturbaverunt me.··Secundum infirmitatem carnis. AUG. Conturbaverunt me aliquando terrores, ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aquæ circumfluere videantur, et simul undique circumdare, unde amici et noti timore deserunt, unde Apostolus: Omnes me dereliquerunt II Tim. 4..'

PSA 87:18 Multiple spaces in '87.18··Circumdederunt me.··CASS. Peccata undique copiosa inundatione concludunt. Tota die.··AUG. Quia nullo tempore desunt mala Ecclesiæ donec finiatur sæculum. Sed hæc omnia fiunt, ut oratio Ecclesiæ præveniat Deum donec illa salus veniat, ubi nihil malorum sit.'

PSA 87:19 Multiple spaces in '87.19··Amicum CASS. Et qui pio et fideli amore conjuncti sunt. Proximum et notos,··etc. Parentela. Sæpe justis humana officia timore subtracta sunt.'

PSA 88:2 Multiple spaces in '88.2··Misericordias.··CASS. Hic Psalmus de spe Christianorum et magnificentia Domini multa dicit, per quæ nemo seducitur, qui digne supplicet, quod verus Isræl ita intelligit. Primo de misericordia et veritate se cantare promittit Propheta. In æternum.··CASS., REM. Quomodo misericordias in æternum cantat,··et gratias agit, qui miseriæ non meminit? Quomodo autem plena beatitudo si memoria reatus mentem tangit? Sed sæpe læti tristium meminimus, et sani dolorum sine dolore, et inde amplius læti et grati sumus; sic itaque et miseriæ recordatio nil beatitudinis detrahit. Veritatem.··Promissionem. In ore, non ex ore labitur, sed in ore diu tanquam dulce versatur.'

PSA 88:3 Multiple spaces in '88.3··Quoniam dixisti.··Hic dicit: Unde scit? et quæ misericordiæ Dei per Christum sint? AUG. Quas misericordias, et quam veritatem cantabo? Ecce. Quoniam dixisti.··Quasi dicat: Ego homo secure dico, quod tu, Deus, dixisti, per Spiritum manifestati. Misericordia ædificabitur.··AUG. Utrumque repetit, quod prædixit. Quia universæ viæ Domini misericordia et veritas. Non exhibetur veritas in impletione promissorum, nisi præcedat misericordia in remissione peccatorum. Denique, veritas Judæis, quibus promissa facta sunt, pertinet, misericordia, gentibus: ut ait Apostolus: Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei implendam: gentes autem super misericordia honorare Deum Rom. 15.. In cœlis.··Qui enarrant gloriam Dei, per quos ædificatur misericordia.'

PSA 88:4 Multiple spaces in '88.4··Juravi David servo meo.··Securus est iste, ideo quia Deus dixit: securior, quia juravit. Juratio Dei promissionis est confirmatio, ex utroque fit homo Ethan, id est, robustus.'

PSA 88:5 Multiple spaces in '88.5··In æternum.··CASS. Non est temporalis ædificatio misericordiæ, sicut ruina iniquitatis temporalis est: destruitur enim iniquitas temporalis in quibusdam, ut in eis ædificetur æterna misericordia, unde Jeremiæ Dominus dicit: Ecce ergo constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices et plantes. In generationem.··AUG. Generatio enim non potest, etc., usque ad sedebit et tunc in sanctis.'

PSA 88:6 Multiple spaces in '88.6··Confitebuntur cœli.··CAS. Diapsalma. Secundo diversis modis laudes, et potentiam Dei describit, quasi, sicut dixisti, ita fiet. Confitebuntur,··laudabunt. Confitebuntur cœli mirabilia.··In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia surrexerunt mortui, plus lauda quia redempti sunt perditi. Vides enim hominem heri voraginem ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis. Vides enim hominem heri cœnum luxuriæ, hodie decus temperantiæ: heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei. Vides hominem heri servum creaturæ, hodie cultorem Creatoris: hæc sunt mirabilia quæ confitentur cœli. Etenim veritatem.··CASS. Vel sine enim.··Mirabilia quomodo omnia agit et administrat ubique. Veritas in Ecclesia ubi creditur, Verbum caro factum,··et quod Trinitas, prius Deus.'

PSA 88:7 Multiple spaces in '88.7··Quoniam quis.··AUG. Notandum quod idem sunt cœli et nubes, scilicet prædicatores. Sed cœli, prædicatores, propter fulgorem veritatis. Nubes,··quæ nebulosæ sunt propter mortalitatem carnis, et quia transeunt, ubi et abscondita, quæ post in judicio clarebunt. In filiis.··Vel superis, vel hominibus. Ne ergo putetur tantum homo: ille enim naturalis, nos adoptivi; ille genitus, nos creati; ille ab æterno genitus, nos in tempore facti; ille unicus, nos multi.'

PSA 88:8 Multiple spaces in '88.8··Super omnes.··ID. Angelos, vel homines, qui sunt stipatores ejus impares, qui ei dono ejus proximant.'

PSA 88:9 Multiple spaces in '88.9··Tibi.··ID. Qui omnia fecisti, etc., usque ad tentari supra id quod potest homo.'

PSA 88:11 Multiple spaces in '88.11··Vulneratum.··Humiliatus est perdendo, quos tenebat; vulneratus percusso corde, ubi superbiebat. Superbum.··AUG. Scilicet draconem, qui in mari factus est ad illudendum ei, qui per humilem Christum, in quo alii sunt humiles, humiliantur; humiliavit se Christus, ut humiliaret superbum. Superbus enim superbos tenebat: vulneratur diabolus vulnerato Christo, nondum ex toto mortuus est. Inimicos.··Ærias potestates vel Judæos per mundum dispersos, vel de hominibus alios assumpsit qui sunt spolia diaboli, alios reliquisti quos post eum abire permisisti.'

PSA 88:12 Multiple spaces in '88.12··Tui sunt cœli et tua est terra orbem,··etc. ID. Ideo in cœlo triumphavit de diabolo, quia ejus est cœlum; in terra de Judæa, quia ejus est terra. Cur ergo illi in alienis superbierunt? Tu fundasti.··Cur ergo in eum se erigunt, cujus est ambitus mundi, et omnes creaturæ quæ in eo sunt?'

PSA 88:13 Multiple spaces in '88.13··Aquilonem.··Diabolus. Mare tu creasti.··Sæculum. Stulte ergo in eum se erigunt, a quo creata sunt. Thabor et Hermon in nomine tuo.··AUG. Montes Syriæ, et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synedochen. Exsultabunt.··Christo veniente allegorice. Thabor,··Judæi, ad quos primum lumen venit. Hermon,··Gentes, quæ prius fuerunt anathematizatæ. In nomine tuo exsultabunt,··conjunctis in angulari lapide duobus parietibus. AUG. Thabor.··Veniens lumen a summo scilicet lumine, quo veniente fit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo. Quod est: a te datum est ut illuminemur, ut anathema demus diabolo.'

PSA 88:15 Multiple spaces in '88.15··Præparatio sedis tuæ.··CASS. Sedes Dei æterna, sed in judicio apparebit parata,··cum ipse videbitur juste judicare. Vel modo homines discernendo et justa tenendo, parant se sedem Domino. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam.··A similitudine præcursoris Domino hospitium præparantis.'

PSA 88:16 Multiple spaces in '88.16··Beatus populus qui scit,··etc. CASS. Ille scit, qui suam lætitiam non in sua, sed Domini virtute ponit, vel, qui, quod ore cantat, corde intelligit: unde sequitur hoc præmium, in lumine,··id est, in contemplatione Trinitatis perseverabunt. Jubilationem.··Jubilus, gaudium quod verbis explicari non potest, nec tamen penitus reticeri. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt.··CASS. Commendat gratiam, de qua jubilus. AUG. Vel in bene placito tuo, id est in Christo, ideo in ipso, quia assumpsit carnem nostram, in quo omnis spes.'

PSA 88:20 Multiple spaces in '88.20··Tunc locutus est in visione.··CASS. Diapsalma. Tertio promissiones Patris de Christo. Superior laus non est dubia, quam paterna confirmat auctoritas. CASS. AUG. Tunc.··Quando disposuisti testamentum, vel cum hæc diceres mihi, tunc locutus es sanctis,··reliquis prophetis in visione,··non enim ignoranter locuti sunt, sicut Montanus et quidam alii hæretici dixerunt.'

PSA 88:21 Multiple spaces in '88.21··David servum meum oleo sancto meo unxi eum.··AUG. Manu fortem, servum obedientem, ideo in eo posui adjutorium.'

PSA 88:23 Multiple spaces in '88.23··Inimicus in eo.··ID. Diabolus, unde: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14.. Filius iniquitatis non apponet nocere.··Judas non apponet, non addet effectum voluntati.'

PSA 88:24 Multiple spaces in '88.24··A facie ipsius inimicos.··AUG. Cum facies ejus peccatores respicit, a criminibus separantur, quibus non est locus sub præsentia ejus.'

PSA 88:25 Multiple spaces in '88.25··Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.··ID. Sæpe misericordia et veritas commendantur nobis, etc., usque ad ubi hæc sibi occurrunt.'

PSA 88:31 Multiple spaces in '88.31··Si autem dereliquerint.··Non solum de persistentibus, sed et de cadentibus hæc promitto.'

PSA 88:33 Multiple spaces in '88.33··In virga.··Quis enim est filius? etc., usque ad: Et in verberibus,··etc. Non dispergam.··AUG. Ipse non tollit misericordiam ei, qui Christianus quidem est: quod si homo ita iniquus est, ut fugiat accedente patre, ipse se alienat, non pater abjicit eum.'

PSA 88:35 Multiple spaces in '88.35··Neque profanabo.··Profana esset promissio, si esset inexpleta. Nunquid propter malos pisces nihil ex illa sagena mittitur in vascula? Mittentur utique boni pisces, id est, quos prædestinavit.'

PSA 88:36 Multiple spaces in '88.36··Semel juravi.··CASS. Homo frequenter, Deus semel,··qui non variatur. In sancto.··In homine Christo, in quo complendum erat quod juravi; vel David, id est Christo, per sanctitatem. Semen,··Christiani.'

PSA 88:38 Multiple spaces in '88.38··Sicut sol in conspectu.··AUG. Secundum animam, etc., usque ad in cœlo, id est Christus. Tu vero repulisti.··CASS. Diapsalma. Quarto adversa prædictis promissionibus ponit, ne putentur in alio impleri, quam in futuro tunc Christo. Tu vero repulisti.··Quasi, Christianis hæc bona, sed non Judæis, qui se privaverunt promissione, et hoc est: Tu vero Christum tuum,··id est, unctum David, a regno repulisti pro peccato, quod commisit contra Uriam de Bethsabee; Et despexisti,··vel sprevisti,··quia multa indigna passus; distulisti,··diu in tribulatione, testamentum,··promissa Judæis, ad gentes lata sunt. AUG. Tu vero.··Vel, hæc omnia de Christo et Ecclesia, repulisti,··ad patibulum Christum tuum,··et in despectum dedisti. Vel, distulisti a gloria, ad tempus, vel secundum membra.'

PSA 88:40 Multiple spaces in '88.40··Testamentum.··Promissio videtur eversa, et sancti profani reputantur. Sepes,··prælatos, destruxisti,··dum occiduntur. Et posuisti firmamentum ejus formidinem.··Qui firmabant alios docendo, jam sunt timori, dum affliguntur, et quidam jam sunt direpti a transeuntibus viam,··quæ est Christus.'

PSA 88:44 Multiple spaces in '88.44··Avertisti adjutorium gladii ejus.··Id est prædicationem. Non es auxiliatus ei in bello,··sed dedisti ad passiones. Destruxisti eum ab emendatione,··etc., id est, quidam mundi defecerunt, et in terram redacti sunt. Minorasti,··ut putatur, dum cito de vita auferuntur. AUG. Quare illa promisit Deus, etc., usque ad ut hæc promissio in aliis exspectaretur.'

PSA 88:45 Multiple spaces in '88.45··Destruxisti eum.··Hæc omnia venerunt Judæis, non tamen ablato eis Christo, et æterno regno, sed dilato. Sedem ejus in terram collisisti.··Id est, regnum eorum ubique terrarum deletum est, quia jam non est de eis princeps.'

PSA 88:46 Multiple spaces in '88.46··Minorasti.··Quia diu staret regnum eorum, si sub Deo. Perfudisti eum confusione.··Quia gestat opprobrium infidelitatis. Minorasti.··AUG. Putabant se regnaturos in æternum, sed minuisti dies regni eorum, ut non staret, juxta opinionem eorum.'

PSA 88:47 Multiple spaces in '88.47··Usquequo, Domine?··CASS. Diapsalma. Quinto. Ecce in quo impletæ promissiones, scilicet in substantia David,··quæ vivit, et eruit animam, id est, in Christo. AUG. Sed, usquequo non resuscitas Christum? Quæ substantia?··quæ nihil, nisi per ipsum. Quis est homo qui vivit et non videbit mortem?··nullus. In his jam postulat subvenire homini, vel specialiter Judæis.'

PSA 88:48 Multiple spaces in '88.48··Memorare quæ mea substantia.··ID. Dicit hoc David, carne positus in Judæis, spe in Christo. Quæ sit mea substantia?··Et si Judæi deficiunt, non deficit mea substantia,··non omnino interit radix, unde veniet Maria: et de ea veniet semen cui promissum est. Nam de populo illo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi, et caro illa non est peccatrix, sed peccatorum mundatrix. Nunquid enim vane.··Omnes filii hominum ierunt in vanitatem, non tamen vane constituisti eos: unde ergo mundas eos a vanitate? per semen,··in quo est mea substantia;··de quo subdit: Quis est homo?'

PSA 88:49 Multiple spaces in '88.49··Quis est homo?··ID. Nulli hoc convenit, nisi Christo: et si enim resurgentes invenit, et non ultra videbunt mortem: non tamen ipsi eruent animas suas de manu inferiori,··sed ille, qui potest animam ponere, et iterum sumere, cui nemo eam tollet.··CASS. Vel sic, nullus vivet, vel eruet animam: et cum hoc sit, ubi sunt misericordiæ?··Jam rogat promissiones impleri, quas David fecit.'

PSA 88:50 Multiple spaces in '88.50··Ubi sunt misericordiæ?··ID. Diapsalma. Sexto, in membris etiam implentur promissiones, non temporaliter, sed spiritualiter. Et loquitur in persona Ecclesiæ.'

PSA 88:51 Multiple spaces in '88.51··Memor esto, Domine.··AUG. Ut remuneres, videtur oblitus, dum differt. Opprobrii servorum.··CASS. Illati servis a multis gentibus. AUG. Quod ego Ecclesia Continui,··id est, portavi. In sinu,··in secreto mentis, quia palam non audebat loqui.'

PSA 88:53 Multiple spaces in '88.53··Benedictus.··CASS. Contra maledictiones gentium. AUG. Benedictus. Exclamatio ex visa claritate Christi.'

PSA 89:1 Multiple spaces in '89.1··Oratio Moysi.··AUG. Cum vetus vita et nova, etc., usque ad et videt mirabilia de lege Dei. CASS., REM. Agit iste psalmus de defectu generis humani, qui per Christum auferetur. Domine refugium.··CASS. Primo, æternum proponit refugium temporaliter homini.'

PSA 89:2 Multiple spaces in '89.2··Priusquam montes.··Ne autem videretur non fuisse, antequam esset nobis refugium; adjungit priusquam. Montes, terra.··AUG. Ecce omnis rationalis creatura hac differentia distincta est, ut montium nomine celsitudo angelorum; et terræ nomine humilitas hominum: ideoque non incongrue verba sic distinxit, ut diceret montes,··id est angelos, fieri,··et terram,··id est homines, formari. Fierent aut formaretur.··Formari, vel fingi, solet dici secundum corpora: fieri de nihilo. A sæculo.··Aptius diceret, etc., usque ad hic autem ponitur sæculum pro æterno. A sæculo.··Ecce quæ æternitas nobis refugium, etc., usque ad Ne avertas, quoniam mille anni. Tu es.··Optime ait, quia immutabilis. Non dicit eris, vel fuisti, cum immutabilis essentia Dei non noverit præteritum, vel futurum; unde dictum est: Ego sum qui sum.··Et, Qui est misit me ad vos?··Et: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.'

PSA 89:3 Multiple spaces in '89.3··Ne avertas.··CASS. Secundo, exponit infirmitatem hominis, cui petit subveniri. In humilitatem.··Id est, terrenam concupiscentiam, etc., usque ad qui docuit cœlestia quærere.'

PSA 89:4 Multiple spaces in '89.4··Dies hesterna.··AUG. Non dicit, saltem sicut crastina, etc., usque ad in sollicitudine, et trepidatione, et quasi nihil est.'

PSA 89:6 Multiple spaces in '89.6··Mane sicut herba.··AUG., CASS. Mutetur a qualitate noctis. Vespere decidat.··In extremis secta, vel fracta. CASS. Mane sicut herba.··Dixi, quod anni habentur, etc., usque ad juventus quæ floret et transit. Vespere.··Senectus, quando refrigescit vigor hominis. Vel, mane sicut herba.··Apta comparatio, quasi, sicut herba mutatur a qualitate, quam habet in nocte, in deteriorem mane orto sole: ita mutatur homo in deterius.'

PSA 89:7 Multiple spaces in '89.7··Defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.··AUG. Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: Et in furore tuo turbati sumus. Sæculum.··Vitam nostram pravam. Vel sæculum posteros. In illuminatione vultus.··CASS. Illa teguntur, quæ veniam habent: illuminantur,··quæ puniuntur.'

PSA 89:9 Multiple spaces in '89.9··Quoniam omnes dies.··AUG. Cognitio nostra defecit obtenebrata ratione per peccatum, vel, tempus vitæ abbreviatum est, et pene defecit,··quia ad paucitatem redacti sunt dies vitæ nostræ. Anni nostri sicut.··CASS., AUG. Miseria et brevitas hujus vitæ exprimitur hic per similitudinem araneæ,··quæ texit inanes telas, ut dolo capiat muscas: unde sicut aranea, id est, in rebus corruptibilibus laborabamus, inania texebamus. CASS. Vita per iram Dei breviata est, quia præsumptione longioris vitæ peccabant. Et nos ipsi in ira tua defecimus.··AUG. Id est, essentia nostra defecit per ærumnas. Meditabuntur... anni,··non operabuntur, quia sine utilitate transeunt. Vel, meditabuntur passive, id est, reputabuntur anni nostri sicut aranea,··id est, sicut inanes et inutiles.'

PSA 89:10 Multiple spaces in '89.10··Septuaginta.··ID. Terrenorum appetitus quæ septem diebus aguntur: si in virtutibus octoginta, id est, æternitas petitur. Annis.··Vel anni,··alia littera. Quo temporis spatio dicuntur longævi, qui etiam usque ad octoginta annos aliquas vires habere videntur. Octoginta.··Quia et citra octoginta annos sunt quidam infirmi, etc., usque ad redemptionem corporis exspectantes. Mansuetudo.··Clementia est, si Dei: domatio, si nostra. Ipse enim per clementiam mansuetus, domando nos efficit mansuetos, et sic corripiemur.'

PSA 89:11 Multiple spaces in '89.11··Quis novi.··ID. Potestas iræ hominis est corpus occidere, post nihil facere. Deus et hic punit, et post in gehennam mittit: et a paucis major ejus ira intelligitur.'

PSA 89:12 Multiple spaces in '89.12··Dexteram tuam sic notam fac.··CASS. Tertio, orat et affirmat liberationem. AUG. Dexteram tuam.··Christum sic notum fecit,··etc., usque ad ut ad dexteram ponat. Et eruditos corde in sapientia. Vel compeditos corde.··Quod idem est, quia qui erudiuntur in sapientia, pedem mentis injiciunt in compedes Dei, ut a via ejus non exorbitent. Quos sic fecit Deus notos in Novo Testamento, ut pro fide omnia spernerent, quæ magna habentur, in Veteri et æterna morte quærerent: hoc attendens ait, pro eis, qui multa patiuntur a sæculo pro æternis.'

PSA 89:13 Multiple spaces in '89.13··Convertere.··Quasi aversa sit facies ejus a tribulatis. Usquequo.··Alias aliquantulum. CASS. Non ex toto, quæ magis prodest, si aliqua tribulatio semper monet nos.'

PSA 89:14 Multiple spaces in '89.14··Mane misericordia tua exsultavimus, et delectati sumus.··AUG., CASS. Modo nox, in qua esurimus: tunc autem satiabimur vultu, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua.··Et alibi: Mane astabo tibi, et videbo.··Nunc autem pro eo lætati sumus,··et in malignis diebus in quibus dicimus: Respice in servos.'

PSA 89:16 Multiple spaces in '89.16··Respice in servos tuos.··Quod facit Deus in se, orat Propheta fieri suo populo: orat, scilicet, ut parcat Judæis peccantibus, si non pro meritis eorum, saltem propter opera quæ in eis fecit. Et dirige filios eorum.··Quasi, etsi ipsi per iniquitates dispersi sunt, vel filii, in fine fide corrigantur, qui per se pravi, et inconvertibiles.'

PSA 89:17 Multiple spaces in '89.17··Splendor Domini Dei nostri super nos, et operamini.··HIER., CASS. Imago Dei recreans menti imprimatur. Vel splendor Dei super nos est, dum crucis impressione decoramur, et vexillum triumphi in fronte portamus. CASS. Triplex quippe est imago, etc., usque ad meminerim te, intelligam te, diligam te.'

PSA 90:1 Multiple spaces in '90.1··Laus cantici.··Laus, et humana est: sed hæc est cantici, quia non nisi divina. Est enim psalmus iste hymnus contra dæmones. Propheta ergo de quolibet sancto ait: Qui habitat in adjutorio,··etc. CASS. Ostendit tentationes diaboli per humilitatem victas a Christo, et a suis, manentibus in auxilio Dei, ut et nos per eum discamus tentationes superare, quia est janua per quam, si quis introierit, ingredietur, et egredietur, et pascua eveniet. AUG. Janua Christus; intrare per eum, est imitari eum, non in divinitate, et potentia, et miraculis, sed in eo quo factus est pro nobis, id est, humilitate ad quam vocat, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde.··De hoc psalmo tentavit Christum diabolus. Christi autem tentatio nostra est doctrina, quem sequentes ex eo vincimus. Qui habitat.··CASS. Describit primo fidentem in solo Deo, omnino protectione Dei vallatum. Qui habitat,··id est, qui totam spem non in se, sed in Deo semper constituit, omnibus modis protegetur a Deo. Nota verborum correspondentiam: sicut enim semper habitat,··sic et semper commorabitur.··Illud affirmat, scilicet quod habitat;··hoc promittit, scilicet quod protegetur. In protectione Dei cœli commorabitur.··Ut scilicet non declinet ad dexteram vel ad sinistram, sicut in Veteri Testamento præceptum erat filiis Isræl, ut incederent via regia, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram. Via regia, via Christi regis nostri, qui sic viam mundi cucurrit, ut nec prosperis illiceretur, nec adversis frangeretur.'

PSA 90:2 Multiple spaces in '90.2··Deus meus.··CASS. Ne putes post susceptionem et refugium jam nihil esse petendum, addit: Sperabo in eum,··ne aliquando de se præsumat, hoc si fecisset Adam, bene staret.'

PSA 90:3 Multiple spaces in '90.3··De laqueo.··ID. Tentatio, vel per facta, quæ hic dicitur laqueus;··vel per verba quæ hic, a verbo aspero;··quasi, etsi leve videatur, grave tamen est verbo tentari. Laqueus,··versutiæ spiritualium, vel carnalium inimicorum; verbum asperum,··omne dictum, quod movet a regulis divinis. AUG. De laqueo venantium,··dæmonum, qui non in via Christo, sed circa, ad dexteram vel sinistram, tendunt laqueos. In quos et per verbum asperum cadunt aliqui, ut qui nolunt esse Christi, propter insultantes Christiano nomini, et qui timent detractiones hominum, ut cessent a via Dei.'

PSA 90:4 Multiple spaces in '90.4··Scapulis.··AUG., CASS. Speranti beneficia Dei promittit. Scapulæ,··sunt operationes mirabilium, quibus ut humeris virtus Dei ostenditur. Pennæ,··monita Prophetarum, quæ ad cœlos vehunt. Obumbrabit.··Ut neque sol divinitatis, neque luna humanitatis te urat. In pennis protectio. Scapulis suis.··Alias, Inter scapulas.··AUG. Id est, ante pectus suum te ponit, etc., usque ad ut sub alis ejus speremus.'

PSA 90:5 Multiple spaces in '90.5··Veritas.··ID. Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos. CASS. Vel veritas, incarnatio Christi, unde: De terra veritas orta est Psal. 84., quod et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum, notat et genera periculorum, ut sit gratior liberatio. A timore nocturno.··A similitudine periculi, unde tantum timor habetur. A timore nocturno.··AUG. Qui ignorans peccat, etc., usque ad Cadent a latere tuo mille.'

PSA 90:7 Multiple spaces in '90.7··Cadent a latere.··CASS. Secundo, fidentis in Deo caput, id est Christum, in cœlo levatum, dicit a nullo posse contingi, qui et proles in terra protegit: sed præsumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis fidentis in Deo per Christum. A latere.··Latus Dei est corona justorum, qui cum eo judicabunt, unde dicitur: Mittite a latere vestro,··id est, qui vobiscum habent consilium. Latus ergo Christi, Apostoli et eorum imitatores, quibus promisit: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 19.. Duodecim sedes perfectio tribunalis, in quibus sedebunt omnes qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum.'

PSA 90:8 Multiple spaces in '90.8··Verumtamen.··CASS., AUG. Licet quidem te permittente impiis tuos persequi, sed non impune, oculis tuis considerabis malum, quod voluerunt, non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, et sanctus, qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, et in fine fulminare: hoc dixit ne infirmi moveantur. CASS. Verumtamen oculis.··Etsi cadentes tentent te duris, verumtamen.··Vel, etsi dæmonium non appropinquet, quod est per iniquos: sed tamen non quod faciunt, sed quod intendunt, considerabis.'

PSA 90:9 Multiple spaces in '90.9··Quoniam tu es.··AUG. Unus Christus est caput et corpus, de quo loquitur modo ut de capite, modo ut de corpore, non mutata persona. Ideoque que diligenter adverte, ubi de Christo secundum caput, ubi secundum membra agat. Altissimum.··In alto est refugium Dei, valde in occulto, ut fugiatur a ventura ira. Multi enim sic faciunt sibi refugium Dei, quo fugiunt a malis temporalibus. Altissimum posuisti refugium,··id est, resurgendo, ascendendo, altum fecisti refugium, ut jam sperem sequi quo præcessisti.'

PSA 90:10 Multiple spaces in '90.10·· ID. Tabernaculum Dei est caro, etc., usque ad Christo hoc bene accipitur.'

PSA 90:11 Multiple spaces in '90.11··Quoniam angelis.··Hoc dixit tentator Domino, quando illum tentavit: hoc objecit, de Deitate ejus dubitans. Tentatus est autem Christus propter nos, ut et in eo tentatorem vincere discamus. AUG. Sic et baptizari a servo voluit, non pro sua necessitate, sed pro hominis utilitate, ut non aspernemur baptizari a conservis.'

PSA 90:12 Multiple spaces in '90.12··In manibus portabunt te.··ID. Manibus angelorum sublatus est Christus in cœlum, etc., usque ad qui vinci non potest.'

PSA 90:13 Multiple spaces in '90.13··Super aspidem.··Post humanam infirmitatem, divina virtus ostenditur, quæ tantis imperat. Et agit de Christo secundum membra. Et conculcabis.··AUG. Serpentem calcat Ecclesia, quæ cavet astutiam ejus. Leonem.··Aperte sævit in martyres. Draco insidiatur per hæreticos, ut corrumpat virginem Christi, unde Apostolus: Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo II Cor. 11..'

PSA 90:14 Multiple spaces in '90.14··Quoniam in me speravit.··AUG. Tertio verba Dei, quibus Ecclesiam consolatur, cui et hic defensionem, et in futuro præmia promittit. CASS. Mandat angelis de te dicens: Quoniam in me.··Certitudo promissionis per promissionem Dei.'

PSA 90:15 Multiple spaces in '90.15··Clamabit ad me.··AUG. Non est timendum in tribulatione, etc., usque ad eo tempore magis laboremus ad resistendum.'

PSA 91:1 Multiple spaces in '91.1··Psalmus cantici.··AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam.'

PSA 91:2 Multiple spaces in '91.2··Bonum est confiteri.··CASS. Primo, agit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sentiens omnia bene agi a Deo, quod non novit stultus. AUG. Bona præsentia a Deo nobis donata, consolatio sunt: cum desunt, justitia est. Consolatur enim nos Deus, et emendat: in utroque ergo simus ei grati, dicentes: Bonum est confiteri,··etc.'

PSA 91:4 Multiple spaces in '91.4··In decachordo.··ID. Psallit, qui cum hilaritate bene facit. Qui cum tristitia de eo fit, non ipse facit: et portat psalterium, non cantat in eo. In decachordo.··Si bene loqueris tantum, canticum est sine cithara; si operaris, et non loqueris, cithara est sine cantico; et ideo bene loquere et benefac.'

PSA 91:5 Multiple spaces in '91.5··Quia delectasti.··ID. Unde Apostolus: Ipsius figmentum sumus,··etc., usque ad: Quam magnificata sunt. In factura tua.··CASS., HIER. Et in decore ipsius mundialis fabricæ, et in obedientia, et in dispositione, et in causis, et in effectibus, et in operibus manuum, quibus utor, vel quæ miror.'

PSA 91:6 Multiple spaces in '91.6··Quam magnificata sunt.··CASS., HIER. In substantia, et in forma, et in vi, et in cæteris. Nimis profundæ sunt cogitationes tuæ,··quibus talia fecisti et regis.'

PSA 91:7 Multiple spaces in '91.7··Vir insipiens,··etc. CASS. Me delectasti in operibus, sed vir insipiens non cognoscet,··et stultus, qui, si scit, non cavet sibi, non intelliget hæc,··quæ dixit, vel quæ dicit post. Summum genus scientiæ est scire Deum tanta præstare, quæ humanus sensus non valet attingere. Insipiens est, qui cœlesti sapientia vacuus, humanis versutiis plenus est; qui non scit opera Dei, quia casu putat omnia agi; Stultus est brutus, qui nec sæcularia novit.'

PSA 91:8 Multiple spaces in '91.8··Cum exorti fuerunt.··CASS. Malos asserit perituros, etc., usque ad Judæi putaverunt te communi scilicet sorte mori.'

PSA 91:9 Multiple spaces in '91.9··Tu autem Altissimus.··AUG. Exspectas desuper ex æterno, etc., usque ad non longanimis, ex verbo æternus.'

PSA 91:11 Multiple spaces in '91.11··Et exaltabitur.··ID. Etsi ipsi peribunt, etc., usque ad omnes hæreses peribunt.'

PSA 91:12 Multiple spaces in '91.12··Et despexit.··ID. Et ideo jam nunc despexit, et audiet a veritate intus. Et ab insurgentibus.··CASS. Vel, insurgentes in me, malignantes audiet in novissimo: quando se increpabunt, dicentes, Quid nobis profuit superbia et divitiæ?··Sap. 5. Auris mea.··AUG. Stantis ad dexteram, audiet in futuro, hoc scilicet, Ite, maledicti, in ignem æternum.··A quo malo auditu justus non timebit. Ecce hoc istis, Quid de justis?··Matth. 25.'

PSA 91:13 Multiple spaces in '91.13··Justus ut palma.··Illi ut fenum. Justus ut palma, pro altitudine, et quia radix aspera, pulchra coma in summo et fine, et tarde fructum facit; ita et justum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem operum recipiet. Justus ut palma.··CASS. Tertia pars. Justos florere, ut hac promissione devote gaudeant. Cedrus.··AUG. Palma et cedrus, hæ arbores non arescunt æstate, ut fenum.'

PSA 91:14 Multiple spaces in '91.14··In atriis domus.··CASS. Atrium,··initium mansionis; domus interior. In atriis ergo florebunt,··id est, in ipso resurrectionis initio, dum audient: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25..'

PSA 91:15 Multiple spaces in '91.15··Adhuc multiplicabuntur.··ID. Ecclesia magis incipiet esse uberrima, cum ad finem sæculi erit perducta: tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. Et accipitur hic aliter senectus,··quam supra.'

PSA 91:16 Multiple spaces in '91.16··Annuntient.··ID. Hic, vel, dum præmium capient annuntiabunt, quod justus, qui suis promissa complet. Et non est iniquitas in eo.··AUG. Ut hic permittat pati pro se, quos non ibi ornet. Et rectus,··qui remunerat, non iniquus ut fraudet præmio, sed benignus ut accumulet.'

PSA 92:1 Multiple spaces in '92.1··In diem,··etc. AUG. In die ante sabbatum, etc., usque ad quod significat sextus dies. Dominus regnavit,··etc. CASS. Laus Christi hic cantatur, etc., usque ad a laude domus, ibi, Domum tuam. Decorem indutus.··AUG. Christus decorus his, etc., usque ad orbis qui non commovebitur. Decorem induit.··CASS. Id est, pulchritudinem, etc., usque ad ab incarnatione, quando homines docuit. Præcinxit se.··Non ait, cinxit, vel succinxit, vel accinxit, sed præcinxit. Cingimur enim operaturi, accingimur pugnaturi, succingimur ituri, præcingimur ministraturi. AUG. Cinctio ergo opera significat, etc., usque ad quia melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem. Præcinxit.··CASS. Cœtu angelorum ascendens, vel strenuitate operandi. Etenim firmavit.··AUG. Decorem et fortitudinem induit, ut fundaret terram, unde addit: Etenim firmavit.'

PSA 92:2 Multiple spaces in '92.2··Ex tunc.··ID. Vel ex illo, tempus gratiæ designat, forte intelligit hoc ex die ante sabbatum, id est, sexto tempore hujus mundi, quo Dominus venit: sed ne putes tunc cœpisse, quando natus venit addit, a sæculo tu es.'

PSA 92:3 Multiple spaces in '92.3··Elevaverunt flumina vocem.··AUG. Quia discipuli audientes, etc., usque ad sæculi, quod cœpit irasci, vel persequi. Elevaverunt flumina fluctus suos,··etc. CASS. Hoc deest in aliis, etc., usque ad qui facit omnia bona, addit: Mirabilis in altis Dominus.'

PSA 92:5 Multiple spaces in '92.5··Testimonia.··AUG. Quia mirabilis elatio maris,··etc., usque ad et coronas ex prædictione. CASS. Testimonia.··Vel ita, etc., usque ad licet brevibus verbis, continet.'

PSA 93:1 Multiple spaces in '93.1··Psalmus David AUG. Infirmis, qui et murmurant corde, etc., usque ad totus docens patientiam. Quarto sabbati,··quo die fecit Deus luminaria, etc., usque ad unde monet ad patientiam.'

PSA 93:2 Multiple spaces in '93.2··Deus ultionum Dominus.··Ne festines alium punire, si te læsit; sicut nolles puniri alio rogante, quem læsisti: et si ille peccat in te, ne pecces deterius blasphemans Deum, nec optes vindictam; quæ si venerit, forsan te prius inveniet. Libere egit.··AUG. Tempore infirmitatis, ut quando in templo docuit, tanquam potestatem habens, quia nec veritati ejus, nec potestati ejus potest obviari. Et quia ita tunc, nunc Exaltare, quia, usquequo peccatores.'

PSA 93:4 Multiple spaces in '93.4··Effabuntur.··CASS. Exponit eorum peccata, etc., usque ad procedit exaggerando. Loquentur omnes qui operantur,··etc. Effabuntur,··aliis respondent, AUG. id est, habent quod respondeant, etc., usque ad loquuntur iniqui dicentes Deum non curare hæc.'

PSA 93:6 Multiple spaces in '93.6··Viduam et advenam.··CASS. Hos Deus tuetur, etc., usque ad sine patre diabolo et matre concupiscentia.'

PSA 93:7 Multiple spaces in '93.7··Nec intelliget.··AUG. Quasi, non attendet ista, negligit ista, nec attendit ut videat, non me curat Deus, quid agam?'

PSA 93:8 Multiple spaces in '93.8··Intelligite.··CASS. Secunda pars; contra blasphemos, etc., usque ad quod consilium suum malis incognitum, suis amicis aperit. Stulti.··Qui aperte blasphemant, dicentes Deum non videre. Vel ita: Vos insipientes,··id est nescii, intelligite, qui jam bene vivendo estis in populo,··id est, in numero bonorum. Et vos stulti,··id est, improvidi, et si scitis, aliquando sapite.'

PSA 93:10 Multiple spaces in '93.10··Qui corripit gentes.··AUG. Quotidie pro originali, nonne arguet pro supradictis? Vel, Qui erudit.··Propter quam eruditionem misit Filium suum Deus, etc., usque ad unde Apostolus: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque,··Rom. 14., etc.'

PSA 93:11 Multiple spaces in '93.11··Dominus scit.··ID. Tu vero nescis cogitationes Dei, quoniam justæ sunt; sed amicis factis prodit Deus consilium suum, cur malis parcit. Quoniam vanæ sunt.··Talium cogitationes vanæ sunt, quod ipsi per se non possunt scire, sed Dominus novit esse vanas.'

PSA 93:12 Multiple spaces in '93.12··Beatus homo.··CASS. Isti sunt vani, etc., usque ad omnes scient Deum, cœli ut liber plicabuntur. Et de lege tua,··etc. AUG. Ex lege disce patientiam, donec fodiatur,··non est tuum scire quomodo, et cur fodiatur illi.'

PSA 93:13 Multiple spaces in '93.13··Donec.··etc. AUG. Felicitas malorum fovea est; labor bonorum flagellum patris; felicitas est fovea,··quia cum parcit Deus per impunitatem, fit homo elatus, et cum putat se altum, cadit. Fodiatur fovea.··Ecce consilium Dei: ideo parcit malis, ut fodiatur fovea eis.··Adhuc foditur, et tu jam vis sepelire eum: nimis festinas. Peccatori fovea,··etc. Non omni, sed superbo, etc., usque ad age gratias ei a quo habes, nec alium despicias.'

PSA 93:16 Multiple spaces in '93.16··Quis consurget.··CASS. Tertia pars, ubi dicit quod fluctuatio sit justis, et fluctus sæculi, id est, mala per iniquos, ut puncti clament ad Deum, et nihil aliud eis placeat, et tunc gratior fit liberatio. AUG. Quis consurget,··quasi dicat, etc., usque ad sed unde vincam? Nisi quia Dominus. Stabit mecum,··etc. CASS. In acie patiens; sed quia ille vincit, qui vim sustinet; perdit, qui ferit.'

PSA 93:17 Multiple spaces in '93.17··Nisi quia Dominus.··CASS. Vanis persuasionibus poterat decipi, nisi Dominus liberaret.'

PSA 93:18 Multiple spaces in '93.18··Adjuvabat me.··Sicut Petrum liberavit Dominus super aquam ambulantem, ne mergeretur, qui Domino dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te Matth. 26.. AUG. Ut Christus sua potestate, etc., usque ad unde subdit, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.'

PSA 93:19 Multiple spaces in '93.19··In corde.··ID. Salubres cogitationes significat, ut scilicet cum æternas retributiones cogitaret, mala temporalia despiceret.'

PSA 93:20 Multiple spaces in '93.20··Nunquid adhæret.··ID. Nemo iniquus sedet tecum; et cum nihil his tecum, ad quid ergo fiunt? ut de eis pungas, et puncti ad te clament, et demum hi pereant; quæ his tribus versibus subsequentibus ostenduntur. Sedes iniquitatis.··CASS. Est possessio mundi, cum amore, quæ non hæret Deo, qui suos præcipit hæc fugere. Qui fingis.··AUG. Ex hoc intelligo, quod non hæret tibi iniquus, etc., usque ad et ille dolor est præceptum; sed alter est informis. Dolorem,··id est, de dolore vel labore præceptum, etc., usque ad et tunc surgit fluctus, in quo excitatur.'

PSA 93:22 Multiple spaces in '93.22··Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ.··ID. Quare? quia si non periclitareris, non quæreres refugium: pungeris dolore, ut quæras remedium; recedit spes sæculi et venit spes Dei.'

PSA 94:1 Multiple spaces in '94.1··Laus.··CAS. Devotionem. Cantus hilaritarem significat. Venite, exsultemus.··THEOD. Josias rex admodum pius fuit, etc., usque ad formatus est vero psalmus ex persona Josiæ, et Dei sacerdotum. CASS. De tempore gratiæ, quo intratur in requiem, propheta laudes Dei describens, primo invitat Judæos, quos prævidebat posse resistere Christo.'

PSA 94:2 Multiple spaces in '94.2··Faciem ejus,··etc. AUG., CASS. Conspectum venturi judicis, ne quid tunc in nobis sit discutiendum. In confessione.··AUG. Illum laudantes, nos accusantes, etc., usque ad de qua laude psalmus agit. In psalmis jubilemus.··Quæ dicimus in psalmis, vel facimus, sentiamus in jubilatione.'

PSA 94:3 Multiple spaces in '94.3··Super omnes deos.··Vel magis deos homines dicit, super quos rex est, non super dæmonia.'

PSA 94:4 Multiple spaces in '94.4··Quia in manu ejus,··etc. CASS. Post magnitudinem Domini prædictam, venit ad clementiam.'

PSA 94:5 Multiple spaces in '94.5··Mare.··AUG. Mundus, cujus fluctus termino arctat Deus, non permittens nos tentari supra id quod possumus I Cor. 10.; qui fluctus etiam proventum nobis faciunt, Deo id agente, nec scandala tibi nocent, quæ mensuram a Deo accipiunt.'

PSA 94:6 Multiple spaces in '94.6··Venite, adoremus.··CASS. Prius rudes vocavit ad exsultationem: jam ostensa gloria Dei, vocat ad pœnitentiam, quod durius est. Ploremus.··AUG. Si forte de peccatis, quæ vos longe fecerunt, solliciti estis, plorate: lacryma exstinguit flammam peccati, quæ in conscientia ardet. Qui fecit nos.··Ecce magna fiducia: a te enim deficere potes, tu te reficere non potes, ille reficit qui te fecit.'

PSA 94:7 Multiple spaces in '94.7··Et nos populus,··etc. AUG. Eleganter ordo verborum mutatus: Non dixit oves pascuæ et populum manus ejus, ut ipsos intelligas oves, qui sunt populus, oves manus, non quas eminus, quia sunt, et oves quas non fecimus, sed ipse gratia sua nos oves fecit.'

PSA 94:8 Multiple spaces in '94.8··Hodie si vocem,··etc. CASS. Nos autem populus et oves. Sed his omnibus proponitur conditio, si vocem ejus audieritis,··quam vocem subdit, Hodie. Nolite obdurare.··ID. Jam ipse Christus monet, ne obdurentur, ne contingat eis, ut patribus.'

PSA 94:9 Multiple spaces in '94.9··Sicut in irritatione.··ID. Majestas Christi loquentis, etc., usque ad culpa parentum repetitur, ut vindicta timeatur.'

PSA 94:10 Multiple spaces in '94.10··Quadraginta annis.··AUG. Per quadraginta annos omnia sæcula significat, etc., usque ad sicut ipse ait: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi.'

PSA 95:1 Multiple spaces in '95.1··Psalmus David.··CASS. In Veteri Testamento legitur, etc., usque ad non illa actuali agit hic psalmus. Cantate Domino.··ID. Præmonuit Judæos in præcedenti psalmo ut, deposita duritia, Christum crederent; sed quia erat mansura, nunc omnes gentes monet. Secundus psalmus de utroque adventu. Primum ad prælatos loquitur, ut ipsi cantent et annuntient. Canticum novum.··AUG. Vetus cantat cupiditas, etc., usque ad quisquis intraverit, foris est.'

PSA 95:2 Multiple spaces in '95.2··Domino et benedicite.··HIER., CASS. Ter Domino, ad distinguendam personarum trinitatem; quia laus Christi honor est Trinitatis. Et est figura epimone, id est, crebra repetitio sententiæ, quæ exaggerat in laudem vel vituperationem.'

PSA 95:3 Multiple spaces in '95.3··Annuntiate.··Ad prælatos loquitur, annuntiate, quia sic crescit ædificatio domus. De die in diem.··CASS. Vetus et Novum Testamentum dies sunt, qui æterno sole clarescunt, illud prænuntiat, hoc factum indicat. HIER. Annuntiat ergo de die in diem, etc., usque ad quibus affectuum nostrorum pedes a vitiorum spinis muniuntur.'

PSA 95:4 Multiple spaces in '95.4··Magnus Dominus.··AUG. Parvulus factus, quia vos parvi, intelligite magnum, et eritis in illo magni.'

PSA 95:5 Multiple spaces in '95.5··Cœlos fecit.··ID. Apostolos et angelos, unde si cœlos fecit et angelos, tunc et apostolos, qui dæmonibus imperant.'

PSA 95:6 Multiple spaces in '95.6··In conspectu.··Tales enim, confitentes scilicet et justi, ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo. Sanctimonia et magnificentia.··AUG. Quasi diceret: Qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante: non enim per te potes esse sanctus. Eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus.'

PSA 95:7 Multiple spaces in '95.7··Afferte Domino patriæ.··CASS. Secunda pars, ubi ad subditos loquitur, etc., usque ad ut nullus excipiatur, indigena, vel peregrinus. Gloriam.··ID. Quoniam bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus. Honorem.··Cum de bonis gratia refertur, unde, Non est inventus qui daret honorem Deo, nisi hic alienigena. In atria.··ID. Atria,··prophetæ vel apostoli, quibus itur ad Dominum; de atriis, prophetis vel apostolis, venitur in atrium catholicæ Ecclesiæ, ubi majestas adoratur. AUG. Vel, Introite in atrio, id est, in doctrinam prophetarum et apostolorum.'

PSA 95:9 Multiple spaces in '95.9··Adorate Dominum in atrio,··etc. Id est, in Ecclesia catholica, vel per atria,··prophetiam; per atrium Evangelium. Commoveatur.··Omnibus admonitis moveri optat. Quasi diceret, introite et adorate vos, boni. Terra autem,··etc. Universa terra.··CASS. Non pars aliqua; ne quis ergo dicat: Ecce hic Christus, ecce illic,··subdit, Etenim correxit orbem terræ,··etc.'

PSA 95:10 Multiple spaces in '95.10··Dicite in gentibus.··ID. Quod regnavit et correxit, et judicavit. Regnavit.··Alia littera: Regnavit a ligno Matth. 13.. AUG. Crucis, quo transit homo mare,··et fit orbis qui non movetur. Populos in æquitate,··etc. Alii addunt, Et gentes in ira tua.··CASS. Populos ergo, id est, bonos judicabit in æquitate, gentes vero, id est, malos in ira sua.'

PSA 95:12 Multiple spaces in '95.12··Tunc exsultabunt.··CASS., HIERON. Tunc,··quando corriget, etc., usque ad quoniam venit, id est, veniet judicare terram. Quoniam venit.··AUG. Primo venit in Ecclesia, in nubibus, id est, apostolis, et implevit totum orbem; unde: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus Matth. 26.: cui adventui qui credit, exsultabit in ultimo adventu.'

PSA 95:13 Multiple spaces in '95.13··Judicabit orbem.··CASS. Omnem hominem generaliter includit, secundum æquitatem Dei judicandum. Sed quomodo judicetur exponit, dicendo, populos in veritate,··quia in separatione duo erunt populi, quibus dabit sententiam veritatis, ut alii in vitam, alii in pœnas eant. AUG. Orbem dicit omnes filios Adam, etc., usque ad meridiem.'

PSA 96:1 Multiple spaces in '96.1··Psalmus ipsi David.··Ad litteram illud tangit hic, quod mortuo Absalom, iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur, David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo hic non agitur, sed potius de significato. AUG. David Christum significat, quem iniqui filii, id est, Judæi, crucifixerunt, atque regnum abjuraverunt ei. Sed restituta est terra ei,··quando Judæa, quæ crucifixerat, credidit: et apostoli, qui titubaverant, sunt confirmati: sed et aliæ oves de gentibus sunt adductæ. Vel, restituta est terra,··cum caro ejus resurrexit, postquam resurrectionem hæc omnia quæ hic cantantur, facta sunt. AUG. Prævidentes in spiritu hæc, gavisi sunt prophetæ, etc., usque ad palato namque fidei dulce sapit mel divinæ promissionis. CASS. Quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est. Describit primo virtutes Domini, ostendit omnia restituta ei, et arguit idololatras. Dominus regnavit.··CASS. Videns propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit: Dominus regnavit.··AUG. Quis ergo alter colendus est? quasi, nullus; inde: Exsultet terra.··Quid remanet idolis? Quasi nihil. Insulæ.··Totius mundi Ecclesiæ. Multæ.··Non omnes, propter hæreticorum conventus. CASS. Inde qualis sit Dominus primo adventu dicit.'

PSA 96:2 Multiple spaces in '96.2··Nubes et caligo.··Impiis, qui cæci sunt, nubilosus et caliginosus, quibus nulla claritate splendet; sed bonis, Justitia et judicium.··Qui correcti sunt sedes ejus. Ante adventum ejus ignis præcedet,··quia impii pro prædicatione prophetarum ira succensi, de nece eorum tractaverunt, et ad indignationem inflammati in circuitu, quia multi, cum pauci essent prædicatores.'

PSA 96:3 Multiple spaces in '96.3··Ignis ante ipsum præcedet,··etc. AUG. Quasi correcti sunt sedes Dei, etc., usque ad si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem.'

PSA 96:4 Multiple spaces in '96.4··Illuxerunt fulgura.··ID. Nubes viluerunt forma humana, sed fulgor mirandus in verbis vel factis eorum apparuit, et inde mota est terra.'

PSA 96:5 Multiple spaces in '96.5··Fluxerunt.··ID. Etsi non modo credit paganus, tamen victus est.'

PSA 96:7 Multiple spaces in '96.7··Confundantur.··Hoc jam factum est. AUG. Cessat enim jam idololatria. Et erubescant qui adorant lapides, quia mortui.'

PSA 96:8 Multiple spaces in '96.8··Adorate.··ID. Cessat ergo adoratio angelorum, sed adorant. Ipsi mali angeli volunt adorari, boni adorant, nec se permittunt adorari. Vel saltem hoc exemplo idololatriæ cessent. Audivit et lætata.··CASS. Secundo post restaurationem terræ omnimoda exsultatio, etc., usque ad ut de Cornelio fratres gavisi sunt quem Petrus baptizavit. Et exsultaverunt.··AUG. Audierunt apostoli, qui erant in Judæa fratres, quia gentes receperunt verbum Dei, et lætati sunt et magnificabant Deum.'

PSA 96:9 Multiple spaces in '96.9··Terram... deos.··ID. Per terram et deos,··peccatores et justos accipe. Vel, terrenis et cœlestibus significat eum imperare.'

PSA 96:10 Multiple spaces in '96.10··Custodit Dominus.··AUG. Si cum cœperis odisse malignum, subsequantur persecutiones, ne timeas, quia custodit Dominus animas sanctorum suorum, de quibus tollendis est ultimum genus persecutionis.'

PSA 97:1 Multiple spaces in '97.1··Psalmus David.··CASS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: hæc, etsi sæpe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione. Cantate Domino.··CASS. Primo ait de ostensione salvatricis dexteræ. Salvavit.··AUG. Majus est quod totum orbem a morte æterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Sibi.··Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant.'

PSA 97:2 Multiple spaces in '97.2··Salutare... justitiam.··AUG. Qui salvat et justificat. Revelavit.··Futura sub velamine prædixerunt prophetæ: sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est.'

PSA 97:3 Multiple spaces in '97.3··Misericordiæ et veritatis.··AUG. Misericordia est quo promisit, hanc sequitur veritas,··quia reddidit. Sed cui? Isræli,··id est, qui modo per fidem videt veritatem, post per speciem.'

PSA 97:4 Multiple spaces in '97.4··Omnes.··ID. Quia non quibusdam tantum datus est Christus.'

PSA 97:5 Multiple spaces in '97.5··Jubilate.··CASS. Secundo dicit omnibus modis laudandum esse et annuntiandum, quia venit judex.'

PSA 97:6 Multiple spaces in '97.6··In tubis ductilibus et voce tubæ corneæ.··AUG. Æris, quæ tundendo producuntur, etc., usque ad ut cornu carni hæret, et eam superat. HIERON. In tubis ductilibus, argenteis, more Judæorum. Mystice, productis sub malleo universæ terræ, id est diabolo. AUG. Tribulatio, tunsio est; profectus, productio: talis tuba erat Job, unde quasi tuba insonuit, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit.'

PSA 97:7 Multiple spaces in '97.7··Moveatur.··ID. Id est, indulcetur mare legis, ligno crucis in eo posito. Et plenitudo ejus.··Universa legis sacramenta, etc., usque ad sed flumina,··etc. Terram.··CASS. Id est, omnem peccatorem.'

PSA 97:9 Multiple spaces in '97.9··Orbem terrarum.··Omnes terrenos. In justitia.··AUG. Quia non meruerunt misericordiam. Populos.··CASS. Fideles de Judæis et gentibus, qui capient æqua meritis.'

PSA 98:1 Multiple spaces in '98.1··Psalmus David.··AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit Psal. 48.. Dominus regnavit CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. Irascantur populi.··CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. Sedet super cherubim.··ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. Cherubim.··AUG. Plenitudo scientiæ interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum?'

PSA 98:2 Multiple spaces in '98.2··Dominus in Sion.··ID. Si non intelligis quid est super Cherubim,··hoc vide, quia in Sion magnus.··Sion est anima quæ Deum speculatur. In Sion magnus.··CASS. Quis Dominus, exponit: In Sion natus. Magnus,··ne pro passione vilescat. Vel, tamen Dominus magnus in Sion Judæorum, et super populos gentium.'

PSA 98:3 Multiple spaces in '98.3··Magno.··AUG. Parvum erat quando irascebantur, id est, paucis diffamatum, sed jam in omni terra dilatatum. Terribile.··ID. Quia etsi crucifixus prædicatur, judex venturus, et non errabit in judicio. Et honor regis.··CASS. Exponit quomodo debent confiteri. Honor regis,··est gloriosa prædicatio, judicium discretionem exigit; non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione, quod ab ipso est; unde subdit: Tu parasti directiones.··Vel honor regis est damnatio nocentium, unde regis gloria augetur.'

PSA 98:4 Multiple spaces in '98.4··In Jacob.··AUG. Non solum patriarcha, sed populo, quem significat. Tu fecisti.··Hæc, quæ alius non posset.'

PSA 98:5 Multiple spaces in '98.5··Exaltate.··CASS. Secunda pars monet adorare eum, quia patres ejus fuerunt.··Quasi, quia hæc facit nobis, ergo Exaltate. Scabellum.··AUG. Terra scabellum vedum ejus dicit Scriptura, etc., usque ad in cujus honore scabellum adorat. Pedum.··CASS. Pedes,··indefecta stabilitas deitatis. Sanctum.··Ut discernas corpus a deitate, etsi una persona.'

PSA 98:6 Multiple spaces in '98.6··Moyses.··CASS. Sacerdos, quia si non hostias, populi vota obtulit, et pro populo supplicavit.'

PSA 98:7 Multiple spaces in '98.7··Columna.··CASS. Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur, quæ nuntiabat Ecclesiam, vel carnem, sed tunc in nube, modo aperte per Filium: Nubis loquebatur ad eos.··ID. Ad eos ergo tunc in nube, qui jam nobis loquitur in scabello, id est, in carne assumpta aperte. Testimonia ejus et præcepta.··ID. Testimonium est per signa aliqua præcedentis rei posita significatio: unde sæpe in lege dicitur: Hoc erit vobis in testimonium.··Præcepta sunt sicut præcepta legis per Moysen data.'

PSA 98:8 Multiple spaces in '98.8··Propitius fuisti eis.··AUG. Non dicitur nisi peccatis, propitius ignoscendo, propitius et ulciscendo, ecce etsi tanti essent isti, aliquid tamen habebant peccati; unde addit, in omnes adinventiones. Ulciscens.··Ne humana elatio subriperet; unde: Datus est mihi stimulus carnis meæ II Cor. 12. Adinventiones.··Alias affectiones. AUG. Quas solus Deus noverat in cordibus eorum; unde pœna eis pati eos cum quibus erant, pro quorum peccatis quasi suis dolebant per charitatem. Non enim fuit, ut a plerisque putatur, Moysi pœna non intrare in terram promissionis in quam et miseri intraverunt; sed figura, quod qui sub lege essent, et sub gratia esse nollent, non intrarent in requiem.'

PSA 99:1 Multiple spaces in '99.1··Psalmus in confessione.··Confessio gemina est; una est laudis, altera peccatorum. Confessio laudis convenit perfectis, confessio peccatorum incipientibus; unde in hoc psalmo propheta monet ad confessionem. CASS. Docet hic psalmus, et Deum incessanter laudare, et peccata nostra incessanter plangere: quia nec in malis est desperandum, nec in bonis debet animus esse elevatus. Primo perfectis præcipuum genus confessionis, id est laudem, indicit. Jubilate.··AUG. Si vox jubilat exterius, etc., usque ad et quo ordine et quam mirifice fecit. Omnis terra.··Ad laudem monens. Non unum angulum terræ hortatur: sed sicut ubique novit seminatam benedictionem, ita undique exigit jubilationem. Servite in lætitia.··AUG. Hæc servitus non est amaritudinis, nec indignationis, sed felicitatis et libertatis. Servum ergo te faciat charitas, quia liberum te fecit veritas. Unde Dominus: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas vos liberabit Joan. 8.. In lætitia.··Quia liberati; non murmurantes, ut in deserto: unde præmium subdit.'

PSA 99:2 Multiple spaces in '99.2··Introite in conspectu.··Magnum est in conspectu tanti gaudere. Introite.··CASS. Secundo intraturis secundum genus confessionis; nec dubitetur, quia misericordia est ei.'

PSA 100:1 Multiple spaces in '100.1··Psalmus ipsi David.··CASS. Psalmus iste continet formam perfectæ sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est. Ipsi David.··Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quæ est perfecta conversatio vitæ. Misericordiam et judicium cantabo.··CASS. Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. Misericordiam et judicium cantabo.··Hæc duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est præmissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. AUG. Nemo de misericordia præsumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia præcedit misericordia. Semper hæc simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro.'

PSA 100:2 Multiple spaces in '100.2··Psallam et intelligam.··ID. Hoc dat psallere, ut intelligam mente, quod oculis non patet, id est, credam quod Dominus veniet, quem iste tantum desiderat, qui veniet in via immaculata. CASS. Quia mundum transivit sine peccato; vel, ego psallam et intelligam existens in via immaculata, quando, etc. Vel, psallam,··hilariter operabor, et per hoc intelligam. Quando venies ad me.··In secundo adventu, vel obitu cujusque. Vel, quando venies ad me,··per carnem in primo adventu, quia in via immaculata. Perambulabam.··CASS. Secundo, quæ sit via immaculata exponit. AUG. Perambulabam.··Quæ est via immaculata? Ea ab innocentia incipit, et in illa consummatur; et non est opus multis verbis: Innocens esto, et perfecisti justitiam. Sed duobus modis nocet homo, videlicet si facit miserum, et si deserit miserum. Innocens est qui nec sibi nec alii nocet. CASS. Perambulabam.··Quasi dicat: Transitoria non quæsivi, sed cucurri viam mundi, existens in medio domus tuæ. Innocentia hoc potest, ut faciat habitare in medio domus Dei, quasi honorabile exemplum aliorum.'

PSA 100:3 Multiple spaces in '100.3··Non proponebam.··CASS. Innocentiam per partes exponit. Primo, quia nihil habet cum malis, dicit: Non proponebam,··usque, oculi mei.··Post quod pars ei cum justis, et quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, in matutinis.··AUG. Non proponebam.··Quasi: Perambulabam in innocentia:··hac utique dicit totus Christus, quod non proponebam,··id est, non diligebam rem injustam.'

PSA 100:4 Multiple spaces in '100.4··Non adhæsit.··CASS. Exponit prævaricationes. Cor pravum,··qui prævaricatur corde; declinantem, hæreticum qui a catholicis dissentit: et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam, quia etsi signati nobiscum sacramentis, non tamen veri sunt.'

PSA 100:5 Multiple spaces in '100.5··Superbo.··AUG. Et Jesus convivatus, etc., usque ad unde: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 8..'

PSA 100:6 Multiple spaces in '100.6··Oculi mei.··Hic alteram partem innocentiæ exsequitur, scilicet, quod cum justis habet partem. Quasi dicat: Cum talibus non edebas, unde ergo pascebaris? Terræ.··AUG. Degentes in terra, ubi tot illecebræ, unde major corona. Vel CASS. qui per totum mundum sunt. Ut sedeant mecum.··AUG. In veritate fidei mecum permaneant, vel participent mecum regno æterno, vel judicent mecum.'

PSA 100:7 Multiple spaces in '100.7··Non habitabit in medio domus meæ.··CASS. Id est, Ecclesiæ. Etsi aliquandiu toleretur gratia correctionis, non præeminet meritis, nihil potest; non est in populo meo granum, sed palea. Non habitabit,··hoc maxime convenit sacerdotibus, ut pravis non cohabitent.'

PSA 100:8 Multiple spaces in '100.8··In matutino.··CASS. Tertia pars, ubi ostendit quis finis sit malorum. Et loquitur hic Christus. In matutino.··Post vitatos malos, justus ad se reversus, addit quod suggestiones dæmonum de corde expulit in matutino,··id est, quando in initio tentationis, quasi in crepusculo incipiunt apparere. Interficiebam.··Oratione, qua debent ejici, ne crescant. Peccatores.··Dæmones, qui omnem carnem faciunt peccare. Civitate Domini.··Anima justi, unde diabolus dispergitur et removetur. Omnes operantes iniquitatem.··Id est, submissiones vel immissiones diaboli. AUG. Jam enumeravit quod ei non adhæserunt nisi boni, etc., usque ad hoc et justo convenit, qui prævidet hoc futurum, et ideo se sic habet.'

PSA 101:1 Multiple spaces in '101.1··Oratio pauperis.··AUG. Secundum formam servi, etc., usque ad sponsus propter caput, sponsa propter corpus. Christus pauper in nobis, et nobiscum, et propter nos, hic orat in persona pœnitentis, suam dejectionem, et dejectionis causam recognoscentis, et a peccatis liberari atque in pristinum statum restitui petentis. Monet ergo suam advertere miseriam, et Dei petere misericordiam.'

PSA 101:2 Multiple spaces in '101.2··Domine, exaudi orationem meam.··CASS. Quintus psalmus pœnitentiæ; quartus qui oratio dicitur. Prima pars, captatio deprecativa. Et clamor.··Oratio crevit in clamorem. Veniat,··non obstent nubes, quæ iniquis. ID. Epimone per tres versus, id est crebra repetitio sententiæ.'

PSA 101:4 Multiple spaces in '101.4··Quia defecerunt.··CASS. Secunda pars, in qua est flebilis oratio; in qua exponitur, quæ paupertas, quæ tribulatio. Unde clamet, jam aperit. Quia defecerunt. Defecerunt sicut fumus dies mei.··AUG. Elato enim Adam dies deficiunt, virtus animi contrahitur. Miseria pium judicem movere potest. Ossa mea sicut cremium aruerunt.··Fortes, quorum frixorium sunt, qui scandalizantur, etc., usque ad jam enim frigitur homo, dum timet se arsurum.'

PSA 101:5 Multiple spaces in '101.5··Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum.··ID. Mortalis factus. Fenum viret, sed percussum facile sentit injuriam: sic caro hominis in lege Dei virens, ab eadem succisa arescit.'

PSA 101:6 Multiple spaces in '101.6··A voce gemitus.··CASS. Natura peccantium ostenditur, quia dum peccatum appetitur, contemplatio Dei non habetur. Mei.··AUG. Non illorum qui de terrenis, et non de spiritualibus gemunt, etc., usque ad infirmorum portare.'

PSA 101:7 Multiple spaces in '101.7··Pelicano,··etc. AUG. Tres aves, tria loca ponit, etc., usque ad qui si non inter homines, extra est in alto, dicens eis, qui in nocte dormiunt. Vel, passer sagax ad alta virtutum fugit, ubi tutus a laqueis. Qui solitarius vel unicus, propter charitatem quem ex multis unum facit est in tecto, vel ædificio propter altitudinem fidei, ut non descendat aliquid tollere de domo, id est carne. Domicilio.··ID. Vel parietinis, quæ vulgo dicuntur ruinæ, ubi parietes stant sine tecto, ubi habitat nycticorax avis, quæ noctem amat.'

PSA 101:9 Multiple spaces in '101.9··Tota die.··CASS. Vel, in persona justi totum accipi potest. Quasi dicat, etc., usque ad vel, in dejectione reficiebar, adeo placebat mihi.'

PSA 101:10 Multiple spaces in '101.10··Cinerem.··AUG. Per cinerem et fletum pœnitentes significantur. Cinis enim et cilicium sunt arma pœnitentium. Potum.··CASS. Temporalem jucunditatem. Vel desiderium patriæ pro dilatione lacrymis miscui; vel potum Scripturarum, quæ antiqua recolunt.'

PSA 101:11 Multiple spaces in '101.11··A facie iræ.··CASS. Ira, ultio; indignatio, motio animi, qua indignamur etiam filiis. Ira dicitur impetus in puniendos, quæ in Deum non cadunt. Sed est antropopathos. Iræ.··Unde et Dominus ait: Ira Dei manet super eos qui non credunt Joan. 3.. Non ait, veniet; sed manet,··quia non tollitur, in qua natus est.'

PSA 101:12 Multiple spaces in '101.12··Dies mei sicut umbra declinaverunt.··Quia ego a vero die declinavi, similes mihi sunt declinantes dies mei.'

PSA 101:13 Multiple spaces in '101.13··Tu autem,··etc. CASS. Tertia pars, ubi ostenditur certitudo impetrandi veniam. Jam consurgit lapsus ad prophetandum, jam pœnitens caput relevat. AUG. Memoriale promissum memorabile, de te reparatio nostra, quia tu nostri, vel nos memores tui.'

PSA 101:14 Multiple spaces in '101.14··Venit tempus.··AUG. Quia omnia ordine voluit Deus fieri, et tempus ad hoc disposuit, ubi opportunitas apte ordinata est.'

PSA 101:15 Multiple spaces in '101.15··Lapides ejus.··AUG. Sunt lapides in Sion, etc., usque ad inde est quod misso Spiritu sancto multi eorum crediderunt qui Dominum crucifixerunt.'

PSA 101:17 Multiple spaces in '101.17··In gloria.··AUG. Qui primo visus est in infirmitate in illa Sion; unde: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem Isa. 53..'

PSA 101:18 Multiple spaces in '101.18··Orationem.··Hoc agitur in ædificatione Sion: orant, gemunt ædificantes, qui sunt unus pauper, et pauperes multi; unde in titulo singulariter, hic pluraliter. Sed unus dicitur propter veritatem pacis Ecclesiæ, multi propter latitudinem.'

PSA 101:19 Multiple spaces in '101.19··Scribantur hæc.··CASS. Qui supra pœnitentia sordebat, jam honore prophetæ decoratus, præcipit hæc quæ dixit testimonio Scripturæ firmari, ut ætas futura discat. In generatione.··AUG. Hæc quando scribebantur, non sic proderant generationi Veteris Testamenti; prosunt alteri, id est novæ.'

PSA 101:20 Multiple spaces in '101.20··Quia prospexit,··etc. AUG. Post gemitus dolentis, jam sunt verba consolationum, jam gaudet pauper. Et quia supra dixit: Ædificavit Dominus Sion;··et item: Scribantur hæc;··modo utrumque declarat; quasi hoc est quod dixit scribendum, quia prospexit. Prospexit.··Ut præterita dicit, quæ erant futura.'

PSA 101:21 Multiple spaces in '101.21··Compeditorum.··AUG. Timor Dei, compedes sunt, etc., usque ad et solutis vertuntur in gloriam. CASS. Compediti, sancti, etc., usque ad unde in generalem Ecclesiam concurrit sermo eorum. Ut solveret filios.··AUG. Nos autem sumus filii illorum mortificatorum, qui solvimur a nodis peccatorum, et vinculis cupiditatum.'

PSA 101:23 Multiple spaces in '101.23··Respondit ei in via virtutis suæ.··CASS. Quarta pars, ubi, post certitudinem veniæ, dicit quod de sua brevitate ad æternitatem transeat. AUG. Respondit.··Quia: Dico, ut annuntiem nomen Domini et laudem ejus in Jerusalem, etc., usque ad non contemnit, sed fructum reddit. Respondit ei.··Id est, credit resurrexisse Christum. Sed quia prævidet quosdam dicturos, fuit quidem quondam Ecclesia congregans omnes in unum, sed jam desinit. Paucitatem,··inquit, dierum meorum:··non æternitatem illorum, ubi ero, sed temporales dies, quandiu ero in hoc sæculo. Nuntia mihi.··Propter illos qui dicunt, jam non esse Ecclesiam. Non vacat vox ista, non est inanis petitio. Ipsa enim via, id est Christus, sic annuntiavit: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Totum tempus usque ad finem, est illa exiguitas dierum: quia omne quod finitur exiguum est, ut inde transeatur in æternitatem. Nuntia et:'

PSA 101:24 Multiple spaces in '101.24··Ne revoces me in dimidio dierum meorum.··Non sic fiat, ut hæretici dicunt, etc., usque ad sed non sunt nisi dimidii, si non addantur æterni.'

PSA 101:25 Multiple spaces in '101.25··In via virtutis.··AUG. In fide, qua resurrexisse credit Christum. Via virtutis fuit Christus post resurrectionem, cum jam non infirmus, sed fortis, in cœlo vocat Ecclesiam. Laus fidei est, non quia credit mortuum, quod et paganus credit, sed glorificatum. Vel, breviter diffinitur religio Christiana, cum dicitur via virtutis.··Vel, in generatione generationum. Est generatio generationum, quæ non transit, collecta de omnibus, id est sancti. In illa erunt anni Domini, qui non transeunt, id est æternitas Dei, quæ est ipsa substantia Dei, nihil habens mutabile.'

PSA 101:26 Multiple spaces in '101.26··Initio tu, Domine.··Quasi, ne revoces, quia ad æternitatem tendo, quam exponit, dicens: Initio tu, Domine, terram fundasti.'

PSA 101:27 Multiple spaces in '101.27··Ipsi peribunt.··AUG. Ipsi cœli peribunt, de proximis terræ hoc constat; unde et Petrus: Terra autem et cœli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt, igni reservati II Petr. 3.. De superioribus non est certum, sed si manent, non in se, sed in Deo manent.'

PSA 101:28 Multiple spaces in '101.28··Et sicut opertorium mutabis eos.··Cœlos accipe, qui omnia operiunt, qui etiam mutabuntur. Et anni tui non deficient.··AUG. Qui erunt in generatione generationum. Sed an ibi esse poterimus? Utique, quia filii servorum tuorum habitabunt.'

PSA 101:29 Multiple spaces in '101.29··Filii servorum.··AUG. Ut filii intraverunt terram promissionis, etc., usque ad cum omni novitate filiorum. Filii.··Hilaris conclusio. Filii prophetarum et apostolorum, nedum ipsi. Semen.··Opera, unde fructus æternus. Dirigetur.··Quia nihil tortum intrat.'

PSA 102:2 Multiple spaces in '102.2··Benedic, anima.··AUG. Post preces pauperis præconia gaudentis. Omnes qui in Christo quasi unus homo sunt, qui excitat et hortatur animam suam, ut benedicat Dominum, volens diffinire cur benedicendus, ne quis ad hoc piger inveniatur. Clama voce, si est homo qui audiat; sine voce, si non est qui audiat homo, quia audit Deus. CASS. Per sua beneficia hortatur benedicere Deum. AUG. Propheta in persona generalis justi loquens, secundum superiorem vim animæ, id est rationem, exhortatur animam ad benedicendum, dicens: Noli oblivisci.··Non sit ante oculos delectatio peccati, sed damnatio et remissio Dei: cogita omnia mala tua, quia quot ea, tot bonæ retributiones Dei. Retributiones.··Non tributiones. Tribuit homo mala pro bonis, et retribuit ei Deus bona pro malis. Tribuit, cum me fecit, retribuit cum justificat.'

PSA 102:3 Multiple spaces in '102.3··Qui propitiatur.··AUG. Hoc agit in baptismi sacramento. Qui sanat omnes infirmitates tuas.··Hoc agit in vita fidelis hominis, dum concupiscit caro adversus spiritum, ut si quæ nolumus faciamus; qui languores vetustatis de die in diem crescente novitate sanantur ex fide, quæ per dilectionem operatur.'

PSA 102:4 Multiple spaces in '102.4··Qui redimit, de corruptione vitam tuam.··Hoc fit in ultima resurrectione mortuorum. Qui coronat,··etc. Hoc fit judicio, ubi cum rex sederit in throno, redditurus unicuique secundum opera ejus, quis gloriabitur se habere gloriosum cor et mundum a peccato? Ideo necessarium fuit commemorare illic misericordiam et miserationes, ubi viderentur sic reddi debita, ut nullus esset locus misericordiæ.'

PSA 102:5 Multiple spaces in '102.5··Ut aquilæ juventus tua.··AUG. Similitudo tanta data est, etc., usque ad quibus vetustas clausit os, oblitis manducare panem nostrum.'

PSA 102:6 Multiple spaces in '102.6··Faciens.··AUG. Secunda pars, ubi monet benedicere per eas quæ antiquis facta sunt, et posteris fiunt. Misericordias.··Quas consequentur, qui inimicos diligunt, etc., usque ad post misericordiam enim subdit de judicio, dicens, Et judicium.'

PSA 102:7 Multiple spaces in '102.7··Moysi.··AUG. Per Moysenomnes sanctos, etc., usque ad per quem legem dedit, ut abundaret delictum.'

PSA 102:11 Multiple spaces in '102.11··Quoniam.··ID. Cœlum undique circa terram unde etiam peccantibus lux, ær, spiritus, pluvia, unde fructus: sine cœlo desinit terra, sic protectio Dei super timentes.'

PSA 102:12 Multiple spaces in '102.12··Quantum distat,··etc. ID. Quando peccatum remittitur, occidunt peccata, gratia oritur, peccata in occasu, avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratiæ, et surgis.'

PSA 102:14 Multiple spaces in '102.14··Recordatus est,··etc. ID. Vel secundum aliam litteram: Memento, quoniam pulvis sumus.··Quasi diceret: Cognovit figmentum,··id est infirmitatem nostram: quod figmentum conversus ad Deum dicit: Memento quia pulvis sumus,··id est perseveret erga nos tua misericordia, ne obliviscamur gratiæ tuæ. Vel, Homo sicut fenum,··etc. Homo enim sicut flos egreditur,··etc., usque ad Misericordia Domini. Efflorebit CASS. Id est, ad plus sic florebit vel efflorebit, id est deflorebit. Et sic est intentivum, vel privativum.'

PSA 102:16 Multiple spaces in '102.16··Quoniam spiritus pertransivit in illo. Et non subsistet.'

PSA 102:17 Multiple spaces in '102.17··Et justitia.··AUG. Misericordia et justitia retributio est. Dicit, super filios filiorum;··multi justi non habent filios, nedum filios filiorum, sed filii sunt opera; filii filiorum merces operum.'

PSA 102:19 Multiple spaces in '102.19··Dominus in cœlo paravit sedem suam.··CASS. Prædicat judicium futurum, ne peccantes insolescant; quasi, et debes esse memor ut facias quia Dominus in cœlo.'

PSA 102:21 Multiple spaces in '102.21··Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes.··ID. Tertio monet cœlestes et omnes alias creaturas benedicere. Benedicite Domino,··etc. Agratulando dicit, non imperando, vel monendo. Ministri ejus.··AUG. Vos benedicite, etc., usque ad ut quod habet in ore ostendat in opere.'

PSA 103:1 Multiple spaces in '103.1··Psalmus David.··CASS. Item benedicere Deum monet, primo per cœlum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quærendus est. Benedic, anima mea, Domino,··etc., magnificatus.··In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; Confessionem,··id est undique habes creaturas, quæ te confitentur, et quæ sunt decoræ et luminosæ. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernæ majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga.'

PSA 103:2 Multiple spaces in '103.2··Extendens cœlum sic.··CASS. Quæ confitentur? cœlum, terra, mare, cum omni ornatu suo de quibus singulis subsequenter. AUG. Extendens cœlum sicut.··Ad litteram, cœlum, quasi tectum, etc., usque ad post in fine ut liber Scriptura plicabitur.'

PSA 103:3 Multiple spaces in '103.3··Qui tegis.··ID. Ad litteram sunt aquæ, etc., usque ad cujus superiora sunt duo præcepta charitatis. Vel qui tegis aquis,··id est, spirituali sensu, superficiem Scripturæ, vel donis spiritualibus eorum munis charitatem, ne quid eos separare possit. Super pennas ventorum,··etc. Ventus est motus æris, etc., usque ad sed charitatem omnium superat charitas Christi.'

PSA 103:4 Multiple spaces in '103.4··Ignem urentem.··CASS. Id est seraphim, qui sunt superior ordo, facis ministros tuos, unde in Isaia: Volavit ad me unus de seraphim qui sunt superior ordo.'

PSA 103:5 Multiple spaces in '103.5··Qui fundasti terram super stabilitatem suam.··ID. Ideo Spiritus sanctus in hoc psalmo difficilia dicit secundum litteram, ut quæramus spiritualia.'

PSA 103:7 Multiple spaces in '103.7··A voce tonitrui.··ID. Per terribiles ventos siccabuntur aquæ; mali comminatione judicii timebunt.'

PSA 103:8 Multiple spaces in '103.8··Ascendunt.··AUG. Mali, ut montes, etc., usque ad ut liceat Ecclesiæ libere prædicare CASS. Superbos permittit Deus, etc., usque ad ut jam mundum non occupent.'

PSA 103:10 Multiple spaces in '103.10··In convallibus.··AUG. De humilibus subditis gratiæ et si sunt montes spirituali altitudine, fluunt fontes Spiritus sancti, qui super humilem quiescit. Inter medium.··ID. Id est inter medium, etc., usque ad et hic talis mons non est audiendus.'

PSA 103:11 Multiple spaces in '103.11··Potabunt omnes.··ID. Omnes fuerunt in disco Petri ter submisso, etc., usque ad ut Ecclesia congregetur. Onagri.··ID. Sylvestres asini magni indomiti, etc., usque ad vel superbi Judæi different bibere in tempus ultimum.'

PSA 103:12 Multiple spaces in '103.12··Super ea volucres cœli.··ID. Non omnes aves manent, etc., usque ad alii in sinistra damnantur.'

PSA 103:13 Multiple spaces in '103.13··De fructu operum tuorum.··ID. Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed qui gloriatur, in Domino glorietur,··gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur, merces dicitur.'

PSA 103:14 Multiple spaces in '103.14··Servituti hominum.··ID. Unde cum liber essem ex omnibus, omnium me feci servum,··etc., usque ad quibus præbuit exemplum necessaria sumendi a subditis. In oleo. Unicuique datur Spiritus ad manifestationem:··gratia ergo et nitor quidam, etc., usque ad ut exhilaretur facies in oleo. Et panis.··Idem est ergo panis et vinum. Panis enim iste et vinum, justitia est, veritas est Christus: et hic et illud lætificat, et confirmat cor.'

PSA 103:16 Multiple spaces in '103.16··Quas plantavit.··ID. Cur a se plantatis relinquit candorem sæculi? quia illic fulica avis, quæ in aquis habitat; hi sunt qui in baptismi gratia permanent. Vel, Herodius avis rapacissima, nec tales Christus respuit.'

PSA 103:17 Multiple spaces in '103.17··Illic passeres.··ID. Minuta volatilia, etc., usque ad ut in cedris Libani nidificent. Herodiidomus.··AUG. Dux est eorum passerum, vel cedrorum, quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt, hoc autem nullo modo ad litteram, domus enim, id est, nidus fulicæ, quæ est avis marina vel stagnensis, quomodo dux est passerum? sed per hoc innuit spiritualia esse quærenda. Et si in divitibus sæculi passeres nidificent, etc., usque ad sed non peribunt, quia petra est dux eorum. CASS. Vel fulica avis, quæ in aquis habitat, hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret: Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, fulicæ domus,··id est, baptismus, qui est domus regeneratorum dux est eorum passerum, id est, Christianorum. HIER., CASS. Herodius; avis rapacissima, etc., usque ad quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit. Cervis: petra.··AUG. Cervi sunt magni spirituales, etc., usque ad hæc est de qua ut supra dictum est volucres cœli dant voces.'

PSA 103:19 Multiple spaces in '103.19··Fecit lunam.··CASS. Post terrena transit ad cœlestia, quæ tamen terræ faciunt, id est, serviunt. Post tot genera Christianorum, quæ per animalia significavit, et prædictam ordinationem, ascendens subjungit de Christo et Ecclesia, quomodo scilicet hic temporalis Ecclesia crescit et decrescit, quasi faciat occasus et ortus veri solis.'

PSA 103:20 Multiple spaces in '103.20··Posuisti,··etc. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et ipsa pertransibunt.··AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed dæmones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, in cubilibus,··id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Occasum.··Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebræ factæ sunt in apostolis, defecit spes eorum.'

PSA 103:21 Multiple spaces in '103.21··Catuli leonum,··etc. AUG. Sunt et principes dæmoniorum, sicut et catuli contemptibilia dæmonia, quæ in tenebris quærunt seducere animas; major leo semper circumit quærens quem devoret I Pet. 5., pascuntur autem erroribus hominum.'

PSA 103:22 Multiple spaces in '103.22··Ortus est sol,··etc. CASS. Postquam dixit quid fecit occasus veri solis, subdit de ortu.'

PSA 103:24 Multiple spaces in '103.24··Possessione.··AUG. Alias creatura.··ID. Per Christum Pater, etc., usque ad datum est tamen lignum in quo transnavigemus.'

PSA 103:25 Multiple spaces in '103.25··Hoc mare magnum,··etc. CASS. Secunda pars ubi dicit: Quomodo Ecclesiam per mare sæculi traducit ad littus patriæ. Reptilia,··etc. AUG. Mali spiritus, quorum insidiæ serpunt.'

PSA 103:26 Multiple spaces in '103.26··Draco iste quem formasti.··ID. Præter hæc animalia, etc., usque ad factus est in malitia major. Ad illudendum.··ID. Dicitur in Job Job 40., illudi Satanæ ab angelis Dei, qui sunt præpositi super æreas potestates, ne noceant nobis.'

PSA 103:27 Multiple spaces in '103.27··Escam.··ID. Cibus draconis terra est, quia dictum est ei: Terram comedes omnibus diebus vitæ meæ Gen. 3.. Quia qui terrena amant, cibus diaboli sunt. Cibus autem justi verbum Dei, unde, Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei Deut. 8..'

PSA 103:28 Multiple spaces in '103.28··Manum tuam, omnia implebuntur bonitate.··CASS. Vel manus est potestas quæ abunde replet omnia.'

PSA 103:29 Multiple spaces in '103.29··Avertente autem.··AUG. Multi impleti bonitate, sibi tribuerunt; volens autem Deus eis probare quod non a se habent, sed a Deo, ut cum bonitate habeant humilitatem, aliquando eos perturbat, avertit faciem, et cadunt in tentationem.'

PSA 103:30 Multiple spaces in '103.30··Emitte spiritum tuum.··CASS. Pulvis suus illorum dicitur, quia ex se habent quod sunt pulvis. Spiritus vero Domini: Ecce medicina reversis in pulverem.'

PSA 103:32 Multiple spaces in '103.32··Tremere.··AUG. Melior est tremor humilitatis, quam confidentia superbiæ. Unde Apostolus: Cum tremore operamini vestram salutem Phil. 2.. Montes.··ID. Qui superbi erant, jactantes a se omnia. Quemadmodum accidit in monte Sina.'

PSA 103:33 Multiple spaces in '103.33··Cantabo.··CASS. Tertia pars, ubi promittit se semper cantaturum. Quasi diceret: Hæc prædicta fecit Dominus, et his inspectis. In vita mea.··AUG. Præsenti et futura; spei et speciei. Modo spes est vita nostra, post æterna erit. Vita vitæ mortalis, spes est vitæ immortalis. Quandiu sum.··ID. Quia in illo sine fine sum, psallam quandiu sum, ne putetur alius actus illius vitæ, quam psallere: quia non potest venire in fastidium, qui laudatur, non venit in fastidium laudare; sed semper amatur, semper laudatur.'

PSA 103:34 Multiple spaces in '103.34··Jucundum sit.··Alia littera: Suavis sit ei disputatio mea.··AUG. Disputatio enim hominis ad Deum, est confessio peccatorum. Unde Isaia Isa. 1.. Auferte nequitias ab animabus vestris, dicite benefacere, judicate pupillo, et venite et disputemus, dicit Dominus.··Disputatio ergo tua, sacrificium humilitatis tuæ, quod est Deo suave.'

PSA 103:35 Multiple spaces in '103.35··Benedic, anima mea, Domino.··ID. Iterat quod in principio psalmi: Benedic, anima mea, Domino,··per hoc innuens, quod finis bonorum similis sit principio.'

PSA 104:1 Multiple spaces in '104.1··Alleluia.··CASS. Hic primo alleluia,··nec ante a quoquam situm est, quod nulla lingua præsumpsit mutare. Alleluia,··laudate. Ia nomen Dei invisibilis, quod ei tantum convenit. Per viginti psalmos, quibus hic titulus est, magnalia Dei dicuntur, et magna in eis est exsultatio. CASS. Hic commendat propheta bonos in illo populo Isræl, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahæ, filii promissionis. Confitemini Domino.··AUG. Primus psalmus cui prænotatur alleluia, etc., usque ad quæ temporalia misericordia Dei eis dedit, supponit.'

PSA 104:2 Multiple spaces in '104.2··Omnia:··CASS. omnia; nihil est pudore silendum. Vel omnia, quæ dicent, mirabilia sunt, nullus enim potest omnia narrare.'

PSA 104:3 Multiple spaces in '104.3··Laudamini in nomine,··id est, gaudete Christiani dici a Christo. AUG. Laudamini, non vetat laudari, si boni; si non, nisi in Domino, qui bonos facit. Laudamini in nomine. Quod alibi, In Domino laudabitur anima mea:··quod ibi addit, audiant mansueti et lætentur:··hic quoque quodammodo, lætetur cor,··quasi dicat,'

PSA 104:4 Multiple spaces in '104.4··Faciem,··etc. ID. Id est præsentiam, etc., usque ad malus timere potest præsentiam, quam bonus amat. HIER. A martyre Hyppolito, etc., usque ad ibi ex gentibus sumpturus Ecclesiam.'

PSA 104:5 Multiple spaces in '104.5··Mementote et cætera.··AUG. Quærite ipsum, etc., usque ad si id quod Deus est, magnum est quærere, vel quæ fecit videte. Prodigia,··etc. ID. Paulatim ascendit de prodigiis visibilibus ad judicia: inde ad æternum testamentum, ubi et præceptum et promissum.'

PSA 104:7 Multiple spaces in '104.7··In universa terra.··ID. Non putes filios Abrahæ in una gente secundum carnem, quia in universa terra sunt Jacob et Isræl, quibus judicia sua manifestat, sed non alii genti.'

PSA 104:8 Multiple spaces in '104.8··In sæculum,··ID. id est, in æternum, unde post, in testamentum æternum. Quod testamentum si Vetus accipitur propter terram Chanaam, de qua sequitur. Quomodo æternum est, cum illa terrena hæreditas non possit esse æterna? Testamenti.··Dicitur enim testamentum illud quod promittitur, et doctrina, in qua promissio declaratur, et pro qua servata redditur. ID. Promissum est quod accipere debemus: Mandatum quod facere. Hæc est fides, ut justus ex fide vivat, et huic fidei promittitur hæreditas. Abraham, Isaac et Jacob.··Ecce tres patriarchæ, quorum specialiter se dicit Deum: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob.··Ecce triplex auctoritas.'

PSA 104:10 Multiple spaces in '104.10··In testamentum æternum,··ID. id est, quod ex ipso verbo impleto, etc., usque ad et manet filius in domo in æternum.'

PSA 104:11 Multiple spaces in '104.11··Terram Chanaan,··CASS. id est, quod ab ea significatur: dedit enim etiam hanc terram in figuram æternæ hæreditatis I Joan. 4.. AUG. Congrue hæreditas æterna dicitur terra Chanaam, quia ab ea servi repelluntur et filii recipiuntur.'

PSA 104:12 Multiple spaces in '104.12··Cum essent numero.··CASS. Quæ subsidia temporalis vitæ præstitit patribus et filiis eorum tam carne, quam fide, non ut his hæreant, sed ea ad bonum æternum referant, quod est, ut his allecti, justificationes et legem Dei requirant.'

PSA 104:13 Multiple spaces in '104.13··De regno.··AUG. Non quod tunc esset, sed quod futurum esset regnum Isræl.'

PSA 104:15 Multiple spaces in '104.15··Nolite tangere.··ID. Hæc verba, licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum, vel per angelum. Christos,··ID. quia jam tunc Christiani, etsi latenter, unde Abraham exsultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est Joan. 8.. Nullus enim præter hanc fidem, vel ante, vel post, Deo reconciliatus est, unus enim mediator Christus I Tim. 2..'

PSA 104:16 Multiple spaces in '104.16··Et vocavit.··AUG. Quarta pars ubi incipit narrare, etc., usque ad jussit esse quæ jam erat in dispositione. Ita vocavit, et omne firmamentum panis contritum Gen. 37..'

PSA 104:17 Multiple spaces in '104.17··Virum.··ID. Joseph venditus a fratribus, postea in Ægypto pro justitia sublimatus est. Joseph.··ID. Si Joseph et humiliatus et exaltatus, etc., usque ad sed primum quærite regnum Dei, et omnia adjicientur.'

PSA 104:18 Multiple spaces in '104.18··In compedibus.··ID. Non legimus de compedibus Joseph in Genesi, sed credendum est quod ibi prætermissum, dicit Spiritus in psalmo. CASS. Et si gratiam habuerit apud custodem carceris, tamen prius anxiatus. Sequitur. Ferrum pertransiit,··etc. Quasi præter mala corporis, ferrum,··id est tribulatio duræ necessitatis, quæ in æstuante et sollicita anima erat, pertransiit,··etc. Vel secundum aliam litteram, anima ejus pertransiit ferrum,··id est tribulationem duræ necessitatis. Idem sensus cum priore.'

PSA 104:23 Multiple spaces in '104.23··In terra Cham,··etc. AUG. Cham pater Chanaan, de quo Ægyptii trahunt originem.'

PSA 104:24 Multiple spaces in '104.24··Et auxit populum suum,··etc. ID. Quinta pars. Ecce quæ in Ægypto gesta, breviter proponit, quæ postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et firmavit eum.··Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Isræl necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt.'

PSA 104:25 Multiple spaces in '104.25··Convertit.··ID. Quomodo hoc factum sit narrare incipit. Convertit, non quod Deus sit auctor mali, sed malis bene utitur, dum auxit felicitatem Isræl, illi ad invidendum conversi sunt, quia jam mali erant. Ut odirent.··Invidia est odium felicitatis alienæ.'

PSA 104:26 Multiple spaces in '104.26··Misit.··Qui omnia per se poterat ut doceret, qua moderatione hæc egisset. Quem elegit ipsum.··ID. Sufficeret dicere, quem elegit: sed nihil quærendum est in eo, quod addidit, ipsum,··sed consuetudo divinæ locutionis est ad explanationem.'

PSA 104:27 Multiple spaces in '104.27··Verba signorum suorum.··ID. Quibus ab eis prædicabatur, etc., usque ad verba ergo non vocum, sed signorum, vel prodigiorum per eos fecit.'

PSA 104:28 Multiple spaces in '104.28·· ID. Vel: Exacerbaverunt sermones ejus,··quod apertum est. Vel, non exacerbaverunt Moyses et Aaron sermones ejus, quia illos, scilicet Ægyptios, etiam durissimos, patienter tulerunt, propter mandatum Domini, donec omnia in eis, quæ Dominus disposuit, fierent. Tenebras,··etc. CASS. Inter plagas passi sunt. Sed hic dicit corda eorum obscurata,··qui præcepta Dei spernebant. Competens initium plagarum cæcitas, sine qua non incurrissent cætera.'

PSA 104:29 Multiple spaces in '104.29··Convertit aquas.··AUG. Secunda plaga, quæ in Exodo prima, quæ signabat, quod aquas maris Rubri verteret et eis in mortem.'

PSA 104:30 Multiple spaces in '104.30··Edidit terra.··AUG. Terram eorum convertit in ranas, quia tot fuerunt, ut hoc congrue per hyperbolen dicatur.'

PSA 104:31 Multiple spaces in '104.31··Dixit, et venit cynomya,··etc. ID. In verbo enim ejus erant sine tempore, antequam fierent in tempore per ipsum verbum: vel per angelos, vel per Moysen quodammodo dixit, ut fieret tunc, cum fuerat faciendum.'

PSA 104:32 Multiple spaces in '104.32··Posuit pluvias eorum,··etc. ID. Simile est illi, et dedit terra eorum ranas.'

PSA 104:34 Multiple spaces in '104.34··Locusta et bruchus.··ID. Una plaga locusta et bruchus, quia altera est parens, altera fetus.'

PSA 104:36 Multiple spaces in '104.36·· Et percussit. Id. Cum sint decem plagæ, etc., usque ad qui non possent spernere laborum suorum mercedem, licet temporalem.'

PSA 104:37 Multiple spaces in '104.37··Et eduxit eos,··etc. Sexta pars secundum Cassiodorum et Augustinum. Superius, quæ mala intulit inimicis Isrælitarum justitia Dei dixit: nunc quæ bona eis temporalia misericordia Dei dedit, supponit ut his adjuti legem Dei quærant. AUG. Et eduxit:··Abrahæ dixit Deus, etc., usque ad deinde sequitur secundum beneficium, Et non erat infirmus, et cætera.'

PSA 104:38 Multiple spaces in '104.38··Quia incubuit timor eorum super eos.··Timebat Isræl, ne reliquias eorum consumeret. AUG. Hic impletum est quod superius ait, et firmavit eum super inimicum ejus.'

PSA 104:39 Multiple spaces in '104.39··Expandit nubem in protectione eorum.··Et hæc est secunda pars, secundum Augustinum, ubi supponit quæ temporalia bona misericordia Dei eis dedit, dictis superius malis quæ inimicis eorum justitia Dei intulit. AUG. Jam incipit beneficia, quæ iter agentibus in eremo facta sunt.'

PSA 104:40 Multiple spaces in '104.40··Petierunt,··AUG. boni ad sustentationem infirmorum. Coturnix: et pane cœli saturavit eos:··quæ est et caro, quia hic non de amaricatione iniquorum, sed de fide electorum loquitur: ipsi intelligendi sunt petisse, unde amaricantium murmura premerentur.'

PSA 104:42 Multiple spaces in '104.42··Quoniam memor fuit verbi sancti sui.··ID. His omnibus beneficiis Deus commendat in Abraham meritum fidei, unde subdit: quoniam memor fuit.'

PSA 104:44 Multiple spaces in '104.44··Et dedit illis.··AUG. Non ut propter ista eum colant, sed ut ea ad bonum æternum referant, id est, ut custodiant justificationes ejus. Possederunt,··etc., non ut hæc habenda sint pro summo bono, sed ut eis vacent unde summum et æternum bonum possit acquiri, non ut in eis luxu defluant vel torpescant.'

PSA 104:45 Multiple spaces in '104.45··Justificationes,··etc. CASS. Sunt, ubi est evidens et absoluta præceptio, ut, Diligas Deum et proximum,··quæ custodienda. Lex de his, quæ non corporaliter sed spiritualiter: et ideo quærenda, quia umbra futurorum. Legem.··Ut de circumcisione ejus et de aliis, quæ diligenter investiganda sunt, quia mystice dicuntur.'

PSA 105:1 Multiple spaces in '105.1··Alleluia. Alleluia.··Quidam dicunt, unum alleluia ad finem superioris psalmi pertinere, alterum esse sequentis. Hanc enim regulam Hieronymus tenendam esse tradit. Cujus assertioni Cassiodorus quoque consentit. Sed plures, ubicunque alleluia, sequenti dant: et aliquando semel, aliquando bis; ut Dominus in Evangelio, nunc dixit amen,··nunc amen amen,··pro majore certitudine rei. Istis consentit Augustinus, præsertim cum nulli Græcorum codices in fine psalmi habeant alleluia. Confitemini Domino.··AUG. Psalmus iste superiori conjunctus est, etc., usque ad monet ergo ad geminam confessionem laudis et peccatorum. CASS. Hebræus relicta patrum perfidia, ad misericordiam Dei conversus, suadet aliis ad eamdem misericordiam converti, orans ut populo beneplacito socientur, qui erat in adventu Christi congregandus.'

PSA 105:2 Multiple spaces in '105.2··Quis loquetur.··CASS. Iste, qui misericordiam petit, impletur consideratione divinorum operum, et admirans ait: Quis loquetur?'

PSA 105:3 Multiple spaces in '105.3··Beati qui custodiunt.··AUG. Vel quia sequitur, etc., usque ad judicium et justitiam, quia Beati sunt qui,··etc.'

PSA 105:5 Multiple spaces in '105.5··Ad videndum,··etc. AUG., ut videamus te in ea bonitate, quam præstas electis, id est per gratiam tuam videamus, ne cæci remaneamus. Ut lauderis:··mirum est in plerisque codicibus, etc., usque ad quia non laudatur nisi propter te.'

PSA 105:6 Multiple spaces in '105.6··Peccavimus.··Secunda pars, ubi enumerat peccata patrum, quæ in Ægypto commiserunt, et tamen a Deo dicit liberatos. Iniquitatem.··CASS. Tertio idem dicit, ut pura confessio appareat; tanto citius solvitur, quanto vivacius se damnat homo.'

PSA 105:7 Multiple spaces in '105.7··Non intellexerunt.··AUG. Id est, quid per illa eis dare velles, id est, non temporale, sed æternum bonum; quod per patientiam exspectatur, et ideo ipsi impatientes murmuraverunt, et temporalibus beati voluerunt. CASS. Duo sunt quæ beneficia commendant, intellectus et memoria, quorum utrumque in eis redarguit. Et primo intellectum, cum ait: non intellexerunt mirabilia. Irritaverunt ascendentes.··AUG. Timentes Deum et desperantes, etc., usque ad unde meruit inter alias regni privilegium vel principatum obtinere.'

PSA 105:9 Multiple spaces in '105.9··Sicut in deserto.··ID. Quia ubi fuerunt abyssi, factum est siccitate, ut desertum ubi non sunt aquæ.'

PSA 105:10 Multiple spaces in '105.10··Redemit eos de manu.··ID. Quo prætio? quasi diceret, nullo; sed in figura baptismi factum est, in quo redimimur de manu diaboli sanguine Christi; unde et mare Rubrum dixit, quod colore sanguis figurabatur.'

PSA 105:12 Multiple spaces in '105.12··Et crediderunt in.··AUG. Ecce dura corda Judæorum, quæ non ante, sed post miracula credunt: melius fuit promittenti credere.'

PSA 105:13 Multiple spaces in '105.13··Cito fecerunt, obliti.··Tertia pars, ubi exponit peccata, quæ post exitum fecerunt: nec tamen defuit eis misericordia Dei per Moysen placati. Vel correptio, per justitiam Dei, in quosdam per Moysen vindicantis. CASS. Cito fecerunt.··Summa celeritate mutati sunt, etc., usque ad distulit enim Deus dare, ut probaret eos.'

PSA 105:14 Multiple spaces in '105.14··Concupierunt concupiscentiam in deserto.··AUG. Talis locutio, ut laudaverunt,··etc. CASS. Nimietas desiderii, geminatione verbi ostenditur.'

PSA 105:15 Multiple spaces in '105.15··Saturitatem.··Non est hæc saturitas de qua dicitur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur Matth. 5.. In animas eorum.··AUG. Animalitatem, quæ sustentatur esca: Unde et in Evangelio: Nonne anima est plus quam esca?··Vel, animas, ut voluntas, quæ desperando petierat, copia vinceretur; saturitatem, sequitur seditio, unde subdit.'

PSA 105:16 Multiple spaces in '105.16··Et irritaverunt.··CASS. Honorem ambientes invidendo, Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini: hæc irritatio fuit pro sacerdotio, quod habebat Aaron, et filii ejus.'

PSA 105:17 Multiple spaces in '105.17··Aperta est terra.··ID. Laus Dei, qui suos vindicavit qualitas pœnæ facta indicat; a terra vorantur, qui terrena sapuerunt.'

PSA 105:18 Multiple spaces in '105.18··In synagoga.··ID. Core namque et ducenti quinquaginta cum eo, volentes habere sacerdotium Aaron, acceperunt thuribula, ut adolerent incensum, ideoque divino igne consumpti sunt. Peccatores.··AUG. Non ait peccantes, quod et boni: sed peccatores valde iniquos et gravibus sarcinis peccatorum oneratos.'

PSA 105:19 Multiple spaces in '105.19··Et fecerunt.··CASS. Absentiam Moysi non tolerantes, dum ipse in vertice montis Sinai moraretur, ut acciperet legem, fecerunt vitulum. Horeb.··Interpretatur Calvaria,··ubi crucifixio facta, etc., usque ad hoc impatientia levium fecit, sicut omnia mala ex ea nascuntur.'

PSA 105:20 Multiple spaces in '105.20··In similitudine.··AUG. Non ait in similitudinem, sed in similitudine. Et est talis locutio, ut supra, et crediderunt in verbis ejus.'

PSA 105:21 Multiple spaces in '105.21··Obliti sunt.··CASS. Magna oblivio quidem in memoria, si non liberatio. Terribilia.··Quia adversarios afflixerunt, et istis, quem timere deberent, monstraverunt.'

PSA 105:23 Multiple spaces in '105.23··Stetisset in confractione.··AUG. Dicens: Si non dimittis illis, dele me de libro tuo.··Quantum valet intercessio sanctorum? Securus Moyses de justitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam iis qui juste perirent. Ut averteret iram.··De aqua contradictionis et immolatione filiorum, unde vehementius iratus Deus, et tamen postea misertus. Et pro nihilo.··Quarta pars, ubi item et alia peccata enumerat, et per Phinees placatum Deum dicit. Non crediderunt verbo ejus.··AUG. Contempserunt quod per illam significabatur, etc., usque ad non sustinuerunt consilium ejus. In tabernaculis ejus.··CASS. Murmuraverunt, quia hoc non laborantibus, sed otiosis contingit, unde major invidia criminis crescit.'

PSA 105:26 Multiple spaces in '105.26··Et elevavit manum suam super eos,··etc. CASS. Hæc justitia Dei præmittitur, ut secuta pietas magis glorificetur, quæ pietas in sequenti ostenditur, ubi interventu Phinees Deus placatus dicitur.'

PSA 105:28 Multiple spaces in '105.28··Et initiati sunt Beelphegor.··ID. Vel, consecrati sunt, quasi modo ad tempus colentes: gravior excessus et vehementior ira dæmonibus devovebant filios. AUG. Et initiati sunt,··antequam diceret, etc., usque ad cujus major interitus futurus erat, liberavit.'

PSA 105:30 Multiple spaces in '105.30··Et stetit Phinees.··CASS. Solida mente, etc., usque ad quia qui bene agit, orat.'

PSA 105:31 Multiple spaces in '105.31··Et reputatum,··etc. AUG. Deus, qui novit quanta charitate populi id factum sit, reputavit hoc sacerdoti suo in justitiam, non solum quandiu generatio est, sed usque in æternum.'

PSA 105:32 Multiple spaces in '105.32··Et irritaverunt,··etc. CASS. Quinta pars, ubi agit de aqua contradictionis, et de immolatione filiorum, unde vehementius iratus est Deus, et tamen postea misertus. Quasi ita irritaverunt in ad inventionibus suis, sicut supra dictum est; nunc iterum irritaverunt.'

PSA 105:33 Multiple spaces in '105.33··Et distinxit in labiis suis,··etc. CASS. Hoc miraculum, etc., usque ad non tenuit fiduciam qualem debuit. AUG. Et distinxit.··Quasi, hoc non posset Deus facere, etc., usque ad non tamen alienatus est a regno gratiæ Dei.'

PSA 105:35 Multiple spaces in '105.35··Gentes.··Septem illos populos, qui terram promissionis possidebant.'

PSA 105:36 Multiple spaces in '105.36··Et factum est illis in scandalum.··CASS. Terra promissionis data in præmium, versa est excedentibus in ruinam, quia gentium conformitate factæ sunt idololatræ.'

PSA 105:37 Multiple spaces in '105.37··Et immolaverunt.··AUG. Hæc etsi illa non narret historia, tamen hic propheta mentiri non potest. CASS. Si non in prima, in sequenti ætate factum est quod narrat David.'

PSA 105:38 Multiple spaces in '105.38··Et interfecta.··AUG. Tropica locutio, continens pro contento, id est homines; ipsi enim interficiebant animas suas immolando filios, et contaminati sunt in operibus.'

PSA 105:39 Multiple spaces in '105.39··Adinventionibus suis.··ID. Non quod primi invenissent, sed quia alios imitati sunt. Quod in Græco apertius, et hic et supra; unde et alii transferunt, studia, vel affectiones, vel voluptates.'

PSA 105:40 Multiple spaces in '105.40··Abominatus est.··CASS. Id est aversus est ab eis: quod averti est extremum omnium malorum, unde ruina sequitur, et tradidit.'

PSA 105:41 Multiple spaces in '105.41··Et tradidit eos,··etc. ID. Ecce, qui gloriabantur in idolis, opprobrio servitutis subsunt, quia serviunt inimicis, quod difficile est. Qui oderunt.··Grave est servire offenso, qui nullo placatur obsequio.'

PSA 105:43 Multiple spaces in '105.43··Sæpe liberavit,··etc. CASS. Duplex misericordia, præmisit enim superius beneficia Dei, nec tamen cessat iniquitas eorum; intulit vindictam, et afflictis iterum miseretur. In consilio suo.··AUG. Consilium hominis malum est ipsi homini, qui quærit quæ sua sunt, non quæ Dei.'

PSA 105:45 Multiple spaces in '105.45··Testamenti.··CASS. Causa est, ne Isræl pro debito periret Testamentum Novum, ubi est adventus Domini, qui est Abrahæ promissus. Pœnituit.··AUG. Quia mutavit, quod perdituros eos videbatur. CASS. Tunc pœnitet, quando nos pœnitere videt, et talis est nobis quales nos illi. AUG. Nihil quasi repentino consilio facit Deus, sed quod ab æterno præscivit. Sed mutare dicitur, quod secundum rerum causas sequi videretur, aliis causis e contra intervenientibus. Sed et causas, et quid fieret, immutabiliter prævidit.'

PSA 105:46 Multiple spaces in '105.46··In misericordias.··CASS. Propter diversa dona: prophetæ, apostoli, martyres et confessores de Judæis fuerunt, quos dedit in misericordias: et hoc in conspectu omnium, cœperant eos,··id est gentium, ut eos gentes mirarentur, quæ prius eos despexerunt. Vel, coram dæmonibus liberi facti, sub quibus fuere captivi.'

PSA 105:47 Multiple spaces in '105.47··Salvos fac nos.··CASS. Sexta pars. Jam copia laudis Dei expletus precatur quod futurum vidit, ut Ecclesia de omnibus gentibus congregetur, et laudes æternas cantet. AUG. Salvos fac nos,··quasi: Dedisti misericordias in conspectu omnium, etc., usque ad sequitur. Et congrega nos de nationibus.'

PSA 105:48 Multiple spaces in '105.48··Benedictus Dominus.··CASS. Hæc est laus, quam congregatos optat cantare, hoc nunc cantat Ecclesia de tanto bono læta. A sæculo usque,··etc., id est, ab æterno in æternum, quia sine fine laudabitur: hæc est tertia consummatio corporis Christi in immortalitate, quod in principio psalmi eratum est: Memento nostri,··Domine, in beneplacita populi tui ad videndum, ad lætandum, ut lauderis cum hæreditate tua.'

PSA 106:1 Multiple spaces in '106.1··Alleluia, alleluia.··AUG. Hic psalmus commendat misericordiam Dei, etc., usque ad quæ Apostolus posuit, quamvis idem significantia. Confitemini Domino.··ID. Docet hic psalmus quid simus per nos, etc., usque ad prius monet redemptos confiteri. Confitemini.··CASS., AUG. Cujus sunt septem partitiones, etc., usque ad septimo, agit de hæreticis, ibi, Et pauci facti.'

PSA 106:3 Multiple spaces in '106.3··Et mari.··CASS. Pro austro, ponit mare, oceanum illius partis intelligens, hoc pro qualibet parte mundi potest accipi.'

PSA 106:4 Multiple spaces in '106.4··Erraverunt.··ID. Secunda pars, ubi prima tentatio, etc., usque ad quarto pro exauditione confessio, id est, laudatio.'

PSA 106:5 Multiple spaces in '106.5··Esurientes.··AUG. Curiosos sæculi significat, qui veritatem diversis opinionibus exquirebant, nec inveniebant. Anima eorum,··etc. Commendat se Deus, quod nobis expedit; deficimus ut rogemus, et subvenientem amemus.'

PSA 106:6 Multiple spaces in '106.6··Et deduxit.··AUG. Quasi, eripuit de ignorantia; ostendens viam, Christum. Ecce liberavit eos ab errore; de fame autem et siti quibus æstuabant, qualiter liberaverit, post dicet; sed præmittit de confessione.'

PSA 106:8 Multiple spaces in '106.8··Mirabilia.··HIER. Quasi mirabili modo redemptionis datæ sunt misericordiæ.'

PSA 106:9 Multiple spaces in '106.9··Esurientem.··CASS. Scire appetentem, vel non scire appetentem, sed inedia nimia deficientem, sicut contingere solet nimia fame vel infirmitate confecto, ut manducare non appetat, sed nimia inedia deficiat. Sedentes.··AUG. Tertia pars, ubi ponitur secunda tentatio, etc., usque ad et nos etiam hoc posse consideremus.'

PSA 106:11 Multiple spaces in '106.11··Quia exacerbaverunt.··ID. Hoc aliud iterum conantem, etc., usque ad unde eis erat iratus. Consilium Altissimi.··Ut qui superbierunt, in angustiis humiliarentur, quod erat salubre consilium, ut morbus sæculi contrario remedio curaretur.'

PSA 106:12 Multiple spaces in '106.12··Nec fuit qui.··ID. Deo enim desistente ab auxilio, laborare potes contra vitia, sed non vincere; et te presso tua prava consuetudine, humiliabitur cor, ut discas clamare, unde subdit: Et exclamaverunt.'

PSA 106:13 Multiple spaces in '106.13··Et exclamaverunt.··CASS. Simili causa eadem sententia quæ et supra.'

PSA 106:16 Multiple spaces in '106.16··Portas æreas.··ID. Portæ æreæ, hominum consuetudines vitiosæ, quæ clausos non sinunt exire. Vectes.··Spiritus immundi, qui portas obserant. Æreos, ferreos, pro fortitudine ponit, sed virtus Dei frangit.'

PSA 106:18 Multiple spaces in '106.18··Omnem escam.··AUG. Quarta pars, ubi ponitur tertia tentatio, quæ est tædium. Qui supra fame languebant, item fastidio periclitantur ne ergo putes de satietate securos, quia et fastidio moriuntur. Et hoc est omnem escam,··etc. AUG. Postquam venit de ignorantia ad veritatem, de errore ad viam, de fame sapientiæ ad verbum fidei, et postquam difficultates malorum vicit, ut sine querela vivat, restat tædium, ut aliquando nec legere, nec orare delectet; evasit imperitiam et concupiscentiam, sed moritur tædio.'

PSA 106:23 Multiple spaces in '106.23··Qui descendunt mare.··Quinta pars, etc., usque ad si tota navis periclitatur.'

PSA 106:24 Multiple spaces in '106.24··Ipsi viderunt opera Domini.··AUG. Vel viderunt,··etc., usque ad exponit procellas eorum, subdens, dixit et stetit. In profundo. Dixit et stetit spiritus procellæ,··etc. ID. Profundum cor hominum unde venti erumpunt, et fiunt tempestates seditionum et dissensionum.'

PSA 106:27 Multiple spaces in '106.27··Sicut ebrius.··ID. Titubant, quia prosperitas eorum vel adversitas, major est viribus. Et omnis sapientia eorum devorata est.··Inquiete sapientes apparent, quando loquuntur, quando legunt; sed veniente tempestate, omnia humana consilia deficiunt; quid agendum sit, non videtur. Restat ergo clamare, ut cor eorum solidet Deus, ne tentationibus ventiletur.'

PSA 106:32 Multiple spaces in '106.32··In Ecclesia.··AUG. Ecce unde omnia dixerit, et ubi omnia prædicta aguntur.'

PSA 106:33 Multiple spaces in '106.33··Posuit flumina.··CASS. Sexta pars hactenus, quomodo et mala inimicorum prodesse facit. AUG. Posuit flumina.··Consequenter Ecclesia commendatur, etc., usque ad unde et erga Ecclesiam Dei beneficia aperte monstrantur.'

PSA 106:34 Multiple spaces in '106.34··In salsugine.··CASS. Salsus humor, ubi dominatur, fecunditatem tollit. A malitia habitantium.··AUG. Propter malitiam eorum qui terram illam, id est tabernaculum Domini, dolosis mentibus inhabitabant.'

PSA 106:37 Multiple spaces in '106.37··Et seminaverunt.··CASS. Seminant agros, plantant vineas, qui corpora sua cœlesti institutione purificant, ut fructus bonorum operum ferant.'

PSA 106:38 Multiple spaces in '106.38··Nimis:··CASS. pro valde, vel quia multi vocati, pauci vero electi.'

PSA 106:39 Multiple spaces in '106.39··Et pauci.··AUG. Septima pars, ubi dicitur etiam aliquid de hæreticis, etc., usque ad sed non erant de paucitate electorum. Vexati.··CASS. Vel, persistentes per hæreticos, vel hæretici insidiis diaboli. Dolor et tribulatio his qui auctorem salutis relinquunt.'

PSA 106:40 Multiple spaces in '106.40··Effusa est.··AUG. Vel, effusus est contemptus, etc., usque ad et quid fecit etiam de illis seductis? Ecce.'

PSA 106:41 Multiple spaces in '106.41··Adjuvit pauperem.··Potuit illos pati Deus semper intus, sed nos de illis non proficeremus. Cum autem separati sunt, et per quæstiones nos inquietant, nascitur nobis inquisitionis studium et timoris exemplum, ut, Qui stat, videat ne cadat.··Et quid in paupere adjuto fit de illis seductis? Et posuit sicut oves.··Unum pauperem putabas; sed iste pauper est multæ familiæ, multæ Ecclesiæ: tamen et est una Ecclesia, una ovis. Hæc tanta mysteria diu latentia, et ideo dulciter inventa.'

PSA 106:42 Multiple spaces in '106.42··Videbunt recti et lætabuntur.··AUG. Ecce quo Psalmista tendat, ad hoc, scilicet ut ostendat quod boni per misericordiam Dei exaltantur, ut mali per superbiam conteruntur.'

PSA 106:43 Multiple spaces in '106.43··Quis sapiens et custodiet hæc?··ID. Conclusio, quasi diceret, quia pauperem adjuvat Dominus, ergo: Quis est sapiens? Misericordias.··Quod de errore liberat, etc., usque ad et iniquus os suum oppilat.'

PSA 107:1 Multiple spaces in '107.1··Canticum psalmi.··AUG. Ex postremis partibus duorum, etc., usque ad ut complerentur eloquia prophetarum. CASS. Hic plura eadem quæ supra, etc., usque ad et bene junguntur, quæ nullatenus repugnant. ID. In primo agitur de fuga David, etc., usque ad Canticum ad divinas res, Psalmus ad actuales operas.'

PSA 107:2 Multiple spaces in '107.2··Paratum.··CASS. Sextus psalmus de duabus naturis in Christo. Paratum cor meum.··Primo Christus gratias agit, quia suscipiens passionem surrexit in gloriam. Secundo, quæ salus sit facta omni terræ, ibi, Ut liberentur.'

PSA 107:7 Multiple spaces in '107.7··Ut liberentur.··ID. Secunda pars, quæ salus sit facta omni terræ super quam gloria, hic etiam humilitas humanitatis et potentia majestatis ostenditur. Salvum fac.··Ut liberentur in futuro, hic salva eos, ne cadant. Vel, se petit salvari in resurrectione, ut fideles liberentur, qui tali signo deitatem ejus senserunt. Quasi, ut cantem et psallam, Salvum me fac in resurrectione dextera tua, id est per Verbum, qui est brachium Patris, ut sic liberentur dilecti tui.··Ordo verborum conversus est. Dicit enim: Salvum me fac et exaudi, et salvum me fac.'

PSA 107:8 Multiple spaces in '107.8··Exsultabo.··AUG. Vel exaltabor, supra lætabor, hic vero exaltabor, quod satis convenit, quia de exaltatione est lætitia. Et loquitur hic Christus in persona Ecclesiæ.'

PSA 107:9 Multiple spaces in '107.9··Et Ephraim.··ID. Ephraim meus est, id est, mea est fructificatio, quæ est susceptio capitis mei. Hæc fructificatio est ex eo quod caput suscepit me, vel ego caput. CASS. Vel Ephraim, id est, fructificatio, est susceptio capitis mei, quia dum spineam coronam caput meum suscepit, ultra omnes fructificavit: totum enim Christus lucratus est mundum.'

PSA 107:11 Multiple spaces in '107.11··Quis deducit me in civitatem munitam.··ID. Sicut homo, quærit Christus, ut respondeat; negat hoc ab homine posse fieri. Civitas, infernus quem nullus poterat aperire. Idumeæ gentes, quibus post resurrectionem innotuit: hæc a sola deitate poterant fieri.'

PSA 107:12 Multiple spaces in '107.12··Repulisti nos, et non exibis.··ID. Pluraliter dicit nos, quia hic Christus cum membris patitur supra, singulariter dicendo, deducet me. Horum omnium expositiones require in nono psalmo.'

PSA 108:1 Multiple spaces in '108.1··In finem, Psalmus.··AUG. Prophetia de Christo, etc., usque ad et quæ de Juda expressa sunt, ut illud: Et episcopatum ejus accipiat alter.··CASS. Quintus eorum qui latius de passione agunt.'

PSA 108:2 Multiple spaces in '108.2··Deus laudem.··CASS. Monet Judæ malitiam declinare, etc., usque ad Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem ait: Quia os peccatoris.··ID. Decora diversitas, quia iniqui non tacent vituperium.'

PSA 108:3 Multiple spaces in '108.3··Gratis.··AUG. Sicut piis per se placet æquitas, sic impiis iniquitas.'

PSA 108:4 Multiple spaces in '108.4··Pro eo ut me.··ID. Plus nocent, in membris detrahentes Christo, quia animas crediturorum interficiunt, quam qui carnem ejus mox resurrecturam peremerunt.'

PSA 108:5 Multiple spaces in '108.5··Et posuerunt adversum.··AUG. Sex differentiæ sunt, etc., usque ad quod est bonum pro malo, quod et Deus judex facit. CASS. Tribus modis omne peccatum contrahitur, etc., usque ad quod Christus orans pro Judæis fecit.'

PSA 108:6 Multiple spaces in '108.6··Constitue super.··AUG. Secunda pars, ubi incipit prophetare, quæ pro impietate recipiant. Supra de pluribus, etc., usque ad quorum personam Judas gessit. Constitue super eum peccatorem.··Sicut de Juda, ita de eis.'

PSA 108:7 Multiple spaces in '108.7··Cum judicatur exeat condemnatus.··Quia in nequitia permanentes thesaurizant sibi iram. Oratio in peccatum:··quia non fit per mediatorem.'

PSA 108:8 Multiple spaces in '108.8··Dies pauci.··Secundum regnum, quod post non diu stetit. Episcopatum,··id est Christum qui ad eos missus accepit populus gentium.'

PSA 108:9 Multiple spaces in '108.9··Filii orphani:··amisso, quasi patre, regno; vel patre Deo. Uxor,··id est plebs. Viduæ,··amisso regno.'

PSA 108:10 Multiple spaces in '108.10··Transferatur,··ut in captivitate factum est. Mendicent,··sub regibus gentium.'

PSA 108:11 Multiple spaces in '108.11··Omnem substantiam ejus,··id est, vitam, singula peccati puniens; debita eorum non dimittuntur, quia in solo Christo dimittuntur. Et alieni,··id est, diabolus et angeli ejus. Diripiant labore ejus,··Quia non thesaurizant in cœlo.'

PSA 108:12 Multiple spaces in '108.12··Et non sit illi,··etc. Id est, adjutor non est ei, cui Christus deest. Nec sit qui misereatur.··Non dico ad temporalia, habenda, sed æterna.'

PSA 108:13 Multiple spaces in '108.13··Fiant nati ejus in interitum sempiternum. Ideo quia manserunt in generatione una,··id est, quia non regenerati fuerunt. Et deleatur nomen.··Id est, Jerusalem terrenæ, quæ servit cum filiis suis quæ prophetas interfecit.'

PSA 108:15 Multiple spaces in '108.15··Et dispereat de terra viventium,··id est Ecclesia. Memoria eorum,··quia cum essent rami naturales, facti sunt.'

PSA 108:16 Multiple spaces in '108.16··Pro eo quod non est recordatus.··Pœnitendo. Facere misericordiam.··Supra membra Christi.'

PSA 108:18 Multiple spaces in '108.18··Maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem.··AUG. Peccata modo delectant, sed dicuntur maledictio, quia tormenta parant.'

PSA 108:19 Multiple spaces in '108.19··Quo operitur.··Videtur dicere hic, etc., usque ad semper sit paratus, unde hic ait semper præcingitur.'

PSA 108:20 Multiple spaces in '108.20··Apud Dominum.··ID. Specialiter Christo detrahunt, qui dicunt non esse ex Patre, vel minorem Patre. Mala adversus animam.··Dicentes, non potuisse surgere, cum vellet.'

PSA 108:21 Multiple spaces in '108.21··Et tu, Domine.··CASS. Tertia pars, ubi precatur, etc., usque ad adjuva me, secundum hominem. Propter nomen tuum.··Nullis enim operum etc., usque ad quia suavis est misericordia tua.'

PSA 108:22 Multiple spaces in '108.22··Quia egenus et pauper.··ID. Egestas et paupertas Christi est infirmitas, ex qua crucifixus est.'

PSA 108:23 Multiple spaces in '108.23··Sicut umbra cum declinat ablatus sum.··CASS. Sicut ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors.'

PSA 108:24 Multiple spaces in '108.24··Immutata est.··AUG. Immutata est ergo caro Christi, etc., usque ad quia Jesus nondum fuit glorificatus. Propter oleum,··id est, spiritualem gratiam, unde Christus dicitur.'

PSA 108:25 Multiple spaces in '108.25··Moverunt capita.··CASS. Furiosi commotione capitis minantur. AUG. Moverunt capita, quia viderunt pendere in cruce, sed nondum quando caro immutata.'

PSA 108:26 Multiple spaces in '108.26··Adjuva me, Domine.··CASS. Rogat ut homo, præstat ut Deus.'

PSA 108:27 Multiple spaces in '108.27··Manus tua hæc.··AUG. Christus hæc manus, et est Verbum apud Deum et fecit eam, dum Verbum caro factum est. Erat enim sine tempore secundum divinitatem, et facta est in tempore secundum carnem.'

PSA 108:28 Multiple spaces in '108.28··Maledicent illi et tu benedices.··Una est maledictio malorum Deus, cum benedicit, facit quod dicit.'

PSA 108:29 Multiple spaces in '108.29··Sicut diploide,··etc. Alii interpretantur pro diploide, duplex pallium, id est, confundantur intus et foris, id est, coram Deo, et hominibus.'

PSA 108:30 Multiple spaces in '108.30··Nimis in ore meo.··Solet poni nimis,··pro plus quam debet, sed et pro valde. In medio.··AUG. Id est, in communi, vel in corde.'

PSA 108:31 Multiple spaces in '108.31··Quia astitit a dextris pauperis.··Diabolus a dextris Judæ, etc., usque ad sed ut animam salvaret a persequentibus.'

PSA 109:1 Multiple spaces in '109.1··Psalmus David.··CASS. Psalmus iste septimus, etc., usque ad quidquid in utroque Testamento continetur. CASS. Propheta hortatur Christo subjici. Primo refert propheta verba Patris de Filio, etc., usque ad hoc humanitatis. Dixit Dominus.··CASS. More nostro, ut homo instruatur. Dominus Domino.··Personas discerne, et unam naturam, et potentiam accipe. Sede.··Post laborem quiesce, et conregna, secundum quod homo. A dextris meis.··In potioribus meis bonis et occultis, donec regnes manifestus. Et hoc est, donec ponam inimicos tuos,··etc. AUG. Sede,··non solum in alto, ut excelsis domineris, sed etiam in occulto, etc., usque ad si non videt quod credit. Scabellum pedum tuorum:··a similitudine, ubi et plena notatur subjectio. Per pedes stabilitas æterna: hoc quotidie in conversis.'

PSA 109:2 Multiple spaces in '109.2··Virgam virtutis.··Incipit autem ex Sion, id est, ex Judæis regnum Christi, unde subdit, Virgam virtutis,··etc. Ex Sion.··Non de illo regno Christi loquitur propheta, etc., usque ad et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus a Jerosolyma.'

PSA 109:3 Multiple spaces in '109.3··Tecum principium.··CASS. Secundo indicat Pater naturam Divinitatis, etc., usque ad quando in resurrectione erunt splendidi, ut angeli Dei. AUG. Jam dominatur, jam virtus; sed in die specialis virtutis, etc., usque ad qualiter Pater cum eo principium. Hoc tunc, sed nunc. Ex utero,··id est, ut ex secreta et occulta substantia mea, etc., usque ad qui se offerat, unde sequitur, Juravit,··etc. CASS. Vel Tecum principium:··hoc Pater; quasi, hoc tibi tribuo plus quam alii, quia Filius per naturam. AUG. Vel ex persona prophetæ potest accipi loquentis, etc., usque ad cum Spiritu sancto, qui sanctos splendificat.'

PSA 109:4 Multiple spaces in '109.4··Juravit Dominus.··CASS. Tertio agit propheta de humanitate Christi, etc., usque ad hinc constat transire victimas secundum ordinem Aaron. Non pœnitebit eum: tu es sacerdos, in æternum.··AUG. In Deum nulla cadit pœnitentia: scit enim quid agat, nec mutat consilium, sed verbo pœnitentiæ mutatio rerum aliter quam sperabat evenientium significatur. Quomodo enim cum aliquid pœnitet te fecisse, doles factum quod fecisti.'

PSA 109:5 Multiple spaces in '109.5··Reges AUG. Qui volunt, vel volebant delere nomen Christi.'

PSA 109:6 Multiple spaces in '109.6··Conquassabit,··id est infirmos reddidit, etc., usque ad et nunc judicabit in gentibus, ut ruinas,··non erectos impleat. Judicabit in nationibus.··CASS. Quasi reges frangit pro superbia: populos judicat propter communia peccata: utrosque ut humilientur ad conversionem. Vel,'

PSA 109:7 Multiple spaces in '109.7··De torrente.··CASS. De transitoria passione et turbulenta. In via, qua itur ad aliam mansionem. Exaltabit caput.··Unde: Propter hoc exaltavit illum, et dedit Deus illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus est in gloria Dei Patris.'

PSA 110:1 Multiple spaces in '110.1··Alleluia.··CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi Redemptionem. Confitebor.··AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, hæc gaudet: illa vulnus medico ostendit, hæc de sanitate gratias agit. In concilio.··Non temere, sed ex ratione, scilicet pro æternis, sicut omnes justi. CASS. In concilio justorum.··Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In concilio,··quod est, quando cum Domino judicant. In congregatione,··quando de toto collecti.'

PSA 110:2 Multiple spaces in '110.2··Magna opera.··Hæc est materia et causa confessionis. Magna sunt opera Domini, quod de impio facit pium. Exquisita.··AUG., CASS. Cui nihil simile, dum sinit diabolum sævire, etc., usque ad non: Justitia enim ejus manet sæculum sæculi. In omnes voluntates.··AUG. Nihil superat voluntatem Dei, qui et si vult, ut non pecces, non tamen prohibet. Si vult parcere pœnitenti, vult et impœnitentem punire; ita de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo non operetur Deus, quod vult.'

PSA 110:3 Multiple spaces in '110.3··Confessio et magnificentia opus ejus.··CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quælibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quæ est confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum: et justitia,··id est, merces, quæ juste datur.'

PSA 110:4 Multiple spaces in '110.4··Memoriam fecit.··ID. Secundo dicit fideles copioso munere satiatos, promittens adventum Domini, ut hæreditas avide quæratur. AUG. Memoriam fecit mirabilium suorum.··Hunc humilians et hunc exaltans, etc., usque ad quid in futura glorificatus accipiet?'

PSA 110:5 Multiple spaces in '110.5··Escam dedit.··CASS. Facit confessionem et magnificentiam, etc., usque ad ut omnia impleantur. Memor erit,··etc. AUG. Nec totum dedit, qui pignus dedit, etc., usque ad per compungentes passionis angustias intrant.'

PSA 110:6 Multiple spaces in '110.6··Virtutem operum.··CASS. Virtus operum est, quod cæci vident, etc. Quæ fecit nota Christiano populo. Ut det illis hæreditatem,··hæc fuit intentio miraculorum, ut crederent.'

PSA 110:7 Multiple spaces in '110.7··Ut det illis hæreditatem gentium.··ID. Quasi, licet illis det hæreditatem, tamen multa patientur. Opera manuum ejus.··ID. Id est, virtutis. Veritas,··dum conversis promissa restituit: Judicium,··quod impiis minatur. AUG. Veritas,··quam sancti martyres tenent, pro qua et judicantur hic; et judicium,··quo in futuro judicabunt eos a quibus hic judicantur. ID. Opera manuum ejus veritas et judicium.··Teneatur veritas ab his qui judicantur, etc., usque ad hic est hæreditas Novi Testamenti.'

PSA 110:8 Multiple spaces in '110.8··Fidelia omnia mandata.··CASS. Quia servant servantes se, non sunt mendacia. Confirmata.··Non in cassum missa, ut verba humana: Facta non tantum dicta, in veritate,··quia omnia complentur. In æquitate.··AUG. Quia omnia cum libra justitiæ.'

PSA 110:9 Multiple spaces in '110.9··Redemptionem misit.··CASS. Tertio, redemptos asserit, et Testamentum Novum æterna gratia consecratum, vel. Nomen ejus: initium sapientiæ.··ID. Id est Filius, qui in humanitate sanctus,··potentia deitatis terribilis.··Ametur ergo advocatus, timeatur judex, ne sis negligens, ne desperes. Timor Domini. ID. Metus judicii janua est conversionis, si addatur discretio dilectionis. Laudatio ejus manet.··Intentio psalmi unde alleluia præscribitur, a laude incœpit, in laude finit, populus fidelis a diabolo liberatus gratias agens, expressit, quid et hic faciendum sit devotis, et in cœlo peragendum, hic quia liberat, ibi quia coronat.'

PSA 111:1 Multiple spaces in '111.1··Alleluia reversionis.··AUG. Aggæus et Zacharias longe post David fuerunt, etc., usque ad æternaliter solidetur. CASS. Perfectio hujus ædificii, etc., usque ad tanquam a captivitate liberati et hilares de bonis quæ habent. Beatus vir.··CASS. Ostendit hic Psalmista post liberationem, etc., usque ad tertio impiis adversa provenire asserit. Qui timet Dominum.··Timor mundi miseros facit, sed timor Dei ea appetere facit, per quæ homo beatus est. In mandatis.··Hoc timor Dei, ut velit. Et non ait faciet, etc., usque ad et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.'

PSA 111:2 Multiple spaces in '111.2··Potens.··AUG., CASS. Ecce præmia illius beati. Semen ejus.··Id est, merces boni operis; Erit potens in terra,··non hac, ubi derisui, sed cœlesti. Vel etiam hic in isto tempore, quo minus videtur. Semen,··opera misericordiæ unde messis æterna. Potens,··quia re minima, etiam ut magna, regnum cœlorum emitur. Generatio.··Non carnis sed imitationis. Vel opera rectorum. Recti sunt, qui non resistunt Patri emendanti, et credunt promittenti, non credunt perisse opera sua, cum non eis temporaliter retribuitur. Sunt enim qui bona illa agunt, mercedem hic a Deo sperantes, vel hominibus placere volentes, quod non beatus vir: et tamen,'

PSA 111:3 Multiple spaces in '111.3··Gloria et divitiæ in domo ejus.··Id est, in cordis secreto, ubi habitat cum spe vitæ æternæ, ubi divitiæ sanctæ, et gloria æterna reponuntur. Justitia.··Hæc est gloria ejus, hæ divitiæ ejus, quam tamen habet a Deo. Manet in sæculum.··Quasi non temporaliter beatus.'

PSA 111:4 Multiple spaces in '111.4··Exortum est.··CASS. Secundo agit de adventu Domini, etc., usque ad ut eam firmis allegationibus et assertionibus in judicio præmuniat. Vel,'

PSA 111:5 Multiple spaces in '111.5··Miseretur.··ID. Qui dat egentibus, Commodat,··qui mutuum præstat, post tantumdem recepturus.'

PSA 111:7 Multiple spaces in '111.7··Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus, manet,··etc. AUG. Patet itaque, quod hic non sua quærit, sed quæ sunt Christi, labores patienter sustinet, promissa fidenter exspectat. CASS. Vel, si quis mala minatur, non timet, sed paratum.'

PSA 111:9 Multiple spaces in '111.9··Dispersit.··Sperat non timere, quia dispersit. Dedit pauperibus.··AUG. Ecce iste emebat quod non videbat, sed ille thesaurum in cœlo servabat, qui esurire et sitire in pauperibus dignatur in terris. Justitia ejus manet in sæculum sæculi.··CASS. Sua dedit, et juste et pie vixit, vel, qui dat sua, justitiam operatur. Cornu ejus exaltabitur in gloria.··Quia hic humilis, ibi potestatem habebit.'

PSA 111:10 Multiple spaces in '111.10··Peccator videbit.··ID. Tertio contraria impiis provenire asserit. Bonis beatorum hortatur, malis inimicorum terret, et est iste psalmus institutorius fidelium. Irascetur, dentibus suis fremet et tabescet, desiderium peccatorum peribit,··dicens: Quid nobis profuit superbia et divitiarum jactantia?··Sap. 5.'

PSA 112:1 Multiple spaces in '112.1··Alleluia CASS. Quia merito laudandus, qui merito humilitatis gentes assumit, titulum psalmi exponit. Alleluia enim, ut diximus, interpretatur laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit. Laudate.··ID. Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique prædicent. Secundo ipse facit, quod monet alios, id est, laudat Deum ibi: Quis sicut Dominus I Cor. 14.? Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicit. Pueri.··Non sensu, sed malitia, maxime superbia, id est, humiles, unde, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis.··AUG., CASS. Laudate Dominum, pueri, simplices et puri, qui debent laudare.'

PSA 112:2 Multiple spaces in '112.2··Sit nomen.··CASS. Ecce dixit, qui, et quem laudare debeant, deinde subdit: Quandiu laudandus sit, scilicet semper. Sit nomen Domini:··ne ad horam putetis me imperare laudem, etc., usque ad per gentes carnales, per cœlos spirituales.'

PSA 112:3 Multiple spaces in '112.3··A solis ortu.··AUG. Hic dicit quod ubique debeat laudari.'

PSA 112:4 Multiple spaces in '112.4··Super cœlos.··ID. Apostolos, per quos regnat in gentibus, et est; ideo ad laudes invito, quia super omnes est regnaturus.'

PSA 112:5 Multiple spaces in '112.5··Quis sicut.··CASS. Secundo ipse facit, quod alios monet, ut et facto alios doceat. Quis?··Nullus qui per se possit. In altis,··etc. Angelis et sanctis: et licet altus, non despicit humiles.'

PSA 112:6 Multiple spaces in '112.6··Humilia.··Hi sunt qui dono ejus alti fiunt, et in eis sedet. Respicit,··humiles singulos. In terra,··sanctos quos ita respicit, sicut e converso odit superbos.'

PSA 112:7 Multiple spaces in '112.7··Suscitans a terra:··de labore corporis. De stercore,··erigitur cui carnis vitia non dominantur.'

PSA 112:9 Multiple spaces in '112.9··Qui habitare.··CASS., AUG. Exponit, ubi suscitat et erigit, etc., usque ad de mammona iniquitatis per opera misericordiæ. Sterilem.··AUG. Scilicet, Saram, id est, Ecclesiam gentilem, quæ prius sterilis fuit, unde per Saram significatur. Eam, inquam, facit habitare in domo, id est, in Ecclesia Judæorum, inter ipsos Judæos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur, et fiat unum ovile. Filiorum.··ID. Ex persona quorum hæc dicuntur, etc., usque ad cum sciam me esse sine filiis, et viduam.'

PSA 113:1 Multiple spaces in '113.1··Alleluia.··CASS. Item hic alleluia ex alio negotio ponitur, etc., usque ad ut in psalmi expositione clarescit. In exitu.··AUG. Hic non narrantur præterita; sed futura prædicuntur, quia in illis gestis futura signabantur: et ideo non omnia hic dicuntur, quæ ibi gesta, sed quædam aliter, ne putetur præterita recolere. CASS. Primo dicit Propheta, quæ mira dederit Deus Hebræis in figura, et Christianis in spiritu. Secundo interrogat quare hæc facta sunt ibi, Quid est tibi mare?··Tertio inania simulacra gentium reprobat, et religionem Dei commendat, ibi, Simulacra gentium. In exitu.··Quasi cum Isræl, id est, domus Jacob, de Ægypto, id est populo barbaro exiret. Barbaro.··AUG. Barbaro lingua est, quæ Deum non laudat.'

PSA 113:2 Multiple spaces in '113.2··Facta est.··CASS. Sicut ille populus, cum exiret de Ægypto, etc., usque ad possunt resistere vitiis, et hoc.'

PSA 113:3 Multiple spaces in '113.3··Vidit mare,··id est, peccatores sæculi. Jordanis,··qui variis desideriis rapiunt homines in magnum mare, id est, hujus sæculi amaricantem malitiam; sed hæc in adventu Domini cessant, quasi conversa retrorsum. Mare vidit.··AUG. Hoc hic aliter dicitur, quam factum est. Ibi legitur stetisse ab ea parte, qua aquæ desuper fluebant, nec ibi quidquam dicitur de gestientibus montibus, sed tam ibi facta quam hic dicta figuræ sunt.'

PSA 113:4 Multiple spaces in '113.4··Arietes.··ID. Qui cornibus utriusque, etc., usque ad omnem scientiam adversus Christum se erigentem. Colles.··CASS. A colendo, mediocres: non enim hæc ad litteram; unde et per mare, et Jordanem, id est, per antiqua facta, hæc signari non ambigas, quæ hodie spiritualiter fiunt.'

PSA 113:5 Multiple spaces in '113.5··Quid est tibi.··ID. Secundo interrogat quare hæc, ut excitet admirationem. Et solvit: A facie Domini.'

PSA 113:7 Multiple spaces in '113.7··A facie.··ID. Una duobus responsio, quia unus auctor, et sæcula fecit obstupescere, et sua, id est, montes et colles gaudere: Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Dei. A facie Dei Jacob.··Et quasi quæreret, quis est Dominus? Deus Jacob non recens; qui facit eos luctari.'

PSA 113:8 Multiple spaces in '113.8··Qui convertit petram.··ID. Dura corda Judæorum, ad aquam baptismi. Rupem.··Gentiles, ut et ipsi emanent irriguos fontes prædicationis. AUG. Id est, se prius durum, cum ignoraretur, etc., usque ad omnibus credentibus inundaret, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.'

PSA 113:9 Multiple spaces in '113.9··Non nobis.··CASS. Cum dixit Deum bona dare, etc., usque ad veritas, dum præmia restituit, vel impios punit. Ideo, Da.'

PSA 113:10 Multiple spaces in '113.10··Nequando:··hoc sæpe impii imputant bonis afflictis. Misericordia.··AUG., id est, reparatione. Veritate,··id est, promissione impleta. Ubi est Deus.··ID. Hoc solent dicere gentes, quæ habent visibiles deos: quia invisibilem Deum colimus.'

PSA 113:11 Multiple spaces in '113.11··In cœlo.··ID., id est, Christo homine, secundum illud: Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians.··Vel, in cœlo,··CASS. id est, potens super omnes creaturas. Omnia quæcunque voluit fecit.··Per quod omnipotens apparet.'

PSA 113:12 Multiple spaces in '113.12··Simulacra gentium.··ID. Tertio, inania simulacra probat, et religio Dei quam sit utilis ostendit. Et est hic perfecta demonstratio in vituperatione et laude. AUG. Ostensa potentia veri Dei ex operibus, transit ad deos gentium visibiles. Argentum.··ID. Sed quia Deus hoc fecit, inquit, Opera manuum hominum,··hoc venerantur quod inde fecerunt, materiam enim creavit Deus; sed stultitia hominum formam addidit.'

PSA 113:13 Multiple spaces in '113.13··Os habent.··ID. Manu sunt formata, etc., usque ad et servierunt creaturæ potius quam creatori.'

PSA 113:15 Multiple spaces in '113.15··Non clamabunt.··ID. Post loqui quod est hominis proprium hoc commune addit, etc., usque ad et carens vita sensuque simulacrum.'

PSA 113:16 Multiple spaces in '113.16··Similes illis.··ID. Vide erubescibilem culturam, dum ait, similes,··quod vere sunt; vel similes se eis intelligant.'

PSA 113:17 Multiple spaces in '113.17··Domus Isræl.··CASS. Hic ostendit Christianæ religionis utilitatem.'

PSA 113:18 Multiple spaces in '113.18··Domus Aaron.··AUG. Ne autem videatur majoribus jam res, quæ inferioribus est spes, addit, Domus Aaron.'

PSA 113:20 Multiple spaces in '113.20··Memor.··CASS. Ut converteret, et conversos per eumdem benedixit.'

PSA 113:22 Multiple spaces in '113.22··Super vos.··AUG. Quia crevit numerus magistrorum. Super filios.··Quia crevit etiam numerus sequacium. Ergo vos utrique, patres et filii, benedicti estis Domino, qui vos fecit cœlum in majoribus, et terram in minoribus; vel fecit omnem creaturam.'

PSA 113:23 Multiple spaces in '113.23··Benedicti vos a Domino.··CASS. Qui optavit supra benedici, jam confisus dicit, Benedicti,··quod ad Deum pertinet, ut ei serviatis. Vere Domino,··quia etiam cœlum cœli,··id est, Christus est ad honorem Domini; vel,'

PSA 113:24 Multiple spaces in '113.24··Cœlum cœli,··id est, empyreum, dedit Domino Christo, secundum quod homo. Terram autem.··Istam inferiorem dedit. Filiis hominum.··Ut in ea se purificent vel populum prædicatoribus; unde: Sicut misit me Pater, et ego mittam vos Joan. 6.. Cœlum cœli.··AUG. Dicit eos quorum mentes, etc., usque ad quem infirmi sine adminiculo adhuc videre non possunt.'

PSA 113:25 Multiple spaces in '113.25··Neque omnes qui descendunt.··CASS. Vel non omnes qui descendunt; quia et sancti descenderunt, sed non in inferiori.'

PSA 114:1 Multiple spaces in '114.1··Alleluia.··Hic titulus sæpe iteratur, quia laudatio Dei, et dignitas est operum, et pretium laborum, id est, meritum est et præmium. AUG. Propheta de fovea peccatorum liberatus, et in petra constitutus, primo gratias agit quia exauditus est, et contra omnia pericula se invocasse dicit. Psalmus iste est consolatio fidelium contra dolores sæculi. Dilexi.··ID. Dicit hoc ovis quæ erraverat, filius reversus, hujus sæculi peregrinus. CASS. Dilexi.··Non propter temporalia bona mihi data, ut infideles, sed quoniam,··etc. Diligitur Deus et ab infidelibus quia bona dat; unde: Confitebor tibi cum benefeceris ei Psal. 48.. Diligitur perfecte, eum animus adversis non movetur, sed spe accenditur: quem modum post exponit, dilexi.··Non quia me regem fecit, prospera dedit, sed quia orationem audit in angustiis.'

PSA 114:2 Multiple spaces in '114.2··Et in diebus meis.··AUG. Scilicet meæ miseriæ, quos mihi feci peccando, qui sunt pleni laboris et doloris, id est, vetustæ putredinis. Invocabo.··Quod non est sine fide; unde Apostolus: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt?··Rom. 10. Dum ergo ait, invocabunt,··notat quod non est otiosus dilector. In quibus, Circumdederunt me,··etc. Vel, in diebus salutis, id est tempore plenitudinis; unde: Ecce nunc tempus acceptabile,··etc. II Cor. 6..'

PSA 114:3 Multiple spaces in '114.3··Dolores.··CASS. Peccata, unde dolor et mors animæ; vel, æterna, hæc in inferno erit. Pericula inferni.··AUG. Suffusus enim carnali voluptate, non animadverti mala me circumdantia.'

PSA 114:4 Multiple spaces in '114.4··Tribulationem et dolorem.··ID. Quasi, illa prius me circumdederunt, sed post inveni tribulationem et dolorem, id est, afflictionem exteriorem esse utilem.'

PSA 114:5 Multiple spaces in '114.5··O Domine, libera.··CASS. Secundo item clamat, ut liberatus veniat ad requiem. Misericors Dominus.··AUG. Quia primo inclinavit aurem mihi et me vocavit. Justus.··Quia flagellat iterum. Miseretur.··Quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit, quia Dominus custodit parvulos, quos grandes quærit hæredes.'

PSA 114:7 Multiple spaces in '114.7··Convertere.··ID. Non meritis vel viribus tuis, sed quia Dominus benefecit tibi.'

PSA 114:8 Multiple spaces in '114.8··De morte oculos.··ID. Mors est infidelitas; unde: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos;··et iterum: Non mortui laudabunt te, Domine Psal. 103..'

PSA 114:9 Multiple spaces in '114.9··Placebo.··ID. Dixit, etc., usque ad et hoc in regione vivorum, qui vivunt æternaliter.'

PSA 115:1 Multiple spaces in '115.1··Alleluia.··Voce laudis congrue prætitulatur hic psalmus, quia in hoc psalmo verba sunt martyrum, qui confessione viguerunt et præmia Dei consecuti sunt. Credidi,··etc. CASS. Primo memorantur beneficia Dei, quibus quid dignum redderent cum dubitent, occurrit calix passionis, qui a Deo datur. Secundo, servos se dicunt, et filios ancillæ, id est Ecclesiæ, ibi: O Domine, quia ego,··etc. Verus et congruus ordo, prius credere, post loqui: ne nondum credens audeat loqui, sed fidem sequatur confessio. Ne vero confessio viribus hominis detur, dicit proprium hominis quod mendax: quod non facile sciret, nisi excessu mentis ad superna vectus esset. Magnum enim est si quis se imprudentem attendit. Et cum homo nihil boni proprium habeat, quid retribuendum? Credidi.··AUG. Non ait: Credidi et locutus sum,··quia non tantum credidit cætera quæ fides exigit, sed et simul cum illis credidit, et quod præmium loquendo sperare, et quod pœnam tacendo timere deberet; unde loquendi quidem amor ex præmio immittitur, et necessitas ex pœna indicitur. Propter quod.··Non enim perfecte credit, qui quod credit non loquitur; piger est ille servus, vel timidus, sed fidelis: quod accepit, impendit, et lucratur, et ideo intrat in gaudium Domini sui, dicentis: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui Matth. 25.. In excessu meo.··Vel, exstasi mea. AUG. Et dicitur hic exstasis, etc., usque ad quod est omnis homo mendax.'

PSA 115:2 Multiple spaces in '115.2··Quid retribuam Domino.··ID.? Territus iste respicit infirmitatem suam, et videt non esse præsumendum de se. Ex se enim homo mendax, ut et Petrus, dum præsumpsit, inventus est mendax: sed virtus Dei est, si non credit. Quod videns iste factum in se gratia Dei, subdit, quæ retribuit mihi.··Non ait, pro omnibus quæ tribuit. Quæ igitur præcesserunt hominis bona, ut omnium donorum Dei non tributio, sed retributio vocari possit? Quæ præcesserant nisi peccata? Retribuit ergo Deus hominibus bona pro malis, passus pro eis, cum homines retribuunt mala pro bonis.'

PSA 115:3 Multiple spaces in '115.3··Calicem salutaris.··ID. Passionem a simili, etc., usque ad quod post dicitur. CASS. Calicem,··quia sub mensura bibitur. Unde, Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis I Cor. 10.. Salutaris,··quia in æternam salutem propitiatur.'

PSA 115:5 Multiple spaces in '115.5··Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.··AUG. Qui prior passus est, dat imitari passiones suas; et ideo: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.··Emit eam sanguine quem pro eis fudit, ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus, confitetur conditionem suam: O Domine, quia ego,··etc.'

PSA 115:6 Multiple spaces in '115.6··O Domine, quia,··etc. CASS. Secundo servos se dicunt, et filios Ecclesiæ, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, ne quis hæreticorum martyrium Deo placere putet. O Domine.··Admiratur se talia accepisse, qualia Dominus pro mundi redemptione. Et ut augeat admirationem repetit: Ego servus tuus. Filius ancillæ.··AUG. Jerusalem cœlestis, liberæ a peccatis, ancillæ justitiæ. Qui autem sunt præter Ecclesiam, non sunt filii ancillæ, etsi servos se dicunt quia habent nomen Christi et martyres, ut hæretici. Filius ancillæ,··Non schismaticus. Vel ut ancilla, non sibi, sed Domino; ita et ego in morte mea aliquos tibi parturiam, sicut et in vita.'

PSA 115:7 Multiple spaces in '115.7··Dirupisti vincula mea.··CASS. Virtute martyrii vincula peccatorum rumpuntur, quia omnia sanguine abluuntur. Hic versus tantæ virtutis a quibusdam creditur, ut peccata homini dimittantur, si in fine vitæ trina confessione dicatur. ID. Qui pretiosa. O Domine, tibi sacrificabo;··loquens Deo, affirmat, quod supra dixerat. Sacrificabo.··AUG., CASS. Et quia dirupisti, tibi sacrificabo, ut gratus, Hostiam laudis.··Sic quod:'

PSA 115:8 Multiple spaces in '115.8··Vota mea reddam.··Non ubique, sed, in atriis,··id est, in catholica Ecclesia, non hæreticorum. Domus Domini.··Quæ sit, ostendit. In conspectu omnis populi.··CASS. Publice debet laudari, qui pro omnibus pati voluit, ut plures ædificentur. Vota mea reddam.··Meipsum, qui sum imago Dei quæ reddenda est Deo, etc., usque ad et apertius hic nominat Jerusalem. AUG. Sed ne quis putet per Jerusalem Judæos solos significari, qui hoc nomine gloriantur, audiat sequentem Psalmum: Laudate Dominum, omnes gentes.··Hæc sunt atria Domini, ille enim populus.'

PSA 116:1 Multiple spaces in '116.1··Alleluia.··CASS. Brevis psalmus, omnium primus atomus, id est sine divisione: pro sui enim brevitate non recipit divisionem, sed omnes compendio suæ locutionis superat, et est quasi punctus psalmorum, unde diversæ species formantur. Mira variatio contra tædium salutaria dicere, modo paucis, modo late. Laudate Dominum, omnes gentes.··CASS. Ne qui prætereantur de toto orbe. AUG. Et hæc sunt atria illa domus Domini, et ille omnis populus, unde in præcedenti psalmo egit. Non soli Judæi qui sibi illud arrogare conantur dico laudate eum. Et collaudate. CASS. ut sit in unum redacta omnium laudatio quod est catholicæ Ecclesiæ.'

PSA 116:2 Multiple spaces in '116.2··Confirmata.··CASS. Quia quod per prophetas promisit, adventu Christi complevit; et firmavit misericordiam, ut nunquam moveatur, quia qui dedit, custodit. Manet in æternum.··AUG. Sive in eis quæ promisit piis, sive in eis quæ minatur impiis.'

PSA 117:1 Multiple spaces in '117.1··Alleluia.··CASS. Quintus psalmus de primo adventu, multis figuris decoratus, habet versus unifines, quosdam unius principii, quosdam intercalares et hujusmodi ornatus. Fidelis populus peccato solutus, etc., usque ad Benedictus qui.'

PSA 117:2 Multiple spaces in '117.2··Dicat nunc.··ID. Ut ego vos, ita vos invicem monete; vel, dicat,··id est, confiteatur. Quoniam in sæculum.··Ecce quatuor versus unifines.'

PSA 117:5 Multiple spaces in '117.5··De tribulatione.··ID. Exemplum de se ponit, ut alios ad misericordiam invitet.'

PSA 117:6 Multiple spaces in '117.6··Dominus mihi adjutor.··ID. Idem in duobus principium.'

PSA 117:7 Multiple spaces in '117.7··Despiciam.··Alias videbo.··ID. Hic, ut tutior et cautior fiam. Inimicos meos.··Damnandos.'

PSA 117:8 Multiple spaces in '117.8··Bonum est.··ID. Secundo, in solo Deo dicit confidendum, per quem inimicitias gentium evadit, et ad veram vitam venit.'

PSA 117:9 Multiple spaces in '117.9··In principibus.··AUG. Angelis, etc., usque ad qui eos pro modo eorum bonos facit.'

PSA 117:10 Multiple spaces in '117.10··Omnes gentes.··CASS. Ecce unde liberat de occulta vel aperta tribulatione, vel non permittendo cadere, vel, a casu revelando.'

PSA 117:11 Multiple spaces in '117.11··Circumdantes,··etc. AUG. Quasi reddens causam unde tanta potest superare, dicit quid primo in capite passus sit.'

PSA 117:12 Multiple spaces in '117.12··Circumdederunt me,··etc. ID. Quod ab ignorantibus gestum est, mystica subtilitate prædicit Spiritus sanctus. Nescientes Judæi rem omnium fecerunt, et nobis dulciorem, passione Deum, sicut apes dum sibi putant reponere, aliis mel faciunt. Et exarserunt.··Vel hoc melius de Ecclesia accipitur. Post passionem namque Domini contra Ecclesiam gentium et Judæi exarserunt sicut ignis in spinis peccatorum. Ea enim, id est peccata, in fideli populo igne persecutionis cremaverunt, cui volentes officere, profecerunt. Quia ultus.··Dum conversi, exstincta in eis malitia, populo Christiano sociati sunt; vel, cum in fine judicati, judicium veritatis sine misericordia sensuri sunt.'

PSA 117:13 Multiple spaces in '117.13··Impulsus,··etc. CASS. Ut quando boni dantur pœnis, ut a fide cadant, et Dominus suscepit. AUG. Quia tam non cadit cui Dominus est fortitudo et laudatio quam non cadit Dominus: illi vero cadunt, qui sibi volunt esse fortitudo et laudatio. Impulsus eversus sum,··etc. Postquam ostendit quod liberat non permittendo cadere, ostendit etiam quod liberat a casu relevando.'

PSA 117:14 Multiple spaces in '117.14··Factus est mihi in salutem.··ID. Non fit, quod non erat sibi; sed illis salus est conversis, quod non erat aversis.'

PSA 117:17 Multiple spaces in '117.17··Non moriar.··ID. Dicit Ecclesia, ut putat persecutor strage funerum posse se delere nomen Christianum, cum potius augeat.'

PSA 117:18 Multiple spaces in '117.18··Castigans.··CASS. Cur autem tanta pertulit, indicat: Castigans,··quidquid faciunt, castigatio est Domini. Nihil sibi vindicent, morti non datur, cujus vitia purgantur. AUG. Sæpe pater per nequam servos emendat filios, cum illis pœnam, his præparet hæreditatem. Quæ sit autem hæreditas, hinc potest cognosci: Aperite portas.··Quid intus? Ingressus confitebor.'

PSA 117:19 Multiple spaces in '117.19··Aperite.··CASS. Tertio portas Jerusalem aperiri sibi cupit, ubi dicit et de angulari lapide. Aperite, o prophetæ, qui portatis claves regni cœlorum. Portas.··CASS., HIER. Per has portas doctrinæ ingressi vere laudant; extra Ecclesiam catholicam non est laus Dei. CASS. Hæ omnes portæ ducunt ad unam, quæ est Christus, per quam justi intrant in cœlum; unde: Ego sum ostium, per quod si quis introierit, salvus erit Joan. 10.. Et alibi: Nemo venit ad Patrem, nisi per me Joan. 14.. AUG. Ecce de utroque sæculo mentionem fecit: et quia hæc porta Christus apparuit, confitebor tibi,··lætus gratias agens, quia exaudisti in adventu Filii; priores enim justi adventum petebant. Portas justitiæ.··Id est, portas mortis, etc., usque ad id est, per eam ad vitam.'

PSA 117:22 Multiple spaces in '117.22··Ædificantes.··ID. Soli Judæi Deum colentes ædificabant, aliis per idololatriam destructis; sed non perfecerunt, quia Christum contempserunt.'

PSA 117:23 Multiple spaces in '117.23··A Domino factum.··Vel, A Domino factum est ei,··secundum aliam litteram. ID. Id est, ad honorem Patris.'

PSA 117:24 Multiple spaces in '117.24··Hæc est dies.··Hic est annus jubilæus, figuraliter sub lege observatus, qui dicitur remittens,··vel initians,··quia tunc servi manumittebantur, possessiones dominis restituebantur: et nos hac die a servitute peccati redempti sumus, quibus est hæreditas restituta æterna. CASS. Hæc est dies.··Etsi omnes fecit, hanc singulariter qua Dominus venit, in qua convenit lætari, quia diabolus jus perdidit, homo revixit; et quia hoc est,'

PSA 117:25 Multiple spaces in '117.25··O Domine, salvum,··etc. Ecce desiderium magnæ petitionis. Salvum,··de clade sæculi. Prosperare,··ut dolores isti vertantur in æterna gaudia.'

PSA 117:26 Multiple spaces in '117.26··Benedictus,··etc. CASS. Quarto frequentari atria Dei suadet, de adventu Christi gaudens. AUG. Maledictus ergo qui venit in nomine suo, etc., usque ad qui erit maledictus. CASS. Benedictus.··Laus de adventu, et o reliqui Christiani, nos majores quasi sacerdotes benediximus vobis,··quod multum prodest, quia benediximus vobis de domo Domini. De domo.··ID. Id est, Ecclesia catholica, etc., usque ad quia læta confessio post beneficia.'

PSA 117:27 Multiple spaces in '117.27··Constituite diem.··AUG. Magni, qui excedunt, qui mente verbum Deum apud Deum contingunt, etc., usque ad id est, ad æterna gaudia attingat. Diem solemnem.··In veteri lege Deut. 10. Pascha, Pentecoste, scenophegia, tres præcipuæ solemnitates, in quibus præceptum ut nemo vacuus in conspectu Domini appareret. Vacuus est, qui in se Christum non habet, qui est fundamentum, quod nemo mutare valet. Inde est quod illis tribus solemnitatibus fidelis populus nummum offert manuali oblatione, interiorem significans. In nummo enim nomen et imago regis. Quisque ergo spiritualiter nummum offerat, ut nomen regis, id est Christi, in se habeat, a Christo Christianus dictus; et imaginem,··id est animam, lumine vultus ejus insignitam Deo exibeat. Cornu altaris.··CASS. Vel per altare intelligitur sacramentum corporis et sanguinis, etc., usque ad non habebit vitam æternam.··Vel, altare intelligitur mens hominis; unde in lege præceptum fuit Exod. 27. fieri altare quadrangulum et concavum: ideo quadrangulum, quia mens humana quatuor virtutibus muniri debet, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia; eadem debet esse concava ad recipiendum verbum Dei atque ignem dilectionis. Tumor enim infusa repellit; unde in Levitico præceptum est Levit. 1. vesiculam gutturis et plumam projici, quando turtur vel columba offertur. Vesicula inflationem superbiæ significat; plumæ, inanes inquisitiones sublimium; hæc ergo projice, ut sis altare concavum.'

PSA 117:28 Multiple spaces in '117.28··Deus meus es tu.··Et ut apertius dicamus, istorum verborum hic est sensus: Non sufficiat in terra iste dies festus, quo agnus occisus est: sed constituatur in frequentationibus quousque perveniatur mentibus exaltatis ad interiorem ejus deitatem, ubi laudes cantabimus ita: Deus meus es tu,··etc. Itaque, sicut cœpit laudem, ita terminat.'

PSA 117:29 Multiple spaces in '117.29··Confitemini Domino.··Ab initio quod deseruimus, in finem quo redimus, non est salubrius aliquid, quod delectet, quam laus Dei'

PSA 118:1 Multiple spaces in '118.1··Expositionem hujus psalmi, ut valde prolixam, omittimus. Vide Ambrosii, Cassiodori, Augustini Enarrationes in psalmos, e quibus ad verbum expressa est glossa ordinaria in hunc locum.'

PSA 119:1 Multiple spaces in '119.1··Canticum graduum.··CASS. Beatitudinem, quam superior psalmus unita varietate cantavit, etc., usque ad his ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur. AUG. Canticum graduum.··Graduum nomen ambiguum apud nos, etc., usque ad et altitudinem deitatis ipsius. Primus gradus, a malis sæculi exire, et universæ vanitati renuntiare. CASS. Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare; unde in veteri lege, quando emebatur mancipium gentile, radebantur ungues ejus et capilli tondebantur Deut. 12.. Quia oportet vanitatem quaque exuere, ut Dei obsequio mancipetur. Hic ab renuntiatione sæculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et æternam pervenitur charitatem, quæ in summo locata est. Ad Dominum cum tribularer.··CASS. Primo, ascendere incipiens, quia multos invenit obsidentes, a linguis eorum petit liberari: secundo, de permistione malorum conqueritur, Hei mihi.'

PSA 119:2 Multiple spaces in '119.2··Domine, libera,··etc. Cum incipit homo ascendere, id est, cum cogitat proficere, contempto sæculo, soli hærens Deo, incipit pati linguas adversantium, id est detrahentium, et quod gravius quasi consulendo a salute avertentium: has qui non patitur, nondum proficere conatur. Ascensurus ergo primo contra eas precatur: Domine, libera animam meam a labiis iniquis.'

PSA 119:3 Multiple spaces in '119.3··Quid detur tibi,··etc. CASS. More nimis cogitantis hæsitat, et quærit remedium. Quid tibi detur, aut quid apponatur?··Duo verba posuit, dari et apponi;··sagittæ dantur in arma, carbones apponuntur quasi in consolationem.'

PSA 119:4 Multiple spaces in '119.4··Sagittæ.··AUG. Verbis Dei sagittatur cor, etc., usque ad ut sit purus locus ædificio Dei.'

PSA 119:5 Multiple spaces in '119.5··Heu mihi.··CASS. Secundo de incolatu, et permistione malorum conqueritur. Acceptis sagittis et carbonibus, factus triticum, nondum est in horreo, sed in area ubi multa palea premitur; videns ergo multa mala, quæ ante non viderat clamat: Hei mihi.··Nulli homini apparent mali, nisi factus sit bonus; Cum enim crevit herba, et fructum fecit, apparuerunt zizania. Prolongatus.··Etsi breve tempus, desiderio nimis longum videtur. Cedar.··ID. Filius Ismælis, unde Saraceni descenderunt, qui verius ab Agar dicerentur Agareni: sed a Sara, digniori et libera sibi nomen vindicaverunt, quorum uterque in tabernaculis legitur habitasse. Tabernacula Ismæl recte Cedar dicta sunt: Cedar ad Ismæl pertinet. AUG. Isaac ergo, etc., usque ad si nunc mali a bonis non possunt separari, ferendi sunt.'

PSA 120:1 Multiple spaces in '120.1··Canticum graduum.··CASS. Secundus gradus petere divinam defensionem, cui nihil posse obviare monstratur. AUG. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium, etc., usque ad Talis est iste, qui oculos ad Deum levat. CASS. Primo levat oculos et orat: secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati. Levavi oculos.··ID. Qui quasi inclinatus clamavit, jam respirans, oculos ad intercessores sanctos levat.'

PSA 120:3 Multiple spaces in '120.3··Neque dormitet.··AUG. Si dormit in te fides, dormit in te Christus. CASS. Dicitur hoc humana consuetudine; ut quando fessus custos dormitat, furtum patitur.'

PSA 120:4 Multiple spaces in '120.4·· AUG. Ecce non dormitabit.··Dormitat Christus, etc., usque ad sed ne adhuc putes hoc de aliquo hominum, subdit, Dominus custodit. Qui custodit Isræl.··AUG. Qui non potest videre faciem, etc., usque ad et huic non dormit Christus.'

PSA 120:5 Multiple spaces in '120.5··Dominus custodit.··CASS. Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quæreret, Quis est ille custos? subdit, Dominus custodit,··etc. AUG. Non sine causa est, etc., usque ad dilectio Dei scilicet, et proximi.'

PSA 120:6 Multiple spaces in '120.6··Per diem sol non uret te, neque luna per noctem,··etc. ID. Deus est sol, etc., usque ad vel luna,··id est Ecclesia, non permittet uri nocte tribulationis. HIER. Vel per diem accipiuntur prospera, etc., usque ad ita nunc in prosperis et in adversis nos servat.'

PSA 120:7 Multiple spaces in '120.7··Dominus custodiat introitum tuum.··CASS. Cuncta concludit, bonis initiis bonos exitus adjungat. AUG. Dominus custodiat introitum tuum.··Intrantes custodit, etc., usque ad jam in æternum nihil nocebit.'

PSA 121:1 Multiple spaces in '121.1··Canticum graduum.··CASS. Tertius gradus. Magnum gaudium; in Ecclesia pura mente versari, atque digne Deo in hac peregrinatione militare: unde suspiramus ad cœlestem Jerusalem, ad quam duabus alis dilectionis levamur. Lætatus sum in his,··etc. Primo gaudet se monitum ire ad Jerusalem, ubi sancti securi et cum Domino judicabunt. Secundo, ascensurus optat abundantiam pacis: Rogate quæ ad pacem,··etc.'

PSA 121:4 Multiple spaces in '121.4··Testimonium Isræl.··AUG. Id est, in quibus cognoscitur quod vere sunt Isræl. Quando enim grana sunt cum paleis, totum palea putatur; sed cum separabuntur, tunc erit testimonium Isræl.'

PSA 121:5 Multiple spaces in '121.5··Sedes.··ID. Id est justi, in quibus Deus sedet, etc., usque ad caveant ergo sibi omnes interrogandi.'

PSA 121:6 Multiple spaces in '121.6··Rogate.··CASS. Secunda pars, ubi loquitur ad judices, optans eis abundantiam pacis, quam amore fratrum prædicavit. Diligentibus.··AUG. Qui amat in alio bonum, quod ipse non potest habere, imputatur ei quasi haberet; unde: Si charitas non habet quod det, det calicem aquæ; et tantum imputatur ei quantum Zachæo multa Matth. 10.. Impar facultas, sed non impar charitas.'

PSA 121:7 Multiple spaces in '121.7··Fiat pax.··ID. Charitas est virtus fortis ut mors, etc., usque ad subdit: Propter fratres meos. In turribus.··ID. Id est in excelsis tuis. Pauci sunt judices, sed multi ad singulos pertinebunt, quos recipient in æterna tabernacula, et tunc erit abundantia in turribus;··Deus autem est tota eorum abundantia, tam recipientium quam receptorum.'

PSA 121:9 Multiple spaces in '121.9··Propter domum Domini Dei.··Vel sic legas ut hic versus sit expositio præcedentis. Quasi, loquebar pacem de te, propter proximos et fratres,··scilicet: Quæsivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri.··Sententia horum verborum non mutatur. Tibi.··O tu, cœlestis Jerusalem, quia domus Dei es, et ita in hoc quod te diligo, Deum diligo.'

PSA 122:1 Multiple spaces in '122.1··Canticum graduum.··CASS. Quartus gradus, inter quaslibet angustias constanter de Domino esse præsumendum, donec misertus exaudiat. Qui supra ad montes, nunc ad Deum oculos levat. Ad te levavi.··ID. Primo vox tribulatorum Deum respicientium, non ad alia patrocinia; secundo, precatur misericordiam contra insultantes. AUG. Ad te levavi.··Quo levaret, nisi quo ascendens tendebat? non se attendit iste, ut superbus, qui sibi placet: nam qui sibi displicet, hic talis Deo placet; et cui Deus placet, ipse sibi displicet. Levavi.··Ascensus ergo est in affectu, etc., usque ad sed qui peregrinatur et desiderat patriam.'

PSA 122:2 Multiple spaces in '122.2··Ecce sicut oculi,··etc. CASS. Servus levat oculos in manus Domini, quando eget vel quando vapulat, quia utrumque in Domini potestate. Sicut oculi ancillæ.··AUG. Servus est populus; Dominus,··Christus; Ancilla,··Ecclesia; domina, Dei virtus, et Dei sapientia. Et si jam filii et amici per gratiam, servi tamen sumus per creaturam, quia omnis creatura Deo servit. CASS. Dat similitudinem de servo et ancilla, domino et domina, ne femineus et debilior sexus se exceptum putet.'

PSA 122:3 Multiple spaces in '122.3··Miserere.··ID. Secunda pars, ubi precatur misericordiam contra insultantes. Servus qui vapulat, levatis oculis ad Deum, erumpit in necessariam vocem: Miserere. Repleti sumus.··Ut cum dicitur. Quid credis, insane, vides quod credis? Reversus est ne aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur? Ecce, quod ego amo, video et fruor.'

PSA 123:1 Multiple spaces in '123.1··Nisi quia.··CASS. Primo sancti martyres memores quanta evaserunt, soli misericordiæ ascribunt; secundo, gratias agunt, quod liberati.'

PSA 123:2 Multiple spaces in '123.2··Montes in circuitu,··id est, angeli, prophetæ, apostoli sunt murus ejus: unde Isaias: Et erit in ea murus, et antemurale Isa. 26.; sed ne in montibus remaneas, addit, et Dominus in circuitu. Ne ergo sit spes in montibus,··sed in vertice montium: unde Isaias: Erit in novissimis diebus mons in vertice Isa. 21., etc. Qui confidunt.··CASS. Primo asserit, etc., usque ad quia et multi sunt, et unum sunt. Mons Sion.··HIER. Christus, in quo fundata est Ecclesia: Mons ille ad litteram, in fine sæculi commovebitur.'

PSA 123:3 Multiple spaces in '123.3··Forte vivos deglutissent nos.··Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitæ dulcedinem præferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt. AUG. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: Macta et manduca.··Act. 10. Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus. Virgam peccatorum.··AUG. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit hædos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, hædos a sinistris. Sortem.··CASS. Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et hæreditas Dei.'

PSA 123:4 Multiple spaces in '123.4··Aqua.··AUG. Peccator populus et est a similitudine Ægyptiorum: quæ aqua torrens fluit cum impetu, sed cito transit; unde subdit: torrentem Benefac, Domine.··ID. Secunda pars, ubi confirmato populo, precatur quod scit futurum ut bonis prosperitas, malis vindicta veniat.'

PSA 123:5 Multiple spaces in '123.5··Aquam intolerabilem.··AUG. Sine substantia, ut sunt vitia, et peccata, et dulcedo hujus vitæ, etc., usque ad prodigumque filium longa necessitate confectum ad patrem reduceret. Declinantes autem.··ID. Pari etiam sententia pereunt, qui declinant jussa principis, et qui opera mala velle contendunt; deficientes, cum cogentibus deficere. Pax super Isræl.··AUG. Uno nomine patria hæreditas dicitur quæ est Christus. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, qui pacem supra pacem dabit nobis.'

PSA 123:6 Multiple spaces in '123.6··Benedictus Dominus.··CASS. Secunda pars, ubi sancti gratias agunt quod liberati et quod laqueus contritus.'

PSA 123:7 Multiple spaces in '123.7··Anima nostra.··AUG. Vel, sicut aliquo faciente strepitum magnum, etc., usque ad quæ est quasi laqueus. Venantium.··ID. Venantes sunt persequentes, esca in muscipula, dulcedo hujus vitæ. Laqueus contritus.··CASS. Occisis martyribus, non restat dulcedo vitæ, qua possint iterum capi: sed ipsi non simul contriti sunt, imo liberati. Contritus.··ID. Quasi diceret: quia ferreus erat; non ruptus, ut stupa, tanta fortitudo passionis, tanta potentia liberantis. PSAMUS CXXIV'

PSA 124:1 Multiple spaces in '124.1··Canticum graduum.··CASS. Septimus gradus in figura Veteris Testamenti per venturum Christum, reversionem de captivitate, quasi de Babylonia prophetat: unde jam consolatio, et seminatio ut plus metatur. AUG. Redempti sanguine Christi et conversi a captivitate, hæc cantant, dum peregrini, gementes in via. Sion est Jerusalem in angelis æterna, in hominibus captiva. In convertendo.··CASS. Primum magnitudo facti, cum magnitudine gaudii ostenditur: secundo precatur conversionem a captivitate adhuc futura, ibi, Converte, Domine. In convertendo.··AUG. Vel, cum converterit, etc., usque ad converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut.··ID. Non semper ad similitudinem ponitur, sed ad proprietatem, ut hic; unde etiam dicitur: Fecit ut justus, quod vere est, ita facti fiunt isti sicut consolati,··id est, gavisi sunt, ut consolationem accipientes in resurrectione Christi, qui præcessit ut consequamur.'

PSA 124:2 Multiple spaces in '124.2··Os nostrum.··CASS. Cordis arcanum, ubi primum gaudia, quæ post officio linguæ erumpunt. AUG. Os nostrum.··Cordis, inde procedit malum bonum, quod nos mundat, vel inquinat; unde non: Quod procedit de ore, inquinat Marc. 7.. Non de ore carnis, sed cordis. Non enim si nominas furta et alia mala, immundus es: sed dum cogitas, et si sileas. Inter gentes.··ID. Non gentes, quia non omnes credunt. Magnificavit,··quia vident eos etiam virtutes operari; firmum testimonium ab adversario. CASS. Et vere magnificavit, ne dubites de verbis gentium.'

PSA 124:4 Multiple spaces in '124.4··Converte, Domine.··ID. Secunda pars. Precatur conversionem, quæ futura est, in qua fiet seminatio spe gaudii. ID. Aventus Domini redemptione prædicta, precantur iterum peccata sua dimitti. In generali remissione gaudent, et sibi veniam precantur. Converte, Domine, Captivitatem nostram.··ID. Nulla ad litteram in diebus David, sed sub diabolo mundus captivus, etc., usque ad non ideo desistendum, quia qui seminat in lacrymis.··THEOD. Austrum Hierosolymam vocat, etc., usque ad ut cogantur, et torrentis instar iter faciant.'

PSA 124:5 Multiple spaces in '124.5··In lacrymis.··AUG. Spiritualis seminatio semper in lacrymis, unde: Beati qui lugent.··Qui vero seminant in carne, cum lætitia seminant: sed post fletus: quia extrema gaudii luctus occupat.··ID. Zachæus, Ecce dimidium,··etc., usque ad: Qui dederit calicem aquæ frigidæ, non perdet mercedem Matth. 10.. Euntes.··CASS. Provectu melioris vitæ. Mittentes,··ante se præmittentes in illo sæculo. Sua,··non de rapina, sed de proprio labore; venientes,··ad judicium. Hoc commune omnium, sed ad gaudium non nisi boni veniunt. Et flebant.··AUG. Quia miseri erant, etc., usque ad optat multos esse ægros.'

PSA 125:1 Multiple spaces in '125.1··Canticum graduum Salomonis.··CASS. Octavus gradus, etc., usque ad et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Judæorum et gentium construxit. AUG. Hic additur Salomonis,··quia is ædificavit templum, in figura pacifici Christi, qui ædificavit Ecclesiam de duobus parietibus. Ne ergo acciperes illum Salomonem, ait, Nisi Dominus ædificaverit.··In hoc spes ponenda, sed in nullo hominum: quia et ille Salomon cecidit qui templum ædificavit. CASS. Primo, monet quomodo ascendentes se habere debeant, scilicet discant quod ædificatio et custodia non nisi a Deo est. Et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem. Secundo, dicit quæ sit hæreditas, et quomodo collecta, ibi, Ecce hæreditas. Nisi Dominus.··ID. Quasi diceret: jam venit Jesus, de captivitate reduxit: jam civitas ædificatur Jerusalem; sed discant ascendentes, quod ædificatio et custodia non nisi a Deo, et exaltatio non nisi post humiliationem in futuro; etsi enim læti de gratia Novi Testamenti, tamen in tanto munere non est præsumendum alicui. Domum.··AUG. Ad hanc ascendit omnis, qui proficit: cadit ab hac omnis, qui deficit; amando Deum ascendis, amando sæculum cadis. Sunt enim ista cantica amantium, et quodam desiderio sancto flagrantium. Laboraverunt.··ID. Omnes in hac ædificatione laborant, qui in Ecclesia prædicant verbum Dei. Civitatem.··CASS. De domo ad civitatem transit, ut nec in singulis, nec in minuta collectione fit præsumptio. Et quamvis domus et civitas secundum metaphoram, quæ de diversis inducitur, sint diversa: una tamen est Ecclesia, quam utraque significat.'

PSA 125:2 Multiple spaces in '125.2··Ante lucem.··AUG. Si surgitis antequam lux surgat; lux est Christus, post quem surgendum est, non ante; ut ille facit, qui se ei præponit: volens hic esse altus, ubi ille humilis fuit: ut et filii Zebedæi: sed resurrectio, id est, exaltatio sequitur sessionem, id est humiliationem, ut lux nostra Christus post mortem surrexit altus. Sederitis.··Sessio aliquando significat honorem judicandi, hic autem humiliationem. Manducatis panem doloris.··AUG. Manducat panem doloris, qui gemit in hac peregrinatione, id est, in valle plorationis de afflictione se reficit, dicens: Factæ sunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte Psal. 41.. Somnum.··CASS. Mortem temporalem, in qua secura pausatio.'

PSA 125:3 Multiple spaces in '125.3··Ecce hæreditas.··ID. Secundo, quæ hæreditas et quomodo collecta. Quasi diceret, dilecti post somnum surgent. Fructus ventris.··AUG. Venter Ecclesiæ, etc., usque ad quia omnes acquisivit per obedientiam passionis, unde postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2..'

PSA 125:4 Multiple spaces in '125.4··Sicut sagittæ.··ID. Sed unde facta est tanta hæreditas, quia potens Dominus, dum fortiter sagittas, apostolos, de arcu sacræ Scripturæ excussit, usque ad fines terræ pervenerunt illæ excussæ, sic sunt autem filii excussorum,··quomodo illi excussi. Filii excussorum.··ID. Filii apostolorum; quibus dictum est, Excutite pulverem de pedibus vestris Matth. 18.. Sed ita videntur, etc., usque ad qui manu Dei missi sunt usque ad fines terræ.'

PSA 126:1 Multiple spaces in '126.1··Canticum graduum.··CASS. Nonus gradus est, ut pacificus caste timeatur, qui solus exaltat, custodit, ædificat. Primo bona timentis enumerat; secundo optat bona timentis. Beati omne qui timent Dominum.··Sciendum quatuor esse timores, etc., usque ad de quo hic dicit Propheta: Beati omnes qui timent Dominum.'

PSA 126:2 Multiple spaces in '126.2··Labores manuum.··ID. Et nota quod a pluribus cœpit dicens: Beati:··sed quia omnes unum sunt in Christo singulariter, sequitur, Labores manuum tuarum.··AUG. Labores fructuum dicit, cum deberet dicere: Fructum laborum; sed quia et labores cum gaudio sumuntur propter spem, et ipsi jucundant, et modo sunt cibus; sed jucundior eorum fructus erit, quando sancti venient cum exsultatione portantes manipulos suos.'

PSA 126:3 Multiple spaces in '126.3··Uxor tua.··CASS. Etsi hoc ad litteram accipi posset, etc., usque ad ad Novum Testamentum pertinet. AUG. Vel per uxorem intelligitur Ecclesia, et dirigitur sermo ad Christum, cum dicitur tua et tui;··nec tamen mutatur vox, vel persona propter unitatem capitis et corporis. Unus enim homo Christus, caput est, et corpus, et in capite quisque fidelium hoc habet.'

PSA 126:4 Multiple spaces in '126.4··Benedicetur.··CASS. Ubi benedictio est, omnia bona confluunt ad gaudium suavitatis. Benedicetur.··ID. Secunda pars, ubi ex pietate postulat benedici timentes, optat hic bona timenti, quæ, scilicet non sunt malis communia.'

PSA 126:5 Multiple spaces in '126.5·· Vel, Dominus.··AUG. Judæorum, Ex Sion, etc., usque ad quod non ita possunt.'

PSA 127:1 Multiple spaces in '127.1··Canticum graduum.··CASS. Decimus gradus, ut qui caste timet, pro eo omnia ferat, quod nunc expedit Ecclesiæ inter malos. Sæpe expugnaverunt.··AUG. Mali, etsi audiunt verbum Dei, etc., usque ad quod tot malos ferant. CASS. Ostendens primo quæ tulerit, consolatur infirmos. Secundo agit de reprobatione persequentium, ibi, Dominus justus. Sæpe expugnaverunt.··Quasi: O filii, nolite mirari ad ista, etc., usque ad quia crescit Ecclesia in adversis.'

PSA 127:2 Multiple spaces in '127.2··Etenim non potuerunt mihi.··AUG. Scilicet prævalere, ut me traherent in consensum peccati.'

PSA 127:3 Multiple spaces in '127.3··Supra dorsum.··CASS. Quod mali nequeunt publice omnibus, occulte singulis tentant suadere, ut qui a facie venientes viderentur a tergo non sentiantur. Prolongaverunt iniquitatem.··Alias, longe a me fecerunt injustitiam suam.··AUG. Qui etsi mali cum bonis in sæculo, si etiam in Ecclesia sint: ne quis tamen putet iniquitatem juxta justitiam, etsi eos porto, tamen longe est a me eorum iniquitas, ne quis ergo timeat mistos sibi malos, qui longe sunt. Dominus justus.··CASS. Secunda pars, ubi agit de reprobatione persequentium.'

PSA 127:4 Multiple spaces in '127.4··Qui oderunt Sion.··ID. Quam non tantum manifesti persecutores, sed etiam qui ficte intrant, oderunt. Qui enim nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam. Fiant sicut fenum tectorum.··CASS. Feno tectorum mali comparantur, etc., usque ad sed in neutro fructus est malis. GREG. Ante omnes herbas arescere scirpus dicitur, etc., usque ad quasi viriditatis speciem amittit, etc.'

PSA 127:6 Multiple spaces in '127.6··Quod priusquam evellatur.··AUG. Nondum finiti sunt in judicio Dei, et jam non habent succum viriditatis. Et non dixerunt.··CASS. Mos inter Hebræos erat ut viator operantibus benediceret: unde hic dicitur e contrario, quia inaniter operantibus benedictio nulla datur. Et non dixerunt.··Quos non colligent angeli, quibus non prædicaverunt apostoli. Et hoc est quod ait: AUG. Et non dixerunt,··etc. Maxime Judæis, mos erat quibuscunque operantibus dicere: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine,··etc. CASS. Bonis benedicunt, non in suo, sed in nomine Domini:··a quo omnia, non ab eis.'

PSA 128:1 Multiple spaces in '128.1··Canticum graduum.··ID. Undecimus gradus, etc., usque ad ponitur læta conclusio cum certitudine veniæ, ibi, Speret Isræl in Domino. De profundis.··AUG. Qui sentit se in profundo, etc., usque ad sicut dicit Scriptura: Peccator, cum venerit in profundum vitiorum, contemnit.'

PSA 128:3 Multiple spaces in '128.3··Quis sustinebit.··ID. Quia prope omnis humana vita peccatis circumlatratur, omnisque conscientia suis cogitationibus accusatur. Non est castum cor, quod præsumit de justitia sua. Præsumat ergo de Dei misericordia, Quia apud eum propitiatio,··unde subdit:'

PSA 128:4 Multiple spaces in '128.4··Quia apud te propitiatio est.··Quasi: Qua spe clamas? Quia est in te misericordia quod ita ait: Vel ita junge. AUG. Nullus potest sustinere, etc., usque ad una ergo est spes: Quia apud te propitiatio est,··etc., Propter legem tuam,··ID. legem misericordiæ sustinui, etc., usque ad et hanc legem dedisti in ipsa necessitate.'

PSA 128:6 Multiple spaces in '128.6··Matutina.··ID. Speret vigilia matutina, qui non aliud a Deo quam immortalitatem speret. A custodia matutina,··etc., usque ad inde in lege caput et cauda hostiæ Domino offerebantur. Speret Isræl in Domino.··CASS. Secunda pars, ubi læta conclusio: Securus de se, prædicat, ut semper sperent in Domino. Quasi sicut anima speravit, similiter speret Isræl.'

PSA 128:8 Multiple spaces in '128.8··Et ipse redimet Isræl ex omnibus iniquitatibus ejus.··ID. Hic dixit jam quid sit facturus ille, quem dixit misericordem et copiosum.'

PSA 130:1 Multiple spaces in '130.1··Canticum graduum.··CASS. Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic se habere ostendit. Ad humilitatem ergo monet. Domine, non est.··ID. Primo proponens se humilem, pœnam inducit non humili; secundo, suo exemplo ad spem monet. Ostendens ergo se humilem intus et extra, ait. Neque ambulavi.··AUG. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus, etc., usque ad: Quanto major es, humilia te in omnibus.'

PSA 130:2 Multiple spaces in '130.2··Si non humiliter sentiebam.··ID. Nutritus in lacte quod est Verbum caro factum ut sic crescerem ad panem angelorum, ad Verbum quod apud Deum, sed non. Exaltavi,··ut hæretici. Qui si utcunque aliquid cœperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt; et cum adhuc teneri super matrem sint, et portentur manibus, ut crescant, qui portati fuerunt in utero ut nascerentur: a lacte ante tempus separantur, unde exstinguntur. Ita retributio.··ID. Obstringit se maledicto, etc., usque ad sic revelabit Deus quod aliter sapit, quia superbis resistit, humilibus dat gratiam. Sicut ablactatus est.··Sicut enim quinque tempora narrantur, etc., usque ad quia Deus erat homo; sed non mutatus in hominem.'

PSA 130:3 Multiple spaces in '130.3··Speret Isræl.··CASS. Secunda pars, ubi concludit suo exemplo cæteros monens.'

PSA 131:1 Multiple spaces in '131.1··Canticum graduum.··ID. In tredecimo gradu jam humilis et mansuetus, etc., usque ad unde in Isaia: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? Memento, Domine, David et omnis.··ID. Primo ostendens votum ædificandi domum, precatur ut impleat. Secundo, ostendit domum ædificatam, ibi, Ecce audi.··Tertio, dicit promissiones Dei factas ædificatæ Sion, ibi, Juravit Dominus.··Volens ergo ædificare domum Domino, ait in persona totius Christi capitis: O Domine,··etc. David.··AUG. Ad litteram, mansuetus, ut Sauli malum pro malo non redderet. Sicut juravit et votum vovit.··Id est, ut impleat quod promisit: nemo præsumat viribus suis reddere quod vovit. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine, ut sit domus Dei, quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est, si sua non quærit, sed de communi gaudet: de propriis fiunt mala, unde ait: Si introiero.··Sciebat se proprio impediri, ne fiat locus Dei.'

PSA 131:3 Multiple spaces in '131.3··Si introiero usque donec inveniam locum Domino.··Littera suspenditur, et est aposiopesis, ac si diceret: Si hoc vel illud fecero, nunquam de cætero mihi credatur. Quasi juravit David Domino: Si introiero in tabernaculum domus meæ,··etc. CASS. Vel ex persona Christi ab illo loco: Si introiero in tabernaculum domus meæ,··scilicet, cœlestis habitationis. Tabernaculum est cœlestis habitatio. Si ascendero,··etc., ad dexteram Patris, ubi lectus, id est requies et finis laborum.'

PSA 131:4 Multiple spaces in '131.4··Sumnum,··requies mortis triduanæ, Deinde aliis verbis idem repetit. Et palpebris meis dormitationem. Et requiem temporibus meis donec Ecclesia sancta prædicatione sit fundata. Aposiopesis est quasi, non amplius credatur mihi. Et palpebris.··AUG. Est qui non dormit, sed dormitat: modo retrahitur a terrenis, modo illo revolvitur, crebro inclinat caput.'

PSA 131:5 Multiple spaces in '131.5··Et requiem.··A requie temporum somnus venit ad oculos quia dormituris tempora incipiunt. Cum ergo incipit delectare ad peccatum aliquid temporale, gravantur tempora, sed ne des te illi delectationi, et somnus non venit ad oculos, ista cogitatione, si quasi confricans frontem excutis somnum. Inveniam:··ID. dicit, quia diu quæsivit. Locum Domino:··in se quærebat, qui super humilem et quietum requiescit. Locus autem Dei est, si suas deserit res; vel saltem, si se non amat, sed Deum. Tabernaculum.··ID. Adhuc gemimus. In domo laudabimus, quia gemitus est peregrinantium; laudatio jam in patria commorantium. Deo Jacob.··Dicit solvisse, sicut supra dixit promisisse.'

PSA 131:6 Multiple spaces in '131.6··Ecce audivimus.··CASS. Secunda pars ubi ostenditur ædificata domus, et ubi et precatur qui exaltentur, et ne Judæi sint penitus alieni. Eam in Ephrata,··AUG. vel eam,··etc., usque ad ubi erant vepres idololatriæ. CASS. Ecce audi, scilicet Dominum nasciturum in Ephrata Bethlehem, ubi natus est Dominus: auditum est nasci in Bethlehem, sed propter fidem gentium in campis sylvæ compertus est.'

PSA 131:7 Multiple spaces in '131.7··Introibimus.··AUG. Nos quoque perseverando in militia nostra tamen introivimus vel introibimus in tabernaculum ejus, Dei Jacob: ad hanc domum pertinet, qui aliis tanquam vivis lapidibus charitate compaginatus est. Intrat ergo qui diligit, et qui intrat, domus Dei efficitur. In loco.··Domus Dei est, ubi debet adorari: præter quam non audit Deus ad vitam æternam. Ille ad domum pertinet, qui est charitate compaginatus aliis. Vel locus in quo stant pedes domus Domini, Christus est, in quo perseverant.'

PSA 131:8 Multiple spaces in '131.8··Surge.··ID. Et dicitur, qui dicit, Dormivi conturbatus:··Surge a morte, in requiem tuam, ut jam non conturberis, quia mors ultra non dominabitur.'

PSA 131:9 Multiple spaces in '131.9··Sacerdotes.··ID. Accipit eosdem sacerdotes et sanctos, scilicet omnes fideles. Vel, per sacerdotes,··significat prælatos Ecclesiæ; per sanctos,··subjectos fideles. Arcam ergo, quam surgere precatus erat, per partes Ecclesiæ distinguit. Sacerdotes,··ut in Veteri Testamento sacerdotes diversis ornamentis, ita evangelici sacerdotes diversis virtutibus adornantur: hæc sunt ornamenta, quæ Deus exigit. Quæ enim legales pontifices in vestibus gestabant, illa evangelici sacerdotes in cordibus habere debent.'

PSA 131:10 Multiple spaces in '131.10··Propter David servum.··CASS. Memento:··Et bene dico propter David,··quia juravit Dominus David. Propter:··deinde ex persona ipsius David rogantis Deum Patrem. AUG. Quia enim Christus a Judæis faciem avertit ad gentes, rogatur Pater propter reliquias, ut salvæ fiant, quod in apostolis et in aliis multis impletum est. Et ait: propter David,··ac si diceret: Mei etiam memento, ut propter me Judæos funditus non repellas.'

PSA 131:11 Multiple spaces in '131.11··Juravit.··CASS. Tertia pars, ubi dicit promissiones Dei factas ædificatæ Sion, id est Ecclesiæ. Et loquitur David in sua vel in totius Christi persona. Et non frustrabitur alias non pœnitebit.··AUG. Pœniteri dicitur Deus, etc., usque ad in enim facis quia erraveras: ille facit, et liberat. De fructu ventris tui.··Poterat dicere ex fructu femoris tui, etc., usque ad quia quos David temporaliter rexit, Christus spiritualiter.'

PSA 131:12 Multiple spaces in '131.12··Si custodierint.··ID. Meritum videntur facere, etc., usque ad hoc non mutatur. Et filii eorum.··CASS. Si custodierint testamentum. Sedebunt super sedem tuam,··id est, participes erunt tuæ beatitudinis: Ut sicut es regiæ potestatis, ita et ipsi, pro modo suo, et hoc, Usque in sæculum sæculi,··id est in æternum.'

PSA 131:14 Multiple spaces in '131.14··Hæc requies mea.··ID. Sic amat nos Deus, ut dicat se requiescere, si nos requiescimus in illo.'

PSA 131:15 Multiple spaces in '131.15··Viduam.··ID. Vidua est anima, quæ se intelligit desertam omni auxilio, nisi solius Dei. Panibus.··Deus est panis, qui in carne se lac fecit.'

PSA 131:16 Multiple spaces in '131.16··Sacerdotes ejus.··Vel distinguendum inter sacerdotes et sanctos, sicut supra. Et est, Sacerdotes ejus,··id est, prælatos, Induam salutari,··id est Christo, id est, ut honesti sint ad docendum. Et sancti,··id est subditi. Exsultatione exsultabunt de Christo. Exsultatione exsultabunt.··ID. Quia induti sunt salutari, etc., usque ad qui habitat in eo, ergo, secure exaltavit.'

PSA 131:17 Multiple spaces in '131.17··Cornu David, paravi lucernam Christo.··ID. Ecclesiæ altitudo spiritualis, etc., usque ad ante Christi mortem et resurrectionem.'

PSA 131:18 Multiple spaces in '131.18··Induam confusione,··etc. CASS. Hoc faciet Filius, cui omne judicium datum. Sed nota Patrem, qui hic loquitur, facere quod Filius facit.'

PSA 132:1 Multiple spaces in '132.1··Canticum graduum.··ID. Quartus decimus gradus: Charitas quæ facit fratres habitare in unum, unde benedictio et vita. Ecce quam bonum.··Et est hic psalmus atomus, etc., usque ad hic ergo vir justus de cohabitatione fratrum exsultans ait: Ecce quam. Ecce quam.··AUG. Iste versus toto orbe notissimus, ut tuba Spiritus Sancti divisos congregavit: monasteria plurima peperit. CASS. Ecce.··Quasi plus ostensione, quam lingua explicetur. Habitare in unum.··AUG. Hoc de omnibus Christianis, sed proprie convenit monasteriis, a quibus tamen ad cæteros benedictio descendit, ut etiam illis fratribus de Judæa, de quibus dicitur. Erat illis cor unum,··et anima una.'

PSA 132:2 Multiple spaces in '132.2··Sicut unguentum.··THEOD. Oleum sacerdotale, etc., usque ad perfectæ virtutis odorem perficit. Barbam.··AUG. Ecce determinatio, id est in apostolos et alios primitivos sanctos, qui primo fide certaverunt, sed vinci non potuerunt, quia jam caput passum præcesserunt. Aaron.··Sacerdos, qui se ipsum obtulit, etc., usque ad sed vinci non potuerunt. Ab illis. In oram.··CASS. Vel per oram,··quæ est finis vestis, etc., usque ad subditos usque concordiæ utilitas pervenit.'

PSA 132:3 Multiple spaces in '132.3··Sicut ros.··ID. Ros tenuis aqua, unde terra germinat, et significat gratiam, qua peccatores convertuntur. Hermon.··AUG. ad litteram mons trans Jordanem, etc., usque ad cæteri assumuntur, qui in unum corde sunt.'

PSA 133:1 Multiple spaces in '133.1··Canticum graduum.··CASS. Quintus decimus gradus: Charitas sæculi. Et est hic tertius psalmus de charitate Dei, de qua hic agit, sicut supra de charitate proximi. Non quod alia gratia sit qua diligitur Deus, et alia qua proximus. Sed quia diversos actus habet gratia, et diversa diliguntur ea. Monet ergo ad diligendum Deum. Primo, invitat pluraliter benedicere Deum; secundo, optat benedici, ibi, Benedicat. Ecce,··demonstrantis est. Et quibus faciat hanc demonstrationem, determinat, vos servi Domini. Statis.··Servorum est, non sedere in domo domini. Vel, de eisdem intelligitur: Et per domum,··intelligitur Ecclesia, per atria,··latitudo charitatis. In charitate enim, quæ extenditur usque ad inimicos, latitudo est, in odio angustia. Quasi diceret, vos benedicite, qui statis,··id est perseveratis, In domo Domini,··id est in Ecclesiis; et qui statis, In atriis domus Dei nostri,··id est in latitudine charitatis, ubi nullus angustiatur.'

PSA 133:2 Multiple spaces in '133.2··Extollite manus vestras.··Sicut Moyses manus suas levavit pugnante populo Isræl contra Amalec, Extollite dico, in sancta:··ut intentione æternum bonum operemini, aliter enim non valet. Benedicat te Dominus.··Secunda pars, ubi optat benedici fideles. Quasi diceret, benedicite,··et ut hoc possitis, Benedicat te Dominus,··benedictione quæ est ex Sion.··Qui potest, quia ipse est, qui fecit cœlum et terram. CASS. Benedicat.··Supra hortatur plures benedicere Deum, ipse vero unum benedicit tantum, quia, etsi plures sint, tamen in unum sunt, et unitati convenit benedictio. Unde unus in piscina sanabatur, qui prior descendebat. Esto ergo in uno, et ad te perveniet benedictio.'

PSA 134:1 Multiple spaces in '134.1··Alleluia.··CASS. Post gradus, qui ducunt ad æternitatem componitur alleluia, ut Ecclesia fruatur laudibus Dei cui tale munus paratum est. Laudate.··Primo demonstrativa oratione monet, etc., usque ad qui et quare laudare debeant subdit: Laudate, servi.'

PSA 134:3 Multiple spaces in '134.3··Laudate Dominum,··etc. AUG. Si omnia laudantur, quia bona, etc., usque ad in quibus totum semen Isræl intelligitur, tota Ecclesia cogitatur. Psallite nomini ejus,··id est, laudate eum, eo quod id fecit, quod res sui nominis exigit, cum se incarnatum dedit hominibus gustari.'

PSA 134:4 Multiple spaces in '134.4··Jacob.··ID. Luctator interpretatur, et significat illos qui contra spirituales nequitias luctantur. Isræl in possessionem.··Ad litteram. Cæteras gentes sub angelis custodiendas Dominus posuit: Jacob sibi elegit, quem ut agrum coleret, seminaret, possideret, servaret.'

PSA 134:6 Multiple spaces in '134.6··Omnia quæcunque.··ID. Quasi diceret: Magnus est in essentia, magnus in operibus, etc., usque ad sed spiritus hominis ignoratur, unde ecce dicitur.'

PSA 134:7 Multiple spaces in '134.7··Qui producit ventos de thesauris suis. Qui percussit primogenita.··ID. Fides unde incipimus, qua viva proficit homo in melius, Ægyptus afflictio: quicunque ergo affligit Ecclesiam, et scandala facit, etsi Christianus dicitur, perdit fidem. Ab extremo.··Sive ab imo terræ, sive a circumdatione finium terræ. Fulgura et pluviam.··Fulgur terrorem, pluvia gaudium facit. Qui ergo terruit fulgure, reficit pluvia.'

PSA 134:8 Multiple spaces in '134.8··Qui percussit.··ID. Hoc in hominibus fecit propter poculum suum. Si dixit quæ amares, audi et quæ timeas. Ab homine usque ad pecus.··CASS. Hoc sæpe repetit, etc., usque ad quæ destruit in prudentibus et idiotis.'

PSA 134:10 Multiple spaces in '134.10··Reges fortes.··ID. Mundi spiritus: qui sunt occisi, dum nequeunt in nobis quod volunt.'

PSA 134:11 Multiple spaces in '134.11··Sehon regem Amorrhæorum,··etc. Hoc sub Moyse factum: de hoc in libro Numeri legitur, quod cum prohiberent filios Isræl per fines suos transire, percussi sunt ab eo, et possedit populus Isræl terram eorum. Chanaan.··ID. Humiliatio, mala, scilicet, quando ab honore sancti decidunt.'

PSA 134:12 Multiple spaces in '134.12··Et dedit terram eorum hæreditatem.··ID. Id est, cœlestem beatitudinem, quam dæmones per superbiam deseruerunt, dedit fidelibus. Hæc est vera terra promissionis, quæ verius dicitur hæreditas, quæ in pace est, quam illa actualis, quam sæpe amiserunt filii Isræl. Hæreditatem Isræl.··AUG. Hæreditas, sunt gentes Isræl, fidelis scilicet populi, quem pascunt tribulatione, docentes patientiam, vel quas Isræl excolit conformando sibi.'

PSA 134:13 Multiple spaces in '134.13··In generationem et generationem.··ID. Generatio una est, qua renascimur per baptismum, altera qua resurgemus: non est oblitus Deus in hac vocare, in illa coronare.'

PSA 134:14 Multiple spaces in '134.14··Quia judicabit.··CASS. Causa laudis, quia vidit Dominus populum cui tot fecit, prophetas misit, post et Filium. Sed quia duri fuerunt, judicabit eos in futuro, et in servis,··id est, fidelibus, consolabitur,··cum præmia æterna restituet. Ecce gradatio laudis ad judicium perducta est. AUG. Vel, ita. Ideo de præsenti, etc., usque ad videant, et qui vident, cæci fiant.'

PSA 134:15 Multiple spaces in '134.15··Simulacra.··CASS. Secunda pars: postquam laudibus se Dei explevit, idolorum cultores irridendo redarguit, quia perfecta laus veritatis est destruere falsitatem, supra fuerunt eadem dicta, sed repetita verecundiam augent.'

PSA 134:16 Multiple spaces in '134.16··Os habent et non loquentur.··AUG. Illa exteriora artifex potuit facere; sed non spiritum dare, nec auditum auribus, nec lucem oculis, nec vocem ori.'

PSA 134:18 Multiple spaces in '134.18··Similes illis fiant.··ID. Hæc scientes irrident idola, etc., usque ad nec sentiunt bonum odorem Christi.'

PSA 134:19 Multiple spaces in '134.19··Domus Isræl benedicite.··CASS. Hæc est tertia pars, ubi post irrisa idola, laudes Dei celebrare monet omnes ordines: quasi dicat: Cultores idolorum similes illis fiant. Sed vos, qui estis domus Isræl. Domus Aaron benedicite.··AUG. Præpositi sunt domus Aaron: ministri, domus Levi, populi omnes qui timent; omnes generaliter sunt domus Isræl, omnes una voce dicamus: Benedictus.'

PSA 134:21 Multiple spaces in '134.21··Benedictus Dominus.··ID. Vel juxta interpretationem nominum, etc., usque ad ubi videbimus eum in æterna pace.'

PSA 135:1 Multiple spaces in '135.1··Alleluia.··AUG. Psalmus iste laudem Dei continet, ubi etsi multa in laude Dei dicantur, maxime tamen hic misericordia Dei commendatur. CASS. Diversa initia versuum, etc., usque ad ita præsto est divina præsentia si pure cantatur. Confitemini Domino.··ID. Primo, magnificentiam Dei et totius orbis conditionem exponit. Secundo dicit quæ in Ægypto et gente Judæorum fecit in figuram nostri, ibi, Qui percussit.··Tertio, agit de Christianis, ibi, et dedit terram eorum hæreditatem. Confitemini Domino.··AUG. Modo laudemus, etc., usque ad per misericordiam beatitudo æterna est.'

PSA 135:2 Multiple spaces in '135.2··Confitemini Deo deorum.··Deos dicit homines, ad quos sermo Dei factus est in alio psalmo, ubi ait, Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi,··etc. Et non ideo dicuntur dii, quod omnes sint boni: si enim omnes boni essent, non diceret in eodem psalmo: in medio autem deos dijudicat,··id est discernit, de quibus etiam subdit: Confitemini Domino dominorum.'

PSA 135:3 Multiple spaces in '135.3··Qui facit mirabilia.··ID. Sicut in fine ubique ponitur, etc., usque ad ideo confitemini, quoniam in æternum misericordia ejus.'

PSA 135:4 Multiple spaces in '135.4··Mirabilia magna solus.··ID. Quia et quædam per homines vel angelos facit, et quædam magna ipse solus, quæ et prius exsequitur.'

PSA 135:5 Multiple spaces in '135.5··Qui fecit cœlos.··ID. Universam ergo creaturam per se fecit, etc., usque ad unde, Omnia in sapientia fecisti, Deus.··Vel typice, Cœlos in intellectu,··id est spirituales sanctos, qui non modo credere, sed intelligere divina dedit. Simplices autem qui solam fidem firmam tenent, quasi infra cœlos, terra dicuntur, qui quia in baptismo, quem acceperunt, quasi super aquas firma fide consistunt, quasi super aquas terram firmavit.'

PSA 135:6 Multiple spaces in '135.6··Terram super aquas.··ID. Sed quo terra gravior ab aquis levioribus portatur, etc., usque ad sic Dominus super puteum sedit, id est juxta.'

PSA 135:7 Multiple spaces in '135.7··Qui fecit luminaria magna.··ID. id est dona gratiarum fidelibus suis contulit.'

PSA 135:9 Multiple spaces in '135.9··Lunam et stellas in potestatem noctis.··CASS. Aliter etiam dici potest mystice, etc., usque ad ut per hæc quæque minores luceant.'

PSA 135:10 Multiple spaces in '135.10··Qui percussit Ægyptum.··ID. Secunda pars, ubi dicit, quæ in Ægypto fecit et gente Judæorum sub figura nostri. Jam incipit, quæ per homines, vel per angelos fecit. Cum primogenitis eorum.··Primogenita Ægypti percussit, etc., usque ad sed Deus a se excludit.'

PSA 135:12 Multiple spaces in '135.12··In manu potenti.··ID. Manus Dei invincibilis actio, quæ a brachio venit, id est ab omni potentia singulari.'

PSA 135:13 Multiple spaces in '135.13··Divisit mare Rubrum in divisiones.··ID. Ad litteram in divisiones duodecim pro numero tribuum, ut singulæ tribus suas vias eundi haberent; typice, sic per vias varias ad Deum de mundo transitur. Per mare Rubrum sæculum accipitur.'

PSA 135:15 Multiple spaces in '135.15··Et excussit Pharaonem.··ID. Diabolum, cum ministris excussit, ut pulverem, qui celeriter excutitur. In hac celeritate, et virtus Dei ostenditur, et illæ terrenæ sordes indicantur, quas solemus excutere. Pharaonem.··ID. Congrue per Pharaonem diabolus intelligitur: Pharao masculos necat, feminas servat; ita diabolus virtutes præfocat, concupiscentiam nutrit.'

PSA 135:21 Multiple spaces in '135.21··Et dedit terram eorum hæreditatem.··CASS. Tertia pars, ubi descendit ad Christianos, exponens beneficia eis data, ut sic unum auctorem omnium scias.'

PSA 135:22 Multiple spaces in '135.22··Isræl servo suo.··Accipit per Isræl servum,··Christum, etc., usque ad nullum dedit pretium Ægyptiis.'

PSA 135:25 Multiple spaces in '135.25··Dat escam.··THEOD. A singulari Providentia, etc., usque ad in Evangeliis inquit: Respicite volatilia cœli, quæ neque serunt, neque congregant in horrea, et Pater vester cœlestis pascit illa. Omni carni.··AUG. Omni generi hominum, Isræl et gentium, non sicut manna soli Judæo.'

PSA 136:1 Multiple spaces in '136.1··Psalmus David.··CASS. Tertius psalmus de lamentatione Jerusalem, etc, usque ad hic autem de captivitate facta a Nabuchodonosor. AUG. Duæ civitates sunt permistæ corpore, etc., usque ad qui mente et desiderio sunt cives Jerusalem. Super flumina.··CASS. Primo, captivandos longe post, etc., usque ad incipit desiderio patriæ, dicens: Super flumina,··etc. Dum recordaremur,··AUG. In hostili terra dulcis recordatio patriæ, etc., usque ad utrumque de Babylonia est.'

PSA 136:2 Multiple spaces in '136.2··In salicibus.··ID. Quæ rigantur fluminibus Babylonis, etc., usque ad sed differendo suspendimus. CASS. Vis doloris exaggeratur, quando delectatio, qua se solebant consolari, suspenditur. Quia illic interrogaverunt nos.··BASIL. Et hinc haud parum emolumenti cœperunt, etc., usque ad ut et cantica nostra audire voluerint.'

PSA 136:3 Multiple spaces in '136.3··Verba cantionum.··AUG. Vel, canticorum, ut quid prodest Christus? vel, quæ est alia vita? Sed, hic qui pleni sunt malis, non debemus percutere organum, ut sonet, sed suspendere. ID. Diabolus astute quærit ut irrideat, etc., usque ad et constrinxit se juramento, dicens: Si oblitus fuero,··etc.'

PSA 136:4 Multiple spaces in '136.4··Quomodo cantabimus.··ID. Cavendum est, ne quis timens talibus displicere, affectet amicitias eorum, et incipiat delectari in Babylonia.'

PSA 136:5 Multiple spaces in '136.5··Dextera mea.··ID. Quidquid facis pro æternis, dextera operatur; si et alio intenderis, sinistra se immiscuit; et in ea delectatus quasi in dextera perdis æterna.'

PSA 136:6 Multiple spaces in '136.6··Adhæreat.··CASS. Mutus fiam in laudibus Dei, quod est consolatio fletus et miseriarum. Lingua mea.··AUG. Canticum Jerusalem, lingua nostra, canticum sæculi, lingua barbara. Mutus est Deo, qui oblitus est Jerusalem.'

PSA 136:7 Multiple spaces in '136.7··Memor esto.··CASS. Secunda pars, ubi contra hostes ad Deum fit conversio. Memor esto, in die sequestrationis, ut puniantur. Filiorum Edom.··AUG. Filii Edom, id est Ideumæi, impedimento fuerunt reædificantibus Jerusalem; vel, in destructione conjuncti Babylonis, unde dicit, Filia Babylonis misera. Edom moraliter est carnalitas, quæ ad illicitos motus nos seducit. Edom.··ID. Esau omnes carnales; Jacob spirituales; major carnalis homo, minor spiritualis, quia prius quidem animale, postea quod spirituale. Omnes carnales inimici sunt spiritualibus, unde ait: Memor esto,··libera nos ab illis. Exinanite.··CASS. A similitudine cisternæ, unde si aqua hauritur, ad fundamentum pervenitur. Sed quid prodest et vitam talibus tollere, quibus in fundamento qui est Christus vita æterna est? dum putant nocere mali, coronas dant.'

PSA 136:8 Multiple spaces in '136.8··Filia.··AUG. Per successionem facta est filia Babylonis civitas malorum, sicut Ecclesia; Jerusalem scilicet, civitas bonorum per successionem filia Sion. CASS. Filia Babylonis moraliter. Caro est, quæ confusionem, etc., usque ad allidunt ad petram Christum, ut confracti dispereant.'

PSA 136:9 Multiple spaces in '136.9··Beatus qui tenebit.··AUG. Quam retributionem? ut Babylonia natos in mundo, dum parvi sunt, parentum et sæculi suffocat erroribus: ita qui jam juvenes, data agnitione Dei, parvulos Babylonis elidunt, id est nascentes cupiditates, antequam robur accipiant, sic facilius vincuntur, sed et majores ad petram occidendæ sunt.'

PSA 137:1 Multiple spaces in '137.1··Psalmus ipsi David.··CASS. Captivus, qui fleverat, quasi reædificata Jerusalem et templo, et quasi concivis illi parti Jerusalem, quæ non fuit captiva, id est, angelis, exsultat et laudat primo beneficia sibi data. Ex persona igitur Ecclesiæ, quæ in superioribus est spe, exspectans ibi esse in re, ait, confitebor. Confitebor tibi, Domine.··Primo, commendat beneficia sibi data: secundo, dicit quomodo hæc ad omnes dilatentur, ibi, Confiteantur tibi, Domine,··etc. In conspectu.··AUG. In laudando propono mihi angelos, quibus æquari sicut nunc, ita post, dignitate exspecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud proponunt, quam ipsum. In conspectu ergo angelorum,··in ea puritate, qua te conspiciunt angeli, ut in te solo sibi acquiescant, ego Psallam tibi.'

PSA 137:2 Multiple spaces in '137.2··Super misericordia.··ID. Universæ viæ Domini misericordia et veritas:··Non sunt aliæ viæ, quibus ad nos venit, Non sunt aliæ, quibus ad eum veniamus: has Deo reddamus, misericordiam in subveniendo, veritatem in judicando. Super omne nomen sanctum tuum.··CASS. Vel super nomen sanctum tuum, cum nobis cultura tua innotuit.'

PSA 137:3 Multiple spaces in '137.3··In anima.··Et quia in anima potest fieri carnalis multiplicatio, addit, virtutem quasi non aliud in anima peto, nisi virtutem.'

PSA 137:4 Multiple spaces in '137.4··Confiteantur.··ID. Secunda pars, ubi dicit quomodo hæc bona ad omnes sint dilatanda. Quasi meo exemplo: Confiteantur,··etc. Omnia verba oris tui.··AUG. Quæ modo ubique revelata sunt, et ad omnes gentes missa, etc., usque ad et ita vellere siccato, audierunt omnia verba,··etc.'

PSA 137:5 Multiple spaces in '137.5··Magna est gloria.··ID. Si humiles sunt, hoc amant et cantant, nam si se extulerint, timeant quod sequitur. Quoniam excelsus Dominus. Humilia respicit.··CASS. Non est hic humana conditio, ubi humilis despicitur, superbus respicitur; sed Dominus humiles respicit. Alta a longe cognoscit.··AUG. Non hoc agit superbus, etc., usque ad lugentes hunc incolatum, unde subditur.'

PSA 137:7 Multiple spaces in '137.7··Si ambulavero in medio tribulationis.··Aliter non vivificat, nisi in medio tribulationis,··unde, Beati qui lugent, væ ridentibus. Super iram.··ID. Hoc ipsum, quod irascuntur mihi, tua est in illos animadversio, id est punitio. Est enim eis irasci pœna, non tantum culpa. Dum ergo hoc permittis, super omnes vindictæ manum extendis. Dextera tua.··Non habet Deus dexteram vel sinistram, sed dextera Dei dicitur felicitas æterna, sinistra felicitas temporalis. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos, sed semper salvat eos in dextera.'

PSA 137:8 Multiple spaces in '137.8··Retribuet.··AUG. Quod ego non possum, etc., usque ad in quo princeps mundi peccatum non invenit, quare occideret.'

PSA 138:1 Multiple spaces in '138.1··In finem psalmus David.··CASS. Psalmus profunditate mysteriorum plenus, etc., usque ad in prophetis velatus, in Evangelio manifestus. AUG. Loquitur totus Christus, tanquam unus et integer vir, etc., usque ad sicut duo in carne una. Domine, probasti me.··CASS. Primo, de notitia Dei, etc., usque ad quarto, quomodo mali ei non noceant, ibi, Si occideris, Deus,··etc. Domine, probasti.··AUG. Jam in Jerusalem restitutus, etc., usque ad hæc est persona totius humanæ naturæ revertentis.'

PSA 138:3 Multiple spaces in '138.3··Intellexisti.··CASS. Præscientia deitatis hic ostenditur, etc., usque ad quia homo assumptus divinæ substantiæ non potest æquari. De longe.··AUG. Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad patriam veniam, ut filio minori redeunti occurit pater, quia intellexit ejus cogitationes de longinquo, quia apud se dixerat egestare confectus: Surgam et ibo ad patrem meum. Semitam meam,··scilicet malam, qua ivi, patrem deserens. Et funiculum.··Alias limitem, quousque perveni: longe quidem ieram, sed tu ibi. Ut deprehensus fugitivus loquitur, sequente se vindicta Dei.'

PSA 138:4 Multiple spaces in '138.4··Et omnes vias meas:··antequam irem eas, et permisisti me in labore ire, ut redirem si nollem laborare, hoc fateor. Quia non est dolus in lingua mea:··jam in tua gratia justificati.'

PSA 138:5 Multiple spaces in '138.5··Novissima mea, quando porcos pavi, Antiqua,··quando partem substantiæ petii, hoc secundum parabolam. Sed mystice, Antiqua,··quando per antiquum peccatum lapsi sumus: Novissima,··pœna, quando in hanc mortalitatem venimus, quæ est ultima, si redire volumus alioquin restat æterna. Formasti me,··ad labores, ad quos omnes nati sumus. Posuisti.··Alias Gravasti manum, vindicem, gravantem superbum salubriter, ut erigat humilem, in gravata manu.'

PSA 138:6 Multiple spaces in '138.6··Mirabilis,··et incomprehensibilis mihi. Facta est scientia.··Non est mihi facile contemplari te, quem superbus reliqui, ut prius erat cum essem apud te, quando dixi, da mihi partem substantiæ. Ex me,··id est ex peccato meo. Confortata est,··alias invaluit. Et non potero attingere ex me. AUG. In Exodo legitur Dominum, etc., usque ad te non lateo, cujus limitem vides.'

PSA 138:7 Multiple spaces in '138.7··Quo ibo a spiritu tuo?··CASS. Secunda pars, ubi jam deliberat non esse ab eo fugiendum, sed ad eum, ab irato ad placatum, quod erit per ipsum, quo plenus est mundus: Spiritus enim Domini replet omnia. Quo a facie tua fugiam?··vertit se hac et illac, quasi quærens locum fugæ.'

PSA 138:8 Multiple spaces in '138.8··Si ascendero in cœlum, tu illic es,··etc. AUG. Si me extulero, invenio repressorem; si de justitia mea superbiero, Tu ibi es,··cujus vere est justitia. Si descendero,··peccando venero, Ad infernum,··vel in profundum, et nolens confiteri: dicam, quis me videt? Ades,··ut vindices. Invenit consilium, sed sic potero fugere iratum.'

PSA 138:9 Multiple spaces in '138.9··Si sumpsero pennas,··duas alas charitatis, quas perdideram. Pennas.··CASS. Quæ meæ potestatis, id est efficaciam deitatis, qua corpus de sepulcro levavit. Has sumpsit diluculo,··ante lucem, id est, tempore resurrectionis: et habitavit in extremis maris,··hoc est, super sæculi amplissimum finem. Et habitavero in extremis.··AUG. Mente, in fine sæculi, ut non sæculum amem, sed ejus finem, in quo sit mihi requies. Sed et ipse illuc ducit, unde subdit:'

PSA 138:10 Multiple spaces in '138.10··Etenim illuc manus tua.··Considerans autem longinquitatem viæ, subdit:'

PSA 138:11 Multiple spaces in '138.11··Et dixi, forsitan tenebræ conculcabunt,··etc. Abundat iniquitas sæculi, qua pennæ charitatis refrigescere possunt. Et quia in nocte desperavi transire mare, nox mihi facta est illuminatio: Venit mulier, sapientia Dei, quæ drachmam, ubi est imago regis, id est hominem, perdiderat: accendit de se lucernam, quæ de luto est, id est carnem, et nocte illuminata invenit drachmam. Et dixi.··AUG. Deliberavi. Forsitan te.··Tenebras dicit illam inferiorem partem rationalis creaturæ, contrariam insistentem, scilicet iniquos homines vel carnem, unde timet: Et est, Tenebræ,··id est inferior rationalis creatura sinistram tenens viam. Conculcaverunt me.··ID. Ita timebam, sed nox facta est illuminatio, in deliciis meis,··id est illis qui, prius nox, illuminati erunt in deliciis. Quia te.··Peccatores.'

PSA 138:12 Multiple spaces in '138.12··Non obscurabuntur,··etc., et nox,··a peccatoribus degentibus. Sicut dies,··id est sancti de Judæis. Sicut tenebræ ejus, ita et lumen,··quia quatenus agnoscis, eatenus ignoscit. Sed unde hoc mihi? quia tu possedisti renes meos. Quia tenebræ.··AUG. Qui non confitetur peccata, suas tenebrat tenebras; sed si confitetur, Deus illuminat. Sicut tenebræ ejus.··Nostræ noctis, id est, humanæ vitæ miseriæ, etc., usque ad quem lumen non extollit.'

PSA 138:13 Multiple spaces in '138.13··Quia tu possedisti renes meos.··ID. Unde hæc differentia tibi? quia interior possessor non solum cor, id est cogitationes tenet, sed et renes, id est delectationes: ut non delectet lux noctis, sed lux sapientiæ suæ.'

PSA 138:14 Multiple spaces in '138.14··Confitebor tibi.··CASS. Tertia pars, ubi dicit, revolanti ad Deum, Deo illuminante, renes possidente, quanta est exsultatio et multiplicatio. Anima mea cognoscet nimis.··AUG. Jam cognoscit anima mea valde: ante erat mira scientia tua ex me, nec poteram ad eam;··sed modo possum, quia noctem illuminasti, renes possedisti, de utero suscepisti, id est, quia venit mihi gratia tua, et illuminavit me.'

PSA 138:15 Multiple spaces in '138.15··Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto.··ID. Os ab osse, non ab ore, etc., usque ad unde Apostolus: Quasi tristes, semper autem gaudentes.··BASIL. Iterum de præscientia Dei loquitur, aut omnia illius arcana esse dicit, aut aliud quod dicit, opificium videlicet et figurationem. Substantia mea in inferioribus terræ.··AUG. In carne et tamen os non cedit malis hujus inferioris, etc., usque ad non ergo desperent.'

PSA 138:16 Multiple spaces in '138.16··Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes,··etc. ID. Qui hucusque locutus est ex persona corporis, hic jam loquitur ex persona capitis. Dies formabuntur.··Alias Per diem errabunt.··Dies hic manens adhuc erat Christus, etc., usque ad quia facti apostoli duces et pastores Ecclesiæ. Quasi merito ego illos confortavi, etc., usque ad in promissione dictum est Abrahæ: Multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli et sicut arenam maris.'

PSA 138:18 Multiple spaces in '138.18··Adhuc sum tecum,··etc. Sicut ante mortem, quod putaverunt se tulisse Judæi. Vel, adhuc,··id est, ipsa morte, quod non videtur de mortuo. Vel, etsi resurrectio sit signum deitatis, tamen adhuc sum occultus pluribus, tecum,··id est, ut tu. AUG. Adhuc sum tecum.··Nondum cum ipsis per notitiam, quia nondum agnoscunt, quia non mox post resurrectionem Christum agnoverunt. Vel, toto hoc tempore tecum sum in occulto ad dexteram Patris, antequam reveletur in ea claritate qua venturus est.'

PSA 138:19 Multiple spaces in '138.19··Si occideris, Deus, peccatores,··etc. CASS. Quarta pars quomodo a malis non noceatur ei. AUG. Si occideris.··Subdit quid interea patitur, etc., usque ad in judicio dicet aperte: Amen dico vobis, non novi vos, discedite a me.'

PSA 138:21 Multiple spaces in '138.21··Nonne qui oderunt te, Domine.··Quasi, Si occideris, Nonne qui oderunt te oderam?··Illos, et ego occidam. AUG. Quasi hæretici non intelligentes, etc., usque ad quomodo ergo permistione eorum contaminor? Proba me, Domine.··ID. Hucusque de hæreticis et aliis eos sequentibus ab Ecclesia separatis, nunc etiam agit de malis, vel fictis sibi conjunctis, quos patitur Ecclesia, et gemit. Quasi hæretici se, et alios separant, etc., usque ad tu vero Deus, Proba me et scito.'

PSA 139:1 Multiple spaces in '139.1··In finem Psalmus David.··ID. Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala sæculi Deum oremus.'

PSA 139:2 Multiple spaces in '139.2··Eripe me, Domine, ab homine.··CASS. Prius proponit, qui hostes, quæ mala movent, opponens eis preces. Secundo, dicit quod auxilium habeat contra mala, ibi, Dixi Domino:··Tertio, quæ sint mala inimicorum aperit, ibi, Caput.··Ecclesia ergo inter malos laborans, clamat. A viro iniquo.··AUG. Iniquus est qui nocet, unde cum dixisset, Ab homine malo,··quasi exponens, subjunxit, A viro iniquo.'

PSA 139:3 Multiple spaces in '139.3··Qui cogitaverunt.··CASS. Qualiter mali persequuntur exsequitur, impugnant enim bonos tribus modis, scilicet linqua, manu et corde: et de corde præmittit, dicens, Qui cogitaverunt,··quasi diceret, Eripe me a populo malorum. AUG. Qui etsi in labiis plerumque bona prætendant, tamen cogitaverunt iniquitatem in corde.'

PSA 139:4 Multiple spaces in '139.4··Acuerunt.··Qualiter in lingua persequuntur, ostendit. Sicut serpentis.··ID. In serpente est astutia et dolus nocendi: ideo et serpit, non habens pedes, ut non audiatur, cum venit; lenis est ejus tractus, sed non rectus: sic mali serpunt ad nocendum, sub levi tractu habentes occultum venenum, unde subdit, Venenum aspidum sub labiis eorum.'

PSA 139:5 Multiple spaces in '139.5··Custodi me, Domine.··CASS. De persecutione, quæ fit manu, id est, opere, subdit. Custodi me, quia per multa fallit, quæ nequit præcavere.'

PSA 139:6 Multiple spaces in '139.6··Superbi.··AUG. Hoc nomine breviter totum corpus diaboli explicavit: inde est quod et justos se dicunt et nolunt confiteri; omnis superbus etiam invidus est, sicut diabolus, qui invidit homini, quod perdidit. Et funes extenderunt in laqueum,··etc. Unde Isaias: Væ his qui trahunt peccata sicut vestem longam,··quia addunt peccata peccatis, etc., usque ad et mittatur in tenebras exteriores.'

PSA 139:7 Multiple spaces in '139.7··Dixi Domino.··ID. Diapsalma. Secunda pars, quod auxilium contra mala, quasi dicat, tot modis mali impugnant, et quod est remedium inter tot et tanta mala? Dixi Domino: Deus meus.··Magna fiducia, etsi omnium Deus, proprie tamen eorum qui eo fruuntur. Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.··ID. Vox hominum et anima eorum, etc., usque ad non ut homines Domini, qui emunt saccello, tu sanguine.'

PSA 139:8 Multiple spaces in '139.8··Virtus salutis meæ obumbrasti super caput meum.··ID. Qui das vires salutis meæ, etc., usque ad quantumcunque sæviat hostis.'

PSA 139:9 Multiple spaces in '139.9··Non tradas me, Domine, a desiderio.··ID. Diabolus proponit lucrum, etc., usque ad nisi ex tuo desiderio.'

PSA 139:10 Multiple spaces in '139.10··Caput circuitus.··CASS. Diapsalma. Tertia pars, ubi dicit, quæ sint mala inimicorum. AUG. Quasi dicat, Me tegit umbra tua, etc., usque ad vel de assertione superantur. Labor labiorum ipsorum operiet eos.··CASS. Id est, falsa et mendax assertio eorum, operiet eos, quia de sua falsa assertione superantur.'

PSA 139:11 Multiple spaces in '139.11··Cadent super eos.··AUG. Vel carbones ignis in terra, etc., usque ad unde Apostolus: Aliis sumus odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem II Cor. 2.'

PSA 139:12 Multiple spaces in '139.12··Vir linguosus.··ID. Quisquis vult dirigi, etc., usque ad de exterioribus necessitas, non voluntas. Injustum,··etc., in interitu.··Quod non fit inopi, qui, si capitur malis, non tamen in interitum; flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et licet boni modo sint afflicti, tamen confitebuntur inter gravia, quod laudabilius: Et habitabunt,··ideo nil timetur in mundo.'

PSA 139:14 Multiple spaces in '139.14··Verumtamen.··CASS. Conclusio psalmi ubi dicit quod si boni liberati sint, et de inimicis vindicati, non tamen sibi dant, sed Deo, unde, et habitabunt cum eo. Habitabunt cum vultu tuo.··Quia Deum, sicut est, videbunt.'

PSA 140:2 Multiple spaces in '140.2··Dirigatur oratio.··CAS. Oratio sit incensum,··etc., usque ad qui in fine pœnitet. Elevatio manuum mearum,··etc. AUG. Hoc de capite omnes intelligant, etc., usque ad subdit ex voce corporis.'

PSA 140:3 Multiple spaces in '140.3··Pone, Domine, custodiam.··Nota, quod et cordi et ori petit apponi custodiam: duplici munimine opus est, ut nec cogitatio iniqua sapiat, nec prava voluntas in fatua verba erumpat. Ostium.··AUG. A similitudine illius qui circumstat ostium, ne intret, vel exeat, cui non licet.'

PSA 140:4 Multiple spaces in '140.4··Non declines.··CASS. Quasi: Ad hoc pone ostium ut non excusetur: quod summum vitium dominatur hominibus, unde tardius pœnitent; unde in libro regum: Quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ est nolle acquiescere I Reg. 15.. Ad excusandas excusationes.··ID. Consuetudo impudentium, ut deprehensi, primum per aliqua falsa excusent, et inde convicti alia quærunt, tempori vel necessitati vitia imputantes, ne quando veritati cedant. Non communicabo.··ID. Vel, combinabor.··Combinati dicuntur, quando duo simul ligantur, ut alter alterum impediat, ne sit fuga libera. Non combinabor ad similitudinem carnis. Cum electis.··AUG. Electi sunt, qui se justificant, cæteros despiciunt, ut Pharisæus Luc. 18.; et peccata defendunt quibusque modis. Cum talibus non vult iste combinari,··id est sociari, ne impediatur ab eis.'

PSA 140:5 Multiple spaces in '140.5··Corripiet me.··CASS. Secunda pars, ubi fidelis iste jam e contra a justo correctus, spernit falsos laudatores, malis verbo et moribus profuturus, in quo et petit custodiri. Oleum autem peccatoris,··etc. ID. Dilectio simulata, quæ mentes a rigore veritatis emollit ad noxia.'

PSA 140:6 Multiple spaces in '140.6··Judices.··AUG. Potentes, docti, qui de moribus judicant, etc., usque ad quem omnes colunt.'

PSA 140:7 Multiple spaces in '140.7··Audient.··ID. Aure obedientiæ, non sicut Adam, etc., usque ad maledictioni proximos. Crassitudo terræ.··ID. Sunt quæ dam contemptibilia unde tamen terra accipit pinguedinem, etc., usque ad qui sunt ossa et firmamentum fidelium vel fidei.'

PSA 140:8 Multiple spaces in '140.8··Secus infernum.··ID. Secus infernum dicit, non, in inferno: quia etsi communi sorte moriuntur, non tamen descendunt in infernum ut mali, sed vita æterna datur illis. Quia ad te, Domine.··CASS. Dicta fragilitate hominis, ad divina remedia confugit. Ne auferas a bonis tuis, sed spes mea semper sit in te: et oculi mei semper ad te intendant. Non enim petit iste contra hoc quod sancti volunt, scilicet de sæculo eripi et esse cum Christo.'

PSA 140:9 Multiple spaces in '140.9··Custodi me a laqueo.··Per laqueos et scandala, totius mundi mala breviter notat. Laquei sunt blandi nexus, carnis desideria; sed dum per hos diabolus non proficit, nititur scandalis, quæ per inquietos movet. Vel aliter. Et dicit, statuentes laqueum, persecutores manifestos: operantes autem iniquitatem, consentientes illis dicit, qui timore persecutionis deficiunt. Et est: Ne auferas animam meam, sed potius, Custodi me a laqueo persecutionis, quem statuerunt mihi.··AUG. Hoc faciunt persecutores, qui escam vitæ hujus quasi in muscipula ponunt. Si amat avis hanc escam, in muscipulam cadit: quia timore mortis persecutioni succumbit. Custodi me. A scandalis operantium iniquitatem.··Id est, scandalo eorum qui, consentiendo illis, labuntur, et ita iniquitatem operantur. Quasi dicat: Custodi me a persecutoribus, qui terrent, et lapsis.'

PSA 140:10 Multiple spaces in '140.10··Cadent in retiaculo.··Apta verba comparationi, cum istis non vult combinari. Cadent de vitio in vitium, sed Singulariter sum ego donec transeam.··Singulariter, id est quia cum pessimis non ambulat. Singulariter.··AUG. Idem quod dicit, etc., usque ad sic et alii antiqui. Transeam.··Ut viator hujus mundi, qui nulla voluptate capitur.'

PSA 141:1 Multiple spaces in '141.1··Intellectus David.··CASS. Psalmus iste quintus est eorum qui nomine orationis intitulantur, ubi non alia dicuntur quam quæ in aliis dicta sunt psalmis, sed eadem. AUG. Quia autem repetitione hujusmodi communi consulitur infirmitati, non supervacue iterantur, ut repetita melius memoriæ commendentur; unde scriptum est in Proverbiis: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis Prov. 12., quia sapiens, quæ audierit, cogitat; retractando ruminat; vir autem stultus glutit illum, id est non cogitat, oblivioni dat; et hæc sunt illa munda animalia in lege quæ ruminant; ista immunda. David fugiens Saulem in spelunca latuit, de quo tamen hic non agitur, sed de significato. David enim significat Christum. Spelunca vero carnem, vel sæculum, vel sepulcrum. David ergo, Christus, cum membris in sæculo, vel Christus in carne, vel in sepulcro.'

PSA 141:2 Multiple spaces in '141.2··Voce mea ad Dominum clamavi.··Primo ponitur oratio contra mala, secundo agit de fine malorum, ibi: Clamavi ad te, Domine.··Monet ergo nos orare. Et in persona totius Christi, quasi de spelunca ad Deum clamantis, ait: Deprecatus sum.··AUG. Quod dicit clamavi, exponit, deprecatus sum.··Quasi dicat: Clamor meus deprecatio est, non murmur, non blasphemia.'

PSA 141:3 Multiple spaces in '141.3··In conspectu ejus.··AUG. Dominus redditurus est, in occulto ora; unde in Evangelio: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum qui videt in abscondito,··etc. Matth. 6.'

PSA 141:4 Multiple spaces in '141.4··Et tu cognovisti.··ID. Hoc addit, ne audientes, defecit spiritus meus,··putarent eum dejectum. Ac si diceret: Si illi putant me dejectum, quia spiritus meus defecit, tu me stantem vides, cujus Spiritus me vivificat. Semitas.··Justitiæ, quas illi non vident. In via.··Multæ viæ, quia multa præcepta: una via, quia omnia ad unum, id est charitatem, rediguntur. AUG. In via,··secundum votum eorum; juxta viam, secundum veritatem. Christus enim est via, qui non sinit eos laqueum ponere in via,··ut non sit nobis quo eamus; sinit tamen ponere juxta viam, ne a via declinemus.'

PSA 141:5 Multiple spaces in '141.5··Considerabam ad dexteram.··AUG. Quam mali non videbant; et hoc est, et non erat qui cognosceret.··CASS. Cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas? AUG. Qui in dexteram attendit, videt; qui in sinistram, excæcatur. Vel, apostoli non stabant ad dexteram, quia carnali timore dispersi sunt, sed ego perstiti. Periit fuga.··Tam corporis quam mentis. Et non est qui requirat.··CAS. Quia nulla est consolatio, sed solus ad passionem relictus est. Periit fuga.··AUG. Circumclusum se dicit. Periit fuga,··quia non fugit animo, corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore, quia non potest. Fortis non fugit mente, quia non vult. Periit fuga concluso vel forti; fuga quidem, unde dicitur in Evangelio: Videt lupum venientem et fugit Joan. 10.. Ubi Dominus mercenarium vituperat. Sed alia est fuga corporis, quam Dominus permittit dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Et non est qui requirat animam.··Quæritur anima aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis, et a capto et a forti.'

PSA 141:6 Multiple spaces in '141.6··Clamavi.··CAS. Secunda pars ubi agit de fine malorum. Spes mea.··Quia te ex omnibus eligo. Portio.··Humiliter dicit et communiter portionem sibi esse in terra viventium, cum tota sit sua. Hoc patet ex hoc quod latroni dixit: Hodie mecum eris in paradiso:··qui est terra viventium æternaliter.'

PSA 141:7 Multiple spaces in '141.7··A persequentibus me.··Diabolus enim per vasa sua, id est per filios diffidentiæ, agit persecutionem corporis, ut intus fiat cordis ruina.'

PSA 141:8 Multiple spaces in '141.8··Educ de custodia,··etc. AUG. Ex persona Ecclesiæ loquens, exponit unde liberandus. Alias de carcere.··Quia in corruptione quæ est pœna corporis angustiatur: post quas angustias in domo Dei tota vita erit confessio, id est laus Dei; modo impedit carcer confiteri. Hic carcer vel spelunca mundus potest dici, ubi omnia vana: unde rogat educi animam, quæ inde multa patitur, etc., usque ad sed corruptio ejus, et tentatio, carcer est.'

PSA 142:1 Multiple spaces in '142.1··Psalmus David.··Psalmus iste septimus pœnitentialum, qui ideo sunt septem, ut eodem numero quo peccavimus, peccata diluamus. CAS. Sicut enim in hebdomada mundi hujus peccamus, ita hoc numero psalmorum remedium pœnitentiæ peccatis opponitur. In quibus psalmis talis est forma, quia a lacrymis incipitur, et in gaudio finis est, ne quis de venia desperet. AUG. Sicut Absalom David, sic Judas Christum, falsi fratres corpus ejus; vel illiciti motus et operatio. Domine, exaudi,··etc. CAS. Primo captat exordium; secundo narrat mala sua, et quid contra egerit, ibi, quia persecutus est;··tertio ponitur deprecatio causis confirmata, ibi, velociter exaudi;··quarto ponitur læta conclusio, ibi, spiritus tuus.··Monet ad pœnitentiam, et orationem, ad orandum. In persona totius Christi dicit: O Domine,··etc. In veritate tua.··CAS. Non est hoc contra humilitatem, quæ petebat audiri: sed veritas et justitia Dei est, ne cum rogante disceptet, ne eum qui se damnat judicet; unde subditur: et non intres,··non petivit justitiam judicii. AUG., CAS. In veritate tua, in tua justitia.··Vel justitiam et veritatem dicit, quæ parcit pœnitentibus, et se damnantes absolvit, et accipit pro eodem veritatem et justitiam.··Et est, in veritate tua, et tua justitia,··id est secundum justitiam et veritatem quam pœnitentibus et se accusantibus indulges.'

PSA 142:2 Multiple spaces in '142.2··Et non intres in judicium.··AUG. Intrant in judicium cum Domino, qui suam justitiam constituunt, quod non iste humilis; unde propheta: Quid vultis mecum in judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Cum servo tuo.··Indignum est cum servo, ne dicam cum amico: et si tu dicis amicum, ego servum, fugitivus redeo, pacem quæro, non sum dignus vocari filius tuus.'

PSA 142:3 Multiple spaces in '142.3··Quia persecutis.··CAS. Secunda pars, ubi est narratio malorum quæ patitur, et quid contra egerit.'

PSA 142:6 Multiple spaces in '142.6··Memor fui.··AUG. Hoc dicunt membra, etc., usque ad sed non esse cœpisti. Meditatus sum.··Quia utique omnia bona sunt, in quo percipit, quia quidquid in se boni est, a Deo est. In factis manuum.··Ac si dicat: Quæsivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem: creatura tua facta est mihi spectaculum. Memor fui dierum.··CAS. Recolens iste quod fecit cœlum et terram, et quod benefecit antiquis, obliviscitur miseriarum mundi. Et ex his quæ Deus fecit se consolatur.'

PSA 142:7 Multiple spaces in '142.7··Velociter.··CAS. Tertia pars, ubi ponitur deprecatio causis confirmata. Defecit spiritus.··AUG. Impleat me tuus Spiritus, quia defecit meus: jam sum pauper spiritu. In quo enim vivit spiritus suus, ille superbus est spiritu suo, et extollitur contra Deum. Unde alibi: Auferes spiritum eorum, et deficient Psal. 103.. In lacum.··Ille descendit in profundum, quia etiam perdit confessionem, ut qui proponit sibi licentiam peccandi sine spe veniæ, habenis iniquitatis effusis. Talis non audit Deum dicentem: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos Zach. 1..'

PSA 142:8 Multiple spaces in '142.8··Mane.··CAS. Post noctem peccatorum. AUG. Mane est, cum peccata laxantur. Notam fac mihi viam.··Hoc fecit Deus, etc., usque ad perveniemus ad lumen purum, ad Verbum in principio apud Deum. Animam.··CAS. Ut vas ad fontem attuli: imple ergo.'

PSA 142:10 Multiple spaces in '142.10··Spiritus tuus bonus.··CAS. Quarta pars, ubi est læta conclusio. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in æquitate tua.··Gratia Dei hic commendatur: quia non ex meritis, sed ex nomine, quod est Jesus, se vivificatum dicit, sed cum hoc gratia æquitatis miseretur, quia licet Deus omnia gratis faciat, justitiæ tamen ejus est supplices justificare, quos dæmones videt impetere.'

PSA 143:1 Multiple spaces in '143.1··Psalmus David ad Goliam.··CAS. David, Christus totus, etc., usque ad et sic caput ejus gladio suo inciditur'

PSA 143:3 Multiple spaces in '143.3··Quia reputas eum?··AUG. Magnum est quod Deus æstimat, et tanti facit, ut pro eo Filium dederit, cui etiam fit panis, qui est panis angelorum: non enim sic æstimat hominem Deus, ut homo, qui charius emit equum quam hominem.'

PSA 143:4 Multiple spaces in '143.4··Vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra.··ID. Quando homo conditus est, veritati similis factus est, vanitati peccando. Vana sunt omnia transitoria, comparatione semper manentis veritatis. CAS. Vanum est, quod de sua substantia cadens vanescit: ut fumus, ut umbra. Ita et ipse homo tabescit, unde subdit, Dies ejus,··id est vita ejus notoria, id est transitoria, sic præterit sicut umbra.'

PSA 143:5 Multiple spaces in '143.5··Domine, inclina.··AUG. Humilis David ex persona Ecclesiæ, plenus gratia præsumens de Deo, pugnans hic invocat adjutorium Dei. Quasi, in lucta sumus, sed ne deficiamus. Domine, inclina.··CAS. Domine.··Idem aperit, etc., usque ad et forma Dei formam servi suscepit.'

PSA 143:7 Multiple spaces in '143.7··Emitte manum.··CAS. Ad Patrem verba convertit: Emitte manum,··id est Christum; de alto ubi cum Patre, ut carnem induat. AUG. Vel de secundo adventu agit in persona Ecclesiæ. Quasi dicat: Ita fac modo. Emitte manum tuam de alto,··id est Christum de cælo ad judicium. Veniet enim Dominus in voce angeli, et in tuba Dei descendet de cœlo. Deinde ex persona Ecclesiæ subdit: Eripe me,··scilicet, per eam manum. Et libera,··etc., ut in littera.'

PSA 143:9 Multiple spaces in '143.9··Deus, canticum novum cantabo tibi.··CAS. Secunda pars, ubi quasi ille quem precabatur, victor et liberator venerit, ei se cantare in Novo Testamento et Veteri promittit: et ab eo precatur liberari ab his qui beatitudinem putant in terrenis. Canticum.··AUG. Hoc alio nomine significat legem, quam per quinque lapides significavit.'

PSA 143:10 Multiple spaces in '143.10··Gladio.··AUG. Quas superius dixit aquas, ipsum hic dicit gladium; unde et hic subdit quod ibi: Et erue me de manu filiorum alienorum. Maligno.··De quo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Est et benignus gladius, de quo Dominus ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10.. Hic est gladius bis acutus Apoc. 19., utroque acumine præpotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur.'

PSA 143:12 Multiple spaces in '143.12··Quorum filii.··Hic, qui sint alieni, et quæ illorum dextera iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem, exponit. AUG. Felicitatem eorum enumerat, hæc est dextera eorum, hæc est vanitas, quam loquuntur, dum hæc dicunt beatitudinem. CASS. Quorum filii.··Vel, mystice hæc possunt intelligi ab illo loco, etc., usque ad sed novis erroribus pullulaverunt. Filiæ.··CASS. Quæ non habent vires constantiæ. Compositæ.··Non natura pulchræ, sed ab hominibus compositæ. Hæ filiæ sunt cogitationes vel prædicationes eorum qui non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem.'

PSA 143:13 Multiple spaces in '143.13··Promptuaria.··Corda diversis rebus facta: unde pessimas eructationes exhalant, quæ fetent. Ex hoc in illud.··Instabiles, quia non habent radicem veritatis.'

PSA 143:14 Multiple spaces in '143.14··Oves eorum fetosæ.··Ad litteram, quia vult eos ostendere caducis rebus hærere. Quasi dicat: Peculium eorum fetosum, cum ipsi fide steriles; unde mystice discipuli eorum, hæ oves sunt fetosæ, quia ipsi alios plures in errore generant. In egressibus.··Non in ingressibus, quia totum bonum quod habere videntur, ab eis egreditur cito perituris. Boves.··Non labore macri, sed otio pingues, ut his qui affluunt divitiis, cum ipsi sint a veritate jejuni. Vel mystice, boves, magistri terrenis affluunt. Maceriæ.··Quæ de solis saxis in hortis sed vel vineis; nec ipsa ruit illis, ideo prosperi. CAS. Neque transitus, neque clamor,··turbidus interrumpit quietem eorum, etc., usque ad quæ ducit ad mortem.'

PSA 143:15 Multiple spaces in '143.15··Beatum.··Non inde reprehendit quia his abundant, sed quia pro dextera habent, id est, pro beatitudine: et hæc est vanitas quam locuti sunt. His et Abraham, et Isaac, et Jacob, abundavit. Felicitas est sinistra, id est temporalis, mortalis.'

PSA 144:1 Multiple spaces in '144.1··Laudatio ipsi David.··CAS. Breviter continet hic psalmus quæ in Scripturis divinis late diffunduntur, etc., usque ad ne quis in ejus laude errare posset: AUG. Spiritu sancto implet Deus sanctos, etc., usque ad ideoque spiritus ejus in servis suis laudet eum, quia laudari se facit. CAS. Ut septem psalmi pœnitentiæ, sic et septem spiritus, juxta illud sacramentum quod præcepit Dominus Moysi in tabernaculo septem lucernas ponere, perpetuo lumine lucentes. Exaltabo te.··CAS. Primo propheta promittit infinitam laudem; secundo, omnes perfecturos Dei laudem novem modis dicit, ibi, Generatio et generatio;··tertio, eadem latius explicat, ibi, miserator. In sæculum sæculi.··CAS. Qui hic non incipit, in futuro mutus erit.'

PSA 144:2 Multiple spaces in '144.2··Per singulos dies,··etc. ID. Qui hic per singulos dies, in æterno die merebitur laudare continua exsultatione. AUG. Bene dicit nunc per singulos dies,··ut, cum venerit unus sine fine dies, eat ex laude in laudem, sicut ex virtute in virtutem. In sæculum et in sæculum sæculi.··CAS. De qua laude alibi: In sæcula sæculorum laudabunt Psal. 38., quia semper amabunt quem semper videbunt, qua visione nihil delectabilius.'

PSA 144:3 Multiple spaces in '144.3··Nimis.··CAS. Uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene: et ideo nunquam cesses a laudibus.'

PSA 144:4 Multiple spaces in '144.4··Generatio et generatio.··CAS. Secundo, omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit. Opera tua.··AUG. Si in magnitudine deficimus, vel de operibus laudemus operantem, de conditis conditorem, de creaturis creatorem. CAS. Novem sunt opera: potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus, terribilium magnitudo, memoria, justitia, quæ post explicabuntur: ex his quasi locis et seminibus omnis laus trahitur, ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur. Et potentiam tuam.··AUG. Non enim opera laudant, nisi ut virtutem operantis annuntient. Sed quidam eloquentes creaturam laudant, creatoris obliti. Sancti vero laudatores, si opera amant, et laudant magis operatorem: et propter hæc illum amant. Si in rebus factis sentitur aliqua species, utilitas, virtus, et laudatur magis in illo qui fecit. Si opera laudas, et te qui es Dei opus. Et occurrit illud: Non te laudet os tuum, ne arrogans videaris Prov. 27.. Sed non est arrogantia, quia Deum in te, non te laudas.'

PSA 144:6 Multiple spaces in '144.6··Et virtutem.··Si non minaretur, nulla esset correctio; si vero non blandiretur, nulla esset exhortatio. Est itaque amabilis et terribilis. Dicent ergo virtutem disciplinantis et punientis, si prædicant regnum æternum, non tacent ignem æternum.'

PSA 144:7 Multiple spaces in '144.7··Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt.··AUG. Ipse per abundantem suavitatem suam prius memor nostri est, nos vocando, gratia sua nos præveniendo, inde nos ejus. Eructabunt dicit, non manducabunt. AUG. Manducat qui discit, eructat qui docet: hoc tamen eructat quod manducat. Hæc memoria, quia valde dulcis manducanda est et eructanda. Sic ergo manduca ut eructes.'

PSA 144:8 Multiple spaces in '144.8··Miserator et misericors.··CAS. Tertio latius explicat quæ secundo breviter proposuit. Quasi: Merito in his laudabunt, quia miserator,··etc. Partes laudis ponuntur hic, quæ superius, sed non singulæ possunt explicari: quis enim opera vel potentiam ejus plene explicaret? AUG. Miserator et misericors.··Quibus eam veniam dedit. Patiens.··His quibus nondum dedit, sed exspectat ut det.'

PSA 144:9 Multiple spaces in '144.9·· CAS. Miserationes.··Ab operibus incipit, ut miserator dicatur dum cadentes restituit. Misericors,··natura, etiam dum creat. Patiens,··hoc sumit de secundo loco laudis, scilicet de potentia, quam laudat, non quod terras suspendit, maria cœrcuit, stellis cœlos depinxit, etc., sed quia tolerat peccantes, ut convertantur. Et miserationes ejus.··AUG. Si enim tollas opera tua mala, et non in te remaneant nisi opera ejus, non te dimittet miseratio ejus: si autem tu non dimittas opera tua, erit ejus severitas in opera tua, cum dicet: Ite, maledicti, in ignem æternum Matth. 25..'

PSA 144:10 Multiple spaces in '144.10··Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua.··AUG. Laudent sicut ea quæ non habent sensum laudandi, qui sunt materia laudis: quia dum inquiris, invenis magnam vim in eis, quæ a Deo. Et sancti tui.··CAS. Omne quod est confitetur vel per se, vel per rationales creaturas. Vel sancti, id est, angeli et homines. Hoc de sanctitate: ipsa est enim sanctitas Dei, ut ei sancti debeant confiteri.'

PSA 144:11 Multiple spaces in '144.11··Gloriam regni.··ID. De mirabilibus ergo sumitur. Quasi: Quam mirabilis enim qui fecit cœlum et terram, et diversis bonis implevit.'

PSA 144:12 Multiple spaces in '144.12··Ut notam.··ID. De virtute terribilium hoc sumitur, etc., usque ad cui magnifico nil comparatur.'

PSA 144:13 Multiple spaces in '144.13··Regnum tuum,··etc. ID. Laudat de perpetuitate et dominationis effectu. Et sumitur hoc de magnitudine: si magnum est ad tempus imperare, majus est dominationis terminum non habere. Fidelis Dominus in omnibus.··ID. De abundanti suavitate hoc sumitur; unde supra: Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ. Fidelis,··quia adventus dona complevit. Ad abundantiam quoque pertinet quod allevat ruentes, erigit elisos; unde recordatio suavitatis habetur, et in laudibus ejus eructatur.'

PSA 144:14 Multiple spaces in '144.14··Qui corruunt.··CAS. A malis suis, quos omnes allevat Deus. Vel, ab his temporalibus, sicut sancti, ut Job, qui in sæculo aliquid perdunt et abjecti fiunt, decidentes sunt: sed hos omnes confirmat, quia septies cadit justus et resurgit; impii autem infirmantur in malis Prov. 24.. Et erigit omnes elisos.··AUG. Ad se pertinentes, quia superbis resistit.'

PSA 144:15 Multiple spaces in '144.15··Oculi omnium in te sperant, Domine.··ID. De justitia latius agit, ut qui misericordem audit, justum timeat: et justitiæ est ut sperantes satiet corporaliter vel spiritualiter. Non semper enim danda est esca, sed in tempore opportuno: multis enim petentibus salubriter differtur. Et tu das escam illorum in tempore opportuno.··ID. Dat ergo medicus ægro quod convenit, etc., usque ad benedicens Deum in omni tempore.'

PSA 144:16 Multiple spaces in '144.16··Aperis tu manum.··ID. Etsi non das aliquando, das tamen opportune: differs quidem, non aufers.'

PSA 144:17 Multiple spaces in '144.17··Justus.··CAS. Ipso nomine justitiam aperit, ut manifeste ostendatur hic laus de justitia esse. Viæ sunt dispositiones et voluntates, quæ omnes justæ, etiam si verberat. Viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.··Sciendum quod Viæ ad dispositionem pertinent, opera ad effectum: hæc secundum nos dividuntur. Sed apud illum, hoc est velle, quod facere: quia ex ejus voluntate res habent esse.'

PSA 144:18 Multiple spaces in '144.18··Prope est omnibus invocantibus eum.··CAS. Propitius, qui ubique, et hoc de justitia.'

PSA 144:19 Multiple spaces in '144.19··Voluntatem timentium se faciet.··ID. Concludit de justitia: æquum est enim et diligentes custodire et peccatores perdere.'

PSA 144:21 Multiple spaces in '144.21··Laudationem.··CAS. Expositis omnibus, sequitur brevis conclusio, qua concludit quod non potest explicari.'

PSA 145:1 Multiple spaces in '145.1··Alleluia.··CAS. Vox ista, quasi musica salutaris, tanquam harmonia cœlestis, quæ non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens. Quæ congrue huic psalmo præscribitur, ubi vir justus exhortatur animam ad laudem Dei: quia in adversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?··Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re: Spera in Deo,··etc. AUG. Hac spe erecta anima Deum laudat hic. CAS. Primo, sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis oretur; et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi: Nolite confidere.··Tertio, docet omnem spem in Omnipotente ponendam, ibi: Beatus,··etc.'

PSA 145:2 Multiple spaces in '145.2··Lauda, anima mea, Dominum.··Sed quæritur, a quo, cui hoc consulitur? Si dicitur caro consulere animæ, non videtur hoc esse verum, cum a meliori et a digniori soleat inferiori dari consilium: caro autem inferior est anima. Anima enim, licet vituperata quia peccatrix, tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere, quia spiritualis natura præstat corpore, quam movet, regit, sensificat, capit: et ipsa infinita, vicina est substantiæ Dei. Sic aurum, vituperatum quia sordidum, præest plumbo in puritate laudato: sic et malus homo optimo equo. Non datur ergo consilium animæ a carne, quamvis domita valde et pacata: quæ tamen mortua est propter peccatum. Nec etiam caro mortalis immortali consulit animæ, quia semper infra animam est; sed superior pars animæ, scilicet mens, quæ cogitat sapientiam divinam, illi inhærens et in illam suspirans, videt quasdam sui partes perturbari motibus sæculi, cupiditate terrenorum ad exteriora rapi: unde ad interiora et superiora revocat eam. Se ergo secundum sensualitatem exhortans dicit: Lauda, anima mea, Dominum.··Quid enim tibi placet in hoc sæculo? Divisa per tot sæcularium rerum amores, collige te ad auctorem: hic tibi pax et securitas. Deinde respondet anima menti, quasi hic prægravata non valens desistere, ut dignum est. Laudabo in vita.··Hic in morte laudabo tenuiter, quia corpus aggravat animam, et terrena inhabitatio sensum deprimit multa cogitantem Sap. 9.; hic spes pascit, vita in futuro. In vita mea.··CAS. Cum ei perfecte inhæsero, a quo separari, ut modo fit, mors est: sed spes consolatur, in qua quodammodo vivens laudat. Quandiu.··Non quod aliquando non sit, quia in æternum erit, et ideo vere diu.'

PSA 145:3 Multiple spaces in '145.3··Nolite confidere,··etc. CAS. Secunda pars. Dato consilio et affirmato, ubi plene laudare poterit, quasi longe remotos, et interim dum mala sunt quibus turbatur anima, monet non sperare in homine, sed in Deo. AUG. Vel quasi in fine sæculi mente positus: cito finienda docet non amare pro æternis; quasi et meo exemplo, nolite confidere,··etc. In filiis hominum.··ID. In uno filio hominis est salus, et in ipso sperate. Non quia filius hominis est, sed quia Filius Dei est. Non propter illud quod suscepit ex te, sed propter illud quod servavit in se.'

PSA 145:4 Multiple spaces in '145.4··Exibit spiritus ejus,··etc. CAS. Prius mundat corda prohibendo a noxiis, ut post salutaria intendat monendo salubria.'

PSA 145:5 Multiple spaces in '145.5··Beatus cujus Deus Jacob.··CAS. Tertia pars, ubi docet totam spem in Omnipotenti ponendam, quem ex factis describit ut gentilitas tam frequenter convicta quiescat. AUG. Remotis noxiis, docet quod salutis est, scilicet in quo sperandum sit. Adjutor ejus spes ejus.··CAS. Ipsius Jacob sic fuit adjutor, etc., usque ad id est, hujus veri Jacob, sicut illius.'

PSA 145:6 Multiple spaces in '145.6··Qui fecit cœlum et terram.··ID. Quia et cultoribus dæmonum spes est in deo suo, determinat in quo debet esse spes, id est in Christo, et hoc usque in finem psalmi ostendit, describendo eum per omnia. Omnia quæ in eis sunt.··Ne quem alium putes creatorem, vel minutissimarum rerum existere creatorem.'

PSA 145:7 Multiple spaces in '145.7··Qui custodit veritatem in sæculum.··CAS. Christus, qui est veritas, omnis homo mendax. Facit judicium.··Hæc duo ad justitiam pertinent. Christus judex vindicat patientes propter nomen suum, et dat escam diligentibus se. Injuriam patientibus.··AUG. Non omnis molestia est injuria. Quod jure pateris non est injuria, ut quod patitur latro et scelerati alii. Aliud ergo est pati injuriam, aliud supplicium. Supplicium enim jure quis patitur, injuria autem juri contraria est.'

PSA 145:8 Multiple spaces in '145.8··Dominus solvit compeditos.··CAS. Hoc ad abundantiam suavitatis. Dominus erigit elisos.··Quos diabolus elidit, Dominus erigit. Diligi justos.··CAS. Quos locat in æterna beatitudine.'

PSA 145:9 Multiple spaces in '145.9··Pupillum et viduam suscipiet.··AUG. Omnis Ecclesia gentium adventitia est ad patres, non carne, sed imitando, filia. Pupilli sunt omnes in peregrinatione, quibus est absens pater; et omnis fidelis anima est vidua sponso absente: unde et magis patrem et sponsum desiderant, et hos protegit Deus non visus, sed desideratus.'

PSA 145:10 Multiple spaces in '145.10··Regnabit Dominus in sæcula.··CAS. Hoc est de magnificentia. Regnabit in nobis, cum corda nostra erunt in eo firma, quod non modo.'

PSA 146:1 Multiple spaces in '146.1··Alleluia.··AUG. Hic item ait de laude Dei, ubi propheta monet laudare colligentem Isræl. Laudate Dominum.··CAS. Primo ostendit quos colligat, et quomodo. Secundo, post prædicta, quasi adhuc hærentes et dubios increpat, ostendens unde possint laudare Deum, scilicet si fuerint humiles, ibi, Præcinite'

PSA 146:2 Multiple spaces in '146.2··Ædificans Jerusalem Dominus.··AUG. Vel, accepit Jerusalem generalem Ecclesiam, etc., usque ad quem Pater misit ad captivitatem nostram redimendam pretio sanguinis.'

PSA 146:3 Multiple spaces in '146.3··Et alligat.··A similitudine medici, etc., usque ad et Dominus alligat contritiones. HIER. Qualiter Samaritanus ille qui descendebat a Jerusalem in Jericho Luc. 10., quando vidit vulneratum jacentem in itinere, colligavit vulnera ejus. Cæterum de his qui non obtriverunt cor, dicitur per Isaiam: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas Isa. 1, secundum 70.. Alligamenta Dei sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus; quæ tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas.'

PSA 146:4 Multiple spaces in '146.4··Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.··CAS. Non aliena ut astrologi qui Jovem et Venerem nominant. Vel, typice, de sanctis, quia cuique proprium donum dat; vel, omnes sunt in familiaritate, a similitudine Domini, qui famulorum suorum nomina novit.'

PSA 146:5 Multiple spaces in '146.5··Sapientiæ ejus,··etc., AUG. Ipsam mensuram, et numerum et pondus, etc., usque ad vide quid sequitur, humilians autem peccat.'

PSA 146:6 Multiple spaces in '146.6··Humilians autem peccatores.··AUG. Qui enim reprehendunt intelligibilia, ideo sentiunt terrena, de Deo incorporeo corporaliter cogitantes. Hæc facit his qui volunt irridere legem antequam noscant. Quia ergo magnum est proficere ad intelligibilia et spiritualia, simus mansueti, pulsemus et faciamus quod sequitur.'

PSA 146:7 Multiple spaces in '146.7··Præcinite.··Sic pervenietur ad intelligentiam, sic imago Deo reformabitur. Præcinite.··CAS. Secundo, ex prædictis quasi adhuc hærentes increpat et impellit, ostendens unde possint intelligere, si humiles et non superbi. Quasi: Et ut intelligere valeatis, præcinite,··etc.'

PSA 146:8 Multiple spaces in '146.8··Qui operit cœlum.··CAS. Memorat opera per quæ potestas ostenditur. Ad hoc enim quædam obscura in Scripturis voluit esse, ut haberent servi Dei quid interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginem lætitiæ spiritualis. Servituti hominum.··Prædicatoribus, qui hominibus serviunt. Unde Apostolus ait: Nos autem servos vestros per Jesum Christum II Cor. 4.. Hi seminant spiritualia et recipiunt ab excelsis sæculi fenum et herbam,··id est temporalia.'

PSA 146:9 Multiple spaces in '146.9··Et pullis corvorum.··AUG. Omnia enim, quæ dantur Ecclesiæ a divitibus, fenum sunt. ID. Judæi, qui se solos justos, omnes gentes dicebant peccatores. Et vere patres nostri corvi,··nos autem non sic remanemus: tamen recte pulli corvorum dicimur et sumus. Corvus non invocat, nos vero dimissi invocamus. CAS. Pulli corvorum dicuntur rore vesci et beneficio ætatis, ignorant paternas escas, id est fetores cadaverum: sic filii paganorum innocentes, qui invocant.'

PSA 146:10 Multiple spaces in '146.10··In tibiis viri.··In composito habitu præsumptuosi et audacis. Per virum enim audacem præsumptorem notat. In tibiis notatur incessus incompositus, in tibiis viri.··Vel, secundum aliam litteram, in tabernaculis viri,··id est in conventiculis hæreticorum, beneplacitum erit ei.··Nota quod non ait in tabernaculis Dei, sed viri,··per hoc designans audaciam hæreticorum.'

PSA 146:11 Multiple spaces in '146.11··Super timentes,··etc. AUG. Timori spem conjunxit, quia non valet timor sine spe veniæ: Judas enim timens, sed desperans, laqueo se suspendit. Qui ergo timet Deum, speret et in eo. Placabis autem si speres in misericordia ejus, atque de cætero ita peccare caveas, ut de præteritis depreceris ut tibi dimittantur.'

PSA 147:1 Multiple spaces in '147.1··Alleluia.··Psalmus iste facit amorem futuræ Jerusalem. Aggæi et Zachariæ dicitur, qui in captivitate reparationem Jerusalem prophetaverunt, quæ, ut Jeremias prædixit, post septuaginta annos facta est, id est, post volubilitatem totius temporis, quod septem diebus agitur. Lauda, Jerusalem.··CASS. Totus hic psalmus potentiam Dei prædicat. Primo, dicit bona futuræ Jerusalem, secundo, dicit quæ bona hic dantur sanctis, ibi: Qui emittit.··AUG. In captivitate adhuc constitutus propheta, etc., usque ad qui audivimus sic ructantem.'

PSA 147:2 Multiple spaces in '147.2··Confortavit seras portarum tuarum.··AUG. Nota clausam esse janam januam admissis prudentibus, et exclusis fatuis virginibus, ut nemo jam exeat vel intret. Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis januis: clausa enim janua Jerusalem secure laudat, quia nemo exiit unde doleat; nemo intrat quem timeat, unde sint scandala. scandala.'

PSA 147:3 Multiple spaces in '147.3··Adipe frumenti.··ID. Pane qui de cœlo descendit: in mundo carne clausus est, sola fide cognitus, tunc videbitur sicut est.'

PSA 147:4 Multiple spaces in '147.4··Qui emittit eloquium suum.··Secunda pars subdit quæ munera hic dantur electis, per quæ veritas futuri potest agnosci. Terræ.··AUG. Ut in terra cognoscatur. Nisi enim mitteret verbum terræ, qua gravamur et impedimur a reditu, ad adipem frumenti satiantem non levaremur. In terra enim, ubi laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi, scilicet in eremo, non deserit, sed manna qui emittit eloquium,··etc. Velociter currit.··AUG., CASS. Vel usque in velocitatem, id est, a Deo, ut sit ipsa velocitas quo electius vel expressius dici non potuit. Non ait velox verbum, velox sit velocitate, qua plus vel minus participat: sed ipsa velocitate, qua cætera dicuntur velocia, nihil est velocius. Et item quod velox est, ut equus alicui est, non ubique: velocitas vero ipsa ubique est, non est in parte. Ad verbum Dei pertinet non esse in parte, ubique esse per seipsum. Hæc est sapientia, quæ attingit a fine usque ad finem fortiter,··non tamen motu locali, sed immobilitate. Sed et de sapientiæ spiritu dicitur, actus mobilis, certus, incoinquinatus;··hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam inclausa teneatur. Sed quis ista sufficit cogitare? Est tamen spes ad capiendum verbum, quia prædestinavit nos.'

PSA 147:5 Multiple spaces in '147.5··Qui dat nivem,··etc. AUG. Terræ. Frigescente enim charitate, etc., usque ad et hos dum vocat ad pœnitentiam, nebulam sicut cinerem spargit.··ID. Nebulam sicut cinerem spargit,··etc. Cinis ad pœnitentiam pertinet, etc., usque ad et qui prædestinavit et ad pœnitentiam vocavit. Ad litteram: Spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem, crystallum facit ut frusta candidi panis. Est enim crystallum species quædam in modum vitri, sed candida est: dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. Crystallum suam,··etc. Id est obstinatos, qui non facile ut nix solvuntur.'

PSA 147:6 Multiple spaces in '147.6··Mittit sicut bucellas,··etc. Alias, ut frusta panis,··ut pascant alios, ut prædicent veritatem, quam impugnant. Omnes, unus panis; singuli, frusta; unde: Multi unus panis sumus in Christo I Cor. 10.. Paulus crystallum fuit, durus et nitidus: durus, quia persecutus Ecclesiam; nitidus, quia in lege peritus. Hanc autem Deus solvit, et factus est panis, qui veritatem docuit. Sed nisi solvat, Ante faciem ejus Dei quis sustinebit?··Alias, subsistet. AUG. Frigus est, qui deserit, non vocat, non infundit gratiam: et quis alius solvet? Nullus. Unde Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis hujus?··Rom. 7. Quasi dicat: Frigesco, nullus solvit, nisi gratia Dei emittat verbum suum.'

PSA 147:7 Multiple spaces in '147.7··Emittet verbum suum, et liquefaciet eam.··CASS. Verbo namque Dei veniente, nec frigus, nec obscuritas, nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt, et fluenta spiritualis beneficii profundunt aliis unde bibant, juxta illud: Omnes sitientes, venite ad aquas Isa. 55..'

PSA 147:8 Multiple spaces in '147.8··Jacob... Isræl.··AUG. Vel idem significatur per Isræl, etc., usque ad quia non fuit missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Judicia sua.··ID. Judicium incipit a domo Dei, etc., usque ad tres alios psalmos laudis subjungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat.'

PSA 148:1 Multiple spaces in '148.1··Laudate Dominum de cœlis.··CASS. Per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Sunt quædam quæ habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo placet eis Deus: quædam non habent intellectum, sed quia ipsa bona sunt in ordine suo, et ad pulchritudinem universalitatis referuntur, per se non laudant, sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus: et ita quodammodo laudant, quia de illis nascitur in nobis laus Dei, ad quam nos hic monet propheta.'

PSA 148:5 Multiple spaces in '148.5··Quia ipse dixit, et facta sunt.··CASS. Hoc contra illos qui dicunt mundum Deo coæternum; sequitur: Ipse mandavit.··Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit, facta,··postea creata.··Facere enim et nos possumus, sed non creare. Ipse ergo solus creat, quod est proprium Deitatis. Laus ex operibus'

PSA 148:6 Multiple spaces in '148.6··Statuit.··Ex potentia omnipotens est, cujus opera non mutantur. In sæculum et in sæculum sæculi.··CAS. Et si cœlum novum, Deo tamen bene statuta dicuntur, quæ novantur per Christum et meliorata permanent. Et est hic laus a potentia.'

PSA 148:7 Multiple spaces in '148.7··Laudate Dominum.··Secunda pars, ubi, enumeratis cœlestibus, descendit ad terrestria. Conversus ergo ad illa, tanquam exhortans nos ut eorum consideratione laudemus Deum, quæ considerata aperiunt laudem Dei, ait: O vos qui de terra. Omnes abyssi.··AUG. Profunditates aquarum, etc., usque ad ipsa ergo, id est, nos consideratione eorum hortatur laudare.'

PSA 148:8 Multiple spaces in '148.8··Quæ faciunt verbum ejus.··Hoc ideo quia visum fuit quibusdam quod Deus superiora regeret, sed hæc inferiora despiceret, sed a casibus regerentur; sed et hæc agit Deus, et in his minimis laudatur, et alleluia cantatur.'

PSA 148:13 Multiple spaces in '148.13··Confessio.··CAS. Supra dixit prius de cœlo, postea de terra; hic de omnibus simul. Et accipit per cœlum omnia superiora, et per terram omnia inferiora. AUG. Confessio ejus super cœlum et terram.··Illum omnia confitentur in se vel in aliis; pulchritudo omnium vox est confitentium in attendentibus ea, id est, attendentes laudent eum, et de terrenis et de cœlestibus, quo non est aliquid melius.'

PSA 148:14 Multiple spaces in '148.14··Exaltavit cornu populi sui.··ID. Ecce quod prophetavit Aggæus et Zacharias. Modo humile est in tribulationibus cornu populi sui, sed cum venerit Dominus, exaltabitur.'

PSA 149:1 Multiple spaces in '149.1··Alleluia.··CAS. Post omnes creaturas quas in præcedenti psalmo monuit laudare Deum, eo quod ab ipso creatæ sunt, hic proprius et specialius Isræl invitat ad novum canticum pro novitate sibi facta, quæ mirabilior est Dei operatio: hæc est sanctificatio Isræl, per quam de veteri factus est novus. Cantate Domino,··etc. CAS. Primo multis modis monet laudare regem qui eis benevolus et beneficus. Secundo agit de gaudiis sanctorum, ibi, Exsultabunt.··AUG. Qui vult cantare hoc canticum, diligat æterna, ut fiat novus. Vetus enim homo vetus canticum cantat de terrenis. Novus homo novum cantat de spiritualibus; canticum scilicet pacis, canticum charitatis et jucunditatis. Quisquis enim sequitur veterem animositatem, non novam charitatem, novum canticum non cantat. Laus ejus in Ecclesia.··CAS. Hic ubi et a quibus cantari debeat hoc canticum determinat.'

PSA 149:2 Multiple spaces in '149.2··In rege suo.··ID. Id est, in Christo, qui est rex et sacerdos. AUG. Ut rex pugnavit pro nobis de cruce, diabolum vincens: ut sacerdos, se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret.'

PSA 149:3 Multiple spaces in '149.3··In choro.··ID. Quia nulla dispersio, sed charissima unitas; tunc exsultatio erit de tympano et psalterio, non ipsius actus.'

PSA 149:4 Multiple spaces in '149.4··Quia beneplacitum est Domino.··ID. In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo, etc., usque ad vel cum parem angelis faciet.'

PSA 149:5 Multiple spaces in '149.5··Exsultabunt sancti.··ID. Secunda pars, ubi agit de gaudiis sanctorum et potestate. Gloria.··Est bonorum actuum frequens laudatio, de quibus justi lætantur in cubilibus, id est in conscientia, ideo quia habent tam bonum Dominum, qui dat peccantibus gratiam et in meritis vitam æternam. Fatuus extra in fabulis hominum lætatur; sanctis hic modus gaudii est, ut ad illum referantur bona qui dedit.'

PSA 149:6 Multiple spaces in '149.6··Exaltationes.··ID. Virtus Dei et potentia prædicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. In domo Patris mei mansiones multæ sunt.··Joan. 14. In gutture.··Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo æterna habent. Gladii.··Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis,··tunc reges terræ ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quæ non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus?··I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, gloria hæc,··scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. Exaltationes Dei in gutture.··Sic enim lætantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt.'

PSA 149:8 Multiple spaces in '149.8··Ad alligandos.··His vinculis mandatorum et præceptorum Dei ligantur gentium reges, nobiles sæculi, ab infirmis et contemptibilibus hujus mundi, quos elegit Dominus ut fortia quæque confunderet; ipsosque implevit Spiritu sancto, et dedit eis frameas bis acutas, ut ad Christi timorem nobilium corda converterent, et sæculari nobilitate contempta, paupertatem eligerent et nobilitatem in Christo. Voluit enim prodesse imperatori de piscatore, non piscatori de imperatore. AUG. Per hos ligat reges et nobiles in vinculis ferreis, ne progrederentur ad illicita.'

PSA 150:1 Multiple spaces in '150.1··Laudate Dominum.··CAS. De laude Dei in sanctis ejus, qui glorificati sine fine laudant. Monetur civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo cantare. In hoc culmen omnis psalmodia perducitur, quæ nuptiali dulcedine cantatur. Laudate eum in firmamento.··AUG. Virtus est in firmamento, etc., usque ad qui invicem se honorantes, dant laudem Deo. CAS. Quibus propheta in principio formam conversationis ostendit, jam in illa Jerusalem receptis, dicit in eis laudandum esse Deum, qui omnia dedit. In firmamento,··quia morte sua diabolum vicit, et credentes ad cœlum perduxit. In virtutibus vel potentatibus, quia omnia subjecta pedibus ejus.'

PSA 150:2 Multiple spaces in '150.2··Secundum multitudinem magnitudinis ejus.··Quomodo hoc, cum magnitudinis ejus non est finis? sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc. Et cum non sit finis magnitudinis, secundum eam laudatur Deus, cum sine fine laudetur. Quomodo autem debeat laudari, per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit: Tuba concrepet regi, psalterium canat Deo: cithara cum reliquis sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel, in adventibus regum apparatur; psalterium a summo, cithara ab imo sonat: hæc omnia, humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare.'

PSA 150:4 Multiple spaces in '150.4··In chordis et organo.··CAS. Chordas ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans; et ut hæc omnia de hominibus acciperes, ad hominis os venit: et exponens quid sit laudare in chordis et organo subdit. Laudate eum in cymbalis,··etc. Cymbala bene sonantia labia nostra sunt quæ cordi concinna in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt, et ideo bene inter musica instrumenta sunt. CAS. Cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissimæ phialæ, quæ acutum sonum reddunt. Sed quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit:'

PSA 150:6 Multiple spaces in '150.6··Omnis spiritus,··angelicus et humanus, laudet Dominum.··Non caro et sanguis, non habitus sæculi: sed quod est in natura rerum sublimius, quod cœlestia sapit, æterna capit. Brevis et perfecta scientia, ut Deum spiritualiter omnia laudent, in his totius musicæ perfectio est. Est enim flatus in tuba, pulsus in cithara et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, quæ non auribus, sed pura mente advertitur. AUG. Tria sunt genera, etc., usque ad vitæ æternæ vox est: Omnis spiritus laudet Dominum.'

PRO 1:1 Multiple spaces in '1.1··Parabolæ Salomonis.··Notandum quod vulgata editio parabolas, quæ Hebraice misle, Græce paræmias,··id est, proverbia dicit; sed satis convenit. Quæ enim parabolæ quia occulta sunt nuncupantur, etiam proverbia jure vocantur: quia talia sunt, quæ sæpe in ore colloquentium versari ac memoria debent retineri. Etiam proverbia plerumque tam obscura sunt ut parabolæ bene dicantur; unde: Hæc in proverbiis locutus sum vobis Joan. 6., etc. Proverbiorum liber, non ut simplices arbitrantur, patentia habet præcepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinus sensus altius est inquirendus. Parabolæ Salomonis secundum Hebraicam veritatem translatæ ab Eusebio, Hieronymo presbytero petente Chromatio et Heliodoro episcopis; Græce, Latine similitudines;··quod vocabulum ideo Salomon huic operi imposuit, ut non juxta litteram intelligamus quæ dicit: in quo Dominum parabolice turbis locuturum significat, sicut et nomine suo regno pacifico, regnum Christi et Ecclesiæ; de quo: Multiplicabitur ejus imperium, et regni ejus non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus sedebit Luc. 1.. Sicut templi constructione et dedicatione, ædificationem Ecclesiæ in tempore resurrectionis. Ipse etiam Christus filius David, et rex spiritualis Isræl, secundum testimonium turbæ, quæ occurrit ei cum ramis palmarum et laudibus Matth. 21.. Quid autem utilitatis habeant, in titulo monstratur, cum dicitur: Ad sciendam sapientiam et disciplinam;··id est, quomodo recte credere et vivere oporteat, quemque quo intentionem cordis dirigere.'

PRO 1:2 Multiple spaces in '1.2··Ad intelligenda verba prudentiæ.··Id est, non solum sapientiam, quam perceperunt, amplectantur, et disciplinæ virtutum inserviant, sed etiam verba prudentiæ, quibus proficiant, auscultent et solerter intelligant.'

PRO 1:5 Multiple spaces in '1.5··Audiens sapiens, sapientior.··Pulchre a sapientia incipit, quia optione sibi data sapientiam petiit et accepit. Audiens sapiens, sapientior.··Ostendit neminem tam sapientem in hac vita, qui non possit sapientior esse etiam dictis minorum. Audivit regina Saba Salomonem minor majorem, et sapientior rediit. Audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sapientior factus est. Et intelligens.··RAB. in Prov., tom 5. Nemo jactet se de sua scientia, etc., usque ad ad sciendam sapientiam et disciplinam, etc.'

PRO 1:7 Multiple spaces in '1.7··Timor Domini.··ID. Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet.'

PRO 1:8 Multiple spaces in '1.8··Audi, fili mi, disciplinam.··ID. Hactenus proverbialiter, etc., usque ad apud Hebræos enim spiritus, qui gratiam præstat, genere feminino dicitur.'

PRO 1:9 Multiple spaces in '1.9··Addatur gratia.··His qui legem Domini servabant, etc., usque ad pro gratia rectæ operationis. Et torques collo tuo,··etc. Fulgor perfectæ operationis, quæ prædicationem quæ per collum procedit, confirmet indeficienti virtutum connexione.'

PRO 1:10 Multiple spaces in '1.10··Fili mi.··Affectu patris alloquitur filium, blandiens, ne acquiescat peccatoribus.'

PRO 1:11 Multiple spaces in '1.11··Insidiemur.··RAB. Vel generaliter de latronibus, qui innocentibus insidias parant. Vel specialiter de illis qui vitæ auctorem neci tradiderunt. STRAB. Cum generaliter ad omnes qui sanguini insidiantur hoc pertineat, etc., usque ad et se potius præsumendo perimunt. Insontem frustra.··Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.'

PRO 1:12 Multiple spaces in '1.12··Deglutiamus eum, sicut infernus viventem.··Exstinguamus memoriam virtutum et doctrinæ illius, ut etiam inter nos vixisse non memoretur.'

PRO 1:13 Multiple spaces in '1.13··Omnem pretiosam substantiam reperiemus.··Homines, scilicet, quos Christo adhærentes videbant, quos putabant ab ejus amore et comitatu secernere si eum occiderent, et spoliis talium domos suas replere, id est, eorum animabus sua conventicula.'

PRO 1:14 Multiple spaces in '1.14··Sortem mitte nobiscum.··De latronibus generaliter patet, quia sociis, quos conquirunt, prædæ portionem promittunt; sed et Christi persecutores, quoscunque sibi poterant, adjungebant, quos eum sequi videbant, extra synagogam faciebant, id est, sua communione privabant.'

PRO 1:16 Multiple spaces in '1.16··Ad malum currunt.··Non solum quod facturi, sed quod pro factis passuri. Nam quanto ad facinus implendum properant, tanto ad pœnam pro facinore tolerandam propinquant.'

PRO 1:17 Multiple spaces in '1.17··Frustra.··RAB. Cætera de insidiatoribus Christi specialiter, etc., usque ad in pauperibus enim nihil habet causæ.'

PRO 1:20 Multiple spaces in '1.20··Sapientia.··Hucusque persecutiones, quas Christo Judæi intulere; hinc ea, quæ per apostolos persecutoribus eisdem post passionem loquitur. Sapientia,··id est Christus, loquitur foris,··id est in luce palam, ut relicta infantia sint parvuli malitia. RAB. Sapientia quippe Dei Christus est, etc., usque ad cuiquam dicerent. Foris.··ID. Aperte, post resurrectionem, etc., usque ad: in platea vocem ejus. In plateis dat vocem suam,··etc. Quæ ante paucos docuerat, manifeste replicabat, unde: Quæ dico vobis in tenebris, dicite in lucem.'

PRO 1:21 Multiple spaces in '1.21··In capite turbarum clàmitat,··etc. ID. Quia etiam principibus, qui ei prævaluisse, ut crucifigeretur, videbantur, reatum homicidii, quod perpetrarant, palam reducebat ad memoriam, eosque ad pœnitentiæ remedium vocabat. In foribus portarum urbis.··ID. Urbs Domini, Ecclesia ex utroque populo adunata, etc., usque ad gratiam suam revocabat; ita ut, sicut Lucas ait: Multa turba sacerdotum obediret fidei Act. 6..'

PRO 1:22 Multiple spaces in '1.22··Usquequo. Jam Christum in carne vidistis miracula facientem, quem sprevistis: modo vel resuscitatum a morte diligite, et dimittet quod peccastis. Parvuli.··RAB. Parvuli dicuntur sensu tardiores, etc., usque ad quæ filius ipse veniens perfectis sensu contulit?'

PRO 1:23 Multiple spaces in '1.23··Convertimini.··Sapientia hortatur converti ad Deum, et profert spiritum. Ad correctionem.··Per apostolos Judæos corripit, et vel post ascensionem et resurrectionem monet converti.'

PRO 1:26 Multiple spaces in '1.26··Ego quoque.··ID. Similiter in psalmo, etc., usque ad quasi nihil contemnerent.'

PRO 1:27 Multiple spaces in '1.27··Cum irruerit repentina calamitas.··Obsidionem Jerusalem subitam et expugnationem totius provinciæ a Romanis factam dicit. De qua, Videns civitatem flevit super eam Luc. 19.. Quando venerit super vos.··RAB. Potest hæc tota correctio sapientiæ, etc., usque ad quod enim sequitur,'

PRO 1:28 Multiple spaces in '1.28··Mane consurgent et non invenient me,··tempus judicii significat, quo alii in vitam, alii in opprobrium resurgent sempiternum. Invocabunt.··Non leguntur Judæi in obsidione Dominum invocasse; etsi qui invocaverunt, quia vere non pœnituerunt, exauditi non sunt.'

PRO 1:29 Multiple spaces in '1.29··Exosam habuerunt.··Justus econtra Iniquos,··inquit, odio habui, et legem tuam dilexi.'

PRO 1:31 Multiple spaces in '1.31··Comedent igitur.··ID. Quia vias meas ingredi noluerunt, etc., usque ad et bene tibi erit. Suisque consiliis saturabuntur.··Quibus dicebant, etc., usque ad potest accipi.'

PRO 1:32 Multiple spaces in '1.32··Aversio.··Aversio et prosperitas perdit, cum a timore conditoris aversus animus, ira ejusdem conditoris in his, quæ peccat, nihil sustinere videtur adversi. Sed ut Job ait: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Parvulorum.··Sensu, unde supra, etc., usque ad sed quia avertunt, se interficiunt.'

PRO 1:33 Multiple spaces in '1.33··Qui autem me audierit, absque terrore requiescet,··etc. Potest in hac vita intelligi, et in futura, etc., usque ad resurrectionis quiescet.'

PRO 2:1 Multiple spaces in '2.1··Fili mi.··Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.'

PRO 2:2 Multiple spaces in '2.2··Audiat sapientiam.··Audit non aure, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Inclina cor.··Inclina, humilia, munda, etc., usque ad et revelasti ea humilibus. Si enim sapientiam invocaveris.··Invocare, etc., usque ad nec liberum debet abesse arbitrium.'

PRO 2:4 Multiple spaces in '2.4··Et sicut thesauros.··Qui thesauros effodit, etc., usque ad nec quiescat, donec inveniat.'

PRO 2:5 Multiple spaces in '2.5··Tunc intelliges.··Timorem amicabilem, etc., usque ad sed etiam scientiam ipsius divinitatis quæ perpetuo beatum facit invenies.'

PRO 2:6 Multiple spaces in '2.6··Quia Dominus dat.··Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris,··etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. Ex ore.··Æterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est.··Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.'

PRO 2:7 Multiple spaces in '2.7··Custodiet.··Ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet et simplices. Job simplex et rectus Job. 1.; simplex,··per innocentiam mansuetudinis, et rectus,··per cautelam discretionis: simplex,··nullum lædens, imo cunctis proficiens, rectus,··a nullo corruptus.'

PRO 2:12 Multiple spaces in '2.12··A via mala.··Ad quam vocant, qui dicunt: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, perversa loquitur,··qui est auctor hujus persuasionis.'

PRO 2:13 Multiple spaces in '2.13··Qui relinquunt iter.··Pulchre, etc., usque ad finis ejus in tenebris exterioribus.'

PRO 2:14 Multiple spaces in '2.14··Qui lætantur.··Quia per vias tenebrosas ambulant, etc., usque ad noxiamque lætitiam salubri fletu castigarent.'

PRO 2:16 Multiple spaces in '2.16··Ut eruaris a muliere.··Pendet hic versus, etc., usque ad: et ipsi sunt jacula.'

PRO 2:17 Multiple spaces in '2.17··Et relinquit ducem.··Patet et de mente hæretica, etc., usque ad quam se die baptismi servaturam promiserat.'

PRO 2:18 Multiple spaces in '2.18··Pacti Dei sui,··etc. Quod cum viro suo tempore nuptiarum pepigit, Domino teste, quod fidem, scilicet castitatis sibi invicem servarent, vel in baptismo. Inclinata est enim.··Omnis conversatio adulteræ ad interitum ducit, etc., usque ad id est, ad spirituum tendit tormenta malignorum.'

PRO 2:19 Multiple spaces in '2.19··Ad eam non revertentur. Mortem scilicet, non mulierem, etc., usque ad non sibi attribuat, sed gratiæ Dei.'

PRO 2:21 Multiple spaces in '2.21··Qui enim.··Hic rectis jungit simplices, etc., usque ad quæ cum Christo in cœlis regnat, perveniunt.'

PRO 2:22 Multiple spaces in '2.22··Impii.··De illis dicitur specialiter, etc., usque ad de fine bonorum, qui autem me audierit, absque terrore quiescet.'

PRO 3:1 Multiple spaces in '3.1··Fili mi, ne.··Docet misericordiæ operibus insistendum, etc., usque ad ornat actibus bonis, quem instruit.'

PRO 3:2 Multiple spaces in '3.2··Pacem,··id est, statum beatitudinis, etc., usque ad longo tempore in pacis quiete viveret.'

PRO 3:3 Multiple spaces in '3.3··Misericordia et veritas.··Ab ore tuo nunquam absit veritas dicenda, nunquam ab opere proximo misericordia impendenda: sic enim fit, ut et te Dei semper prosequatur misericordia, quæ deleat peccata; veritas vero, quæ compleat promissa. Circumda eas gutturi tuo.··In gutture organum vocis, etc., usque ad nec voci vita contradicat.'

PRO 3:4 Multiple spaces in '3.4··Et invenies gratiam.··Coram Domino, etc., usque ad et proximis exemplum vivendi præbeat.'

PRO 3:5 Multiple spaces in '3.5··Habe fiduciam in Domino.··Ne metuas ob imbecillitatem tuam, etc., usque ad et quod jussit, ut implere valeas, donabit. Ne sis sapiens.··Videtur idem dixisse, etc., usque ad quæ sit autem vera hominis sapientia sic ostendit:'

PRO 3:7 Multiple spaces in '3.7··Time Deum et recede a malo.··Quale est illud in Job, etc., usque ad divini timoris memoria cœrcet.'

PRO 3:8 Multiple spaces in '3.8··Sanitas quippe erit.··In ossibus solida virtutum opera, etc., usque ad unde amplius roborentur, accipient.'

PRO 3:9 Multiple spaces in '3.9··Honora Dominum de tua substantia.··Ut scilicet homines, qui ejus palma sunt, qui ad ejus imaginem facti sunt recreentur. Et de primitiis omnium.··Non solum de substantia pecuniæ, etc., usque ad non sibi, sed ei tribuit.'

PRO 3:10 Multiple spaces in '3.10··Implebuntur horrea tua saturitate. Thesaurizate vobis thesauros in cœlo.··Si sancti thesauros habent in cœlo, etc., usque ad cœlesti remuneratione, redditur. Torcularia redundabunt.··Quia interna suavitas æternorum corda cunctorum fidelium in laude sui conditoris accendit. Hic etenim dicit: Ut edatis,··etc.'

PRO 3:11 Multiple spaces in '3.11··Disciplinam.··Sunt qui in prosperis serviunt Domino, etc., usque ad pietatem, quam in tranquillitate videbatur habere, amittat.'

PRO 3:12 Multiple spaces in '3.12··Quem enim diligit Dominus corripit.··Tanto ergo minus, etc., usque ad unde ipse ait: Ego quos amo, arguo et castigo.'

PRO 3:13 Multiple spaces in '3.13··Beatus homo,··etc. Quia positos sub disciplina, etc., usque ad et in futuro ejus visione perfrui. Et qui affluit prudentia.··Bene, cum diceret, etc., usque ad corda sua ad percipiendam ejus amplitudinem laxare.'

PRO 3:14 Multiple spaces in '3.14··Melior est.··Non metuat de correctione inopiæ, quisquis opes acquisivit sapientiæ, omnibus enim thesauris munus cœleste præcellit. Primi et purissimi.··Quia radix sapientiæ timor Domini, hi sunt primi ac purissimi fructus, etc., usque ad a Domino perfectius promittitur.'

PRO 3:16 Multiple spaces in '3.16··Longitudo dierum in dextera ejus et in sinistra.··Visione suæ divinitatis, etc., usque ad et in futuro vitam æternam.'

PRO 3:17 Multiple spaces in '3.17··Viæ ejus.··Actiones et doctrinæ, etc., usque ad pacis et dilectionis exempla pertinent.'

PRO 3:18 Multiple spaces in '3.18··Lignum vitæ.··Sicut in medio paradisi lignum vitæ, etc., usque ad præsenti beatificabitur aspectu.'

PRO 3:19 Multiple spaces in '3.19··Dominus sapientia.··Typice, per filium Ecclesiam fidei soliditate locavit, stabilivit cœlos prudentia,··cum per eum sublimium prædicatorum corda illustravit.'

PRO 3:20 Multiple spaces in '3.20··Sapientia illius eruperunt abyssi.··In diebus Nœ, etc., usque ad quæque minoribus in exemplum monstrent, examinant.'

PRO 3:21 Multiple spaces in '3.21··Fili mi, ne effluant.··Ne disciplina temporali fatigatus, sapientiæ, quæ tanta est, gratiam perdas, præcave.'

PRO 3:22 Multiple spaces in '3.22··Et erit vita animæ tuæ.··Habet anima tua vitam cum Deo, si ejus decreta custodieris: quamvis caro disciplina correctionis aut etiam mortis prematur. Et gratia faucibus tuis.··Habet ergo sensus animi fauces suas, etc., usque ad: beatus vir qui sperat in eo.'

PRO 3:23 Multiple spaces in '3.23··Tunc ambulabis fiducialiter.··In via nostra fiducialiter incedimus, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Et pes tuus non impinget.··Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..'

PRO 3:24 Multiple spaces in '3.24··Si dormieris, non timebis, quiesces, et suavis.··Patet juxta litteram, etc., usque ad quia Deum ubique protectorem habet et custodem.'

PRO 3:27 Multiple spaces in '3.27··Noli prohibere benefacere eum qui.··Quia supra diligenter legem Domini et consilium observare monuit, et æternam requiem observantibus promisit: nunc multipliciter, quæ observanda sunt, replicat. Primoque ad id, quod intermiserat, rediens, misericordiam proximo exhibendam, et juste, cum illo docet esse vivendum. Deinde et ab inimico cavendum esse præmonet. Noli ergo, inquit, prohibere.··Ne audias a Domino cum Pharisæis: Ipsi non introistis, et eos qui intrabant, prohibuistis Luc. 11..'

PRO 3:28 Multiple spaces in '3.28··Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cras dabo.··Non solum de eleemosynis, sed de omnibus mandatis Christi, qui ait: Vos amici mei estis, si feceritis Joan. 15., etc.'

PRO 3:30 Multiple spaces in '3.30··Non contendas adversus hominem.··Non vetat contendere adversus eum qui male facit, ut corrigatur, quia hoc frustra non fit, quod certa necessitas cogit. Imo qui ait: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum Matth. 18., ipse vult, ut errantem, quantum vales, ad viam veritatis reducas.'

PRO 3:32 Multiple spaces in '3.32··Quia abominatio Domini est omnis illusor.··Omnis illusor,··inquit; quia illusor est, qui vel verba Dei, quæ novit, implere contemnit, vel eadem perverse intelligendo ac docendo corrumpit. Illusor est et ille, qui promissa ejus, quasi prava, despicit, ac iram districtionis, quasi tolerabilem; spernit. Necnon et ille qui proximorum simplicitati improbus insultat. Ideoque omnem hujusmodi illusorem merito divina abominatur justitia. Bene autem subditur: Et cum simplicibus sermocinatio ejus,··quia superbi, dum simplicibus illudunt, prudentiores se illis, quos irrident, judicant. Sed horum prudentia, ut Jacobus ait: terrena est, animalis, diabolica Jacob. 3.. Sermocinatio autem Domini cum simplicibus est, quia illos sapientiæ secretis illustrat, quos terreni fastus ac duplicitatis nihil habere considerat. Unde ait: Abscondisti hæc sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis Luc. 10..'

PRO 3:33 Multiple spaces in '3.33··In domo impii.··Ut purpurati divitis, qui in hac vita spiritualibus eguit, et post ad tantam pervenit inopiam, ut nec guttam aquæ, quam quærebat, acciperet, unde: Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo, qui in remuneratione audient: Venite, benedicti,··Matth. 15., etc. Sed ad litteram sæpe contingit eos, qui aliena diripiunt, ad ultimum inopia consumi; at illos qui sua largiuntur, etiam bonis abundare terrenis.'

PRO 3:34 Multiple spaces in '3.34··Illusores.··Hos versus Jacobus et Petrus juxta antiquam translationem posuerunt: Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam Jacob. 4..'

PRO 4:1 Multiple spaces in '4.1··Audite, filii.··Hinc exhortaturus ad philosophiam, qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus, explicat.'

PRO 4:3 Multiple spaces in '4.3··Nam et ego.··Nihil magis ad spem percipiendæ sapientiæ mentes erigit, quam cum eos, quos in sapientia jam clarescere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus. Unigenitus coram matre.··Quare autem Salomon se unigenitum coram matre nominat, quem fratrem uterinum præcessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit?'

PRO 4:4 Multiple spaces in '4.4··Suscipiat,··etc. Hujusmodi monita Salomoni a David patre data: qui Verba dierum relegit, invenit.'

PRO 4:5 Multiple spaces in '4.5··Posside.··In omnibus quæ possides, etc., usque ad juventam, venditis omnibus, comparavit.'

PRO 4:9 Multiple spaces in '4.9··Dabit capiti.··Patet de Salomone, etc., usque ad et corona insuper vitæ in futuro dabitur.'

PRO 4:10 Multiple spaces in '4.10··Audi, fili mi.··Expositis his quæ a patre acceperat, redit ad docendum auditorem sapientiam, quam cœpit.'

PRO 4:11 Multiple spaces in '4.11··Per semitas æquitatis.··Semitæ, id est actiones æquitatis, etc., usque ad in viam pacis dirigentur.'

PRO 4:12 Multiple spaces in '4.12··Et currens.··Quo amplius et alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris, eo minus adversa, quæ te impediant timebis. Nam quicunque in prava actione desudant, offendiculum in medio cursu reperiunt, quia extemplo, dum non provident, rapiuntur ad pœnam.'

PRO 4:17 Multiple spaces in '4.17··Comedunt panem impietatis.··In actione scelerum, etc., usque ad testatur Scriptura.'

PRO 4:18 Multiple spaces in '4.18··Justorum autem semita.··Justorum opera in luce scientiæ peraguntur, et æternam ducunt ad vitam quæ est perfecta dies.'

PRO 4:19 Multiple spaces in '4.19··Via impiorum.··Dicit de his, etc., usque ad quia currens non habebit offendiculum.'

PRO 4:20 Multiple spaces in '4.20··Fili mi, ausculta sermones meos.··Auscultandum monet sermonibus suis, et recedendum a cogitationibus pravis.'

PRO 4:23 Multiple spaces in '4.23··Omni custodia serva cor tuum.··Sunt qui recte vivere videntur hominibus, etc., usque ad modus æstimatur vitæ.'

PRO 4:24 Multiple spaces in '4.24··Remove a te.··Duobus modis sciendum est, ut os tuum ne pravum loquatur aliquid: tua labia ne detractionibus assuescant custodias; et alios quoque, quos huic vitio subditos nosti, ne te corrumpant, fugias.'

PRO 4:25 Multiple spaces in '4.25··Et palpebræ.··Iter justitiæ, etc., usque ad meditando prævidere.'

PRO 4:26 Multiple spaces in '4.26··Stabilientur.··Ne levitate mentis a proposito bono movearis, unde Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper I Cor. 15..'

PRO 4:27 Multiple spaces in '4.27··Ne declines.··Dextera via bona est, etc., usque ad quod et de cæteris virtutibus et vitiis eodem modo intelligitur. Averte pedem tuum.··Hoc est, ne huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretionem quærunt, quarum nimietas omnis in vitio est. Si averteris a malo pedem tuum. Si bona, quæ docui, Domino adjuvante, facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire æternam.'

PRO 5:1 Multiple spaces in '5.1··Fili mi, attende.··Hactenus generaliter castigaverat auditorem, hinc sub specie meretricis ab hæreticorum nequitia prohibet. Inclina aurem.··Sapientiæ inclinandam aurem, et a meretrice fugiendum, præcipue a fornicaria monet.'

PRO 5:2 Multiple spaces in '5.2··Labia tua.··Labia, etc., usque ad vel turpia faciendo commaculat.'

PRO 5:3 Multiple spaces in '5.3··Favus enim.··Cum in ore hæretico, etc., usque ad veritas a stultis æstimatur. Labia meretricis.··Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros quærit. Oleo guttur.··Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur: quo nitidius suum guttur ostentat, qui sua sensa patrum fide anteponit.'

PRO 5:4 Multiple spaces in '5.4··Novissima autem.··Potio absinthii intus amarescit, etc., usque ad quare autem idem gladius biceps sit dictus, aperit Dominus cum ait: Sed eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam Luc. 12..'

PRO 5:6 Multiple spaces in '5.6··Vagi,··etc. Vagi sunt gressus hæreticorum, etc., usque ad quia una eademque cunctis est agnita per totum orbem fidelibus.'

PRO 5:8 Multiple spaces in '5.8··Longe fac.··Apostolus ait, etc., usque ad infirmis auditoribus prodest.'

PRO 5:9 Multiple spaces in '5.9··Ne des,··etc. Ne honorem, quo ad imaginem Dei creatus es, immundorum spirituum voluntatibus subdas neque accepta vivendi spatia ad libitum adversarii crudelis expendas.'

PRO 5:10 Multiple spaces in '5.10··Ne forte impleantur extranei.··Ne dæmoniorum facta adjuves, etc., usque ad utinam lateret. Et gemas,··etc. Ideo te castum custodi, etc., usque ad dicant quæ sequuntur.'

PRO 5:12 Multiple spaces in '5.12··Cur detestatus.··De hæreticis specialiter patet, quia nec veterum patrum nec novorum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari.'

PRO 5:14 Multiple spaces in '5.14··In medio ecclesiæ:··idem est Græce, etc., usque ad alienam ab eis vitam ducere non timuit.'

PRO 5:15 Multiple spaces in '5.15··Bibe aquam.··Docet ab hæreticis cavendum et custodiæ Scripturarum ac lectioni attendendum: scientiam, inquit, quam aliis prædicas, ipse serva, et tui rigatione sermonis infundere.'

PRO 5:16 Multiple spaces in '5.16··Deriventur.··Cum ipse servaveris, tunc et aliis prædica, et in magna auditorum amplitudine divina eloquia, juxta uniuscujusque qualitatem, dispensa.'

PRO 5:17 Multiple spaces in '5.17··Habeto,··etc. Aquas in plateis dividimus, et tamen soli habemus, quando et exterius late prædicationes fundimus, et tamen per eas laudes humanas non ambimus. Nec sint alieni.··Immundi spiritus participes fiunt doctoris, si ejus mentem, vel elatione dum prædicat, vel quolibet vitio corrumpunt. Solus autem aquas possidet,··cum membris Ecclesiæ fideliter connexus, ab extraneis se conservat.'

PRO 5:18 Multiple spaces in '5.18··Sit vena.··Sit doctrina tua, et quæcunque nascuntur ex ea, in benedictione Ecclesiæ; et lætare cum ea, cui ab adolescentia,··id est ex quo credidisti, conjunctus es.'

PRO 5:19 Multiple spaces in '5.19··Cerva charissima.··Vel gratissima,··ut quidem codices habent, sancta est Ecclesia, etc., usque ad,··contra hæreticorum fraudes instruimur. Amore,··etc. Non uxorio amori insistere docet; sed ne prima vivente aliam ducas, vel meretrici unquam socieris.'

PRO 5:21 Multiple spaces in '5.21··Respicit Dominus.··Non se putent adulteri noctis tenebris, etc., usque ad: et nox sicut dies illuminabitur.'

PRO 5:22 Multiple spaces in '5.22··Iniquitates,··etc. Peccator, etc., usque ad quam quo se arctius obligent, agunt.'

PRO 5:23 Multiple spaces in '5.23··Ipse morietur.··Quia de adulteris, etc., usque ad quia disciplinam vitæ detestati sunt.'

PRO 6:1 Multiple spaces in '6.1··Fili mi.··Litteraliter patet, etc., usque ad teipsum prius necesse est, quæ dixeris, custodire.'

PRO 6:3 Multiple spaces in '6.3··Suscita.··Non tantum ipse bene vivendo vigilare memento, sed illum, cui præes, a peccati torpore prædicando suscita.'

PRO 6:4 Multiple spaces in '6.4··Ne dederis somnum oculis, etc., usque ad sed hæc propter mentis tædium digna invectione non corrigit.'

PRO 6:5 Multiple spaces in '6.5··Eruere.··Quasi dicat: Velut damula de manu captantis, etc., usque ad et cœlestis vitæ pascua merearis intrare.'

PRO 6:6 Multiple spaces in '6.6··Vade ad formicam.··Hinc vacantem hortatur, etc., usque ad de horreo priscæ actionis quod recondidit proferre.'

PRO 6:9 Multiple spaces in '6.9··Usquequo, piger, dormies, quando.··Usquequo, piger, dormies in vitiis, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur, et veniet tibi quasi viator.'

PRO 6:11 Multiple spaces in '6.11··Egestas, et paupertas.··Patet juxta litteram, etc., usque ad quia improvisa et subitanea. Si vero impiger.··Fructus terreni, etc., usque ad quia mercedem laborum indeficientem percipiet.'

PRO 6:12 Multiple spaces in '6.12··Homo apostata.··Dixerat de hæresi et aliis vitiorum generibus, etc., usque ad quod nulla interius radice subsistat.'

PRO 6:16 Multiple spaces in '6.16··Sex sunt.··De eodem quam sit odibilis Deo seminando discordiam insinuat. Detestatur anima.··Secundum consuetudinem hominum loquitur, ut eum valde tales odisse significet, unde in Isaia: Solemnitates vestras odivit anima mea Isa. 1..'

PRO 6:17 Multiple spaces in '6.17··Oculos,··etc. Enumerat sex capitalia crimina, etc., usque ad qui concordiam fraternæ unitatis sciderunt.'

PRO 6:20 Multiple spaces in '6.20··Conserva, fili.··Nunc sub adulteræ mulieris specie prohibet ab auditione hæreseos.'

PRO 6:21 Multiple spaces in '6.21··Liga ea in corde,··id est, in cogitatione præcepta Dei fixa tene.'

PRO 6:22 Multiple spaces in '6.22··Cum ambulaveris.··Tanta sit meditatio divinæ legis, etc., usque ad: gradiantur tecum mandata Dei, ut te instruant. Cum dormieris:··in morte custodiant animam tuam, ne rapiat hostis. Cum evigilaveris in resurrectione, loquere cum eis exspectando præmia, quæ tibi, si ea servasses, promissa erant.'

PRO 6:25 Multiple spaces in '6.25··Non concupiscat.··Patet de adultera, sed hæretici si bene vivere et apte se agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis.'

PRO 6:28 Multiple spaces in '6.28··Pretium enim scorti.··Brevis voluptas fornicationis, etc., usque ad sed post paululum ardentior redit.'

PRO 6:29 Multiple spaces in '6.29··Nunquid potest homo abscondere ignem.··Soli ei conceditur hæreticorum libros legere, qui adeo solidatus est in fide catholica, ut verborum dulcedine vel astutia nequeat ab ea separari.'

PRO 6:30 Multiple spaces in '6.30··Non grandis est culpa.··Furtum non ex se, etc., usque ad sed quia Jerusalem plura commisit.'

PRO 6:34 Multiple spaces in '6.34··Quia zelus et furor viri non,··etc. Et de Domino intelligendum est, etc., usque ad sive animam quamque fidelem corrumpere præsumit.'

PRO 7:1 Multiple spaces in '7.1··Fili mi.··Hæc periocha eadem quæ superior plenius explicat.'

PRO 7:2 Multiple spaces in '7.2··Et legem meam.··Tam solerter serva, quæ doceo, quasi nil recti sine his aspicias.'

PRO 7:4 Multiple spaces in '7.4··Dic sapientiæ, soror.··Sapientiam ecclesiasticæ doctrinæ sororia tibi dilectione conjunge, ut hæc te a pollutione servet hæretica, quæ a vera castitate Ecclesiæ probatur extranea.'

PRO 7:6 Multiple spaces in '7.6··De fenestra.··Patet juxta litteram, etc., usque ad quia deseruit angustam viam quæ ducit ad vitam.'

PRO 7:8 Multiple spaces in '7.8··Juxta angulum,··quia deflectit a rectitudine; et prope viam domus illius graditur:··quia a via veritatis declinavit, merito viæ domus meretricis vel hæretici appropiat.'

PRO 7:9 Multiple spaces in '7.9··In obscuro advesperascente.··Quia jam talis per cæcitatem cordis, ad tenebras festinat peccati et damnationis.'

PRO 7:10 Multiple spaces in '7.10··Et ecce mulier occurrit ornatu illi meretricio.··Patent hæc cuncta, etc., usque ad spirituali morte perimit.'

PRO 7:11 Multiple spaces in '7.11··Nec valens in domo.··Nulla est hæresis, quæ primis contenta sit discipulis hi enim sunt domus ejus, sed semper novos, quos decipiat quærit.'

PRO 7:13 Multiple spaces in '7.13··Apprehensumque deosculatur juvenem,··id est, falsorum verborum blandimentis tentat instabilem. Et procaci vultu blanditur, dicens:··Juxta litteram patet, etc., usque ad nam et Dominus ad discipulos: Sed venit hora, ut omnis qui interficit vos,··etc. Joan. 16..'

PRO 7:16 Multiple spaces in '7.16··Intexui funibus lectulum.··Solent lecti, etc., usque ad per quam hæretica mens sensum doctrinæ pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris, se texuisse gloriatur.'

PRO 7:17 Multiple spaces in '7.17··Aspersi cubile meum.··Promittunt se tales odorem cœlestium habere virtutum, quibus sua suorumque corda, velut funibus cubilia venusta, consecrantur, quasi, Christi bonus odor sumus Deo.'

PRO 7:18 Multiple spaces in '7.18··Veni, inebriemur uberibus.··Doctrinæ sanctæ poculis se invicem satiandos jactant hæretici, et virtutum gratia conjungendos, donec eorum gesta lux sequatur æterna.'

PRO 7:20 Multiple spaces in '7.20··Sacculum pecuniæ secum tulit.··Gloriam resurrectionis, immortalitatis decus, quo illius patriæ cives lætificaret et ditaret.'

PRO 7:26 Multiple spaces in '7.26··Et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.··Ut ipse Salomon sapientissimus, etc., usque ad qui negaverit errat.'

PRO 7:27 Multiple spaces in '7.27··Viæ inferi domus ejus, penetrantes.··Sed de Ecclesia Dominus ait: Portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Interiora mortis.··Obscuriora et arctiora gehennæ tormenta, quibus hæreticos et fornicatores constat esse mergendos.'

PRO 8:1 Multiple spaces in '8.1··Nunquid non sapientia,··etc. Dominus palam locutus est mundo: et in occulto locutus est nihil. Quid ergo neglecto Evangelio ejus, ad hæresim et lasciviam miseri confluunt?'

PRO 8:2 Multiple spaces in '8.2··In summis,··etc. In monte discipulos simul et turbas docuit, etc, usque ad qui contra eum in occulto loquuntur?'

PRO 8:4 Multiple spaces in '8.4··O viri, ad vos.··Ad viros clamat, id est ad strenuos verbi auditores: in utroque sexu namque feminæ, id est, fluxæ mentes sapientiæ verba percipere nequeunt.'

PRO 8:5 Multiple spaces in '8.5··Intelligite, parvuli,··etc. Manifestum est de Domino, etc., usque ad quos seducere valeat, quærit.'

PRO 8:7 Multiple spaces in '8.7··Labia mea.··Duo testamenta, etc., usque ad ad prædicandum salutem universum aperta per orbem.'

PRO 8:13 Multiple spaces in '8.13··Arrogantiam.··Arrogantiam et superbiam in eis, etc., usque ad sed juxta auditorum libitum sua verba commutant.'

PRO 8:14 Multiple spaces in '8.14··Meum est consilium.··Non se extollat humana præsumptio: plenitudinem virtutum sola Dei sapientia possidet, ab hac humana infirmitas, quidquid habet virtutis, accipit.'

PRO 8:15 Multiple spaces in '8.15··Per me reges.··Reges dicit apostolos, etc., usque ad ait enim: Sine me nihil potestis facere Joan. 15..'

PRO 8:17 Multiple spaces in '8.17··Ego diligentes,··etc. Qui diligit me, diligetur a Patre: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum Joan. 14.. Mane quippe ad sapientiam vigilant,··qui innovato mentis studio ad Christi visionem attingere satagunt.'

PRO 8:18 Multiple spaces in '8.18··Mecum sunt divitiæ.··Opes superbas, opes excelsas dicit, etc., usque ad et promissa ipsius exspectamus in quibus est justitia.'

PRO 8:22 Multiple spaces in '8.22··Dominus possedit me.··Hucusque locutus est parabolice ad Filium, nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia, et non dixerat quæ esset, et quantæ dignitatis, quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, dicit Dominus,··etc. Viæ Domini sunt opera, etc., usque ad caro enim ejus propter opera, divinitas ante opera.'

PRO 8:31 Multiple spaces in '8.31··Ludens in orbe.··Quia cum tempora et creaturæ orbis terræ cœpissent, ipse, quod erat, in Patre Filius manebat: hoc ideo, ne quis eum cum creaturis et temporibus esse prohiberet.'

PRO 8:34 Multiple spaces in '8.34··Ad fores.··Scripturas, vel doctores; iidem et postes, sine quibus ad vitam, quam pollicetur, non valemus ingredi.'

PRO 9:1 Multiple spaces in '9.1··Sapientia ædificavit.··Quia de æternitate divinitatis Christi sufficienter dixerat, etc., usque ad quia ab amore sæculi disjunctos ad portandam Ecclesiæ fabricam erexit. Columnas septem.··Scilicet Ecclesias per orbem, etc., usque ad quasi sustentando continerent.'

PRO 9:5 Multiple spaces in '9.5··Venite, comedite panem meum.··In unam Christi personam junctam divinitatem et humanitatem, vel, in pane corpus, in vino sanguis ejus, quo in altari satiamur.'

PRO 9:6 Multiple spaces in '9.6··Relinquite.··Post oblatas epulas addit et vitæ monita, ut quos perceptis suæ incarnationis mysteriis reficit, doctrinæ pariter instruat verbis.'

PRO 9:7 Multiple spaces in '9.7··Qui erudit,··etc. Quasi interrogares, etc., usque ad et majorem credens.'

PRO 9:8 Multiple spaces in '9.8··Noli arguere.··Non est timendum, etc., usque ad sed dilectionis ejus gratia cessandum.'

PRO 9:12 Multiple spaces in '9.12··Si sapiens.··Moneo te ad sapientiam, quod tamen tibi prodest, non mihi. Si enim sapiens fueris,··etc.'

PRO 9:13 Multiple spaces in '9.13··Mulier stulta.··Superius commendavit sapientiam per divinitatem et humanitatem, nunc per contrarium illam eamdem commendabiliorem ostendit, ubi mulier stulta,··etc., quæ est ei contraria, sedet,··etc. Mulier,··etc. Mulier hic hæresis est, etc., usque ad hæc in supercilio mentis attollitur.'

PRO 9:16 Multiple spaces in '9.16··Qui est parvulus.··Sapientia parvulos atque insipientes, etc., usque ad et ad se divertere.'

PRO 9:17 Multiple spaces in '9.17··Aquæ furtivæ.··Sapientia palam mensam omnibus proposuit, etc., usque ad prohibita et illicita connubia dulciora esse asseverat.'

PRO 9:18 Multiple spaces in '9.18··Et ignoravit quod ibi.··Nescit mulier adultera, etc., usque ad et in excelsis cœlorum convivæ fidelium.'

PRO 10:1 Multiple spaces in '10.1··Parabolæ Salomonis.··Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit, scilicet, ut non, sicut prius, de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet; sed alternis versibus actus utrorumque describat. Filius sapiens.··Qui accepta fidei mysteria bene servat, lætificat Deum Patrem; qui vero hæc actione mala vel hæresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam.'

PRO 10:2 Multiple spaces in '10.2··Nil proderunt.··Et a transitoria morte, etc., usque ad quod pro vita sunt dati, conferunt.'

PRO 10:3 Multiple spaces in '10.3··Non affliget Dominus.··Et si aliquando, etc., usque ad juste vindicando, retorquet.'

PRO 10:4 Multiple spaces in '10.4··Egestatem operata.··Qui negligenter vivit in hoc sæculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militant, divitiis æternæ beatitudinis remunerantur.'

PRO 10:5 Multiple spaces in '10.5··Qui congregat.··Qui congregat Christo animas fidelium, filius sapiens est. Et quidem hæc messis multa est, operarii vero pauci Matth. 9.. Qui vero hoc tempore acceptabili a sua salute curanda torpescit, confundetur in die tribulationis.'

PRO 10:6 Multiple spaces in '10.6··Os autem impiorum.··Quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, propter iniquitatem, quam congessit, condemnabitur. Denique os illius iniquitas operuit qui in tormentis positus in lingua sibi, in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerium quæsivit.'

PRO 10:7 Multiple spaces in '10.7··Memoria.··In hac vita boni bonos, etc., usque ad et ignis eorum non exstinguetur.'

PRO 10:8 Multiple spaces in '10.8··Stultus ceditur labiis,··vel suis, quibus damnari meruit, quia mors et vita in manibus linguæ Isa. 66., vel eorum a quibus, quia corrigi non potuit, sententiam damnationis accepit; unde: Domine, libera animam meam a labiis iniquis Psal. 119..'

PRO 10:9 Multiple spaces in '10.9··Qui ambulat,··qui simpliciter se vivere novit, etc., usque ad ac digna factis recipit, nihil enim occultum quod non reveletur Matth. 10..'

PRO 10:13 Multiple spaces in '10.13··Virga in dorso ejus.··Vindicta in sequenti vita, etc., usque ad recte subditur: Sapientes abscondunt,··etc.'

PRO 10:15 Multiple spaces in '10.15··Substantia divitis.··Spiritualiter: Qui in Deum dives est per bona opera, confidit in illo, quasi qui in urbe inexpugnabili, quæ a nullo hoste possit superari; at, qui virtutum inopia coangustantur, ideo cœlestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores.'

PRO 10:18 Multiple spaces in '10.18··Abscondunt scientiam,··etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis conteges, neque per oris contumeliam proferas; sed tuum cor dilectione et os veritate repleatur.'

PRO 10:23 Multiple spaces in '10.23··Quasi per risum stultus operatur scelus.··Prudentia a providendo nomen accepit. Stultus est igitur qui gaudet in scelere. Sapientis autem est et ejus qui viri nomine dignus sit, prævidere, quia risus dolore miscebitur, et gaudia peccandi pœna sequetur ultionis.'

PRO 10:24 Multiple spaces in '10.24··Quod timet impius, veniet super.··De illo impio dicit, etc., usque ad quod corde tenent, adveniet.'

PRO 10:25 Multiple spaces in '10.25··Quasi tempestas.··De persecutoribus Ecclesiæ dicit, qui domum fidei subvertere quærunt. Sed illa in vero fundamento, id est, in Christo collocata, ipsi extemplo dispereunt.'

PRO 10:26 Multiple spaces in '10.26··Sicut acetum dentibus.··Sicut hæreticorum perfidia, etc., usque ad et etiam verbis impugnant, unde: A nobis exierunt, sed ex nobis non erant I Joan. 2..'

PRO 10:28 Multiple spaces in '10.28··Spes autem.··Non contra id quod supra dicitur, etc., usque ad De his qui scienter delinquunt, adjungit.'

PRO 10:29 Multiple spaces in '10.29··Fortitudo simplicis via ejus, et pavor.··Si obscura Scripturarum, etc., usque ad operari contemnunt.'

PRO 11:1 Multiple spaces in '11.1··Statera dolosa.··Vel pecuniæ vel judicii, etc., usque ad et actioni congruit.'

PRO 11:2 Multiple spaces in '11.2··Ubi fuerit superbia.··Superbi, vel contumeliose se gerunt per contemptum sive per ignorantiam disciplinæ, vel proximis contumeliam ingerunt, vel qui se exaltat humiliabitur.'

PRO 11:7 Multiple spaces in '11.7··Mortuo homine impio.··Hoc Origenes nescivit, etc., usque ad et ad eos fortasse pertinet quod sequitur. Exspectatio sollicitorum.··Sollicitudo bonorum est implere Dei præcepta; at malorum scienter peccantium, quod æternam rapientur ad pœnam. Ideoque exspectatio illorum coronabitur; istorum damnabitur, etiam ante judicium, damuante propria conscientia.'

PRO 11:9 Multiple spaces in '11.9··Simulator.··Hæreticus simulans catholicam doctrinam, decipit auditorem suum. Qui veritatem sequuntur Evangelii liberabuntur sapientia catholica, ne decipula decipiantur hæretica.'

PRO 11:12 Multiple spaces in '11.12··Qui despicit,··etc. Non est despiciendus, qui nos simpliciter amat, etsi quid inepte agat: qui enim hoc facit, indiget sapientia. Prudens autem publice tacet, occulte castigat, quod melius in sequentibus aperitur.'

PRO 11:14 Multiple spaces in '11.14··Ubi non est gubernator, populus corruet, salus autem ubi multa consilia.··Ne enim putares, etc., usque ad ut a pluribus corrigatur.'

PRO 11:15 Multiple spaces in '11.15··Affligetur.··Ad litteram patet, etc., usque ad seipsum ante districti judicis oculos ultione dignum reddet. Qui autem cavet laqueos securus erit.··Securus erit in futuro qui nunc bene formidolosus et sua peccata per pœnitentiam curat, et ab impœnitentium societate se immunem servat.'

PRO 11:21 Multiple spaces in '11.21··Manus in manu.··Qui manum jungit in manu, etc., usque ad unde præmissum est: Abominabile Domino cor pravum.'

PRO 11:22 Multiple spaces in '11.22··Circulus aureus in naribus,··etc. Si suis naribus circulum auri fixeris, etc., usque ad quia carnalibus deditus.'

PRO 11:27 Multiple spaces in '11.27··Bene consurgit diluculo qui quærit bona,··etc., id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis, quia nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala, quæ dicat vel agat, inquirit, eorum pondere ab altioribus retardatur.'

PRO 11:28 Multiple spaces in '11.28··Justi autem quasi,··etc. Quasi, qui spe futurorum præmiorum bona faciunt in præsenti, juste, quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendit, signat affuturos: et justi quasi virens folium germinant, qui spe salvi facti in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.'

PRO 11:29 Multiple spaces in '11.29··Qui stultus est.··Impius vivit pio; ille damnatur, iste accipit bravium, pro quo certabat.'

PRO 11:30 Multiple spaces in '11.30··Qui suscipit.··Qui animarum curam pro Domino suscipit, etc., usque ad ut sublimius cum Domino regnet, procurat.'

PRO 11:31 Multiple spaces in '11.31··Si justus.··Si martyres tanta patiuntur injuste, etc., usque ad etsi enim impii non sumus, certe si peccatores nos esse negamus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est.'

PRO 12:1 Multiple spaces in '12.1··Qui bonus est,··etc. Horum versiculorum connexio talis est; qui bonus est non confidit in cogitationibus suis; sed Domini gratiam quærit, ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit: qui enim gratiam Dei non curat quærere, in prava actione perdurat.'

PRO 12:4 Multiple spaces in '12.4··Mulier.··Ad litteram, mulier bona et casta, etc., usque ad putredo pravi dogmatis corrumpit.'

PRO 12:5 Multiple spaces in '12.5··Cogitationes.··Justi sua facta, etc., usque ad obliti timoris Domini.'

PRO 12:7 Multiple spaces in '12.7··Verte impios.··Multa impietas in diis gentium, etc., usque ad sed quæcunque membra hinc illuc perveniunt, quæ sperabant, gaudia inveniunt.'

PRO 12:10 Multiple spaces in '12.10··Novit,··id est compatitur hebetudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum. Viscera autem impiorum crudelia,··qui non compatiuntur subditis; sed sicut Dominus ait: Percutiunt pueros et ancillas,··dicentes: Moram facit Dominus meus venire.'

PRO 12:12 Multiple spaces in '12.12··Desiderium.··Desiderat impius, etc., usque ad dicit e contra de bonis. Radix autem justorum proficiet,··fides, spes, charitas, quibus in Christo sunt radicati non eos fallunt; sed plus quam sperant in futuro percipient.'

PRO 12:16 Multiple spaces in '12.16··Fatuus,··etc. Qui in præsenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino contemnit, sapiens est. Qui autem dissimulat:··non sic vult occultari, ut duret, sed omnino deleatur; est enim natura iræ ut prolata, magis ferveat; occultata, languescat.'

PRO 12:18 Multiple spaces in '12.18··Lingua autem sapientium est sanitas,··etc., quia et bona, quæ promittunt, ipsi perficiendo ad vitam perveniunt; et aliis, quæ sequantur, demonstrant'

PRO 12:19 Multiple spaces in '12.19··Labium veritatis,··etc. Fides catholica semper permanebit; qui autem repente nova dogmata inserit, mendacii minister est.'

PRO 12:23 Multiple spaces in '12.23··Homo versutus.··Sapiens et prudens: qui aliquando celat scientiam, vel non valens loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; vel nolens dare sanctum canibus, vel margaritas ante porcos projicere, vel mittere. Cor insipientium provocat.··Vel quando plus appetunt sapere quam oportet sapere, et in cogitationibus evanescendo, pro sapientia stultitiam habent et tenent; vel aliis, quæ nequeunt capere, ingerentes, quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientiæ, quam habere videbantur auferunt.'

PRO 12:24 Multiple spaces in '12.24··Manus fortium.··Perfecti non solum vitiorum bella superant, sed et electis fratribus majore virtutum gratia principantur. Quæ autem remissa.··Qui dissoluti animo, etc., usque ad non enim de talibus desperandum est, cum adjungit, mœror justi,··etc.'

PRO 12:25 Multiple spaces in '12.25··Mæror in corde,··etc., quia necesse est ut prius peccatorem mœror pœnitentiæ salubriter humiliet, et post per judicium sacerdotis datæ reconciliationis sermo lætificet vel reficiat. Qui negligit damnum,··etc. Si hoc ad litteram accipitur, etc., usque ad vel ipsam carnem morti tradit?'

PRO 12:27 Multiple spaces in '12.27··Non inveniet,··etc. Fraude namque acquisita pecunia, etc., usque ad quibus æternæ vitæ claritas auro pretiosior emitur.'

PRO 13:1 Multiple spaces in '13.1··Filius sapiens.··Tantum distat inter sapientem et stultum, ut hic aliquando profectu eruditionis ad eum, qui se docuerat, docendum perveniat: ille, ne, cum arguitur, audiat.'

PRO 13:4 Multiple spaces in '13.4··Vult et non vult piger.··Vult regnare cum Domino, etc., usque ad et Jesus filius Sirach: Væ peccatori terram duabus viis ingredienti. Anima autem operantium jussa dominica impinguabitur,··quia perfecta supernorum dulcedine reficietur; unde: Sicut adipe Psal. 26., etc.; vel, qui piis pro Domino laboribus insudant, immarcescibili corona donabuntur.'

PRO 13:7 Multiple spaces in '13.7··Est quasi dives,··non vere, ut qui induebatur purpura et bysso Luc. 16.; sed quia Deum non habuit, etc., usque ad quid vera paupertas agat, subditur.'

PRO 13:11 Multiple spaces in '13.11··Substantia,··etc. Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, etc., usque ad multiplicia supernæ beatitudinis munera percipiet, de quo:'

PRO 13:12 Multiple spaces in '13.12··Spes quæ differtur,··etc. Quia nimirum, etc., usque ad ipse est enim lignum vitæ amplectentibus se.'

PRO 13:13 Multiple spaces in '13.13··Qui detrahit.··Aliter, etc., usque ad unde: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto,··etc.'

PRO 13:14 Multiple spaces in '13.14··Lex sapientis.··Ex quo homo sapere incipit, utitur hac lege, ut mortem vitet et vitam acquirat.'

PRO 13:16 Multiple spaces in '13.16··Cum consilio,··maxime divino, quod est in Scripturis. Fatuus enim est qui extra hoc consilium vivit, quamvis naturaliter prudens videatur.'

PRO 13:20 Multiple spaces in '13.20··Qui cum sapientibus.··Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur. Amicus stultorum.··Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.'

PRO 13:22 Multiple spaces in '13.22··Bonus homo,··etc., sæpe boni sine filiis obeunt, etc., usque ad regnum Dei datum est genti facienti fructum ejus.'

PRO 13:23 Multiple spaces in '13.23··Multi cibi.··Alius translator, etc., usque ad utrique autem sensui congruit, quod subdit.'

PRO 13:24 Multiple spaces in '13.24··Qui parcit virgæ odit filium suum,··etc. Nam et bonus pater filium, et discipulum magister catholicus, ne ad iniquitatem deflectat, sollicitus erudit.'

PRO 14:1 Multiple spaces in '14.1··Sapiens,··etc. Destruet male vivendo, et aliquando aperte regnando, etc., usque ad de quibus aperte subdit:'

PRO 14:3 Multiple spaces in '14.3··In ore stulti.··Quia stulti per vaniloquium humiles, quos despiciunt, affligunt; sed hi per doctrinam sapientium, ne decipiantur, se muniunt.'

PRO 14:4 Multiple spaces in '14.4··Ubi non,··etc. Hæc hærent superioribus, etc., usque ad qui Sareptanam viduam pascit a qua et ipse pascitur.'

PRO 14:6 Multiple spaces in '14.6··Quærit derisor sapientiam,··etc. Ut Caiphas, etc., usque ad quia perverse quærunt, nunquam prorsus inveniunt.'

PRO 14:7 Multiple spaces in '14.7··Vade contra,··etc. Ideo derisor sapientiam, quam quærit, non invenit, etc., usque ad ejusque meditationi operam dare satagunt.'

PRO 14:10 Multiple spaces in '14.10··Extraneus.··Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: Dominus impiorum,··etc. Sapiens timet et declinat.··Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter pœnas ferat.'

PRO 14:17 Multiple spaces in '14.17··Impatiens,··etc. Reprehensibilis quidem est impatiens, etc., usque ad inter reprobos æstimatur.'

PRO 14:19 Multiple spaces in '14.19··Jacebunt mali ante bonos.··Videntes tormenta eorum, etc., usque ad ad videnda eorum supplicia.'

PRO 14:24 Multiple spaces in '14.24··Fatuitas stultorum.··Imprudentia, quasi improvidentia dicitur.'

PRO 14:25 Multiple spaces in '14.25··Liberat animas testis fidelis.··Catholicus prædicatur, qui testimonia Scripturarum fideliter prædicat, et profert; hæreticus mendacia. Profert mendacia.··Alia translatio: Incendit autem mendacio animas dolosus deceptor. Versipellis,··id est diabolus, qui mala, quæ suggerit, bona mentitur: et dum bona promittit æterna, ducit ad tormenta.'

PRO 14:26 Multiple spaces in '14.26··In timore Domini.··Timor Domini fiduciam fortitudinis præstat, etc., usque ad speraverunt in Domino.'

PRO 14:27 Multiple spaces in '14.27··Timor Domini.··Hæc est spes eorum, etc., usque ad unde, Initium sapientiæ timor Domini Psal. 9..'

PRO 14:30 Multiple spaces in '14.30··Vita carnium.··Per carnem infirma, per ossa firma. Si mentis innocentia custoditur, etsi quæ foris infirma sunt, quandoque roborantur; unde subdit: Putredo ossium invidia,··quia per livoris vitium ante oculos Dei pereunt ea quæ humanis oculis fortia videntur. Ossa enim per invidiam putrescere, est robusta quæque perire.'

PRO 15:1 Multiple spaces in '15.1··Responsio mollis frangit iram.··Qui verba increpantis humiliter suscipit, jam propinquat veniæ reatus quem gessit. Qui arguenti resultat, contra se iram judicis provocat.'

PRO 15:2 Multiple spaces in '15.2··Ebullit stultitiam.··Scripturam pervertendo, suos sensus auctoritati præponendo; velut fatui philosophi, ut Porphyrius, et Julianus, qui contra Ecclesiæ doctores stultitiæ suæ fluenta fundebant.'

PRO 15:5 Multiple spaces in '15.5··Stultus irridet.··Stultus est omnis peccator, qui, terrenis actibus deditus, futurum nihil prævidet: is disciplinam irridet, dum derogat divinæ correctioni.'

PRO 15:7 Multiple spaces in '15.7··Cor stultorum dissimile.··Vel dissimile sibi ipsi, variis cogitationibus, et nunquam idem manet. Contra quod de Anna dicitur: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati.'

PRO 15:10 Multiple spaces in '15.10··Doctrina mala. Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus est in regno cœlorum.··Talibus tamen, si correcti fuerint, patet reditus ad veniam: si autem increpationes non receperint, omnino morientur.'

PRO 15:15 Multiple spaces in '15.15··Omnes dies.··Omne tempus populi Dei, etc., usque ad quasi jugi delectantur convivio.'

PRO 15:17 Multiple spaces in '15.17··Melius est vocari ad olera.··Multo enim utilius est simplicis vitæ innocentiam cum charitate servare, etc., usque ad, discedite a me operarii iniquitatis.'

PRO 15:19 Multiple spaces in '15.19··Pigrorum,··quos piget operari justitiam, etc., usque ad sed quia hoc bonos non præpedit, adjungit: Via justorum absque offendiculo.··Justi enim quidquid adversitatis in sua conversatione invenerint, non offendunt, quia æternæ spei et internæ contemplationis saltu adversa transiliunt.'

PRO 15:23 Multiple spaces in '15.23··Lætatur homo.··Humanum est de sententia quasi prudenter prolata lætari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personæ cui loquitur, diligenter inquirit.'

PRO 15:24 Multiple spaces in '15.24··De inferno novissimo,··etc. Primus infernus cæcitas peccantis animæ, et veræ lucis scientia carentis, de quo: Descendunt in infernum viventes Psal. 54..'

PRO 15:25 Multiple spaces in '15.25··Viduæ Ecclesiæ,··scilicet sponsæ suæ, pro cujus vita mori dignatus est.'

PRO 15:26 Multiple spaces in '15.26··Firmabitur:··in judicio, quando non solum factis, sed et verbis omnibus digna præmia reddet.'

PRO 15:30 Multiple spaces in '15.30··Lux oculorum lætificat animam.··Jure mentem delectat humanam, etc., usque ad sic enim magis fervet opus. Lux oculorum.··Alia translatio: Videns bona oculus delectat corda bona,··scilicet, Domini in terra viventium, quæ, quia in oculo mentis contemplatur, merito corde delectatur, quamvis affligatur exterius.'

PRO 16:1 Multiple spaces in '16.1··Hominis est animum præparare.··Quomodo ergo hominis est animum præparare, et Dei gubernare linguam? sed persecutionis tempus significat, de quo dicitur, Nolite cogitare quomodo, aut quod loquamini: datur enim in illa hora, quid loquamini Matth. 10..'

PRO 16:2 Multiple spaces in '16.2··Omnes viæ.··Ita actiones omnium bonorum, scilicet, et malorum quid in occulto cogitent, certa lance discernit, unde subdit.'

PRO 16:3 Multiple spaces in '16.3··Revela Domino.··Opera nostra revelamus, quando, quem nihil latere novimus, in cunctis, quæ agimus, in memoriam reducimus, atque illius flagitamus auxilium: et tunc non solum opera, sed cogitationes dirigit.'

PRO 16:4 Multiple spaces in '16.4··Universa propter semetipsum,··etc. Nulla fuit Domino causa operandi, nisi sola voluntas, ut suam scilicet, bonitatem rationabili creaturæ, quam perpetuo faceret beatam, ostenderet: eum vero qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est diabolum, cum suis sequacibus, justa severitate damnavit.'

PRO 16:5 Multiple spaces in '16.5··Abominatio est.··Quicunque tribuit sibi bonum quod facit, etiamsi nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit, in quo largitori bonorum se prætulit: et ideo talem Dominus abominatur virum, quem sibi in beneficiis videt ingratum.'

PRO 16:7 Multiple spaces in '16.7··Cum placuerint Domino.··Tanta est sanctitas divinæ religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.'

PRO 16:8 Multiple spaces in '16.8··Melius est parum cum justitia,··etc. Melius est in simplici conversatione Deo servire devote, quam multis abundare virtutibus, et proximorum facta despicere.'

PRO 16:10 Multiple spaces in '16.10··Divinatio in labiis regis.··Quis alius rex non errat in judicio, etc., usque ad qui prophetarum ejus ora impleret. Pondus et statera.··Lapides justi fortes, etc., usque ad mensuram fidei et gratiarum distribuit.'

PRO 16:13 Multiple spaces in '16.13··Voluntas regum,··etc., id est, justorum. Multi reges et prophetæ voluerunt videre, quæ vos vidistis, et non viderunt.··Hi enim et vitiis resistunt, et virtutum obsequio, quasi satellitum, constipantur. Reges enim terræ sæpe labia justa detestantur, ut Herodes Joannem.'

PRO 16:14 Multiple spaces in '16.14··Nuntii mortis.··Angeli Satanæ, hæretici, etc., usque ad quem contigit stulte loquendo offendisse. Placabit.··HIER., de morte Fabiolæ. David homicidium et adulterium septem dierum fame purgavit.'

PRO 16:15 Multiple spaces in '16.15··In hilaritate vultus regis vita.··Quicunque hilarem Christi vultum videre merentur, his in æternum cum illo vivere dabitur. Aliter etiam videbit omnis caro salutare Dei:··sed tunc justi placatum, reprobi videbunt iratum. Et clementia ejus quasi imber serotinus.··Serotinus imber in Judæa usque hodie jam maturis messibus venire consuevit, etc., usque ad sed superni facit irrigatio Domini.'

PRO 16:22 Multiple spaces in '16.22··Fons vitæ.··Quia ille prædicator vere suis auditoribus vias vitæ aperit, etc., usque ad quæ dicunt bona, fatuo corde contemnunt.'

PRO 16:24 Multiple spaces in '16.24··Favus mellis composita verba,··etc. Multi per eloquentiam, etc., usque ad quæ ex interna animæ dulcedine procedunt.'

PRO 16:26 Multiple spaces in '16.26··Anima laborantis laborat sibi,··etc. Constat ad litteram, etc., usque ad quia necesse habet facere bona, quæ dicit.'

PRO 16:27 Multiple spaces in '16.27··Vir insipiens fodit malum.··Potest hoc de hæretico specialiter intelligi, etc., usque ad unde Jacobus: Lingua inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna Jacob. 3..'

PRO 16:29 Multiple spaces in '16.29··Vir iniquus lactat amicum suum,··etc. Potest hoc de hæretico et de omni fautore malorum accipi: quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.'

PRO 16:30 Multiple spaces in '16.30··Qui attonitis oculis cogitat,··etc. Gravius est perficere malum quam facere, etc., usque ad ut quæ malorum suorum retributio sequatur, non videat.'

PRO 16:32 Multiple spaces in '16.32··Melior est patiens viro forti,··etc. Minor est victoria urbes expugnare, etc., usque ad et patientiæ humilitate substernit.'

PRO 16:33 Multiple spaces in '16.33··Sortes mittuntur in sinum.··Sicut sortes mittuntur in sinum, etc., usque ad quasi de sinu examinis divini.'

PRO 17:1 Multiple spaces in '17.1··Melior est buccella.··Melius est parva bona eum charitate facere, sine scientia prædicandi hoc est enim siccam buccellam esse quam magis effulgere virtutibus, cum admistione discordiæ.'

PRO 17:6 Multiple spaces in '17.6··Corona senum,··etc. Senes, patriarchæ, prophetæ, qui a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum, divina laude celebrantur: et gloria est prædicatorum Novi Testamenti, qui veterum patrum filii esse meruerunt.'

PRO 17:8 Multiple spaces in '17.8··Gemma gratissima.··Qui præmia futura fideliter exspectat, etc., usque ad prudenter intelligens, Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..'

PRO 17:12 Multiple spaces in '17.12··Expedit magis ursæ,··etc. Facilius erat sanctis doctoribus furori gentilitatis occurrere, etc., usque ad,··et hoc sæpe facilius fit, quam hæreticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prave agentem ad bonum opus reducere.'

PRO 17:13 Multiple spaces in '17.13··Qui.··Aquam dimittere, etc., usque ad unde contra: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.'

PRO 17:16 Multiple spaces in '17.16··Quid prodest.··Quid prodest populo Judæorum infideli, etc., usque ad cum sapientiam piæ actionis habere neglexerit?'

PRO 17:17 Multiple spaces in '17.17··Omni tempore.··Qui Deum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem; neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.'

PRO 17:18 Multiple spaces in '17.18··Homo stultus plaudet manibus.··Stultus est, qui cum fratris sui animam suscipiat regendam, de suis gloriatur actibus, et non potius ei humili compassione quidquid potest auxilii salutaris impendit. Animus gaudens.··Qui interna sancti Spiritus consolatione lætatur, etc., usque ad gloriam dilectionis amisit.'

PRO 17:24 Multiple spaces in '17.24··In facie prudentis.··In facie Christi lucebat sapientia Deitatis, etc., usque ad tota intentione perquirunt.'

PRO 17:26 Multiple spaces in '17.26··Non est bonum damnum inferre justo.··Et de ipso judice ac principe sæculorum qui pro nostri salute percuti voluit, accipi potest, et de omnibus rectoribus Ecclesiæ, qui vel facultatibus nudati ab impiis, vel ipsa sunt morte consumpti.'

PRO 18:1 Multiple spaces in '18.1··Impius cum in profundum venerit,··etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus semel de luce desperat, ex desperatione sibi peccandi frena relaxat; sed opprobrium futuræ damnationis nulla ratione evadit, quem nulla divini timoris memoria cohibuit.'

PRO 18:4 Multiple spaces in '18.4··Aqua profunda.··Quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, de quibus subdit: Et torrens redundans fons sapientiæ.··Aqua profunda, id est, verba sapientium lavant mentes et rigant, ne peccatorum sorde deformes remaneant aut ariditate deficiant.'

PRO 18:9 Multiple spaces in '18.9··Qui mollis et dissolutus.··Qui enim cœpta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiæ manum destruentis imitatur.'

PRO 18:11 Multiple spaces in '18.11··Substantia divitis urbs roboris ejus.··Substantia terrena, etc., usque ad quasi inexpugnabili muro cunctas hostium arcet insidias.'

PRO 18:13 Multiple spaces in '18.13··Qui prius respondet quam audiat.··Qui prius magister esse desiderat, quam discat, stultitiæ noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta, prius quam utriusque plene causam noverit, inordinate festinat, se dignum confusione monstrat.'

PRO 18:14 Multiple spaces in '18.14··Spiritus viri sustentat imbecillitatem.··Et ipse autem vir, etc., usque ad mentis fortitudine sustentat. Spiritum vero ad irascendum.··Dicit enim sæpe iratus ea quæ placatus, quia dixit, pœniteat, et plerumque an dixerit, ignoret: cujus tamen vesania per sapientium modestiam facillime suffertur atque sopitur. Donum hominis.··Donum charitatis, etc., usque ad ac sibi libenter obtemperare faceret.'

PRO 18:17 Multiple spaces in '18.17··Justus prior.··Omnis qui vere justus est, etc., usque ad ejus humilitatem digna mercede remunerat.'

PRO 18:19 Multiple spaces in '18.19··Frater qui adjuvatur.··Cum populus Judæorum et gentium, etc., usque ad ab infidelium incursione defendunt.'

PRO 18:23 Multiple spaces in '18.23··Cum obsecrationibus loquetur pauper.··Humiles spiritu humiliter Dominum adorant, ut Publicanus: superbi sua merita jactant, ut Pharisæus.'

PRO 18:24 Multiple spaces in '18.24··Vir amabilis.··Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judæus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judæa natis, intelligi; quia magis amarent credentes ex gentibus, quam suæ gentis incredulos.'

PRO 19:1 Multiple spaces in '19.1··Melior est pauper.··Melior est simplex auditor verbi Dei, si ea, quæ in Scripturis intelligit, operando proficit, quam eruditus, si in his, quæ caute intellexerit, ad hæresim prædicandam labia detorquet.'

PRO 19:2 Multiple spaces in '19.2··Ubi non,··etc. Animæ humanæ scientia vitæ cœlestis necessaria est, etc., usque ad a statu beatitudinis in pœnam miseriæ et mortalitatis inciderunt.'

PRO 19:3 Multiple spaces in '19.3··Stultitia,··etc. Stulti, cum viam veritatis deserunt, etc., usque ad ipsum Dominum quasi importabilia onera imposuerit, mente reprehendit insana.'

PRO 19:4 Multiple spaces in '19.4··Divitiæ addunt amicos.··Divitiæ regni cœlestis, quæ per sanctos doctores fidelibus tribuendæ prædicantur, multos amicos et eisdem prædicatoribus, et earum largitori Deo asciscunt. A prophetis autem, quia nihil certæ beatitudinis promittunt, et hi quos habent separantur, conversi ad certissimam Dominicæ fidei promissionem.'

PRO 19:5 Multiple spaces in '19.5··Testis falsus.··Redarguerat eum qui tantum verba sectabatur, nunc illum redarguit qui verba Dominicæ auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod multa sæpius iterantur, confirmatio est, ut Joseph ait, eo quod sermo sit Dei, et velocius compleatur.'

PRO 19:10 Multiple spaces in '19.10··Non decent stultum.··Non decent hæreticum deliciæ Scripturarum quia his bene uti non novit, neque illum, qui adhuc servus est peccati, præferri decet justis in regimine Ecclesiæ.'

PRO 19:11 Multiple spaces in '19.11··Doctrina viri.··Doctrina ecclesiastica, etc., usque ad recte autem subditur: Et gloria ejus est iniqua prætergredi.··Perfecti est enim doctoris, sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut se noverit ab iniquis patienter observare. Neque enim propria munditia sine tolerantia sufficit, neque tolerantia sine munditia.'

PRO 19:13 Multiple spaces in '19.13··Dolor patris.··Deus in natura semper impassibilis, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, diabolo servire conspicit. Unde pœnituit eum quod hominem fecisset super terram, et tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terræ Gen. 6.. Tecta jugiter.··Sicut tecta perstillantia pluviam quidem suscipiunt, etc., usque ad et sorde mista auditoribus reddit.'

PRO 19:15 Multiple spaces in '19.15··Pigredo immittit soporem.··Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed pigredo immittit soporem,··quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet.··Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimæ famæ sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.'

PRO 19:18 Multiple spaces in '19.18··Erudi filium.··Subjectum tibi, si errare conspicis, diligenter castiga; quod si castigari renuerit, ita caute erga illum age, ne quid in tuis verbis vel operibus, unde amplius peccet, inveniat. Huic concordat quod sequitur:'

PRO 19:19 Multiple spaces in '19.19··Qui impatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit.··Si enim pro duritia contradicentis fratris in impatientiæ vitium labaris, etc., usque ad cum enim pecuniam violentus abstulerit, pro hac animam invitus dabit.'

PRO 19:22 Multiple spaces in '19.22··Melior est pauper.··Quam qui se per excellentiam virtutum viri nomine dignum dicens, fallitur nescius, dum superbiendo perdidit bona quæ gessit.'

PRO 19:24 Multiple spaces in '19.24··Abscondit piger manum.··Nemo ita piger est, etc., usque ad manum enim ad os porrigere, est voci opere concordare.'

PRO 19:28 Multiple spaces in '19.28··Devorat.··Ut famelicus cibos, iniquitatem patrare ardenter exquirit.'

PRO 20:2 Multiple spaces in '20.2··Luxuriosa res.··Sequitur.'

PRO 20:4 Multiple spaces in '20.4··Æstate.··Regnum Dei æstati comparatur, quia nunc mœroris nostri nubila transient, et vitæ dies æterni solis claritate fulgebunt.'

PRO 20:7 Multiple spaces in '20.7··Beatos post se filios relinquet.··Non ad litteram, sed exempla ejus sequentes. Unde omnes electi, filii Abrahæ quibus non præsens, sed futura beatitudo promittitur, unde, Rex qui sedit.'

PRO 20:8 Multiple spaces in '20.8··Rex qui sedit in solio judicii.··Etsi in hac vita electi mala patiantur reproborum, etc., usque ad digna factis recipit.'

PRO 20:9 Multiple spaces in '20.9··Qui potest dicere.··Non dicit, quis habet, etc., usque ad proximorum quasi vilia despiciunt, subdit: Pondus et pondus.··Diversum pondus, etc., usque ad quibus indiciis judicium nostri dirigere debeamus.'

PRO 20:11 Multiple spaces in '20.11··Ex studiis suis intelligitur.··Quemcunque enim virtutibus cum modestia continentiæ, etc., usque ad sicut e contra: Amicus stultorum similis efficitur.'

PRO 20:12 Multiple spaces in '20.12··Dominus fecit utrumque.··Nemo ad prædicandum idoneus fratrem simplicem despiciat, etc., usque ad dans unicuique secundum mensuram donationis suæ.'

PRO 20:14 Multiple spaces in '20.14··Malum est.··Qui æterna præmia in cœlis præparare desiderat, malum est, quod in præsenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo, glorietur, aperte prospiciens, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis,··etc.'

PRO 20:15 Multiple spaces in '20.15··Est aurum et multitudo.··Hæc est gloriatio sapientis emptoris, etc., usque ad et vasis esse assimilanda pretiosis.'

PRO 20:17 Multiple spaces in '20.17··Suavis est homini panis mendacii,··etc. In quocunque membro quis amplius peccaverit, etc., usque ad quæ in verbis superfluis in epulando defluxerat.'

PRO 20:21 Multiple spaces in '20.21··Hæreditas.··Qui per avaritiæ nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, etc., usque ad abominatio est apud Deum.'

PRO 20:23 Multiple spaces in '20.23··Abominatio est apud Deum pondus et pondus, statera dolosa,··etc. Duplex pondus et stateram dolosam habet in corde suo, etc., usque ad vel animam suam Deo in baptismo consecratam.'

PRO 20:25 Multiple spaces in '20.25··Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.··Si peccatum est cuilibet nocere, etc., usque ad et eos qui, ut sua vota compleant, sanctos persequuntur, damnatio manet æterna. Ideo subdit:'

PRO 20:26 Multiple spaces in '20.26··Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.··Mos fuit antiquis, etc., usque ad cui rotæ est contraria corona vitæ quam repromittit Deus diligentibus se.'

PRO 20:30 Multiple spaces in '20.30··Livor vulneris.··Cum enim extra percutimur, etc., usque ad quia sicut venter escas, ita mens pertractando excoquit curas.'

PRO 21:1 Multiple spaces in '21.1··Sicut divisiones.··Omnium hominum, non solum regis cor, in manu Domini, quia in manu ejus sunt omnes fines terræ.··Sed regem, sanctum quemque vocat, qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitiæ novit exstirpare. Sicut enim Dominus aquarum divisionibus, terrarum fines simul et æris implet, tegit quoque aquis superiora cœlorum, Ita cor regis quocunque voluerit inclinat, quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam, et angelis et hominibus tribuit; ita corda sanctorum quibuscunque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat Pelagianus, quia absque gratia Dei nullus est locus saluti.'

PRO 21:8 Multiple spaces in '21.8··Perversa via.··Juste coram Domino, etc., usque ad recte quod per naturam originaliter sumpsit, exsequitur.'

PRO 21:13 Multiple spaces in '21.13··Qui obturat aurem.··Generaliter, etc., usque ad neque auditu divinæ misericordiæ dignum.'

PRO 21:15 Multiple spaces in '21.15··Pavor operantibus iniquitatem.··Quia sciunt a Deo prohibitum; quamvis luxuriæ suæ perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno non carent, quia se perpetuo passuros pro his, quæ temporaliter male fecerunt, non ambigunt.'

PRO 21:16 Multiple spaces in '21.16··In cœtu gigantium.··Dæmonum, etc., usque ad ipso judice teste, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus Matth. 25..'

PRO 21:18 Multiple spaces in '21.18··Pro justo datur.··Justus et rectus idem, etc., usque ad cum multo facilius possent, sapientiæ curam non habuerunt.'

PRO 21:20 Multiple spaces in '21.20··Thesaurus desiderabilis.··Reprobi non tantum virtutes non assequi, etc., usque ad unde, Nolite timere eos qui occidunt corpus,··etc. Matth. 10.'

PRO 21:22 Multiple spaces in '21.22··Civitatem fortium.··Mundum scilicet, etc., usque ad ecclesiastica disciplina redarguit.'

PRO 21:28 Multiple spaces in '21.28··Testis mendax.··Qui se Deo servire testatur, etc., usque ad per justitiam judicis post victoriam palmam percipit.'

PRO 21:29 Multiple spaces in '21.29··Vir impius.··Judas, etc., usque ad quod negando deliquit.'

PRO 22:1 Multiple spaces in '22.1··Melius est.··Nam si quis mundum universum lucraretur, merito totum contemneret, ut ejus nomen scriberetur in cœlis, ejusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur æterna. Nomen bonum.··Quod fidelium testimonio laudatur, non vulgi imperiti, unde: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! Gratia bona.··Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis: imo pro collatis ei donis meritorum glorificatur Pater qui in cœlis est.'

PRO 22:2 Multiple spaces in '22.2··Dives et pauper.··Neque divitem propter divitias honora, neque pro inopia pauperem despice: quia opus sunt divinum, et ad imaginem, et ad opus Dei factum.'

PRO 22:3 Multiple spaces in '22.3··Callidus vidit malum.··Multi ex principibus crediderunt, etc., usque ad et in communibus consequuntur actibus.'

PRO 22:4 Multiple spaces in '22.4··Finis modestiæ.··Quia nimirum perfectio virtutum est, etc., usque ad ne pœnis forte mereatur subigi. Divitiæ et gloria.··Finis modestiæ timor Domini, gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita, ut caste timeamus Deum; finis virtutum in futuro, ut divitias promissæ hæreditatis, regni cœlestis gloriam, et vitam recipiamus æternam.'

PRO 22:6 Multiple spaces in '22.6··Proverbium est.··Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Et Græca narrat historia Alexandrum magnum et moribus et incessu Leonidis pædagogi sui non potuisse carere, et vitiis quibus parvus infectus fuerat.'

PRO 22:8 Multiple spaces in '22.8··Qui seminat iniquitatem.··Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur: Et virga iræ suæ.··Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt Matth. 26..'

PRO 22:13 Multiple spaces in '22.13··Dicet piger,··ad bona opera, etc., usque ad aut, sicut alios justos, consumat tormentis.'

PRO 22:16 Multiple spaces in '22.16··Qui calumniatur.··Constat, quia rapaces, et quæ pauperibus auferunt, et quæ juste videbantur possidere, perdunt, cum in judicio pro his, quæ gesserunt, pœnas recipiunt. Fili mi.··Hucusque titulus parabolarum Salomonis qui supra positus, etc., usque ad et cor apponere ad intelligendum quæ sapientes loquantur, præcipiat.'

PRO 22:24 Multiple spaces in '22.24··Noli esse amicus.··Generaliter autem, etc., usque ad incipiant imitari. Homini iracundo, neque ambules cum viro.··Cuilibet, præcipue Judæo, qui contra Christum et ejus discipulos vesana mente furebant, a quorum amicitia prohibentur, qui salvari curant: ne eorum vicinia, et ipsi pereant, quod casu Judæ fieri posse probatum est.'

PRO 22:26 Multiple spaces in '22.26··Noli esse cum his, qui defigunt manus.··Noli esse cum his, etc., usque ad quo indutus videbaris?'

PRO 22:28 Multiple spaces in '22.28··Ne transgrediaris.··Non transgrediaris terminos Catholicæ fidei, quos ab initio statuere doctores.'

PRO 22:29 Multiple spaces in '22.29··Vidisti virum velocem in opere suo? coram.··Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.'

PRO 23:1 Multiple spaces in '23.1··Quando sederis.··Allegorice legendum est, etc., usque ad unde bene subjungit:'

PRO 23:3 Multiple spaces in '23.3··Ne desideres,··hoc est, ne desideres ejus auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacii auditores fallit.'

PRO 23:4 Multiple spaces in '23.4··Pone modum.··De quo supra: Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres,··scilicet terminos fidei, et veritatis datæ a patribus.'

PRO 23:6 Multiple spaces in '23.6··Ne comedas,··id est, ne de Scripturis cum hæretico loquaris, qui invidet humanæ saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, æstimat, quæ ignorat; ita hæreticus, quæ non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur? Comede,··etc. Securus, inquit, disce, quæ dico, et age quæ doceo; cum in his, quæ docet, ipse fidem certam non habeat, sciens se finxisse, quæ docet.'

PRO 23:8 Multiple spaces in '23.8··Cibos quos comederas.··Sensus perversos, quos ab hæreticis didiceras necesse est, ut vel per pœnitentiam corrigendus deseras, vel pro his post mortem pœnas sustineas, perdasque sermones confessionis, quibus eis prædicantibus humiliter favendum esse putaveras.'

PRO 23:9 Multiple spaces in '23.9··In auribus. Nolite sanctum dare canibus, neque mittas margaritas ante porcos.··Sicut admonuit, ne hæreticorum doctrinis auscultares: ita nunc, ne amore vanæ gloriæ seductus immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras.'

PRO 23:10 Multiple spaces in '23.10··Ne attingas,··etc. Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat, etc., usque ad qui conversationem eorum bonam inquietando læserit, judicium Domini non evadit.'

PRO 23:17 Multiple spaces in '23.17··Non æmuletur cor tuum peccatores.··Si tota die, etc., usque ad unde in Apocalypsi: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ Apoc. 2..'

PRO 23:20 Multiple spaces in '23.20··Noli esse in conviviis peccatorum.··Carnes ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis vicissim vitia proximorum dicere: de quorum pœna mox subditur: Quia vacant potibus,··etc. Dantes symbola consumentur.··Symbolum, collatio, etc., usque ad detractionis suæ languor occupavit.'

PRO 23:29 Multiple spaces in '23.29··Cui væ, cujus.··Quærit disputando, etc., usque ad de quo Judæis: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Cui rixæ? cui foveæ? Rixæ,··quia concordiam non servat, etc., usque ad et sæpissime in foveam incidit, de qua: Fovea enim profunda est meretrix,··etc. Cui sine causa vulnera?··quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quæ nulla ferri causa pertulerunt. Cui suffossio oculorum?··quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit cæcitatem.'

PRO 23:30 Multiple spaces in '23.30··Nonne his.··Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari extra tempus et utilitatem in vino, et evacuandis certare calicibus, unde Isaias: Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem Isa. 5..'

PRO 23:33 Multiple spaces in '23.33··Oculi tui videbunt.··Pene naturale vitium est, post vina in corde mulierem concupiscere, comitante etiam turpitudine verborum.'

PRO 23:34 Multiple spaces in '23.34··Et eris sicut dormiens.··In medio mari dormiunt, etc., usque ad studium sollicitudinis perdit.'

PRO 23:35 Multiple spaces in '23.35··Verberaverunt me.··Vox percussi est et dormientis, etc., usque ad ut semper voluptatibus debrietur.'

PRO 24:1 Multiple spaces in '24.1··Ne æmuleris.··Ne desideres imitari quos prædictis vitiis videris implicari; sed sapientiæ operam dare curato, unde subdit: Sapientia ædificabitur domus.'

PRO 24:4 Multiple spaces in '24.4··Vir sapiens.··Non omnis fortis sapiens, sed e converso: quia etsi corpore debilis est, si adsit sapientia, omnino fortis, adversarii, id est diaboli, certamina vincit.'

PRO 24:7 Multiple spaces in '24.7··Excelsa stulto.··Non potest stultus ad sapientiam ascendere, quia in infimis vitiorum jacet; quia etsi in præsenti se aliquid sapere putat, in porta, id est in exitu hujus vitæ, nihil fuisse inveniet.'

PRO 24:8 Multiple spaces in '24.8··Qui cogitat.··Aperit, quem stultum dicat: non ingenio tardum, sed eum qui vel cogitando peccat.'

PRO 24:10 Multiple spaces in '24.10··Si desperaveris.··Nihil exsecrabilius desperatione: quam qui habuerit, et in generalibus hujus vitæ laboribus, et quod pejus est, in fidei certamine, constantiam perdit.'

PRO 24:11 Multiple spaces in '24.11··Erue eos.··Erue eos qui ab hæreticis decipiuntur, etc., usque ad si algore perituros, victu, veste recrea.'

PRO 24:13 Multiple spaces in '24.13··Comede, fili mi.··Melli et favo comparat doctrinam sapientiæ, etc., usque ad et mora percipitur.'

PRO 24:15 Multiple spaces in '24.15··Ne insidieris.··Ne quæras occasionem, etc., usque ad unde subjungit:'

PRO 24:16 Multiple spaces in '24.16··Septies enim cadet.··Justus dicitur, et cadere, etc., usque ad sic peccato assentiunt ut non pœniteant.'

PRO 24:17 Multiple spaces in '24.17··Cum ceciderit inimicus tuus.··Supra justo insidias vetuit, etc., usque ad ne te cadente in peccato, ille resipiscens sanetur.'

PRO 24:21 Multiple spaces in '24.21··Time Dominum, fili mi.··Potest per Dominum et regem, Pater et Filius intelligi, qui eodem divinitatis honore colendi sunt: Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum,··etc. Joan. 3.. Cum detractoribus.··Cum illis scilicet, etc., usque ad et auscultantium illis auditorum.'

PRO 24:23 Multiple spaces in '24.23··Hæc quoque sapientibus.··Quando reprobus quis repentino interitu rapitur a sæculo, etc., usque ad vel timore nunquam a via veritatis recedatur.'

PRO 24:26 Multiple spaces in '24.26··Labia deosculabitur.··Osculum pacis et amoris signum est, etc., usque ad in melius conversos.'

PRO 24:27 Multiple spaces in '24.27··Præpara.··Præparato opere agrum diligenter exercere, etc., usque ad intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur.'

PRO 24:30 Multiple spaces in '24.30··Per agrum hominis pigri transivi,··etc. Per agrum vineamque pigri ac stulti transire, etc., usque ad vel diaboli persuasione quisque negligens perdit.'

PRO 25:1 Multiple spaces in '25.1··Hæ quoque parabolæ.··Hinc novo ordine loqui incipit, etc., usque ad scilicet quæ figuris aptæ videntur.'

PRO 25:2 Multiple spaces in '25.2··Gloria Dei.··Gloria Domini, etc., usque ad unde se magis filium hominis quam Filium Dei appellat. Investigare.··Sermonem, etc., usque ad nam illico audivit: Beatus es Simon Barjona, quia caro,··etc.'

PRO 25:3 Multiple spaces in '25.3··Cœlum sursum et terra deorsum.··Sicut altitudo cœli et profunditas terræ ab hominibus sciri non potest, ita scientia apostolorum et prophetarum, qui arcana Divinitatis spiritu revelante cognoverunt, nostram fragilitatem transcendit.'

PRO 25:5 Multiple spaces in '25.5··Aufer impietatem.··Aufer impietatem, etc., usque ad ne per arrogantiam rigidi, plebis odium incurrant.'

PRO 25:6 Multiple spaces in '25.6··Ne gloriosus appareas.··Sicut superius prælatum, etc., usque ad unde: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut exaltet vos in tempore visitationis I Petr. 3..'

PRO 25:11 Multiple spaces in '25.11··Mala aurea.··Sacra eloquia, etc., usque ad remoto litteræ velamine pandit.'

PRO 25:12 Multiple spaces in '25.12··Inauris aurea margaritarum fulgens.··Recte humilis auditor, etc., usque ad gratioremque fulgorem gemmæ ardentis annectit.'

PRO 25:13 Multiple spaces in '25.13··Sicut frigus.··Importunum videtur tempore messis ningere, etc., usque ad prudenter agendo repausat.'

PRO 25:14 Multiple spaces in '25.14··Vir gloriosus.··Idem videtur, Nec lactes quemquam labiis tuis.··Sed illud est idem quod dicit Apostolus: Habentes speciem pietatis, veritatem autem ejus abnegantes II Tim. 3..'

PRO 25:16 Multiple spaces in '25.16··Mel invenisti, comede quod sufficit tibi.··Potest et sic intelligi, etc., usque ad vel toties ad illum venias ut fastidiat.'

PRO 25:19 Multiple spaces in '25.19··Deus putridus et pes.··Jeremias, etc., usque ad in die judicii nudus patebit.'

PRO 25:20 Multiple spaces in '25.20··Acetum in nitro qui cantat.··Nitrum a Nitria provincia, etc., usque ad sed aquam lavationi habilem reddit.'

PRO 25:22 Multiple spaces in '25.22··Prunas enim congregabis,··id est, ardorem charitatis. Non enim doceret sapientia, ut bona inimico, mali causa, faceres. Fit enim sæpe ut inimicus crebris victus beneficiis, odii ponat rigorem, et calorem charitatis menti apponat. Ventus aquilo.··Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi. Si vero tristi, ut ait quidam, discit non libenter dicere, quod didicerit non libenter audire.'

PRO 25:24 Multiple spaces in '25.24··Melius est sedere in angulo domatis, quam.··Doma est excelsus et secretus locus. In Actibus enim apostolorum Act. 10., ubi Petrus ad superiora ascendit ad orandum, pro superioribus in Græco doma scriptum est.'

PRO 25:25 Multiple spaces in '25.25··Aqua frigida.··Aqua ergo frigida, etc., usque ad vel finito certamine ad palmam retributionis inducunt.'

PRO 25:26 Multiple spaces in '25.26··Fons turbatus.··Evenit sæpe, ut qui majori præditi scientia fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere quam fragilitati humanæ concessum est, in insipientiæ foveam decidant, unde adjungit:'

PRO 25:27 Multiple spaces in '25.27··Sicut qui mel.··Dulcedo enim mellis, etc., usque ad unde sequitur:'

PRO 25:28 Multiple spaces in '25.28··Sicut urbs patens,··etc. Si enim murum silentii non habet, etc., usque ad contra semetipsam per multiloquium pugnat.'

PRO 26:1 Multiple spaces in '26.1··Quomodo nix in æstate.··Nix in æstate et pluviæ in messe, etc., usque ad quod Arianæ tempestatis calamitas probavit.'

PRO 26:2 Multiple spaces in '26.2··Nam sicut avis.··Verba comparat avibus, etc., usque ad de quibus: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in cœlis Matth. 16..'

PRO 26:4 Multiple spaces in '26.4··Non respondeas... Responde stulto juxta stultitiam.··Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: Factus sum insipiens, vos me cœgistis II Cor. 12..'

PRO 26:6 Multiple spaces in '26.6··Claudus pedibus.··Potest sapiens stultum mittere nesciens, nec tamen sapientiæ suæ gloriam perdit: quia de ignoto, bonum quod audierat, credit. Sed et qui hæreticum sciens mittit ad prædicandum, claudus est pedibus: Et iniquitatem bibens;··quia et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiæ debriat.'

PRO 26:9 Multiple spaces in '26.9··Quomodo si spina nascatur.··Spina nascitur in manu temulenti, etc., usque ad aut vituperationem quærit aliorum.'

PRO 26:11 Multiple spaces in '26.11··Sicut canis.··Canis vomens cibum quo pectus ejus premebatur, abjicit, etc., usque ad quam post confessionem, dum appetunt, resumunt.'

PRO 26:12 Multiple spaces in '26.12··Vidisti hominem.··In judicium ergo in hunc mundum veni Joan. 9., ut qui non vident videant, et qui vident, cæci fiant Eccl. 10..'

PRO 26:13 Multiple spaces in '26.13··Dicit piger.··Multi cum verba exhortationis audiunt, etc., usque ad in suis jacere pravitatibus non desistunt.'

PRO 26:16 Multiple spaces in '26.16··Sapientior,··etc. Septem viri loquentes sententias, etc., usque ad et multos perfecisse monstraverunt.'

PRO 26:17 Multiple spaces in '26.17··Sicut qui apprehendit.··Noli verbis contendere, ad nihilum utile est nisi ad subversionem audientium. Quicunque simplex sensu est et duobus inter se jurgantibus, mordaci sermone capta ejus aure, cito incipit quasi canis latrare et contentiones generare, sed sapiens omnino vitat.'

PRO 27:1 Multiple spaces in '27.1··Ne glorieris.··Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. Beatus homo qui semper est pavidus.'

PRO 27:3 Multiple spaces in '27.3··Grave est saxum.··Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant. Ira stulti utroque gravior,··etc. De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat.'

PRO 27:5 Multiple spaces in '27.5··Melior est manifesta correctio.··Amor absconditus, illicitus, etc., usque ad quam studio similiter peccandi clam diligere.'

PRO 27:7 Multiple spaces in '27.7··Anima saturata calcabit favum,··etc. Anima divitum, etc., usque ad mortem ipsam pro Domino pati dulce habet.'

PRO 27:8 Multiple spaces in '27.8··Sicut avis transmigrans.··Sicut avis ova, etc., usque ad ne a bono, quod faciebas, desistas.'

PRO 27:10 Multiple spaces in '27.10··Melior est vicinus.··Melior est tibi, etc., usque ad, in Jericho, et incidit,··etc'

PRO 27:14 Multiple spaces in '27.14··Qui benedicit proximo,··id est, qui favore superfluæ laudis eum extollit, vel malis favendo, vel bona plus æquo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur; quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa incœperat, humano favore finiat.'

PRO 27:17 Multiple spaces in '27.17··Ferrum ferro.··Bona consolatio consilium sapientum: qui dum se invicem consolando instruunt, ferrum ferro acuitur.'

PRO 27:20 Multiple spaces in '27.20··Infernus.··Inferni tormenta non replentur, etc., usque ad si naturam haberent sine fine vivendi.'

PRO 27:23 Multiple spaces in '27.23··Diligenter.··Pastori Ecclesiæ dicitur, etc., usque ad si tuo tempore bene paveris.'

PRO 27:25 Multiple spaces in '27.25··Aperta sunt prata.··Aperta sunt modo pascua sacramentorum cœlestium, etc., usque ad ad spirituale subsidium data.'

PRO 27:26 Multiple spaces in '27.26··Agni sunt ad vestimentum.··Agnorum velleribus vestieris, dum bonis discipulorum obedientium moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosus exstiteris. Hædis agrum comparas, dum peccatores ad pœnitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris.'

PRO 27:27 Multiple spaces in '27.27··Sufficiat tibi lac caprarum.··Tanta instantia pecus commissum pasce, etc., usque ad hædi pro pretio sanctorum, quibus nocuerant, ignibus tradentur.'

PRO 28:1 Multiple spaces in '28.1··Fugit impius.··Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit. Justus autem quasi leo.··In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit.'

PRO 28:5 Multiple spaces in '28.5··Qui autem requirunt.··Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis judicii; et quibus operibus requies; et quibus pœna retribuatur æterna.'

PRO 28:10 Multiple spaces in '28.10··Qui decipit justos in via mea,··etc. Qui per doctrinam hæreticam decipit amatores justitiæ, etc., usque ad exemplum etiam de casu ejus sumunt.'

PRO 28:12 Multiple spaces in '28.12··In exsultatione,··etc. Non de præsentibus, etc., usque ad quod et de paganis, et hæreticis, et malis Catholicis potest accipi.'

PRO 28:14 Multiple spaces in '28.14··Beatus homo,··etc. Ira judicii tanto districtior portabitur, quanto nunc minus timetur.'

PRO 28:22 Multiple spaces in '28.22··Vir qui festinat ditari,··etc. Qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenam avidus inspicit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit: cum quælibet mundi bona desiderat, quæ de futuro damna patiatur ignorat.'

PRO 28:28 Multiple spaces in '28.28··Cum surrexerint impii.··Eosdem homines, quos justos dicit, quia justi, creationis ordinem servant: Unde in Job de pœnitente: Respiciet homines, et dicet, Peccavi Job. 33.. Quod est, Respiciet eos, qui naturam humanæ creationis custodiunt, et se peccando jumentis assimilatos agnoscunt.'

PRO 29:1 Multiple spaces in '29.1··Homo qui blandis,··etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur:'

PRO 29:6 Multiple spaces in '29.6··Peccantem virum.··Non ergo justo laqueus peccantium, etc., usque ad nam qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam.'

PRO 29:9 Multiple spaces in '29.9··Vir sapiens.··Doctor fidelis et sapiens, etc., usque ad non auditur a stulto.'

PRO 29:11 Multiple spaces in '29.11··Totum spiritum suum.··Impatientia impellente totus spiritus foras prorumpit, etc., usque ad sapiens autem paulatim eam maturitate consilii extenuat et expellit.'

PRO 29:13 Multiple spaces in '29.13··Pauper et creditor obviaverunt.··Pauper, etc., usque ad unde, sine me nihil potestis facere.'

PRO 29:18 Multiple spaces in '29.18··Cum prophetia.··Cum sacerdotis eruditio cessaverit, solvetur continuo disciplina divinæ legis: qua populus ad beatitudinis præmia pertingere debuerat.'

PRO 29:20 Multiple spaces in '29.20··Vidisti hominem.··Grave quidem vitium stultitiæ, sed non levius verbositatis: nam sæpe contingit, ut idiota aliquis citius verba correptionis accipiat, quam qui sua quæ novit, vel nosse putat magis jactat, quam aliorum monita audiat.'

PRO 29:21 Multiple spaces in '29.21··Qui delicate a pueritia sua.··Alia translatio pulchre: Qui deliciatur a pueritia sua, servus erit: novissime autem contristabitur.··Sero enim malorum pœnitet, qui in tenera ætate noluit.'

PRO 29:22 Multiple spaces in '29.22··Vir iracundus.··Janua omnium vitiorum iracundia: qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies, aperta, ad omne facinus armabitur animus.'

PRO 29:24 Multiple spaces in '29.24··Qui cum fure participat, odit animam suam.··Non solum a peccato, sed etiam a consensu abstinere docet sapientia: ne audiat a districto judice: Si videbas furem, currebas cum eo,··etc. Non enim fur solum, sed et ille reus tenetur, qui furti conscius, quærente possessore non indicat. Et ne metu personæ potentioris se excuset, addit: Qui timet Dominum,··etc.'

PRO 30:1 Multiple spaces in '30.1··Verba congregantis.··Huc usque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Hinc rursus verba Salomonis, quod perpenditur ab ipso nomine quo Græce, latine congregans; Ecclesia enim convocatio. Visio quam.··Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit hominibus. Quisquis enim Spiritu Dei confortatus est, quæ sequuntur humili corde dicit, stultissimus sum virorum,··etc.'

PRO 30:2 Multiple spaces in '30.2··Stultissimus. Filii hujus sæculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua Luc. 16.. Et Apostolus: Si quis videtur esse sapiens in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens I Cor. 3.. Non didici ab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus: Nos stulti propter Christum:··iterum ait, Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hominum,··scilicet neque principum hujus sæculi, qui destruuntur.'

PRO 30:4 Multiple spaces in '30.4··Quis ascendit in cœlum.··Filius Dei post resurrectionem, et nostræ resurrectionis tempore descensurus est ad judicium. Quis continuit.··Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur. Quis suscitavit omnes.··Et nunc omnia, quæ per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit. Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus,··Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium sæcularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit. Si nosti:··tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostræ fidei mysteria stultitiam vocas.'

PRO 30:5 Multiple spaces in '30.5··Omnis sermo.··Proprietatem Græci nominis, etc., usque ad vera enim omnia et ignita. Clypeus est,··id est protector omnium sperantium in se. Clypeus contra hostium insidias et omnia adversa.'

PRO 30:7 Multiple spaces in '30.7··Duo rogavi te.··Hæc adhuc vir, etc., usque ad in oblivionem decidat æternorum.'

PRO 30:11 Multiple spaces in '30.11··Generatio quæ patri.··Superius vitæ puritatem, etc., usque ad si natus est, fuit tempus quando non fuit filius.'

PRO 30:14 Multiple spaces in '30.14··Generatio quæ pro dentibus gladios habet.··Hæc est, quæ suam perfidiam aliis immittere conatur; et sicut corpora gladiis, ita audientium animas veneno allocutionis occidit.'

PRO 30:15 Multiple spaces in '30.15··Sanguisugæ duæ sunt filiæ.··Diabolus, qui siti peccata suadendi perpetuo ardet; Duæ filiæ,··quæ ejus imitantur ardorem, luxuria et philargyria. Nam luxuriæ, quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; et Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Tria sunt insaturabilia.··Infernus nunquam redundat; meretrix habet similia. Corpus non satiatur deliciis, et avarus non dicit, sufficit; alii infernum dicunt diabolum, qui non satiatur seductione humana.'

PRO 30:16 Multiple spaces in '30.16··Os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua,··ut supra ignem, incendium gehennæ, qui nunquam desinit.'

PRO 30:17 Multiple spaces in '30.17··Oculum qui subsannat.··Qui divina judicia reprehendunt, etc., usque ad qui peccati nigredinem humiliter confitentur. Filii aquilæ:··quia per gratiam ejus sunt renati, qui in carne ad cœlum transvolavit, qui alibi filii sponsi dicuntur.'

PRO 30:18 Multiple spaces in '30.18··Tria sunt mihi difficilia.··Ita est ad litteram, etc., usque ad difficile est scire quot cogitationibus juvenis agitur, qui viam veritatis deservit.'

PRO 30:20 Multiple spaces in '30.20··Talis est et via mulieris adulteræ.··Adultera quoque mens ut ea quæ commemoravit, semper vaga est, quæ ubi celare peccata poterit, negat se aliquid patrasse mali.'

PRO 30:24 Multiple spaces in '30.24··Quatuor:··scilicet minores videntur justi in terra, quam reprobi, id est abjectiores; sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, quia æterna quærunt, et pro his pati desiderant.'

PRO 30:25 Multiple spaces in '30.25··Formicæ populus infirmus.··Et Ecclesiæ populus, etc., usque ad quibus vivat in æternum.'

PRO 30:26 Multiple spaces in '30.26··Lepusculus,··alii chœrogryllus, etc., usque ad sed hic quidam pro lepusculo hericium habent. HIERON. Habent enim Hebræa verbum saphan,··quod murem et chœrogyllum et leporem et hericium interpretantur. Lepusculus,··etc. Hæc est plebs Ecclesiæ, quæ invalida, quia injurias suas ulcisci non quærit, et quia non suis viribus, sed in Dei auxilio sperare salutem didicit, quod est cubile habere in petra, unde dicit cum Psalmista: Esto mihi in lapidem fortissimum, in domum munitam, ut salves me, quia petra mea et munitio mea es tu.'

PRO 30:27 Multiple spaces in '30.27··Regem locusta.··Locusta, etc., usque ad tamen instanter in suis locis Christo militare, et germina carnalium consuevit absumere voluptatum.'

PRO 30:28 Multiple spaces in '30.28··Stellio manibus.··Stellio alas non habet, etc., usque ad obtinenda æterni regni mœnia virtus operationis levat.'

PRO 30:29 Multiple spaces in '30.29··Tria sunt quæ gradiuntur.··Non nos moveat, etc., usque ad quia in fallacia sua ad tempus Antichristus prosperatur.'

PRO 30:31 Multiple spaces in '30.31··Gallus,··scilicet prædicatores, inter hujus sæculi tenebras verum mane nuntiantes. Et aries.··Primus ordo sacerdotum, etc., usque ad postquam elevatus est in sublime.'

PRO 30:33 Multiple spaces in '30.33··Qui autem ubera fortiter premit, etc., usque ad quia carnale efficitur hoc quod nimia discussione sentitur. Et qui provocat iras, producit.··Quid prior parabola ad litteram significet, aperit, etc., usque ad elicit sanguinem.'

PRO 31:1 Multiple spaces in '31.1··Verba Lamuelis.··Lamuel, in quo est Deus, etc., usque ad vidit quam prudenter se mater sua docuerit.'

PRO 31:3 Multiple spaces in '31.3··Et divitias tuas.··Hoc est, noli terrenis deliciis hominum corda corrumpere, etc., usque ad per illecebras sæculi merentur eradicari de terra viventium.'

PRO 31:4 Multiple spaces in '31.4··Noli regibus.··Hæc et sequentia ad litteram patent, etc., usque ad carnales scrutantur.'

PRO 31:6 Multiple spaces in '31.6··Date siceram mœrentibus.··Vinum et sicera, etc., usque ad ne abundantiori tristitia absorbeantur qui hujusmodi sunt.'

PRO 31:8 Multiple spaces in '31.8··Aperi os.··Pro causa pauperis, etc., usque ad sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere.'

PRO 31:9 Multiple spaces in '31.9··Aperi os tuum, decerne.··Sicut pro causa pauperis et ereptione os aperire præcepit, ita, ubi erraverit, juste castigare admonet ac judicare. Et Moyses: Pauperis in judicio non misereberis Exod. 13.. Quod utrumque Dominum facere Propheta dicit: Sed judicabit in justitia pauperes, et arguet inæquitate pro mansuetis terræ.'

PRO 31:10 Multiple spaces in '31.10··Mulierem fortem.··Hucusque verba Lamuelis regis, etc., usque ad virtutes describantur ac præmia. Mulierem fortem quis inveniet.··Mulier fortis sancta Ecclesia, etc., usque ad per mundum prædicare donavit, addidit:'

PRO 31:11 Multiple spaces in '31.11··Confidit in ea cor viri.··Vir, redemptor, etc., usque ad cum per prædicatores, quos deceperat, ad veritatem revocat. Et spoliis non indigebit.··Quia nunquam cessabit Ecclesia deceptas a diabolo animas Christi fidei restituere, donec mundi cursu finito numerus justorum compleatur. Sed quia quidquid boni sancta Ecclesia vel fidelis anima agit, desuper accipit recte subditur:'

PRO 31:12 Multiple spaces in '31.12··Reddet ei bonum et non malum.··Reddet anima Christo bonum, etc., usque ad cui simile, serviamus illi,··etc.'

PRO 31:13 Multiple spaces in '31.13··Quæsivit.··Quibus operibus, etc., usque ad de hac retributione apertius subditur:'

PRO 31:14 Multiple spaces in '31.14··Facta est quasi navis institoris de longe.··Navigator dicitur institor,··eo quod acquirendis mercibus sedulus instat, etc., usque ad de quibus dicitur: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.'

PRO 31:15 Multiple spaces in '31.15··De nocte.··Sicut totus præsentis sæculi cursus, etc., usque ad et hujusmodi secreto exercere. Surrexit.··Cum quis fidelis ad agendum proximorum curam sollicite accingitur. Quod duobus modis facit, quia et eos, qui foris errant, ad fidem vocat; et qui in fide sunt, ut amplius operibus insistant; unde subdit: Deditque prædam domesticis suis.··Dat prædam domesticis suis, cum eos, quos diabolus eripuit, eorum societati, qui in fide præcesserunt, conciliat. Dat ancillis suis cibaria, cum humiles quosque, et timore jussa servantes, ne lassescant pio labore, mercedis commemoratione reficit.'

PRO 31:16 Multiple spaces in '31.16··Consideravit.··Hodie et usque in finem sæculi mulier fortis, etc., usque ad quæ sit beatitudinis plenitudo in regno Dei. De fructu manuum suarum.··Quia de fructiferis suorum fidelium factis, etc., usque ad et pro eis quid potest, laborat.'

PRO 31:17 Multiple spaces in '31.17··Accinxit.··Cum se ad virtutum opera præparat, etc., usque ad ut bonis operibus fulgeatis.'

PRO 31:18 Multiple spaces in '31.18··Gustavit et vidit quia bona est.··Agri scilicet illius, etc., usque ad sic sed et nocte accensa lucerna manibus operatur.'

PRO 31:19 Multiple spaces in '31.19··Manum suam misit.··Fortia dicit, perfecta in charitate opera, etc., usque ad de cujus fortitudine dicitur: Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud Matth. 11.. Et digiti ejus,··inquit, apprehenderunt fusum.··Colus in sinistra, fusus in dextera, etc., usque ad quid autem mulier fortis, scilicet sancta Ecclesia vel anima perfecta per fusum operata sit; subjungit:'

PRO 31:20 Multiple spaces in '31.20··Manum suam aperuit inopi, et palmas suas.··Hoc de eleemosynis, etc., usque ad cum late longeque prædicatores ad gentes æternæ salutis egentes dispersit.'

PRO 31:21 Multiple spaces in '31.21··Non timebit.··Frigora nivis, etc., usque ad quia credidit Deo dicenti quod portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus,··etc. Sapientia scilicet, ad hæreses revelandas, et patientia ad tolerandas apertorum nostium pugnas, etc., usque ad qui merito in frigore religatur, quia vestem pietatis non habebat.'

PRO 31:22 Multiple spaces in '31.22··Stragulatam vestem.··Stragulata vestis est quæ variante textura, solet confici firmissima, etc., usque ad byssinæ enim justificationes sanctorum sunt.'

PRO 31:23 Multiple spaces in '31.23··Nobilis in portis vir.··Vir Dominus qui visus est ignobilis, etc., usque ad cunctis apparebit sublimis.'

PRO 31:24 Multiple spaces in '31.24··Sindonem fecit et vendidit.··In linteo sindonis subtilis, etc., usque ad gentes enim a vitiis ad virtutes, a diabolo migraverunt ad Christum.'

PRO 31:25 Multiple spaces in '31.25··Fortitudo.··Fortitudo ad tolerandum, etc., usque ad esto fortis adversus detractores.'

PRO 31:26 Multiple spaces in '31.26··Os suum.··Ad hoc tantum loquens os aperuit, etc., usque ad utrique convenit quod subjungit: Lex clementiæ.··Ut non statim puniat ut lex Moysi, etc., usque ad et sic absolvit eam: Vade et amplius noli peccare.'

PRO 31:27 Multiple spaces in '31.27··Consideravit.··Quia cunctas conscientiæ suæ cogitationes subtiliter investigat, etc., usque ad et quæ didicit agenda, exercere non desinit. Panem otiosa non comedit.··Quia sacrum eloquium quod percipit, opere exsequitur, etc., usque ad non solum otiosæ, sed verbosæ et curiosæ.'

PRO 31:28 Multiple spaces in '31.28··Surrexerunt filii ejus.··Quod futurum novit ut propheta, etc., usque ad sed in judicio quanta sit resurrectionis suæ gloria demonstrabit.'

PRO 31:29 Multiple spaces in '31.29··Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas.··Ecclesiæ hæreticorum, etc., usque ad quæ fide casta et opere perfecto Redemptoris sui vestigia sectatur.'

PRO 31:30 Multiple spaces in '31.30··Fallax gratia et vana est pulchritudo.··Fallax est gloria laudis, etc., usque ad qualiter enim eam laudet, ostendit, Date ei de fructu.'

PRO 31:31 Multiple spaces in '31.31··Date ei de fructu manuum suarum.··Hoc vir ille, de quo supra dictum est, etc., usque ad et probante ac remunerante Deo, cui est honor et gloria.'

ECC 1:1 Multiple spaces in '1.1··Verba Ecclesiastæ.··HIERON. in Eccle., t. 3. Tribus nominibus vocatus est Salomon, etc. usque ad et æqualis magister est, et nescit se esse regem. ALBINUS. Tradunt Hebræi hunc librum Salomomonis esse agentis pœnitentiam, quia in sapientia divitiisque confisus per mulieres Deum offendit. Secum enim omnia vana reputavit esse et ad miseriam devenire eos qui in eis spem ponunt. HIERON.Allegorice.. Pacificus et dilectus Dei Patris Filius, etc., usque ad unde: In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terræ verba eorum Psal. 18..'

ECC 1:2 Multiple spaces in '1.2··Vanitas vanitatum.··ID. Pro vanitas vanitatum secundum quosdam interpretes possumus dicere, etc., usque ad donec veniat quod perfectum est. Antequam suam ponat sententiam, quemdam apparatum videtur et ornamentum facere, cum dicit: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.··Postea a majori, id est ab homine incipit, ostendens ipsum vanitati subjectum, id est mutabilitati. Et hoc est, vanitas,··etc. Vanitas omnis homo vivens: quanto magis cætera! Unde, Vanitati subjecta est creatura, non volens, sed propter eum qui,··etc. Quidquid enim non esse potest, vanitas dici potest, quia mutari potest. Solus Deus semper idem est quod est. Quod autem mutatur, quodammodo evanescit, et non est quod erat; ad comparationem Creatoris, omnis creatura vanitas potest dici et quasi nihilum computari. HIER. Si cuncta quæ fecit Deus, etc., usque ad cogor non semel, sed bis dicere, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.'

ECC 1:3 Multiple spaces in '1.3··Quid habet amplius homo.··ID. Post generalem sententiam, etc., usque ad sed nudi in terram redeunt, unde sumpti sunt.'

ECC 1:4 Multiple spaces in '1.4··Generatio præterit,··etc. ID.. Prima recedit generatio Judæorum, etc., usque ad nos autem Deum laudamus non in uno sæculo, sed in sæculis sæculorum.'

ECC 1:5 Multiple spaces in '1.5··Oritur sol et occidit.··ID. Ipse sol, etc., usque ad qui oritur fideli, occidit infideli.'

ECC 1:6 Multiple spaces in '1.6··Vadit ad austrum,··etc. ID. Hinc existimare possumus, etc., usque ad et ita ad orientem revertitur. In circumitu pergit spiritus.··ID. Ipsum solem spiritum vocat, etc., usque ad alia frigus consumeret.'

ECC 1:7 Multiple spaces in '1.7··Omnia flumina intrant in mare.··Dicunt philosophi, aquas dulces, quæ mari influunt, vel ardente sole consumi, vel salsuginis maris esse pabula. Sed Ecclesiastes noster et ipsarum Conditor aquarum, dicit eas per occultas terræ venas ad capita fontium regredi et de matrice abysso in sua semper ebullire principia. Possumus per flumina, et mare, humanum genus accipere, quod in terram, unde sumptum est redit, secundum illud: Terra es, et in terram ibis Gen. 3.. Nec terra impletur multitudine mortuorum. Et Hieronymus dicit torrentes non flumina, eo quod cito transeant. HIER. Omnes torrentes, etc., usque ad quomodo in proverbiis filiæ sanguisugæ.'

ECC 1:8 Multiple spaces in '1.8··Cunctæ res difficiles.··Non potest homo causas et naturas rerum explicare, nec oculus ad plenum intueri, nec auris, instruente doctore, ad summam scientiam pervenire. Videmus enim nunc per speculum in ænigmate et ex parte, donec veniat quod perfectum est I Cor. 13., quod in hoc mortali corpore esse non poterit. Hæc sententia contra eos est qui sine labore et dicendi studio sanctas Scripturas se novisse putant, et se sapientes, cum insipientes sint.'

ECC 1:9 Multiple spaces in '1.9··Quid est quod.··HIER. De his videtur dicere, etc., usque ad ut requiesceret Deus ab omnibus operibus suis die septima. Quid est quod,··etc. De naturis in principio mundi creatis, et de successione earum, quomodo veniunt et transeunt; ut homo moritur, homo nascitur, eadem natura est nascentis, quæ fuit morientis. Sic de avibus, piscibus, serpentibus et omnibus animantibus; sic de herbis, arboribus et aliis naturis nihil novum invenitur quod antea non fuerit: nihil præteritum quod post non fiat. Unde, Requievit Deus die septimo ab omni opere suo Gen. 2., a novarum creatione naturarum, non a gubernatione, secundum illud: Pater meus usque modo operatur, et ego operor Joan. 5.. Sic ex primordialibus rerum seminibus totius sæculi tempus naturali cursu peragitur.'

ECC 1:10 Multiple spaces in '1.10··Nec valet,··etc. HIER. Estne verbum,··etc., usque ad et prædestinatione Dei jam ea facta sunt quæ futura sunt. Jam enim præcessit.··Sicut præterita quæ olim fuerunt apud nos, abscondit oblivio, sic quæ nunc fiunt, qui nascituri sunt, scire non poterunt; silentio enim peribunt, et quasi non fuerint, abscondentur. Vanitas enim vanitatum et omnia vanitas, quia omnia more fluentis aquæ transeunt, et non redibunt. Cui sententiæ totus mundus acclamat, et maxime genus humanum.'

ECC 1:11 Multiple spaces in '1.11··Non est priorum.··HIER. Seraphin propterea, etc., usque ad unde post, Non est memoria sapienti cum stulto in æternum.'

ECC 1:13 Multiple spaces in '1.13··Et proposui in animo meo,··etc. Proposuit ergo Ecclesiastes, etc., usque ad quam sponte incurrerunt. Hucusque generaliter de vanitatibus sæculi: hinc ad seipsum redit, et quis esset ostendit, quomodo omnia cognoverit, et docuerit, unde: Et proposui in animo meo,··et cætera. Hanc occupationem.··HIER. Verbum anian Aquila, LXX et Theodotio quod latine distensio,··etc., usque ad ad superiorem sensum cuncta referuntur.'

ECC 1:14 Multiple spaces in '1.14··Vidi,··etc. Consideravi omnia mundana, et vidi vanitatem et malitiam esse, id est, miserias spiritus, quibus animus diversis fatigatus cogitationibus laborat cognoscere, quod homini non conceditur. HIER. Verbum Routh Aquila et Theodotio, etc., usque ad quibus anima diversis cogitationibus affligitur.'

ECC 1:15 Multiple spaces in '1.15··Perversi.··ID. Perversus non poterit adornari, etc., usque ad ut non possit comprehendi.'

ECC 1:17 Multiple spaces in '1.17··Erroresque et stulti.··ID. Prima sa pientia est stultitia caruisse, etc., usque ad supra disseruisse sufficiat.'

ECC 2:1 Multiple spaces in '2.1··Dixi ergo.··HIER. Postquam in multitudine sapientiæ, etc., usque ad tunc non vanitas erit, sed veritas.'

ECC 2:2 Multiple spaces in '2.2··Risum reputavi errorem.··ID. Ubi nos dicimus, etc., usque ad læta sibi et prospera promittunt.'

ECC 2:3 Multiple spaces in '2.3··Cogitavi in corde.··ID. Ebrietas, etc., usque ad quid vitandum.'

ECC 2:4 Multiple spaces in '2.4··Plantavi vineas.··In domo divitis, etc., usque ad sine qua cætera ligna siccabuntur.'

ECC 2:6 Multiple spaces in '2.6··Et exstruxi mihi piscinas,··etc., usque ad et serotinam exspectat de cœlo pluviam.'

ECC 2:7 Multiple spaces in '2.7··Possedi servos:··timore servientes, et spiritualia desiderantes, nec timentes. Vernaculos eos dicimus, qui sunt quidem de Ecclesia, et prædictos servos et ancillas antecedunt; nec tamen liberi sunt. Vernaculi dicuntur filii servorum, qui in domo domini sui nati sunt. Armenta quoque et magnos.··Hi sunt, qui absque ratione et scientia Scripturarum laborant quidem in Ecclesia, sed nondum ad hominem perveniunt, id est ad imaginem Dei. HIER. Et quidem possessio armenti.··Nota quod, etc., usque ad vel vernaculi.'

ECC 2:8 Multiple spaces in '2.8··Substantias regum.··ID. Dogmata philosophorum, etc., usque ad et prudentias prudentium reprobat. Feci mihi cantores.··Cantor, etc., usque ad, Cantores et cantatrices,··uterque sexus me oblectaret. Delicias filiorum hominum.··Sapientiam scilicet, quæ, sicut paradisus, poma habet varia et multiplices voluptates. De qua Psalmista: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui Psal. 36.. Et, Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35..'

ECC 2:9 Multiple spaces in '2.9··Qui ante me fuerunt in Jerusalem.··Ad litteram: Non est magna laus. Ante Salomonem enim regnaverunt Saul, cujus tempore regnum cœpit, et David, sub quo satis parvum erat regnum. Perseveravit.··Alii, stetit,··id est, ei in carne posito sapientia permansit, non proficiens per momenta, sicut in nobis, sed in plenitudine stans.'

ECC 2:10 Multiple spaces in '2.10··Et omnia quæ.··Sed quanto studio ista crescebant, tanto sapientia deerat, quia per omnia desideria rapiebat, putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si libidini servirem; sed tandem in me reversus, vidi omnia vana esse.'

ECC 2:11 Multiple spaces in '2.11··Sub sole.··HIER. Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solis claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit, in eo Christus non habitat.'

ECC 2:13 Multiple spaces in '2.13··Et vidi quia tantum.··Cum hoc cogitarem, quod sapiens, lux, stultus, tenebræ: illius oculi in cœlo, hujus, in terra, repente mihi surrepsit, quare communi morte pereant, communi miseria deprimuntur, et hujusmodi.'

ECC 2:18 Multiple spaces in '2.18··Rursus detestatus.··HIER. Spirituali labore sancti die noctuque in lege Domini meditantur, etc., usque ad sapientia enim non est terrenas divitias congregare. Habiturus.··Hoc ipsi Salomoni contigit, qui non sui similem habuit filium Roboam. Ex quo intelligimus filium nec dignum quidem hæreditate patris, si stultus sit.'

ECC 2:21 Multiple spaces in '2.21··Nam cum alius.··ID. Supra de incerto hærede, etc., usque ad ex ratione.'

ECC 2:24 Multiple spaces in '2.24··Nonne melius.··ID. Postquam omnia pertractavi, etc., usque ad quantum sufficit?'

ECC 2:26 Multiple spaces in '2.26··Homini bono.··ID. Corrigenti mores suos, etc., usque ad et spiritus præsumptione composita esse.'

ECC 3:1 Multiple spaces in '3.1··Omnia tempus habent.··HIER. Incertum et fluctuantem statum conditionis humanæ supra docuit, etc., usque ad nec loco nec tempore continentur.'

ECC 3:2 Multiple spaces in '3.2··Tempus plantandi,··etc. ID. Nulli dubium est, etc., usque ad quia perfecta charitas foras mittit timorem.'

ECC 3:3 Multiple spaces in '3.3··Tempus destruendi,··etc. Non possumus ædificare bona, nisi prius destruxerimus mala, sicut Jeremiæ dictum est a Deo, ut ante eradicaret et suffoderet et perderet, et postea ædificaret atque plantaret Jerem. 1..'

ECC 3:4 Multiple spaces in '3.4··Tempus plangendi,··etc. Plangendum est nunc ut in futuro saltemus, illam saltationem, quam David ante arcam testamenti II Reg. 6.. Saulis filiæ displicens, magis placuit Deo.'

ECC 3:5 Multiple spaces in '3.5··Tempus spargendi lapides,··etc. HIER. Miror, etc., usque ad et ad pœnitentiam vocat. Tempus amplexandi.··Tempus amplexandi sapientiam, et contemplationi strictius inhærendi; et tempus longe fieri a complexu, scilicet sapientiæ, ut curæ temporis, et his sine quibus vivere non possumus, serviamus.'

ECC 3:7 Multiple spaces in '3.7··Tempus tacendi et tempus.··HIER. Docemus in Ecclesiis quod nescimus. Omnes artes absque doctore non discimus, sola hæc tam vilis et tam facilis, ut præceptore non egeat. Nihil nobis videtur esse rectum, nisi quod discimus, ut post multum silentium de discipulis efficiamur magistri. Tempus loquendi.··Disciplina Pythagoræ est per quinquennium tacere, et postea eruditos loqui.'

ECC 3:8 Multiple spaces in '3.8··Tempus dilectionis.··Tempus amandi post Deum uxores, liberos, propinquos, et tempus odiendi eos, in martyrio. Vel, Quoniam nunc videmus per speculum in ænigmate I Cor. 13., etc. Tempus erit diligendi præsentiam Dei, et tempus odiendi, quando, facie ad faciem cernentes, et in melius proficientes, incipiemus odisse et despicere quod amavimus. Tempus belli.··Modo, non agentibus pœnitentiam; tempus pacis in futuro, quando omnis Isræl salvus fiet; Tempus belli,··ne sis securus, accipe armaturam Dei.'

ECC 3:10 Multiple spaces in '3.10··Vidi afflictionem quam dedit,··etc. HIER. Dicitur quod propterea Deus, etc., usque ad usque ad finem sæculi fecerit crescere, manere et mutari.'

ECC 3:12 Multiple spaces in '3.12··Et cognovi.··HIERON. Ideo colonus in mundo datus est homo, etc., usque ad hinc:'

ECC 3:13 Multiple spaces in '3.13··Omnis homo qui comedit et bibit,··etc., Multæ enim nunc tribulationes justorum, in futuro autem non erit labor in Jacob. Didici,··etc. ID. Nihil est in mundo novum, solis cursus, lunæ vices, terræ et arborum siccitas, vel viror, cum mundo condita sunt; et hæc idcirco Deus certa ratione temperavit, ut Dei Providentiam in his intelligamus, et timeamus a facie Dei. Vultus autem Domini super facientes mala.'

ECC 3:16 Multiple spaces in '3.16··Vidi sub sole.··ID. Cum in hoc mundo judicium et veritatem requirerem, etc., usque ad, Omnia enim tempore suo requirentur.'

ECC 3:17 Multiple spaces in '3.17··Dixi in corde meo.··ID. Quasi, etc., usque ad et impleri terram pecoribus et armentis.'

ECC 3:21 Multiple spaces in '3.21··Quis novit.··ID. Non dicit, etc., usque ad et rei quasi dubiæ certus assertor sit. Deorsum.··Ad inferos. Fieri enim potest ut cito mutentur, et sæpe qui docti videbantur, ad inferos ducuntur; et simplices rustici coronantur.'

ECC 3:22 Multiple spaces in '3.22··Et deprehendi.··Superiori errore turbatus, etc., usque ad quæ in mundo futura sunt postea.'

ECC 4:1 Multiple spaces in '4.1··Verti me ad alia.··Plenius hunc locum David in psalmo LXXII, et Jeremias in suo volumine prosequuntur.'

ECC 4:2 Multiple spaces in '4.2··Et laudavi.··HIER. Alii hunc locum ita intelligunt, etc., usque ad et tandiu eas esse beatas quandiu perfruantur choro angelico.'

ECC 4:3 Multiple spaces in '4.3··Et feliciorem.··Quia nec vidit hæc mala, nec expertus est: nec secundum errorem eorum qui putant animas esse, antequam homines fiant. Melius est itaque omnino non esse quam male vivere: unde, Melius illi erat si natus non fuisset homo ille,··etc. Matth. 14..'

ECC 4:9 Multiple spaces in '4.9··Melius est.··ID. Post sollicitudines et miserias, etc., usque ad calorem vitæ æternæ accipere non valemus.'

ECC 4:13 Multiple spaces in '4.13··Melior est puer.··ID., usque ad finem cap.'

ECC 5:1 Multiple spaces in '5.1··Ne temere, Deus.··Quia omnia audit et videt, et stultitiam tuam arguit quamvis ipse in cœlo, et tu in terra.'

ECC 5:2 Multiple spaces in '5.2··Multas.··Quasi sicut qui multa cogitat, ipsa frequenter somniat, sic in stultitiam recidit, qui ultra se, de Deo disputat. Vel, quia modo videmus per speculum et in ænigmate, quasi per somnum, æstimamus nos tenere, quod non habemus, et tamen nihil habemus.'

ECC 5:3 Multiple spaces in '5.3··Cum votum voveris.··HIER. Melius est non promittere, etc., usque ad, vapulabit multis plagis.'

ECC 5:4 Multiple spaces in '5.4··Multoque.··Sicut Judæi qui dixerunt: Omnia quæcunque præcepit nobis Deus, faciemus Exod. 24, 32.: et adoraverunt vitulum.'

ECC 5:5 Multiple spaces in '5.5··Ne dederis os tuum.··Quasi ne dicas te ex infirmitate carnis tuæ peccare, tanquam reflectens culpam in auctorem. Coram angelo.··Qui astat unicuique, et omnia Deo nuntiat: ne putes omnia latere Deum.'

ECC 5:6 Multiple spaces in '5.6··Ubi multa sunt.··Quasi, Ne dederis os tuum,··etc., quia hæc vita est quasi somnia, et multa videntur vera, quæ sunt falsa; sic et excusatio tua.'

ECC 5:7 Multiple spaces in '5.7··Si videris calumnias.··Ac si dicat: Ne dicas coram angelo, non est Providentia:··quod est contra eos qui omnia casibus agi putant, et Dei providentiam negant. Si tamen videris calumnias egenorum,··etc.'

ECC 5:8 Multiple spaces in '5.8··Universæ terræ,··etc. Deus patiens et redditor, qui dicit, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.'

ECC 5:11 Multiple spaces in '5.11··Dulcis est somnus.··HIER. Divitem avarum, etc., usque ad quoniam ipsi Deum videbunt.'

ECC 5:12 Multiple spaces in '5.12··Est et alia infirmitas.··Possumus hæc de philosophis, etc., usque ad cum scriptum sit: Perdam sapientiam sapientium,··etc.'

ECC 5:17 Multiple spaces in '5.17··Hoc itaque mihi visum est bonum,··etc. Melius dicit esse, etc., usque ad quam inspirat Dei gratia in adjuvando bona opera.'

ECC 6:1 Multiple spaces in '6.1··Est et aliud malum.··Describit, et aliter divitem avarum, qui cum omnia habeat bona, nihilominus nimia parcitate se cruciat, nesciens cui congreget.'

ECC 6:2 Multiple spaces in '6.2··Vir cui dedit Deus divitias.··HIER. Potest hoc de populo Isræl accipi, etc., usque ad ad judicium properabimus omnes.'

ECC 6:3 Multiple spaces in '6.3··Sepultura.··ID. Adeo avarus, ut nec de sepultura cogitet, vel, sæpe pro divitiis occisus abjicitur insepultus: vel, quia nullam sibi memoriam relinquat, cum omnibus bonis affluat.'

ECC 6:7 Multiple spaces in '6.7··Omnis labor:··hoc est, quod laborando didicit homo, id est rationalis, in ore habet, quia alios docet. Anima ejus non implebitur.··ID. Quia semper cupit discere quod doceat: et hoc habet stulto plus, quia cum beato paupere tendit ad Christum, qui est vita et qui ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.'

ECC 6:10 Multiple spaces in '6.10··Qui futurus est.··ID. Omnium hominum, qui futuri sunt corpore circumdandi, jam Deus vocabulum novit; ne possit homo respondere contra artificem, quare ita, vel ita sit factus. Quanto enim amplius quæsierimus, tanto magis ostenditur vanitas nostra et verba superflua; et non ex præscientia Dei tollitur liberum arbitrium, sed causæ ante præcedunt quare unumquodque sit factum.'

ECC 6:11 Multiple spaces in '6.11··Verba sunt.··Quasi, Dei quidem filius futurus est homo, tu autem noli ultra inquirere qualis, quomodo et cujusmodi, sed crede generationem ejus.'

ECC 7:2 Multiple spaces in '7.2··Melius est nomen bonum.··HIER. Memoria bonorum operum, quæ delectet auditorum corda, sicut nares unguenta: Unde, Memoria justorum in laude, nomen impiorum putrescet. Et dies.··Hoc est, Melius est miseræ vitæ tormenta, et tribulationes, et labores moriendo evadere, quam ad hæc nasci et sustinere.'

ECC 7:4 Multiple spaces in '7.4··Melior est ira,··contra peccatum suum vel alienum, quia corrigis, non quia ultionem cupis Prov. 27..'

ECC 7:6 Multiple spaces in '7.6··Melius est a sapiente.··Meliora sunt amici vulnera, quam fraudulenta inimici oscula. Verba adulantis magis insensata ad spinas,··id est, sæculi curas moventia, quæ ducunt ad gehennæ incendia: sapiens perfectus nulla argutione indiget, nulla calumnia turbatur. Ergo de sapiente in profectu posito est accipiendum qui aliquando turbatur de iniquitate judicii, cum Deus statim non punit.'

ECC 7:9 Multiple spaces in '7.9··Melior est finis.··Perfectio. Qui perseveraverit salvus erit.··Melior est consummata justitia, quam inchoata, et orationis epilogi quam exordia; hic certamen, ibi victoria. Arrogante.··Huic arroganti contrarius est, qui in Evangelio pauper spiritu legitur Matth. 5..'

ECC 7:11 Multiple spaces in '7.11··Quid putas?··Aliter: Sic debes vivere, ut semper præsentes dies sint tibi meliores, quam præteriti. Semper est enim tempus operandi, ne cum cœperis decrescere, dicatur: Currebatis bene, quis vos impedivit non obedire veritati?··Gal. 5.'

ECC 7:14 Multiple spaces in '7.14··Considera opera Dei.··Quam magna, quam mirabilia; alium gratuita pietate elegit, alium justo judicio despicit, unde, Jacob dilexi, Esau odio habui Mal. 1.. Et, Universæ viæ Domini misericordia et veritas.'

ECC 7:15 Multiple spaces in '7.15··Malam diem HIER. judicii, quæ mala videtur malis, unde, Dies illa dies iræ,··etc. Vel, bona et mala, id est prospera et adversa, prout juste evenerint, sustine viriliter. Omnia enim juste, quamvis occulte, et hoc est non inveniat,··etc.'

ECC 7:18 Multiple spaces in '7.18··Et noli esse. Impii non dimidiabunt dies suos,··quasi, Noli impœnitens provocare Deum, ut etiam viventi inferat supplicium, sicut fecit Dathan et Abiron.'

ECC 7:19 Multiple spaces in '7.19··Nihil negligit.··Omnibus sine respectu personarum benefacit. Vel, in prosperis et in adversis providet.'

ECC 7:20 Multiple spaces in '7.20··Decem principes.··HIER. Angelos, qui civitati nostræ, id est Ecclesiæ, tanquam custodes, id est auxiliatores, præsunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus.'

ECC 7:22 Multiple spaces in '7.22··Sed et cunctis.··Docet sapientem maledicorum linguas non attendere, ne cum ipse idem faciat, sibi velit ignosci et alios reprehendi. Si enim hoc fecerit, semper curiosus et iratus erit, quia nec servorum linguas compescere valebit.'

ECC 7:27 Multiple spaces in '7.27··Venatorum,··dæmonum, qui venantur animas nostras, quorum mulieres retia, et sagenæ hæretici.'

ECC 7:28 Multiple spaces in '7.28··Ecce hoc.··Hoc inveni, etc., usque ad facilior ad casum est mulier. Ut invenirem rationem.··Quamcunque rem vel discretionem inter homines et eorum mores: quis perfecte bonus nisi solus Christus?'

ECC 7:29 Multiple spaces in '7.29··Virum.··Christum, qui caput est omnium bonorum, quod figuratur per millenarium qui perfectus numerus.'

ECC 7:30 Multiple spaces in '7.30··Solummodo hoc.··HIER. Ne videatur communem omnium hominum naturam damnare, et Deum ejus auctorem accusare, vigilanter adjecit, Solummodo,··etc. Quasi dicat: Homo quidem bonus factus est, sed libero arbitrio derelictus, sponte cadit et immiscet se vanis curis et superfluis. Quis talis ut sapiens,··etc. ID. Dixit superius vix bonum hominem inveniri, cum a Deo homines sint boni facti. Nunc quæ bona eis dederit tanquam gratulabundus enumerat, sapientiam, rationem, arcana cognoscere.'

ECC 8:2 Multiple spaces in '8.2··Ego os regis observo.··HIER. Videtur quidem præcipere juxta Apostolum, etc., usque ad hujus voluntati parendum.'

ECC 8:4 Multiple spaces in '8.4··Nec dicere ei quisquam potest,··etc. ID. Præcepta Dei non sunt discutienda quare illa præceperit, sed facienda.'

ECC 8:8 Multiple spaces in '8.8··Non est in hominis ditione.··ID. Quasi, non debes moleste pati, si futura non scire potes, si a potentioribus impiis sæpe opprimeris, quia cito omnia finiuntur, et mors omnia æqualiter rapit.'

ECC 8:10 Multiple spaces in '8.10··Vidi impios sepultos,··etc. Nec in morte pœnitet, quorum quanto accusatio rarior et difficilior, tanto peccandi libertas videtur eis esse major.'

ECC 8:14 Multiple spaces in '8.14··Sunt justi quibus mala proveniunt,··etc. Ut filiis Aaron sacrificantibus secundum Hebræum, et Manasses post tanta mala a captivitate in regnum reductus feliciter vixit.'

ECC 9:1 Multiple spaces in '9.1··Sunt justi,··etc. Melior est canis.··HIER. Canis vivus, pauper justus, leo mortuus, potens iniquus, qui nihil secum aufert de mundo.'

ECC 9:5 Multiple spaces in '9.5··Mortui vero.··ID. Quidam asserunt etiam post mortem crescere, etc., usque ad creaturas rationales et promereri.'

ECC 9:10 Multiple spaces in '9.10··Erunt.··Id est, valebunt tibi post mortem.'

ECC 9:11 Multiple spaces in '9.11··Bellum.··Victorum vel etiam imitatores belli, secundum illud: Sine me nihil potestis facere. Divitias.··Bonorum operum.'

ECC 9:12 Multiple spaces in '9.12··Sicut pisces capientur.··Hæretici quoque habent sagenam suam missam, et laqueos quibus capiant simplices.'

ECC 9:15 Multiple spaces in '9.15··Vir pauper.··Christus, de quo Psalmus: Ego sum pauper et dolens Psal. 68.. Et in quo omnes thesauri sapientiæ et scientiæ sunt absconditi Col. 2.. Per sapientiam suam.··Non per potentiam.'

ECC 9:17 Multiple spaces in '9.17··Verba sapientium.··HIER. Qui favorem et plausum non quærunt, sed salutem audientium: nec clamant ut audiantur, sed cupiunt, ut exaudiantur. Inter stultos.··Stulti qui non quærunt proficere, sed laudem sibi acquirere.'

ECC 10:4 Multiple spaces in '10.4··Locum.··Stationem fidei retine, ne vincaris: et ne perficias si jam male cogitaveris. Qui fodit.··Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit in foveam quam fecit.'

ECC 10:11 Multiple spaces in '10.11··Si mordeat.··HIER. Quasi, sicut serpens occulte mordens venenum infundit, sic et qui detrahit. Vel, serpens, id est diabolus, mordet in silentio, quando qui, diabolo suadente, peccavit, non vult confiteri.'

ECC 10:19 Multiple spaces in '10.19··In risu faciunt panem et vinum, ut epulentur bibentes.··Prædicant, magis ut alliciant quam ut proficiant. Pecuniæ obediunt omnia,··etc. Et sacerdotes in mercede docebant.'

ECC 10:20 Multiple spaces in '10.20··In cogitatione tua,··etc. Simpliciter monet, ne vel ira vel levitate majoribus maledicamus, quia sæpe eis, etiam cum non timebamus, quæ diximus, nuntiantur, etiam si in cubili.'

ECC 11:1 Multiple spaces in '11.1··Mitte panem.··Aptos fructificationi.'

ECC 11:2 Multiple spaces in '11.2··Da partes septem.··HIER. Vetus Testamentum, cujus septima dies, scilicet sabbatum, præcipue honoratur; necnon et octo,··quod est novum; sine altero enim non valet alterum.'

ECC 11:3 Multiple spaces in '11.3··Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem,··ID. quasi diceret: Locum quem hic tibi præparaveris, in futuro habebis.'

ECC 11:4 Multiple spaces in '11.4··Qui observat ventum, non seminat.··ID. Ac si dicat: Omnipotenti te tribue, vel corporale solatium, vel Dei verbum ne forte prætereas eum qui dignus est accipere; et omni tempore. Qui observat ventum.··In media tempestate seminandum est, quia nescimus quæ sit voluntas spiritus, et hoc est, Quomodo,··etc.'

ECC 11:6 Multiple spaces in '11.6··Mane semina semen tuum,··etc. ID. Omni tempore, scilicet a mane in vesperum, et e converso: vel in pueritia et in senectute. Qui enim perseverat, salvabitur.'

ECC 11:9 Multiple spaces in '11.9··Lætare ergo juvenis,··etc. ID. Hinc usque ad finem libri, etc., usque ad se judicandos sciant.'

ECC 12:1 Multiple spaces in '12.1·· Hinc usque ad finem capituli legitur tribus modis, scilicet de judicio, senectute, captivitate, et serviunt quædam glossæ quandoque duabus sententiis, quandoque vero inveniuntur secundum omnes sententias.'

ECC 12:2 Multiple spaces in '12.2··Antequam tenebrescant sol et lumen, et stellæ et luna,··etc. HIER. Sol convertetur in tenebras, etc., usque ad nubes et pluviæ cessant ei.'

ECC 12:4 Multiple spaces in '12.4··Et claudent ostia in platea,··ne videant lusus juvenum: omnia enim talia sunt eis importabilia. Et consurgent.··Quia non possunt dormire refrigescente sanguine, siccato humore quibus alitur sopor.'

ECC 12:5 Multiple spaces in '12.5··Dissipabitur capparis.··HIER. Capparis renibus valet, etc., usque ad in adversitate vero desistunt a bono.'

ECC 12:6 Multiple spaces in '12.6··Antequam rumpatur funiculus.··Redit ad superiora, ubi ait: Memento Creatoris tui,··etc., simili fine sententiam concludit.'

ECC 12:7 Multiple spaces in '12.7··Et revertatur.··Antequam revertaris in Babyloniam unde es egressus in lumbis Abrahæ, et incipias in Mesopotamia conteri, unde profectus es.'

ECC 12:8 Multiple spaces in '12.8··Vanitas vanitatum.··Post descriptionem humanæ fragilitatis et mortis, pulchre quod proposuerat concludit: Vanitas vanitatum.··Quasi, noli luxuriari, noli delicias quærere, cum scias te celeri fine transire et ad judicium festinare.'

ECC 12:11 Multiple spaces in '12.11··Verba sapientium.··HIER. Ne videatur temere post legem per Moysen, ipso Deo præmonente, datam, nova præcepta cudere, dicit hæc verba sapientium esse.'

ECC 12:13 Multiple spaces in '12.13··Finem loquendi.··Quia diversorum diversas sententias, tanquam concionator, induxerat: hoc fine omnes conciliat, scilicet Deum time.··Hoc solum aiunt Hebræi in auctoritate habitum, quia hic intentionem suam ostendit, cum videatur in multis ad voluptates hortari.'

SNG 1:1 Multiple spaces in '1.1··Præfatio Salomon filius David regis Isræl juxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit. Quorum primus est misle,··quem Græci, Latini proverbia nominant, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostendit: ipsam autem veritatem ad intelligendum ingenio legentium reservavit. Secundum librum coheleth vocavit, qui Græce vocatur, Latine concionator:··eo quod conciones non solum spiritualiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigantur, docens, omnia quæ in mundo cernimus, vana esse et brevia: et ob hoc minime appetenda. Tertium librum sir hassirim prænotavit: qui in Latinam linguam vertitur in Cantica canticorum. Ubi per epithalamicum carmen conjunctionem Christi et Ecclesiæ mystice canit. Dicitur autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis præferatur. Sicut in lege quædam dicuntur sancta,··quibus majora sunt sancta sanctorum.··In his quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primis namque ethicam, id est moralem, post hoc physicam, quæ qualitatem naturæ comprehendit, ad ultimum theoricam, id est contemplativam. In Proverbiis enim moralia docens, per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum, et doctrinæ cœlestis institutionem succinctis verbis, brevibus sententiis coaptat. Sunt autem Proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, quæ aliter quam dicuntur, intelliguntur: plus in virtute sententiarum, quam in sono verborum habent; quæ Græci vocant. Ecclesiastes rerum naturas discutiens, cuncta in mundo vana et caduca esse deprehendit, rerumque omnium fragilitate conspecta, renuntiari mundo admonuit. In Canticis canticorum supergressus visibilia, atque contemplans ea quæ sunt cœlestia, vel divina, sub specie sponsi sponsæque, Christi Ecclesiæque unitatem declarat, atque animam ad amorem cœlestium excitans, perveniendum ad consortium Dei provocat. Illud vero non est putandum, quod ab auditoribus nostris traditur, apud Hebræos hanc fuisse conversationem, ne cuiquam hunc librum legere permitterent, nisi viro jam perfectæ scientiæ et roboratæ fidei in peritia: ne tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam textus ad concupiscentias corporales converteret. Salomon, id est pacificus, quia in regno ejus pax per quam futura pax Ecclesiæ figurabatur, Idida,··id est dilectus, et significat illum de quo dicitur: Speciosus forma præ filiis hominum: propterea benedixit te Deus in æternum Psal. 44.. Ecclesiastes, id est concionator, et significat illum, qui rationabiliter erat allocuturus, et congregaturus Ecclesiam. Juxta numerum vocabulorum, tres fecit libros: Proverbia, in quo libro docet parvulos non tam ætate quam sapientia, de æquanimi conversatione in mundo, scilicet qualiter licite possint uti temporalibus; Ecclesiasten, in quo instruit homines provectioris ætatis ad contemptum caducorum; Cantica canticorum, scilicet hoc opus, in quo virum consummatum docet de solo amore Dei, ut requiescat inter brachia sponsi. Unde et Canticum canticorum dicitur sua dignitate omnia alia excellens cantica. Per illa quippe vitantur vitia, cavetur hostis: per ista locupletamur virtutibus, Domino conjungimur. Simili ordine etiam philosophi institutiones suas ponunt. Primum ethicam docent, postea physicam, et quem in his profecisse vident, ad theoricam usque perducunt. Materia, sponsus et sponsa, id est caput et Ecclesia. Et modus, quali desiderio membra capiti cohæreant, et ei placere contendant, et quæ dona ab illo, vel in præsenti accipiant, vel in futuro exspectent, et quali affectione sponsus Ecclesiam diligat, eam laudans, et admonens, et confortans. Finis est dilectio Dei. Quatuor mihi in hoc opere invenisse videor personas, sponsum et sodales ipsius, sponsam et adolescentulas cum ea. Alia a sponso, alia dicuntur a sponsa: nonnulla a juvenculis, quædam a sodalibus sponsi. Congruum quippe est ut in initiis sit adolescentularum multitudo cum sponsa, juvenum turba cum sponso. Sponsum, Christum intellige, sponsam Ecclesiam sine macula et ruga. Angelos vero, et eos qui pervenerunt in virum perfectum, intellige amicos sponsi. Adolescentulæ, sunt sponsarum incipientium turbæ, juxta modum quemdam salutem adeptæ. Ex hoc autem libro Gentiles sibi epithalamium vindicarunt, et istius generis carmen assumptum est. Si vis ascendere ad Canticum canticorum, necesse est de Ægypto egredi, ut post transitum maris Rubri, submersis inimicis, primum possis canere canticum: Cantemus Domino, gloriose enim,··etc. Exod. 15.. Sed quia adhuc longe es a Cantico canticorum, perambula terram deserti spiritualiter, et consequenter Jordanis ad ripam constitutus, secundum canticum canas, Audite cœli quæ loquor,··etc. Deut. 31.. Et cum universa transieris, ad altiora conscende, ut possis anima decora cum sponso, et hoc canere Canticum canticorum. Notandum quod sponsa semper in domo, vel in lectulo, vel in aliquo interiori loco cum sponso manere concupiscit: quod mulieribus congruit. Ipse quod masculorum est, ad forinseca vinearum, vel ad hujusmodi opera amicam evocat: quia nimirum Ecclesia, si posset fieri in tranquillitate pacis Domino sobolem educare desiderat. At ipse in præsenti eam crebris persecutionibus exercet, quo mundior ad æterna perveniat, ne si prospera contingant, incolatu præsentis sæculi vel exsilii delectata, minus ad cœlestem suspiret patriam. Synagoga congregatio, quod et lapidum: Ecclesia convocatio, quod rationabilium. Utraque autem hæc portio justorum in eadem fide Christi et dilectione diversis temporibus, illa exspectando venturum, ista suscipiendo præsentem, consors effecta est. Omnes animæ motiones, universitatis conditor Deus creavit ad bonum: sed usu nostro sæpe fit, ut res quæ per naturam bonæ sunt, dum male his abutimur, nos ad peccatum deducant. Unus ex animæ motibus amor est, quo bene utimur si sapientiam amemus, et veritatem: Male autem si carnem aut sanguinem. Tu igitur ut spiritualis audi spiritualiter amatoria verba cantici cantari, et disce motum animæ tuæ et naturalis amoris incendium ad meliora transferre. Osculetur me osculo oris sui.··Vox præcedentium adventum Christi qui orant ad patrem sponsi, id est Christi. In mediis precibus exauditur, et videns sponsum ad ipsum loquitur: Tangat me dulcedine præsentiæ suæ, quam a prophetis sæpius promissam audivi, et velut osculum afferens, etiam mei oris attactum suscipiat; id est, interrogantem me de via salutis audiat, et utraque unum faciens, osculum pacis afferat. Osculari pro pacificari ponitur, ad similitudinem illorum qui propter discordiam a dominis suis recesserunt, sed redeuntes se invicem osculantur, et perfecte pacificantur, sic Synagoga genus humanum a Deo per peccatum remotum, optat reconciliari per incarnationem Filii. Quot præcepta ex ejus prædicatione cognoscit, quasi tot oris ejus oscula suscipit. Loquitur more amantis, quæ præ fervore dilectionis ordinem loquendi non valet observare. Sicut enim in osculo duo corpora diversa junguntur, sic in incarnatione Filii duæ substantiæ divinitatis et humanitatis penitus diversæ inseparabili conjunctione uniuntur. Meliora sunt.··Ubera sponsi Christi nominat, quod muliebre est, ut ipso carminis initio figurate se loqui manifestet. Ideo desidero osculum, quod est etiam redemptio mea; quia instructiones tuæ, quæ sunt lac et nutrimenta puerorum, sunt meliores aliis doctrinis, quæ non fovent, sed occidunt simplices: sicut vinum enecat parvulos. Unguentorum odoribus opinio solet signari virtutum.'

SNG 1:2 Multiple spaces in '1.2··Oleum effusum nomen tuum.··Ideo etiam desidero osculum, quia nomen tuum est oleum, etc. Sponsus a patre ad sponsam venit unctus, ut et sponsam ungat. A chrisma Christus, id est, ab unctione unctus; quod nomen per gratiam Spiritus sancti in baptismate funditur in cunctos fideles. Nondum possum teipsum amplecti, nomen tuum interea ex desiderio tui mecum pernoctabit. Nomen Jesu venit in mundum, et statim prædicatur. Oleum effusum,··id est, in universa terra Christi nomen prædicatur; nunc Moysi nomen auditur in gentibus, quod prius Judææ tantum claudebatur angustiis. Ideo adolescentulæ dilexerunt te.··Hæc dicens, adolescentulas conspicit, quæ dum prius loqueretur, non aderant, sed in precibus mediis ingreditur adolescentularum chorus et sponsæ laudatur eloquiis. Universæ Ecclesiæ, quæ unam catholicam Ecclesiam faciunt, adolescentulæ sunt: non vetustæ per culpam, sed novellæ per gratiam, non senio steriles, sed ætate mentis ad spiritualem congruæ fecunditatem. Et quia oleo tuæ gratiæ omnes dolores criminum evacuasti, Ideo adolescentulæ,··etc.'

SNG 1:3 Multiple spaces in '1.3··Trahe me post te.··Respondent adolescentulæ: Trahe me post te.··Sponsa non post tergum sequitur, sed sponsi juncta lateri, famulæ post eam ingrediuntur. Trahe me post te.··Hucusque vox exspectantium incarnationem Salvatoris, et dona ipsius commendantium: hinc subinfertur vox illorum, qui post tempora incarnationis ad fidem venerunt. Illa ut veniret, et osculum offerret rogabat; hæc non ad se ultra eum descendere taliter flagitat, sed ipsa potius ad cœlos sequi desiderat: quod quia per se non posse fieri conspicit, ejus ducatum implorat, ad quem venire desiderat. In odorem unguentorum.··In consideratione miraculorum. Introduxit me rex,··etc. Sponsa in penetrale sponsi ingressa revertitur ad juvenculas, et nuntiat illis: Introduxit me.··Vel, per spem in æternam beatitudinem induxit, pluraliter, pro omnimoda bonorum copia, quasi jam dulcedinem regni cœlestis prælibavi, quæ mihi in cœlis parata sunt, ipso revelante cognovi: moxque ad eum conversa, qui sibi hoc revelat, gratias agit pro beneficiis. Quatuor sunt in domo: porta, ascensus, triclinium, cubiculum. Per portam, fidem: per ascensum, spem: per triclinium charitatem: per cubiculum, ipsam beatitudinem intelligimus. Exsultabimus et lætabimur.··Quasi diceret: Non de perceptis muneribus ipsi nos extollimus, sed te: memores per omnia quanta pietate austeritatem legis, gratia fidei evangelicæ mitigare dignatus es: ideo non in nobis, sed in te exsultabimus, quia recti omnes diligunt te, et super omnia diligendum didicerunt. Rursus in penetrale sponsa ingressa, adolescentulæ, dum illius præstolantur adventum, læte concinunt pro sponsæ perfectione. Memores uberum.··Et recti diligunt,··ad sponsæ commendationem refertur. Memores uberum,··etc. Illa quæ major est jam tuorum lacte uberum perfruitur. Nos quoque non quidem diligimus, sed diligemus. Deinde loquuntur ad sponsum, Recti diligunt te.··Recti, omnes qui sunt recti corde super omnia te diligunt, nec recti sunt qui tuo amori aliquid præponunt, a quo solo habent quidquid boni habent. Recti diligunt.··Frustra se conditorem diligere credunt, qui ejus monita contemnunt. Vere justi, nec actu, nec cogitatu, nec dicto Deum violant.'

SNG 1:4 Multiple spaces in '1.4··Nigra sum.··Postquam Ecclesia in cellaria est perducta, per cognitionem scilicet et per spem futurorum bonorum, postquam eum recto corde diligere, et in ejus gratia gaudere didicit, restat ostendere, quod pro amore illius et pro acquisitione bonorum, quæ gustavit, certamen subeat, et quid afflictionis toleret. Nigra.··Quasi dicat: promittitis vos mecum ituras, et potest vos tribulatio deterrere quam patior: sed ne afflictio, nec infamia vos deterreant, quia hæc virtutum formositatem conferent, et post amorem restat patientia ad experimentum amoris. Nigra.··Rursus adolescentulis sponsa respondet, et agitur de manifesta tentatione. Nigra.··Vilis quidem in oculis persequentium appareo, sed ante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo. Sicut tabernacula Cedar.··Hic sicut ponitur non pro veritate, sed pro æstimatione insipientium, qui eam putant vitiorum, vel dæmonum mansionem; sicut pelles Salomonis hic ponitur pro veritate. Cedar Ismælis filius fuit, cujus manus contra omnes, et manus omnium contra eum, nullum inter homines habens locum, sed in tabernaculis pro nequitia, et ira semper habitans. Sic et justi pro meritis suis creduntur expelli et affligi, et quasi hostes omnium judicantur: unde dicitur, Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum Matth. 10.. Sicut pedes.··Ecclesia in se carnalia mortificans desideria, et decorata virtutibus, vero pacifico dignum fit habitaculum. Ideo caro Dominici hominis vocatur pellis, quia sicut tentorium super aliquem tenditur ne a sole uratur, ita caro Christi in cruce extensa fuit nobis obumbratio vitiorum.'

SNG 1:5 Multiple spaces in '1.5··Decoloravit me sol.··Solis est urere et illuminare, sic verus sol exterius suos persecutionibus exurit, dando vires resistendi illuminat. Filii matris.··Et quasi ad objectionem infirmorum dubitantium respondet: Ostendit unde primam persecutorum rabiem pertulerit, quæ gravior apparet, per hoc quod a contribulibus. Filii,··id est, apostoli destruxerunt sectam nostram. Paulus Ecclesiæ persecutor filius fuit matris ejus secundum carnem et educationem: et pœnitentiam agens ad sororis signa conversus, prædicavit fidem quam ante destruebat. Posuerunt me.··Una erat in Hierosolymis vinea Christi, scilicet primitiva Ecclesia, quæ in die Pentecostes adventu sancti Spiritus est constituta, cujus eo tempore apostoli custodes fuerunt: sed facta persecutione dispersi sunt in regionibus Judææ et Samariæ præter apostolos, et sic contigit ut plures essent vineæ, id est in pluribus locis. Et dum persecutores Judæi volebant Ecclesiam perturbare, seminarium verbi spargebant latius nolentes, et unam persequendo, multas constitui fecerunt. Cum ergo dixisset se afflictam parricidiali odio Synagogæ, mox subjicit, quantum per hanc afflictionem profecerit: addens ex persona illorum, quibus prædicandi cura commissa est: Posuerunt me custodem in vineis.··GREG. Vineæ nostræ, actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam non custodimus: quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostræ negligimus. Dum plures custodirem vineas, ut alios lucrifacerem, in quibusdam damna sustinui. Acerbitas persecutionis filiorum Synagogæ fecit me vineam meam non custodire, quia, relicta evangelica doctrina, ad legalium observationum differentias cogebant.'

SNG 1:6 Multiple spaces in '1.6··Indica mihi,··etc. Vox incipientis Ecclesiæ de gentibus ad sponsam, quia multi pseudoprophetæ exeunt in mundum, dicentes: Ecce hic Christus, ecce illic; exorat ut possit discernere, in quorum professione et opere possit inveniri. Indica mihi,··pastorem meum, quem tota anima diligo, et in quibus requiem et pascua habeat, ne æstu turbata tentationum, per sodalium, id est hæreticorum conventicula eam quærere incipiam. Vel, in voce prædicatorum ad sponsum, ut discernere possint quibus vitæ verba ministrare debeant. Deinde conspicit sponsum, qui conspectus abscessit. Et frequenter hoc facit in toto carmine, quod expertus in se probavit, sæpe habitus sponsus, sæpe elabitur, donec vere tenebitur. In meridie,··etc. Id est in splendore majestatis tuæ, quod perfectis convenit, non mane, vel vespere. Vel, meridie,··id est in exustione tribulationum, quam immittit diabolus dolens mundum sibi subripi. Solet rerum qualitas ex tempore notari. Abraham meridie angelos suscepit. Joseph meridie cum fratribus epulatur. Sodalium tuorum.··Hæretici sodales dicuntur, quia nominis ejus et confessionis mysteria circumferunt.'

SNG 1:7 Multiple spaces in '1.7··Si ignoras.··Quia sponsa dum auxilia præsentiæ Dei requireret in tribulationibus, ex persona infirmantium subjunxerat, Ne vagari incipiam:··statim eamdem trepidationem illius sponsus imploratus benigna increpatione redarguit, secundum illud Evangelii, Modicæ fidei Matth. 14., quasi dicat, tu times in tribulatione a me deleri, et in fervore denigratam te conquereris: sed ego per tribulationes te pulchriorem efficere constitui. Quod si forte hoc ignoras, nec reminisceris quod nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit, egredere a meo consortio. GREG., lib. XVI Moral, c. 21. Semetipsam cognoscit, quando animo inter peccatores posita, ad auctoris sui imaginem se conditam meminit et juxta perceptæ similitudinis ordinem incedit; quod si non cognoscit, egreditur a secreto cordis in exteriores concupiscentias, et ad latam viam ducta, sequitur exempla populorum. Dominus objurgans Ecclesiam paventem, admonet datæ sibi gratiæ adversus hostium insidias. Hædos tuos.··Quia non juxta mandatorum meorum regulam, sed juxta tuos errores instituuntur. Juxta,··in vestigiis pastorum novissima fies, non inter oves, sed hædos. Vel juxta,··id est ut sis similis veris pastoribus, quia hypocritæ sequi bonos videntur viros.'

SNG 1:8 Multiple spaces in '1.8··Equitatui.··Sicut priorem populum de Ægyptiaca servitute liberavi, sic te de persequentium manibus liberabo, elidens Pharaonem, si te sponsam meam cognoveris, liberans a servitute diaboli, in fonte baptismatis passione rubricati, submerso ibidem auctore peccati. Equitatui meo.··Quia Dominus non vult Ecclesiam ignorare seipsam, sed diligenter attendere quid donorum acceperit, quid pati debeat, consequenter post comminationem blanditur ei, quasi dicat: Si vis intelligere quomodo te scire debeas, intellige cui te comparaverim, et tunc cognosces te talem per beneficia mea tibi collata, quæ turbari non debeas. Equitatui.··Eques, sponsus, dicente propheta: Et salus ejus equitatio Habac 3.. Quantum ergo differt meus equitatus ab equis Pharaonis, tantum melior es omnibus aliis filiabus. Sicut ille populus supervenientibus curribus Pharaonis perterritus est, sed cœlesti protectione salvatus, et per aquas submersis hostibus in terram promissionis introductus est: sic unda mortis, quæ cunctis occursura est mortalibus, pravos rapit in interitum, piis reserat iter ad salutem, et cætera omnia, quæ ibi corporaliter, hic complentur spiritualiter. Dubitantem benigne increpat, et ne desperet in sequenti fideli amore viriliter confortat, ubi Pharaonis curribus comparat. In curribus Pharaonis.··Id est in tempore curruum. Et nota superbiam: Pharao, elidens vel dissipans interpretatur. Nec oportet ut vagari incipias, cum me consolatorem habeas, et prælatos quibus innitaris, per quos subsistas.'

SNG 1:9 Multiple spaces in '1.9··Pulchræ.··Quoniam ostensum est quomodo Dominus Ecclesiam inter adversa protegat, restat ostendi quantum amorem ipsius Domini inter adversa servet Ecclesia. Unde sequitur, Pulchræ sunt genæ.··Tanta te verecundiæ salutaris virtute decoravi, ut castitatem promissæ mihi fidei nulla pravorum doctorum doctrina vel suggestione corrumpas, a quibus timebas in errorem deduci. Pulchritudo mulieris in genis dicitur esse quamplurima.Allegorice.. In genis notatur signum pudoris, sicut in prædicatoribus mos recte vivendi. Ecclesia, etsi sponsi sui morte viduata, tanta tamen ejus memoria tenetur, ut nullatenus externorum possit recipere consortium: et pro suis et aliorum peccatis gemit. In collo,··doctores, in monilibus opera illorum: quia ea quæ verbo docent, operantur. Quæ sit hujus sobrietatis custodiendæ gratia subdendo, demonstrat. Collum tuum sicut monilia.··Per collum namque cibos trajicimus in corpus reficiendum, et verba proferimus, quibus secreta cordis proximis declaramus, id est, doctores qui et verbis instruunt, et cibum salutis in commissa sibi membra transfundunt. Qui monilibus comparantur, qui pulchri sunt moribus, et pectora virginum verbis et exemplis claudunt, ne adulter inserat manum.'

SNG 1:10 Multiple spaces in '1.10··Murenulas.··Alia translatio. Similitudines auri fabrefaciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in accubitu suo est.··Quod est, aurum, id est, faciem meam in præsenti vita non poteris videre, sed similitudinem claritatis cœlestis, per illuminationem Scripturarum, videbis per speculum in ænigmate, donec omnibus appareat, quod nunc latet in Deitate. Murenulas.··Pulchre describit sponsus ejus pulchritudinem: post hæc fit ei sponsus in recubitu. Interim, eo dormiente, ejus socii, id est, angeli consolantur eam; non habemus aurum, sed similitudinem auri fieri faciemus tibi, donec surgat cum stigmatibus argenti. Murenulæ.··Quæcunque bonæ institutiones, quasi ornamenta aurium. In murenulis Scriptura sancta, quæ auro spiritualium sensuum fulget interius, et argento cœlestis eloquii splendet exterius; per doctorum ædificationem fit custodia sobrietatis, et per divinæ Scripturæ meditationem. Auro divinæ sapientiæ et argento divini eloquii intus et exterius renitentes. Faciemus.··Ego et mei opifices, quos plurimos ad eroganda semina verbi constitui.'

SNG 1:11 Multiple spaces in '1.11··Dum esset.··Acceptis Ecclesia tantis a conditore suo muneribus et promissis, qua hæc devotione operum susceperit, manifestat, dicens: Dum esset rex,··quod est, cum Dei Filius in carne apparuit, Ecclesia per ipsum mysterium incarnationis in virtutum cœlestium fervorem excrevit. Vel, cum esset in humiliatione crucis humanum genus per crucem redemptum, exercitatio bonorum operum odorem suavitatis aspersit. Christo rege in beatitudine cœlestis secreti quiescente, sanctorum virtus in Ecclesia magna nobis gratiam suavitatis ministrat, qui quo eum, quem appetunt, non vident, tanto ardentius per desiderium flagrant. Vel, dum esset cum patre, nardus,··id est dilectio, qua prior dilexit nos, dedit odorem,··quia per dilectionem propter nos assumpsit carnem. Mirandus ordo verborum. Accubante rege nardus mea dedit odorem suum, dum propter nimiam charitatem, qua dilexit nos, filius factus est mulieris. Nardus,··quæ dicitur expellere tumores, fugare frigus et afferre calorem; cui assimilatur homo Dominicus, qui carnem assumendo se humiliavit, et se humiliando omnem tumorem superbiæ abstulit, frigus infidelitatis removit, et fervorem charitatis intulit. Herba etiam hæc, quanto plus atteritur, tanto majorem reddit odorem, sic Christus.'

SNG 1:12 Multiple spaces in '1.12··Fasciculus.··Mors dilecti mei, quam pro mea salute subiit, semper in mea memoria commorabitur. Item fasciculo myrrhæ comparatur, dum propter nos crucis injurias toleravit. Myrrha arbor est Arabiæ, altitudinis quinque cubitorum, similis spicæ quam acanthum dicunt, cujus gutta viridis atque amara, unde nomen accepit myrrha. Gutta ejus sponte manans, pretiosior est, corticis vulnere vilior, quæ medendis infirmitatibus est salubris: unde, et myrrhatum vinum a militibus accepit. Ubera mea.··Castarum ubera non franguntur; sed meretricum, laxis pellibus irrugantur. Unde Ezechiel: In Ægypto fractæ sunt mammæ tuæ Ezech. 23..'

SNG 1:13 Multiple spaces in '1.13··Botrus cypri dilectus.··Botrus cypri cum resurrexit: In vineis Engaddi est, cum fidelibus spiritualia dona distribuit. Arbores balsami, quæ in Engaddi crescunt, quia in modum vinearum excoluntur, vineas appellat. Sponsus Christus igitur est in vineis Engaddi, quia in carne veniens Spiritu sancto plenus, credentibus ejusdem sancti Spiritus dona largitur per chrismatis unctionem, in cujus confectione oleum et balsamum commiscentur. Engaddi fons hædi propter charismata, quæ post resurrectionem largitus est in baptismo suis participibus. Engaddi, id est oculus meæ tentationis, et tentatio est vita hominis super terram. Quia morti Mediatoris mox resurrectionis gloria successit, recte subditur, Botrus,··qui fuit fasciculus myrrhæ in amaritudine passionis, in dulcedine resurrectionis exstitit botrus cypri. Quod myrrha enim tristificat, vinum lætificat.'

SNG 1:14 Multiple spaces in '1.14··Ecce tu pulchra.··Hactenus Ecclesia, quæ dilectionis pignora a sponso receperit, testatur, cui ipse mox remunerationis vice respondet: Ecce tu pulchra;··quasi, ex hoc quod me diligis, pulchra efficieris. Amica mea.··Alia translatio: Proxima mea;··hoc est, in hoc quod proxima es speciosa es, et postquam cœperis esse speciosa, sine additamento pulchra es. Oculi tui.··Alia laus sponsæ speciosæ, ut et nos laboremus speciosi fieri. Oculi tui columbarum,··simpliciter Deum intueris quia nihil aliud nisi ipsum quæris. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam Matth. 5., non habet oculos columbæ; sed qui habet, castis intuetur oculis, et legem et Evangelium spiritualiter intelligit. In cujus columbæ specie Spiritus sanctus apparuit. Ideoque et spiritualis intelligentia, et omnia spiritualia dona nomine columbæ designantur. Columba felle caret, rostro non lædit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, juxta fluenta manet, meliora grana eligit, gemitum pro cantu reddit, gregatim volat, alis se defendit, visum recuperat. Ita sancti juxta fluenta doctrinæ sedentes meliores sententias eligunt, homines a Christo alienos nutriunt Deo, si quas bonas sententias in hæreticis inveniunt, non pervertunt, ira irrationabili carent, in fide plagarum Christi refugium habent, gemunt pro peccatis.'

SNG 1:15 Multiple spaces in '1.15··Ecce tu pulcher es, dilecte mi et decorus.··Audiens sponsa se per dilectionem sponsi meruisse, ut ab ipso sponso laudaretur, sponso vicem in laudibus tribuit: non quod ei, quod non habet, suo præconio largiatur, sed intelligens decorem ejus, per quem et ipsa decora facta est, ait: Ecce tu pulcher es,··etc. Lectulus noster floridus.··Aliquando Ecclesia quasi in lectulo cum sponso quiescit, tempore scilicet pacis, ubi Dei pulchritudinem liquidius aspicit, et prolem fidelium flore fidei redolentem, ex aqua et Spiritu sancto gignit. Aliquando cum sponso insurgente tentatione in acie consistit. Vel, lectulus,··pusilli fideles, qui Deo sunt quies et magistris suis, per hoc, saltem, quod peccare mortaliter nolunt, qui florent initiis bonorum operum, per quod dant spem fructus, id est majorum operum. Quietam in sponso vitam agere volens quales domus sint, in quibus eum suscipere velit insinuat. Pax Ecclesiæ, virtutibus floret et spirituali prole multiplicatur.'

SNG 1:16 Multiple spaces in '1.16··Tigna domorum nostrarum cedrina.··Domus variæ per mundum de gentibus Ecclesiæ; Tigna,··quæ ad munitionem domus solent fieri, prædicatores, quorum verbo et exemplo structura Ecclesiæ, ne corruat, continetur. Laquearia,··quæ ad decorem domus solent fieri, simpliciores famuli Christi, qui tignis adhærent et sustentantur, qui non doctrina, sed virtutibus ornant. Cypressina.··Cypressus Græce dicitur, quod caput ejus a rotunditate in acumen erigitur: unde et turben dicitur, id est alta rotunditas, hinc et fructus cum conus dicitur: unde, Coniferæ cypressi.'

SNG 2:1 Multiple spaces in '2.1··Ego flos.··Quia præsentis temporis statu labor magis quam requies convenit: recte sponsam otio delectatam ad laborum exercitia provocat. Quasi diceret: Tu quidem volens pulchritudinem tuam mihi commendabilem reddere, delectaris in quiete secretis florere virtutibus: sed scias quod ego alterius modi pulchritudinem requiro in præsenti, quia sum flos virtutum, a quo omnis fructus campi egreditur; quia odorem meum toti mundo innotescere cupio, quod non potest impleri, nisi intermissa quiete, qua delectaris, ad officium prædicationis accingaris. Et lilium convallium magis quam montium, quia claritatem meæ humanitatis, vel splendorem æternæ lucis, vel Deitatis magis revelo humilibus et paratis ad patiendum. Quasi: Memento quod qui de virgine nasci potui, qui Deus sum, humiliter in mundo apparui, hominibus me socium esse exhibui, humiliter usque ad mortem veni. Ideo desiste quietis securitatem quærere, unde subdit, Sicut lilium.··Sicut campus floribus ornatur, ita mundus mea notitia et fide decoratur.'

SNG 2:2 Multiple spaces in '2.2··Sicut lilium.··Laudato se, laudat sponsam, ita: Sicut lilium non potest spinis comparari, inter quas sæpe exoritur: eodem modo proxima mea super omnes filias lilium est. Sicut lilium.··Tu requiem quæris et laudes lectuli:··sed scito quia candidior tribulationum aculeis efficieris, et major est fructus prædicationis quam quietis. Sic amica mea.··GREG. In Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt: bonus non fuit, qui malos tolerare non potuit. Adversarum hæresum dogmatibus ejus integritas tanquam spinis pungitur, ut contra hostes suos vigilans exerceatur, donec eminens, tanquam lilium, in capite sponsi sui, candore ipso decoretur.'

SNG 2:3 Multiple spaces in '2.3··Sicut malus,··etc. Sponsa laudata et exemplo sponsi ad patiendum admonita, reciproca laude sponsum attollit, quod inter bonorum opera [singulariter] similiter sanctus emineat, et se passuram promittit quod patitur, eo præsidente, qui est refrigerium et refectio. Sicut malus.··Unguentorum odor, quamvis suaviter redolet, non est tamen ad edendum suave. Malum autem optimi saporis et odoris tale est, ut fauces dulcore delectet, et spiritum mulceat odoratus. Sub umbra.··Ideo dilectum omnibus propono, quia in sola pietatis ejus protectione, cujus desiderio ardebam, refrigerium tribulationum me invenisse conspicio, et suavissimum donorum ejus fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam confido. Desideraverat autem sub umbra auctoris respirare, cum se sole persecutionem fuscatam querebatur, cum Dei auxilium implorans clamabat: Indica mihi quem diligit anima mea: ubi pascas, ubi cubes in meridie;··cum non solum pressurarum tædio fatigata, sed recordatione pulchritudinis et decoris ejus illecta dicebat: Lectulus noster floridus;··cujus desiderii se compotem factam ostendit, dicens: Sub umbra.··Et notandum quod superius tigna cedrina et laquearia cypressina prædicabat, non tamen horum sibi protectionem sufficere memorabat; sed solam vitæ arborem, in cujus umbra quiesceret, et fructu reficeretur quærebat, quia sancti exemplis, doctrina, et intercessione, suffragia ferunt: soli tamen Salvatori dicere habemus, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt Psal. 35.. Sedi et fructus,··etc. Non dicit sedeo, sed sedi.··Hujusmodi profectus sunt Ecclesiarum, ut in exordio desideret quispiam in virtutum umbra consedere ut ad eum veniat corpus ejus, ex quo umbra nascitur: ideo et nativitas Jesu ab umbra cœpit, et in veritate finitur. Sicut dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi Luc. 1.. Sic postea ad meliora fit transitus. Dulcis.··Quia in eo intelligit anima causam vitæ, dum et corporaliter percipit.'

SNG 2:4 Multiple spaces in '2.4··Introduxit me.··Hæc refectio quantæ dulcedinis, quantæ sit virtutis, ostenditur, cum subdit, Introduxit me.··Id est, spe futuræ gloriæ adeo lætificavit, ut jam sæculi non sentiam labores. Introduxit.··AMBR. Quam cito guttur meum dulcedinem gratiæ ejus attigit, ita me recreatam spiritu et ab amore terrenorum in superna translatam sentio, ac si in cellam vinariam introducta, novi sim meri odore et poculo refecta. Typice per vinum gratia Spiritus sancti notatur; Cella vinaria est Ecclesia, in cujus unitate tantum dari solet et accipi Spiritus sanctus; quam Ecclesiam de toto orbe collectam, Deus in unam sibi domum fabricavit, quam Spiritus sanctus suis charismatibus consecravit. Quæ fabrica, quia in charitatis maximæ fundamento ipso operante consistit, recte subditur: Ordinavit in me charitatem.··Multorum charitas inordinata est, quod in primo est, ponunt tertium, vel quartum. Primo, Deus diligendus est; secundo, parentes; inde filii, post domestici, qui etiam, si boni sunt, malis filiis præponendi sunt. Secundum hoc in Evangelio ad cujuscunque dilectionem, proprium ponit. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut teipsum Marc. 12.. Inimicos non ex tota virtute, non sicut teipsum, sed simpliciter: sufficit enim quod diligimus, et non odio habemus. Vel, ipse prior dilexit me, et diligendo, ut eum amare nossem, donavit. Vel, ordinavit, id est, ordinata charitate, mea singula membra, id est, electos omnes, sibi copulavit; eminentiora ampliori affectu complectitur. Quantum charitas mentem quam perfecte absorbuerit ab amore infirmorum sustollat ostendit, cum subditur:'

SNG 2:5 Multiple spaces in '2.5··Fulcite.··Jam supradictis confortata, ita in amorem Dei ardet, ut præ nimio amore vel pœnis illatis languor carnis immineat. Vel, fulcite,··id est, vos alii, vel perfectiores, vel incipientes bene operando, sitis mihi recreatio, ut in bonis operibus vestris quiescam, quæ adhuc non possum quiescere contemplando vultum Dei. Ideo fulcite,··ut et præsens et futurum subsidium habeatis, sicut ego in languore meo habeo. Quanto se ad amorem sponsi accendit, tanto ab amore temporalium languescit: unde subdit: Langueo.'

SNG 2:6 Multiple spaces in '2.6··Læva ejus.··Noli aliunde capiti requiem quærere; si enim lævam ejus habueris, omnia tibi, quæ mea sunt tribuentur. Læva ejus sub capite meo.··Cum corda fidelium in hac vita, per sacramentorum participationem, per pignus Spiritus, per Scripturarum solatia confortantur: quæ et ad subsidium peregrinationis dat Deus: dextera amplexabitur,··cum post hanc vitam cœlestia præmia accipiemus. Læva id est, præsens vita, et temporalia Dei dona, dum per spem mentem roborat, est sub capite ad consolationem data: et dextera,··id est æterna vita amplexabitur,··sicut protegens, quando per remunerationem nos glorificabit. Quasi: Temporalia Dei beneficia quo a mundi cupiditatibus et perturbationibus aliquantulum quiescere queam adjuvant in hoc loco peregrinationis, et æternorum promissio amplius delectat.'

SNG 2:7 Multiple spaces in '2.7··Adjuro.··Primitiva Ecclesia ad gentes conversa, et quasi in persona eorum hucusque locuta, cum ex amore interiori corporis defectum jam patiatur; monet sponsus novellam Ecclesiam, ne peccando inquietet eam. Quam amabilis sit Deo hujus Ecclesiæ et cujuslibet fidelis animæ pausatio, ex responsione sponsi declaratur. Per capreas.··Id est, si velitis esse comparabiles capreis,··vel cervis in virtutum altitudine et pretiosioribus cibis, et in agnitione, quæ medela sit congrua vestris vulneribus, si vulnera habetis. Capreæ et cervi, munda animalia, venenorum inimica, ruminantia, opera spiritualium virtutum figurant, contra virulenti hostis insidias. Cervi tempore amoris discedentes a patria, alter clunibus alterius capite imposito se sustentant, ordinatim incedentes, primus fert, ultimus tantum fertur, primo fatigato, ultimus succedit, canibus insequentibus per dumeta cornibus dorso impositis illæsi evadunt. Caligantibus oculis serpentem comedunt, et hausto fonte visum recuperant, et deponunt superflua. Sic sancti amore Dei renuntiant terrenis: alter alterius onera supportant, minus enim onerati peccatis allevant oneratos, condonando, pro eis orando; robur datum per Spiritum sanctum menti suæ supponunt, dum urgentur ab impiis, et sic transeunt illæsi; diabolum comedunt, id est, annihilant in se, et potato fonte, id est, Christo, visum interiorem recuperant, et pellem ponunt, id est, immunes fiunt a peccatis. Ne suscitetis.··GREG. Si subditi aliquid peccant, propter quod doctores a quiete surgere cogantur, non tantum pœnam illius peccati incurrunt, sed etiam puniuntur pro inquietatione doctorum, quia qui doctores cœlestibus intentos inquietare præsumit, etiam virtutes quas habere se credebat, perdit. Ad juramentum sponsi, sponsa libenter suscipit, et audiens determinationem istam appositam, scilicet donec ipsa velit, animadvertit sibi latenter præcipi, ut ipsa sponte surgere velit, promittit ergo se surrecturam et proponit talem sponsum, pro quo velit, et tempus congruum. Postquam enim apostoli in primitiva Ecclesia gentium positi, in tantam perfectionem se et alios induxerant, ut jam contemplationi vacarent, iterum intelligit sibi impositam necessitatem discurrendi per totum mundum et construendi novas Ecclesias.'

SNG 2:8 Multiple spaces in '2.8··Vox dilecti mei.··Hac est quam audivi adjurantem filias Jerusalem ne me suscitarent: gaudeo consolatoriam ejus vocem audiens, cum ejus faciem nondum video; tamen sublevato ad cœlum animo, aliquam suavitatem futuræ beatitudinis prægusto, etiam in hoc præsenti. Saliens in montibus.··Salit in montibus, et quasi pedes ponit, quo signo ibi fuisse dignoscitur, quia eum per passionem et vitæ conversationem imitatur. Saltum fecit de cœlo in uterum, de utero in præsepe, de præsepi in crucem, de cruce in sepulcrum, de sepulcro rediit in cœlum. Ipse est qui elevatus est super omnes montes et colles, id est, sanctorum tam majorum quam minorum altitudines. Transiliens colles.··In collibus non apparent signa pedum, sed umbram supervolantis susceperunt: quia etsi non ut illi majores, tamen aliquatenus imitantur et ab eo visitantur, Montes et colles sunt, qui generalem Ecclesiæ conversationem quasi floridam camporum planitiem, singulari mentis puritate transcendunt, et ab infimis recedentes vicinius superna contemplantur. In quibus salit,··quia corda sublimium crebra visitatione illustrat; et non manet, sed salit et transilit:··quia hæc dulcedo contemplationis brevis est et rara, propter gravedinem carnis, quia terrena inhabitatio aggravat sensum multa cogitantem.'

SNG 2:9 Multiple spaces in '2.9··Similis.··Quia acute videt, et in altis montium habitat, velociter saltat. Unde et rarius a nobis videtur: semper ascendit a nativitate usque ad sinum patris. Similis.··Et quamvis divinitate sua ita omnes transcendat, tamen factus est homo, pro me natus est de gentili et patriarcharum semine. In assumptione carnis et humanitate comparatur capreæ;··in varietate virtutum et miraculorum hinnulo.··Cervus flatu narium serpentem de cavernis extrahit, et superata pernicie veneni pabulo delectatur. Quoniam istis versiculis speculativæ vitæ sublimitas est expressa, restat activæ vitæ, quæ omni Ecclesiæ communis est, perfectionem ostendere. Unde sequitur. En ipse stat,··etc. Post parietem.··Paries, qui ab ejus aspectu nos seducit, mortalitatis conditio est, quam peccando meruimus, qui ita conditi sumus, ut si non peccaremus, omnes electi divinum lumen indefessi cerneremus: ad quod intuendum perpauci perfectiores, cum labore, fide purificati nunc pertingunt: sed in hoc pariete misericordia Dei fenestras et cancellos unde nos prospicere fecit, quia mentibus, quanquam oppressit, gratiam suæ cognitionis aperuit, et crebra nos suæ inspirationis luce respicit. Per cujus inspirationis prospectum, quia hoc maxime Deus agit, ut nos a temporalibus ad promerenda cœlestia provocet, recte subjungitur: En dilectus meus loquitur mihi,··qui supra monuit filias Jerusalem ad custodiam meæ quietis: me ad colendas vineas mittit ostendens opportunitatem. Post parietem.··Moraliter si feceris ædificationem tuam, Deus veniet post parietem tuum, prospiciens per fenestras,··id est, per quinque sensus sollicite contuetur; ubi enim non prospicit sponsus, mors ascendit: unde Jeremias: Ecce mors ascendit per fenestras nostras Jer. 9.; per retia.··Omnia retibus diaboli plena sunt, quibus capereris, nisi quia sponsus subjecit se retibus mundi qui eminenter, et conscindens viam faceret, ut dicas: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. Per fenestras.··Sicut sol intrans per fenestras illuminat domum, ita Christus exemplo et admonitione apostolorum nos illuminavit. Sicut per cancellos,··id est, per parva foramina parva lux intrat, sic obscura cognitio per prophetas.'

SNG 2:10 Multiple spaces in '2.10··Surge propera.··Id est, interrumpe contemplationem, et labora in acquisitionem aliorum; vel surge ab amore terrenorum. Surge, omnia tempus habent; qui modo adjurabat filias Jerusalem, ne inquietarent dilectam: ecce eam ad laborem invitat. Surge propera.··GREG. Cum jam de corruptionis corpore educitur, ei imber transiit, quia præsentis vitæ torpor abscessit, et ad contemplandum Deum in substantia educitur, nec jam verborum guttæ sunt necessariæ, ut pluvia prædicationis debeat infundi. Nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enim apparent flores in terra,··quando de æterna beatitudinis vita quædam suavitatis primordia prægustare anima cœperit quæ jam in floribus odoratur exiens, quæ postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Tempus amputationis advenit.··Nostra amputatio tunc evenit, quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animæ pervenire valeamus, qui fructus nobis est uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia rescinduntur, ut ea quæ valent, uberius fructum ferant. Ideo surge,··quia ego patiens pro te fluctus sedavi. Veni.··Ad impendendam etiam curam salutis proximis per studium sedulæ prædicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi. Quasi: credis te venturam, si vacaveris contemplationi: sed venies melius per laborem hujusmodi. Oportet ut prædices, quia cum jam scientia est in te, est etiam in illis, ad quos te mitto, opportunitas recipiendi.'

SNG 2:11 Multiple spaces in '2.11··Imber abiit.··Ego a mortuis resurgens, tempestate compressa tranquillitatem reddidi. Modo facilius est prædicare, cum quidam jam conversi sint, quam prius, cum nullus adhuc crediderat.'

SNG 2:12 Multiple spaces in '2.12··Flores. Quasi:··Istos, qui jam credunt, et jam bona operantur, potes dare in exemplum aliis: istos potes proponere aliis in exemplum qui jam patiuntur falcem vitia resecantem. Pro quiete tua non debes dimittere prædicationem, quia Christus, qui in magna quiete erat cum Patre, quietem quodammodo pro prædicatione intermisit. Tempus putationis.··Jam inutilibus vanæ religionis amputatis sarmentis, futuro fidei fructu præparantur corda hominum, jam et vitia amputantur, quia venit tempus remissionis peccatorum. Vox turturis audita est.··Spiritus sanctus, quando de occultioribus loquitur sacramentis, et quæ multi non capiunt, turturis appellatione signatur. Unde et Moysi apparet et uni: quando de humilibus quæ ad omnes usque perveniunt, per columbam assumitur, unde et circa Jordanem astantibus multis non in turture apparuit, sed in columba. Vox turturis,··vox apostolorum, vel quorumlibet prædicatorum, qui suo cantu abscessum hiemis et veris adventum nuntiant, qui pro cantu humilem gemitum reddunt, qui pudicitiæ amatores sunt, qui semper in jugis montium, vel in verticibus arborum morantur, et conversationem fugiunt hominum, dum in mundo corpore positi, conversationem habent in cœlis, incolatus sui et patriæ sibi promissæ memores.'

SNG 2:13 Multiple spaces in '2.13··Ficus.··Grossos vocat primitivas et immaturas ficus, quæ non sunt habiles esui, quæ etiam si concussæ fuerint, leni tactu cadunt: ergo sonante turture, id est, prædicantibus apostolis, Synagoga protulit grossos, id est, immaturam legalis observantiæ intelligentiam abjecit. Vel ita: Synagoga procreavit apostolos, qui dulcem cibum suis credentibus ministrarent. Et quia proferente Synagoga apostolos, totius orbis fides salusque secuta est, recte subditur. Vineæ florentes.··Per floritionem initia multiplicium Ecclesiarum, de ea quæ Jerosolymis primo plantata est, de cujus flore succus expressus poculi genus conficit, saluti et voluptati accommodum, quod lætificat cor hominis.'

SNG 2:14 Multiple spaces in '2.14··In foraminibus.··In vulneribus Christi Ecclesia sedet et nidificat: cum in passione Domini spem suæ salutis ponit, et per hoc ab insidiis accipitris, id est, diaboli se tutandam confidit, et in eodem alios gignit. In foraminibus.··In fide, vel in capacitate, in qua fideles locati ab hostibus sunt tuti. Maceries est congeries lapidum, sine cæmento in unum compactorum, sic apostoli eadem fide et eisdem sacramentis sunt uniti. Ostende mihi.··Necdum habebat fiduciam, ut revelata facie gloriam Dei contemplaretur; sed quia jam ornata est, dicitur: Ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis.··Ostenditur Domino facies,··recte operando: ostenditur sonus vocis,··salubriter prædicando. Ne erubescas prædicare crucem Christi, quamvis stultitia videatur incredulis, quam prædicaverunt Christi apostoli, qui sunt maceries et munimentum Ecclesiæ. Vel, maceries sunt prophetæ et patriarchæ, in quibus apostoli habent refugium. Quod intus pulchritudinis habes, et in secreto quietis didicisti, in publica actione ad utilitatem aliorum demonstra: nam mihi qui intima prospicio, tunc faciem tuam ostendi æstimo, cum utilitati proximorum bonam actionem ostendi considero. Auribus meis.··Non alienis, id est, meæ dilectioni, non alicui terreno, et opus et vocem expende. Vox enim tua.··Non aliena, sed ea, quam in die desponsationis te mihi servire promisisti.'

SNG 2:15 Multiple spaces in '2.15··Capite nobis.··Quoniam non sufficit nobis vitam nostram aliis in exemplum proponere, et bonam prædicationem facere, nisi etiam errantes corrigamus, et infirmos ab insidiis aliorum defendamus, recte dicitur capite non vobis, sed nobis; in hoc mihi enim servitis, in hoc vos remunerabo. Vulpes in foveis abduntur, et cum apparuerint, nunquam directis itineribus currunt, sic hæretici. Nam vinea nostra.··Pulchre, cum supra vineas plurali numero, hic singulariter vinea,··quia multæ vineæ per fidem et charitatem unam: et ideo sunt expellendi, qui eam volunt per hæreses scindere.'

SNG 2:16 Multiple spaces in '2.16··Dilectus meus mihi.··Tali affatui dilecti, mox amica columbini cordis simplicitate respondet, et injuncto officio se obedituram promittit; quasi dicat, non solum hortatur, sed etiam adjuvat. Dilectus meus mihi.··Sincero amore mihi copulatur, et ego illi.··Vel, dilectus talem exhortationem mihi facit, et ego illi faciem et vocem ostendo. Vel, dilectus meus mihi,··non alteri cuilibet, scilicet, gratiam præstabit et fructum rependet; et ego ei,··non alteri cuiquam, non in alia turba hominum, sed integra obedientia et devotione conglutinabor. Cunctis his sensibus apte convenit quod sequitur: Qui pascitur inter lilia.··Pascitur in nobis, quia corpus illius sumus et membra de membro; pascit nos ipse, qui caput est. Pascitur inter lilia,··cum fideles, qui sunt membra ejus, exemplis priorum fidelium in supernorum amore perficiuntur. Lilia.··Adustis membris mederi solent: sic sancti, si forte vident corda proximorum aduri flamma vitiorum, refrigerium consolationis et exhortationis adhibent. Quia hæc Domini pastio, quæ in sanctorum ejus profectibus agitur, usque ad finem sæculi pertingit. Nam ubi ad visionem pervenerint, in quo ultra proficiunt non habebunt, recte subditur: Donec aspiret dies.'

SNG 2:17 Multiple spaces in '2.17··Revertere, similis.··In excelsis mentibus vestigia pone, et ab illis aliquando etiam condescendendo inferioribus appare, qui in valle sunt. Revertere, similis.··Et quia ad ecclesias constituendas, et excolendas, et ad versutias vulpecularum abigendas provocas, et ut faciem meam tibi ostenderem, cum tuam faciem adhuc clare non videam, et per me non sufficiam, obsecro, illustra perfectius cor meum et corda illorum quibus prædicatura sum.'

SNG 3:1 Multiple spaces in '3.1··In lectulo.··Orantibus prædicatoribus de Judæa, ecce gentilitas Spiritu divino afflata ad agnitionem suæ salutis advenit, et inventam firmo amore tenet. Unde sequitur: Vox ejus plene intrantis. In lectulo.··GREG. Moraliter lectulum sibi sancta anima in nocte facit, dum omnes mundi perturbationes fugiens, secretum, in quo requiescit, comparat. In hoc lecto dilectum quærit: quia dum a sollicitudinibus vacat, in ejus inquisitione quomodo ad illum perveniat requiescit: sed dum in mundo vivit, tenebras mundi a se perfecte non excutit et quanto gravius patitur, eo frequentius quærit, et ferventius eum, quo invento tenebras amplius non patiatur. Sed quia in hoc mundo non invenit, ideo subditur: Quæsivi eum, et non inveni.··Quia vero maximo desiderio æstuat, et quidquid tenet, ei non sufficit, donec delictum inveniat: ideo perseverantiam inquisitionis subjungit, Surgam, et circuibo civitatem. In lectulo.··Ex quo Adam peccavit, cœpit homo in terrenis quiescere, et tamen duce ratione quasi per somnium veram beatitudinem intelligens, ipsam in terrenis putabat consistere. HIERON. Moraliter. In lectulo anima Deum quærit, quando in suo otio quidem appetit Deum videre, et ad eum de carcere carnis exire desiderat, sed non conceditur: et abscondit se sponsus, ut non inventus, ardentius quæratur. Et non inveni.··GREG. Quia mihi gentilitati non angelus, non propheta, non quilibet doctor in dubiis lumen divinæ cognitionis ostendit, ideo non inveni, quod ubi comperi, quod in lecto non posset inveniri, proposui in animo meo de lecto carnalium voluptatum exsurgere, et ad laborem salutiferæ inquisitionis accingi, et terra et mari publice et privatim universorum, quos sapientes audirem, magisteria adire. Vici,··sunt spirituales viri, qui dum ad cœlestia gradiuntur, angustam viam tenent. Plateæ,··id est, sæculares, qui multas voluptates sequuntur, et alta via incedunt. Omnes ergo circumit, quia omnes sanctos, qui sunt vel fuerunt, mente conspicit et imitatur: etiam in sæcularibus aliquando invenit, quod valeat ad inquisitionem sponsi: sed postquam laborem geminatum inquisitionis ostendit, iterum difficultatem inventionis subdit: Quæsivi, et non inveni:··sed dum quærit et non invenit, ipsa et quæritur et invenitur: Unde dicitur: Invenerunt me vigiles. Quæsivi.··Plurimo labore mundo peragrato, sapientium verbis discussis, nil certum de via veritatis addiscere potui.'

SNG 3:3 Multiple spaces in '3.3··Invenerunt me.··Cum sic inquirerem, Dominus hanc instantiam inquisitionis videns, tandem se manifestare dignatus est et cui inspiraverat, ut quæreret, quærenti donavit ut inveniret. Num quem diligit.··GREG. Illis volentibus docere, ista flagrans nimio amore prior alloquitur, Num quem diligit.··Ecclesia interrogat vigiles, cum prædicationem intente suscipit, et in ea bonorum operum exhibitione fructificat.'

SNG 3:4 Multiple spaces in '3.4··Cum pertransissem.··ID. eos transit, quia in ipsis videt formam ejus, quem quærit; et tamen transit,··quia Deum, qui est ultra, incipit imitari et intueri. Transit Petrus vigiles, dum contemnit prophetas, et Domino prophetarum dicit: Tu es Christus, Filius Dei vivi Matth. 16.. Donec introducam illum,··etc. Donec in fine mundi Synagogam, per quam auditum fide suscepi, et mysterium regenerationis ad fidem ejus revocare satagam. Ecclesia gentilis in fine revocabit Synagogam, quæ prius vocaverat illam per apostolos.'

SNG 3:5 Multiple spaces in '3.5··Adjuro vos.··Christus audiens se per hos introducendum, adjurat ne ei parent impedimentum. Adjuro vos.··Ideo repetitur hic versiculus in cantico amoris, ut non minorem se Dominus Ecclesiæ de gentibus, quam de Judæis collectæ curam habere: sed æqualem pro utriusque pace sollicitudinem gerere designet. Non minus enim hæc regina austri capitur amore sponsi, quam prima amica de Judæis. Cervosque.··Cervi est in senectute serpentem comedere, et pro siti a veneno concepta, ad fontem properare, et inde potando juvenescere, cadentibus pilis et cornibus: quod cuique fideli competit per lavationem baptismi.'

SNG 3:6 Multiple spaces in '3.6··Quæ est ista.··Ulterius agit de Ecclesia de gentibus conversa, quomodo apostolis fundamento accepto, deinde per successus temporum et graduum promotiones sit multiplicata. Quæ est ista?··Judæi conversi, videntes etiam gentes converti et in amorem sponsi pariter recipi; non ex invidia, sed quasi admirantes, et de societate fratrum congaudentes, inquirunt si salus sit promissa gentibus: quod multum fuerat dubium. Quæ ascendit.··Eodem tempore, et dormit, cum a carnalibus desideriis se alienat Ecclesiæ, et bonis operibus ad visionem sui conditoris appropiat. Per desertum.··Id est per medium gentium, quæ nulla erant virtutum fruge fecundæ, quas nullus propheta, vel angelus ad cultum Dei instituerat, vel: Per desertum sicut virgula fumi,··quia a mundi illecebris separata, cœlestibus præceptis est dedita. Fumus eodem tempore partim oritur, partim, qui prius ortus fuerat, solet in sublimioribus disparere: sic Ecclesia, in quibusdam suis membris semper gignitur nova, in quibusdam, qui prius nati fuerunt, semper colligitur ad cœlestia. Fumus ex igne natus ad alta conscendens paulatim se humanis subtrahit aspectibus: sic Ecclesia igne sancti solius Spiritus in amorem Dei accensa ascendere non desinit, donec a terrenis abstracta ad invisibilia cœli rapiatur. Ex aromatibus.··Nota quod aromata commemorans, primo myrrham,··deinde thus,··et postea universi pulveris pigmentarii ponit, quia prius est mortificare concupiscentiam carnis, postea offere Deo placabilia vota cordis, et sic cum humilitate crescere in omni virtutum genere. Pigmenta.··In pulverem redacta valent ad confectionem: sic virtutes cum non extollunt animum, sed quasi in pulverem, reputatione agentis, rediguntur, ad perfectionem perducunt. Pigmentarius,··vel homo qui operam dat virtutibus: vel Deus, qui virtutes largitur.'

SNG 3:7 Multiple spaces in '3.7··En lectulum.··Priori amice miranti respondet gentilitas determinans, quo ascendat, quia scilicet ad lectulum,··et per quid ascendat, quia scilicet media fercula sunt charitate constrata, et probat se in eamdem sponsi dilectionem accessisse, in qua prior est: quia similiter habet nuptialem apparatum, et prædicatores habet, quos Deus ad nos non misisset, nisi eos præelegisset. En lectulum.··Lectulus veri pacifici, æterna beatitudo, in qua rex cum sanctis quiescit, ad quem Ecclesia per desertum partim quotidie pervenit, tandem perfecte perveniet. Vel etiam lectulus Dei est in præsenti quieta conversatio sanctorum. Utrumque lectum ambiunt fortissimi:··quia et præsentem quietem, et pacem Ecclesiæ prædicatores contra incursus tuentur, et internam patriæ cœlestis quietem quique perfectiores fixa intentione speculantur. Isræl.··Id est vir videns Deum, quo nomine juste vocantur omnes, qui ad divinæ visionis gaudia tendunt. Inter quos fortissimi sunt, qui vel cœlestis dono speculationis sublimantur, vel prædicationis ministerium suscipiunt.'

SNG 3:8 Multiple spaces in '3.8··Omnes tenentes gladios.··Qui indesinenter habent verbum Dei in promptu, et ad resecanda superflua et in se et in subditis, et ad repellendos hostes et conculcandos. Omnes tenentes gladios.··Verbum Dei tenent, et periti sunt qualiter utantur illo, tam alios quam se quantum ad vitia expugnando. Ad bella doctissimi.··Quia tot millibus annorum contra diabolum in carnis fragilitate pugnaverunt, ex assiduo usu docti sunt. Propter timores.··Ne insidiæ tentatoris; si eos securos inermesque repererint sternant: et ne eis expugnatis lectulus quem custodire debuerunt, fœdetur, scilicet, ne præsens pax Ecclesiæ violetur, et sic futura beatitudo amittatur.'

SNG 3:9 Multiple spaces in '3.9··Ferculum.··Non solum per hoc, quod et in præsenti in lectulo Salomonis quiesco, et ad futurum lectulum festino, et fortissimos custodes habeo, apparet quod salus sit promissa gentibus: sed etiam per hoc, quod de nobis fecit quoddam ferculum, id est quod de loco ad locum ferret sui verbi dispensatores, vel in quibus ipse per mundum feratur. Vel ita: Pacificus, ad cujus lectulum propero, ita munivit me: et hoc fecit per ferculum, id est per apostolos, per quos, sicut in cathedra fertur, quos ad meam salutem vel nostram misit.'

SNG 3:10 Multiple spaces in '3.10··Reclinatorium aureum.··Id est, sui speculatores plenos divina sapientia, vel reclinatorium facit in ferculo, cum spem perpetuæ quietis fidelibus promittit. Aureum,··quia requiem suæ visionis gloria coruscam præparat. Ascensum purpureum.··Ascensus sunt illi, per quos aliquis potest scandere primum ad virtutes, postea ad sancta sanctorum: qui sunt purpurei,··id est ad martyrium prompti. Vel, ipsæ virtutes, sunt ascensus,··quæ sunt vera purpura:··quibus decorantur animæ fideles. Vel, ipse Christus ascensus,··per quem et in Ecclesiam et in cœlum intratur. Purpureus,··quia lavit nos in sanguine suo: et nullus ingreditur Ecclesiam, nisi sacramentis Dominicæ passionis imbutus. Media charitate constravit.··Vel charitate, qua pro nobis passus est. Media,··id est, Ecclesiæ corda, instar strati paravit, ubi fideles animæ molliter quiescant: quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit: unde addit: Propter filias Jerusalem.··Propter animas cœlestium desiderio æstuantes quia quanto magis nos dilexit, tanto magis ad patiendum pro eo nos accendit. Media GREG. Ecce consolatio. Qui non potest sanguinem pro Domino fundere, diligat proximum propter filias Jerusalem,··quia non sunt dicendi filii, id est firmi, sed filiæ, quæ per charitatem a Dei ædificio non alienæ sunt.'

SNG 3:11 Multiple spaces in '3.11··Egredimini et videte,··etc. Pulchro ordine post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum ejus prædicare incipit, et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo, et successus hujus Ecclesiæ, quæ de Judæorum primitiis instituta, prælatis, judicibus, aliisque gradibus illam primam, jam post apostolos tepidam admonet, ut successoribus et contribulibus eorum a quibus prædicata fuit, vicem mater reddat. In diademate.··Quasi latentem in humanitate, qua vicit diabolum: et caro fuit causa hujus victoriæ nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur. In diademate,··id est, in illa spinea corona, qua coronavit eum Judæa sua. Qui coronavit eum.··Qua humanitate honestavit eum mater: in hoc quod virgo est, non deturpans ut aliæ mulieres, sorde originalis peccati: et mittit nos ad historiam. Quasi: Credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Desponsationis illius.··Si illius referimus ad matrem, dicimus in tempore annuntiationis: si ad fidelium, resurrectionis, quæ præcipua lætitia fuit, quia tunc solutum est genus humanum.'

SNG 4:1 Multiple spaces in '4.1··Quam pulchra es.··Cum sponsa de gentibus conversa jam tantæ sit perfectionis, ut Judæis versa vice prædicet et sponsum laudet: ipsa quoque dignam laudis recompensationem a sponso recipit. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Pulchra actione, quia sicut virgula fumi per desertum ascendit, pulchra prædicatione, quia ad suum consortium proximas attrahit. Oculi.··Id est, sensus tui contemplatione spiritualium rerum sunt excellentes et reverendi. Per partes intendit laudare. Absque.··Magna est gloria aperti operis, sed longe incomparabiliter æterna retributio, quæ videri non potest. Capilli tui.··Ut facilius cuncta liquescant, breviter singula percurramus. Capilli,··sunt spontanei pauperes. Genæ,··summi prælati. Dentes vero genarum, alii inferiores prælati. Labia,··sermocinatores. Capilli tui.··Si in oculis acumen spiritualium sensuum accipitur, in capillis potest notari pluralitas cogitationum, quæ omnes ad unum finem cœlestis boni tendunt. Unde capreis æquantur, quæ animalia munda sunt, et ardua rupium quærunt gratia pastus. Quæ ascenderunt.··Unam de naturis capreæ ponit, ut sic de aliis intelligatur, et illam magis virtutem prædicat qua auditores magis indigere perspicit. Quæ ascenderunt.··De illo, qui est testimonium se imitantibus, sicut ipse promisit: Qui me confessus fuerit coram hominibus,··etc. Luc. 12.'

SNG 4:2 Multiple spaces in '4.2··Dentes tui sicut greges tonsarum.··Sicut in capillis, fragiliores Ecclesiæ populi, qui numerositatem præstant, signantur: sic in dentibus fortiores quique et ad regendam Ecclesiam apti, qui firmitate prævalent. De lavacro, omnes.··Omnium est, baptismo purificari: perfectorum est, et maxime eorum, quibus cura ovium est commissa, renuntiare omnibus quæ possident. Gemellis fetibus.··Id est consimilibus fetibus, quia tales alios reddunt quales ipsi sunt. Vel, duplices fetus, opera geminæ charitatis, ut fideles conversi de utroque populo. Vel, fides et opus. Et sterilis non est.··Nec illi inter steriles deputantur, qui abluti statim ex hac vita rapiuntur. Habuerunt enim sobolem fidei quam vel ipsi pro se, vel alii pro ipsis confessi sunt. Habuerunt etiam votum bonæ operationis, quod inter oves Christi, si exspectati fuissent, socialiter exercerent, unde dicitur: Consummatus in brevi explevit tempora multa Sap. 4..'

SNG 4:3 Multiple spaces in '4.3··Sicut vitta.··Prædicatores vitta dicuntur, quia fluxas cogitationes in cordibus hominum suis prædicationibus restringunt, ne diffluant et cordis oculos premant. Coccinea.··Quia Dominici sanguinis, quo redempta est Ecclesia, pretium prædicare non cessat: vel quia prædicatio sancta charitatis ardore flammescit. Labia tua.··Dentes qui terunt: labia quæ trita aperiunt. Eloquium tuum dulce.··Dum, quæ dicunt faciunt suas prædicationes hominibus quasi sapidas escas apponunt. Sicut fragmen mali punici, ita genæ.··In colore exterius puniceo,··voluntas martyrii: in albis granis quæ cortice fracto videntur, candor virtutum: qui augetur, dum caro colliditur: candor etiam, cum impleta passione miraculis nitent. In genis verecundia, in malo punico passio Christi. Habet ergo ruborem Ecclesia in genis, cum sacramentum Dominicæ passionis fatetur verbis, et ostendit candorem cum pulsata pressuris, castitatem puri cordis probat, et factis, quid gratiæ salutaris crux habeat, pandit. Absque eo.··Licet sint magna, quæ exterius apparent: majora tamen in occulto retinent, quæ divini oculi soli vident. Latet.··Confessionem vivificæ crucis possunt omnes in Ecclesia audire, pressuras Ecclesiæ videre, vel etiam miracula quæ ipsi Ecclesiæ sunt divinitus collata, possunt infideles cum fidelibus intueri: ipsa autem sola anima novit quanto teneatur amore vitæ invisibilis, quanto amore erga Deum et proximum flammescat.'

SNG 4:4 Multiple spaces in '4.4··Sicut turris David.··Turris est expugnabilis prædicatorum constantia, quæ ad defendenda fidei ædificia, et ad repellenda hostium tela, forti manu Dei, et desiderabili rege constructa est cum propugnaculis:··id est, cum divinarum Scripturarum notitia, quando aperit sensum, ut intelligant Scripturas, et dictis præcedentium suam confirmant prædicationem, propugnacula etiam, miraculorum dona, quibus prædicatio astruitur. Nam sanatis morbis corporalibus, ad salutem animæ facilius pervenitur. Collum tuum.··Collum extendimus, quando longius prospicimus: Sic prædicatores, collum, propter hostium de longe speculationem: Turris,··propter fortitudinem et propter excelsam cœlestium gaudiorum contemplationem. Vel, collum,··quia cibos in corpus demittunt, vel quia corpus capiti jungunt: unde, Dominus dat panes, discipuli autem turbis apponunt. Propter aliud prædicatores, oculi;··propter aliud, dentes:··propter aliud, genæ:··propter aliud collum vocantur. Propugnacula sunt in divinis Scripturis infringibiles sententiæ, in quibus tuti sunt, qui de longe ab incursantibus se defendunt. Mille clypei.··Clypeus, ista firmissima ratio est, qua freti sponte contra hæreticos prodeunt, et se muniunt, dum illos percutiunt. Omnis armatura.··Id est, omnis instructio, vel operationis, vel doctrinæ cœlestis, per quam sancti non solum evadunt, sed etiam acies superant malignorum: dum quosdam et ab errore vel vitiis retrahunt: quæ omnia a prælatis dependent, quia ab eis resistendi exemplum et vincendi accipimus.'

SNG 4:5 Multiple spaces in '4.5··Duo ubera.··Multis figuris eadem Ecclesiæ mysteria repetuntur; sed repetita novi semper aliquid afferunt, et per ipsam novitatem animos audientium amplius delectant. Duo igitur ubera,··prædicatores de duobus populis, qui oculi dicuntur quia occulta proficiunt. Dentes,··quia improbos corrigunt, et in corpus Ecclesiæ trajiciunt: Collum,··quia vitalem flatum, æterna gaudia prædicando, ministrant, et cibos doctrinæ. Ubera,··quia lac parvulis in Christo infundunt, qui sunt hinnuli capreæ,··quia acute, quæ sunt agenda, discernunt, veloci cursu operationis de valle lacrymarum avolant. Gemelli,··quia eamdem fidem, eadem sacramenta prædicant: qui ne lac quod erogant in eis deficiat, pascuntur floribus Scripturarum et exemplis sanctorum ea semper recolendo. Duo hinnuli Duo populi, qui per humilitatem parvos se et peccatores intelligunt, sed charitate currentes, omnia obstacula mundi transeunt, et saltibus contemplationis ad superna conscendunt. Qui pascuntur.··Quia in his refectionem habent, qui florent virtutibus et splendent, dum ipsum Deum, quem desiderant, adhuc de vicino videre non possunt.'

SNG 4:6 Multiple spaces in '4.6··Donec aspiret dies illa.··Postquam, nec docendi ultra nec discendi tempus erit, sed consummatis omnibus hujus mundi tenebris, omnes fulgebunt sicut sol. Vadam ad montem.··Et quia Ecclesia per singula talis est. Vadam,··id est, addam gratiam, tam inferioribus quam majoribus. Vadam.··Quia novos populos quotidie congregabo. Et quia sermo est ad Ecclesiam de gentibus, potest non incongrue videri promissa vocatio Synagogæ, quæ in fine mundi est futura: seu vocatio quarumcunque gentium. Unde mox de amplissima pulchritudine unius ejusdemque Ecclesiæ, quæ vel de Judæis vel quibuscunque gentibus per totum orbem est congreganda, subditur, Tota pulchra es.'

SNG 4:7 Multiple spaces in '4.7··Tota pulchra es.··Non solum in electioribus membris, quæ enumeravi, sed etiam in illis qui pusilli et fragiles videntur.'

SNG 4:8 Multiple spaces in '4.8··Veni de Libano.··GREG. Et quia vado ad te, tu debes venire ad me, cogitatione, locutione, opere. Vel, primus gradus est in carne pro bono opere: secundus in absolutione carnis ad percipiendam beatitudinem in anima: tertius recepto corpore quando in resurrectione duplices recipient stolas. Veni fide, veni opere, veni alios adducendo: vel ter veni propter fidem Trinitatis. Libanus mons Phœnicis, Hebraïce interpretatur candidatio,··Græce thus:··unde supra, Vadam ad montem myrrhæ et ad collem thuris.··Dum prædicatores convertunt tales ad salutem, crescit corona de principibus victis certamine eorum. Veni.··Quasi: ne timeas, ne sola venias: quia multos tibi addam. De capite Amana.··Amana mons est Ciliciæ, Sanir et Hermon montes Judææ, in quibus leones habitant, per quos dæmones notantur, qui contra nos sæviunt: et quia illi convertuntur, quorum corda fuerunt cubilia leonum, dum vicissim eorum confessione Dominus creditur, quasi de leonum cubilibus coronantur, de quibus leo pellitur. Per Amana habemus illos, quos ipse, et per quos alios diabolus per magni studii vigilantiam decipit et conterit. Per Sanir, eos ad quos ignorantia talis deceptionis volat. Per Hermon, tales qui quasi in natura prompti sunt ad nequitiam, non quod diabolus designat. Per cubile leonum,··illos quibus, et per quos aliis persecutoria dominatur sævitia. Per pardos hæreticos, quorum distinctis dolis decipit, de quorum singulorum principalibus Deus suis victoriæ confert coronam. De cubilibus leonum. Leones,··propter superbiam, vel violentiam. Pardi propter crudelitatem vel variationem malignarum artium. Montium nomine superba infidelium corda designantur.'

SNG 4:9 Multiple spaces in '4.9··Vulnerasti cor.··Ideo debes venire, et de acquisitione aliorum laborare, quia diligo te. Vel, ideo dabo tibi coronam de hominibus illis, quia præparasti mihi in te locum dilectionis. Omnis tua pulchritudo mihi placet, sed maxime placet unitas catholica, quam et in prælatis et in subditis video.'

SNG 4:10 Multiple spaces in '4.10··Quam pulchræ,··etc. Supra sponsa in dilecto ubera laudabat, hic dilectus ubera commendat: in quo notatur unitas Christi et Ecclesiæ, quia sunt duo, ut ait Apostolus, in carne una: ideo simili laude alter alterum laudat. Doctrina est Christi, quia data est Ecclesiæ, quia ministrat. Et merito amo te, quia doctrina tua, quæ continetur in superioribus uberibus, est pulchra ad consolationem infirmorum et sustentationem parvulorum. Mammæ,··dilectio Dei et proximi: per quas mens sancta sensus suos nutrit, dum Deo charitate conglutinatur, et proximis, quod potest, impendit. Quas mammas quantum sponsus diligat, in repetitione laudis manifestat dicens: Pulchriora sunt ubera,··etc. Odor.··Id est suavissima fama fidei dispersæ per totum orbem, latior est quam lex patrum, quæ in sola Judæa coangustaretur. Super omnia aromata.··Id est, super omnia bona opera, quæ faciunt improbi, quæ etsi aliquando hominibus placent, tamen Deo nunquam, quia ex charitate non procedunt. Vel, super institutiones Veteris Testamenti, quæ fuerunt figura horum.'

SNG 4:11 Multiple spaces in '4.11··Favus distillans.··Superius per labia,··doctores, hic per labia ipsa vox doctorum. Unde et melli congrue comparantur. Favus,··mel in cera. Mel in cera est spiritualis eloquiorum sensus divinorum in littera distillans, quia pene singulæ sententiæ multos habent sensus. Vel aliter: In favo mel latet, cera videtur: labia ergo favus vocantur, quia dum in carnis fragilitate sapientia magna habetur, quasi mel in cera absconditur. Mel et lac sub lingua. GREG.··Tanta est spiritualis dulcedo in verbis, quanta corporalis est in melle et lacte:··et hoc sub lingua,··id est, non cuilibet patens, sed tantum bonis. Qui peccantem aspere corripit et inter aspera dulcedinis quiddam admiscet, habet mel, non in lingua, sed sub lingua. Odor vestimentorum.··Id est fama bonorum operum, quibus vestiuntur, ne nudi inveniantur, et quibus turpitudo præcedentium delictorum operitur, est sicut thus, quia in omnibus operibus suis orat, cum bene operatur, cum intentione perveniendi ad Deum, unde: Sine intermissione orate I Thess. 5.. Supra nomine unguentorum,··infusio sancti Spiritus ostenditur, quibus corda fidelium illustrantur et ad spirituale certamen præparantur: Vocabulo vestimentorum,··facta justorum notantur, quæ foris sunt. Unde et pulchra distinctione, quæ per homines fiunt opera, thuri comparantur; quæ vero divina largitione fiunt dona, modum comparationis excedunt. Consulte postquam singula Ecclesiæ membra Dominus sigillatim prædicavit, etiam unguenta quibus tota esset delibuta, digna laude commendat. Nulla sunt quippe membra, vel magna vel parva quæ non hujus unctionis spiritualis sint infusione consecrata. Laudavit et vestimenta,··id est opera justitiæ, quia et hic omne corpus ejus ornatur. Nemo quippe in ea vitam meretur, nisi operibus justis indutus, quæ vel ipse fecit, vel si infans erat, alii pro eo fecerunt, et in illo.'

SNG 4:12 Multiple spaces in '4.12··Hortus.··Assimilaverat eam mulieri pro perfectione, pro speciositate, pro singulorum dispositione graduum, pro decentis unitatis compositione. Sed quia parum videtur amanti singulas partes sponsæ singulis rebus pretiosis coæquare, totum pariter plurimis et maximis speciebus comparat. Comparat igitur horto, pro copiosis operum fructibus in quo fieri quatuor contingit: in primis fons baptismi, sine quo nullus sequitur fructus; deinde unguenta, id est dona Spiritus sancti, qui sunt prima fomenta, ut etiam arbores crescant et fructus ferant, scilicet illa in cordibus rudium adhuc et tenerorum proposita, quando deliberant per Spiritum sanctum, quia mundo renuntiabunt et adversa sustinebunt, et similia; postea arbores, illi eisdem, vel alii jam crescentes, jam florentes; tandem fructus maturi, quorum operum perfectione jam reficitur Christus. Sed hic non ordinat, secundum quod alterum sequitur post alterum, sed a digniori incipit, ut istius sponsæ commendatio sit captabilior illi alii sponsæ, cui istam intendit commendare. Duos hortos ponit, in quo status duo contemplativorum et activorum signantur, quorum uterque conclusus; quia ab adversario colligi non possunt, vel fructu privari. Multi inter fideles conversantur in quibus hostis habet locum, sed hi in horto fructifero non sunt computandi, sed ut palea ejiciendi. Fons signatus.··Quia Ecclesia, quæ fontis nomine designatur, primum parva in Judæa, postea dilatata est per orbem terrarum, recte subditur. Emissiones tuæ:··quia illa parva Ecclesia de Judæis adjuta fonte paradisum emisit ex se. Ecclesia fons,··quia doctrina salutari redundat, unde proximos irrigat. Signatus,··quia spiritualis sensus indignis absconditur, nulla incursatione turbatur.'

SNG 4:13 Multiple spaces in '4.13··Emissiones.··Id est fructus horti, scilicet opera quæ post plantationem et irrigationem baptismi prodeunt, sunt mihi mala punica,··id est matura refectio, ita me delectans ut paradisus. Cypri.··Id est directi, et in altum crescentes, in humanitate graciles et attenuati, quorum operibus juncta charitate inungitur princeps. Cyprus divinam gratiam, nardus Dominicam passionem, crocus charitatem exprimit. Cyprus est in Ægypto aromatica arbor, semine candido et odorifero, quod coquitur in oleo et exprimitur, inde unguentum regale quod cyprus dicitur paratur. Sic in tenebris hujus mundi divinæ gratiæ benedictio in pinguedine charitatis suscipitur et flammis tentationum probatur, quibus sociatur nardus herba humilis, id est fides Dominicæ passionis et imitatio. Conjungitur ergo cyprus nardo,··cum divina gratia confortat nos compati Christo. Item nardus croco jungitur: cum in charitate Christi mortem libenter accipimus. Nardus est redolens et calens, et significat charitatem. Crocus est aurei coloris et significat divina sapientia imbutos.'

SNG 4:14 Multiple spaces in '4.14··Fistula et cinnamomum.··Fistula quæ et casia,··arbor aromatica, sed parva: est autem robusti corticis et purpurei, quæ ad curandas viscerum molestias valet, quæ pro sui brevitate a quibusdam inter herbas odoriferas reputatur, quæ humiles spiritu significat, quæ Dominicæ passionis memores, ad patiendum pro Domino sunt parati. Cinnamomum est brevis arbor, sed odorifera et dulcis, cinerei coloris ad medicinæ usum fistulæ duplo præstans. Et significat illos qui se infirmos reputant, quorum humilitas apud Deum dulcedinem habet et laudem. Et bene post fistulam purpuream ponitur cinnamomum cinerei coloris; quia per recordationem Dominicæ passionis oritur nobis despectus nostræ virtutis. Fistula et cinnamomum in horto cum lignis Libani prodeunt: quia in Ecclesia, qui humiles et patientes sunt, cum illis, qui Ecclesiam prædicando vel virtutes faciendo muniunt, palmam retributionis exspectant. Cum universis lignis.··Sicut fistula et cinnamomum, humiles sanctorum cogitationes: sic et ligna Libani, quæ alta et robusta sunt, demonstrant sublimes sanctorum actiones et orationes. Myrrha imputribile reddit corpus, et significat illos qui amaritudine et patientia corpus suum reddunt securum a motibus carnalibus et ab omni adversa parte. Alœ non tantam vim habet, quantam myrrha, sed tamen valet contra putredinem. Primis.··Id est, cum charismatibus virtutum excellentioribus. Et pulchra conjunctio herbarum et arborum cum unguentis: quia dum carnem a lascivia refrenamus, consequens est ut majora dona spiritus suscipiamus. In horto Domini concluso, inter alia nascitur.'

SNG 4:15 Multiple spaces in '4.15··Fons hortorum.··Qui de primitiva Ecclesia processit in mundum doctrina cœlestis, quæ plures ecclesias, scilicet hortos procrearet. De quo fonte bene subinfertur: Puteus aquarum viventium,··quia eadem doctrina Ecclesiæ, et fons hortorum est, quia spirituales fructus gignit, in his quos instruit: et puteus est propter occulta mysteria quæ solis sanctis per revelationem sancti Spiritus panduntur. Aquarum viventium,··propter divina eloquia, quæ de invisibilibus divinæ gratiæ thesauris procedunt, atque in vitam æternam ducunt. De Libano,··id est, de ipsa Ecclesia, quæ et candida est per munditiam fidei, et alta per virtutum gratiam.'

SNG 4:16 Multiple spaces in '4.16··Surge.··Et cum talis sit hortus, surge,··id est, discede vel impugna. Surge.··Horto consito et irrigato, restabat ut omnibus firmiter et ordinate compositis, nequaquam adversariis illius, tentandi negaretur accessus, sed potius monstraretur, quia quo amplius flagellantur, eo amplius interna fluctuum illius suavitas panditur. In aquilone,··mundi adversa; in austro,··blandimenta intellige, quia gemina expugnatione probatur Ecclesia. Surge,··permittentis est, non imperantis. Perfla.··Alter vexando, alter recreando. Perfla,··id est, infer tribulationem, vel persequendo, ut Ecclesia in utroque pulsata et probata mirum odorem constantiæ suæ et abundantioris virtutis ubique diffundat, et in fine mundi positos inenarrabili fragrantia suæ suavitatis satiabit.'

SNG 5:1 Multiple spaces in '5.1··Veniat dilectus.··Qui promisit se futurum mecum usque ad consummationem sæculi,··modo cum magis indigeo majori gratia, me visitet. Veniat dilectus.··Audiens Ecclesia se tentationibus probandam, provisioni dilecti non contradicit: sed ne superetur, auxilium illius quærit, qui non patitur nos tentari supra id quod possumus.··I Cor. 10. Vel, potest ex voce perfectorum sic intelligi. Veniat dilectus.··Quasi: Sicut eum semper diligimus, ei et servire curamus: sic ipse in tentationibus non sinat nos usque ad defectum concuti, sed jam reddet nobis mercedem piæ devotionis. Veni in hortum.··Sponsus desiderio Ecclesiæ respondens, eadem quæ petebantur, se jam fecisse testatur: unde extranei multum in amorem ipsius possunt accendi. Veni,··errantes corrigendo, infirmos sublevando, bona agentes confirmando, maturos mecum in requie collocando. Messui.··Quadam falce mortis ab hac vita præcidi, et in cellaria beatitudinis perduxi. Comedi favum.··Per favum,··qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentiæ quærunt, et aliis dilucidant; per mel,··qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant, et his insatiabiliter vesci desiderant; per vinum,··fortes cœlestium prædicatores; per lac,··infirmi adhuc auditores, qui licet diversis studiorum modis discrepent, una tamen supernæ retributionis spe communes, supernus arbiter approbat. Comedite, amici.··Non solum ipse piis electorum actibus delectatur: sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio, ut amplius inter se mutuam dilectionis curam exhibeant, et minores quod in majoribus viderint, memoriter imitari satagant. Inebriamini, charissimi.··GREG. Post potum gaudii, ipsas virtutes bonorum retractando, torporem mentis discutite, et ad amorem æternorum accensi, temporales pœnas non sentiatis; sicut ebrius, qui obliviscitur omnium temporalium; comedit, nec satiatur: qui epulas Scripturarum didicit, justorum exempla novit, nec tamen vitam correxit; bibit, et non inebriatur, qui præcepta vitæ lætabundus audit, sed ad implenda piger remanet.'

SNG 5:2 Multiple spaces in '5.2··Ego dormio.··Ecclesia gentilium multipliciter commendata ne secura prædicationem dimittat, et soli contemplationi intendat, injungitur ei de aliorum confirmatione. Et hic agit de illa successione Ecclesiæ, quæ est in hoc præsenti sæculo, ab illo scilicet tempore, quo plenitudo gentium intraverat usque ad finem mundi, quando Judæi intrabunt; et hic non, videtur mitti ad omnimodos infideles, sed potius ad eos exhortandos, qui sunt tepidi in Ecclesia, et dicit itaque ipsa Ecclesia: Ego dormio. Aperi mihi, soror mea,··etc. Surge ab otio et quiete contemplationis, et aperi corda, ut remotis vitiorum obstaculis lucem veritatis perspicue admittant. De sanguine meo, soror mea;··accessu meo, proxima mea;··de spiritu meo, columba mea;··de sermone meo quam plenius ex otio didicisti, perfecta mea. Caput meum.··Id est fides mea, et amor mei in cordibus eorum excæcatis amore terrenorum refrixit, et quasi prorsus defecit. Cincinni mei.··Id est amor proximorum, qui sunt mei capilli capiti adhærentes: sunt pleni guttis noctium,··id est, patiuntur grave frigus persecutionis tenebrosorum, id est eorum qui et erga me sunt infideles, et proximos persequuntur; et causa horum corrigendorum oportet te dulcedinem contemplationis interpolare interponere.'

SNG 5:3 Multiple spaces in '5.3··Exspoliavi me.··Ecclesia non inobediens de injuncto officio, sed metuens in assumenda fratrum cura, ne corruat in peccata, sine quibus non transigitur hæc vita, respondet: Exspoliavi me.··Quomodo fieri potest ut de culmine contemplationis egrediens, rursus mundi sordibus polluar, quia recepta sollicitudine temporalium subsidiorum, quamlibet eximius doctor, difficile vitat peccatum. GREG. Qui ad sollicitudinem regendarum animarum se accingit, restat ut quibus æterna prædicat, ad providenda quoque eis temporalium necessitatum subsidia invigilet.'

SNG 5:4 Multiple spaces in '5.4··Dilectus meus.··Ecclesia timente casum, quia Dominus amorem erga se nostrum, in proximorum maximo amore vult cognosci, apte subditur: Dilectus meus,··quasi: Pertimesco quidem sæculi conversationem; sed intelligo, quod charitas operit multitudinem peccatorum; et confido in dilecti mei auxilio, a quo jam sunt compuncta corda eorum. Manum suam.··Operantem compunctionem, vel, ad memoriam nostram reduxit operationem, quam operatus est in nobis, quia nullius egens, de sinu patris egrediens, in terra pro nobis conversari voluit. Manum suam mittit, cum virtute sua animum per subtilem intellectum pulsat. Et venter.··Potest per ventrem intelligi mollities et fragilitas illorum qui prædicationis officium suscipiunt, quia se minus idoneos recognoscunt, et timent. Venter.··Id est molles et fluxa pars inter nos; vel, ventris nomine cor designatur, qui sicut cibi in ventre, ita cogitationes in corde excoquuntur. Cor contremiscit, si facere recusat pro proximis, quod Deus fecit pro inimicis. Et venter intremiscit, quia infirmitas gaudens de cœlesti intellectu in sua exsultatione turbatur, et timet ne perdat, quod tenere nescit.'

SNG 5:5 Multiple spaces in '5.5··Surrexi, ut aperirem.··Surrexi a dormitione ad laborem; quia necesse est ut qui veritatem prædicare disponit, prius ad agenda ea quæ prædicat assurgat, ne aliis prædicans ipse reprobus efficiatur; cui subjuncta verba conveniunt, Manus meæ distillaverunt,··etc. Et digiti mei pleni sunt myrrha.··Digiti, id est discretio, ut solo contuitu supernæ retributionis, non pro humano commodo ostendantur operari. Sicut enim in manu sunt discreti digiti: sic in operibus oportet discretionem adhiberi, alioquin non valent.'

SNG 5:6 Multiple spaces in '5.6··Pessulum ostii.··Causam peccati, id est incredulitatem, et quamlibet aliam: quia ut pessulum, ostium; sic causa detinet peccatum, qua remota removetur, et sublato peccato patet via Christo. Dixerat, quia dilectus manu missa per foramen se tetigerit ac tremore concusserit: cujus tactu vehementer inflammata, cupit jam non per angustiam foraminis ejus manu contingi, sed patefacta cordis janua felicissimo ejus amplexu perfrui, id est suavitate divinæ illustrationis, quam raptim senserat, plenius satiari, sed quia nulli electorum in hac vita conceditur perfecta visio æternorum, quæ in alia vita reservatur, subditur recte: At ille declinaverat. Anima mea,··etc. Ecce jam tertius gradus: primitiva fuit ex Judæis conversa; per quam, et postquam hæc gentilis, de qua hactenus actum est; quæ Gentilis ut diximus, hanc tertiam instituit, de qua modo exsequitur: quæ usque ad novissimam intrationem reliquiarum Isræl durabit successu prælatorum et subditorum. Transi quidem, sed tamen locutus est mihi mandata sua relinquens, ut patienter eum exspectarem: et postquam locutus est, Anima mea liquefacta est. Quæsivi et non inveni illum: vocavi,··etc. Vox ejusdem Ecclesiæ, quæ aperuit, secundum illos quos aperuit: quæ prius erat venter vel vox ipsorum.'

SNG 5:7 Multiple spaces in '5.7··Tulerunt pallium.··GREG. Pallium tollunt prædicatores, quando, si quid pompæ sæcularis residuum erat, ab anima auferunt, vel, si quod peccatum per ignorantiam inerat, detegunt.'

SNG 5:8 Multiple spaces in '5.8··Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis,··etc. Adolescentulæ jam ad aliquam cognitionem promotæ, ad famulos Dei, quos angelicam in terris vitam agere credunt, devote veniunt et eos exorant, ut in tempore suæ orationis Domino se commendent. Vos filiæ Jerusalem supernorum spirituum, qui jam cum Deo regnant. Vel, per filias Jerusalem possumus accipere etiam inferiores in Ecclesia, quos etiam admonent superiores, ut secum quærant: quia quod a pluribus quæritur, quandoque citius reperitur, et, ut ubique charitas dilectionis ostendatur.'

SNG 5:9 Multiple spaces in '5.9··Qualis est dilectus.··Hæc sponsa recolens intima conscientiæ, expavescit, et pigritiam suam accusans ex humilitate ad laborem festinat, dicens: Obsecro, quia sic adjurasti nos fervore divinæ charitatis, quam habes, me quoque fac ardere, et salutari admonitione in ejus amore me confirmes. Apta et præconia virtutum ac potentiæ ejus congrua laude decantans, denuo interrogatur, in qualium mentibus ejus soleant vestigia reperiri.'

SNG 5:10 Multiple spaces in '5.10··Dilectus meus candidus et rubicundus.··Condigna quærentibus a parte sponsæ responsio. Dilectus meus.··Primo, mundus et sanctus venit in mundum, postmodum passione cruentus exivit de mundo. Per candidum,··amorem Divinitatis; per rubicundum,··carnem passam accipe, ut Deum et hominem notet, et in utroque electus. Electus ex millibus.··Quia unus Mediator de omni numero angelorum, vel hominum acceptus; unde dicitur: Hic est Filius meus dilectus,··etc. Matth. 3. Quia non est inventus alius, neque in cœlo, neque in terra qui acciperet librum Apoc. 5..'

SNG 5:11 Multiple spaces in '5.11··Caput ejus aurum optimum.··Alia translatio: Crines ejus abietes.··Abies, Græce vocatur. Ude hic elate, non Latinum, sed Græcum videtur. Vel caput, id est Divinitas, quia caput Christi Deus Cor. 2.. Comæ ejus,··id est, cogitationes ejus sanctæ et rectæ, et tamen stultis despicabiles. Nigræ quasi corvus.··Despicabiles mundo, quasi illa clamosa et improba avis. Vel, quasi corvus,··ut nulli sacramenta Ecclesiæ committant, donec sibi, vel matri similari videant, vel, quia cum pulchri sunt, se fuisse nigros intelligunt ex natura sua.'

SNG 5:12 Multiple spaces in '5.12··Oculi ejus sicut columbæ.··GREG. Solent columbæ juxta fluenta aquarum residere, ut volantium avium in aqua umbram videant, et sic ungues vitent: sic sancti in Scripturis fraudes dæmonum prospiciunt, et ex deceptione, quam attendunt, quasi ex umbra hostem cognoscunt, et fugiunt, quæ fluenta plenissima dicuntur, quia de quibuscunque in Scriptura consilium quæritur, per illam ad plenum invenitur. Potest in rivulis, veteris legis eruditio; in fluentis, evangelica perfectio intelligi: quia prædicatores et nova et vetera proferunt. Oculi ejus.··Id est, dona sancti Spiritus, quæ ipse dat, quæ amatores suos, non in cœno more porcorum volvi permittunt, sed in similitudine aquarum claros et perspicuos reddunt, nil tenebrosum habentes. Unde et rivulis et mundis aquis, non stagnis turbulentis comparantur, quia Deum vident, et divinorum charismatum luce replentur. Quæ charismata, quia sola gratia dantur, subditur: Quæ lacte sunt lotæ.··Quia sicut mater sola naturali dilectione lac filiis ministrat, sic Deus sola gratia dona charismatum filiis donat. Quæ resident juxta fluenta plenissima aquarum: quia quanto de Deo clarius vident, tanto magis ad altiora cognoscenda intendunt.'

SNG 5:13 Multiple spaces in '5.13··Genæ.··Id est, modestia et pietas Salvatoris, quæ in illo singulariter refulsit. Sicut areolæ.··Quemadmodum ordinatæ sunt areolæ ab hominibus exspectantibus odoris suavitatem et aspectus gratiam, ita Mediator in carne apparens, doctrinæ modestia et dulcedine delectabat præsentes, attrahebat absentes: consite a pigmentariis;··hoc est, apostolis et prophetis, qui concordi voce, non solum ejus sermones, sed etiam mores sacris paginis descripsere, in futura ejus arcana incarnatione, ex modestia Lazarum flevit, sicut agnus obmutuit, et talia. Labia ejus lilia distillantia myrrham.··Verba doctrinæ ejus lilia quæ claritatem regni cœlestis promittunt, gravia patientibus, primam myrrham,··quia contemptum voluptatum prædicant.'

SNG 5:14 Multiple spaces in '5.14··Manus illius.··Id est, opera Christi: quæ enim verbo docuit, opere complevit, ut de doctrina sua mirantes, operibus confirmaret. Tornatiles,··quia in promptu habet facere quod vult, sicut tornatura cæteris est promptior artibus: et quia in se omnem justitiæ regulam tenet, unde dicitur: Oportet in me impleri omnem justitiam Matth. 3.. Aureæ, plenæ hiacynthis.··Quia virtutes quas in homine gessit, divinitatis gratia perfecit: quæ nos ad spem et ad amorem cœlestium excitant. Hiacynthus enim ærei coloris est. Venter ejus eburneus,··id est, fragilitas humanitatis: eburneus pro decore castitatis, quia ab omni peccato immunis. Distinctus,··scilicet, non totus eburneus, nec totus sapphirinus. Sapphirus sublimitatem cœlestium significat. Distinctus ergo, quia partim humana fragilitas esurie, tentatione, fatigatione, morte, partim divina celsitudo, miraculis, resurrectione et ascensione intelligitur. Sapphirus habet speciem sereni cœli.'

SNG 5:15 Multiple spaces in '5.15··Crura illius columnæ,··id est, itinera passionis, incarnationis, quæ columnæ dicuntur propter rectitudinem et firmitatem, quia quidquid per eum gestum est, ante tempora a Deo dispositum est. Fundatæ super bases.··Id est super prophetas, quia talis apparuit, qualis prædictus ab illis in divina dispositione legentibus. Vel bases ipsa dispositio Dei, quæ ordinavit. Species ejus ut Libani.··Quid per singula ipsius Redemptoris membra laudo, totum brevi comprehendam: quomodo Libanus altitudine et amplitudine est insignis; ita Dominus inter omnes qui de terra orti sunt, antecellit. Et sicut ille mons nobilium ferax est arborum, ita ille omnes sanctos in se radicatos extollit et conservat; et sicut cedrus pulchritudine, fortitudine, sublimitate, odore, omne decus silvarum antecedit: sic dilectus speciosus forma præ filiis hominum Psal. 44., quia ipse non accepit ad mensuram, et de plenitudine ejus omnes accepimus Joan..'

SNG 5:16 Multiple spaces in '5.16··Guttur illius suavissimum,··etc. Id est, internus sapor et dulcedo verborum Christi, quam pauci gustant: qui autem gustant, amplius esuriunt, Aliter: Sicut per guttur ad labia vitalis flatus, ut loqui valeant, procedit, sic in labiis Domini verba quæ dicebat. In gutture vero potest occulta dispositio bonitatis ejus intelligi, qua factum est, ut nobis foras loqueretur. Totus,··id est Deus et homo; desideralibis,··non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem ab ipso initio conceptionis, usque ad triumphum passionis, resurrectionis, ascensionis. Talis est dilectus.··Quasi: Et necesse est si amas eum, et vis ab eo amari, ut eum intelligas talem, et tali affectione ei cohæreas. Filiæ Jerusalem.··Pro decore carminis variantur personæ colloquentium: sed eadem Christi Ecclesia notatur et nomine sponsæ, et nomine filiarum. Cum ad patriam cœlestem suspirat, filia: cum nihil nisi Deum curat audire vel loqui, sponsa dicitur.'

SNG 5:17 Multiple spaces in '5.17··Quo abiit dilectus.··Audita qualitate dilecti, de qua quæsierant filiæ Jerusalem, addunt aliam quæstionem: quia enumeratis tot laudibus, quis audiens non concupiscat? et hoc in unitate sanctæ Ecclesiæ inquiri oportet, in qualium corde potissimum, et in quo genere conversationis Dominus soleat inveniri. Quo abiit,··non relinquendo eos in quibus erat, sed ubi alios associet, et post alios etiam alios invitet, et sic abire, et declinare dicitur, ad modum candelæ, quæ cum accensa sit, multas alias circumquaque accendit, ipsa tamen nihil patiens detrimenti. Quo abiit.··GREG. Sciendum, quod Deus, qui ubique est, in loco est, sed localis non est. Locale dicitur, quod circumscribitur secundum partes loci supra et infra, ante et retro, dextera et sinistra. Cum vero angeli et humanæ animæ loco circumscribi non possunt, longe minus illa incomprehensibilis substantia. Major vero cognitio, quæ in præsenti de Deo haberi potest, et secundum ejus sola opera: quia quod altius est, in carne possumus mirificentiam operum Dei subtiliter attendere. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum.··Licet Deus communi modo omnibus rebus insit, præsentia, potentia, substantia, tamen familiari modo dicitur inesse, id est, per gratiam, illis, quibus opera sua videntur mirabiliora, qui licet plenam Dei notitiam non habeant, tamen mirificentiam operum Dei acutius considerant.'

SNG 6:1 Multiple spaces in '6.1··Dilectus meus. Descendit irrigans fonte baptismi, de alto veniens in humili positos visitavit. Ut nos sursum ascenderemus, Dominus in montem descendit, Moyses in montem ascendit. Cum dixisset. Descendit in hortum,··addit qualiter sit idem hortus constitutus, qua fruge fecundus, cum dicit, ad areolam aromatum.··Hortus Ecclesia: hortus quælibet fidelis anima. Areola est mens fidelis, quæ disciplina rectæ fidei edocta, quasi æquis lateribus hinc inde est composita: et quasi solerti fossorio creberrime reversata, et a superfluis graminibus expurgata. Respondet piis sanctorum desideriis ac fructuosis operibus eum delectari, ac perfectos quosque castimoniæ virtutibus ad æterna gaudia colligere. Lilia colligit,··dum ad perfectorum meritorum candorem pervenientes, de statu ubi erant prius, educit et ad cœlestia regna perducit.'

SNG 6:2 Multiple spaces in '6.2··Ego dilecto meo.··Hunc versiculum apponit exaggerando stimulum immensæ charitatis, quæ interius exardescit. Quasi: In me descendit, in me potes habere formam ejus, quem quæritis. Ego nepoti meo et nepos meus mihi, qui pascit inter lilia.'

SNG 6:3 Multiple spaces in '6.3··Pulchra es, amica mea.··Hactenus vox Ecclesiæ Dominum suum laudantis et quærentis: qui quoniam a suis amatoribus non longe est, sequitur quid quæsitus respondeat: et declarat se illis loquentibus adfuisse, et quid loquerentur audisse; devotionemque erga se remunerat digna illorum laudatione. Terribilis, ut castrorum acies ordinata.··Quia per unitatem charitatis compacta, nullum locum aperit per malum discordiæ hostibus, id est, hæreticis vel immundis spiritibus. Castra Romanorum terribilia erant, quia totum mundum premebant: sed non erant suavia, quia veram pacem non habebant. In Ecclesia nec terror suavitatem, nec suavitas terrorem aufert: quæ in terra cœlestem vitam agit, et barbaros diversarum nationum animos ad suum ritum trahere satagit. Quæ tamen quia necdum faciem dilecti, quam maxime quærit, cernere meretur: hic subsequenter audit:'

SNG 6:4 Multiple spaces in '6.4··Averte oculos tuos a me.··Quasi: Oculos columbinos tibi dedi, quibus semitas justitiæ discerneres: sed tamen in tempore tuæ peregrinationis ne quæras me perfecte cognoscere. Non enim videbit me homo et vivet Exod. 33.. Ne quæras in via præmium, quod tibi in patria reservatur. Quia ipsi me.··Non a desiderio cognoscendi desistas, sed de cognoscendi facultate ne præsumas: unde dicitur, Magnitudinis ejus non est finis Psal. 144.. Avolare fecerunt.··RAB. Quo intensius me agnoscere quæris, eo intensius me incomprehensibilem esse intelligis, et non est tua culpa, si me non cognoscis: sed est infirmitas humanæ conditionis. Capilli tui sicut grex caprarum,··etc. Hi versiculi supra positi, et expositi, sed non pigeat nos iterando exponere quod auctorem non piguit scribendo iterare, ut novi aliquid addatur. Ne Ecclesia graviter ferret quod a cognitione dilecti suspenditur, sequitur descriptio, qua assimilatur illi primitivæ Ecclesiæ Jerusalem, de qua non dubitatur, quin amica Dei fuerit. Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis.··Consimilibus fetibus quia tales alios reddunt, quales ipsi sunt. Vel duplices fetus, opera geminæ charitatis, vel, fi deles de utroque populo conversi: vel, fides et opus.'

SNG 6:6 Multiple spaces in '6.6··Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,··etc. GREG. Cum multi mira agunt, ventura prophetant, mundum perfecte relinquunt, cœlestibus desideriis arden: sicut cortex mali punici sanctæ comparantur Ecclesiæ. Sed hæc omnia nihil sunt ad comparationem rei de qua scribitur: Quod oculus non vidit nec auris audivi,··etc. Isa. 64. Unde convenienter subdit: Absque occultis tuis,··quasi dicat, magna quidem sunt, quæ in te non latent, sed valde ineffabilia quæ latent.'

SNG 6:7 Multiple spaces in '6.7··Sexaginta sunt reginæ et octoginta concubinæ,··etc. Reginæ et concubinæ pariter ad thronum regis accedunt, pariter generant, sed non utræque diadema regni habent. Reginæ sunt, quæ intuitu regni cœlestis doctrinæ inserviunt; concubinæ, quæ amore temporalium Christum annuntiant. Ideo illæ sexaginta, quia sola dilectione præceptorum Dei perfectionem operum habent, quod per multiplicationem duodenarii per quinarium potest intelligi: vel quia quinque corporeos sensus ad regulam apostolicæ doctrinæ temperant. Octogenarius autem cum in malo accipitur, temporalium curas et implicamenta designat: quia et sæculi cursus quatuor circumagitur temporibus, et mundus ipse quatuor climatibus oriente, occidente, aquilone et austro dirimitur, vel ex quatuor elementis compositus.'

SNG 6:8 Multiple spaces in '6.8··Una est columba mea, perfecta mea.··Quamvis multæ et diversæ personæ, tamen fides una est in eis, unum baptista, unus Deus, unum opus; non alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia: sed in una pace, uno timore constituta. Mater nostra regeneratrix gratia est, quæ elegit simplices, et electos custodit et sublevat. Vel mater superna Jerusalem, quia omne donum optimum desursum descendit Jac. 1., quæ superna Jerusalem hoc solum de humana conversatione approbat, quod in unitate suæ fidei et dilectionis Deo servire desiderat. Viderunt.··Magna laus catholicæ unitatis, quam et gratia mater, quæ genuit, in perpetuum eligit; et filiæ, quas ipsa per Spiritum genuit et nutrit, mox viderunt, id est castitatem vitæ ejus didicerunt. Prædicaverunt.··Sive illi, qui vere sunt participes regni; sive etiam illi, qui nomine tenus adhærent, et si spes eorum sit in terrenis, laude dignam fatentur.'

SNG 6:9 Multiple spaces in '6.9··Quæ est ista.··Ecclesia gentium ita firmiter instituta, et usquequaque multiplicitate sui diffusa et producta per gradus et successiones suas usque ad novissima tempora, illis novissimis temporibus jam intuens Synagoga, tam bene operatam, operantemque ipsam sanctam Ecclesiam, tam diffusam, tot sapientissimos sine schismate sequi unam fidem: præterea vivorum et mortuorum miracula, et multa alia Christianæ fidei argumenta; jam conjuncta, pœnitens, et compuncta, dicit admirative, Quæ est ista,··etc. Quasi aurora consurgens.··Tunc Ecclesia fit aurora,··cum mortalitatis atque ignorantiæ tenebras funditus amittit. In judicio ergo adhuc aurora,··sed in regno dies erit, ubi plenum visum veri solis habebit. Pulchra ut luna.··In nocte vitæ præsentis, ubi variantur status temporalium, comparatur lunæ:··quia nunc clara mundo, nunc despecta; nunc virtutum candore plena, nunc pravorum dehonestata vitiis. In futura beatitudine, ubi idem status erit, sicut sol fulgebunt justi. Terribilis ut castrorum acies ordinata.··Habent tales prælatos sibi ordinatos, qui probabilibus sententiis fidem nostram evacuant, et terrorem nobis incutiunt. Quo perfectius ordinem in se virtutum collocat, eo terribilior est Ecclesia æris potestatibus, vel quæque fidelis anima.'

SNG 6:10 Multiple spaces in '6.10··Descendi in hortum nucum,··etc. Judæa admirante agones Ecclesiæ, et inquirente; ipse sponsus perhibet testimonium Ecclesiæ. Vel, dicantur esse verba Ecclesiæ, quæ annuit Synagogæ se laudanti, et continuo insinuat, quæ sit sibi causa apparatus militaris, respondens ex voce doctorum, ducum videlicet suæ spiritualis militiæ.'

SNG 6:11 Multiple spaces in '6.11··Nescivi, anima mea.··Dum sic spon sus, vel ipsa Ecclesia, labores suos evangelicos Synagogæ miranti prædicat: illa salubri pœnitudine compuncta, profitetur se causa profanæ cæcitatis diutius aberrasse. Conturbavit me.··Propter evangelicam Ecclesiæ prædicationem, per quatuor mundi partes velociter discurrentem, et quatuor rotis fidei innitentem: unde et a quatuor personis scriptum fuit; sed illi quatuor equi eodem spiritu ad bellum unum currum trahunt.'

SNG 6:12 Multiple spaces in '6.12··Revertere.··Synagoga confitente suam tarditatem, Ecclesia consolando et exhortando respondet: quater dicit revertere,··quia Judæi ubicunque modo in quatuor mundi partibus dispersi, in fine sunt convertendi. Vel, revertere corpore, revertere animo ab errore, ut declines a malo. Iterum revertere corpore, revertere animo, ut facias bonum, et ne velis esse turbata. Non sufficit reverti voluntate, nisi reversio ostendatur Ecclesiæ. Ut intueamur te,··Ut speciem castitatis cognoscamus, et copulante adinvicem nos Christi amore, unam domum fidei ambæ in ipso angulari lapide construamus.'

SNG 7:1 Multiple spaces in '7.1··Quid videbis in Sulamite.··Dum Ecclesia monet Synagogam, ipse Redemptor annuens hortamentis illius, se effectum daturum promittit. Elias enim et Enoch in illis convertendis non laborarent, nisi divinis Scripturis et apostolicis testimoniis certitudinem conversionis eorum haberent. Quid videbis.··Quasi diceret: Doles de incredulitate Synagogæ; sed scias in proximo convertendam, ut in ea jam non appareat infidelitas, sed opera spiritualium agonum, et virtutum. Quam pulchri sunt gressus.··In præmissis descriptionibus est descensus a superioribus ad inferiora, et superiorum tantum fit commendatio membrorum. In hac commendantur etiam inferiora, et ab inferioribus ascenditur ad superiora; ut ostendatur, quod illa Ecclesia in novissimo, ex illis ante reprobis convocata, habebit tamen membra superioribus non imparia; in qua fit mentio gressuum, quia non in otio futura, sed ad certamen processura, primam pulchritudinem ex certamine ostenditur habitura. Quam pulchri sunt.··Primo operum constantiam et mortificationem voluptatum in ea laudat: Quam pulchri sunt.··Hæc dicens ad laudem ipsius Ecclesiæ conjunctæ ex dulcedine se convertit, ut Judæi facilius convertantur, et Ecclesia de illis convertendis plus laboret. Juncturæ femorum.··Recte post gressus calceatos, junctura femorum laudatur: quia per ministerium prædicantium perficit unanimis conjunctio credentium populorum. Monilia.··Mundissima, cum jam non dissentiant hi ab illis, sed in omnibus conveniant: et operum attestatione clarescant. Quæ fabricata sunt.··Quæ conjunctio, arte inscrutabilis consilii ordinata est: quis enim novit quare Deus usque ad illud tempus Judæos excæcaverit. Quæ fabricata sunt manu.··Id est, ineffabili largitate firmata conditoris. Umbilicus tuus.··Illi etiam inter molles, qui gignunt, etsi mundo licite hærent, tamen bene annuntiant.'

SNG 7:2 Multiple spaces in '7.2··Umbilicus.··Id est, infirmitas nostræ mortalitatis fit crater,··quando infirmitatem nostram in nobis experti, ut alii per nos recognoscant, laboramus, vel aliquando eleemosynas damus. Tornatilis,··id est rotundus et perfectus: qui enim ob id dat potum sitienti, vel calicem divini verbi porrigit erranti, ut a Deo remuneratore vel terrenam sapientiam exspectet: hujus crater non est torno factus, quia opus misericordiæ, quod fecit, non causa suæ fragilitatis erigendæ ad Deum fecit, sed terrenam mercedem requirit. Venter tuus.··Venter noster acervus est tritici,··cum memores nostræ fragilitatis, fructus bonorum operum, quibus perpetuo reficiamur, in præsenti vita nobis præparamus. Venter tuus.··Quamvis sit inferior gradus, tamen triticea refectio erit Deo, quia in imo multi, in superiori pauci, non tamen dicimus in imo, id est, in peccato. Acervus.··In imo latior, in summo angustior crescit. Sic et in nostris actionibus, quæ quanto altioris sunt meriti, tanto pauciores sui operarios inveniunt. In inferioribus plures sunt operarii. Multi de possessionibus eleemosynas tribuunt, pauci sunt qui possessiones relinquunt. Possunt in acervo tritici eleemosynæ, quas pauperibus erogamus, intelligi, et bene post craterem membra sponsæ acervo tritici comparantur, ut et potum et panem pauperibus dare signetur, quod et de corporali et spirituali refectione æque potest accipi. In apertis est doctrina poculum, in mysteriis est panis. Vallatus liliis.··Cum omnia bona, quæ agimus, gratia videndæ æternæ claritatis gerimus. Et per hoc insidianti inimico aditum nostri cordis circumquaque obstruimus.'

SNG 7:3 Multiple spaces in '7.3··Duo ubera.··Quia doctores rudium non sua prædicant, sed ex eloquiis utriusque Testamenti sumunt quæ ab uno auctore sunt edita: ut ipse unus pastor ex duobus gregibus ovium unum ovile impleat; qui capreæ comparantur, quia mundum est animal, visu et cursu insigne, et findens ungulam, quod ad discretionem boni et mali pertinet; et ruminat, quod post discretionem est faciendum; gemelli propter unam concordiam.'

SNG 7:4 Multiple spaces in '7.4··Collum tuum.··Id est, illi per quos vox exit, et esca in corpus trajicitur, qui sunt turris,··quia et exemplo vitæ muniunt alias, et decorant. In ebore enim candor notatur. Oculi tui.··Qui arcana inspiciunt, ut possint in aperto proloqui, qui fluenta doctrinæ auditoribus non cessant, sicut in civitate Hesebon piscinæ semper aquis abundantes, copiose populo in introitu ipsius civitatis aquam ministrant. Et bene dicuntur aquæ esse in porta civitatis, quia nemo potest Ecclesiam ingredi, nisi prius aspersus aqua doctrinæ et baptismi. Unde in introitu templi Salomonis erat mare æneum, ubi sacerdotes intraturi lavabant manus et pedes. Piscinæ.··Continentes multas aquas sapientiæ et doctrinæ, ad potandum eos qui erunt in cingulo mœroris,··persequente Antichristo, quæ piscinæ sunt in illa plenaria introitione utriusque multiplicitatis, quæ erit filia multitudinis. Nasus.··Cautissimi discretores boni et mali, sicut et per nares odor vel fetor discernitur, quos nulla fallit hypocrisis, et eminentissimum tenent locum. Sicut turris Libani.··In monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes, qui veniunt, longe videantur: sic prædicatoris vita semper in alto debet firma permanere, ut incursus malignorum longe prospiciat, ut culpam, priusquam veniat, deprehendat. Contra Damascum.··Damascus metropolis Syriæ, quæ multa mala intulit Isræli, et etiam captivavit: per hanc omnis multitudo dæmonum, vel nequam hominum signatur.'

SNG 7:5 Multiple spaces in '7.5··Caput tuum.··Mens tua, quia regit totum corpus cogitationum, est alta, ut mons per conversationem vitæ, et talis mons, qui habet scientiam circumcisionis, non in ablatione carnis, sed superfluitatum cordis. Cochleæ maris ferro circumcisæ, lacrymas purpurei coloris emittunt, quibus collectis tinctura purpurei coloris conficitur. Canales,··qui purpuram regis suspiciunt, sunt præcordia fidelium. Lana quæ intingitur, ut indumentum regis efficiatur, est humilitas in patiendo, quæ juncta est canalibus,··quando constanti corde virtus humilitatis, et continua Dominici cruoris memoria ad tolerantiam animatur. Semper purpuram veri regis, id est passionem, in memoria habentes, et ad imitandum parati, ut cum Christo resuscitentur.'

SNG 7:7 Multiple spaces in '7.7··Statuta tua.··Quia Ecclesia in certamine præsentis vitæ gaudia futuræ vitæ prægustat, subditur: Assimilata est palmæ.··Hæc est rectitudo bonæ operationis, quæ ad terrena despicit incurvari, totam se ad cœlestia erigit, et in certamine posita tendit ad bravium, quo finito agone, victrix donanda est palma. In inferioribus aspera est, sed desuper pulchra est, et fructum gerit. Sic Ecclesia in terra asperos tolerat labores, sed sperat in cœlo se accepturam præmium. Palma conservat folia: sic Ecclesia, variante sæculi statu, eadem tenet fidei sacramenta. Ubera.··Id est, magistri, qui pro capacitate audientium suam temperant doctrinam, et unumquemque ad sublimia ab ubertate domus Dei inebriant Psal. 35., et corda exhilarant.'

SNG 7:8 Multiple spaces in '7.8··Dixi: Ascendam.··Quasi diceret: Et quod tales habet doctores, tam discrete prædicantes, non est tui meriti, sed donum meum, quia ascendi in palmam,··id est, dedi Ecclesiæ augmentum virtutum, donec ad perfectum veniat, et apprehendam fructus ejus;··id est, ita confortabo et multiplicabo virtutes in eis, ut nullo modo possint decidere, donec ad maturitatem perveniant, et per hoc ubera tua erunt sicut botrus cypri, quia illi, qui parva norunt, si benivole nuntiant interdum potiore sapientia debriabuntur. Dixi.··Quasi, insistendum est ad conversionem Judæorum, quia tam pulchra conjunctio est secutura, et quia pro eis maxime passus sum, quia eos salvandos provideram. Fructus ejus.··Fructus Crucis, potest dici resurrectio, et ascensio, adventus Spiritus sancti, et salus mundi: et per hæc doctores sunt debriati et confortati. Et odor oris.··Odor malis, guttur vino comparatur: quia mala, ex novitate, vinum ex vetustate laudem consequitur. Sicut vinum malo præstat, ita præstat præsens allocutio Ecclesiæ ipsi famæ quam de illa potest audientium sermo disseminare. Odor in gutture, vox præsentis doctrinæ. In odore fama absentis designatur: et ideo vino illa propter fragantiam virtutum, hæc malis ob suavitatem absentis famæ comparatur.'

SNG 7:9 Multiple spaces in '7.9··Dignum dilecto meo.··Verbum, quod in ore meo dilectus posuit, tantæ est sublimitatis, quod non per alium quam per ipsum sponsum mundo debuit prædicari: quia non est alius inventus, qui solveret librum,··et ab illo susceperunt alii, Christus quasi potavit, quia, docente divinitate, cito in perfectione scientiæ profecit, et libenter passionem sustinuit, membra non eodem modo. Dum sponsus laudat guttur sponsæ, illa intelligens in gutture verbum, per quod salus datur mundo, designari: ex magno amore verbum dispensare volens, rapit verba ab ore sponsi, ille vino optimo eam comparavit, hæc subjecit, Dignum dilecto meo. Ad ruminandum.··Non ita facile ad potandum, quod ille prius orans aliis porrexerit, sed cum labore et studio meditandum.'

SNG 7:10 Multiple spaces in '7.10··Ego dilecto.··Totum studium meæ servitutis et devotionis ad ipsum refero, et in præsenti vita, ne laborando deficiam, me adjuvat: et in fine secum ad gaudia recipiet. Ego prius exsul a Deo, ab omni errore ad Deum conversa sum, ut civis et domestica, et ipse prius humano generi iratus ad me est conversus, naturam meæ mortalitatis indutus.'

SNG 7:11 Multiple spaces in '7.11··Veni, dilecte.··Qui assumptam pro me humanitatem in cœlo locasti, per præsentiam divinæ gratiæ visita me: ut in agrum mundi semen verbi tui possim spargere, et villas cohabitationis in unam fidem constituere. Veni.··Ecclesia videns quod nec ad bene operandum, vel egrediendum per se sufficit, nec in bono persistere, vel auditores quantum profecerint discernere, implorat auxilium. In agro,··Christiani; in villis,··pagani; in vineis,··Ecclesiæ; in floribus,··fides; in fructibus,··virtutes; in malis Punicis, martyrium designatur. In his singulis sponsa dilecti sui præsentiam quærit.'

SNG 7:12 Multiple spaces in '7.12··Mane surgamus.··Quia nox infidelitatis transiit, et lux fidei apparet, procedens ex matutina resurrectione Christi: ab ipso mane resurrectionis laboremus, in inspirando, et ego prædicando. Videamus.··Ut ego, qui pædagogus sum parvulorum, possim discernere eos, qui acquisiti sunt, quomodo se habeant, quantum proficiant: ut qualiter nutriendi sint, intelligam. Non est intuendum, si vineæ florent, sed si flores ad partum fructum convalescant; quia mirum non est, si quis bona inchœt, sed valde mirabile est, si intentione recta in bono opere perseveret. Ibi dabo tibi ubera.··Id est ubi ad videndas vineas, et mala si floreant, venerimus in tuum obsequium: et facta et dicta meorum prædicatorum exhibebo ad similitudinem sedulæ nutricis.'

SNG 7:13 Multiple spaces in '7.13··Mandragoræ.··Merito invocat sponsum ad auxilium prædicationis, ubi prædicatores præcipuis flagrant virtutibus. Portæ,··apostoli et eorum successores. Mandragoræ,··id est virtutes illorum, quæ sunt aptæ medicamentis: quæ contra sollicitudines mundi adducunt quietem, quæ nauseam verbi Dei excludunt, quæ vitia ab hominibus sine dolore excidi faciunt, quæ proferunt mala,··id est Ecclesias, suaviter redolentia in confessoribus, similia malis Punicis in martyribus: dederunt odorem,··quia exemplis majorum minores confirmantur. Servavi tibi.··Vel servavi, id est intellexi omnia præcepta et testimonia, vel promissiones utriusque Testamenti a te esse datas, vel, omnia poma, id est justos utriusque Testamenti per te solum incarnatum justificatos cognovi.'

SNG 8:1 Multiple spaces in '8.1··Quis mihi.··Introducitur Judæa jam inspirata et edocta, et summo desiderio Deum investigat. Foris.··Intus erat dilectus, dum in principio erat Verbum:··foris, dum Verbum caro factum est Joan. 1.. Deosculer te,··etc. Id est facie ad faciem videam, et ore ad os loquar.'

SNG 8:2 Multiple spaces in '8.2··Ibi me docebis.··Tu augebis gratiam in me, et ego non ingrata augebo servitium.'

SNG 8:3 Multiple spaces in '8.3··Læva.··Id est mysterium incarnationis, et dona quæ dat in præsenti, erit sub capite: quia per ea sustentata in præsenti contra perturbationes mundanas quiescit, et quodammodo cum eo dormit; et dextera:··id est futura bona, id est plena ipsius visio, amplexabitur me,··id est, ita undique circumdabit, ut nullus turbo miseriæ possit intervenire.'

SNG 8:4 Multiple spaces in '8.4··Adjuro vos.··Audiens sponsus illam ultimam Ecclesiam, et in præsenti velle dormire, et quandoque requiescere; et videns multos gigni ab Ecclesia, qui alios perturbant; admonet illos, ut a perturbationibus desistant. Donec ipsa velit.··Donec, completis divinæ servitutis obsequiis, ipsa ad communem redire curam humanæ fragilitatis necessitatibus admonita consentiat.'

SNG 8:5 Multiple spaces in '8.5··Quæ est ista?··Judæa in tantam sponsi agniti charitatem exardescente, gentilis admirando et congratulando dicit: Quæ est ista? Sub arbore.··Gentilibus admirantibus respondet, ille, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum: et admonet meminisse gratiæ, per quam ipsa erepta est, et aliorum congaudere saluti. Suscitavi.··Quod fuit effectus magnæ benignitatis, quia in illa arbore interius excæcata fuit mater tua, ex quo dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27..'

SNG 8:6 Multiple spaces in '8.6··Pone me.··Ponimus Christum ut signaculum super cor,··cum ea quæ dixit, ita discimus, quasi divinæ veraciter sint verba sapientiæ. Solemus signum aliquod digito, vel brachio alligatum circumferre, quo admoneamur illius rei, cujus frequentiorem habere volumus memoriam. Ponimus, ut signum, super brachium, cum ea quæ fecit ita audire et sequi studemus, quasi veræ sint exempla virtutis. Quia fortis est ut mors dilectio.··Post corruptionem matris, apte subjungit de dilectione, ut non ex meritis ostendatur data Ecclesiæ. Ut mors.··Sicut mors separat animam a corpore, sic amor Dei a temporalium amore. Dura sicut infernus,··etc. Quia nullis hostium tentamentis a nostræ salutis cura revocari potuit: sicut infernus nullis miserorum cruciatibus mitigatur, nec a severitate suæ sententiæ mutatur. Quanto austerior comparatio, eo acrior zelantis nos Domini commendatur affectus. Lampades ejus.··Id est corda fidelium, in quibus dilectio continetur, ut in vase, sunt ignis:··quia intrinsecus fervent Dei et proximi dilectione. Sunt etiam flamma,··quia exterius lucent operibus justitiæ. Hæ lampades non exstinguuntur in adventu sponsi.'

SNG 8:7 Multiple spaces in '8.7··Aquæ multæ,··etc. Quia domus, quæ supra petram charitatis fundata est, irruentibus fluminibus non potest cadere. Flumina.··Tentationum, quæ vel visibiliter vel invisibiliter tentant corda fidelium. Si dederit.··Quia ubi abundat amor æternorum, mox vilescit possessio labentium, recte subditur, Si dederit homo.··Apostoli, et alii sancti, omnibus dimissis, nihil visi sunt sibi perdidisse, dummodo vera bona possent habere, unde Paulus: Omnia detrimenta arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam Philip. 3..'

SNG 8:8 Multiple spaces in '8.8··Soror nostra,··etc. O vos ministri et commilitones mei, nova est hæc Ecclesia et tenera ad novam dilectionem retinendam. Soror nostra parva.··Ecclesia, antequam crescat per incrementa virtutum, infirmis auditoribus non potest præbere ubera prædicationis; adulta dicitur, quando verbo Dei copulata, sancto repleta Spiritu, per prædicationis ministerium in filiorum conceptione fœdatur, quos exhortando parturit, convertendo parit. Quid faciemus sorori,··etc. Ac si aperte dicat: Parva quidem numero est Ecclesia gentium, et necdum ad subeundum verbi ministerium sufficit. Quid ergo tibi videtur, o Synagoga, erga curam ejus, sororis videlicet nostræ, esse faciendum tempore illo, quo illam per apostolos meos, apostolorumque successores alloqui cœpero? Utrum quasi parvulæ adhuc, parva illi secretorum cœlestium arcana committamus, an jam majorem eam per augmenta reddamus, quatenus bene proficiens, perfectiorum possit capax esse virtutum? Cui tacenti, et quid ipse velit potius auscultanti, continuo quid fieri deceat aperit, ita subjiciens:'

SNG 8:9 Multiple spaces in '8.9··Si murus est,··etc. Si inventus fuerit aliquis, qui ab incursionibus errantium possit alios defendere, armis nequitiæ fortiter resistendo, vel naturæ ingenio munitus, vel philosophica scientia imbutus: divinis Scripturis eum informemus. Si ostium.··Si quis est non adeo imbutus ad repellenda hæreticorum sophismata, sed tamen simplicitate fidei, intrare volentibus in atria patriæ cœlestis, potens pandere rectam viam prædicando, et parvulos imbuendo: proponamus ei immarcessibilia priorum virorum exempla, quibus suum melius impleat officium.'

SNG 8:10 Multiple spaces in '8.10··Ego murus.··Jam loquitur communiter de tota Ecclesia ex apostolorum fundamento incepta, quia extunc fuerunt ubera in Ecclesia, usque ad novissima tempora. Ego murus.··Audiens Ecclesia hæc consilia, vel promissa sui Redemptoris, jam non alter alterum exspectat, sed quisque pro se respondet voce devota. Ex quo.··Hæc omnia non a me habere potui, sed ex quo mihi donum suæ pacis, per verbum suæ reconciliationis largitus est. Quasi pacem reperiens.··Bene dico pacem reperiens, quia in ea pace, quam dixi, fuit pacifico Christo vinea instituta: quæ olim a lege et prophetis est prænuntiata. Quæ pax non unam tantum gentem Judæorum continet, sed habet multos populos de toto mundo collectos, non aliquibus hominum meritis, sed sola pace, quam inter Deum et hominem facere venit: cujus vineæ, quia Domino cura est, et quia utile est hominibus, ut ejus participes fiant, recte subditur:'

SNG 8:11 Multiple spaces in '8.11··Tradidit eam custodibus.··Sequitur vox ipsius pacifici, quæ ostendit, quantam curam habeat de hac vinea, et quid sua relinquentibus in æternum conservet, et quid singularis præmii doctoribus ejus disponat.'

SNG 8:12 Multiple spaces in '8.12··Mille tui pacifici.··Pretium perfectum quidquid habet. Per mille,··perfectio; per argentum,··omne mundanum accipitur: quod quidem aliquando parvum est in te, sed magnum devotione. Mille,··etc. Eadem perfectio quæ per mille significatur, etiam per centum notatur, quia uterque numerus perfectus, et idem valet ducenti,··quam si diceret duo millia. Mille,··etc. Idem est argentei et pacifici:··quia pecunia pro Deo erogata, pacem inter Deum et hominem conciliat.'

SNG 8:13 Multiple spaces in '8.13··Quæ habitas in hortis.··Ecclesia, vel quælibet fidelis anima, in hortis habitat; quæ jam viriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe est spes hujus mundi, quia omnia, quæ hic amantur, cum festinatione arescunt: Quæ ergo in hortis habitat,··oportet ut sponsum vocem suam audire faciat,··id est in tantum bona prædicationis emittat in quantum ille delectatur, quem desiderat; quia amici auscultant,··videlicet omnes electi, qui ut ad cœlestem patriam reviviscant, verba vitæ audire desiderant. Quæ habitas.··Et quandoquidem unicuique apud me reservatur pro meritis præmium, et duplex retributio doctoribus: ergo dum adest tempus merendi, dum differtur dies nuptialis, quantum valet unusquisque, in cultura hujus vineæ persistat. Amici.··Id est angeli, quos adjutores tibi dedi; et spiritus justorum, qui jam cum Deo sunt, et pro fratribus orant. Fac me audire.··Exigo a te ut habites, nullo tumultu discessura; postea etiam exigo ut vocem tuam me audire facias.'

SNG 8:14 Multiple spaces in '8.14··Fuge, dilecte.··Annuens Ecclesia, respondet: Quandiu vis, abesto: differ præsentiam tuam; ego spe longanimi quidquid præceperis, patiar vel faciam. Fuge, dilecte.··Non optando loquitur, quis enim oportet eum, quem diligit, fugere? sed memor suæ conditionis, illius voluntati consentit. Fuge, dilecte.··Quasi: Tu quidem, qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane. Hoc clamat Ecclesia Domino spiritu prophetico, postquam mortem et resurrectionem Domini ascensionemque descripsit. Fugere nos dicitur, quando id quod reminisci volumus, non occurrit: quando id quod volumus, memoria non tenemus. Assimilare.··Ita fuge, ut creberrime per gratiam compunctionis fidelium cordibus appareas; qui sunt montes aromatum,··quia despectis omnibus cupiditatibus, et purgatis vitiis, amore cœlestium tenentur, et virtutum odore fragrant, et bonus odor Christi sunt.'

ISA 1:1 Multiple spaces in '1.1··Incipit Ex Epiphanio, lib. de Vitis prophetarum. Isaias in Jerusalem nobili genere ortus est, ibique prophetavit: sub Manasse rege, sectus in duas partes, occubuit. Sepultusque est sub quercu Rogel, juxta transitum aquarum, quas olim Ezechias rex jacto obstruxerat pulvere. Fontem quippe Deus Siloam causa Prophetæ efficit, quoniam priusquam moreretur, pusillum precatus est, uti undas illic effingere dignaretur. Et confestim demisit illi cœlitus aquam viventem, unde sortitus est locus ille appellationem Siloam, quod si quis interpretetur, sonat demissum. Sub Ezechia quoque rege, antequam stagnum piscinasque fabricasset, precibus Isaiæ effectum, ut exigua lympha scaturiret, quod populus in obsidione hostium teneretur, et ne ipsa periret undis destituta civitas. In cujus rei perennem memoriam, populus accurate Prophetam isthic solo cum gloria et honore reddidit, ut per ejusdem intercessiones in consummationem usque sæculi, aquæ ejusmodi fructus impetretur, cui scilicet usum referebant acceptum. Exstat autem monumentum Isaiæ, finitimum sepulturæ principum, post sepulcra sacerdotum versus Nothum partemque meridionalem. Salomon enim Jerosolymam construens, regum excitavit mausolea, prout illa David descripserat. Incipit HIERON. in Isa. Isaias, vir nobilis et urbanæ eloquentiæ, nihil in eloquio rusticitatis habens, non tam propheta dicendus est quam evangelista: Ita enim liquide Christi et Ecclesiæ mysteria prosequitur, ut de præteritis putetur historiam texere. Prophetavit autem in Hierusalem et Juda, nondum decem tribubus captivatis: et de utroque regno nunc mixtim, nunc separatim, texuit oracula. Et cum interdum ad præsentem respicit historiam, et post Babylonicam captivitatem reditum populi significet in Judæam, in advocationem tamen gentium et Christi adventum omnem intendit curam. Visio Isaiæ,··etc. Tria sunt genera visionis: primum corporale, quo videmus cœlum et terram et hujusmodi; secundum spirituale, quo videmus, sicut in somnis, imagines hominum et hujusmodi; tertium intellectuale, quod est in ratione, per quod Creatorem cognoscimus, et, Spiritu sancto revelante, intelligimus quodlibet. Videre quoque sæpe pro intelligere ponitur: unde sæpe interrogamus, dicentes: Vides, id est, intelligis? Prophetæ quoque hinc videntes dicuntur, id est, intelligentes. Hanc visionem vidit Isaias Spiritu sancto, scilicet intimante, quæ superventura erant intellexit. Unde in principio non ponit visiones sicut Daniel, neque dicit quid viderit; sed statim dicit: Audite, cœli, et auribus percipe, terra. HIER. in Isa., tom. 4.. Non solum Isaias, etc., usque ad non ergo ignorabant, secundum Montanum, qui sic videbant. ID., Ibid. Isaias interpretatur, etc., usque ad et cum omnia fecerit, dicit: Servus inutilis sum; quod debui facere, feci. Filii Amos.··ID., ibid. Amos, pater Isaiæ, non duodecim Prophetarum tertius est, etc., usque ad Prophetas fuisse contendunt. Super Judam et Jerusalem.··ID., ibid. Isaias principaliter de duabus tribubus, etc., usque ad ad correctionem duarum tribuum hæc prædicta esse. Visio Isaiæ,··etc. HIER., ibid. Pro Juda, in quo signantur duæ tribus, etc., usque ad de qua: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum. In Diebus Oziæ.··ID., ibid. Ozias ipse est qui et Azarias, etc., usque ad ut nostræ historiæ appareant antiquiores quam gentiles.'

ISA 1:2 Multiple spaces in '1.2··Audite, cœli,··etc. ID., ibid. Supra quis Propheta, etc., usque ad cum hoc potestatis Dei sit, nec terrenæ intelligentiæ. Dominus locutus est.··ID., ibid. Non vobis, sed mihi, ut quod in spiritu audivi referam vobis, qui ipsum audire non meremini. Filios enutrivi.··ID., ibid. Quod dicit: Ego eos adoptavi in filios, etc., usque ad unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri.'

ISA 1:3 Multiple spaces in '1.3··Cognovit bos,··etc. ID., ibid. Unde: Non arabis in vitulo simul et asino Deut. 22.. Sicut Ebion, etc., usque ad cui dicitur: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis. Asinus.··Gentilis vel conversus lascivus, ante immundus, peccatis oneratus, qui incarnationem Christi credidit, qui natus statim reclinatus est in præsepio, ut carnis suæ freno reficeret universos. Isræl.··HIER., uti supra. Scribæ et Pharisæi clavem scientiæ et legis habentes. Unde Isræl, Deum videntes, appellati sunt. Non cognovit me.··Cujus scilicet diem vidit Abraham et lætatus est Joan. 8.; cujus adventum chorus Prophetarum exspectando vaticinatus est.'

ISA 1:4 Multiple spaces in '1.4··Væ genti,··etc. HIER., ibid. In hoc titulo, personam, causam, tempusque commemorat; secundo, attentos facit; tertio, narrat quid locutus Dominus; quarto, quasi in excessibus gentem increpat peccatricem. Væ genti.··etc. Æternum minatur interitum, quia respuunt Filium, qui salutem attulit. Iniquitate.··ID. ibid. Unde: Iniquitas sedet super talentum plumbi ZACH. 5.; unde alibi: Quasi onus grave, gravatæ sunt super me Psal. 37.. Nequam.··Alii, pessimorum, ut non seminis sit vitium, sed malitiæ eorum, qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura. Blasphemaverunt.··Dicentes: Dæmonium habes,··et Samaritanus es tu Joan. 8.; et Non habemus regem nisi Cæsarem;··et Nonne hic est Filius fabri? Abalienati sunt.··HIER., ibid. Qui dicebantur pars et filii Dei Joan. XIX; Matth. 13.. Dicitur de eis: Filii alieni mentiti sunt mihi Psal. 17., unde: Nemo mittens manum suam ad aratrum,··etc. Luc 9., unde Apostolus: Ad priora se extendens, posteriorum oblitus Philip. 3..'

ISA 1:5 Multiple spaces in '1.5··Super quo percutiam vos,··etc. ID. ibid.. Quasi dicat, etc., usque ad quod autem jam non sit locus medicinæ aptus ostendit sic: Omne caput languidum etc. Omne caput languidum.··ID., ibid. Sicut lætitia animi aliquando dolores corporis mitigat, etc., usque ad unde: A planta pedis,··etc.'

ISA 1:6 Multiple spaces in '1.6··Vulnus et livor.··ID., ibid. Quasi dicat, etc., usque ad et pium medicum ad se missum occiderunt. Nec curata medicamine.··ID., ibid. Unde: Curavimus Babylonem et non est curata,··urbem, scilicet confusionis et vitiorum, etc., usque ad et irremediabilem Judæorum captivitatem expressit.'

ISA 1:7 Multiple spaces in '1.7··Terra vestra deserta,··etc. ID., ibid. Hæc sub Babyloniis partim completa sunt, etc., usque ad unde: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat,··etc.'

ISA 1:8 Multiple spaces in '1.8··Filia Sion,··etc., ID., ibid. Affecta piissimi patris. Et: Omnes enim natura filii Dei sumus Joan. 14., sed nostro vitio alieni efficimur. Unde Babylon sæpe filia nuncupatur.'

ISA 1:9 Multiple spaces in '1.9··Nisi Dominus.··ID. Hoc ex persona Prophetæ, etc, usque ad sic Omnipotens, Filius Omnipotentis est.'

ISA 1:10 Multiple spaces in '1.10··Audite verbum.··ID. Salvatis reliquiis, etc., usque ad et nunc mente cernitur, quando invisibilis creditur.'

ISA 1:11 Multiple spaces in '1.11··Plenus sum.··ID. Quasi dicat: Putatis me indigere his vel delectari? Ego autem plenus sum, id est, nullo indigeo. Mea enim est terra et plenitudo ejus.··Vel plenus sum, id est, tædio affectus, quia non bene offertis. Holocausta arietum,··etc., usque: Judicare pupillo,··etc. Sacrificia Judæorum respuit, obedientiam Evangelii commendat: Holocausta arietum,··etc. Ultimam templi destructionem indicat, quæ in perpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem, a Zorobabel templum ædificatum est, et in eo diu sacrificatum est. ID. Holocausta arietum.··Potest et de illis accipi, qui, cum Dei præcepta despiciant, volunt illum multitudine sacrificiorum placare, et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avaritiam altari offerunt, et pauperibus tribuunt. Nolui.··Præterito utens, ostendit se nunquam Judæorum sacrificia amasse, sed propter significatum ad tempus sustinuisse: et vero sacrificio impleto, pro nihilo reputasse.'

ISA 1:12 Multiple spaces in '1.12··Cum veniretis.··ID. Hæc sacrificia non quæsivit Deus, quasi indigeret; sed ne dæmonibus immolarent, et ut per carnalia et typica ad spirituale et verum sacrificium facilius pervenirent. Quis quæsivit?··Audiant hoc Ebionitæ, qui post Christi passionem putant legem esse servandam audiant hoc eorum socii, qui Isrælitico tantum generi custodiendam decernunt.'

ISA 1:13 Multiple spaces in '1.13··Neomeniam,··etc, Festum novæ lunæ, quod celebrabant in principio mensium: Neos,··novum, mene,··luna; unde: Buccinate Domino in neomenia tuba Psal. 80.. Iniqui sunt cœtus vestri,··etc. ID. Quia spirituales hostias non offerunt; unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psalm. 50.. Vers. 14'

ISA 1:15 Multiple spaces in '1.15··Manus enim vestræ plenæ sunt sanguine,··etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant.'

ISA 1:16 Multiple spaces in '1.16··Lavamini,··etc. Quasi dicat: Hoc odivi: placet veritas Evangelii: Lavamini,··sanguine Christi, aqua baptismi. Mundi estote,··manentes in innocentia vitæ. Baptismus enim solum potest in remissionem peccati, unde: Nisi quis renatus Joan. 3., etc. Et alibi: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris,··etc. HIER., ubi supra. Ordo præcipuus, etc., usque ad sed etiam in conspectu Dei, quem nihil potest celari. Quiescite agere perverse.··ID. Illud Evangelii sonat, etc., usque ad quem sequuntur in Apocalypsi qui splendent candore virginitatis.'

ISA 1:17 Multiple spaces in '1.17··Discite benefacere.··ID. Non confisi naturæ, etc., usque ad magistrorum terenda sunt limina. Quærite judicium,··etc. ID. Victimis Judæorum Evangelica succedunt mandata. Pupillis et viduis providetur, ut securi de conjugibus et liberis martyres ad bella procedant.'

ISA 1:18 Multiple spaces in '1.18··Ut coccinum,··etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix.··Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana,··quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba,··etc. ID. De qua fiat vestis Christi.'

ISA 1:19 Multiple spaces in '1.19··Si volueritis et audieritis,··etc. ID. Liberum arbitrium reservatur, etc., usque ad ad laudem Dei transiret religio. ID. Moraliter; anima fidelis et plena judicii, dum Deo obedit, Deus in ea habitat, qui est justificans justitia; si autem a Deo recedit non loco, sed merito, habitatur a malignis spiritibus, qui sunt homicidæ animarum.'

ISA 1:21 Multiple spaces in '1.21··Justitia.··ID. Justitia, in Hebræo sedek quod magis justum significat, ut intelligamus Dominum commoratum ea, de quo: Justus autem, quid fecit?··quod in Ezechiele per Oolibam significatur, quod interpretatur tabernaculum,··vel tabernaculum meum in ea.'

ISA 1:22 Multiple spaces in '1.22··Argentum,··etc. Clari scilicet et lucidi ad vitia sunt reversi. In scoriam.··ID. Scoria, Hebraice siggim: quod est rubigo metallorum, vel purgamenta et sordes quæ igne excoquuntur. Vinum tuum,··etc. Alii: Caupones tui miscent vinum aqua.··Symmachus: Vinum tuum mixtum est aqua.··Moraliter: Vinum tuum mixtum est aqua:··quia præcepta sanctæ Scripturæ, quibus corrigere debent auditores, ad illorum voluntatem emollit, sensu suo admisto vinum corrumpit. Vinum tuum,··etc. Hæretici quoque Evangelium corrumpunt, pessimi caupones, de vino aquam facientes, cum aquam in vinum verterit Dominus, quod miratur architriclinus: Et regina Saba, in convivio Salomonis collaudans pincernas et ministros vini.'

ISA 1:23 Multiple spaces in '1.23··Socii furum.··ID. Accipientes a Scribis et Pharisæis munera, quæ pauperibus auferebant. In passione quoque Domini, infideles fuerunt, nolentes credere in Christum; et socii furum, Scribarum scilicet et Pharisæorum et Judæ proditoris, Socii furum,··etc. Nos quoque debemus cavere ne ab illis accipiamus munera, qui de lacrymis pauperum congregant divitias, ne simus socii furum, et ne dicatur de nobis: Si videbas furem, currebas cum eo,··etc. Sequuntur retributiones.··ID. Quia amicos non putant, etc., usque ad id est, patienter tolera.'

ISA 1:24 Multiple spaces in '1.24··Fortis Isræl.··ID. LXX: Væ fortes Isræl,··etc., usque ad vel moribus. Heu ego.··ID. Affectu pii patris eos licet inimicos plangit et percutit, quia pereunt et pœnitere nolunt. Consolabor,··etc. ID. Ultione consolatur, etc., usque ad in quo significat eos tormenta passuros.'

ISA 1:25 Multiple spaces in '1.25··Stannum tuum.··ID. Falsam doctrinam Scribarum et Pharisæorum, quæ est similis veræ, sicut stannum argento. Et dabo puram et perfectam legis et Evangelii scientiam.'

ISA 1:26 Multiple spaces in '1.26··Et restituam judices,··etc. ID. Non solum post captivitatem, ut Zorobabel, Esdram, et alios, qui usque ad Hircanum præfuerunt populo; sed et post adventum Domini, Apostolos et alios Ecclesiæ doctores. Civitas justi, urbs fidelis Sion, in judicio redimetur.··Ecclesia in qua revocantur ad juste vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad juste vivendum.'

ISA 1:30 Multiple spaces in '1.30··Velut quercus defluentibus.··ID. Sicut a quercu ariditate concussa, etc., usque ad nec olera quidem affert, quæ infirmus manducet.'

ISA 2:2 Multiple spaces in '2.2··In novissimis.··HIER. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum. Mons. Montes,··angeli, prophetæ, patriarchæ, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles,··minores, a majoribus lumen accipientes. Et elevabitur.··ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur.'

ISA 2:3 Multiple spaces in '2.3··Domum.··ID. Quod ideo dicitur, ut Vetus Testamentum suscipiamus, non secundum Manichæum aliam quam domum Dei Jacob quæramus. Vias suas,··quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo discendæ viæ, post ambulandum in semitis. De Sion.··HIER. Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Jerusalem, in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit Propheta mori extra Jerusalem. Lex et verbum.··Sicut supra, verbum et legem simul posuit, ut principes audirent verbum, legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem, perveniet ad verbum Dei; exibit lex de verbo quasi de fonte, ut alios irriget.'

ISA 2:4 Multiple spaces in '2.4··Et constabunt gladios suos.··ID. Omne studium bellandi vertetur in pacem, etc., usque ad manducemus in tempore messionis, scilicet mortis.'

ISA 2:5 Multiple spaces in '2.5··Domus Jacob,··etc. ID. Post vocationem gentium et ostensionem montis Dei, invitat populum suum, qui est de Jacob, ut, exiens de tenebris infidelitatis, suscipiat lumen Christi. In lumine.··ID. Dum lucem habetis, credite in lucem. Accedite ad eum, et illuminamini,··etc. Quasi dicet: Qui male agit, odit lucem: sed venite mecum, ambulemus in luce Domini, qui dicit: Ego sum lux mundi,··etc. Vers. 6'

ISA 2:7 Multiple spaces in '2.7··Repleta est terra.··ID. Et Romanorum et Judæorum avaritia suggillatur; Græcæ enim et Latinæ testantur historiæ nihil utraque gente avarius esse: inter idola, avaritia condemnatur.'

ISA 2:8 Multiple spaces in '2.8··Equis et innumerabiles.··ID. Et hoc contra Dominum, qui multiplicari currus prohibuit et equos: hæc enim animalia data sunt ad adjuvandum, non ad superbiendum, unde et jumenta dicuntur.'

ISA 2:9 Multiple spaces in '2.9··Incurvavit se.··Ubi quondam templum et religio Dei, ibi statua Adriani et idolum Jovis. Non ergo.··Non maledicit Isaias, sed benedicit, etc., usque ad et repleti sunt idolis, etc. A facie timoris Domini.··Ab ira judicii. Et a gloria majestatis ejus.··Quia veniet cum potestate magna et majestate.'

ISA 2:11 Multiple spaces in '2.11··Oculi sublimis,··etc. Hier. Nec divitiæ, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die hæc accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus. Exaltabitur autem solus Dominus in die illa.'

ISA 2:12 Multiple spaces in '2.12··Domini exercituum.··Ubicunque de victoria, vel vindicta Domini loquitur; Dominum exercituum eum commemorat, ne dubitemus de ejus victoria, cujus tanta est potentia.'

ISA 2:14 Multiple spaces in '2.14··Montes excelsos.··HIER. Pro varietate virtutum, alii bonorum montes, alii colles appellantur. Pro diversitate vitiorum, alii impiorum montes, allii colles, quibus dicitur: Ego inducam super vos gladium,··etc. Et super omnem turrim.··ID. Ad litteram: venientibus Romanis, et turres et muri funditus eversi sunt, etc., usque ad ne dogma perversum prævaleat veritati.'

ISA 2:16 Multiple spaces in '2.16··Naves.··ID. Habuit Josaphat naves quas mittebat in Tharsis, etc., usque ad sunt et naves bonæ de quibus dicitur: Qui descendunt mare in navi,··etc. Tharsis.··ID. Cujuslibet maris, etc., usque ad si aliter dicitur, Syrum est.'

ISA 2:17 Multiple spaces in '2.17··Incurvabitur omnis.··ID.Allegorice.: humanus sermo rationabilis videtur, etc., usque ad ab eo quoque quo conficta erant penitus conterentur.'

ISA 2:18 Multiple spaces in '2.18··Et idola penitus.··Hoc in captivitate Chaldæorum, etc., usque ad hoc specialiter ad priorem sensum referendum est. BED. Ædificavit Salomon rem in Jerusalem Astaroth idolum Sydoniorum, etc., ubi ni fallor ostenditur quia Salomon nunquam perfecte pœnituit, quia idola quæ ædificaverat non delevit.'

ISA 2:20 Multiple spaces in '2.20··Ut adoraret talpas.··HIER. Non in re, sed sicut talpæ, etc., usque ad quibus ad veritatem pervenitur.'

ISA 2:22 Multiple spaces in '2.22··Quiescite ergo.··Quia hæc evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne sæviatis in Christum, qui purus homo videtur: quia spirat naribus et vivit sicut alii homines. Excelsus. Excelsus super omnes gentes Dominus. Et ipse fundavit eam Altissimus Psal. CXII, 89.. Hebræum tamen excelsum significat, non excelsus.··Ipse est enim ipsa altitudo, non tantummodo altus.'

ISA 3:1 Multiple spaces in '3.1··Ecce enim.··Hucusque de judicio dici putant, etc., usque ad postquam omnes gratiæ donationes a Judæis ablatæ sunt.'

ISA 3:2 Multiple spaces in '3.2··Virum bellatorem.··HIER. Non est apud Judæos qui pro lege bellet qui secundum eam judicet: omnes enim vani et stulti sunt. Et ariolum.··Quia aliquando vera ariolantur ut Balaam, et divini quinque urbium Palæstinorum, quorum consilio arca Domini remissa est, quasi diceret: Et veri prophetæ et falsi auferentur a Judæis. Senem.··Quem LXX presbyterum transtulerunt, etc., usque ad quia presbyteros audire noluit.'

ISA 3:3 Multiple spaces in '3.3··Prudentem.··Doctorem vel auditorem, etc., usque ad qui discernerent quo spiritu prophetæ loquerentur. De architectis.··Ipse Christus fabri Filius dicitur: et in Paralipomenonis vallem artificum legimus. Ibi quippe erant artifices quos non inflabat scientia, sed humilem Christum sequebantur.'

ISA 3:4 Multiple spaces in '3.4··Et dabo. pueros.··HIER. Cum cætera in persona, etc., usque ad prohibet Apostolus episcopum eligi neophytum, ne superbiat sicut diabolus. Effeminati.··LXX, illusores, etc., usque ad sanctus Ecclesiæ status confunditur.'

ISA 3:6 Multiple spaces in '3.6··Apprehendet.··ID. Ad litteram, etc., usque ad et ruina nostra tuo sustentetur auxilio.'

ISA 3:7 Multiple spaces in '3.7··Respondebit.··ID. Hoc in Hebræo non est, sed de LXX hoc additur. Secundum Hebræum enim ita jungitur: In die illa dicet: Non sum medicus.··Non statim multitudinis judicio acquiescamus, etc., usque ad: Ne quæras judex fieri, ne forte non possis offerre iniquitates Eccl. 7..'

ISA 3:8 Multiple spaces in '3.8··Ruit enim Jerusalem.··Ex persona Prophetæ. Quasi dicat: Ideo non invenient qui velit eis subvenire, quia Dominum blasphemaverunt, dicentes: Dæmonium habes Joan. 8., et hujusmodi. Quia lingua.··Quamvis Romani quantum ad se pro tributo quod negabatur, in obsidionem venerunt, tamen præcipue mors Domini causa fuit.'

ISA 3:9 Multiple spaces in '3.9··Agnitio.··Agnoscent propter peccata sua hoc contigisse, vel ante oculos mentis semper peccata sua habebunt. Væ animæ eorum.··ID. LXX: Væ animæ eorum, quoniam cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis Sap. 1.. ID. Caveamus ergo ne simus exactores in populo; ne juxta impium Porphyrium matronæ et mulieres sint noster senatus, quæ dominentur in Ecclesiis, et de sacerdotali gradu favor judicet feminarum.'

ISA 3:12 Multiple spaces in '3.12··Et viam gressuum,··etc. ID. Ille est ergo doctor ecclesiasticus, etc., usque ad de qua: Ego sum via, veritas, et vita Joan. 14..'

ISA 3:13 Multiple spaces in '3.13··Stat ad judicandum.··ID. Jam quasi iratus, etc., usque ad contra principes et presbyteros venit ut judicet, dans eis locum defensionis.'

ISA 3:14 Multiple spaces in '3.14··Vos enim depasti.··ID. Reor hoc fuisse inter senes et principes veteris populi, quod inter presbyteros et episcopos nostri temporis. Vineam meam.··ID. Vineam de Ægypto transtulisti. Vinea Domini Sabaoth domus Isræl est Psal. 79..'

ISA 3:15 Multiple spaces in '3.15··Quare atteritis populum meum?··Nostri quoque principes, etc., usque ad suas vel suorum divitias esse faciunt.'

ISA 3:16 Multiple spaces in '3.16··Pro eo quod elevatæ.··Hoc ad uxores Scribarum et Pharisæorum præcipue, et ad alias quoque potest referri: ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes exspoliabant. Ne se ergo immunes existimarent a peccato, dicit Dominus: Pro eo,··etc.'

ISA 3:17 Multiple spaces in '3.17··Decalvabit.··Quod occultum est patebit, et fœda calvities apparebit. Nihil enim opertum est quod non reveletur.'

ISA 3:18 Multiple spaces in '3.18··In die illa,··scilicet Babylonicæ captivitatis, vel verius quando capti sunt a Romanis, et omnia ornamenta perdiderunt. Calceamentorum.··Quæ in solitudine non sunt attrita, etc., usque ad ut pro munditia matronali, terræ spurcitia vertatur.'

ISA 3:21 Multiple spaces in '3.21··Annulos.··Quibus signamur ad malitiam Christi, quem Pater signavit. Filius quoque prodigus cum stola annulum recepit, et calceamenta. Gemmas in fronte.··Quibus ora nostra decorantur et caput.'

ISA 3:22 Multiple spaces in '3.22··Linteamina.··HIER. Ut latis in Domino perfruamur deliciis.'

ISA 3:23 Multiple spaces in '3.23··Vittas.··Quæ animum huc illucque fluentem constringunt. Theristra.··Vestis muliebris tenuissima, et visui pervia, æstati idonea, et inde nominatur: theria enim æstas dicitur.'

ISA 3:24 Multiple spaces in '3.24··Fascia pectorali cilicium.··Qua castigantur ubera, ne exuberent.'

ISA 3:26 Multiple spaces in '3.26··Et mœrebunt atque.··Quicunque locum suum diabolo dederit, et cor suum omni custodia non servaverit, lugebunt portæ ejus, et absente sponso, semper in luctu erit, et corruens in pulvere sedebit. Lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.··Metonomicos, judices, reges, principes qui solebant sedere in porta.'

ISA 4:1 Multiple spaces in '4.1··Et apprehendent septem.··HIER. Cum Nabuchodonosor Sedeciam regem, etc., usque ad hoc loco plures possumus intelligere. Septem mulieres.··ID. Septem dona Spiritus sancti: Spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini.··Quæ mulieres dicuntur, quia nemo generatur Deo, nisi per Spiritum: et pluraliter, quia plura sunt dona, cum Spiritus unus. Panem nostrum.··Panis noster Christus est, virga de radice Jesse, et flos; mulierum panis Pater est, sicut et Christi, qui ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei Joan. 4.. Panem nostrum comedemus,··corpus Christi. Vestimentis nostris operiemur.··Ornamentis virtutum. Invocetur nomen tuum.··A Christo dicamur Christiani. Aufer opprobrium.··Quod patimur a Judæis tanquam sine Deo, etc., usque ad sæpe cogamur mutare hospitium. Aufer.··Quia consurgent contra sapientiam falsæ doctrinæ, et contra cæteras mulieres, id est, virtutes: unicuique suum insurgit contrarium, cum nomen earum falsæ virtutes subripiunt.'

ISA 4:5 Multiple spaces in '4.5··Nubem,··id est, obumbrationem Spiritus, in prosperis ne eleventur, sicut filiis Isræl nubes in die erat, ignis in nocte. Et fumum,··etc. HIER. Unde: Domus impleta est fumo Exod. 13.; et alibi: Qui tangit montes, et fumigant Psal. 103.. Super omnem enim.··Plurimi Judæorum, etc., usque ad nos autem ad primum Christi adventum.'

ISA 5:1 Multiple spaces in '5.1··Cantabo dilecto,··etc. HIER. Canticum aliquando in lætitia, aliquando in tristitia, ut hoc, scilicet quod ille composuit, qui videns civitatem flevit, dicens: Quia si cognovisses et tu,··etc. Luc. 19..'

ISA 5:2 Multiple spaces in '5.2··Vineam electam.··ID. Alia editio, vineam Sorec, quod est genus vitis optimæ, uberrimæ perpetuis fructibus; cuncta quæ de vinea dicuntur, ad statum animæ referuntur, quæ a Deo plantata non attulit uvas, sed labruscas: et tradita est bestiis conculcanda, nec imbrem doctrinæ suscepit, quia dona præterita contempsit.'

ISA 5:3 Multiple spaces in '5.3··Nunc ergo habitatores,··etc. Similiter Nathan David interrogat, ut de se tanquam de alio sententiam proferat.'

ISA 5:4 Multiple spaces in '5.4··An quod exspectavi,··etc.? Hoc secundum quosdam supra apud se dixit, hic vero quod cogitaverat, alios interrogat.'

ISA 5:5 Multiple spaces in '5.5··Et nunc ostendam vobis.··Quasi diceret: Quia non vultis respondere, ergo respondebo pro vobis. Auferam,··etc. Ut scilicet qui Deum non senserunt per beneficia, sentiant per supplicia, et ideo minatur pœnam, ut convertantur ad pœnitentiam.'

ISA 5:6 Multiple spaces in '5.6··Et nubibus.··ID. Quæ sub Elia, etc., usque ad quando nec prophetas habuerunt, et apostolos repulerunt.'

ISA 5:7 Multiple spaces in '5.7··Domus Isræl,··etc. ID. Ex quo divisum est regnum, etc., usque ad quia Christus ex eis natus est. Ecce clamor.··Quo vociferatus est contra Dominum et clamavit, dicens: Tolle, tolle, crucifige; vel, clamorem pro justitia fecerunt, quia Christum interfecerunt, cujus sanguis clamat ad Dominum: Vox sanguis fratris tui Abel clamat ad me de terra Gen. 4..'

ISA 5:8 Multiple spaces in '5.8··Væ qui conjungitis.··Hoc specialiter ad Judæos qui avarissimi, etc., usque ad donec deficiat terra, sensus scilicet, et sermo humanus.'

ISA 5:9 Multiple spaces in '5.9··In auribus.··ID. Quasi diceret propheta: Hæc verba interioribus auribus audivi, quæ sunt Domini exercituum. Nisi domus,··etc. Pompa scilicet, et structura hæreticorum, usque ad qui ad comparationem multiplicis numeri unione constringitur.'

ISA 5:10 Multiple spaces in '5.10··Decem enim jugera.··ID. Sterilitas terræ, quæ captivitatem secutura est, ostenditur.'

ISA 5:11 Multiple spaces in '5.11··Væ qui consurgitis.··Quasi diceret: Captivitas imminet, etc., usque ad non intelligunt in se opera Domini.'

ISA 5:17 Multiple spaces in '5.17··Et pascentur agni.··ID. Juxta historiam idem est quod supra, regionem vestram alieni devorant coram vobis. Advenæ: Auferetur a vobis regnum Dei,··etc. De toto enim orbe congregata, etc., usque ad ut loca taurorum occuparent agni.'

ISA 5:18 Multiple spaces in '5.18··Væ qui trahitis.··Hæc ad principes Judæorum, etc., usque ad anathematizant vocabulum Christianorum. In funiculis vanitatis.··ID. In quibus erant, etc., usque ad tanquam solidissimis vinculis tenemur.'

ISA 5:19 Multiple spaces in '5.19··Væ qui dicitis.··ID. Hoc specialiter contra Judæos qui Barrabam elegerunt, Christum condemnaverunt; generaliter ad omnes qui injustum justificant, justum condemnant. Malum, tenebras, amarum,··in simili significatione et figura ponuntur. In Barraba diabolum intelligimus, de quo: Libera nos a malo.'

ISA 5:21 Multiple spaces in '5.21··Væ qui sapientes estis.··Despecta Dei sapientia, etc., usque ad nec intrant ad Christum, nec permittunt intrare.'

ISA 5:22 Multiple spaces in '5.22··Ebrietatem.··Vinum continet omne vitium. Ebrietas quæ Hebraice sicera significat omnia quæ statum mentis evertunt. Ex abundantia panis et vini peccatum Sodomorum crevit.'

ISA 5:23 Multiple spaces in '5.23··Qui justificatis impium pro muneribus.··Supra dictum est, quia pro uvis attulerunt spinas, et fenum, et ligna, et stipulas, et vepres arsuros, quia non tantum ista fecerunt, sed et legem abjecerunt, et eloquium Dei blasphemaverunt. De quibus: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.'

ISA 5:24 Multiple spaces in '5.24··Radix eorum.··ID. Prava cogitatio, ex qua procedit opus tanquam germen.'

ISA 5:25 Multiple spaces in '5.25··Ideo iratus.··ID. Notandum quod non exprobrat idololatriam et cætera peccata, sed quod abjecerunt legem Evangelii, et blasphemaverunt sanctum sermonem Domini: qui iratus fuerat contra principes et potentes, qui erant sapientes sibi et munera sequentes; quos devoravit lingua ignis, ut potentes potenter tormenta patiantur. Iratus est.··ID. Non quod humanis subjaceat passionibus; sed qui delinquimus, nisi Dominum irascentem audierimus, non timemus. Et percussit,··etc. Futura quasi præterita dicit prophetali certitudine.'

ISA 5:26 Multiple spaces in '5.26··Et sibilabit ad eum de finibus terræ,··etc. ID. Hebræi hunc locum de Babyloniis intelligunt, etc., usque ad affectu se jungit populo, et ait:'

ISA 5:30 Multiple spaces in '5.30··Aspiciemus.··Non ausi respicere cœlum, cujus habitatorem Deum offendimus, et lux nostra, quam semper habebamus in Deo, tribulationum caligine obscurata est.'

ISA 6:1 Multiple spaces in '6.1··In anno,··etc. HIER. Ozias ipse est Azarias, etc., usque ad cadens in faciem, excelsa voce clamat ad Dominum. Rex Ozias.··Rex, scilicet leprosus, qui sacerdotium usurpavit. Vidi Dominum.··Christum scilicet. Visus est Filius in habitu regnantis; locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiæ. Super solium excelsum,··etc. HIER. Qui videt Dominum regnantem in cœlestibus virtutibus, videt eum super solium excelsum et elevatum, quæ sunt Throni et Dominationes, etc. Quidam dicunt seraphim virtutes in cœlo Deo assistentes et laudantes, quæ in ministeria mittuntur maxime ad eos qui purgatione indigent, et propter peccata aliqua ex parte suppliciis. ID. Cherubim, multitudo scientiæ, super quos Dominus in modum aurigæ sedere ostenditur, unde: Qui sedes super cherubim,··etc. Seraphim autem præter hunc locum in Scripturis canonicis me legisse non memini. Errant ergo qui in precibus solent scribere: Qui sedes super cherubim et seraphim.'

ISA 6:2 Multiple spaces in '6.2··Stabant.··ID. Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quæ velata sunt; non velant, quæ nota sunt. Sex alæ uni.··ID. Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis. ID. Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur. Duabus velabant faciem ejus.··Ante hæc quæ fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et prædicatores nihil inde docent; similiter: Velabant pedes.··HIER. Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quæ sex diebus vel ætatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum Duabus velabant,··quia de præsenti tantummodo notitiam habemus. ID. Hebræus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: Ecce ego, mitte me.'

ISA 6:3 Multiple spaces in '6.3··Et clamabant.··ID. Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit. Sanctus, sanctus,··etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas prædicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duo ia,··quæ duplicata ineffabile nomen Dei faciunt. Plena est omnis terra.··ID. Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini.'

ISA 6:4 Multiple spaces in '6.4··Superliminaria.··In Veteri Testamento locutus est Dominus, etc., usque ad quem capientes dicimus: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13..'

ISA 6:5 Multiple spaces in '6.5··Pollutus.··ID. Hoc dicit pro societate populi, cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere. Ego habito.··Nota cum peccatoribus non esse morandum. Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis: et volavit ad me unus.··Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem ejus audivit, se cinerem et pulverem esse confitetur, quia quantacunque sit hominum dignitas, vilescit in comparatione ejus.'

ISA 6:6 Multiple spaces in '6.6··De seraphim.··ID. Seraphim per m,··in masculino genere per n,··in neutro genere plurali dicimus. Seraphim tamen singulariter dici potest, sicut cherubim et cherub. Et in manu ejus.··Id est, operatione ejus, id est Christi. Calculus, id est, charitas, quem forcipe, id est doctrina duorum Testamentorum, de altari tulerat, et Isaiæ in exemplum posuerat. Calculus.··ID. LXX: carbunculus, lapis ignitus, qui propter flammeum colorem igneus dicitur. Forcipe.··ID. Hæc est scala Jacob gladius bis acutus, etc., usque ad Dei sermonem duplici acie præceptorum comprehendens. De altari.··Quod Joannes vidit in Apocalypsi, quod est plenum calculis ignitis, quibus possunt peccata purgari.'

ISA 6:7 Multiple spaces in '6.7··Ecce tetigi labia tua:··unde: Quid detur tibi aut quid adjiciatur tibi ad linguam dolosam? Sagittæ potentis acutæ cum carbonibus desolatoriis Psal. 119.. Hic est sermo Dei, de quo dicitur: Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. Et auferetur iniquitas.··ID. Jeremias, qui puer erat, ideo pene immunis a peccato solius manus attactu purgatur. Ad Isaiam vero qui dicit: Vir pollutus labiis ego sum, angelus cum calculo mittitur.'

ISA 6:8 Multiple spaces in '6.8··Quem mittam?··Non cogit, sed voluntatem quærit: voluntas enim sola præmium meretur. Isaias autem, tanquam purgatus, offert se spontaneus. Mitte me.··ID. Putat se bonum nuntiaturum, etc., usque ad non temeritatis esse, sed obedientiæ, quod se obtulerit.'

ISA 6:9 Multiple spaces in '6.9··Audite audientes.··ID. Lucas secundum LXX in Actibus apostolorum: Aure audietis et non intelligetis,··etc., usque ad et magis Græcis quam Hebraicis utitur testimoniis.'

ISA 6:10 Multiple spaces in '6.10··Excæca,··etc. ID. Cui simile, etc., usque ad nec est Dei crudelitas, sed misericordia, infidelibus excæcatis, humiles illuminare. Et convertatur.··Quamvis grave peccatum sit, si convertatur quis, potest salvari: sed hi pro magnitudine sceleris, pœnitentia sunt indigni.'

ISA 6:13 Multiple spaces in '6.13··Et adhuc.··Et pro, id est, adhuc ex ea gente decimatio, quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit. Et erit.··Sub Adriano, Judæa iterum vastata est, quinquagesimo vero anno post captivitatem Romanorum. Prohibiti enim sunt publicis legibus Judæam intrare.'

ISA 7:1 Multiple spaces in '7.1··Et factum est in diebus Achaz,··etc. HIER. Quæ scripta sunt usque ad hunc locum sub Ozia et Joathan filio ejus, visa sunt; sequuntur sub Achaz rege impiissimo, qui a Deo derelictus ab inimicis expugnatur. Achaz.··Qui clausit januas templi et Baalim adoravit, filium suum idolo consecravit, altare æneum abstulit, et altare idolorum in templo posuit. Jure ergo a Domino derelictus est: Et surrexerunt adversus eum inimici II Par. 28.. Ascendit,··secundo. Primo enim Assyrii de tribu Juda, etc., usque ad facti sunt amici Herodes et Pilatus in passione Christi.'

ISA 7:3 Multiple spaces in '7.3··Derelictus est.··A fratre suo Rabsace, qui ad Assyrios transierat, ut tradunt Hebræi. Jasub filius tuus.··ID. Qui interpretatur reliquus comes et convertens,··qui populus Juda de manibus duorum regum liberandus erat. In via.··Ibi Rabsaces, postea ex præcepto Sennacherib, Dei populum blasphemavit.'

ISA 7:4 Multiple spaces in '7.4··Duabus caudis.··Duæ caudæ, etc., usque ad et ductus cum decem tribubus in montes Medorum et Persarum.'

ISA 7:6 Multiple spaces in '7.6··Tabeel.··ID. Tabeel bonus Deus, quasi dicat: Ibi ponamus idolum Dei nostri, vel ad litteram, Filium hominis sic vocat.'

ISA 7:8 Multiple spaces in '7.8··Adhuc sexaginta,··etc. Quasi diceret: Interim contenti erunt finibus suis, et Damasco tanquam metropoli Syriæ imperabit Rasim, et caput civitatum Ephraim Samaria erit, et in ea interim regnabit filius Romeliæ. Sexaginta quinque anni.··A vicesimo sexto anno regni Oziæ, quando lepra percussus est, ex tunc Joathan filius ejus regnavit septem et viginti annis, patre adhuc vivente. Post mortem ejus annis sexdecim, post quem Achaz aliis sexdecim, postea regnante Ezechia sex annis. Ephraim, id est, decem tribus in captivitatem ductæ, cessarunt esse populus.'

ISA 7:11 Multiple spaces in '7.11··Pete tibi signum.··ID. Ut qui prophetæ non credidit, Domini auctoritate terreatur; quasi diceret: Difficile videtur tibi quod regna potentissima brevi finiantur, et tu libereris et populus tuus, sed pete tibi signum. Pete tibi signum.··Moyses accepit signum de terra, etc., usque ad utrumque mortem Domini et ascensionem respicit. Non petam.··Non humiliter, sed superbe. Multi enim leguntur a Domino signa petivisse et accepisse, sed Achaz ita respondit, tanquam auctoritatatem habens: Non tentabis Dominum Deum tuum.··Vel, timuit quod in signo Deus glorificaretur et idola vilificarentur.'

ISA 7:14 Multiple spaces in '7.14··Ecce virgo concipiet.··ID. Hebraice alma,··Latine quoque alma dicitur sancta, etc., usque ad quod violenter esse exortum etiam stultis patet. Emmanuel.··ID. Quidam Isaiam duos filios habuisse dicunt, etc., usque ad propter quam Verbum caro factum est.'

ISA 7:15 Multiple spaces in '7.15··Reprobare malum.··ID. Quasi diceret: In pannis infantiæ positus habebit boni malique discretionem. His verbis percipimus Salvatoris, infantiam divinam in eo non minuisse sapientiam, quamvis dicatur: Puer autem proficiebat ætate et sapientia,··ut veritas humani corporis probaretur: infantia enim non præjudicat divinæ sapientiæ.'

ISA 7:16 Multiple spaces in '7.16··Derelinquetur,··etc. ID. quasi diceret: Terra Syriæ et Samariæ ab invocatione nominis ejus vastabitur, et domus Juda a duobus regibus liberabitur.'

ISA 7:18 Multiple spaces in '7.18··Muscæ.··ID. Id est Ægyptiis, populo imbelli et idololatria sordenti. Legimus ab Ægyptiis Josiam occisum et populum Isræl subjugatum, nec multo post tempore Nabuchodonosor cum innumerabili exercitu cepit Jerusalem, templum succendit, et habitatores Assyrios in Judæa posuit.'

ISA 7:20 Multiple spaces in '7.20··Novacula.··ID. Rex Assyriorum qui in Jeremia columba Dei vocatur in eo tanquam in novacula acutissima et in his qui trans flumen, scilicet Assyriis, sunt, radet Dominus in Judæa caput et pilos pedum, scilicet omnem fortitudinem regum et principum, et subjectorum.'

ISA 7:22 Multiple spaces in '7.22··Comedet butyrum.··Delectabitur in passione Christi vel sua. Butyrum enim ex multis confectionibus efficitur.'

ISA 7:25 Multiple spaces in '7.25··Et omnes montes qui in sarculo sarrientur.··ID. Relictis campestribus metu hostium ad montana confugient, aspera montium manu propria excolentes, vitam miseram sustentabunt. Cætera erunt in pascua.'

ISA 8:1 Multiple spaces in '8.1··Et dixit Dominus ad me: Sume tibi.··HIER. Primum propheta prædicit Achaz futura, etc., usque ad unde rursum partus virginalis describitur. Velociter spolia.··ID. Hoc nomen pueri, quasi diceret: Ne patiaris ultra diabolum regnare; et non angelos, non Prophetas mitte, sed ipse descende.'

ISA 8:2 Multiple spaces in '8.2··Uriam,··etc. ID. Urias, lux Domini; Zacharias, memoria Domini; Barachias, benedictio Domini; his testibus nativitas Domini comprobatur. Unde duobus testibus euntibus in Emmaus incipiens a Moyse et prophetis, quæ de se dicta erant, disseruit.'

ISA 8:3 Multiple spaces in '8.3··Ad prophetissam.··ID. Ad Spiritum sanctum a quo omnis prophetia, quæ Græce neutri generis pneuma, Hebraice feminini Ruach, Latine masculini generis est, et ideo diversis positionibus sortitur, nullius est enim. Vel ad Mariam, quam prophetissam fuisse nemo dubitat.'

ISA 8:4 Multiple spaces in '8.4··Puer.··ID. Præcipitur itaque Isaias, etc., usque ad domum David sola invocatione salvaret. Pro eo quod abjecit populus aquas Siole.··HIER. In quibus cæcus se lavit, etc., usque ad terram ipsius Judam conatus sit possidere.'

ISA 8:7 Multiple spaces in '8.7··Aquas fluminis.··ID. Exercitum Sennacherib, cujus potentia occupans terram Samariæ inundationi fluminis comparatur.'

ISA 8:9 Multiple spaces in '8.9··Congregamini populi.··ID. Quasi: Contra Emmanuel nihil potestis, etc., usque ad quia perversitas non potest rectum superare.'

ISA 8:12 Multiple spaces in '8.12··Ne dicatis.··ID. Quasi diceret: Non timeatis duorum regum adversus Judam conjurationem: conjuratio est consensus multorum in malum. Ne timeatis neque paveatis.··Tu et qui tecum sunt populi, quia videntur timendi; quia principium sapientiæ timor Domini.'

ISA 8:14 Multiple spaces in '8.14··In lapidem.··ID. Quem reprobaverunt ædificantes, etc., usque ad peccata peccatis sociantes et vincti laqueis delictorum. Duabus domibus.··Vel in duabus familiis, etc., usque ad per traditiones suas legis præcepta dissipaverunt et maculaverunt.'

ISA 8:16 Multiple spaces in '8.16··Signa legem.··Quasi diceret: Aperi eam, Domine, discipulis meis, etc., usque ad possumus etiam doctrinas intelligere.'

ISA 8:18 Multiple spaces in '8.18··Pueri mei, ex Deo nati.··Alii Prophetæ et eorum discipuli. Legunt hoc quidam de duobus filiis Isaiæ, etc., usque ad qui in portentum sæcularis sapientiæ et superbiæ Judæorum fuerunt.'

ISA 8:20 Multiple spaces in '8.20··Non eris eis.··ID. Hoc est si populus iste noluerit veritatem a Domino quærere, non habebit Christum, scilicet lumen veritatis, quam negligit.'

ISA 8:21 Multiple spaces in '8.21··Regi suo.··Diabolo et paternis traditionibus, id est, antiquis erroribus.'

ISA 9:1 Multiple spaces in '9.1··Primo tempore,··HIER. Hæ duæ tribus ab Assyriis in captivitatem ductæ sunt, etc., usque ad vidit prius lucem prædicantis Christi. Terra Zabulon.··ID. In qua Christus primum prædicavit et miracula fecit: ibi enim aquas in vinum convertit, apostolos elegit. Via maris.··Mare in hoc loco lacus Genezareth, qui Jordane influente efficitur. In cujus littore est Capharnaum, Tiberias, Bethsaida et Corozain, in quibus Dominus maxime commoratus est, et sic: Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. Galilææ gentium.··Galilææ duæ sunt: una gentium, vicina Tyriis in tribu Nephtali; altera circa Tiberiadem et stagnum Genesareth, in tribu Zabulon.'

ISA 9:2 Multiple spaces in '9.2··In regione umbræ mortis.··ID. In umbra mortis sunt, qui in peccatis adhuc vivunt: In regione umbræ mortis,··qui jam mortuis operibus ad inferna descenderunt.'

ISA 9:3 Multiple spaces in '9.3··Non magnificasti lætitiam.··Nobis de salute Judæorum; quamvis enim gaudeant de gentium conversione, dolent tamen de Judæorum repulsione. Lætabuntur coram te,··etc. Propheta ad Christum de discipulis.'

ISA 9:4 Multiple spaces in '9.4··Jugum enim.··ID. Habet Christus jugum, sed suave; et diabolus, sed importabile onere. Et Christus principatum super humerum, in quo crucem portavit, et diabolus in humero virgam, qua superbit. Exactoris.··Ipsius, scilicet exigentis. Quotidie enim nummum peccati quem primo homini commisit, a posteris cum usura exigit.'

ISA 9:5 Multiple spaces in '9.5··Quia omnis violenta prædatio.··ID. Acsi dicat: Genus humanum quod diabolus deprædatus est, auferet ei Dominus violenter, id est, potenter, et ipsum cum tumultu detrudet in infernum. Unde tam de ipso quam de membris ejus dicitur: Periit memoria eorum cum sonitu Psal. 9.. Vestimentum mistum.··ID. Diabolus qui plenus omnium sanguine, qui homicida ab initio; vel homines, quibus diabolus tanquam veste circumdatur, quorum manus plenæ sunt sanguine.'

ISA 9:6 Multiple spaces in '9.6··Puer natus est nobis.··Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum.··ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus.··Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.'

ISA 9:7 Multiple spaces in '9.7··Zelus Domini.··ID. Cœpit ab Emmanuel prophetia, ubi dicitur: Pete tibi signum a Deo.··Hic finitur.'

ISA 9:8 Multiple spaces in '9.8··Verbum misit Dominus.··ID. Verbum Hebraicum Dabar,··etc., usque ad despiciunt Ecclesiam, et simplicitatem ejus putant imperitiam.'

ISA 9:10 Multiple spaces in '9.10··Lateres ceciderunt.··ID. Dicebant superius, etc., usque ad ex fortibus et bellicosis principibus populum muniemus. Cedros.··Id est, invincibiles ex nobis principes præficiemus eis.'

ISA 10:1 Multiple spaces in '10.1··Væ qui condunt.··HIER. Hæc plerique adhuc contra decem tribus dici arbitrantur, etc., usque ad cum captivitatis, vel judicii dies advenerit.'

ISA 10:5 Multiple spaces in '10.5··Væ Assur.··ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit.'

ISA 10:7 Multiple spaces in '10.7··Ipse autem.··ID. Sic philosophi, sic hæretici, et sic persecutores Christiani nominis: cum Deus aliquos eis verberandos permittit, in omnes sæviunt, nec verberare, sed occidere cupiunt: et paucis superatis in omnes audaciam sumunt.'

ISA 10:9 Multiple spaces in '10.9··Nunquid non principes mei simul.··Ordo: Reges sunt mei principes, id est, mihi servientes: multos enim reges secum adduxit, quos subjugaverat. Damascus.··Damascus est metropolis in Syria: hanc condidit Eliezer, servus Abrahæ; in hac regnavit Rasin.'

ISA 10:10 Multiple spaces in '10.10··Quomodo invenit manus.··Vox Sennacherib admirantis potentiam suam. Plene dicta complevit. Omnes enim civitates decem tribuum, et Juda et Benjamin præter Jerusalem deprædatus est, et ipsius partem inferiorem, quam tradidit ei Sobna scriba.'

ISA 10:12 Multiple spaces in '10.12··Cum impleverit Dominus.··Subversiones, scilicet urbis, etiam obsidionem quando venit Rabsaces, et fecit ea quæ in sequentibus commemorantur.'

ISA 10:14 Multiple spaces in '10.14··Ganniret.··Gannire est vulpium, vel, ut alii, avium.'

ISA 10:16 Multiple spaces in '10.16··Et subtus gloriam.··Dicit Hieronymus secundum Hebræos, corpora interfectorum Assyriorum cœlesti igne exusta, et in pulverem redacta, vestimenta illæsa; et venientes Judæi, vestium summitate arrepta, pulverem excutiebant. HIER. Quidam volunt hunc regem significare contrariam fortitudinem, etc., usque ad tradunt enim Hebræi decem tantum de ejus exercitu remansisse.'

ISA 10:17 Multiple spaces in '10.17··Et erit lumen.··Dicunt Hebræi quod Michæl archangelus fuerit, cui commissa est custodia illius gentis, sicut Daniel dicit.'

ISA 10:18 Multiple spaces in '10.18··Et gloria saltus.··Carmelus mons magnus, fecundus arboribus. Quasi exercitus innumerus sicut ligna sylvarum, et corpore et anima peribit. Ad carnem.··ID. Hæretici quoque, cum ecclesiastica doctrina illuxerit, et eorum decipula patuerit, ad tantam venient solitudinem, ut de saltu et infructuosis arboribus, et innumerabili multitudine, vix pauci resideant, qui eorum sequantur errorem.'

ISA 10:20 Multiple spaces in '10.20··Et erit in die illa.··HIER. Cum Phacee et Rasin vellent venire, etc., usque ad sed in Deo spem ponant.'

ISA 10:21 Multiple spaces in '10.21··Reliquiæ convertentur.··Secundum Josephum innumerabili Judæorum multitudine occisa, intelligimus paucos in apostolis et apostolicis viris esse salvatos.'

ISA 10:22 Multiple spaces in '10.22··Consummatio abbreviata.··Perfectio eorum quæ de Christo erant tam longo tempore ante prædicta tribus annis et dimidio completa. Justitiam,··quia injuste occisus, mortem et diabolum juste vicit, et mundum redemit morte.'

ISA 10:23 Multiple spaces in '10.23··Consummationem enim.··ID. Ad litteram. Fecit, quia tantam multitudinem præter decem, occidit brevi spatio unius noctis.'

ISA 10:24 Multiple spaces in '10.24··Super te in via Ægypti.··Captivitatis decem tribubus, etc., usque ad cepit et subvertit.'

ISA 10:25 Multiple spaces in '10.25··Paululum modicumque.··Hoc longo tempore post completum est; sed omnia sæcula æternitati in quo omnia præsentia sunt comparata momentanea sunt.'

ISA 10:26 Multiple spaces in '10.26··Virgam suam in mare.··ID. Quasi: Antequam veniat super te, aggredietur Tharacam, regem Æthiopiæ, et transibit mare Rubrum, et levabit virgam super Ægyptum, et sic cum multo exercitu revertetur contra Jerusalem.'

ISA 10:29 Multiple spaces in '10.29··Transierunt cursim. Gaba sedes,··etc. Præteritum pro futuro more prophetico.'

ISA 10:31 Multiple spaces in '10.31··Confortamini adhuc dies est.··ID. Postquam Sennacherib tetendit in Nobe tentoria, volens mane expugnare Jerusalem, non cessavit usque in mediam noctem minari desolationem Jerusalem, dicens: En, ista sola civitas liberari de manu mea poterit?'

ISA 10:33 Multiple spaces in '10.33··Ecce dominator Dominus exercituum,··etc. Dixit pueri nomen de virgine nascituri, etc., usque ad et Libanus cum suis cedris succidatur.'

ISA 11:1 Multiple spaces in '11.1··Et egredietur virga.··HIER. Usque ad principium visionis Babylonis, prophetia est de Christo, quam per partes explanamus, ne lectoris memoriam confundamus. Egredietur.··Virgam et florem Judæi ipsum Christum interpretantur, etc., usque ad et tu es Filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum.'

ISA 11:2 Multiple spaces in '11.2··Et requiescet.··ID. Quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis. Spiritus.··Sicut sermo Domini, lux, vita et resurrectio vocatur, etc., usque ad hi sunt septem oculi in lapide uno secundum Zachariam.'

ISA 11:3 Multiple spaces in '11.3··Et replebit eum spiritus.··ID. Spiritualiter propter parvulos qui timore indigent, quem foras mittit perfecta charitas. Qui enim timet, pœnam habet, et non est perfectus in charitate. Non secundum.··Non accipiet personam, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente; qui timet Deum acceptus est illi. Arguet.··ID. Pharisæos et reprehendentes apotolos, quando in sabbato ambulantes per sata, spicas vellentes manibus confricabant et manducabant.'

ISA 11:4 Multiple spaces in '11.4··Virga oris sui.··ID. Potest per virgam sententia judicii intelligi. In principio enim prædicationis dixit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum;··et subjunxit: Omnis arbor quæ non facit fructus bonos eradicetur et in ignem mittetur.'

ISA 11:5 Multiple spaces in '11.5··Interficiet impium.··Si enim Michæl interficiet ut quidam dicunt, ipse Deus tamen in Michæle hoc faciet. Fides.··HIER. Fideles bene operando adhærebunt ei qui factus est sapientia, justitia et sanctificatio, qui ait: Ego lux et vita.'

ISA 11:6 Multiple spaces in '11.6··Lupus cum agno.··ID. Paulus cum Petro, unde: Benjamin lupus rapax.··Et: Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno.··Non agnus et hædus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et pardus, agni et hædi imitantur innocentiam, scilicet Christum. Habitabit lupus.··HIER. Judæi nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem. ID. Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc præstet Ecclesia in mundo.'

ISA 11:7 Multiple spaces in '11.7··Leo quasi bos,··etc. ID. Principes enim hujus sæculi et simplices alii historiæ superficie sunt contenti; triticum enim et medullam, id est, interiorem sensum non intelligunt.'

ISA 11:8 Multiple spaces in '11.8··Infans.··Christus, vel apostoli, malitia parvuli, sensu perfecti: qui dæmones ejiciebant de corporibus obsessis. Reguli.··Regulus, rex omnium serpentium, etc., usque ad de obsessis corporibus scilicet. Manum.··Id est, divinam potentiam in comprehensum exinde aspidem vel regulum, id est, diabolum, tradet captivum.'

ISA 11:9 Multiple spaces in '11.9··Quia repleta.··More suo, in fine prophetalia verba panduntur, ne ad litteram accipiantur.'

ISA 11:10 Multiple spaces in '11.10··Qui stat in signum,··unde: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Isræl, et in signum cui contradicetur Luc. 2.. LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus.'

ISA 11:11 Multiple spaces in '11.11··Residuum.··ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient.··Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.'

ISA 11:12 Multiple spaces in '11.12··Signum.··Crucis, in qua est victoria, ut sciant omnes in quo diabolus sit victus. A quatuor plagis.··ID. Hoc in Pentecosten videtur impletum, etc., usque ad ut totius mundi vocatio demonstretur.'

ISA 11:13 Multiple spaces in '11.13··Et auferetur,··etc. ID. Quando Isaias hoc prædicebat, inter duas et decem tribus discordia inexorabilis erat, credentes autem pacificati sunt in fide Christi et unitate charitatis.'

ISA 11:14 Multiple spaces in '11.14··Præceptum manus,··etc. Quod præcipiunt operantur; et verbo docent, et exemplo.'

ISA 11:15 Multiple spaces in '11.15··Linguam maris.··ID. Quæ idola laudabat. Mare, id est, populus Ægypti, qui super omnes idola colit, ut Deum laudet et timeat, et idola condemnet et abijciat. Et levabit.··Ut Idumæa, et Moab, et filii Ammon tradent manus apostolis, sic et Ægyptii. Et percutiet.··Id est, minuet pro uno septem principes ponendo, etc., usque ad ut siccis pedibus transirent. Ut transeant per eum,··etc. Sub metaphora, Nilus divisus et in partes cæsus dicitur, etc., usque ad Domino Evangelio viam præparante.'

ISA 12:1 Multiple spaces in '12.1··Confitebor tibi.··HIER. Sicut transito mari Rubro, dixerunt: Cantemus Domino, etc. Sic regno mundi destructo, dicit Ecclesia: Confitebor tibi.'

ISA 12:3 Multiple spaces in '12.3··De fontibus Salvatoris.··ID. Unde: Benedicite Domino de fontibus Isræl,··etc., usque ad ut prophetia cum Evangelio conveniat.'

ISA 13:1 Multiple spaces in '13.1··Onus Babylonis.··HIER. Babylon, metropolis Chaldæorum, etc., usque ad qui dicit: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.'

ISA 13:7 Multiple spaces in '13.7··Dissolventur,··etc. Quia nullum opus Dei justitia dignum reperietur.'

ISA 13:8 Multiple spaces in '13.8··Combustæ.··Quasi carbones nimio dolore, vel in re. Multi enim fuere combusti. Combustæ igne.··Igne quem sibi succenderunt, quia dicere non possunt: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4., et: Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes II Cor. 3..'

ISA 13:10 Multiple spaces in '13.10··Obtenebratus est sol.··Possunt hæc ad diem judicii referri, quando omnia luminaria obtenebrari videbuntur comparata splendori Christi.'

ISA 13:11 Multiple spaces in '13.11··Et visitabo super orbis mala.··Vindicabo ut corrigam, etc., usque ad: Misericordia autem mea non auferetur ab eis. Et requiscere.··Quasi diceret: Hoc faciam, ut qui superbit humilietur.'

ISA 13:12 Multiple spaces in '13.12··Pretiosior erit vir auro,··etc. ID. Omnia rara pretiosa, id est, vir Babylonis rarius invenietur auro. Similiter dicitur sermo Domini pretiosus, id est, raro inveniebantur. In die quoque judicii visitabit Dominus mala orbis, et quiescere faciet arrogantiam dæmonum, et pauci invenientur electi propter persecutionem Antichristi.'

ISA 13:13 Multiple spaces in '13.13··Cœlum turbabo,··etc. Non quod animata sunt, sed propter indignationem Domini, qui respicit terram, et facit eam tremere. Forsitan imminente captivitate, cœlum tonando, et terra concutiendo mota est. Potest de die judicii legi.'

ISA 13:14 Multiple spaces in '13.14··Damula fugiens.··Damula, diabolus est vel prava doctrina, cujus magistri in damula significantur, quæ Græce dicitur.'

ISA 13:17 Multiple spaces in '13.17··Ecce ego suscitabo,··etc. Legimus in Genesi 10, quod et Madai filius Nœ auctor Medorum fuit: qui interpretatur mensura, sive a potente vel forti. Igitur contra Babylonios qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti Deo fortitudines ad puniendum, quæ reddant unicuique secundum opera sua.'

ISA 13:19 Multiple spaces in '13.19··Et erit Babylon illa civitas,··etc. ID. Non postea reædificata est, etc., usque ad a lupis et canibus devorandas.'

ISA 13:21 Multiple spaces in '13.21··Bestiæ,··etc. Per has omnes bestias lucis refugas, dæmonum vel angelorum fortitudines intelligimus, quibus ad puniendum traduntur. Struthiones.··De quibus in Job satis tractatum est, quæ de terra altius non elevantur, cum pennas habere videantur. Pilosi.··Sylvestres homines hispidi, qui et incubones, vel satyri, vel genera dæmonum.'

ISA 13:22 Multiple spaces in '13.22··Ululæ in ædibus.··Magnitudinis corvinæ, sed maculis respersæ, quæ rostro in palude sito horrendum stridunt. Sirenes.··Sunt serpentes cristati et alati velut alii pisces marini in specie muliebri, vel portenta diaboli, quæ dulci cantilena decipiunt homines, hujus sæculi naufragium, non clausis auribus transeuntes.'

ISA 14:1 Multiple spaces in '14.1··Jacob.··Nota proprietatem verborum. Jacob qui adhuc in lucta est, miseretur: Isræl, qui post victoriam nomen accepit, elegit.'

ISA 14:4 Multiple spaces in '14.4··Quomodo,··etc. Admirando quomodo vastator terrarum, etc., usque ad novissima autem inimica destruetur mors. Exactor.··HIER. Qui exigit usque ad novissimum quadrantem a debitoribus suis, qui dicunt illud: Dimitte nobis debita Matth. 5.. Huic tradentur debitores, huic tradidit Paulus Corinthum fornicantem.'

ISA 14:5 Multiple spaces in '14.5··Baculum.··Vocat Nabuchodonosor vel diabolum, quia sicut per illum flagellantur a Deo impii, sic per hunc in pœnis inferni vel quotidie in peccato suggerendo, insidiando.'

ISA 14:8 Multiple spaces in '14.8··Abietes quoque.··Principes diversarum gentium ab illo afflicti; vel filii, quorum patres interfecit. Ex quo dormisti.··Quia victo forti et direptis vasis, ejus satellites corruerunt, unde: Ite in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus Matth. 25.. Nota mortis mors dormitio dicitur. Qui succidat.··Unde psalmus: Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei Psal. 79. Has aliquando peccantes tradit Dominus supplicio conterendas: unde dicitur: Conteret Dominus cedros Libani Psal. 28..'

ISA 14:9 Multiple spaces in '14.9··Infernus.··Habitatores vel principes ejus inferni subter te. Sub terra enim est infernus, in quo visus est dives ille a Lazaro, unde Dominus vinctos suos eruit, vinctum diabolum dimisit. Omnes principes.··Etsi hæc facta non sunt, tamen fieri potuerunt. Solatium est malorum inimicos habere socios pœnarum.'

ISA 14:10 Multiple spaces in '14.10··Vulneratus es.··Qui immortalis et Deus videbaris. Nos pro imbecillitate sensuum putabamus non posse resistere potentiæ Dei, et te solum in altitudine tua permanere.'

ISA 14:11 Multiple spaces in '14.11··Subter.··ID. Putredo tinea et operimentum vermium, etc., usque ad qui dicebat Christo: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me Matth. 4..'

ISA 14:12 Multiple spaces in '14.12··Qui mane oriebaris.··HIER. Hi sunt falsi apostoli, etc., usque ad et in lateribus aquilonis, in frigidis.'

ISA 14:13 Multiple spaces in '14.13··In cœlum conscendam.··ID. In firmamento erat, in cœlum ubi est Domini solium cupiebat ascendere. Hæc omnia ad hæreticos sunt referenda, qui cum deorsum sint cum principe suo, jactant se excelsos esse. In lateribus aquilonis.··Unde: Ab aquilone exardescunt mala, et succenditur olla Jeremiæ. De quo: Dicam aquiloni, Da:··id est, redde captivos. Nubium.··Id est prophetarum, de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem Psal. 35.. Et veritas tua usque ad nubes.··Judas nubes fuit cum aliis apostolis, sed vitio suo diabolum ascensorem suscepit.'

ISA 14:15 Multiple spaces in '14.15··Verumtamen ad infernum detraheris.··Qui per virtutes potuisti ascendere, per vitia cades. Sancti habent pennas columbæ et aquilæ ut volent et requiescant: impii quasi plumbum merguntur in aquis vehementibus, et descendunt in profundum quas lapis Zach. 5.. Iniquitas sedet super talentum plumbi. Detraheris.··Invitus Christus; descendit voluntarius. Profundum.··Ad infimas et pessimas pœnas. Quanto enim gradus altior, tanto casus gravior. Laci.··Id est, inferni, etc., usque ad sed per teporem et simulationem fidei a Domino rejiciuntur.'

ISA 14:16 Multiple spaces in '14.16··Est vir.··ID. Non Deus; unde: Inimicus homo superseminavit zizaniam Matth. 13..'

ISA 14:17 Multiple spaces in '14.17··Urbes.··ID. Ecclesias, ut faceret synagogas diaboli, et hæretica pravitate pollueret munditiam fidei. Vinctis ejus non.··Quos solvunt apostoli, imitatores magistri, etc., usque ad sed in tenebris recludebat, ut nec Evilmerodach filio suo aperiret.'

ISA 14:18 Multiple spaces in '14.18··Omnes reges.··ID. Reges gentium, etc., usque ad nec in morte quiescit a cruciatibus.'

ISA 14:19 Multiple spaces in '14.19··Tu autem.··Videtur fabulæ consentire, etc., usque ad reviviscet pater tuus. Quasi cadaver.··ID. Multitudine peccatorum putruerunt, et corruptæ sunt cicatrices meæ Psal. 37.. Virtus suavis odoris est.'

ISA 14:20 Multiple spaces in '14.20··Consortium.··Scilicet sepulturæ. Altera est enim pœna auctoris, altera ejus qui ab auctoritate compulsus: Hic est gladius quo vulnerati sunt plurimi, et interfecti. Tu enim terram.··Quasi: In superbia tua regnum Chaldæorum destructum est, quod adhuc mansisset, nisi superbia tua non fuisset. Populum.··Quem tibi Deus commiserat corrigendum et regendum. Occidisti.··Non Deo reservans vivos, sed pœnæ tuæ præparans socios. Non vocabitur.··Ideo non vocabitur, in æternum, etc., usque ad deleta est omnis progenies, pro superbia et impietate patris.'

ISA 14:21 Multiple spaces in '14.21··Iniquitate:··ID. 70. Pro iniquitate patris tui. Quod quidam non intelligentes, draconem, qui regnat in mari, quem Leviathan appellant, Hebræi volunt esse patrem diaboli; secundum illud: Quia mendax est et pater ejus Joan. 8., quod male intelligendo depravant.'

ISA 14:23 Multiple spaces in '14.23··Et ponam.··Nihil est in ea nisi venatio regia, et coctilibus muris post annos plurimos refectis inclusa. In possessionem ericii.··Mundus quoque ab ericio et paludibus possidetur modo, id est, ab immundis spiritibus; sed in fine mundi scopabit, id est, purgabit eum Dominus igne purgatorio.'

ISA 14:24 Multiple spaces in '14.24··Juravit Dominus.··Hucusque de Babylone et regibus, etc., usque ad et hoc in terra Juda et in montibus ejus, sicut Dominus prædixerat.'

ISA 14:25 Multiple spaces in '14.25··In montibus.··Nota proprietatem, etc., usque ad sed et eos qui virtutibus profecerunt.'

ISA 14:26 Multiple spaces in '14.26··Hoc consilium,··id est, auferatur jugum ejus, etc., usque ad generaliter ad orbem terrarum pertinere.'

ISA 14:28 Multiple spaces in '14.28··In anno quo mortuus.··A principio libri hucusque sub Ozia, Joatham, Achaz, vaticinatus est Isaias, usque ad finem sub Ezechia prædicta et partim completa. Achaz.··Quo vivente, regnante in peccatoribus: nec pondus contra alienigenas, nec sermo Dei juxta Septuaginta fieri poterat ad Prophetam.'

ISA 14:29 Multiple spaces in '14.29··Ne læteris.··Rege mortuo, inimici lætantur, quasi aliquid lucri facturi novis rebus: hinc Philisthæi, quos Achaz afflixit, de morte ejus lætantur et Judæis insultant, quia maturo rege perdito, subjaceant ejus filio, quo regnante, se putant fines eorum posse invadere. Virga percussoris.··HIER. Abjecto jugo Dei, etc., usque ad et de eis serpentes volantes, vel qui absorbeant volucres.'

ISA 14:31 Multiple spaces in '14.31··Ulula.··ID. Quasi: Philisthæi, plorate miseriam vestram, quæ venit per Sennacherib. Ulula, porta; clama, civitas.··Philisthæi potione cadentes, etc., usque ad anima malis cogitationibus repleta. Ab aquilone enim fumus.··Exardescentibus sagittis diaboli, qui noxius oculis et contrarius lumini. Ab aquilone olla Jeremiæ succenditur. Non est qui effugiat agmen ejus.··Nullus præter Jerusalem, etc., usque ad et sola Jerusalem sit liberanda.'

ISA 14:32 Multiple spaces in '14.32··Nuntiis gentis.··Angelis qui præsunt civitatibus et gentibus: singulis mirantibus, cur sola Sion amaritudinem fumi vitaverit, vel evaserit. Fundavit Sion.··Super fundamentum prudentiæ, justitiæ, fortitudinis, temperantiæ, quæ sunt Christus.'

ISA 15:1 Multiple spaces in '15.1··Onus Moab.··Hæc est visio Isaiæ habita de onere, id est, de destructione Moab. Moab, filius Loth, cujus progenies et provincia Moab vocata est: in ipsa est Ar, quæ nunc Ariopolis metropolis. Onus Moab.··HIER. Est circumcisio carnalis et spiritualis, etc., usque ad Loth quoque, Sodoma per eunte, venit in Segor, et ortus est sol. Ar,··id est adversarius, etc., usque ad post a Chaldæis vastati sunt.'

ISA 15:2 Multiple spaces in '15.2··Ascendit domus.··Ad excelsa, in quibus superbierat, ut non immolet, sed ut plangat ubi peccaverat. Dibon.··ID. Fluxus eorum: Mendacium transit et fluit, et nunquam in eodem statu permanet; sermo autem Domini est compactus et stabilis. Unde manna videtur quasi glacies: non fluit, sed consistit. Super Nabo.··ID. Quia et omnis prophetiæ hujus unus est sensus, etc., usque ad cum anima eorum ululaverit sibi.'

ISA 15:3 Multiple spaces in '15.3··Omnis ululatus.··Alia littera: Omnis ululat, Moab scilicet, et sic descendet in fletum. Quasi: Ascendit ad excelsa, ut ante idola ploret. Sed cum ibi nullum auxilium reperiret, descendit ad fletum in terram vel in domum suam.'

ISA 15:4 Multiple spaces in '15.4··Clamabit Hesebon.··A principio regni quod est in Hesebon, usque Jasa civitatem, ubi finitur, ubique clamor, ubique luctus. Expediti Moab ululabunt.··Ab uxoribus, fortes bellatores. Inde dicitur Abraham vernaculos domus suæ elegisse expeditos, id est, sine uxoribus.'

ISA 15:5 Multiple spaces in '15.5··Cor meum ad Moab.··Ut scilicet provocem eos ad pœnitentiam, etc., usque ad quod interpretatur leo Dei. Ad Segor.··ID. Segor est ex quinque urbibus Sodomorum, etc., usque ad si post liberationem non peccasset.'

ISA 15:6 Multiple spaces in '15.6··Nemrim.··Nemrim oppidum est super mare, etc., usque ad et ideo arescet herba.'

ISA 15:7 Multiple spaces in '15.7··Et visitatio eorum.··Visitatio in malo: Visitabo in virga iniquitates eorum Psal. 88.; visitatio in bono: Visitavit nos oriens ex alto Luc. 1.. Ad torrentem salicum.··Hactenus de captivitate Moabitarum per Assyrios, modo de illa quæ per Chaldæos.'

ISA 15:8 Multiple spaces in '15.8··Ululatus ejus.··Quasi, ideo ululabit Moab, quia ubi luxus prius, et delectatio propter irrigua et fontium amœna, ibi modo rivi sanguinis.'

ISA 15:9 Multiple spaces in '15.9··Aqua Dibon.··Dibon, silentium, Dibon flens, et tamen una est civitas.'

ISA 16:1 Multiple spaces in '16.1··Emitte agnum.··HIER. Idcirco prophetæ vix intelliguntur, etc., usque ad qui dominetur in toto orbe. Petra deserti.··ID. Ruth scilicet, quia juxta præceptum Domini, etc., usque ad sicut enim Christus pro utroque populo venit, sic de utroque nasci voluit. Ad montem filiæ Sion.··Jerusalem, vel potius ad Ecclesiam, quæ est in contemplatione tanquam speculationis filia. In Jerusalem quoque maxime prædicavit, miracula fecit, passus est, mortuus est, et resurrexit, et genus humanum redemit.'

ISA 16:2 Multiple spaces in '16.2··Sic erunt.··Sic in captivitatem transibunt per Arnon: qui est terminus Moabitarum et Amorrhæorum. HIER. Arnon quæ interpretatur illuminatio eorum qui, derelictis erroribus, transcendunt ad scientiam veritatis.'

ISA 16:3 Multiple spaces in '16.3··Ini consilium.··Nihil agas sine consilio, nec circumferaris omni vento doctrinæ, sequere magni consilii angelum. Coge consilium.··De vagis scilicet et errantibus Ecclesiam faciendo. Pone quasi noctem.··Tabernaculum scilicet, in quo quiescere te putabas, etc., usque ad ut fugientem populum Dei apud se recipiat et abscondat.'

ISA 16:4 Multiple spaces in '16.4··Profugi mei.··Qui me fugerunt, qui de Ecclesia egressi sunt, qui sensum suum sunt secuti, non doctrinam Spiritus sancti. Finitus est enim pulvis.··Subito transit ad interfectionem Sennacherib, qui pulvis et miser, quia gloria ejus tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terræ, et miserabiliter ab hac luce migravit, occisus a filiis suis in templo Dei sui.'

ISA 16:5 Multiple spaces in '16.5··Et præparabit.··Judæi exponunt hoc de Ezechia, qui, post mortem Sennacherib, in pace regnavit. Sed melius ad Christum referuntur, et quædam ad primum, quædam ad secundum referuntur adventum.'

ISA 16:6 Multiple spaces in '16.6··Sedebit super illud.··Quiescens et judicans, super corda bonorum. Audivimus superbiam Moab.··More Scripturæ, quia læta nuntiaverat, ne negligentes faceret, comminatione terret. Et indignatio.··ID. Contra Deum in cœlum posuit os suum prophetis detrahens. Illud evangelicum apponens: Omnes qui venerunt ad te ante me fures fuerunt et latrones.··Moysen et David homicidas vocat, Josue sanguinarium.'

ISA 16:7 Multiple spaces in '16.7··Ululabit.··Alter ad alterum, omnes scilicet hæreticorum et philosophorum diversitates contra se in tormentis mugient. Super muros.··Non ædificatos quadro lapide, sicut templum Dei sunt, in quo sic lapides politi, ut nec malleus auditus sit, nec securis.'

ISA 16:8 Multiple spaces in '16.8··Suburbana Hesebon.··Omnes cogitationes eorum quod significat Hesebon non pertinent ad civitatem Dei; de qua: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei Psal. 45.; sed suburbana sunt, ut ad urbem Domini pertinere credantur. Sabama.··Attolens altitudinem, etc., usque ad Domini ergo gentium apostoli et apostolici viri vineæ Sabama exciderunt flagella. Erraverunt.··Lustrantes universam terram Moab. In deserto.··Ut tandem quos interficerent, non haberent. Propagines.··Metaphoram vineæ prosequitur. Transierunt mare.··ID. Ut mirabilia Domini viderent in profundo tentationum liberati ex eis.'

ISA 16:9 Multiple spaces in '16.9··Vineam:··Vinea Moab, ex vicinia loci talis est, qualis Sodoma. Sabama.··Qui se extollit contra sententiam Dei.'

ISA 16:10 Multiple spaces in '16.10··De carmelo.··Carmelus mons est inter Phœnicem et Palæstinam imminens Ptolomaidi, in quo Elias oravit. Et ponitur sæpe pro qualibet fertilitate; unde et hic: Auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo III Reg. 18., id est, fertilitas in qua lætabantur Moabitæ. Exsultabit.··Quia spiritualis circumcisionis notitiam se habere jactant hæretici. Vocem.··Ne draconis venena inde exprimantur, et bibentes interficiantur.'

ISA 16:11 Multiple spaces in '16.11··Venter meus.··Propheta, qui tanquam cithara, musica arte compositus, et de Dei timore concipiens, multos liberos generat, ut omnis chorda sonum suum reddat. Et viscera.··Sicut cithara sonum compositum non emittit, etc., usque ad et Jacobus, cui una deest, desunt omnes.'

ISA 16:12 Multiple spaces in '16.12··Sancta sua.··Ad sanctam, scilicet Ecclesiæ, quæ conabitur sua facere, non prævalebit: non enim statim perfecte virtutem capimus. Non valebit.··In eis scilicet non invenient auxilium, in quibus sperabat, et sic apparuit, quia incassum colebat.'

ISA 16:13 Multiple spaces in '16.13··Hoc verbum.··In proœmio, etc., usque ad.··Quod enim tibi cœperat, hic est completum.'

ISA 16:14 Multiple spaces in '16.14··In tribus annis:··quasi diceret: Sicut pauci racemi remanent, etc., usque ad sed relicto errore conversus, tribus annis tantum parvus et modicus et inglorius relinquitur. Mercenari.··ID. Falsa doctrina omnia lucri causa facit, etc., usque ad levius peccatum est aperte peccare quam sanctitatem simulare.'

ISA 17:1 Multiple spaces in '17.1··Onus Damasci. Ecce Damascus.··ID. Damascus metropolis Syriæ, etc., usque ad sed quia non egerunt pœnitentiam captivati sunt.'

ISA 17:2 Multiple spaces in '17.2··Arœr gregibus.··Myrica, quæ est arbor infructuosa, nascens in desertis, et saxosis locis, quasi diceret: Omnes Syri infructuosi erunt et desolati. Alii dicunt ex hac arbore maleficis artibus odia concitari.'

ISA 17:3 Multiple spaces in '17.3··Et regnum.··Ut peccatum non regnet in ea, quæ prius sanguinem diligebat. Reliquiæ Syriæ.··Ironice, pro ignominia, etc., usque ad ambo ergo captivati ignominiose.'

ISA 17:4 Multiple spaces in '17.4··Et erit in die illa.··ID. Cum Syria vastata fuerit ab Assyriis, etc., usque ad alii in Cyrenem translati, quæ est regio ultra Ægyptum. Emarcescet.··ID. Non habebunt prophetas, nec signa, nec virtutes, nec regnum, nec sacerdotium; sed omne corpus gentis marcescet.'

ISA 17:5 Multiple spaces in '17.5··In messe.··De gentibus dicitur: Messis quidem multa operarii, autem pauci Matth. 9.. Illi vero pauperes, messis reliquias quæ per apostolos salvatæ sunt, et rarissimas spicas legunt. Nec in montibus, sed in valle Raphaim, id est, in humilitate, litteræ veritate. Raphaim enim gigantes sonat.'

ISA 17:6 Multiple spaces in '17.6··Sicut excussio.··ID. Percusso populo Judæorum, oliva quæ sub Moyse sexcenta millia armatorum habuerat, et sub David numerante Joab innumerum populum, vix paucos fructus Salvatori obtulit. Duarum aut trium.··Pauli et Barnabæ. Et trium Petri, et Jacobi et Joannis, qui in monte transfiguratum Dominum conspexerunt, et archisynagogi filiam suscitari viderunt. Sive quatuor.··HIER. Hi sunt reliqui novem, in quibus Judæ proditoris Matthias locum obtinuit. Hi pro diversitate gratiarum nobis ignoti, in quatuor aut in quinque separati sunt, ut Evangeliorum numerum et legis in se volumina demonstrarent, tanquam prædicatores utriusque Testamenti.'

ISA 17:7 Multiple spaces in '17.7··In die illa inclinabitur.··Quasi diceret: Dominus esuriens, vix paucas, etc., usque ad sicut legitur in Paralipomen., et idola abjecerunt.'

ISA 17:9 Multiple spaces in '17.9··In die illa erunt.··Irruentibus Assyriis, et vastantibus non solum Damascum, sed et terram decem tribuum. Aratra.··ID. Amorrhæorum. Hoc contra decem tribus, quasi diceret: Sicut olim venientibus filiis Isræl, relictis aratris fugerunt Amorrhæi, sic modo decem tribus venientibus Assyriis.'

ISA 17:10 Multiple spaces in '17.10··Plantationem fidelem.··Plantatio fidelis est, quando quis plantat et colit, et fructum colligit. Plantatio infidelis et germen alienum, quando alienus colligit: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus eradicabitur Matth. 15.. Germen alienum.··Non recipiens Patrem, quia non recipis Filium; qui enim credit in Patrem, credit in Filium. Germen alienum, blasphemiæ contra Christum.'

ISA 17:11 Multiple spaces in '17.11··Mane semen tuum.··ID. Cum scilicet visum fuerit germen, etc., usque ad omnes sancti cum ramis oleastri radicem salvari.'

ISA 17:12 Multiple spaces in '17.12··Væ multitudini.··Sennacherib et exercitui ejus, etc., usque ad cuncta opprimere et occupare cupienti.'

ISA 17:13 Multiple spaces in '17.13··Rapietur.··Raptus est a Jerusalem, quando cum paucis fugit in Ninivem. De mundo raptus est, quando a filiis suis cito occisus est, ut patet.'

ISA 17:14 Multiple spaces in '17.14··Hæc est pars eorum qui vastaverunt.··Propheta ex persona Isræl, quasi diceret: Sic solet Deus beare inimicos nostros.'

ISA 18:1 Multiple spaces in '18.1··Væ terræ.··ID. Quia de cæteris persecutoribus Ecclesiæ dixerat, etc., usque ad quasi errando inutilia fecerit. Væ terræ cymbalæ alarum.··Convertitur iterum ad Ægyptum, et vocat eum, etc., usque ad timorem Domini abstulerunt eis.'

ISA 18:2 Multiple spaces in '18.2··In vasis papyri,··id est in navibus de papyro factis, etc., usque ad pertransit et labitur.'

ISA 18:3 Multiple spaces in '18.3··Gentem exspectantem et conculcatam.··Omnes enim hæretici sibi promittunt ingentia, etc., usque ad id est doctrinam eorum audiunt.'

ISA 18:4 Multiple spaces in '18.4··Nubes roris.··Grata messoribus fatigatis, quibus refrigerium præstat, et stipulam arentem facit humectando secabilem: sic sermo meus contra Ægyptum, gratus omnibus erit in me credentibus, et Assyriis a me eis data victoria.'

ISA 18:5 Multiple spaces in '18.5··Ramusculi.··ID. Inutiles: unde: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est: omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem qui fert fructum purgabit eum.'

ISA 18:6 Multiple spaces in '18.6··Et omnes bestiæ terræ.··Hyperbolicos. Neque enim omnes bestiæ terræ super eum hyemabunt. Sed significat, et occisionem immensam, et bestiarum multitudinem maximam superventuram, quibus æstate et hieme cadavera sufficiant in escam.'

ISA 18:7 Multiple spaces in '18.7··In tempore.··Revertitur Propheta ad populum Isræl, et promittit ei bona, dicens: In tempore,··quasi dicat: Vastata Ægypto, non sperabit ultra Juda in umbra ejus; sed fidei et bonorum operum Domino offerret munus. Quod impletum est septuagesimo anno post captivitatem sub Zorobabel et aliis ducibus.'

ISA 19:1 Multiple spaces in '19.1··Onus Ægypti,··etc. ID. Sciendum multa quæ hic dicuntur ad Ægyptum historialiter pertinere; sed, et hic et in aliis locis, Scripturarum multa ponuntur quæ non possunt juxta historiam stare, ut rerum necessitate cogamur altiorem intelligentiam quærere. Ecce Dominus ascendet,··etc. ID. Ægyptus, tenebræ vel mœror, etc., usque ad et corda sapientium Ægypti pavore tabuerunt. Simulacra Ægypti.··Idololatria fractam se sentiens, ut etiam magi a dæmonibus docti, vel juxta prophetiam Balaam intelligentes natum Filium Dei, qui magicam destruerat artem, in Bethleem venerunt et Puerum adoraverunt.'

ISA 19:2 Multiple spaces in '19.2··Et concurrere faciam.··ID. Unde in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium: veni enim separare hominem a patre suo,··etc., Matth. 10..'

ISA 19:3 Multiple spaces in '19.3··Et dirumpetur,··etc. ID. Dividetur in contraria voluntas Ægypti, ut non magna sentiant sicut ante, sed spirituali gladio separati, consilium suum cognoscant præcipitatum esse.'

ISA 19:4 Multiple spaces in '19.4··Dominorum crudelium.··Multis dominis Ægyptus tradita est. Primum Assyriis, post Nabuchodonosor, tertio Alexandro, ad ultimum Romanis, Antonio et Cleopatra ab Augusto superatis. Chaldæi crudeliores, Romani potentiores.'

ISA 19:5 Multiple spaces in '19.5··Et arescet.··Fieri solet, ut cum ira Dei captivitas venit, ut indignationem ejus pestilentia subsequatur, et contra peccatores elementa desæviant. Veniente ergo captivitate per Chaldæos vel Romanos, forsitan et Nilus, et fontes siccati sunt. Hyperbolicos quoque propter nimiam tribulationem flumina possunt dici defecisse, et fontes aruisse et rivuli.'

ISA 19:11 Multiple spaces in '19.11··Stulti.··Adveniente captivitate Babylonica vel Romana, omnia magorum defecerunt consilia. Principes Thaneos.··HIER. Humilis mandati; omnes enim hæretici contrariam altitudini humilitatem docent, et ad inferos detrahunt, et humilis mandati et dejecti sunt principes. Filius sapientium.··Hæc dicebat unusquisque Pharaoni, etc., usque ad et deos magnos auctores suæ gentis fuisse jactant Isim, et Osirim, et Typhonem. Regum antiquorum.··Quasi dicat: Habeo scientiam Scripturarum cum sapientia sæculari.'

ISA 19:14 Multiple spaces in '19.14··Ebrius et vomens.··ID. Furore draconum, ut tandem post vomitum intelligant ebrietatem suam. Quandiu enim ebrii fuerint, nec principium habebunt, nec finem.'

ISA 19:15 Multiple spaces in '19.15··Refrenantem.··HAYMO. in Isa. Pro eo quod Hieronymus debuit transferre, etc., usque ad alii præ lascivia quid faciant, nesciunt.'

ISA 19:16 Multiple spaces in '19.16··Mulieres.··Quas amat Ægyptus, quas solas vult Pharao vivere, necatis viris. Diabolus virtutes interficit, vitia conservat.'

ISA 19:17 Multiple spaces in '19.17··Terra Juda Ægypto.··Scientia Scripturarum lex, et prophetæ; Evangelia erunt Ægypto in festivitatem cum se cognoverit, vel in timorem cum se mendacia habuisse intellexerit. In pavorem.··Alii in festivitatem, etc., usque ad promittendo auxilium eis.'

ISA 19:18 Multiple spaces in '19.18··Quinque civitates.··Quidam quinque libros Moysi intelligunt, etc., usque ad quia de vitiis ad virtutes commutantur. Lingua Chananæa.··Quæritur cur non lingua Hebræa, etc., usque ad et qui tactu immundo delectantur.'

ISA 19:19 Multiple spaces in '19.19··In die illa.··ID. Hoc non intelligens Onias sacerdos, etc., usque ad et eos usque hodie linguam propriam tenuisse. Et titulus.··Titulus Domini evangelica doctrina et apostolica, quæ est usque ad terminos terræ, unde: In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.. Vel titulus juxta terminum fidei, operatio bona, quæ quantum et fides extendi debet, vel imitatio passionis Christi.'

ISA 19:20 Multiple spaces in '19.20··Clamabunt enim.··Cum evangelica doctrina creverit, et persecutio ingruerit, tunc qui crediderint, clamabunt ad Deum patrem.'

ISA 19:23 Multiple spaces in '19.23··In die illa.··Ante adventum Domini, singulæ nationes, etc., usque ad qui de regno in regnum discurrunt. Et servient Ægyptii.··Non quod postea illi fuissent subjugati, etc., usque ad ejusdem cum ipsis conditionis. In die illa erit.··ID. Non vicissim ab Assyriis Ægyptiisque medius vexabitur, sed erit tertius cum ipsis serviens, scilicet Romanis.'

ISA 19:25 Multiple spaces in '19.25··Benedictus.··Hæ regiones præ omnibus aliis monarchis abundaverant, et ideo benedici meruerunt.'

ISA 20:1 Multiple spaces in '20.1··In anno.··ID. Assyria nomina sunt hæc, etc., usque ad expugnat eos qui serviunt generationi et libidini. In anno.··Azotus, urbs Palæstinorum potentissima de quinque, etc., usque ad quæ per eum loquebatur Dominus. Cum misisset.··Pulchre rex Assyriorum Sargon, id est princeps hortorum, dicitur, cui similis est Achab: Qui vineam Naboth in hortum vertere cupiebat; quod ille tropologice intelligens, maluit mori quam facere, ne paterna hæreditas et possessio antiqua in regis impii mutaretur delicias.'

ISA 20:2 Multiple spaces in '20.2··Vade et solve.··Præcipitur prophetæ ut sacco calceamentisque depositis, etc., usque ad nihil enim occultum quod non reveletur. Et fecit sic.··Mira obedientia, solo cilicio induebatur vir nobilissimus, ut Hebræi tradunt. Cujus filiam Rex Manasses accepit in conjugium, non erubuit nudus incedere, nihil honestius judicans quam Domino obedire.'

ISA 20:3 Multiple spaces in '20.3··Discalceatus.··ID. Notandum quod antequam capiatur Azotus, etc., usque ad ad quam festinat, vel stare, vel ambulare.'

ISA 20:4 Multiple spaces in '20.4··Ad ignominiam.··Quia pascha Domini comedere non poterant, quod comedit lumbis accinctus, baculum tenens manu, calceatis pedibus, ne, per hujus sæculi solitudinem transiens, a serpentibus mordeatur.'

ISA 20:6 Multiple spaces in '20.6··Hæccine erat.··Admiranda Dei providentia, etc., usque ad in fine ex toto peribit, cum regnum Christi illuxerit.'

ISA 21:1 Multiple spaces in '21.1··Onus deserti maris.··Babylonis, pro multitudine populi dicta mare. De deserto venit.··In quo Dominus tentatus, in quo Isrælitæ percussi a serpentibus.'

ISA 21:2 Multiple spaces in '21.2··Qui incredulus.··Generalis sententia, quasi culpa singulorum est quod in tempestate opprimuntur. Ascende Ælam.··LXX: Ælamitæ et legati Persarum. Ælamitæ, despicientes. Ascende,··quasi diceret: O Persæ et Medi, nolite timere, equos ascendite, Babylonem obsidete. Ascende.··Dei fortitudine confisus, audacter, contra adversarios loquitur. Omnem gemitum.··Quo te et alias gentes gemere faciebat; vel, ut nullus jam gemat pressus potentia Babylonis; vel, tantis malis sit afflicta, ut contra te gemere non audeat.'

ISA 21:5 Multiple spaces in '21.5··Pone mensam.··Quasi diceret: O Persæ et Medi, sumite cibum, etc., usque ad in quo ignea tela diaboli restringatis. Contemplare,··etc. Quid post mensam ingruat et, vel, contemplare, o Balthasar, quid scripserit in pariete: Mane, Tethel, Phares.'

ISA 21:6 Multiple spaces in '21.6··Speculatorem.··Speculantes dicuntur prophetæ.'

ISA 21:7 Multiple spaces in '21.7··Ascensorem.··Cyrus princeps imperabat Medis et Persis, etc., usque ad litteræ scilicet et spiritus ad duo referunt Testamenta.'

ISA 21:8 Multiple spaces in '21.8··Leo.··Idem leo pro virtute animi, qui speculator prærogativa contemplationis. Super speculam Domini.··Id est, per diem in contemplatione positus, diebus ac noctibus paratus audire et loqui quæ præceperit. Stans totis noctibus.··Ut me custodiam ab omni peccato, ut sim dignus audire verbum Domini.'

ISA 21:9 Multiple spaces in '21.9··Ecce iste venit vir.··Quod sequitur, se vidisse significat, venire, scilicet Salvatorem super bigam sedentem, et duobus animalibus, id est, asino et camelo, unum currum jungentem. Cecidit, cecidit.··Cyro et Dario Babylonem vastantibus, etiam idola sunt confracta, templo Beli subverso et igne concremato.'

ISA 21:10 Multiple spaces in '21.10··Tritura mea.··Quasi dicat: O popule, qui recondendus es in horrea mea, quem trivi variis angustiis, ut excuterem paleas et triticum purum, conferrem in horrea, quæ audivi a Domino ex Deo Isræl, etc.'

ISA 21:11 Multiple spaces in '21.11··Onus Duma.··LXX: Idumææ, etc., usque ad onus Duma ad me clamat. Ad me clamat.··HIER. Deus, scilicet custos meus, etc., usque ad loquitur deinde gentibus: Si me quæritis,··studiosius quærite Joan. 9..'

ISA 21:12 Multiple spaces in '21.12··Venit mane,··etc. Quasi populo meo dabo lumen lætitiæ, etc., usque ad operatione, et sic audiam vos.'

ISA 21:13 Multiple spaces in '21.13··Onus in Arabia.··Arabes sunt Saraceni, etc., usque ad inde alloquitur Deus Judæos fugientes sic: In saltu ad vesperam.··O Judæi, qui obsidionem Babyloniam fugietis in saltu, id est in silvis Saracenorum dormietis, fugientes Chaldæos in semitis Dodanim, quod interpretatur in propinquos vel cognatos,··id est, in via quæ ducit propinquos vestros Saracenos. Vesperam.··ID. Quæ est principium noctis. Qui peccare incipit, in vespera est; qui ad summum venit, in media nocte. Media nocte primogenita Ægypti occiduntur. Petrus negat, luce jam vicina pœnitet. In semitis.··ID. Quia vespera principium malorum, etc., usque ad quando contra patrem rebellavit.'

ISA 21:14 Multiple spaces in '21.14··Occurentes sitienti ferte.··Hoc contra eos potest dici, qui otio et desidiæ se tradiderunt et propria salute contenti sunt, nec pœnitentibus et conversis manum porrigunt. Sitienti ferte aquam.··Fatigatis fratribus ardore solis et sitis ferte aquam, ne in solitudine pereant.'

ISA 21:16 Multiple spaces in '21.16··Adhuc in uno,··etc. Quasi diceret: Quia non habuistis in eos misericordiam, prope sustinebitis captivitatis miseriam. Post annum a Judaica captivitate et Jerusalem subversione, hi quoque vastati sunt. Quasi in anno mercenarii:··ID. quod est: Quomodo mercenarius annum suum, etc., usque ad panemque cœlestem comederint.'

ISA 22:1 Multiple spaces in '22.1··Onus vallis.··Jerusalem quondam domina gentium, etc., usque ad qui de sublimi sensu Scripturarum ad infima corruerunt. Vallis visionis.··LXX: Sion, id est speculæ, scilicet Ecclesiæ. Quidnam tibi quoque.··Quasi diceret: Cum philosophia et sapientia sæcularis, de sublimibus disputans, simplicitatem Ecclesiæ contemnat, cur, tu quoque sectaris excelsa?'

ISA 22:2 Multiple spaces in '22.2··Plena.··Doctrina hæreticorum plena est multiloquio et clamore. Interfecti tui.··HIER. Vallis, scilicet Sion, voluntate propria, ad hæreticos scilicet transierunt. Comparatione eorum qui post prælium victi sunt, infelicius vulnerantur qui sponte se tradunt: quomodo in martyrio, qui post pœnas negat, levius punitur quam qui sine necessitate Christum abnegat.'

ISA 22:3 Multiple spaces in '22.3··Cuncti principes,··etc. Sicut in Jeremia legitur, Sedechias nocte per muri foramen, etc., usque ad et in Babylonem ducti sunt. Fugerunt.··In fuga concordes, quorum princeps est draco fugiens, coluber tortuosus.'

ISA 22:5 Multiple spaces in '22.5··Et fletuum.··ID. LXX: Erroris. Non quod fletus et error a Domino sit, sed occasione Scripturarum quas dedit eis legendas, nascitur erroris occasio, et possunt dicere: Quare nos errare fecisti a via tua?··Isa. 63.'

ISA 22:6 Multiple spaces in '22.6··Elam.··Civitas in Perside provincia, in qua optimi sagittarii: Elam sumpsit pharetram.··Elam, ascensus eorum, id est superbia hæreticorum, sumpsit pharetram, ut sagittet in obscuro rectos corde. Parietem.··Ecclesiæ firmamenta, clypeo suo, id est impugnatione nudavit.'

ISA 22:8 Multiple spaces in '22.8··Operimentum.··Templum quod gentibus et pollutis ante opertum et clausum erat. Armamentarium.··Juxta templum erat domus quam ædificavit David ad reponenda arma, in cujus circuitu arbores multæ; unde dicitur domus saltus. Ipsa quoque non lapidea, sed lignea fuit: ex humore enim cæmenti et lapidum ut aiunt eruginat ferrum.'

ISA 22:9 Multiple spaces in '22.9··Et congregastis.··Terra promissionis, quamvis uberrima, etc., usque ad inferior quæ ab hostibus capi poterat, superior quæ non poterat.'

ISA 22:11 Multiple spaces in '22.11··Et lacum.··ID. Non puteum qui aquam vitalem habet et æternam, sed lacus contritos qui continere non valent aquam. Inter duos muros.··Scilicet et Novum et Vetus Testamentum, fecerunt sibi novas aquas, quas interiores putant et majora continere mysteria quam Vetus Testamentum.'

ISA 22:12 Multiple spaces in '22.12··Et vocabit Dominus Deus exercituum.··Quotidie provocat Dominus hæreticos ad pœnitentiam, etc., usque ad sed vilipendentes et desperantes dicebant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur Jerem. 34..'

ISA 22:14 Multiple spaces in '22.14··Moriamini.··ID. Vitiis, aut cum eis ad inferos descendatis, etc., usque ad quæ hic dicuntur non pertinent ad captivitatem factam tempore Ezechiæ.'

ISA 22:15 Multiple spaces in '22.15··Sobnam.··HIER. Convertere nunc, etc., usque ad unde ei Dominus hæc mala minatur'

ISA 22:16 Multiple spaces in '22.16··Quid tu hic?··Ac si diceret: Cur tibi vis ædificare domum? etc., usque ad quam sepulcrum et memoria appellandum.'

ISA 22:18 Multiple spaces in '22.18··Coronans coronabit te.··Qui scilicet quondam habebas coronam pontificis, et sanctificationem in lamina auri in qua scriptum erat nomen Dei, tribulatione et angustia coronaberis. Tribulatione.··Pro lamina aurea in qua scriptum erat nomen Domini, quam in fronte portabat sacerdos semel in anno. Quasi pilam.··Sicut sphæra in loco declivi et spacioso stare non potet, sic populus tuus in orbis terminos dispergetur.'

ISA 22:20 Multiple spaces in '22.20··Servum meum Eliacim.··Per Sobnam superbum, etc., usque ad Filium Helciæ,··id est patris Domini.'

ISA 22:22 Multiple spaces in '22.22··Clavem.··Per clavem quam super humerum portat, sceptrum regni et signum victoriæ, id est crucem possumus intelligere quam Christus ipse in suo proprio portavit humero. Domus David.··Domum David vocat domum Domini, in qua erat aurea clavis. Et aperiet.··Unde: Qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit.··Quod in passione reseravit claudi non poterit; quod in cæremoniis clausit, nemo aperiet.'

ISA 22:24 Multiple spaces in '22.24··Et suspendam super.··Unde in Evangelio: Omnis populus pendebat ex eo.··Hodie quoque ad verbum sapientiæ ejus pendent.'

ISA 22:25 Multiple spaces in '22.25··Auferetur paxillus.··Quæ dicuntur, etc., usque ad Judæi convertentur ad fidem.'

ISA 23:1 Multiple spaces in '23.1··Onus Tyri.··Tyrus nobilissima civitas Chananæorum, etc., usque ad hanc miseriam prædicit Isaias: Onus Tyri,··etc. Ululate.··In Græco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta. Naves maris.··Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et lætitiæ vertetur in lacrymas.'

ISA 23:3 Multiple spaces in '23.3··Negotiatio.··HIER. Negotiatores, etc., usque ad et de aliis vitiis ad alia transeunt. Semen Nili messis fluminis fruges,··etc. Sic construitur: semen Nili fluminis erat messis et fruges ejus, scilicet Tyri. Terra Chananæorum, in qua Tyrus est, infertilis est: Ægyptus, quam irrigat Nilus, fertilis frugibus, quas Tyrus ab Ægyptiis commutabat.'

ISA 23:4 Multiple spaces in '23.4··Mare.··Sæculi scilicet in quo parva animalia cum magnis, draco quem Dominus formavit ad illudendum ei videns eos a venatoribus Christi capi, qui a dæmonibus fuerunt capti, dicit contrariæ fortitudini venatorum quam significat Sidon: Erubesce, Sidon. Non parturivi.··Quasi diceret: Nihil profuit parturisse, peperisse et enutrisse juvenes, quia Tyrus sine defensione capta est.'

ISA 23:5 Multiple spaces in '23.5··Cum auditum fuerit in Ægypto,··etc. Tum de omnibus vitiis, tum de hæresibus hoc sentitur, quia una capta alia pertimescit, et in alterius confusione altera se capiendam sentit.'

ISA 23:6 Multiple spaces in '23.6··Transite, ululate, qui habitatis.··Sicut supra dictum est, cum non possent Nabuchodonosor resistere, festinaverunt qui potuerunt naves conscendere: alii remanserunt in civitate.'

ISA 23:7 Multiple spaces in '23.7··Nunquid non hæc vestra est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate,··etc. Quasi diceret: Hæc ideo præcipio, quia urbs vestra Tyrus, deposito errore veteri, transibit ad veritatem.'

ISA 23:8 Multiple spaces in '23.8··Principes institores ejus inclyti terræ,··etc. ID. Inter alios negotiatores, vel etiam in regnis.'

ISA 23:9 Multiple spaces in '23.9··Ad ignominiam deduceret,··etc. Non Dominus ignominiæ auctor est, sed quod ignominiosum est ostendit, secundum illud: Contaminatione contaminabit eum,··non quod sacerdos contaminationis auctor sit, sed quod ostendit contaminatum eum quem mundum putabant multi.'

ISA 23:10 Multiple spaces in '23.10··Flumen.··Babyloniorum. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion Psal. 136.. Cingulum ultra tibi.··Fortitudo resistendi, cingulo enim lumbos restringimus: in lumbis fortitudinem habere dicimur.'

ISA 23:11 Multiple spaces in '23.11··Conturbavit regna.··Scilicet Ægyptiorum et Moabitarum, et aliarum in circuitu. Tyro enim capta et subversa, alia regna conturbata sunt timore. Regnum quoque Ægypti pro subversa Tyro datum est Nabuchodonosor.'

ISA 23:12 Multiple spaces in '23.12··Filia Sidonis.··ID. In terra Chanaan sunt Tyrus et Sidon; unde: Mulier Chananæa exivit de finibus Tyri et Sidonis occurrens Salvatori Matth. 15.. Transfreta.··Sæpe videmus quosdam a proposito suo transire ad aliud, a militia ad negotiationem: a causis ad arma mutant industriam, ut mutent infelicitatem. Sed, Deo dispensante, omnia eveniunt contraria, ut per miserias coacti non in se, sed in Domino creatore confidant.'

ISA 23:13 Multiple spaces in '23.13··Talis populus non fuit.··Usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes Chaldæi et Assyrii; postea populus Græcorum et Romanorum fortior fuit. Suffoderunt.··Quando Nabuchodonosor Tyrum invasit navigio, non solum murum, sed et domos subvertit; et quæ erat negotiatio civitatum, facta est per septuaginta annos siccatio sagenarum.'

ISA 23:14 Multiple spaces in '23.14··Naves maris,··etc. Hebraice Tharsis, etc., usque ad vir ecclesiasticus destruit et subjicit sibi.'

ISA 23:15 Multiple spaces in '23.15··Septuaginta annis.··HIER. Tyrus quondam angustiata, etc., usque ad quis ergo non habeat spem salutis, si bene cecinerit, si chordas, id est virtutes, bene composuerit? ID. Septenarius et septuagesimus, qui vel singulis diebus, vel septem decadibus perficitur, perfectam significat pœnitentiam, ut, tempore pœnitentiæ expleto, jure Tyrus ad antiquum statum restituatur. Canticum meretricis.··Quæ ab amatoribus derelicta solet carmina in consolationem componere, et præterita commemorare, sic et Tyrus reversa.'

ISA 23:16 Multiple spaces in '23.16··Sume tibi citharam.··Quæ de hoc onere sequuntur ad reversionem Tyri spectant. Bene cane, frequenter,··etc. Admonet eam canticum miseriarum suarum semper cantare, ne iterum eadem patiatur. Dicunt enim hanc esse musicæ naturam: si lætum invenerit, lætiorem facit; si tristem, tristiorem reddit.'

ISA 23:18 Multiple spaces in '23.18··Et erunt negotiationes ejus, et mercedes. ejus.··Sicut dicit Hieronymus in Jeremia, etc., usque ad mercedes Domino sacrificaverunt.'

ISA 24:1 Multiple spaces in '24.1··Ecce Dominus nudabit,··etc. HIER. Post specialem gentium singularum correptionem, etc., usque ad Ægyptiorum et multorum aliorum ad generale onus judicii extremi transit.'

ISA 24:2 Multiple spaces in '24.2··Erit.··ID. Omnes similiter vel pro bonis remunerabuntur, vel pro malis damnabuntur. Nulla diversitas erit inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, etc. Omnes enim exæquo stabunt ante tribunal Christi; nec erit acceptio personarum apud Deum. Sic sacerdos.··Bonus populus cum bono sacerdote percipiet coronam vitæ; mali simul sustinebunt tormenta gehennæ sine acceptione personæ. Terra.··ID. Terrena opera ad nihilum redigentur, ut abolita imagine terreni hominis permaneat imago cœlestis. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia mortale hoc induet immortalitatem.'

ISA 24:6 Multiple spaces in '24.6··Maledictio vorabit terram.··Sicut in principio benedixit Deus omni creaturæ, sic in fine maledicit his qui terreni sunt; nec peregrini, sed habitatores terræ: et qui in ea peccant, obliti conditionis suæ contra se mutuo debacchantes. Et pauci remanebunt, qui habeant imaginem cœlestis.'

ISA 24:7 Multiple spaces in '24.7··Luxit vindemia, infirmata vitis est.··ID. In consummatione, mundi præteritarum deliciarum recordatio erit materia cruciatuum; unde, purpuratus dives qui receperat bona in vita sua, elevans oculos de inferno, cernit Lazarum in requie Luc. 19.; unde: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis Luc. 6.. Ingemuerunt omnes qui lætabuntur,··etc. Hoc testimonium ingerimus eis qui in conviviis non solum gula et ebrietate, sed auribus luxuriantur, ut per omnes sensus animæ fortitudo mollescat.'

ISA 24:10 Multiple spaces in '24.10··Attrita est civitas vanitatis.··Mundus in quo omnia vana, vanitas vanitatum et omnia vanitas.'

ISA 24:11 Multiple spaces in '24.11··Clamor erit super vino.··Per vinum, errorem; ebrii enim errant. Per plateas quæ Græce a latitudine dicuntur spatiosam et latam viam, quæ ducit ad mortem, accipimus. Super his ergo qui erraverunt in lata et spatiosa via hujus sæculi, in die judicii clamor doloris erit.'

ISA 24:13 Multiple spaces in '24.13··In medio terræ.··Jerusalem, quæ est ut aiunt umbilicus terræ. Et, autumant multi, quia Dominus judicaturus super montem Sion, ex quo ascendit, in ære sedebit, in nube veniet. Quomodo si paucæ olivæ,··etc. Paucis relictis, cum persecutio voraverit terram, etc., usque ad collectis quoque racemis vix pauci remanent in vitibus vacuis.'

ISA 24:14 Multiple spaces in '24.14··Atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus.··ID. Laudabunt qui poterunt remanere et pressuram Antichristi fugere, vel ardorem imminentis gehennæ. Hinnient.··Equorum similitudine, lætitiæ gestientes magnitudinem.'

ISA 24:16 Multiple spaces in '24.16··A finibus terræ, laudes audivimus, gloriam justi.··In Hebræo, alis terræ.··Alæ autem vel fines terræ, prophetæ sunt et apostoli, qui de terrenis ad cœlestia volant, et quibusdam præceptorum finibus vivendi modum terminant. Dicunt ergo sancti: Sicut a prophetis et apostolis audivimus, sic modo impletum videmus. Secretum meum mihi.··ID. Nec potest plene enarrare præmia bonorum, nec pœnas malorum, quæ prævidet per spiritum; et inde dolet, dicens: Væ mihi.'

ISA 24:17 Multiple spaces in '24.17··Formido et fovea.··Possunt hæc tam ad tempora martyrum, etc., usque ad sic etiam fiet in tempore Antichristi.'

ISA 24:18 Multiple spaces in '24.18··Apertæ sunt,··etc. Ut videat Deus iniquitates Antichristi et judicet. Dum enim non punit peccata, se videre ea dissimulat. Fundamenta terræ.··Principes sæculi, terrena opera.'

ISA 24:19 Multiple spaces in '24.19··Confractione confringetur.··Non quod terra redigatur in pulverem, vel nihilum, sed quia omnia terrena transibunt. Et quomodo ebrius nescit quid agat, sic omnes qui versantur in terra malorum magnitudine ebrii erunt et stupebunt ad omnia.'

ISA 24:20 Multiple spaces in '24.20··Tabernaculum unius noctis.··ID. Quod a viatore transfertur, ut nullum remaneat vestigium, sic transibit figura hujus mundi I Cor. 7., et erit terra deserta ut non sit habitatio amplius hominum in ea.'

ISA 24:21 Multiple spaces in '24.21··Et erit,··etc. Quasi diceret: Fenestræ cœli apertæ sunt, ut prospiciente Domino terrena peccata, omnis figura terrenorum operum prætereat et corruat, neque in pristina statura resurgat. Visitabit ergo Dominus in die illa super militiam cœli, ut non solum terrena, sed cœlestia judicet. Super militiam.··ID. Inebriatus est in cœlo gladius meus.··Astra non sunt munda in conspectu ejus. Et in angelis suis reperit pravitatem Isa. 34, Job. 15, 4.. Reges terræ.··HIER. Rectores tenebrarum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.; unde in Daniel: Exiit in occursum mihi princeps regni Persarum, et princeps regni Medorum Dan. 10.'

ISA 24:22 Multiple spaces in '24.22··Et congregabuntur.··ID. Origenes dicit quod, post hanc sententiam: Ite, maledicti, in ignem æternum Matth. 25., post multos dies, id est post mille annos visitandi et liberandi sunt. Sed hoc Ecclesia non recipit. Dictum est enim: Ibunt impii in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam Matth. 13.. Quod autem æternum est omni fine caret, et sicut gaudium æternum, ita et supplicium. Unus fascis in lacum.··Unde: Alligate ea per fasciculos ad comburendum. Et post multos.··Notandum quod non addit: a Domino vel ab angelis, etc., usque ad quod Domini arbitrio derelictum est.'

ISA 24:23 Multiple spaces in '24.23··Et erubescet.··Unde creatura ingemiscit et parturit, etc., usque ad qualis fuit Abraham mortuus in senectute bona.'

ISA 25:1 Multiple spaces in '25.1··Amen.··HIER. Hebræum, quo sæpe Dominus utitur in Evangelio: Amen amen,··id est vere vere dico vobis.'

ISA 25:2 Multiple spaces in '25.2··Civitas.··Eversa a Nabuchodonosor, restituta est a Neemia, et a Jesu summo sacerdote. Eversa a Romanis, restituta est ab Ælio Adriano; sed non in eodem loco, nec in statum pristinum. Et in sempiternum.··ID. Ut mille annorum regnum et aureæ Jerusalem et gemmatæ fabula quiescat.'

ISA 25:10 Multiple spaces in '25.10··Et triturabitur Moab,··etc. ID. Licet generaliter de consummatione mundi loqueretur, etc., usque ad per Moab igitur recte intelligimus diabolum filiis Dei semper adversarium. Paleæ in plaustro.··Ferratis plaustris teruntur paleæ, ut eas facilius animalia et pascant et ruminent.'

ISA 26:1 Multiple spaces in '26.1··In die illa,··etc. ID. Hoc ad præsentem Ecclesiam potest referri, et ad diem judicii. Nunc Ecclesia canticum novum cantat: Christi nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensionem. Vetus namque est antiquum hominem ad inferna descendere; novum, ad cœlum ascendere. Urbs fortitudinis.··Vox justorum, et nunc, et in futuro.'

ISA 26:2 Multiple spaces in '26.2··Aperite portas.··Hoc canticum repente mutat personas. Portas.··Justitiæ; unde: Aperite mihi portas justitiæ.··Portæ vitæ et justitiæ, etc., usque ad et per multas portas ad eum qui dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me Joan. 14..'

ISA 26:3 Multiple spaces in '26.3··Pacem.··ID. Repetitio confirmatio est. Hanc habet ille de quo dicitur: Homo homo filiorum Isræl Ezech. 14.; et alibi: Vir vir cujus uxor cubile maculaverit Num. 5., ut duplex homo et duplex vir pacem consequatur duplicem.'

ISA 26:6 Multiple spaces in '26.6··Conculcabit eam pes,··etc. Quia Omnis qui se exaltat humiliabitur Luc. 1.. Etiam ad contrarias fortitudines hæc referre possumus. Egenorum.··HIER. Apostolorum, quos expulerunt Judæi de finibus suis, qui, Domini imitantes paupertatem privilegium virtutis, ejus consecuti sunt.'

ISA 26:9 Multiple spaces in '26.9··Anima mea desideravit,··etc. Non caro; unde: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum Psal. 41.. Caro concupiscit adversus spiritum Gal. 5..'

ISA 26:10 Multiple spaces in '26.10··Misereamur.··ID. Dominus ad prophetam: An misereamur impio, ita ut discat, scilicet clementiam meam, dum ipse salvatur? quasi, hoc melius est. Et non discet justus,··etc. Quasi diceret: Quomodo poterit nosse tuam justitiam, expertus tuam clementiam? Et non videbit.··Dominus ad prophetam, quasi melius est, ut videat, et erubescat de malis suis. Et non videbit,··quasi diceret: ad pœnam sufficit, quia non videbit me regnantem in cœlo cum sanctis meis. LXX: Auferetur impius, ut non videat claritatem Dei.'

ISA 26:11 Multiple spaces in '26.11··Confundantur zelantes.··LXX: Zelus apprehendet populum ineruditum.'

ISA 26:12 Multiple spaces in '26.12··Domine, dabis.··ID. Notandum quod postquam opera nostra reddiderit nobis, pacem etiam daturus sit, et quod ideo postulent pacem, quia operatus sit in eis. Dicunt, se, scilicet tormenta, sustinuisse, ut post misericordiam consequantur.'

ISA 26:13 Multiple spaces in '26.13··Domine, possederunt.··ID. Dæmones, quos in idolis coluimus. LXX: Domine, extra te nescimus alium,··non absolute alium,··sed extra te:··Pater enim in Filio, et Filius in Patre. Tantum in te recordemur.··ID. Non aliud petimus, nisi ut post errores digni simus, qui nominis tui recordemur. Perdidisti omnem.··ID. LXX: Masculinum eorum, etc., usque ad memoria masculinum interpretatus est contra illud: Nolite errare, Deus non irridetur.'

ISA 26:15 Multiple spaces in '26.15··Nunquid.··Non pœnitentiam egit, et hoc est: Nunquid,··etc., quasi diceret: Securitas negligentiam, negligentia contemptum parit.'

ISA 26:18 Multiple spaces in '26.18··Et peperimus.··Alii distingunt sic: Et peperimus spiritum, salutem non fecimus in terra. Spiritum: salute,··etc. Ut tota mente credamus, et per quem beneficia non sensimus, per tormenta discamus.'

ISA 26:21 Multiple spaces in '26.21··Revelabit terra.··ID. Terreni tunc non poterunt celare quos occiderunt, quia tunc omnia aperta; vel, terra quæ suscepit sanguinem martyrum et operuit, tunc revelabitur quando resurgent.'

ISA 27:1 Multiple spaces in '27.1··In die illa,··etc. ID. Tradunt Hebræi diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum. Vectem.··HIER. LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit. Cetum.··Hebræi, Tanniu;··unde Hebræi fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in æthere, Tanniu vero in mari.'

ISA 27:2 Multiple spaces in '27.2··Vinea meri cantabit.··Cui Jeremias propinat calicem meracissimum. Merum Græce, purum Latine.'

ISA 27:5 Multiple spaces in '27.5··An potius?··Vox Patris deliberative, etc., usque ad qui non sunt salvati auctoritate legis.'

ISA 27:6 Multiple spaces in '27.6··Isræl,··id est populus Judæorum conversus, videns doctrina filiorum suorum orbem floruisse.'

ISA 27:9 Multiple spaces in '27.9··Idcirco.··Quasi diceret: Ideo dimittetur iniquitas domui Jacob:··et cætera propter merita scilicet apostolorum, qui per mundum idolorum altaria comminuerunt.'

ISA 27:11 Multiple spaces in '27.11··Conterentur.··ID. Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Judæorum judicavit; et imminente Chaldæorum captivitate, viris tacentibus Olda prophetavit: sic imminente captivitate Romanorum, veniebant forte mulieres et docebant eos. Mulieres.··Diversæ Synagogæ; vel aperte mulieres, quæ nudatis pectoribus sanguinantes feriunt lacertos. Docentes eam.··HIER. Magna infelicitas populi et reprehensio, a mulieribus lamentationis carmina discere.'

ISA 27:12 Multiple spaces in '27.12··Ab alveo.··LXX: ab Euphrate, etc., usque ad quia habet turbidas aquas, et non perpetuas.'

ISA 28:1 Multiple spaces in '28.1··Væ coronæ superbiæ.··ID. Huc usque ad consummationem mundi, etc., usque ad nec pœnitentiæ fructum salutis habuit. Vallis pinguissimæ.··Gethsemani fertilitate frugum, per eam erat eis ascensus in civitatem, et ibi figebant aliqui, ludi causa, tentoria dum in civitate morabantur.'

ISA 28:5 Multiple spaces in '28.5··In die illa.··ID. Secundum prophetiam, cum Dominus, etc., usque ad Scribæ enim et Pharisæi vino et sicera inebriati sunt.'

ISA 28:6 Multiple spaces in '28.6··Fortitudo revertentibus.··ID. Non leguntur bella Ezechiæ, sed Dominus pro eo bellum gessit, interfectis centum et octoginta quinque millibus Assyriorum, quorum Judæi spolia collegerunt: et ad portas Jerusalem cum gaudio reversi sunt.'

ISA 28:8 Multiple spaces in '28.8··Omnes enim.··Dum Scripturarum non digerunt cibos, nec corpori faciunt vitales, sed immaturos et fetentes egerunt, ut in eis Dominus nullum inveniat locum.'

ISA 28:9 Multiple spaces in '28.9··Ablactatos a lacte, avulsos.··Alios non, quia portare non possunt. Hi enim sunt qui jam solido cibo uti possunt; aliis dicit Apostolus: Lac dedi vobis potum, non escam I Cor. 3..'

ISA 28:10 Multiple spaces in '28.10··Quia manda, remanda, manda, remanda; exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi.··ID. Quasi dicat. Vos non potestis doceri, quia irridentes prophetas per quos prædicit Dominus vobis mala superventura, ut pœnitentiam agatis et liberemini; opponitis, manda, remanda;··quasi dicat: O Propheta, præcipe quod vis, minare quæ vis; hæc tamen non eveniunt quæ minaris.'

ISA 28:11 Multiple spaces in '28.11··In loquela enim.··Quasi dicat: Malo vestro hæc dicitis, quia non prænuntiabit vobis Dominus amodo mala, sed statim inferet. Et hoc est: In loquela enim labii et lingua altera loquentur ad populum istum,··etc.'

ISA 28:16 Multiple spaces in '28.16··Lapidem. Lapidem quem ædificantes reprobaverunt, hic factus est in caput anguli.'

ISA 28:19 Multiple spaces in '28.19··Sola vexatio intellectum dabit auditui.'

ISA 28:21 Multiple spaces in '28.21··Sicut enim.··Philisthæos congregatos superveniens David auxilio Domini, divisit vivos a mortuis et perversa loca dispersit; unde locus ille Baalphrasim nomen accepit. Alienum opus.··ID. Opus proprium Dei est misereri, parcere, condonare. Non suum, sed alienum est, irasci, punire. GREG. In mundum veniet, ut faciat opus suum, scilicet ut redimat genus humanum; sed ab ipso est alienum opus ejus; non convenit enim Deitati conspui, flagellari, crucifigi.'

ISA 28:24 Multiple spaces in '28.24··Nunquid tota.··HIER. Pius et misericors Deus genus humanum, ut fructum boni operis afferat, arat ut agricola vomere prædicationis, proscindit verbere tribulationis, nunc peste, nunc captivitate corrigit; et hoc est: Nunquid tota die,··etc.'

ISA 28:25 Multiple spaces in '28.25··Gith et cyminum.··Gith et cyminum quæ in virga excutiuntur, etc., usque ad clavem scientiæ habentes.'

ISA 28:29 Multiple spaces in '28.29··Et hoc a Domino Deo exivit.'

ISA 29:1 Multiple spaces in '29.1··Væ Ariel.··ID. Ad Jerusalem compatientis affectu: Quia si cognovisses et tu Luc. 19.; Ariel, leo Dei; leo enim Dei Jerusalem potentissima et fortissima fuit. Expugnavit.··ID. Cum potentissima esset, repugnantibus cæcis et claudis, quando Joab primus domatum excelsa conscendit. Additus est annus.··Cum captivitati essent a Nabuchodonosor, neque templum habebant, neque sacrificium, et hoc per multos annos: et hoc est annus ad annum additus.'

ISA 29:3 Multiple spaces in '29.3··Quasi sphæram in circumitu tuo.··Templi similitudinem retinentis antiquam, non magnificentiam.'

ISA 29:4 Multiple spaces in '29.4··Pythonis,··etc. ID. Phytonissa quæ erat in Endor per necromantiam Samuelem, imo dæmonem suscitavit: et hujusmodi futura prædixit in populo illo. Mania, insania, unde manichæos, manthos, divinatio.'

ISA 29:6 Multiple spaces in '29.6··In tonitruo.··Visi sunt Romani irruere cum tonitruo, et terra moveri eorum adventu, et cum flamma ignis, quia et civitatem succenderunt et templum.'

ISA 29:9 Multiple spaces in '29.9··Obstupescite et admiramini.··HIER. Post subversionem Jerusalem et templi, id est Ariel contra Scribas et Pharisæos prophetia dirigitur.'

ISA 29:11 Multiple spaces in '29.11··Signatus est enim.··Hæc impleta sunt, quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt, et civitas destructa est et templum a principibus Romanorum.'

ISA 29:13 Multiple spaces in '29.13··Eo quod appropinquat populus iste.··ID. Dominus in Evangelio Matthæi utitur, etc., usque ad verbis propriis usos. Labiis suis.··ID. 70. Labiis suis me honorat, cor autem ejus longe est a me: frustra autem colunt me, docentes præcepta hominum atque doctrinas.'

ISA 29:14 Multiple spaces in '29.14··Peribit enim.··ID. Ab loco hoc Apostolus testimonium ponit: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo:··aliis verbis eumdem sensum: Vere grande miraculum fecit Deus in populo ut eodem tempore civitas arderet, et templum corrueret, et omnis magistrorum scientia deperiret.'

ISA 29:15 Multiple spaces in '29.15··A Domino abscondatis.··ID. Quasi non videat Deus. Hoc errore Adam et Eva absconderunt se: Cain quoque dixit: A facie tua abscondar.'

ISA 29:16 Multiple spaces in '29.16··Perversa est,··etc. ID. Ut Creator ignoret creaturam; unde Apostolus: O homo tu quis es, qui respondeas Deo? nunquid dicit figmentum factori suo: Quare me fecisti?··Rom. 9.'

ISA 29:17 Multiple spaces in '29.17··In modico et in brevi.··HIER. Modicum et breve ex quo hoc prædictum est usque ad ascensionem Domini: omnia enim tempora, æternitati comparata, brevia sunt et momentanea. Libanus in Carmel.··Libanus mons in Phœnicia, etc., usque ad si esset cum adultero viro.'

ISA 29:21 Multiple spaces in '29.21··Et declinaverunt frustra a justo.··Dæmones conati sunt, etc., usque ad Scribæ et Pharisæi declinaverunt frustra a justo, dicentes: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..'

ISA 29:22 Multiple spaces in '29.22··Redemit Abraham.··De igne Chaldæorum, etc., usque ad ignis enim lingua eorum ur dicitur.'

ISA 30:1 Multiple spaces in '30.1··Væ, filii desertores, dicit Dominus.··ID. Post prophetiam contra Ariel et cætera, etc., usque ad fugerunt in Ægyptum: et hoc est: væ, filii desertores.'

ISA 30:2 Multiple spaces in '30.2··Qui ambulatis.··Ut dicit Hieronymus: Jeremias cum eis ivit, etc., usque ad: ut habitaretis in terra vestra. Erant enim in Thaphnis.··Quasi dicat: An ideo recessistis a me, ut fugeretis usque in Thaphnis et Anes? Thapnis civitas in qua magi contra Moysen signa fecerunt; Anes in finibus Ægypti sita est: forsitan timore turbati non ausi sunt in Thaphnis manere, et fugerunt usque ad Anes.'

ISA 30:6 Multiple spaces in '30.6··Onus jumentorum.··ID. Post decem onera diversarum gentium, undecimum onus reliquarum duarum tribuum ponit, quæ remanserunt ducto Sedechia et aliis principibus in Babylonem. In terra.··ID. Eremus per quam pontifex Joanna filius Chareæ et alii duces traduxerunt reliquias in Ægyptum contra præceptum Domini; vel, ipsa Ægyptus in qua multas tribulationes et angustias sustinuerunt.'

ISA 30:8 Multiple spaces in '30.8··Nunc ergo.··ID. Dominus ad Jeremiam, vel ad Isaiam secundum Hebræos, etc., usque ad quia bene feci eis, bene docui, et ipsi spreverunt.'

ISA 30:12 Multiple spaces in '30.12··Pro eo quod reprobastis verbum.··ID. Hæretici quoque et omne dogma contrarium veritati, etc., usque ad et saltem cœnosam et parvulam aquam sitientibus præbere.'

ISA 30:13 Multiple spaces in '30.13··Sicut interruptio cadens.··Quasi: Quomodo interruptio muri altissimi qui longam traxit ruinam difficile instaurari, et pristinum decorem recipere potest, sic veniet vobis repentina contritio.'

ISA 30:19 Multiple spaces in '30.19··Plorans nequaquam plorabit.··ID. Judæi referunt hoc ad tempus illud quando sub Zorobabel, etc., usque ad in specula scilicet et visione pacis, id est Ecclesia.'

ISA 30:21 Multiple spaces in '30.21··Post tergum.··Prima conditione quasi in facie Adam audivit a Domino, etc., usque ad et hoc est: Aures tuæ audient verbum monentis post tergum. Neque ad dexteram.··In utraque parte quidquid supra modum est, in vitio est. Neque ad dexteram,··etc. declinandum est, sed via publica gradiendum, id est regia, quæ non fallit.'

ISA 30:22 Multiple spaces in '30.22··Et contaminabis laminas.··ID. Idola scilicet quæ ad similitudinem veritatis artifex lingua composuerit, in splendore eloquentiæ quod significat argentum et in ratione sapientiæ quod significat aurum comminues, et disperges, et immunda judicabis.'

ISA 30:23 Multiple spaces in '30.23··Et dabitur pluvia.··ID. In Regum volumine scriptum est, etc., usque ad nisi enim vitia abjecerint, virtutes non subeunt. Pascetur.··Quidam hæc hyperbolicos Cyri temporibus, qui captivitatem populi relaxavit, in Judæa completa, contendunt.'

ISA 30:24 Multiple spaces in '30.24··Commixtum migma.··Isaac hordeum sevit, etc., usque et ad per paleas et hordeum paulatim proficiunt, et transeunt ad frumentum.'

ISA 30:25 Multiple spaces in '30.25··Et erunt.··In die judicii super montes et colles erunt rivi, etc., usque ad qui enim biberit de aquis ejus non sitiet in æternum. Interfectionis multorum.··ID. Multi enim sunt vocati, etc., usque ad quorum linguæ in Babylone confusæ, et super quos cecidit turris in Silœ.'

ISA 30:26 Multiple spaces in '30.26··Et erit lux.··Cum præmium laboris percipient, quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Non mirum si luna solis fulgorem recipiat: Quia justi fulgebunt sicut sol Matth. 13..'

ISA 30:27 Multiple spaces in '30.27··Ecce nomen Domini.··Filius in nomine Patris, unum enim nomen est Patris et Filii et Spiritus sancti: unde: Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti:··non in nominibus, sed in nomine quod est Deus.'

ISA 30:28 Multiple spaces in '30.28··Spiritus ejus velut torrens inundans.··HIER. Sicut torrens inundans cum pervenerit usque ad collum, animantem suffocat, sic spiritus iræ Dei in judicio impios suffocabit. Finem omnium venisse significans, sicut torrens suffocat eum ad cujus collum pervenit; sic Dei judicium neminem transibit impunitum. Quod erat in maxillis.··Ut pro voluntate diaboli circumferrentur, hæc perdet Dominus in die judicii, vel in prædicatione apostolorum cum gentes ad fidem venerint, et idola relinquent.'

ISA 30:29 Multiple spaces in '30.29··Canticum erit vobis.··Post pœnam malorum agit de gloria sanctorum. Sicut filii Isræl, transito mari Rubro, cum vidissent Pharaonem et Ægyptios submersos, cum lætitia dixerunt: Cantemus Domino, gloriose enim,··etc.; sic in die judicii, transito mundo et damnato diabolo et membris suis, sancti cum lætitia exsultabunt in Dei laudibus; eodem modo in conversione gentium. Sicut qui pergit.··Præceptum est filiis Isræl, ut decimam bonorum suorum Domino offerrent, Datorem bonorum glorificantes: sic sancti in judicio offerent manipulos suos exsultantes et Deum laudantes, et gentes conversæ similiter.'

ISA 30:33 Multiple spaces in '30.33··Sulphuris.··In inferno fetor intolerabilis et inexstinguibilis ignis.'

ISA 31:1 Multiple spaces in '31.1··Væ qui descendunt in Ægyptum.··ID. Egit de gloria bonorum et de pœna reproborum, nunc revertitur ad reliquias quæ remanserunt in terra Juda, ducto Sedecia et aliis in Babylonem. Sed prius monuit ne irent in Ægyptum: modo quia ierunt minatur malum. Non sunt confisi super sanctum Isræl.··Non exquisierunt corde, sed verbis; dixerunt enim ad Jeremiam: Ora pro nobis Dominum quid agere debeamus?··et noluerunt obedire. Cui simile: Deum non invocaverunt.··Quod de malis sacerdotibus dictum est.'

ISA 31:2 Multiple spaces in '31.2··Ipse autem sapiens.··Unde Jeremias: Maledictus homo qui confidit in homine,··etc., usque ad locus ubi crucifixus est Dominus specialiter vocatur Sodoma et Ægyptus Apoc. 11..'

ISA 31:4 Multiple spaces in '31.4··Quia hæc dicit.··HIER. Hoc de illis, qui cum Sedecia in captivitatem ducti, post septuaginta annos, Domino miserante, reversi sunt, cæsis in Ægypto Isrælitis et Ægyptiis, in quorum auxilio confidebant.'

ISA 31:5 Multiple spaces in '31.5··Sic proteget Dominus.··Ita fecit Dominus contra Samaritanos, qui impedire conati sunt ædificationem templi. Et in tempore Machabæorum in paucis multos fudit.'

ISA 31:6 Multiple spaces in '31.6··Convertimini.··In prophetia, nec temporis, nec historiæ ordinem servat, etc., usque ad sic toto affectu mentis redirent.'

ISA 31:9 Multiple spaces in '31.9··Ignis est in Sion.··Sion, Ecclesia in qua ignis et caminus qui devoret peccatores, scilicet ligna, fenum, stipulamque consumat.'

ISA 32:1 Multiple spaces in '32.1··Ecce in justitia regnabit.··HIER. Finita prophetia de his qui in Ægyptum descenderant, incipit de adventu Christi et apostolorum ejus.'

ISA 32:2 Multiple spaces in '32.2··Et erit vir sicut.··ID. Quasi diceret: Sic erit tutus in tribulationibus, sicut qui ventum et turbinem fugiens tuto se abscondit loco; et qui fontes purissimos invenit in deserto; qui solis ardorem suum prominenti devitat saxo.'

ISA 32:9 Multiple spaces in '32.9··Mulieres.··ID. Matronas alloquitur captivandas a Romanis ut pœniteant; vel, per mulieres Synagogas notat, vel urbes Judææ. Mulieres opulentæ, surgite:··Post vocationem gentium, quibus Christus in justitia imperavit, ad mulieres opulentas sermo dirigitur.'

ISA 32:10 Multiple spaces in '32.10··Post dies et annum.··Unde: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis II Cor. 6.; et alibi: Annum placabilem Domino Isa. 61.. Post dies.··Id est prædicationem Christi. Qui enim impœnitentes fuerunt, etsi non illico captivati, tamen illico conturbati, quia noluerunt recipere prædicationem Domini.'

ISA 32:12 Multiple spaces in '32.12··Super ubera plangite. Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros.'

ISA 32:14 Multiple spaces in '32.14··Onagrorum.··ID. Quorumlibet sylvestrium animalium et avium, quæ ibi longo tempore habitaverunt.'

ISA 32:15 Multiple spaces in '32.15··Donec effundatur.··Spiritus sanctus, prædicante Elia et Enoch, descendat super nos, sicut In Pentecoste super apostolos. Adjungit autem se propheta compatiendo illis. Desertum.··Solitudo scilicet gentium vertetur in divitias Isræl, et Isræl reputabitur in gentes.'

ISA 32:17 Multiple spaces in '32.17··Et cultus justitiæ.··Ut in silentio oremus, non in plateis, non clamantes, non in multiloquio.'

ISA 32:18 Multiple spaces in '32.18··In tabernaculis.··ID. Jam in mansionibus cœli confidenter habitat, unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 14.; vel, in Ecclesiis quæ in Domino fiducialiter sperant.'

ISA 32:19 Multiple spaces in '32.19··Grando,··quasi diceret: Cum populus Christianus in pulchritudine pacis sederit, tunc ira Dei in saltum sæviet.'

ISA 32:20 Multiple spaces in '32.20··Beati qui seminatis.··ID. In expositione Ecclesiastis. Ille magister dignus beatitudine habetur, qui super irriguum pectus seminat audientium, tam de Judæis quam de gentibus populo congregato.'

ISA 33:1 Multiple spaces in '33.1··Væ qui prædaris.··ID. Contra Sennacherib: possunt hæc etiam referri ad quemlibet raptorem et ad ipsum diabolum.'

ISA 33:2 Multiple spaces in '33.2··Domine, miserere nostri.··ID. In persona populi obsessi a Sennacherib, vel potius, apostolorum et omnium fidelium. Mane.··Qui de exercitu Sennacherib remanserunt; socios mortuos viderunt et in fugam versi sunt.'

ISA 33:3 Multiple spaces in '33.3··Angeli.··Michælis scilicet, qui princeps Judæorum, vel Gabrielis, fortitudo et dux præliorum.'

ISA 33:4 Multiple spaces in '33.4··Bruchus.··Ex locusta bruchus nascitur, etc., usque ad mortuæ etiam bruchos gignant.'

ISA 33:6 Multiple spaces in '33.6··Tuis.··O Ezechia; vel suis secundum alios, scilicet liberati populi. Ejus.··HIER. Scilicet salutis: sine timore enim neque sapientia, neque scientia quidquam prodest, unde: Habebis multa bona si timueris Deum Tob. 4.; et: Initium sapientiæ timor Domini Psal. 110..'

ISA 33:8 Multiple spaces in '33.8··Pactum.··Quod pepigit Dominus cum Abraham, scilicet: Multiplicabo semen tuum sicut stellæ,··etc. Gen. 22.; et alibi: Habitabis in loco isto amodo et usque in sempiternum Zach. 11..'

ISA 33:9 Multiple spaces in '33.9··Libanus.··Templum: Basan,··Regio Og, quam dedit Moyses trans Jordanem duabus tribubus et dimidiæ: hæc quoque uberrima. Carmelus mons terræ promissionis fertilissimus. Per hæc ergo debemus intelligere Judæos omnem fertilitatem amisisse.'

ISA 33:14 Multiple spaces in '33.14··Quis poterit.··Dei magnalia narrat et Deum ignem vocat.'

ISA 33:17 Multiple spaces in '33.17··Terram.··Viventium. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram,··vel in cœlo positi, terrena despiciunt.'

ISA 33:20 Multiple spaces in '33.20··Tabernaculum quod.··ID. Tabernaculum quod habuerunt Judæi per eremum, etc., usque ad Ecclesia autem immobilis fundata est supra firmam petram.'

ISA 33:22 Multiple spaces in '33.22··Dominus enim.··ID. Judicabit orbem terræ in justitia.'

ISA 33:23 Multiple spaces in '33.23··Laxati sunt funiculi tui,··etc. Redit ad terrenam Jerusalem, et loquitur de ea sub specie navis: superiora dicta sunt de urbe solemnitatis nostræ quam Dominus fluviis suis circumdat.'

ISA 34:4 Multiple spaces in '34.4··Omnis militia cœlorum.··HIER. Sol, et luna, et stellæ obscurari videbuntur, clarescente vera luce, quæ est Christus. Spiritus quoque mali, amissa potestate, in inferno recludentur. Et complicabuntur sicut liber.··Non scilicet interior, etc., usque ad nihil enim postea scribetur in eis.'

ISA 34:6 Multiple spaces in '34.6··In Bosra.··ID. In civitate mundi contra Deum munita. Bosra enim munita, vel ex Deo; mundus enim voluntate Domini firmatur; unde: Ipse super maria fundavit eum:··et: Ego confirmavi columnas ejus.··Bosram et Edom, Hebræorum magistri, Romam volunt intelligi, et omnia de ipsa dici quæ sequenti continentur capitulo.'

ISA 34:8 Multiple spaces in '34.8··Quia dies ultionis Domini annus retributionis.··Post generalem mundi ultionem, ad Jerusalem revertitur, cui primum loquebatur et destructionem ejus plano sermone describit, quæ facta est a Romanis.'

ISA 34:11 Multiple spaces in '34.11··Ibis.··Avis aquatica serpentibus inimica: has aves dicit Josephus a Moyse delatas in bellum contra Æthiopes; quia serpentes abundant in terra illa per quam aditurus erat.'

ISA 34:12 Multiple spaces in '34.12··Nobiles ejus.··Apostoli enim jam transierant ad gentes: alii fideles admonitione Spiritus sancti, imminente captivitate, transierunt Jordanem in regnum Agrippæ qui pacem habebat cum Romanis.'

ISA 35:1 Multiple spaces in '35.1··Lætabitur.··Exposita captivitate Judæorum, agit de conversione gentium.'

ISA 35:2 Multiple spaces in '35.2··Saron.··Populi Judæorum; unde: Erit Saron sicut desertum Isa. 32..'

ISA 35:7 Multiple spaces in '35.7··Viror calami.··Impletio Scripturæ, quæ per calamum; et intentionis adjutorium, quæ per juncum: calamus enim et juncus juxta aquas oriuntur et virent.'

ISA 36:1 Multiple spaces in '36.1··Et factum est.··HIER. Libri Regum et Paralipomenorum consentiunt, etc., usque ad Jerusalem obsedit.'

ISA 36:3 Multiple spaces in '36.3··Sobna.··ID. Sobna scriba, alius, non superbus, qui, ut tradunt Hæbræi, comminatione Rabsacis perterritus, inferiorem partem civitatis tradidit, arce remanente et templo.'

ISA 36:4 Multiple spaces in '36.4··Hæc dicit.··Sicut forsan a patre audierat, hæc dicit Dominus: et ut verba ejus habeant majus pondus, notat arrogantiam: Hæc dicit rex magnus, quasi contraria fortitudo.'

ISA 36:6 Multiple spaces in '36.6··Ecce confidis.··ID. Mentitur plane. Nusquam enim legitur Ezechiam in Ægypto spem posuisse.'

ISA 36:8 Multiple spaces in '36.8··Nec poteris.··Non ex imbecillitate, sed præceptorum Domini observatione, qui per Moysen de rege Isræl præcepit, dicens: Non multiplicabis tibi equos, et currus, nec uxores plurimas.'

ISA 36:10 Multiple spaces in '36.10··.'

ISA 36:16 Multiple spaces in '36.16··Facite mecum benedictionem,··etc. Laudate me, benedicite me. Vel sicut habet alia editio: Facite quod vobis utile est, ut me recipiatis et pax maneat vobiscum.'

ISA 37:1 Multiple spaces in '37.1··Et factum, est cum audivisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua.··ID. Scindunt vestes, quia audierant Rabsacen blasphemantem. Scidit rex, credens ex peccatis suis et populi hoc provenisse.'

ISA 37:2 Multiple spaces in '37.2··Isaiam filium Amos.··In libro Regum legitur, qui misit ad Isaiam prophetam. Sed hic, quia de se Isaias texit historiam, non prophetam, sed filium prophetæ se nominat.'

ISA 37:4 Multiple spaces in '37.4··Pro reliquiis.··Jam enim decem tribus adductæ, civitates Judæ et Benjamin vastatæ: pars etiam inferior civitatis in manus hostium tradita ab impio et superbo pontifice Sobna. Leva oculos,··etc.'

ISA 37:7 Multiple spaces in '37.7··Ecce ego dabo ei spiritum,··etc. Quasi dicat: Non dicam universa quæ Assyrio faciam, ne meam videar jactare potentiam, sed hoc unum: Ecce ego dabo.'

ISA 37:8 Multiple spaces in '37.8··Et invenit.··Pugnasse Sennacherib regem Assyriorum contra Ægyptios, etc., usque ad Chaldaicæ scriptores historiæ.'

ISA 37:15 Multiple spaces in '37.15··Oravit.··HIER. Jam securior de liberatione. Ante enim ascendit, sed non legitur orasse, quia pro peccatis suis metuebat hæc fore.'

ISA 37:18 Multiple spaces in '37.18··Vere enim, Domine:··multis probatur historiis venisse reges Persarum in Græciam, et subvertisse et spoliasse templa.'

ISA 37:21 Multiple spaces in '37.21··Et misit.··Historia libri Regum et Paralipomenorum admiscetur prophetiæ, quia est prophetia de liberatione urbis, de interitu Assyrii, de reversione solis, et de annis Ezechiæ additis.'

ISA 37:22 Multiple spaces in '37.22··Filia Jerusalem.··Quæ prius non responderat, jam certa de ultione, secura de pœna.'

ISA 37:25 Multiple spaces in '37.25··Et exsiccavi.··Tantus fuit exercitus ut fluenta exsiccarent, et ideo puteos aquæ inopia facerent.'

ISA 37:29 Multiple spaces in '37.29··Superbia.··ID. Non ultra sustinebo, ut scias te non viribus hæc potuisse, sed arbitrio meo. Merebantur enim impiæ gentes et infructuosæ arbores ut per te, quasi securim succiderentur.'

ISA 37:30 Multiple spaces in '37.30··Tibi autem.··ID. Omnia hæc per nuntios Propheta ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit: nunc ad ipsum verba convertit, ne dubitet ventura quæ prædixit. In hoc enim maxime prophetis credebatur, quia non solum longe post futura, sed in proximo complenda testabantur. Et in anno.··Scilicet imminente messe, irruerunt Assyrii, et vastaverunt messes, et vineta, et oliveta: et ob nimiam obsidionem, quod ex granis repertum est, habuerunt in victum primo anno et secundo; quia enim in anno obsidionis serere non potuerunt, quæ repererunt ex pomis et frugibus sumpserunt.'

ISA 37:33 Multiple spaces in '37.33··Propterea.··ID. Revertitur ad propositum, et post futurorum spem metum excutit præsentem. Nec enim tanta erit lætitia de his quæ promittebat futura, quanta de imminentibus cura'

ISA 37:35 Multiple spaces in '37.35··Propter me.··Significat, quia non ex merito suo, sed Dei clementia conservantur, imo et patris eorum David memoria. In quo admonentur suæ negligentiæ, et fidei illius, atque justitiæ, quam tantum diligit Deus, ut posteros sanctorum merito eorum tueatur.'

ISA 37:37 Multiple spaces in '37.37··Et reversus.··Ideo reservatus, ut sciat potentiam Dei et blasphemantia comprimat ora, et prædicet majestatem illius quem ante despexerat.'

ISA 37:38 Multiple spaces in '37.38··Filii ejus.··Invidentes secundum traditionem Judæorum Asaraddon, etc., usque ad reservatus a filiis in templo Dei sui occidendus. Ararat.··HIER. Regio Armeniæ campestris, per quam fluit Araxes, incredibilis ubertatis, ad radicem Tauri montis, qui illuc usque tenditur. Arca vero Nœ non ad montes generaliter Armeniæ delata est, quæ appellata est Ararat, sed ad montes Tauri altissimos, qui imminent campis Ararat.'

ISA 38:1 Multiple spaces in '38.1··In diebus illis ægrotavit.··HIER. Quia de victoria dignas Deo grates non retulit, sed in superbia evanuit, sicut Regum et Paralipomenorum liber aperit; unde: Quem Deus diligit, corripit, ne elevetur in superbiam post incredibiles triumphos. Morieris tu.··Cui simile: Ninive subvertetur:··et multa sub comminatione prædicta, nec impleta; non Deo mutante sententiam, sed provocante nos ad sui notitiam. Dominus enim patiens est super malitia.'

ISA 38:2 Multiple spaces in '38.2··Ad parietem.··ID. Templi, scilicet juxta quod Salomon exstruxit palatium.'

ISA 38:3 Multiple spaces in '38.3··Obsecro, Domine.··Iturus ad Dominum, narrat opera sua. Felix conscientia, quæ in tempore malorum potest recordari bonorum. Obsecro, Domine.··Audiens se moriturum, non annos plurimos petit, sed Dei judicio dimittit quid præstare velit: noverat Salomonem Deo placuisse, quia non petierat ampliores annos vitæ. Et quod bonum.··Idola patris sui destruxit, ostia domus Domini, quæ ille clauserat, aperuit, serpentem æneum quem in Gabaon Judæi adorabant comminuit, et in ventum sparsit. Et flevit.··Flevit quia moriebatur sine filiis, etc., usque ad et post mortem plurimos resuscitatos legamus.'

ISA 38:4 Multiple spaces in '38.4··Et factum est Verbum Domini.··Præpostero ordine hic refertur historia, quæ in Regum volumine consequentius legitur.'

ISA 38:5 Multiple spaces in '38.5··Ecce ego adjiciam super dies.··Secundum quod visum est, etc., usque ad et de annis Ezechiæ additis.'

ISA 38:7 Multiple spaces in '38.7··Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia fecit Dominus verbum hoc quod locutus.··ID. Præsentis scilicet temporis et futuri, ut quomodo sol revertitur ad exordium sui, ita Ezechiæ vita ad evolutos redeat annos. Nobis quoque in hebdoade et ogdoade viventibus post resurrectionem Christi vitæ spatia protelentur.'

ISA 38:10 Multiple spaces in '38.10··Ego dixi.··ID. Cum Deus Ezechiæ sine labore victoriam dedisset, etc., usque ad peccatores in dimidio dierum moriuntur. In dimidio dierum meorum.··Unde: Viri impii et dolosi non dimidiabunt dies suos, quia non implent opera virtutum, nec pœnitendo emendant delicta. Ad portas inferi. Quæsivi.··Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi.'

ISA 38:11 Multiple spaces in '38.11··Quietis.··Quidam codices habent: Quievit generatio mea, quod et Hieronymus aliquando transtulit, deceptus ambiguitate verbi, et postea correxit.'

ISA 38:15 Multiple spaces in '38.15··Respondebit mihi.··ID. Quod erravi emendabo, tu esto fidejussor et protector: Non est enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis Rom. 9.. Cum ipse.··Hæc mihi juste, quasi diceret: nihil restat nisi patienter sustinere et ipsum fortem exorare qui fecit quod voluit. Recogitabo.··Quod præteritum est non adjuvat sustinentem; unde stulta est Epicuri sententia, qui asserit recordatione præteritorum bonorum mala præsentia mitigari. In amaritudine animæ,··quasi diceret: et hi etiam in amaritudine, quia præsens tribulatio nihil boni præteriti sentit, et semper humana felicitas aliquibus aspergitur aversis.'

ISA 38:18 Multiple spaces in '38.18··Quia non infernus confitebitur.··Sine fine damnati neque in inferno pœnitentiam agunt, neque laudes Deo referunt.'

ISA 38:19 Multiple spaces in '38.19··Vivens vivens,··etc. Non infernus velmors. Pater filiis.··Unde: interroga patrem tuum, et annuntiabit, etc.'

ISA 38:21 Multiple spaces in '38.21··Super vulnus ejus.··Aiunt Hebræi Sehin ulcus sonare, non vulnus, etc., usque ad cum Deus fecerit eam.'

ISA 39:1 Multiple spaces in '39.1··In tempore illo.··HIER. Superius dictum est, quia Asaraddon Sennacherib successit, etc., usque ad et amisso virili robore, in muliebrem redigitur mollitiem.'

ISA 39:2 Multiple spaces in '39.2··Et in omni potestate sua.··ID. In thesauris domus Domini, in quo præcipue offendit. Hoc enim non erat potestatis ejus. Jam tamen de valvis illis templi auri laminas tulerat. In thesauris ejus.··Tacet de thesauris Domini, metuens reprehendi, quod scilicet ostendit eis quodcunque haberet in potestate, templi, scilicet supellectilem; unde:'

ISA 39:7 Multiple spaces in '39.7··Et erunt eunuchi.··ID. Tradunt Hebræi hoc impletum esse in Daniel et ejus sociis, qui, capto Joachim filio Josue, cum suo populo sunt capti et in Babylonem ducti et eunuchizati, vel evirati; non tamen putandum quod eunuchi fuerint corpore, sed mente, sicut qui se castraverunt propter regnum cœlorum Matth. 19..'

ISA 39:8 Multiple spaces in '39.8··Fiat tantum pax.··Debuit peccatum suum cum David confiteri, et iram Dei removere a posteris, aut compati cum Moyse, qui dicit: Dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti Exod. 32.. Quod quia non fecit, propterea non respondet ei; sed, conversus ad populum, dicit: Consolamini, etc.'

ISA 40:1 Multiple spaces in '40.1··Consolamini.··Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor.··HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem.··Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus.··Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est.··Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas.'

ISA 40:3 Multiple spaces in '40.3··Vox clamantis.··ID. Hujus vocis memores, Judæi miserunt ad Joannem ut interrogarent eum: Tu quis es?'

ISA 40:4 Multiple spaces in '40.4··Omnis vallis exaltabitur. Qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat,··etc. Hoc usque hodie in deserto gentilium Ecclesiarum clamant magistri.'

ISA 40:5 Multiple spaces in '40.5··Et videbit omnis caro.··De primo adventu subito ad secundum raptus dicit: Et videbit omnis caro. Os Domini.··Prophetæ qui prædicaverunt futurum Christum, scilicet salutare Dei nostri.'

ISA 40:6 Multiple spaces in '40.6··Quid clamabo?··ID. Non sine causa quærit: cum enim se sponte obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me:··populo suo dura nuntiavit, et nunc idem metuit. Omnis caro.··Qui portat imaginem terreni, etc., usque ad sic homo, per ætatum successiones, amittit decorem et cadit in mortem.'

ISA 40:8 Multiple spaces in '40.8··Verbum autem Domini.··Verbum Christus cum corpore suo, quod est Ecclesia.'

ISA 40:9 Multiple spaces in '40.9··Sion.··ID. Per Sion et Jerusalem, apostolos et alios doctores intelligit, quos admonet ut quæ a Domino acceperunt prædicent, et culmina virtutum ascendentes, verbo et exemplo doceant.'

ISA 40:11 Multiple spaces in '40.11··Gregem suum,··etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando. Fetas.··Doctores filios quotidie Deo parturientes.'

ISA 40:12 Multiple spaces in '40.12··Quis mensus est?··ID. Ne de vocatione gentium dubitetur, magnitudo vocantis describitur. Pugillo.··Pugillus, contractis digitis pugnus, palmus a pollice usque ad minimum digitum extenta manus, ut per palmum et pugillum cœlos extentos et globum terræ noverimus.'

ISA 40:13 Multiple spaces in '40.13··Spiritum Domini super me, eo quod unxerit me ad annuntiandum mansuetis misit me: Et requiescet super eum Spiritus Domini.'

ISA 40:15 Multiple spaces in '40.15··Quasi pulvis exiguus.··ID. Hebræi hoc verbo tenuissimum pulverem significari putant, etc., usque ad et tam Græcæ quam Latinæ linguæ paupertatem.'

ISA 40:16 Multiple spaces in '40.16··Libanus non sufficiet.··Libanus mons maximus et pascuis uberrimus et arboribus; sed etsi omnia ligna succidantur ad succendendum, et omnia animalia immolentur ad holocaustum, ad implendam vel placandam tamen majestatis potentiam non sufficiunt.'

ISA 40:19 Multiple spaces in '40.19··Nunquid.··Stultitiam gentium redarguit, ut ab idololatria recedant.'

ISA 40:20 Multiple spaces in '40.20··Forte lignum.··ID. Hebraice mesuchan, quia genus ligni est imputribile, de quo maxime idola fiunt: hoc autem dicit ut, idolis reprobatis, suscipiatur doctrina Evangelii et reveletur gloria Domini, ut videat omnis caro salutare Dei.'

ISA 40:21 Multiple spaces in '40.21··Ab initio.··Legis Moysi, vel a principio mundi in ipsis creaturis quæ omnes suum suo modo prædicant artificem.'

ISA 40:22 Multiple spaces in '40.22··Super gyrum.··Hinc nonnulli terram quasi punctum et globum esse contendunt. Quasi locustæ.··In ejus comparatione, vel considerata terræ magnitudine. Tabernaculum.··Hinc quoque in similitudinem sphæræ cœlum esse contendunt, et ejus hemisphærium terris imminere.'

ISA 40:23 Multiple spaces in '40.23··Qui dat secretorum. Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi,··et hoc est: Qui dat secretorum scrutatores, quasi non sint I Cor. 1..'

ISA 40:25 Multiple spaces in '40.25··Cui assimilastis me, adæquastis me, dicit Sanctus.··Quasi diceret: Quare similitudini Deum comparatis, nec ex creaturarum magnitudinem Deum creatorem intelligitis? si non creditis verbis, credite oculis vestris, et elementorum omnium servitute omnipotentiam Domini cogitate.'

ISA 40:26 Multiple spaces in '40.26··In numero.··ID. Illi numerata sunt quæ Abraham numerare non potuit: et serviunt delegato officio, ut sol cursum cœli uno expleat anno, et cætera suo modo. Militiam eorum,··etc. Angelos scilicet, unde: Millia millium ministrabant ei Dan. 7.. Inde et Dominus Sabaoth dicitur, id est militiæ, vel exercituum, vel virtutum.'

ISA 40:27 Multiple spaces in '40.27··Quare dicis,··etc. ID. Cum hæc propheta diceret, etc., usque ad sine judice sumus, et immerito affligimur. Via mea.··Bona opera, non pertinent ad Deum terrena, non considerat quid quisque agat. Inde injuste opprimitur, quasi jumenta et pisces, sine rectore.'

ISA 40:28 Multiple spaces in '40.28··Creavit.··Omnia novit, omnia continet, omnia majestate sua dispensat. Sapientiæ ejus.··ID. Ex hoc loco aliud apostoli sumptum videtur: Incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viæ ejus:··quasi diceret: Solus Deus æternus, impassibilis, cætera omnia deficient.'

ISA 40:30 Multiple spaces in '40.30··Deficient pueri.··Qui scilicet gaudent corporis sanitate, et pueritiam et adolescentiam putant esse perpetuam.'

ISA 40:31 Multiple spaces in '40.31··Mutabunt.··Ut sint fortes in Deo, fient debiles mundo, et post mortem carnis fient immortales. Sicut aquilæ.··Sicut aquila secundum physicos, alliso ad silicem rostro, vetustate nimia aduncato innovatur, sic qui vetustatem peccati per petram, quæ est Christus, mortificant, mortui mundo innovantur Deo, unde: Renovabitur ut aquilæ juventus tua Psal. 102..'

ISA 41:1 Multiple spaces in '41.1··Taceant insulæ.··HIER. Quia in salo gentes, scilicet quæ salsis et amaris fluctibus sæculi tunduntur.I'

ISA 41:2 Multiple spaces in '41.2··Quis suscitavit ab oriente.··ID. Quidam Hebræorum hoc ad Cyrum regem Persarum referunt, etc., usque ad qui ab initio cognovit hæc.'

ISA 41:3 Multiple spaces in '41.3··Semita in pedibus.··Laborem vel lassitudinem ejus vitæ non sentiet: Exsultavit ut gigas ad currendam viam.'

ISA 41:5 Multiple spaces in '41.5··Viderunt insulæ.··ID. Id est gentes in circumitu, etc., usque ad et confortavit eum clavis præceptorum, ut in timore Domini permaneret.'

ISA 41:8 Multiple spaces in '41.8··Et tu, Isræl, serve meus.··ID. Dominus ad apostolos affectuose, etc., usque ad postea electi in amicitiam Dei jungimur.'

ISA 41:9 Multiple spaces in '41.9··Et a longinquis.··Jam usque ad extrema Judæi dispersi, et inde ad finem multi vocati.'

ISA 41:14 Multiple spaces in '41.14··Vermis Jacob.··ID. Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit: Ego sum vermis et non homo Psal. 21.. Et sicut vermis penetrat terram, sic prædicatio eorum corda audientium. Qui mortui estis ex Isræl.··Sicut ille qui dicit: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres I Cor. 15.; et alibi: Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus Gal. 2..'

ISA 41:15 Multiple spaces in '41.15··Ego posui te quasi plaustrum.··Vir ecclesiasticus habet prædicationis rostra, etc., usque ad ut male congregati bene dividantur.'

ISA 41:19 Multiple spaces in '41.19··Dabo in solitudinem cedrum.··ID. Arborum varietates diversitatem spiritualis gratiæ significant, ne saltem una chorda de cithara Domini, et aliqua virtus gratiarum Ecclesiæ deesse videatur: quarum sublimitatem ad cœlestia festinantem illuminat lignum olivæ, fomes lucis, requies laborantis vel lassati. Spinam, et myrtum, et lignum olivæ.··LXX: Sethim,··quæ est arbor albæ spinæ similis, etc., usque ad et ideo consolatores sanctæ Ecclesiæ significat.'

ISA 41:22 Multiple spaces in '41.22··Annuntiate.··ID. Significat quia idola nec audiendi nec respondendi habent facultatem, etc., usque ad patet quod idola post adventum Christi vocem amiserunt.'

ISA 41:23 Multiple spaces in '41.23··Si potestis.··Neque dæmones possunt, nisi Dei permissione, quod assident idolis, quia nec porcos, nec sancti Job jumenta potuerunt disperdere sine Dei permissione. Paulus quoque tradidit Satanæ quosdam.'

ISA 41:25 Multiple spaces in '41.25··Suscitavi.··ID. Adhuc contra idola loquitur et contra cultores eorum, etc., usque ad ut credant in eum qui venit ab ortu solis.'

ISA 41:26 Multiple spaces in '41.26··Quis annuntiavit ab exordio?··quasi diceret: Nullus in gentibus fuit qui annuntiaverit adventum Filii. Si est autem qui annuntiaverit, dicemus, quia justus est; in adventu Filii, dæmones, qui in idolis ventura nuntiabant, obmutuerant. Audiens sermones vestros.··Quia bruta gentilium corda errorem suum intellexerunt, et vaticinia falsa reliquerunt.'

ISA 41:27 Multiple spaces in '41.27··Primus ad Sion dicet.··Ecclesiam significant; ecce astiterunt filii, scilicet tui, quos per fidem meam donavi tibi, scilicet apostoli, quorum prædicatione nati sunt tibi filii.'

ISA 41:29 Multiple spaces in '41.29··Ecce omnes injusti.··Quidquid de idolis vel de gentibus diximus, ad hæresiarchas et pravitatis dogmata referamus, quia, Christo pacem Ecclesiæ nuntiante et veritatem monstrante, ipsi errores sequuntur, et vento et turbini comparantur.'

ISA 42:1 Multiple spaces in '42.1··Ecce servus.··HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Isræl, et semen Abrahæ appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob,··etc. Christus autem non semen Jacob vel Isræl, sed servus dicitur. Dedi Spiritum.··In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te,··etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbæ super ipsum requievit Luc. 1..'

ISA 42:3 Multiple spaces in '42.3··Linum fumigans.··Sacerdotium jam pene exstinctum, de lino autem fit sacerdotale vestimentum. Educet judicium.··Judicabit, scilicet non metuens Scribas et Pharisæos.'

ISA 42:4 Multiple spaces in '42.4··Non erit tristis.··ID. Hoc Matthæus non posuit, sive inter judicium et judicium media scriptoris errore sublata sunt. Est autem sensus, æqualitatem vultus omni tempore conservabit: Quod de Socrate falso gloriantur philosophi, quod scilicet plus solito non tristis fuerit, nec lætus. In terra judicium.··Unde: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant,··etc. Joan. 9..'

ISA 42:6 Multiple spaces in '42.6··Justitia.··Justum fuit ut transiret per apostolos ad gentes contemptus a Judæis.'

ISA 42:7 Multiple spaces in '42.7··Vinctum.··Funibus peccatorum: in Evangelio, quem Satanas vinxerat Dominus solvit.'

ISA 42:8 Multiple spaces in '42.8··Alteri.··Filius et Spiritus sanctus in Deitate a Patre alter non est, et ideo eamdem et gloriam et laudem habet.'

ISA 42:9 Multiple spaces in '42.9··Vobis faciam.··Ut sciatis, quia ego Dominus, non est alius præter me: et qui priora cernitis impleta, credatis quæ polliceor futura.'

ISA 42:10 Multiple spaces in '42.10··Novum.··In novitate Spiritus, non in vestustate litteræ; nec solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo. Qui descenditis in mare.··ID.. Prius piscatores piscium, post hominum; unde ad litteram: multa maria transierunt.'

ISA 42:11 Multiple spaces in '42.11··Cedar.··Filius Ismælis: Saraceni ab eo, qui melius Agareni: sed nomine liberæ velaverunt ignominiam ancillæ. Ismæl enim filius ancillæ Agar fuit, ab hac Saraceni. Duodecim enim duces genuit. Nomine quoque ejus ipsa dicitur provincia. De vertice montium.··HIER. Super montem excelsum ascende. De vertice montis.··De altitudine virtutis et contemplationis, ut etiam exemplo doceant quæ prædicant.'

ISA 42:13 Multiple spaces in '42.13··Vociferabitur.··Unde: Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus Deut. 32.; et ego in gente stulta irritabo eos.'

ISA 42:14 Multiple spaces in '42.14··Sicut parturiens.··Partum consilii mei profundam in lucem sicut mulier infantem, sic proferam dissimulatum dolorem.'

ISA 42:16 Multiple spaces in '42.16··In semitis.··ID. In cognitione prophetarum, qui sunt semitæ ad Christum, cum ejus nativitatem, resurrectionem et ascensionem prædicunt.'

ISA 42:17 Multiple spaces in '42.17··Confundantur. Cum plenitudo gentium intraverit.··Tunc etiam Isræl conversus, erroris sui pœnitebit, qui idolis ante servivit.'

ISA 42:22 Multiple spaces in '42.22··Laqueus juvenum.··Revertitur ad prædicationem Domini, increpans Scribas et Pharisæos: Hi enim erant laquei simplicibus ne ad Dominum converterentur.'

ISA 42:23 Multiple spaces in '42.23··Quis est.··Hortatur eos propheta, ut saltem aliqui audiant et causam suæ captivitatis intelligant et caveant.'

ISA 42:25 Multiple spaces in '42.25··Super eum.··Ut quod prius tacuerat, jam non taceret nec verbis, sed tormentis corriperet. Et non cognovit.··Sicut historiæ tradunt, nec gentes hoc fieri in ultionem filii intellexerunt, nec Judæi malitia sua excæcati.'

ISA 43:1 Multiple spaces in '43.1··Et nunc hæc.··Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob.··Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.'

ISA 43:2 Multiple spaces in '43.2··Per aquas,··etc. ID. Secundum Hebræos: Per aquas Ægyptii, etc., usque ad hæc quoque regna prædicando transierunt apostoli, et Dominus ubique cum eis.'

ISA 43:3 Multiple spaces in '43.3··Dedi propitiationem.··Ut inde acquiras tibi misericordiam et coronam, prædicando, scilicet, Ægyptiis, et Æthiopibus qui pene ultimi et Sabæis: est autem Saba civitas in finibus Æthiopiæ sita: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines,··etc.'

ISA 43:5 Multiple spaces in '43.5··Ab Oriente.··Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ab omnibus scilicet mundi partibus.'

ISA 43:8 Multiple spaces in '43.8··Educ foras.··Vox Patris ad Filium de Judæis mente cæcis. Et nota prius esse factum vocationem Judæorum, deinde gentium.'

ISA 43:9 Multiple spaces in '43.9··Omnes gentes.··Propheta ad gentes, increpans de idololatria et admirans quod nullus in gentibus hoc præscire potuit; sed tantum populus Dei qui legem Dei accepit, prophetas habuit.'

ISA 43:10 Multiple spaces in '43.10··Non est formatus.··Quidam codices habent plasmatus; sed non convenit bene, sic tamen potest exponi: Ante me non est formatum idolum, quia feci hominem justum a quo injuste formatum est idolum.'

ISA 43:12 Multiple spaces in '43.12··Ego annuntiavi et salvavi.··Per prophetas nativitatem Filii, vocationem gentium, expulsionem dæmonum.'

ISA 43:14 Multiple spaces in '43.14··Hæc dicit Dominus Salvator,··etc. Hæc, scilicet quæ sequuntur: Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis, qui scilicet Evangelium prædicatis. Quibus dixit: Noli timere. Chaldæos in navibus.··Secundum historiam, Chaldæi abundant fluminibus, et strenui sunt navibus et inde gloriantur.'

ISA 43:15 Multiple spaces in '43.15··Ego Dominus sanctus vester.··Olim filiis Isræl, modo vobis apostoli, in mundo expulsis dæmonibus et omnibus victis principibus.'

ISA 43:19 Multiple spaces in '43.19··Facio nova.··Multa quæ reficiunt animas, non corpora: olim de petra unum tantum produxi fontem ad corpora reficienda.'

ISA 43:20 Multiple spaces in '43.20··Dracones et struthiones.··Maligni, venenosi, qui in solitudine gentium morabantur, idololatriæ sanguine morumque feritate bestiales. Struthio speciem alarum habet, volatu caret. Sic hypocrita speciem sanctitatis habet, rem autem nonhabet.'

ISA 43:22 Multiple spaces in '43.22··Non me invocasti.··HIER. Ad Judæos loquitur, qui ante adventum Domini idola coluerunt; vel ad eos qui post adventum credere noluerunt. Nec laborasti.··Non feci te laborare post adventum Filii, ut pretiosa quæque offerres, quia: Sacrificium Deo spiritus contribulatus,··etc. Psal. L. Vel: Non laborasti in me tantum qui idolis offerebas.'

ISA 43:23 Multiple spaces in '43.23··In thure.··Per thus et calamum, qui est sarculus arboris aromaticæ, omnia aromata accipe.'

ISA 43:25 Multiple spaces in '43.25··Ego sum.··ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.'

ISA 43:26 Multiple spaces in '43.26··Reduc me.··Bona quæ feci tibi. Quid ultra debui facere tibi, et non feci?··Vel: Si quid justi habes, ego libenter recipiam.'

ISA 43:27 Multiple spaces in '43.27··Pater tuus.··Abraham scilicet qui, Domino terram promissionis pollicente, respondit: In quo sciam quia possidebo eam?··Vel ipse Abraham qui peccasse dicitur in promissione filii dubitando; vel, populus in deserto contra Deum murmurando, quasi diceret: cognoscet de peccatoribus generatum. Interpretes.··Quasi diceret: inter partes, scilicet pacem ferentes.'

ISA 44:1 Multiple spaces in '44.1··Et nunc audi, Jacob.··Primos fideles de Judæis aliis obduratis cum quodam privilegio nominis et dignitate honoris alloquitur; apostolorum scilicet chorum. Audi, Jacob serve meus.··Prima servitus, secunda electio.'

ISA 44:2 Multiple spaces in '44.2··Ab utero auxiliator tuus.··In quo fratris plantam arripuisti, vel, in principio Ecclesiæ manus persecutorum evasisti. Et rectissime quem elegi.··Isræl, secundum Hebraicam veritatem, rectus vel rectissimus. Quod ante, vir videns Deum dicitur: non a proprietate, sed a sono vocis habetur.'

ISA 44:3 Multiple spaces in '44.3··Effundam Spiritum meum.··Scilicet in baptismo per impositionem manuum.'

ISA 44:4 Multiple spaces in '44.4··Quasi salices juxta præterfluentes aquas.··Salix arbor infructuosa, etc., usque ad quæ cito credidit prædicantibus apostolis.'

ISA 44:5 Multiple spaces in '44.5··Iste dicet.··Credentium varietatem describit. Et in nomine Isræl assimilabitur.··Ut recipiant legem, et prophetas, et Spiritus sancti gratias quæ Isræli promissæ sunt.'

ISA 44:6 Multiple spaces in '44.6··Ego primus et ego novissimus.··Post vocationem gentium quæ, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Absque me non est Deus.··Non dicit se solum esse, sed præter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.'

ISA 44:12 Multiple spaces in '44.12··Esuriet et deficiet.··HIER. Fame et siti artificis, etc., usque ad quorum Deus venter est, gloria in confusione eorum.'

ISA 44:23 Multiple spaces in '44.23··Jubilate, extrema terræ.··ID. Angeli quasi habitatoribus terræ præsunt; vel apostoli, vel prophetæ super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: Super ædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum,··etc.'

ISA 44:24 Multiple spaces in '44.24··Hæc dicit Dominus Redemptor,··etc. ID. Supra locutus est de idolorum subversione, et Isræl pœnitentis redemptione: nunc autem de potentiæ suæ magnitudine, ne quis dubitet de salvatione quam promittit.'

ISA 44:26 Multiple spaces in '44.26··Qui dico.··De restauratione quæ facta est a Zorobabel et aliis ducibus, Cyro permittente, loquitur: Cum tamen adhuc implenda esset captivitas.'

ISA 44:27 Multiple spaces in '44.27··Flumina tua.··Sub Dario scilicet et Cyro nepote ejus. Nocte enim qua ab eis Balthasar occisus est, Euphrates fluvius, qui per mediam civitatem fluebat, ab eorum exercitu in rivos divisus est, ut per ejus alveum civitatem ingrederentur.'

ISA 45:1 Multiple spaces in '45.1··Hæc dicit Dominus Christo.··Apud Romanos diadema, apud Judæos unctio, et reges facit et sacerdotes, a qua et christi dicuntur. Cyrus christus, non unctione, sed dignitate. Et dorsa regum.··ID. Quæ civitas illi non patuit? Quis regum terga non vertit? qui muri, ante inexpugnabiles, non sunt ejus obsidione subversi? Hæc autem completa plenius invenies in historia Xenophontis.'

ISA 45:3 Multiple spaces in '45.3··Thesauros absconditos.··Cunctarum urbium, ut abjectis idolis, beneficiis invitatus, unum Deum sentires, qui ante prædixit nomen tuum antequam esses.'

ISA 45:4 Multiple spaces in '45.4··Et vocavi te.··ID. Sicut vocavi Abraham, Isaac et Jacob, etc., usque ad Filius autem Christus oleo lætitiæ unctus præ participibus suis.'

ISA 45:5 Multiple spaces in '45.5··Extra me.··Quia Filius et Spiritus sanctus in Patre; præter sermonem quippe et rationem virtutemque meam et sapientiam quæ in me est, non est alius Deus.'

ISA 45:6 Multiple spaces in '45.6··Ut sciant.··Esdras dicit Cyrum scripsisse omnibus gentibus non esse Deum, nisi Deum Isræl. Vel ex captivorum liberatione Dei clementia et potentia omnibus magis nota. Josephus autem in libro Antiquitatum ideo populum fuisse dimissum ait, quia Cyrus legit in libro Isaiæ quæ de eo Dominus per prophetam dixerat ante.'

ISA 45:7 Multiple spaces in '45.7··Tenebras.··Noctem vel captivitatem. Quasi pœnitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo. Malum.··ID. Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello.'

ISA 45:8 Multiple spaces in '45.8··Rorate cœli.··ID. De adventu Christi, per Cyrum significati, quia a captivitate diaboli liberabit genus humanum, convenienter adjungit. Vel possunt hæc hærere superioribus, ut Cyro captivitatem laxante metonymicos cœlum et terra lætentur. Et nubes.··Prophetæ corda nostra salutari pluvia irrigantes, et Christi nativitatem et resurrectionem et ascensionem annuntiantes, unde: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem;··et alibi, Veritas tua usque ad nubes. Creavi eum qui:··scilicet vermis fuit, et germinatus de terra legitur secundum humanitatem.'

ISA 45:9 Multiple spaces in '45.9··Væ qui contradicit:··quasi diceret: Credite quæ prædico, Christum scilicet venturum, quia, Væ qui contradicit factori suo Psal. 35.; vel Cyrum cui per liberationem populi mei omnia regna substernam.'

ISA 45:10 Multiple spaces in '45.10··Mulieri, quid parturis?··Vir mulieris potens, mulier viri potens.'

ISA 45:11 Multiple spaces in '45.11··Plastes ejus,··Filii, secundum humanitatem in utero virginali, unde: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi,··etc.'

ISA 45:12 Multiple spaces in '45.12··Et omni militiæ.··Hac occasione putant quidam astra esse rationalia; aiunt enim, quia insensatis non mandaret aliquid, quæ mandata non intelligerent.'

ISA 45:13 Multiple spaces in '45.13··Ego suscitavi.··ID. Quasi diceret: Qui supradicta feci; quid mirum si et Filium mittam in mundum ut redimat genus humanum et a mortuis suscitem eum? Vias ejus dirigam. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus I Petr. 2.. Ipse ædificabit.··ID. De quo dictum est: Non cognovisti me.··Nec ipse ædificavit civitatem vel templum, sed permisit ædificari: nec in ejus tempore hoc consummatum est, sed Assueri.'

ISA 45:14 Multiple spaces in '45.14··Labor Ægypti.··Cultus idolorum. Multum enim laborabat in exsequendis idolorum sacrificiis. Sed apostolis prædicantibus conversi sunt, et præ omnibus regnis abundant ibi religiones monachorum, ut ubi abundavit delictum, superabundet et gratia Rom. 5..'

ISA 45:19 Multiple spaces in '45.19··Non in abscondito,··etc. ID. Olim in monte Sinai uni tantum populo dixit: Non erunt tibi dii alieni Exod. 20.. Evangelium autem per apostolos omnibus gentibus prædicavit, unde: In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.. Non dixi.··HIER. Primum quidem ad Judæos veni: et ut umbram legis relinquentes, veritatem sequerentur admonui. Annuntians recta.··Ut creatura Creatorem adoret, ut relictis figuris sequatur veritatem Evangelii.'

ISA 45:20 Multiple spaces in '45.20··Nescierunt.··Noluerunt scire quidam remanentes in errore, simulacrorum scilicet onere gravati, et sperantes in quibus non est salus.'

ISA 45:21 Multiple spaces in '45.21··Consiliamini.··Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud.··Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.'

ISA 45:23 Multiple spaces in '45.23··Egredietur:··in mundum visibiliter in carne. Justitiæ verbum,··filius donec obedientiam impleverit, etc., usque ad quod Judæi superbia mentis demonstrantes omnino non faciunt.'

ISA 45:25 Multiple spaces in '45.25··In Domino dicet.··Omnes gentes etiam Barbaræ, non in synagogis, sed in Ecclesiis confitentes.'

ISA 46:1 Multiple spaces in '46.1··Confractus est Bel.··HIER. Post vocationem gentium subjicitur destructio idolorum. Nabo.··Nabo est aurum, etc., usque ad et prophetia dæmonum, et divinatio magorum ad nihilum devenerunt. Bestiis et jumentis.··ID. Bestias enim et jumenta adorabant, et regio eorum plerisque oppidis ex bestiis et jumentis, quæ adorabant, nomina imposuit, ut scilicet, Leonata a Leone, et alia hujusmodi.'

ISA 46:2 Multiple spaces in '46.2··Et anima eorum.··Non quod simulacra habeant animam, etc., usque ad quas diabolo et dæmonibus subjugavit.'

ISA 46:3 Multiple spaces in '46.3··Domus Jacob.··Non dicit Jacob, servi mei, electi mei cum adjectione honoris, sed simpliciter: et alloquitur tanquam carnales et recedentes a mandatis suis. Qui portamini.··Qui gestamini tanquam fetus conceptus per desertum usque ad terram promissionis. Diu enim patienter eos exspectavit, et in terra promissionis, et post passionem per duos et quadraginta annos.'

ISA 46:5 Multiple spaces in '46.5··Cui assimilastis?··In eos præcipue invehitur, qui tempore Achaz et Ezechielis idola coluerunt in angulis platearum, in hortis, in lucis super domos.'

ISA 46:8 Multiple spaces in '46.8··Mementote istud.··Quia vos genui et usque ad senectam portavi, deserite idola quæ fecistis, et ad unius Dei cultum revertimini. Ad cor.··Intellectum, qui quasi bestiæ vixistis, simulacra venerantes, ut furiosi in ligna et lapides impingentes.'

ISA 46:10 Multiple spaces in '46.10··Annuntians.··Per prophetas, ut cum prædicta implevero per divinationem, id est prophetam prædicentem futura, probem divinitatem meam. Novissimum. Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor.. 10.. Et alibi: At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Et Joannes: Filioli,··inquit, novissima hora est I Joan. 2.. Consilium:··redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri præcepit.'

ISA 46:11 Multiple spaces in '46.11··Vocans ab oriente avem:··ID. Secundum Hebræos Cyrum regem Persarum, etc., usque ad et quem Magi ob oriente venientes adoraverunt.'

ISA 46:12 Multiple spaces in '46.12··Duro corde.··Qui semper resistitis veritati, primo prophetis, tandem, et Filio.'

ISA 47:1 Multiple spaces in '47.1··Descende, sede,··etc. HIER. Quia omnes creaturæ Dei sumus; nec juxta hæreticos, natura Babylonis damnabilis; vel ob luxuriam et ornatum potentissimæ urbis, quæ jam senex et vicina occasui virgunculam se et puellam jactat.'

ISA 47:2 Multiple spaces in '47.2··Farinam,··vel coitum præbe Medis et Persis, qui in hoc ferventissimi sunt. Secundum hoc dicunt Hebræi, quod Philisthæi Samsonem erutis oculis molere cœgerunt, id est cum mulieribus suis coire, ut ex eo susciperent homines magnæ et invincibilis staturæ.'

ISA 47:3 Multiple spaces in '47.3··Et non resistet,··sicut, Moyses Deo volenti delere filios Isræl. Significat autem angelum Babyloni præpositum: qui cum aliis ait: Curavivimus Babylonem, et non est sanata.'

ISA 47:5 Multiple spaces in '47.5··Sede.··Sermo ad Babylonem refertur, et quasi quondam reginam, modo ancillam alloquitur. Sede humilis et vilis. Tace ut tristis considerans miseriam tuam.'

ISA 47:6 Multiple spaces in '47.6··Iratus sum.··Causam reddit quare Chaldæos ita afflixerit, ne sine causa fecisse videretur, qui nihil sine causa operatur; et ut cognoscant Chaldæi, quia non in viribus suis superaverunt populum Dei.'

ISA 47:9 Multiple spaces in '47.9··Subito.··Ex improviso irruente Cyro et Dario. Non enim metuebat ut a Medis et Persis qui illius comparatione nullius erant fortitudinis, et ipsi subjecti posset superari.'

ISA 47:11 Multiple spaces in '47.11··Nescies ortum.··Ex insperato veniet calamitas, nec a magis nec divinis prædicta, despectum enim et subjectum populum non timebant.'

ISA 47:13 Multiple spaces in '47.13··Augures cœli.··Astrologi, qui per stellas arbitrantur omnia regi. Quasi dicat: Quasi non providerunt omnia tibi? Hi vulgo appellantur mathematici, qui cursu astrorum res mundanas putant regi, unde: Ab oriente venerunt magi dicentes: Vidimus stellam ejus in oriente Matth. 2.. Vel, a vaticinio Balaam provocati, qui ait: Orietur stella ex Jacob Num. 24..'

ISA 47:14 Multiple spaces in '47.14··Facti sunt quasi stipula,··etc. LXX: Habens carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. Quasi, Gazareni et magi per errorem ducunt te ad superbiam. Incendium autem Babylonis per supplicia vocat ad pœnitentiam.'

ISA 48:1 Multiple spaces in '48.1··Audite hæc.··HIER. Consuetudo est ut quando agitur de carnali Isræl, simpliciter et sine nominis adjectione Jacob vel Isræl dicatur, sicut in hoc loco, ubi eos alloquitur, qui nomine tenus Jacob vel Isræl appellantur. Et de aquis Juda.··Judæ facit mentionem, quia docem tribubus captivatis, Juda et Benjamin et Levitæ in terra promissionis manebant, et regem de Juda habebant.'

ISA 48:2 Multiple spaces in '48.2··De civitate enim sancta.··ID. Ac si dicat: Habitatores Jerusalem vos esse jactatis, et Domini Sabaoth habere privilegium, cum cassa vobis, Jacob, Isræl, et sanctæ urbis, Dei omnipotentis assumatis vocabula.'

ISA 48:3 Multiple spaces in '48.3··Priora extunc.··Prædixi Babylonios superandos, et repente faciam quod minatus sum: ut cum venerint quæ prædicta sunt, scias nec fortuito nec deorum tuorum nutu accidisse. Priora miracula,··scilicet quæ feci in medio eorum ex quo ab Ægypto exierunt, et imminente captivitate a Nabuchodonosor: nunc autem antequam captiventur prædicit eorum liberationem et Chaldæorum vastationem; unde repente scilicet quæ ventura prædico operatus sum.'

ISA 48:4 Multiple spaces in '48.4··Nervus ferreus.··Hinc Stephanus: dura cervice et incircumcisi cordibus Act. 17.. Frons tua ærea:··unde Ezechiel: Omnis quippe domus Isræl attrita fronte est Ezech. 3., etc. Et Jeremias: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere Jer. 3..'

ISA 48:6 Multiple spaces in '48.6··Et conservata sunt.··Quasi dicat: Plurima annuntiaturus eram, sed quia non recordaris quæ dico, quæ dicturus eram reservo.'

ISA 48:9 Multiple spaces in '48.9··Propter nomen meum.··Scilicet ne violaretur: longe faciam; feci:··scilicet furorem meum ne disperderem te, quia adorasti vitulum: et laude mea ut me scilicet laudares: Infrenabo te lege mea.'

ISA 48:10 Multiple spaces in '48.10··In camino paupertatis.··ID. Purgando per paupertatem, divitias tuas dando hostibus; vel in Ægypto, ubi ostenditur divitiis et paupertate plerosquo tentari.'

ISA 48:12 Multiple spaces in '48.12··Audi me, Jacob.··HIER. Eisdem adhuc loquitur, etc., usque ad sed vocatos appellat.'

ISA 48:14 Multiple spaces in '48.14··Congregamini omnes vos.··Quid ergo gloriatur terra et cinis et ignorans fragilitatem suam? Annuntiavit hæc.··Quod Cyrus Babylonem destrueret, vel quia Filius meus de virgine nasciturus esset. Dominus dilexit eum.··Hæc proprie ad Christum pertinent. Possunt tamen ad Cyrum referri et ad Darium usque ad locum illum: Directa est via ejus. Suam:··quia capiet eam. Vel, Filius in mundo redimendo eum, qui et Chaldæos scilicet dæmones ejecit, unde, princeps hujus mundi ejicietur foras.'

ISA 48:15 Multiple spaces in '48.15··Vocavi eum.··Cyrum vel filium, per Gabrielem dicens: Et vocabis nomen ejus Jesum.'

ISA 48:16 Multiple spaces in '48.16··Misit me.··ID. Totam Trinitatem breviter, plene et aperte distinguit.'

ISA 48:17 Multiple spaces in '48.17··Ego Dominus.··Qui Isræl futura promitto. Reddit causam quare eos prius afflixerit.'

ISA 48:21 Multiple spaces in '48.21··Non sitierunt.··ID. De Ægypto venientibus ad litteram, etc., usque ad satiati aqua sapientiæ. Scidit petram.··Petra erat Christus. Scinditur in partes sermo divinus, ut quem totum suscipere non possumus, per partes sumamus. Et fluxerunt aquæ. Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis nostræ redemptionis, et aqua baptismi,··baptismum et martyrium dedicans nobis.'

ISA 49:1 Multiple spaces in '49.1··Audite, insulæ.··HIER. Post reliquiarum Isræl vocationem et infidelium objectionem de quibus, Non est pax impiis, dicit Dominus, sub insularum nomine alloquitur in persona Filii Ecclesias de gentibus.'

ISA 49:2 Multiple spaces in '49.2··Gladium acutum. Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10., malos scilicet a bonis separans.'

ISA 49:3 Multiple spaces in '49.3··Gloriabor.··Quod non in aliis servis: Pater, glorificavi nomen tuum Joan. 17. Et alibi: Exsurge, gloria mea Psal. 56., etc.'

ISA 49:4 Multiple spaces in '49.4··Et ego dixi.··ID. Quasi dicat: Quomodo te glorificavi, qui magnam partem Judæorum ad te revocare non potui? Hic autem liberum hominis monstratur arbitrium: Dei enim est vocare, nostrum credere, ipso tamen adjuvante, ut justi voluntatis præmium consequantur. Ergo judicium,··etc. ID. Judicabit Pater utrum omnia fecerim eis quæ debui: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi.··Et alibi: Ego te glorificavi super terram Joan. 17.. Opus meum.··Alii: Labor et dolor meus: quia flevit civitatem, et ait in Psalmo: Quæ utilitas in sanguine meo?··Psal. 29. Juxta Hebraicum, pendens in cruce longe a salute mea verba lamentationum mearum.'

ISA 49:5 Multiple spaces in '49.5··Glorificatus.··Quasi dicat: Ego Judæos perdidi, sed glorificatus sum in gentibus, unde, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.··Matth. 28..'

ISA 49:7 Multiple spaces in '49.7··Abominatam.··Christum et Nazaræos ejus, quos quotidie Judæi in synagogis maledicunt, quia propter eos regnum, locum et gentem amiserunt. Reges.··Propheta ad Filium. Reges videbunt te venientem ad judicium: Reges,··scilicet apostoli et alii qui cum Domino judicabunt.'

ISA 49:8 Multiple spaces in '49.8··In tempore placito.··Passionis, resurrectionis, in quo placuit Deo redimere genus humanum.'

ISA 49:16 Multiple spaces in '49.16··Ecce in manibus,··etc. ID. Ex hoc discimus Jerusalem in regione Palestinæ non esse quærendam: quæ totius provinciæ deterrima et saxosis montibus exasperata penuriam fontium patitur.'

ISA 49:17 Multiple spaces in '49.17··Structores.··Apostoli et alii: Culpa Judæorum, id est, Scribarum et Pharisæorum destructa es prædicatione quorumdam Judæorum, id est apostolorum tam de Judæis quam de gentibus congregata es.'

ISA 49:18 Multiple spaces in '49.18··Omnes isti congregati.··Judæi ex omni natione, etc., usque ad quotidie congregantur ad fidem Ecclesiæ. Ornamento.··Variis Spiritus sancti gratiis, quibus ornatur sponsæ ambitio, de qua dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate Psal. 44..'

ISA 49:21 Multiple spaces in '49.21··Ego sterilis.··Quia post Aggæum, et Zachariam, et Malachiam, qui et Esdras, non habuerunt prophetas qui eos in lege nutrirent, usque ad Joannem Baptismam.'

ISA 49:23 Multiple spaces in '49.23··Reginæ.··Idem, sed magis affectuose. Unde: Astitit regina,··etc. Quæ scilicet quotidie Christi parvulos nutrit et ad perfectam ætatem ducit. Adorabunt.··Venerabuntur secundum illud: Adorabunt scabellum pedum ejus Psal. 98., in quo pede majestas indicatur. Pulverem pedum tuorum.··HIER. Omnem scilicet terrenitatem verbo et exemplo mundabunt, secundum quod dictum est, Quodcunque solveris super terram, erit solutum Matth. 16., etc., unde: Excutite pulverem pedum vestrorum Matth. 10..'

ISA 49:25 Multiple spaces in '49.25··Quia hæc dicit Dominus.··ID. Respondet quæstioni, quia hæc scilicet in adventu suo compleantur.'

ISA 49:26 Multiple spaces in '49.26··Carnibus suis.··Non aliena morte, sed propria, etc., usque ad ferocium bestiarum patens morsibus. Fortis Jacob.··Qui dedi fortitudinem Jacob luctandi etc., usque ad quasi et oratione contra Esau quem metuis, prævalebis.'

ISA 50:1 Multiple spaces in '50.1··Hæc dicit Dominus: Quis est?··HIER. Post vocationem gentium, post captionem fortis, cujus præda divisa est apostolis, loquitur ad populum Judæorum super Sion quæ superius ait: Dereliquit me Dominus,··etc. Vendidi. Ego autem carnalis sum venundatus sub peccato Rom. 7.. Qui facit peccatum servus peccati est Joan. 8.. Unde: Non regnet peccatum in corpore vestro Rom. 6..'

ISA 50:2 Multiple spaces in '50.2··Quia veni.··ID. Hoc est ut sciatis me matrem vestram non repudiasse, sed eam voluntate propria recessisse: post multa beneficia carnem assumpsi, nec jam per prophetas, sed præsens ipse locutus sum. Non erat vir.··Herodi propter malitiam, etc., usque ad de omnibus in commune: Visio quadrupedum in deserto Isa. 30. Vocavi.··Quasi diceret: Rationales, Inclinate aurem vestram in verba oris mei Psal. 77.. Qui sitit, veniat et bibat Joan. 8., et hujusmodi. Nunquid.··ID. Invehitur contra eos qui putabant, etc., usque ad ut exhibeat mihi plus quam duodecim legiones angelorum?··Matth. 26..'

ISA 50:3 Multiple spaces in '50.3··Induam cœlos tenebris.··Aiunt philosophi non amplius decem stadiis a terra nubes in sublime levari, et solis splendorem abscondi: sic excluso cœli lumine, ær inferior obscuratur. Induam.··Sanctos, scilicet ut se cognoscant peccatores. Et saccum ponam.··Ut agant pœnitentiam in timore et cilicio.'

ISA 50:4 Multiple spaces in '50.4··Dominus dedit,··etc. ID. Quamvis possint hæc referri ad Isaiam, proprie tamen referuntur ad Christum, quasi diceret: Qui olim talia operatus sum, et modo similia operari possum, non est potentia imminuta.'

ISA 50:9 Multiple spaces in '50.9··Quasi vestimentum.··ID. Vestimentum vetustate et tinea consumitur. Judæi quoque quadraginta duobus annis post passionem ad pœnitentiam vocati sunt: tandem negligentes contriti sunt advenientibus Romanis, et malæ conscientiæ tinea devorati.'

ISA 50:10 Multiple spaces in '50.10··Quis ex vobis.··Qui timet non est perfectus, etc., usque ad hic custodit animas sanctorum integras et pudicas et puras. Qui ambulavit in tenebris.··Gentilis populus in tenebris, etc., usque ad ad pœnitentiam voco; nolo enim mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat Ezech. 18..'

ISA 50:11 Multiple spaces in '50.11··Ecce omnes,··quasi diceret: Nihil prodest exhortatio, nec est spes salutis post scelera: Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt Psal. 13.. Accendentes ignem.··Civitatis ignem quo a Romanis succensa est accenderunt, etc., usque ad sic peccatoribus diversa peccati materia plus vel minus succenditur. In doloribus dormietis.··Quia nec beneficiis, nec tormentis, Dei Filium suscipere voluerunt, unde, Ite, maledicti, in ignem æternum Matth. 25..'

ISA 51:1 Multiple spaces in '51.1··Audite me qui sequimini quod.··HIER. Attendite ad petram.··Christum. De qua, Petra autem erat Christus, unde excisi estis I Cor. 10., a Christo Christiani dicti. Et ad cavernam laci.··Propter fossionem lateris Christi, etc., usque ad nascimur per lavacrum baptismi.'

ISA 51:3 Multiple spaces in '51.3··Gaudium et lætitia.··Nota in Sion quæ comparatur paradiso Dei, tantum debet esse gaudium et lætitia et confessio et vox laudis, ut quod in cœlo facturi sunt cum angelis, in terra jugiter meditentur.'

ISA 51:5 Multiple spaces in '51.5··Justus meus.··Omnes justificans, vel justitia eleganter: non ut una gens, sed totus orbis salvetur.'

ISA 51:6 Multiple spaces in '51.6··Cœli sicut fumus.··ID. De sanctis scriptum est, etc., usque ad quidam tamen perire et inveterascere pro abolitione et morte accipiunt.'

ISA 51:9 Multiple spaces in '51.9··Consurge.··Vox prophetæ et fidelis populi adventum Christi deprecantis, in quo promissum erat auxilium.'

ISA 51:12 Multiple spaces in '51.12··Quis tu ut timeas ab homine,··etc., usque ad ut erubescant et pœnitentiam agant.'

ISA 51:17 Multiple spaces in '51.17··Elevare, elevare.··ID. Eos hortatur ad pœnitentiam qui in passione negaverunt; vel in infidelitate perstiterunt, clamantes, Crucifige, crucifige Joan. 19., etc. Calicem iræ.··ID. Solent medici amarissimum antidotum, etc., usque ad unde non patet quod de ultima captivitate hoc dicitur.'

ISA 51:22 Multiple spaces in '51.22··Ecce.··HIER. Prædixit captivitatem futuram, nunc hortatur ad pœnitentiam, ut evadant.'

ISA 51:23 Multiple spaces in '51.23··Ponam.··Secundum litteram humiliaverunt, etc., usque ad et in judicio omnino humiliabuntur.'

ISA 52:1 Multiple spaces in '52.1··Consurge, consurge.··Eos hortatur propheta, qui post ascensionem prædicantibus apostolis crediderunt. Quia non adjiciet.··Hæc ad cœlestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.'

ISA 52:2 Multiple spaces in '52.2··Excutere.··Anima polluta sordibus candorem pristinum amittit, etc., usque ad non corruptibilibus argento et auro, sed sanguine agni immaculati.'

ISA 52:3 Multiple spaces in '52.3··Gratis.··Nec commodum habuistis, nec incommodum effugistis, cum Filium Dei tradidistis.'

ISA 52:4 Multiple spaces in '52.4··In Ægyptum.··HIER. Arguit Judæos, et ventura prædicit, etc., usque ad ut etiam in terra sua opprimat illum, et calumnietur ei?'

ISA 52:5 Multiple spaces in '52.5··Quid mihi est hic?··ID. Nihil hic, ait, apud eos reperio, etc., usque ad quod Redemptorem suum cruci affixerint.'

ISA 52:7 Multiple spaces in '52.7··Quam pulchri.··ID. De eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar ecce adsum,··testatur propheta quod ipse supra montes Evangelium prædicavit. Annuntiantis,··Christi, per semetipsum, per apostolos, quibus ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis Joan. 14.. Super quos Dominus sedens prædicabat: Ipsi etiam pedes Christi, prædicationem ejus portando.'

ISA 52:8 Multiple spaces in '52.8··Vox speculatorum:··ID. apostolorum et aliorum qui in specula sunt semper ut omnia prævideant et subjectos promoveant.'

ISA 52:9 Multiple spaces in '52.9··Gaudete.··Primitivam Ecclesiam consolatur, etc., usque ad multitudine gentium et reparata est et multiplicata est.'

ISA 52:10 Multiple spaces in '52.10··Brachium in brachio meo gentes sperabunt Psal. 97.. Et alibi: Brachium tuum cum potentia Psal. 88..'

ISA 52:11 Multiple spaces in '52.11··Recedite.··ID. Hoc Judæi ad se referunt, etc., usque ad a Spiritu sancto admoniti. Exite,··in toto orbe Evangelium prædicantes, Ite, docete omnes gentes Matth. 18. Vasa Domini.··ID. Templum Domini sanctum est, quod estis vos, vasa scilicet aurea et argentea, unde Paulus vas electionis dicitur; vel vasa Domini, armatura Dei, lorica justitiæ, clypeus fidei, galea salutis, et gladius spiritus, quod est verbum Dei.'

ISA 52:13 Multiple spaces in '52.13··Ecce intelliget:··ne dubitetur quis dixerit, qui loquebar ecce adsum:··et quod sit brachium Domini, Pater perspicue docet.'

ISA 52:14 Multiple spaces in '52.14··Sicut obstupuerunt.··Non servatur ordo historiæ. Superius enim loquebatur propheta in persona Patris de ascensione Filii, et subito ad passionem rediit.'

ISA 53:1 Multiple spaces in '53.1··Quis credidit?··HIER. Propheta in persona prophetarum conqueritur quod pauci ex Judæis credunt quod de adventu Filii ab illis audiunt. Et brachium Domini.··ID. Pater Filium suum mundo nuntiavit venturum; et ante scandalum cruceis, crucis, præmisit gloriam resurgentis. Elevabitur et exallabitur,··etc. Respondet ergo prophetarum chorus se officium implesse et brachium Domini annuntiasse.'

ISA 53:2 Multiple spaces in '53.2··Virgultum.··Symmachus, ramus; hominem significans, qui processit de utero virginis. Sitienti.··Aquila, invia,··ubi virginitatis privilegium demonstratur, quia sine semine de terra prius invia creatus est.'

ISA 53:5 Multiple spaces in '53.5··Livore.··ID. Perspicuum est, quia sicut corpus laceratum et flagellatum, ita anima vere doluit pro nobis, ne ex parte veritas, ex parte mendacium in Christo credatur.'

ISA 53:7 Multiple spaces in '53.7··Non aperuit,··etc. Pilato vel Herodi. Pauca enim respondit ne differretur salus humani generis. Et quasi agnus.··ID. In cujus figura populus Isræl agnum in Ægypto comedit Exod. 12.. Hic est agnus qui tollit peccata mundi Joan. 1., qui occisus est ab origine mundi Apoc. 13., qui carne et sanguine suo nos pascit, et vellere protectionis nos vestit.'

ISA 53:8 Multiple spaces in '53.8··De judicio.··Judex omnium judicii non reperit veritatem, sed sine culpa damnatus est. Unde admiratur propheta quod omnium Deus passioni se tradiderit.'

ISA 53:9 Multiple spaces in '53.9··Dabit impios.··ID. Id est gentes, quæ sine pietate, Deo Patri, quia mortuus et sepultus eos acquisivit, et divites, Judæos scilicet divitiis legis et prophetarum gloriantes. Divites.··Scribas et Pharisæos doctrinæ legis divitiis gloriantes.'

ISA 53:10 Multiple spaces in '53.10··Semen longævum.··Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.'

ISA 53:11 Multiple spaces in '53.11··Saturabitur.··Fide gentium, unde esuriens et sitiens supra puteum Jacob emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanæ et eorum qui de civitate ad eum exibant, fide satiatus erat.'

ISA 53:12 Multiple spaces in '53.12··Et cum sceleratis.··Ut sceleratos a peccato redimeret, omnia omnibus factus: Peccata enim nostra portavit in corpore suo I Petr. 2.. Cujus imitator Paulus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrificarem I Cor. 9.. Rogavit.··Pater, ignosce illis. Ad hanc vocem secundum Evangelium Nazareorum multa millia Judæorum astantium circa crucem crediderunt.'

ISA 54:1 Multiple spaces in '54.1··Lauda, sterilis.··HIER. Hactenus de nativitate, passione, resurrectione, etc., usque ad tam de Judæis quam de gentilibus congregatam. Lauda, sterilis.··Apostolus, juxta LXX: Lætare, sterilis, quæ non paris, erumpe et clama quæ non parturis, quia multi filii desertæ Gal. 4., etc. Nos autem fratres secundum Isaac, repromissionis filii sumus.'

ISA 54:3 Multiple spaces in '54.3··Ad dexteram enim:··ad omnia loca mundi. Vel, nec elata prosperis, nec fracta adversis. Vel, ad bona futuræ et præsentis.'

ISA 54:4 Multiple spaces in '54.4··Noli timere.··ID. Cum turris Babel ædificaretur, etc., usque ad qui funiculu.'

ISA 54:6 Multiple spaces in '54.6··Quia ut mulierem.··ID. Qui sequuntur tropologiam et in locis difficillimis, etc., usque ad stolam osculumque porrigit.'

ISA 54:9 Multiple spaces in '54.9··Sicut in diebus Nœ,··etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei fœdere æterno fiant: majorum ponit exempla.'

ISA 54:14 Multiple spaces in '54.14··Recede procul.··HIER. Consolatus est Ecclesiam de gentibus, promittens eis spirituales gratias: nunc docet quid agat, ne adversarios timeat.'

ISA 54:15 Multiple spaces in '54.15··Ecce accola.··Hoc ad se invertunt Judæi, tanquam sint futuri proselyti ex gentibus tempore Christi sui.'

ISA 54:16 Multiple spaces in '54.16··Ecce ego.··Non quod sim causa perditionis eorum, sed adversarius pugnans, victis perditionis, victoribus causa est præmii.'

ISA 54:17 Multiple spaces in '54.17··Hæc est hæreditas.··Ne justus tribuatus deficiat, addit præmia.'

ISA 55:1 Multiple spaces in '55.1··Omnes sitientes, venite.··HIER. Quia vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam, provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis. Comedite.··Audiendo, loquendo, legendo, meditando, operando, corde retinendo. Divina siquidem Scriptura, et potus est, aperta: et cibus, occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de cœlo descendit. Quare appenditis argentum.··Pensatis sacra eloquia, sed non refectionem. Qui solam speciem litteræ custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem internæ refectionis amittitis.'

ISA 55:4 Multiple spaces in '55.4··Ecce testem.··Provocavit Judæos ad credendum, sed quia sciebat illis non credentibus gentiles esse credituros, dicit se filium misisse qui præcepta ipsius populis nuntiaret.'

ISA 55:5 Multiple spaces in '55.5··Dominum Deum tuum.··ID. Quando Pater dicitur, Pater Christi secundum divinitatem dicitur Pater gloriæ: secundum humanitatem, Pater Domini nostri Jesu Christi.'

ISA 55:6 Multiple spaces in '55.6··Quærite Dominum.··Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum,··quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope.··ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.'

ISA 55:8 Multiple spaces in '55.8··Non enim.··Ne putetis difficile esse quod spondeo: considerate quod inter mea et vestra consilia multa sit differentia: et quanta naturæ, tanta voluntatis diversitas.'

ISA 55:10 Multiple spaces in '55.10··Et quomodo.··ID. Alia similitudine ostendit quia multus est ad ignoscendum. Panem comedenti.··Unde Salomon: Mitte panem tuum super aquas, quia in multitudine dierum invenies eum,··hoc est, panem doctrinæ tuæ et gratiam spiritualem cunctis infunde, quia in novissimo præmia recipies'

ISA 55:11 Multiple spaces in '55.11··Non revertetur.··Sed postquam meam impleverit voluntatem in terris, redibit et sedebit a dextris meis, secundum illud, Sede a dextris meis,··etc.'

ISA 55:12 Multiple spaces in '55.12··Montes,··scilicet animæ sanctorum quæ pro varietate virtutum montes appellantur et colles.'

ISA 55:13 Multiple spaces in '55.13··Pro saliuncula.··Saliuncula, aculeis et punctionibus plena. Abies, alta, procera, fabricandis domibus apta, pice fecunda. Et erit Dominus.··Alii. Et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum quod non deficiet.'

ISA 56:1 Multiple spaces in '56.1··Hæc dicit Dominus. Custodite judicium.··HIER. Terminato gentium vaticinio, quæ in adventu Christi de saliuncula et urtica in abietem myrtumque mutantur: loquitur ad auditores illius temporis, ut se parent ad adventum Salvatoris, qui est misericordia et justitia. Custodite judicium.··ID. Non accipientes personam in judicio. Domini enim judicium est, qui judicat judicantes bona.'

ISA 56:2 Multiple spaces in '56.2··Custodiens sabbatum.··ID. Ne sit, scilicet de sex diebus quibus factus est mundus. De quibus apostoli non erant, quibus dicitur: Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret,··etc. Ego elegi vos de mundo, idcirco odit vos mundus Joan. 15..'

ISA 56:3 Multiple spaces in '56.3··Et non dicat.··ID. Hoc contra Judæos, qui sibi tantum adventum Christi vendicabant, et alios desperare cogebant. Sed non est distinctio Judæi et Græci Rom. 10.. Eunuchus.··ID. Propter regnum cœlorum, qui mortificant membra sua super terram, etc., usque ad quod de semine spiritualis operis dicitur, non prolis.'

ISA 56:4 Multiple spaces in '56.4··Quia hæc dicit Dominus.··ID. Duo proposuit, proselytos scilicet et eunuchos, etc., usque ad ne se putent subjacere maledictioni legis.'

ISA 56:6 Multiple spaces in '56.6··Et filios advenæ:··post eunuchos ad advenas transit et præmia promittit. In servos.··Qualis Paulus qui de se ait: Paulus servus Christi Jesu, et Moyses famulus Dei.'

ISA 56:7 Multiple spaces in '56.7··Holocausta eorum. Mortificate membra vestra, quæ sunt super terram Colos. 3.. Et Exhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem.··Holocaustum totum offertur Deo, et incenditur. Victimæ pars sacerdotibus datur. Holocaustum Deo tribuit, qui mundum relinquit, ut semper vacet orationi. Victimam, qui Deo servit et quæ mundi sunt disponit juste. Super altari meo.··Fidem super quam omnia offeruntur, sine qua impossibile est Deo placere. Unde: Justus autem in fide sua vivet.'

ISA 56:9 Multiple spaces in '56.9··Omnes bestiæ.··Vox prophetæ, qui advocat Romanos ad excidium Jerusalem, quibus pene totus orbis serviebat. Vel per bestias, dæmones: quibus ad devorandum Judæi traditi sunt.'

ISA 56:10 Multiple spaces in '56.10··Cæci.··Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes.··ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi.··Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.'

ISA 56:12 Multiple spaces in '56.12··Venite sumamus.··Sic pervertebant qui corrigere debuerant. Et quia omnes peccaverunt, traditi sunt in manus Romanorum.'

ISA 57:1 Multiple spaces in '57.1··Justus perit.··HIER. Hæc referunt Judæi ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiæ. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus. Et nemo est.··Propter speculatores cæcos et canes mutos. Qui recogitet:··quia cæci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quæ Dei sunt.'

ISA 57:2 Multiple spaces in '57.2··Veniat pax, requiescat in cubili suo, qui ambulavit in.··ID. Propheta precatur ut Christus veniat, resurgens a mortuis requiescat in cubili in gloria, scilicet paternæ majestatis, vel in Ecclesia, in qua in directione ambulavit.'

ISA 57:6 Multiple spaces in '57.6··Libamen.··Vinum, oleum et hujusmodi liquores: sacrificium panis, victima et hujusmodi.'

ISA 57:7 Multiple spaces in '57.7··Super montem excelsum.··Hæretici quoque, etc., usque ad ut conculcentur ab hominibus.'

ISA 57:8 Multiple spaces in '57.8··Et post ostium:··Quasi diceret: Non solum in montibus idola adorasti, sed etiam post ostium posuisti, ut ingrediens videres et semper adorares. Quia juxta me discooperuisti.··Metaphora adulteræ sicut supra meretricis, etc., usque ad omnibus exposita intrantibus.'

ISA 57:9 Multiple spaces in '57.9··Misisti legatos.··Ut afferrent longinqua idola, quasi non sufficiant vicina. Et in hoc Babylonios et Ægyptios deos significat.'

ISA 57:10 Multiple spaces in '57.10··In multitudine viæ tuæ laborasti.··Qui ambulat via regia non laborat. Una est via veritatis quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.: Multæ sunt viæ mundanorum, unde, Non sicut viæ meæ sunt viæ vestræ Isa. 40..'

ISA 57:13 Multiple spaces in '57.13··Qui autem fiduciam habet mei.··ID. Qui idola non coluerunt, vel in captivitatem ducti pœnituerunt, sub Zorobabel et aliis ducibus reversi, Deum suum in loco suo adoraverunt secundum Hebræum. Possidebit montem sanctum tuum,··scilicet legem Veteris et Novi testamenti; utrumque enim in monte datum. Et ad præmiorum altitudinem invitat, vel Christum.'

ISA 57:14 Multiple spaces in '57.14··Et dicam ego Christus scilicet apostolis, Viam feci,··bene prædicando, præbete iter in exemplum eis bene operando; auferte offendicula per baptismum peccata abluendo, idolorum cultum prædicatione amovendo.'

ISA 57:15 Multiple spaces in '57.15··Quia hæc dicit.··Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat præparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quæ redeunti populo promiserit, consequenter ostendit.'

ISA 57:16 Multiple spaces in '57.16··Non enim in sempiternum litigabo.··ID. Non in sempiternum servabo iram meam, neque causabor cum creatura mea, sed percutiam in præsenti, ut sanem in futuro. Quia spiritus.··Pax, gaudium, vita omnium, etc., usque ad specialiter ad Judæos.'

ISA 57:17 Multiple spaces in '57.17··Abscondi a te,··etc., scilicet auxilium meum, ut amplius desideres dicens: Ostende faciem tuam, et salvi erimus Psal. 79.. Abiit.··ID. Quod quidam intelligens ait: Tota die contristatus ingrediebar Psal. 37..'

ISA 57:19 Multiple spaces in '57.19··Creavi:··quasi diceret: Liberationem a captivitate, quam per Jeremiam post septuaginta annos promisi, opere complevi Creavi fructum labiorum pacem.'

ISA 57:20 Multiple spaces in '57.20··Impii autem.··Supra de illis qui in captivitate pœnitentiam egerunt, et ideo liberati sunt, et de illis qui post ascensionem crediderunt. Hic de illis specialiter loquitur, qui in infidelitate sua remanserunt.'

ISA 58:1 Multiple spaces in '58.1··Clama.··HIER. Dominus ad prophetas vel ad apostolos: finito scilicet priori capite in quo pax justis, et nulla requies nuntiatur impiis. Quasi tuba.··ID. Ubi apostolis, etc., usque ad sic Isræl peccato mortuus audiat scelera sua. Populo meo.··Ac si dicat: Videant qualem Patrem perdiderunt, qui etiam peccatores populum suum vocat.'

ISA 58:2 Multiple spaces in '58.2··Quasi.··Hoc est, quare ego non exaudiam eos sicut illos qui in Ecclesia justitiam faciunt, juste et pie viventes, Christum verum Deum et verum hominem confitentes. Rogant.··ID. Alia temeritas Judæorum, quasi confidentes in conscientia bona judicium justum postulant, secundum illud: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.'

ISA 58:3 Multiple spaces in '58.3··Quare jejunavimus.··Obliti sunt veteris historiæ, quod Dominus non respexit ad munera Cain, eo quod non recte dividebat cum fratre suo, cui charitatem Deo invidebat. Ecce in die.··Jejunium Deo acceptum est, non solum a cibis, sed ab omnibus rebus illicitis abstinere. Repetitis.··Qui repetit non habentem, Deo facit violentiam.'

ISA 58:4 Multiple spaces in '58.4··Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem.··Ne videatur reprobare jejunium, docet quomodo sit jejunandum.'

ISA 58:5 Multiple spaces in '58.5··Nunquid tale est jejunium.'

ISA 58:6 Multiple spaces in '58.6··Colligationes.··ID. Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris.'

ISA 58:7 Multiple spaces in '58.7··Frange esurienti panem.··ID. Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animæ saturitas. Et carnem tuam.··ID. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem.'

ISA 58:8 Multiple spaces in '58.8··Lumen tuum.··Sicut matutina lux solvit tenebras, ita lumen veritatis fugat errores. Justitia.··Christus qui omnes justificat, anteibit ad gloriam. Et gloria Domini colliget te,··id est suscipiet ad se, qui dixit: Ubi ego sum, illic et minister meus erit Joan. 12..'

ISA 58:9 Multiple spaces in '58.9··Digitum extendere.··Proximos notare, detrahere. Id est non solum non cogites, et non facias hæc, sed ne detrahas.'

ISA 58:11 Multiple spaces in '58.11··Hortus irruguus,··voluptatis paradisus, quem plantaverat Dominus Deus a principio, scilicet Ecclesiam. Fons in medio Christus est, cujus non deficiunt aquæ doctrinæ spiritualis, quæ Ecclesiam irrigant. Et hoc est, Et erit quasi hortus irriguus,··o fidelis vel Ecclesia. Sicut fons.··Assimilaberis Christo, capiti tuo.'

ISA 58:12 Multiple spaces in '58.12··Ædificabuntur HIER. Judæi referunt hoc ad restaurationem quæ facta est sub Zorobabel et Jesu Sacerdote magno; vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam hæc referri possunt. Fundamenta ID. Apostolos, prophetas et similes: Unde, Fundamenta ejus in montibus sanctis Psal. 86.. Fundamentum autem singulari numero Christus est, unde, Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus I Cor. 3.. Iniquitatum,··alias in quietem,··scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem.'

ISA 58:14 Multiple spaces in '58.14··Terræ.··Viventium quæ sursum non deorsum, unde Loth dicitur: In monte salvum te fac. Hæreditate.··Cœlesti, quam dedi Jacob cujus filius es per fidem et operationem, vitia atque peccata supplantando. Cujus enim quis imitator fuerit, ejus filius dicitur.'

ISA 59:2 Multiple spaces in '59.2··Sed iniquitates vestræ.··Ostendit quare non exauditi et in captivitatem ducti.'

ISA 59:3 Multiple spaces in '59.3··Manus ejus.··HIER. Iniquitates per partes exponit, etc., usque ad et tandem in Filium Dei inclamantes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros.'

ISA 59:4 Multiple spaces in '59.4··Conceperunt,··ID. Qui exspectant Antichristum. Quem enim multo labore perquirunt in iniquitate suscipient.'

ISA 59:5 Multiple spaces in '59.5··Ova.··ID. Ex ovo fetus, ex corde consilium, ex quo actus. Ova ergo ruperunt, dum corda iniqua et venenosa consilia verbis ostenderunt, dicentes: Reus est mortis Matth. 26.. Aspidum.··Aspis ad primam vocem incantatoris alteram aurem terræ infigit, alteram cauda obturat, ne possit incantari: sic Judæi inhærentes terrenis, ne locum et gentem perderent metuentes, Christi prædicationem repulerunt, venenati venenatorum filii. Erumpet in regulum.··Ex ovis aspidis regulus, qui et basiliscus, ex Judæis Antichristus. Ex eis enim nascetur, flatu suo, id est sermone venenoso multos occidens volantes ad patriam cœlestem. Occidit enim basiliscus flatu suo aves volantes per æra.'

ISA 59:9 Multiple spaces in '59.9··Propter hoc ID. Propheta in persona populi pœnitentis respondet, post accusationem, quid loqui debeant pœnitentes.'

ISA 59:11 Multiple spaces in '59.11··Rugiemus quasi ursi omnes.··Judæorum meditatio et doctrina in sacra Scriptura rugitui ursi et gemitui columbæ comparatur, quasi inutilis et vana, sicut et illa. Contra subjectos quoque sæviunt ut ursi; contra majores vel æquales, gemunt ut columbæ.'

ISA 59:15 Multiple spaces in '59.15··Veritas in.··ID. Christus, qui est via, etc., usque ad ut Christi persona monstretur, quam deserentes, secuti sunt mendacium.'

ISA 59:16 Multiple spaces in '59.16··Et vidit.··ID. Ostenso, quia pœnituerunt, ostendit non placuisse Domino pœnitentiam eorum, quia non puro corde plures pœnituerunt. Quia non est vir.··Mente omnes effeminati sunt, sicut et illud, Vocavi et non erat qui audiret. Et salvavit sibi.··Pater, scilicet per Filium gentes, Et justitia ejus,··vel misericordia secundum LXX confirmabit eum qui voluerit converti: non merito, sed misericordia et justitia. Justum enim est ut pœnitenti creaturæ Creator parcat, quæ meritis suis salvari non poterat.'

ISA 59:19 Multiple spaces in '59.19··Et timebunt qui.··Præmonstrata vindicta Dei in Judæos per Romanos, describit fidem gentium, de quatuor partibus mundi venientium, audita prædicatione apostolorum Quasi fluvius.··Quia citissime mundum sua prædicatione et fide implevit. Quem Spiritus Domini.··ID.. Ad redimendum genus humanum Spiritus sanctus scilicet. Unde: Qui conceptus est de Spiritu sancto.··Et, Requiescit supereum Spiritus Domini Isa. 11., etc.'

ISA 59:21 Multiple spaces in '59.21··Hoc fœdus,··ut scilicet eos sanguine Filii redimam, et ipsi præcepta mea faciant, et me moriter teneant et hoc est, Spiritus meus, qui est in te,'

ISA 60:1 Multiple spaces in '60.1··Surge, illuminare.··HIER. Hæc referunt Judæi ad tempus Christi sui, etc., usque ad ut vel pro his suscipiant Dei Filium. Surge.··ID. In Ecclesiis, quæ occidisti in synagogis: surge in gentibus, quæ cecidisti in Judæis. Surge per confessionem, per virtutes quæ cecidisti per negotiationem, per vitia, et cum surrexeris, illuminare, id est accipe Christi fidem. Lumen.··Tibi longe ante promissum ad redemptionem tuam venturum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum,··scilicet qui dicit: Ego sum lux mundi Joan. 1, 8., a quo illuminaberis si fidem Christi susceperis. Gloria Domini.··Ad illuminandum. Filius, scilicet sicut sol ortus illuminat mundum, in cujus figura Moysi et Salomoni, alteri tabernaculum, alteri templum ædificanti ostenditur gloria Domini. Gloria quoque Domini fuit mortui resuscitatio, leprosi mundatio, et hujusmodi.'

ISA 60:2 Multiple spaces in '60.2··Terram.··ID. Judæos terrena amantes, quibus dicitur: Bona terræ comedetis,··quod carnaliter accipiunt.'

ISA 60:3 Multiple spaces in '60.3··Ortus tui.··ID. Quoniam scilicet ex aqua et Spiritu sancto nata es, omnes in splendore ortus primitivæ Ecclesiæ ambulamus, quia eamdem fidem habemus, eodem baptismo renascimur.'

ISA 60:4 Multiple spaces in '60.4··Leva in circuitu oculos.··Cui simile: Levate oculos vestros et videte regiones, quia jam albæ sunt ad messem Joan. 4.. Filii tui.··HIER. Quos in fide genuisti: Unde Paulus: Per Evangelium ego vos genui I Cor. 4.. Primi fideles de Judæis quando Spiritus sanctus datus est, erant in Jerusalem viri religiosi ex omni natione quæ sub cœlo 1304est Act. 2., vel gentes ex omnibus partibus mundi. De longe venient.··Quia longe erant a Deo per idololatriam, unde: Vos qui eratis longe, facti estis prope Ephes. 2.. De latere.··ID. Quidam codices habent, etc., usque ad,··neque Hieronymi sensus ad hoc inclinatur.'

ISA 60:6 Multiple spaces in '60.6··Camelorum.··Camelus animal est gibbosum et oneriferum. Hi sunt divites onus divitiarum et peccatorum gibbum portantes. Dromedarii.··Dromedarius vel dromas, utrumque enim dicitur: est enim animal camelo minus, sed velocius, in quo figurantur gentes velociter ad fidem currentes. Madian et Epha.··Regiones trans Arabiam camelis et dromedariis abundantes, etc., usque ad quæ per thus figuratur, Domino obtulerunt.'

ISA 60:7 Multiple spaces in '60.7··Omne pecus Cedar congregabitur.··ID. Simplices qui ante erant tenebræ et mœror, etc., usque ad ubi habitabant Saraceni de illius stirpe progeniti. Arietes.··Prædicatores, gregis duces, filii prophetarum qui ea quæ prophetæ prædixerunt de Christo impleta docuerunt. Nabaioth,··filius Ismælis, et interpretatur prophetia. Ministrabunt tibi.··Sancti episcopi, presbyteri ministri Ecclesiæ, corpus et sanguinem Christi fidelibus administrando.'

ISA 60:8 Multiple spaces in '60.8··Qui sunt.··Admiratur propheta gentes tam cito ad fidem currentes, vel primitiva Ecclesia: Ad fenestras.··Ad fenestras suas stant sancti custodientes quinque sensus corporis, ne per eos tanquam per fenestras intret mors in animas.'

ISA 60:9 Multiple spaces in '60.9··Argentum eorum.··Hoc est: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. 10..'

ISA 60:10 Multiple spaces in '60.10··Filii peregrinorum.··Principes gentium qui per orbem Ecclesias ædificaverunt, sicut Constantinus qui Romæ duodecim ecclesias in honorem duodecim apostolorum fecit, et alii multi qui multas exstruxerunt ecclesias, et necessaria præbuerunt.'

ISA 60:13 Multiple spaces in '60.13··Gloria Libani.··Libanus mons est confinis terræ promissionis, etc., usque ad reges et principes qui ad Ecclesiam venerunt. Abies.··ID. Superbi, scilicet divites, philosophi. Divitias enim et scientiam sequitur superbia. Cyprianus et Hilarius excelsæ in sæculo arbores, Ecclesiam Dei ædificaverunt. Arborum diversitas diversos in Ecclesia ordines significat. Ex quibus omnibus constructa est Ecclesia miro decore distincta. Locum pedum.··Ecclesiam, in qua apostoli, etc., usque ad Ecclesiam sustinent institutis, miraculis et exemplis.'

ISA 60:14 Multiple spaces in '60.14··Civitatem Domini.··Civitas enim a communione dicitur, etc., usque ad qui sollicite circumiret et auxilium præberet.'

ISA 60:15 Multiple spaces in '60.15··Odio habita.··Judæis, quia fidem Christi prædicabat, legis observantias destruebat; gentibus quia unum Deum afferebat, idola nihil esse astruebat. Non erat qui per te transiret.··Transiret et benediceret tibi, etc., usque ad insuper superbia aliquando mala, aliquando bona:'

ISA 60:17 Multiple spaces in '60.17··Pro lignis æs.··ID. Per ligna et lapides, etc., usque ad alii fortes fide, ut Cyprianus, et alii martyres, sicut ferrum. Visitationem tuam.··ID. Christum, vel apostolos pacificos, et præpositos justos, ut recte doceant et judicent.'

ISA 60:19 Multiple spaces in '60.19··Non erit.··Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quæcunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam cœli terræque, solis atque lunæ nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.'

ISA 60:21 Multiple spaces in '60.21··Germen.··ID. Angeli, omnes electi, qui fidem quam habent operibus implent. Ipsi germen plantationis Domini et opus manuum ejus, quia ab ipso creati, et in Ecclesia per fidem plantati ad glorificandum creatorem suum.'

ISA 60:22 Multiple spaces in '60.22··In tempore:··adventus Christi. Vel in tempore opportuno vel præfinito. Cum miserit Filius hominis angelos, et colligent de regno ejus omnia scandala.'

ISA 61:1 Multiple spaces in '61.1··Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos,··etc. Quod unxerit me:··oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum.··Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem,··scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.'

ISA 61:2 Multiple spaces in '61.2··Diem ultionis:··ID. damnationis, quæ per Romanos, secundum illud: Veniet dies,··etc. Et, cum videritis ab exercitu circumdari Jerusalem,··etc.'

ISA 61:3 Multiple spaces in '61.3··Coronam.··Cum scilicet viderint de Judæis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere. Pro cinere.··Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris.'

ISA 61:5 Multiple spaces in '61.5··Vinitores.··ID. Mali cultores vineæ, Scribæ, et Pharisæi, de quibus dicitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis.'

ISA 61:6 Multiple spaces in '61.6··Vos autem.··Hoc ad prædicatores de gentibus, etc., usque ad qui erant sacerdotes in domo Domini.'

ISA 61:7 Multiple spaces in '61.7··Partem eorum.··Domini. Unde Psalmista: Dominus pars hæreditatis meæ,··etc. Quod nemo veraciter dicit, qui aliam partem quærit.'

ISA 61:8 Multiple spaces in '61.8··Quia ego Dominus:··Quasi diceret: Hoc faciet Dominus, qui magis diligit justitiam pauperum et judicium verum quam munera divitum quæ sæpe de rapina sunt, nec magis quam scorti mercedem vel pretium carnis in sacrificium, vel si quis immolet filium Domino, placent. In veritate.··Ut in veritate comedant agnum, ut faciant circumcisionem cordium, et quæ data sunt in figura, omnia in veritate faciant. Fœdus perpetuum.··Evangelium æternum, non ut Vetus Testamentum, cui succedit Evangelium.'

ISA 61:9 Multiple spaces in '61.9··Semen eorum.··Fideles, quibus apostoli semen verbi commiserunt quod a Domino acceperunt.'

ISA 61:10 Multiple spaces in '61.10··Gaudens gaudebo in Domino, non in mundo. Vestimentis salutis:··virtutibus, ipsi Christo, etc., usque ad tamen una in capite et in membris est Ecclesia. Et quasi sponsam.··Alterius comparationis ponit exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam.'

ISA 61:11 Multiple spaces in '61.11··Et laudem:··suam, etc., usque ad reddet Domino fructum laudis et bonæ operationis.'

ISA 62:1 Multiple spaces in '62.1··Propter Sion.··HIER. Propheta in persona sui, impendio exhilaratus ex his omnibus quæ mundo confert Filius incarnatus. Et hoc est, Propter Sion non tacebo,··quamvis loqui prohibeat, quamvis mortem minetur. Lampas accendatur.··Lampas Græce, flamma Latine, unde: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat?··Hoc succensi apostoli loquebantur variis linguis.'

ISA 62:2 Multiple spaces in '62.2··Nomen novum.··ID. Mos est Hebræis ex novis rebus nova nomina imponere, etc., usque ad similiter prius Simon, postea Petrus.'

ISA 62:3 Multiple spaces in '62.3··Corona gloriæ.··De omnibus partibus mundi, quasi corona venientibus fidelibus.'

ISA 62:4 Multiple spaces in '62.4··Non vocaberis.··Ecclesiam de utroque populo alloquitur, quasi, non hoc vocabulorum fine contenta eris.'

ISA 62:5 Multiple spaces in '62.5··Et gaudebit,··etc. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem Gen. II; Matth. 19.. Sacramentum hoc magnum est in Christo et in Ecclesia Ephes. 5..'

ISA 62:6 Multiple spaces in '62.6··Super muros tuos.··ID. Apostolos, prædicatores, qui Ecclesiam muniunt, quorum custodes angeli sunt. Unde: Omnes administratorii spiritus sunt, propter eos missi, qui hæreditatem capiunt salutis Hebr. 1.. Vel muri Ecclesiarum apostolorum discipuli, quorum custodes ipsi apostoli.'

ISA 62:7 Multiple spaces in '62.7··Donec ponat Jerusalem.··Quod est, vel ipsa longe lateque diffusa, ubique laudetur, vel ubique laudet semper creatorem suum.'

ISA 62:8 Multiple spaces in '62.8··Juravit per Filium scilicet, qui Dei virtus est et Dei sapientia. In dextera.··In Filio. Unde: Omnia in sapientia fecisti Psal. 103., qui et brachium et fortitudo Patris: Unde, Omnia per ipsum facta sunt Joan. 1.. Si dedero triticum tuum.··Triticum Judæorum et vinum sæpe dedi inimicis eorum, sicut in libro Judicum legitur Judic. 6.: quod in tempore messis Madianitæ irruebant et eorum fruges colligebant. Et quando captivi ducti sunt, Samaritani qui eorum messes comederent, substituti sunt. Sed in hoc loco intelligit cibum Ecclesiæ, virtutes, et bona opera, corpus Christi et sanguinem. Id est laudes, opera, quæ cum idolis impenderas, dæmones comedebant. Sed post adventum Filii Dominus delectatus est in eis. Triticum ergo et vinum, cibus scilicet Judæorum corpus Christi et sanguinem significabant. Unde, Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus Joan. 6.. Hoc hodie non sumitur ab hæreticis, paganis, Judæis, inimicis Ecclesiæ.'

ISA 62:10 Multiple spaces in '62.10··Per portas.··Ministros Ecclesiæ, qui alios introducunt. Vel virtutes, quæ ducunt in cœlum, quasi de virtute in virtutem. Planum facite iter.··Auferendo scandala; in baptismo remittendo peccata. Eligite.··Vel, projicite secundum Septuaginta, quod est, auferte duritiam infidelitatis a cordibus hominum; vel, reprobos et duros a consortio fidelium.'

ISA 62:11 Multiple spaces in '62.11··Dicite filiæ Sion.··Scilicet primitivæ Ecclesiæ, quæ ex Judæis primum: unde, Filii matris meæ pugnaverunt contra me Cant. 1.. Vel secundum illud: Quotquot autem receperunt eum Joan. 1., etc. Et vocabunt eum,··dicentes: Vos estis populus sanctus, vos estis redempti a Domino Deo. Sic enim quidam codices habent.'

ISA 63:1 Multiple spaces in '63.1··Quis est iste.··Quidam angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis, resurrectionis, videntes ad cœlos ascendere Dominum cum multitudine angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non auxilio angelorum, admirantur incarnationis, et passionis, et resurrectionis, et ascensionis mysterium: et quomodo sibi et aliis aperiat regnum cœlorum; unde et angelis Dominum comitantibus dicunt: Quis est iste?··Et David similiter: Quis est iste rex gloriæ?··Psal. 23.. Videtur tamen Augustus dicere super Genesim quod omnes angeli ab ipsa creatione sua, statim cognoverunt in contemplatione sui creatoris, quidquid ipse erat facturus. Hieronymus autem aperte declarat quia quidam angeli, donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt. De Edom.··Edom ex HIER. ab edulio rufæ lentis, etc., usque ad vel de inferno spoliato victor cum fidelibus suis. Formosus in stola.··Formosum calidum. Unde formosus quasi calidus, quia ex colore rubeus et roseus efficitur vultus, et inde speciosus.'

ISA 63:2 Multiple spaces in '63.2··Quare ergo.··ID. Tanquam dicant angeli: Didicimus, etc., usque ad magis tibi clementia convenit quam crudelitas.'

ISA 63:3 Multiple spaces in '63.3··Solus.··Solus Samson præcisis crinibus Philisthæis exponitur, nec angelus nec archangelus vel quilibet cœlestis spiritus. Denique humani generis nullus vel Judæus vel Gentilis auxiliator: solus pugnat, solus superat. Aspersus est.··HIER. Sanguis meus eorum rancore, etc., usque ad cujus sæpe sanguis super vestimenta victoris aspergitur.'

ISA 63:5 Multiple spaces in '63.5··Et non fuit,··etc. Unde: Omnes amici mei dereliquerunt me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me Job. 19.. Et salvavit.··Hieronymus ad Augustinum et Alipium, impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus, non ipsum sibi Patrem, non ipsum sibi Filium, non ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes: sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti personam esse. Non enim nomina tantummodo, sed proprietates nominum confitemur.'

ISA 63:7 Multiple spaces in '63.7··Miserationum.··HIER. Propheta in persona Judaici populi pœnitentis et misericordiam Domini recognoscentis.'

ISA 63:9 Multiple spaces in '63.9··Non est tribulatus.··ID. Vox quæ est, etc., usque ad nemo est adjutor nisi Michæl princeps vester, qui astat pro filiis populi mei Dan. 10.. Et angelus.··ID. Septuaginta. Non legatus nec ipse angelus, sed Dominus salvavit eos.'

ISA 63:10 Multiple spaces in '63.10··Spiritum sancti ejus.··Id est Moysi: unde, Exacerbaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini.··Psal. CV. Vel sancti ejus, Christi, cui credere noluerunt. Filius enim Dei qui nos redemit, ipsos de Ægypto et mari Rubro liberavit. Spiritum sanctum,··vel, sancti ejus.··Quidam codices habent, scilicet Spiritum sanctum, quem contristat, qui virum spiritualem contristat: unde, Qui vos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei.··Zach. 2. Vel, angelum in custodiam missum, quem sæpe male faciendo offenderunt.'

ISA 63:11 Multiple spaces in '63.11··Moysi.··Quia non est alius qui orat pro eis. Ubi est,··etc. Propheta videns populi sui abjectionem, miseriam et afflictionem jam imminentem propter Filii Dei negationem, condolendo exclamat, dicens: Ubi est?··quasi dicat: Clementia Omnipotentis. Ubi est qui posuit?··Moysi scilicet, quia orante Moyse, tulit Dominus de spiritu ejus et dedit septuaginta viris.'

ISA 63:12 Multiple spaces in '63.12··Qui scidit aquas ante eos.··Vel dicitur. Cum Moyses mare percussisset, et in duodecim vias scidisset et aliis hæsitantibus, tribus Juda ingressa est, et ob hoc regni dignitatem adepta est.'

ISA 63:14 Multiple spaces in '63.14··Spiritus Domini.··Angelus, scilicet; unde: Et præcedet te angelus meus Exod. 14.. Spiritus enim, naturæ nomen est, angelus officii.'

ISA 63:15 Multiple spaces in '63.15··Attende de cœlo et vide.··Dominus ubique totus et semper est, unde: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Dicitur tamen sedem habere in cœlo, secundum illud: Cœlum mihi sedes Isa. 66., quia scilicet in cœlestibus angelis et hominibus justis quorum scilicet conversatio est in cœlis ejus voluntas præcipue fit. Ubi est zelus tuus,··etc. Quasi dicat: Quia peccavimus, et nos odisse cœpisti, recessit zelus tuus: quo recedente recessit fortitudo, et paternorum viscerum superatur affectus.'

ISA 63:16 Multiple spaces in '63.16··Abraham nescivit.··HIER. Quasi dicat: Quia te offendimus, etc., usque ad non obliviscatur filiorum suorum, ne per ipsos nomen Dei blasphemetur in gentibus.'

ISA 63:17 Multiple spaces in '63.17··Quare errare.··Paulus ad Corinthios scribens, ad unius scilicet populum civitatis pro varietate habitantium sanctorum scilicet et peccatorum, nunc laudat, nunc reprehendit: sic præsens capitulum, quod ex oratione populi Deum deprecantis contexitur, nunc laudat Dominum, nunc accusat, juxta secundam regulam Ticonii, quæ est de corpore Domini.'

ISA 63:19 Multiple spaces in '63.19··Quasi in principio.··HIER. Antequam vocares nos, etc., usque ad non vocabuntur populus Dei, a Christo scilicet Christiani.'

ISA 64:1 Multiple spaces in '64.1··Utinam dirumperes.··HIER. In persona sua, etc., usque ad item David: Inclinavit cœlos, et descendit Psal. 17..'

ISA 64:2 Multiple spaces in '64.2··Aquæ arderent.··SYM. Aquæ maris arderent igni.··Quod est, populi mundi inflammarentur igne charitatis. Unde: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat?··Luc. 12. et sic notum fieret nomen tuum,··quod est Christus Jesus, inimicis tuis,··scilicet Judæis.'

ISA 64:3 Multiple spaces in '64.3··Non sustinebimus.··Nos Judæi, sed blasphemabimus dicentes: In principe dæmoniorum Beelzebub ejicit dæmones Matth. 12.. Hoc enim dicit propheta in persona infidelium. Descendisti.··Tanquam precibus suis exauditis inquit: Descendisti,··etc. Montes.··Amissa potentia: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras Joan. 12.. Et Judæis dicitur: Auferetur a vobis regnum Dei Matth. 21., scilicet sancta Scriptura et omnis gloria, et omnis dignitas.'

ISA 64:4 Multiple spaces in '64.4··A sæculo.··Hinc Paulus ad Corinthios testimonium sumit, non verbum ex verbo, sed sensum exprimens. Oculus.··Quia non est corpus vel color. Quod Apostolus ponit in cor hominis non ascendit, quia majus, et cor debet illuc dirigi. Paravit enim seipsum cognitionem sui, cognitionem sanctæ Trinitatis; unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Jesum Christum Joan. 17.. Hunc nemo potest videre; unde illud: Deum nemo vidit unquam Joan. 1..'

ISA 64:5 Multiple spaces in '64.5··Ecce tu,··etc. In persona infidelis populi, qui volens transire ad veritatem Evangelii, pœnitentiam præferebat ore, quam non habebat in corde.'

ISA 64:6 Multiple spaces in '64.6··Menstruatæ,··etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatæ quæ singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, cæci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Ventus.··Commotio acris, ut ibi, Imperavit ventis et mari Matth. 8.. Vel Spiritus sanctus: Advenientis Spiritus vehementis Act 1.. Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio dæmonum et malorum hominum, ut illud: Venerunt flumina, et flaverunt venti Matth. 7.: et hoc est quasi ventus.'

ISA 64:8 Multiple spaces in '64.8··Et nunc, Domine.··Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es. Opera manuum tuarum.··Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiæ.'

ISA 64:9 Multiple spaces in '64.9··Ne irascaris, Domine.··Hoc est, non vitamus iram, nec ultra quærimus patientiam, per quam thesaurizamus nobis iram in die vindictæ: sed quæsumus ne irascaris nobis satis, scilicet, ne tempore ultionis memineris iniquitatis nostræ.'

ISA 64:10 Multiple spaces in '64.10··Sion deserta.··Sion et Jerusalem in hoc loco idem significant, templum, scilicet, et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Judæorum negavit regem suum, et addidit illud: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19., Jerusalem deserta est a Deo: unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.; et illud, Surgite eamus hinc Joan. 14.. Et in templo, auditæ sunt voces sicut dicit ecclesiastica historia: Transeamus ab his sedibus.'

ISA 64:11 Multiple spaces in '64.11··Domus.··Allegorice.. Domus Dei Ecclesia, et unaquæque fidelis anima, quæ aliquando ignibus luxuriæ corrumpitur et avaritiæ.'

ISA 65:1 Multiple spaces in '65.1··Quæsierunt,··etc. HIER. Ad hoc respondet filius, etc., usque ad et Filii alieni mentiti sunt mihi Psal. 17..'

ISA 65:2 Multiple spaces in '65.2··Expandi manus meas.··ID. In cruce orans pro eis, etc., usque ad ipsi tamen semper exstiterunt increduli.'

ISA 65:3 Multiple spaces in '65.3··Populus qui ad iracundiam.··ID.Allegorice.. Omnis hæreticus Deum ad iracundiam procat, etc., usque ad et in quadrum exstruere, et secti in latere pulveris roborare lineis.'

ISA 65:4 Multiple spaces in '65.4··In delubris.··Delubra a delendo dicta, eo quod ibi putabatur ablui anima. Vel, quia prope erant piscinæ ubi et sacerdos lavabatur et hostia.Allegorice.. HIER. Hæretici in memoriis magistrorum, etc., usque ad ut qui ipsis non fuerit similis, quasi perditum detestetur.'

ISA 65:5 Multiple spaces in '65.5··In furore meo.··Furorem, oblivionem, iram, pœnitudinem, ita in Deo accipere debemus, quomodo manus, pedes, oculos, aures, et cætera membra quæ habere dicitur: non quod his pareat perturbationibus qui eas exstinguit in nobis, sed per verba nostra; Dei intelligimus affectum erga nos.'

ISA 65:6 Multiple spaces in '65.6··Non tacebo.··Qui superius dixit: Tacui, semper silui, patiens fui,··modo dicit: Non tacebo,··id est, ne paream amplius, neque sustinebo iniquitates eorum.'

ISA 65:7 Multiple spaces in '65.7··Iniquitates patrum,··etc. Ut scilicet non solum pro peccatis vestris puniamini, sed etiam pro patrum iniquitatibus quos imitati estis. Aliter enim non portat filius iniquitatem patris. Qui sacrificaverunt super montes.··Quando in Bethel et in Dan aureos vitulos adoraverunt. Hæreticus quoque contemnens simplicitatem Ecclesiæ sacrificat in montibus, et exprobrat Deo dum ejus præcepta contemnit.'

ISA 65:8 Multiple spaces in '65.8··Quomodo.··HIER. Quasi dicat: Propter malos non perdam bonos: Sed quomodo,··etc. Dixerat enim periturum Isræl.'

ISA 65:9 Multiple spaces in '65.9··De Jacob semen.··Semen Jacob et Judæ, apostoli, possidentes montes, alios, scilicet credentes virtutibus eminentes: unde, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma facti essemus Rom. 9.. Montes sanctos meos.··Septuaginta: Montem meum,··scilicet Christum, qui est mons montium. Montes enim sunt apostoli, qui de Judæis possederunt Christum, in quo fundati sunt. Et hæreditabunt.··HIER. Unde: Semen Abrahæ servi ejus: filii Jacob, electi ejus.··Quicunque adhuc semen sunt, etc., usque ad non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei Rom. 9..'

ISA 65:10 Multiple spaces in '65.10··Campestria.··ID. Alii saltus, unde: Dominus revelabit condensa silvarum Psal. 18., ut latrones ibi latitare desistant, et bestiæ venenataque animalia in Ecclesiam Dei transeant. In caulas gregum.··Alia translatio habet Saronas, quæ est regio inter Joppem, et Lyddam atque Jamniam fecunda et pabulosa, sed latronibus infesta: unde interpretatur vallis effundens sanguinem. Et vallis Achor.··Ubi Achor filius Charmi de spoliis Jericho furatus cum omni domo periit. Et quia populum turbavit et ibi periit, vocatur locus vallis Achor, id est, turbationis vel tumultus. In quo significatur Gentilitas, sicut et per Saronas, quæ interpretatur vallis fundens sanguinem,··quæ effusione sanguinis plena in tumultu et in turbatione vitiorum manebat. Sed vallis Achor versa est in caulas gregum sive ovilia, et in cubile armentorum, id est, ecclesias, et requiem prædicatorum et aliorum fidelium, qui designantur per armenta et greges ovium. Armentorum.··Prædicatorum, qui Ecclesiam armant et defendunt. Armentum enim dicitur ab armando.'

ISA 65:11 Multiple spaces in '65.11··Et vos qui dereliquistis,··etc.Allegorice. Omnes qui Ecclesiam deserunt, et obliviscuntur montem sanctum Dei, tradentes se spiritibus erroris, vel immundis doctrinis dæmoniorum, parant fortunæ mensam, et nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu vel varietate fortunæ omnia gubernari, hi tradentur æternis suppliciis, ut nullus eorum possit evadere. Fortunæ mensam.··HIER. Deæ Ægyptiorum cui in fine anni parabant mensam, omnibus escis refertam, et poculis mulsa mixtis: vel quasi felicem annum præbuerit, vel quia futurum felicem præbitura sit.'

ISA 65:12 Multiple spaces in '65.12··Vocavi.··Per prophetas dicens: Convertimini ad me et salvi eritis Isa. 45.. Et per memetipsum: Pœnitentiam agite Matth. 3.. Et alibi: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis Ibid. 11..'

ISA 65:13 Multiple spaces in '65.13··Ecce servi mei.··HIER. Quasi dicat: Non solum corruetis gladio, etc., usque ad et, Satiabor cum apparuerit gloria tua.'

ISA 65:15 Multiple spaces in '65.15··Et dimittetis nomen vestrum.··Ut aliqui affirmantes dicant: Si aliter fecero, contingat mihi sicut Judæis Romanorum gladio occisis. Vel ita: Juro per Deum, in quem olim Judæi crediderunt. Vel, quia Deus juramentum eorum erat, quod Christiani modo jurant necessitate compulsi, Vivit Dominus scilicet. Et interficiet te.··Ut vel hunc non habeatis, qui dicit, Ego sum via, veritas et vita Joan. 14. Nec vocemini circumcisio, sed conscisio.'

ISA 65:16 Multiple spaces in '65.16··Quia oblivioni.··HIER. Ut non idolorum meminerint, etc., usque ad Forsitan et in futuro pristinæ conversationis memoria omnino delebitur.'

ISA 65:18 Multiple spaces in '65.18··Quia ecce.··Ex angelis scilicet et hominibus unam Ecclesiam, et exsultabunt et gaudebunt, ut ego qui creavi exsultem, et gaudeam in eis. Exsultationem.··Universæ terræ, ut quæ vetus unigeniti erat gaudium, nova cunctis nationibus lætitia sit. Gaudium.··Quod vel post resurrectionem possumus intelligere, vel post baptismum in prima resurrectione. Hoc ad generalem resurrectionem qua omnes in perfecta ætate resurgent. Et hoc est: Non erit,··etc.'

ISA 65:20 Multiple spaces in '65.20··Puer centum annorum,··etc. Ille scilicet, qui etsi diu, tamen pueriliter vixit, serviens vitiis: et hoc exponit sic Gregorius. Puer centum annorum. Et peccator centum annorum.··Vita quidem pueri longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur: sed si a peccati perpetratione, nec temporis longinquitate compescitur, hæc ipsa vitæ longinquitas, quam per misericordiam Dei accepit ei ad cumulum maledictionis crescit.'

ISA 65:21 Multiple spaces in '65.21··Domos.··HIER. Virtutes pro quibus in cœlestibus requiescent, etc., usque ad Multi enim sancti ædificant domos, sed non habitant in eis.'

ISA 65:22 Multiple spaces in '65.22··Secundum enim.··ID. Sicut Christus etc., usque ad Lignum vitæ est his qui apprehenderunt eam,··scilicet, sapientiam, quæ est Christus.'

ISA 65:23 Multiple spaces in '65.23··Semen benedictorum.··Apostoli, et alii doctores in prædicatione, vel in aliis operibus, sicut Judæi, quia æternam mercedem percipient, quia venient cum exsultatione portantes manipulos suos Psal. 125.. Nepotes.··Quos filii eorum in fide genuerunt, sicut Marcus Petri discipulus, et Lucas Pauli filius.'

ISA 65:24 Multiple spaces in '65.24··Antequam clament.··In conturbatione, in dolore mentis, sed in gaudio et lætitia: unde, Quod enim est gaudium nostrum aut corona gloriæ, nonne vos II Thes. 2.? etc.'

ISA 65:25 Multiple spaces in '65.25··Lupus.··Lupus Saulus, id est persecutor, de quo, Benjamin lupus rapax Gen. 49.. Agnus.··Qui scilicet in candidis vestibus sequuntur agnum quocunque ierit: De quibus Petro dicitur, Pasce agnos meos Joan. 21.. Et leo et bos comedent.··Vir scilicet disertus et potentissimus in sæculo spreta philosophiæ eloquentia comedet paleas, id est utilitatem et superficiem historiæ cum bobus, id est prædicatoribus Ecclesiæ. Hæc comedunt leones donec multis laboribus veniatur ad profunditatem mysterii, sicut Augustinus et Cyprianus et alii. Neque occident.··Deposita feritate, vel in præsenti vel in futuro, et hoc est: In omni monte,··etc. Hoc Judæi carnaliter accipiunt, dicentes quod in tempore Christi sui tanta pax et securitas sibi erit, ut lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines commorentur simul, et comedant, neque eis noceant, qui in templo, et in monte sancto habitant. Ex quo colligitur, quod omnes alii occidentur. Sed hoc falsum esse ostenditur his verbis: Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum,··etc., hoc tamen Judæi carnaliter intelligunt.'

ISA 66:1 Multiple spaces in '66.1··Cœlum.··Omnes sancti quorum conversatio in cœlis est; unde: Anima justi sedes est Dei. Cœlum sedes mea.··Quasi diceret: Ne putetis hæc ad litteram esse complenda. Quæ est ista.··Quasi diceret: Putatis me localem, et in templo tantum manentem, sed quæ est ista domus,··etc.'

ISA 66:2 Multiple spaces in '66.2··Ad quem,··etc. Ablato altari temploque terreno quod humana manus construxit, recte auferentur victimæ Judæorum, ne forte dicerent: Non tam sumus stulti, ut Deum putemus hoc loco posse concludi, sed in separato ad glorificandum Deum loco victimas immolamus sicut in lege præcipitur.'

ISA 66:3 Multiple spaces in '66.3··Qui immolat bovem.··HIER. Quasi: Sacrificium vestrum non placet mihi post immolationem veri sacrificii: in cujus umbra illa sacrificia concessi vobis, et ne immolaretis idolis. Canem.··De quo per Moysen: Non offeres in domo Dei tui mercedem meretricis, neque pretium canis Deut. 23.. Et bene canis et meretrix copulantur, quia similiter libidinantur. Elegerunt in viis suis.··Non mea voluntate, ex quo verus agnus immolatus est, Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5..'

ISA 66:4 Multiple spaces in '66.4··Et quæ timebant.··Romanos; unde: Venient Romani, et tollent nostrum locum et Gentem Joan. 11.. Vel famem, pestem, captivitatem.'

ISA 66:5 Multiple spaces in '66.5··Odientes vos.··Quia de mundo non estis, quia in me creditis, quia nomen meum habetis, a Chrito Christiani dicti: unde, Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis confiteretur Christum, extra Synagogam fieret Joan. 9.. Glorificetur.··HIER. quasi: Appareat gloriosus, etc., usque ad cum potestate magna et majestate et virtute, vel etiam in præsenti.'

ISA 66:6 Multiple spaces in '66.6··Vox populi de civitate.··Adveniente Romano exercitu, secundum Josephum, divisi sunt Judæi in tres partes de principatu contendentes. Alii sibi alium principem præponentes Pars autem populi et sacerdotum, tenebant templum, arcem vero et regiam domum pars populi et principum, reliquam vero civitatem tertia pars et maxime vulgus. Pugnabant ergo et extra contra hostes, et intra contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus audita est vox populi plangentis de civitate, vox sacerdotum, et qui cum ipsis erant de templo. Vox etiam Domini audita est in Romanis exsultantibus, qui etiam nutu Dei venerunt, reddentis reddentes retributionem inimicis suis,··scilicet Judæis, per Romanos.'

ISA 66:7 Multiple spaces in '66.7··Antequam parturiret.··HIER. Non paulatim, sed nec multo tempore, etc., usque ad et David, inquit, Spes omnium finium terræ et in mari longe Psal. 74.. Masculum,··populum fortem de quo Stephanus, Paulus, qui dicit: Quis nos separabit a charitate Christi Rom. 8..'

ISA 66:8 Multiple spaces in '66.8··In die una.··Apostolus filios suos tanquam una die simul genuit, quia in Christo, qui lux, et dies; et in unitate fidei.'

ISA 66:9 Multiple spaces in '66.9··Si ego.··Quasi: Ego qui omnes creavi homines in nihilo, creabo mihi ex omnibus gentibus Ecclesiam unam quæ ædificatur de vivis lapidibus:'

ISA 66:10 Multiple spaces in '66.10··Lætamini,··etc. HIER. O angeli, o apostoli, tristes de perditione Judæorum infidelium, lætamini consolati de fide et salute gentium de quibus ædificatur Ecclesia.'

ISA 66:11 Multiple spaces in '66.11··Ut sugatis.··Fidem simplicium, et opera bona inde delectati. Fides credentium lac et cibus est prædicatorum. Unde et Christus: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis Joan. 4.. Et repleamini.··Puerpera quæ genuit masculum non caret abundantia lactis in educatione Gentis, et parvulorum qui simul nati sunt ut præberet eis duo ubera Veteris et Novi Testamenti. Et notandum quod parvuli lacte consolationis indigent quasi adhuc in carne versantes: qui vero post lac consolationis ad solidum cibum profecerunt, affluent deliciis veritatis et scientiæ omnimodæ gloriæ. Ut mulgeatis.··Sancta Ecclesia in omnibus una, in aliis habet lac, simplicem, scilicet fidem, operationem. In aliis affluit omnimoda gloria, charismatum scilicet abundantia, et divinitatis scientia et humanitatis Christi. Sancti ergo prædicatores in omnibus delectantur tanquam carpentes ab aliis hoc, ab aliis illud. Ab ubere.··Ab apostolis et prædicatoribus ad dona Spiritus sancti, vel ad doctrinam Veteris et Novi Testamenti. Quod enim prædicant, operibus monstrant, ut sic auditoribus ducatum præbeant.'

ISA 66:12 Multiple spaces in '66.12··Blandientur vobis.··HIER. Sustentantes, lac dantes, sicut ille qui dicit, Obsecro vos, fatres, per misericordiam Dei ut exhibeatis corda vestra Rom. 12., etc. Et: Obsecro vos tanquam advenas,··I Petr. 2.. etc.'

ISA 66:13 Multiple spaces in '66.13··Quomodo.··Omnipotens Deus tanquam misericors et miserator, modo aquilæ modo gallinæ, modo mari blandienti se comparat, ut vos saltem blanditiis alliciat. Sicut etiam aquila in rupibus inaccessis nidum parat, ne accessus alicui pateat, et in medio amethistum lapidem qui omnia venena fugat, secundum physicos propter serpentes arcendos, quædam alia secreta naturæ collocat: sic ipse in cordibus nostris lapidem, id est fidem suam ponit, scilicet, seipsum, qui est lapis abscisus sine manibus de monte, quo omnia venena diaboli fugantur. Aquila enim plus omnibus bestiis, et jumentis, pecudibus avibusque fœtus diligit, ut aiunt qui de animantium scripsere naturis'

ISA 66:14 Multiple spaces in '66.14··Videbitis,··o apostoli, multitudinem viventium ad fidem. Et gaudebit cor vestrum de salute illorum, et ossa vestra,··virtutes, germinabunt in aliorum cordibus, fructus bonæ voluntatis et operationis. Sicut enim corpus ossibus, ita anima sustentatur virtutibus. Et ossa vestra.··In die judicii corpora vestra reviviscent in immortalitate, ut sicut corpore et anima in præsenti vita Deo servivistis, sic corpore et anima præmia recipiatis. Cognoscetur.··In judicio scilicet bonis suavis et mitis; impiis ultor, et fortis cognoscetur Filius, qui Patris manus est, per quem omnia operatur'

ISA 66:16 Multiple spaces in '66.16··In igne.··Qui æternus erit malis quos involvet, et adducet ad supplicium æternum quo purgabitur quid in bonis erit purgandum. Quadrigæ ejus.··Currus, quia tunc triumphaturus, et omnes adversarios debellaturus: non quod egeat ministerio angelorum. In igne Dominus.··In judicio. Vel, discretio ejus et justitia monstratur, dum bonos a malis dividit justo judicio, non potentia. Gladio.··HIER. Sententia: unde Amos, Gladio Dei peribunt omnes peccatores,··etc. Amos. 9. Dum enim reddet unicuique quod meretur, omnes cognoscent illum justum judicem, et laudabunt ejus judicium.'

ISA 66:17 Multiple spaces in '66.17··Qui sanctificabantur ID. Opinione sua in fontibus et baptismatibus, etc., usque ad sed tamen dicitur ad confusionem eorum qui nec erubescunt facere. Qui sanctificabantur.··Possumus secundum tropologiam dicere, omnes voluptatis magis quam Dei amatores, dicere sanctificari in hortis et in liminibus, secundum Septuaginta, quia in mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos pietatis: quia non sunt sancti corpore et spiritu nec comedunt carnem Christi, ut habeant vitam æternam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5., qui non foris, sed in una domo et intus comeditur. In hortis.··Non in sacrificio vitulæ rufæ, quod præcipiebatur in lege.'

ISA 66:18 Multiple spaces in '66.18··Ego autem.··Quasi dicat: Ideo venio ad judicium cum omnibus gentibus et linguis, ut judicem simul omnia opera eorum et cogitationes, et reddam eis omnia quæ merentur. Linguis.··HIER. Quæ secundum apostolorum non solum hominum, etc., usque ad Juxta illud: Inebriatus est in cœlo gladius meus, et usque ad terram descendit Isa. 34..'

ISA 66:19 Multiple spaces in '66.19··Et ponam in eis signum.··Crucis, Christianitatis, salutis, quo signati in Ezechiele non interficiuntur; quo in Ægypto postes signantur et Isrælitæ salvantur. Hoc signum Achaz noluit petere, quod supponit Isaias: Ecce virgo concipiet,··etc. Et mittam ex eis.··Videtur esse contrarium, cum de judicio prius dictum sit, reverti ad primum adventum, quo apostoli ad gentes diriguntur et audiunt: Ite, docete omnes gentes Matth. 28.. Sed judicii dies prædicitur, ut metu futuræ pœnæ perterriti, accipiant adventum Salvatoris: et apostolorum prædicationem qui sunt præmittendi. In mare.··Mundum scilicet, cujus partes subdit Africam, etc. meridia nam, scilicet plagam in qua Africa est.'

ISA 66:20 Multiple spaces in '66.20··In equis.··HIER. Sunt adducti, qui velociter credunt et cito ad fidem currunt. In quadrigis et in lecticis.··Philosophos, scilicet et doctrina et morum honestate fulgentes: unde citius ad doctrinam quatuor Evangelistarum pervenerunt, et quatuor principalibus virtutibus sublevati cælestia mente attigerunt. In mulis.··Super quos David et Salomon sedisse leguntur. Qui enim a mundi fetu steriles sunt, Domino qui per illos figuratur, quasi mansueti deserviunt. In carrucis.··Septuaginta, tectis vehiculis: alii simpliciter. Hi sunt quibus dicitur: Invicem onera vestra portate Gal. 6.. Quomodo.··Quasi: Cum tanta lætitia adducunt apostoli fratres vestros quorum munera, fides, spes, charitas, oratio munda, bona opera etc., vasa pura corda et corpora immaculata. Inferant.··Quod secundum legem ter in anno faciebant, scilicet in Pascha, in Pentecoste, in festivitate Tabernaculorum; unde, Non apparebis in conspectu meo vacuus Exod. 23.. Domum Domini. Templum Dei sanctum est, quod estis vos I Cor. 3.. Et alibi: Templum Dei estis et Spiritus sanctus habitat in vobis II Cor. 6..'

ISA 66:22 Multiple spaces in '66.22··Quia sicut cœli.··Quasi: Sicut hæc innovata in æternum manebunt immobilia, sic semen vestrum, o apostoli, innovatum, ab omni corruptione carnis in æternum mecum regnabit. Quia sicut,··etc. HIER. Hæc usque ad finem libri pertinent ad diem judicii.'

ISA 66:23 Multiple spaces in '66.23··Mensis ex mense.··Mene Græce, Latine luna, unde neomenia, quasi nova luna. A mene mensis apud illos qui initium kalendarum, non secundum solis cursum et diversa spatia mensium, sed secundum lunæ circumitum et terminant et incipiunt, quod Hebræi faciunt. Per mensem ergo lunam: per lunam quæ modo crescit, et sicut aiunt physici et philosophi a sole, quod non habet, lumen recipit Ecclesia intelligitur, de qua, Permanebit cum sole et ante lunam Psal. 71.. Et alibi: Pulchra ut luna, electa ut sol Cant. 6., et hoc est, erit mensis ex mense.'

ISA 66:24 Multiple spaces in '66.24··Et Egredientur.··Quasi ad videndum, non loco, sed intelligentia, vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur. Et videbunt.··HIER. Non mirum si sancti jam immortales reprobos videant, cum prophetæ adhuc mortales hæc omnia videre meruerunt. Cadavera,··quia in æternam damnationem cadent, secundum quod et dæmones cadavera possunt dici, secundum quod etiam homines appellantur. Unde: Inimicus homo hoc fecit Matth. 13.. Vermis eorum.··Materialis, vel conscientiæ; unde: Sicut tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna, sic mœror et tristitia excruciat cor viri Prov. 25.. Ad satietatem.··Quia scilicet boni videbunt eos a se justo Dei judicio separatos, amissa potentia qua sæviebant contra bonos, et vindictam Dei in illos tantam, ut majorem non exposcant. Qui modo dicunt, Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum Apoc. 6.? Satiabuntur quoque de beatitudine sua, agentes gratias visa impiorum ineffabili pœna.'

JER 1:1 Multiple spaces in '1.1··Præfatio Hæc interpretatio Hieronymi est. Si quid in ea moverit, secundum Hebræos codices exploretur. Alia est Septuaginta interpretum Ecclesiis usitata: quæ, quamvis nonnulla aliter habeat quam in Hebræis codicibus invenitur, tamen utraque, id est secundum Septuaginta et secundum Hebræam, apostolica auctoritate firmata est. Non errore neque reprehensione superiori, sed certo consilio Septuaginta nonnulla aliter dixisse vel contexisse intelliguntur. Quod ideo præmonemus, ne quisquam alteram ex altera velit emendare: quod singulorum in suo genere veritas observanda est. Argumentum Incipit Jeremias Anathotites, qui est viculus tribus a Hierosolymis distans millibus, apud Thamnas in Ægypto a populo lapidibus obrutus occubuit. Jacet vero in eo loco sepultus, quo dudum Pharao rex habitaverat. Et quoniam postulatione sua defugatis ab eodem loco serpentibus, Ægyptios a tactu aspidum facit esse securos, magna eum ibi religione Ægyptii venerantur. Verba Jeremiæ.··HIER. LXX: Verbum Dei, quia verba Jeremiæ verbum Domini est.'

JER 1:2 Multiple spaces in '1.2··In diebus,··etc. ID. Mirabilis Dei clementia. Jam captivitate vicina, et Babylonio exercitu vallante Jerusalem, nihilominus populum ad pœnitentiam vocat, mallens servare conversos quam perdere delinquentes.'

JER 1:5 Multiple spaces in '1.5··Priusquam te.··Non quod ante conceptionem fuerit, ut hæretici suspicantur; sed quia præscivit eum Dominus futurum, cui facienda jam facta sunt; qui vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt.'

JER 1:6 Multiple spaces in '1.6··A, a, a, Domine Deus.··Detestatur officium quod pro ætate non potest sustinere. Eadem verecundia, qua Moyses gracilis et tenuis vocis se esse dicit; sed ille quasi magnæ et robustæ ætatis corripitur, quasi puero huic venia datur, qui verecundia et pudore decoratur.'

JER 1:9 Multiple spaces in '1.9··Et misit,··etc. ID. Notandum quod hic manus Dei mittitur, etc., usque ad ut confidentiam accipiat prædicandi. ID. Quatuor tristibus duo læta succedunt, etc., usque ad et propinare jubetur omnibus nationibus.'

JER 1:11 Multiple spaces in '1.11··Virgam vigiliarum.··ID. Virga vigiliarum, etc., usque ad resurrectione Domini floruisse narratur.'

JER 1:13 Multiple spaces in '1.13··Et factum est.··Gradatim peccantes corripiuntur; qui noluerunt, percutiente virga, corrigi vel emendari, mittuntur in ollam succensam, de qua plenius Ezechiel. Ollam succensam.··Hinc Dominus ad Job dicit, etc., usque ad sed hæc violenta et prava interpretatio est.'

JER 1:14 Multiple spaces in '1.14··Habitatores terræ.··De quibus in Apocalypsi, etc., usque ad et Petrus: Electis advenis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ et Bithyniæ.'

JER 1:17 Multiple spaces in '1.17··Tu ergo accinge,··etc. ID. Job quoque præcipitur, etc., usque ad sed civitatem totam quæ super montem posita latere non potest.'

JER 1:18 Multiple spaces in '1.18··Et in columnam.··De qua Apostolus: Columna et firmamentum veritatis I Tim.. Et Petrus et Jacobus et Joannes qui putabantur esse columnæ Ecclesiæ,··et Paulo et Barnabæ dederunt dextras communionis. Regibus Juda.··ID. Si quando reges Juda, etc., usque ad in Domino speret ut vincat.'

JER 2:2 Multiple spaces in '2.2··Adolescentiam.··HIER. Plenius hoc in Ezechiele legitur ubi sibi Dominus Jerusalem matrimonio copulat, et sub persona uxoris, suis jungit amplexibus. Sive ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et desponsatam vocat. Quo enim nondum potiti sumus, ardentius appetimus.'

JER 2:3 Multiple spaces in '2.3··Omnes qui devorant.··HIER. Sicut qui primitias devorant, etc., usque ad primitiæ debentur sacerdotibus, non hostibus.'

JER 2:4 Multiple spaces in '2.4··Isræl.··ID. Utrumque nomen ponitur, Jacob et Isræl, non secundum duas et decem tribus, sed juxta omnem populum, cum ipse Jacob postea dictus sit Isræl.'

JER 2:5 Multiple spaces in '2.5··Quid invenerunt patres.··Offensam dicit Deus a patribus factam, non quod peccata patrum filiis imputentur, sed quia filii habentes similitudinem patrum, et suo et parentum scelere puniuntur. Propter sanctos patres filiorum miseretur Deus.'

JER 2:6 Multiple spaces in '2.6··Neque habitavit homo.··ID. Qui semper ad majora festinat, etc., usque ad sed certamen et incertus exitus futurorum.'

JER 2:7 Multiple spaces in '2.7··Et induxi vos,··quasi diceret: Pro labore durissimi itineris, etc., usque ad et hæreditatem illius abominabilem facimus.'

JER 2:10 Multiple spaces in '2.10··Cethim.··ID. Cethim, vel Italiæ scilicet, vel occidentalium partium, quia Judææ Cyprus insula, in qua urbs hujus nominis vicina est, de qua Zeno princeps Stoicorum. Et considerate.··ID. Possumus contra eos hoc dicere, qui majori studio sequuntur vitia quam virtutes, quibus dicitur: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ; sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem Rom. 6., etc.'

JER 2:11 Multiple spaces in '2.11··Populus meus.··Velut anthropophormitæ, qui occasione hujus testimonii: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem Gen. 1., immensam et simplicem divinitatis substantiam lineamentis nostris et humana figuratione compositam pertinaciter contendunt.'

JER 2:12 Multiple spaces in '2.12··Obstupescite, cœli.··ID. LXX: Obstupuit cœlum, etc., usque ad et tam cœli quam cœlum eodem dicuntur nomine, ut Thebæ, Athenæ.'

JER 2:13 Multiple spaces in '2.13··Me dereliquerunt.··Qui præceptum dedi dicens: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti.··Et secundum quod in eodem loco scriptum est: Non sint tibi dii alieni in conspectu meo,··pro quo secutus est dæmones. Fontem aquæ vivæ.··ID. Fons perpetuus est et vitales habet aquas. Cisternæ et lacus de torrentibus et aquis turbidis complentur impluviis.'

JER 2:15 Multiple spaces in '2.15··Nunquid servus.··ID. Ex hoc loco Judæ in superbiam elati, etc., usque ad Maledictus Chanaam, servus erit fratribus suis Gen. 9.. Leones.··Secundum anagogen, leones intelligimus, etc., usque ad Omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum Osee 7..'

JER 2:16 Multiple spaces in '2.16··Usque ad verticem.··Secundum illud: A planta pedis usque ad verticem,··etc., usque ad qui puritatem Ecclesiæ sua polluunt turpitudine.'

JER 2:19 Multiple spaces in '2.19··Arguet te malitia tua.··ID. Nota quod malitia et prævaricatio, etc., usque ad quia dereliquit Dominum Deum suum.'

JER 2:20 Multiple spaces in '2.20··A sæculo confregisti.··ID. Potest hoc ad eum dici, etc., usque ad et faciunt divaricare pedes suos omni transeunti.'

JER 2:21 Multiple spaces in '2.21··Vineam electam.··In Hebræo, soreth,··quod genus est vitis optimæ, de cujus sarculo plantavit Isræl, et miratur quomodo semen verum et electa vinea in amaritudinem versa facta sit aliena. Quomodo ergo conversa es?··Nullus securus sit si plantatio, etc., usque ad si permanserit in eo quod plantata est.'

JER 2:22 Multiple spaces in '2.22··Borith.··ID. Ipsum Hebræum. LXX vero herbam fullonum, quæ in Palæstina in humidis et virentibus nascitur locis, et ad lavandas sordes eamdem vim habet quam et nitrum.'

JER 2:23 Multiple spaces in '2.23··Vide vias tuas,··id est respice convallem filiorum Ennon, quæ Silœ fontibus irrigatur, ibi cernes delubrum Baal, quem relicto Deo coluisti.'

JER 2:25 Multiple spaces in '2.25··Prohibe pedem tuum.··Pascha facturi, etc., usque ad quæ deberent evangelico pede calcari et conteri.'

JER 2:27 Multiple spaces in '2.27··Verterunt. Projicientes sermones meos retrorsum.··Quando enim magister præcipit, etc., usque ad sed tumorem animi indicant gestu corporis.'

JER 2:28 Multiple spaces in '2.28··Secundum numerum.··Vel eosdem, vel diversos, singulæ civitates colebant deos, ut nec in impietate viderentur habere consensum; sed pugnans contra se superstitio, errorem sequeretur diversum.'

JER 2:29 Multiple spaces in '2.29··Quid vultis?··Prona est ad excusationem sui humana perversitas: et quod merito sustinet, sibi injuste videtur sustinere.'

JER 2:30 Multiple spaces in '2.30··Filios vestros.··Ut plagis filiorum disceretis, quod austeriori curandi essetis medicamine, et ne forsitan diceretis, peccantes corripere noluisti.'

JER 2:31 Multiple spaces in '2.31··Videre verbum Domini.··Moyses videbat vocem Domini. Et Joannes apostolus verbum Dei se vidisse et attrectasse dicit.'

JER 2:32 Multiple spaces in '2.32··Nunquid obliviscetur?··ID. Ornamentum suum perdit qui a Domino recedit, et intelligentiam doctrinæ, quæ significatur in pectore: Unde, Joannes supra pectus Domini in cœna recubuit Joan. 13., et sacerdotibus inter cætera servatur pectusculum victimarum.'

JER 2:34 Multiple spaces in '2.34··In omnibus.··Istis, sive sub omni quercu alia littera; Hebræum enim et quercum et ista significat. In amœnis autem locis, umbra et frondibus immolabant.'

JER 2:35 Multiple spaces in '2.35··Et dixisti.··His utendum est apud eos, etc., usque ad non lugere, sed excusationes prætendere. Ecce ego judicio.··ID. Audiat hæresis nova ex veteri, iram Dei esse vel maximam, nolle peccatum humiliter confiteri, sed impudenter jactare justitiam.'

JER 2:36 Multiple spaces in '2.36··Et ab Ægypto.··Ut Ægyptiorum impetum, etc., usque ad increpantur ergo quia, relicto Deo, spem in hominibus ponunt.'

JER 2:37 Multiple spaces in '2.37··Super caput tuum.··ID. More lugentium, ut Thamar ab Amnon corrupta cinere caput sparsit, et manus supra posuit, et ita reversa est in domum suam.'

JER 3:1 Multiple spaces in '3.1··Vulgo dicitur: si dimiserit.··Ecce de fornicata et relicta muliere, etc., usque ad quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur. Si dimiserit vir.··HIER. Hoc dicere possumus adversus eos, qui fidem Domini relinquentes et hæreticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut insinuent aliis. Tu autem fornicata es.··Sive: Habuisti pastores multos in offensionem tui, ut Deum scilicet offenderes; et qui magistri esse debuerant, ut alios ab omni errore prohiberent, auctores impietatis exstiterunt. Tamen revertere.··Si revertebaris ad me, dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis, quæ post adulterium audet reverti ad virum.'

JER 3:2 Multiple spaces in '3.2··Leva oculos tuos.··Juxta anagogen: His qui hæreticos errores deserere se promittunt, præcipitur ut levent oculos in directum. Nisi enim recta viderint, pristinam pravitatem damnare non possunt. Quasi latro.··Sicut solent latrones ad vesperam, etc., usque ad et descendentibus de Jerusalem in Jericho obsidet vias.'

JER 3:3 Multiple spaces in '3.3··Frons mulieris.··ID. Hoc possumus dicere de hæreticis qui in erroribus suis gloriantur. Quia supra dixit: non peccavi,··arguit eam ut mulierem procacem quæ ad nullum declinare erubescit.'

JER 3:4 Multiple spaces in '3.4··Dux virginitatis meæ tu es. Nunquid irasceris in perpetuum,··etc., usque ad tanto miserior meretrix quæ non vult recipere sanitatem.'

JER 3:6 Multiple spaces in '3.6··Nunquid vidisti quæ fecerit?··ID. Facit comparationem, etc., usque ad et hoc est quod dicit: Nunquid vidisti quæ fecerit? Adversatrix Isræl.··ID. Sub figura duarum sororum loquitur quæ de una stirpe Abrahæ, Isaac et Jacob, sunt generatæ. Priorem adversatricem vocat, quæ statuit in Dan et in Bethel vitulos aureos.'

JER 3:7 Multiple spaces in '3.7··Et vidit.··ID. Aliorum tormenta, aliorum remedia sunt, etc., usque ad et ad zelum et æmulationem Domini collocatum.'

JER 3:11 Multiple spaces in '3.11··Justificavit animam.··Justificata est Sodoma soror tua ex te. Et alibi: Descendit hic justificatus in domum suam ab illo Luc. 18..'

JER 3:12 Multiple spaces in '3.12··Et non avertam faciem.··Unde: Averte faciem tuam Psal. 50., etc., usque ad de quibus vere dicitur: Qui devorant populum meum sicut escam panis.'

JER 3:13 Multiple spaces in '3.13··Verumtamen scito.··Quasi dicat, cum misertus fuero tui, non te justum putes; sed semper memento iniquitatis tuæ et superbiæ colla dimitte, ut qui per arrogantiam offendisti, per humilitatem placare Deum possis.'

JER 3:14 Multiple spaces in '3.14··Convertimini.··HIER. Judæi putant hoc completum esse, etc., usque ad Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus, et similes Gomorrhæ fuissemus Rom. 9..'

JER 3:16 Multiple spaces in '3.16··Cumque multiplicati fueritis.··ID. Alii hoc ad finem temporum referunt, etc., usque ad sed spiritualem cibum sectabuntur.'

JER 3:17 Multiple spaces in '3.17··Vocabunt.··Qui olim dicebant, Qui sedes super Cherubim, manifestare Psal. 79., etc. Inter duo Cherubim in propitiatorio Domini majestas apparebat, et loquebatur Moysi et sacerdotibus, sed modo aliter tempore fidei.'

JER 3:18 Multiple spaces in '3.18··In diebus illis.··Hoc proprie in Christi adventu completur, cum duodecim tribus simul Evangelio credunt, et terram aquilonis relinquunt et diaboli imperium.'

JER 3:19 Multiple spaces in '3.19··In filios.··HIER.i In numero filiorum qui de gentibus crediderunt. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1..'

JER 3:20 Multiple spaces in '3.20··Mulier amatorem.··ID Semel mista, videns eum, etc., usque ad contempsit Dominum Salvatorem, in perniciem suam.'

JER 3:21 Multiple spaces in '3.21··Vox in viis audita est.··Libenter suscipit Dominus pœnitentem, occurrit filio inopia et squalore confecto, pristinis vestibus induit, gratiam reddit revertenti, si tamen cum ploratu et ululatu redeat ad patrem.'

JER 3:22 Multiple spaces in '3.22··Aversiones vestras.··Alii conversiones: quamvis propria voluntate ad eum convertamur, nisi tamen ille nos traxerit, et cupiditatem nostram suo præsidio corroboraverit, non possumus esse salvi. Intelligimus, et de populo Judæorum ad eum revertente, et de hæreticis qui Dominum dereliquerunt.'

JER 3:25 Multiple spaces in '3.25··Dormiemus.··Vox Isræl, qui Deum suum non audivit et hæretici pœnitentis. Pars enim est salutis peccata nosse et confiteri; unde: Dic tu prius iniquitates tuas, ut justificeris Ibid..'

JER 4:1 Multiple spaces in '4.1··Si reverteris.··HIER. Septuaginta: Si conversus fuerit Isræl, ait Dominus, ad me convertatur.··Alia littera, converteris, id est, si salutem desideras, et te peccasse dicis, plene convertere, id est, quem negasti crede. Si abstuleris.··Patet, quia quando movemur et dicimus: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei Psal. 72.. Non ex imbecillitate naturæ hoc patimur, sed quia contra Deum offendicula et idola nostra ponimus.'

JER 4:2 Multiple spaces in '4.2··Et jurabis, vivit,··etc. ID. In suggillationem, scilicet mortuorum deorum, per quos jurat omnis idololatra. Novate.··ID. Eradicando vepres et sentes, etc., usque ad non potest animus ærumnis mundi plenus semen Dei suscipere et fructum facere. Circumcidimini.··ID. Viro Juda et habitatoribus Jerusalem præcipitur, ut deserant occidentem litteram, et sequantur vivificantem spiritum. Ne forte.··ID. Monet et prædicit, ne facere compellatur quæ in Ninivitis probamus, quibus est prædicta sententia, ut imminentem furorem declinarent pœnitentia.'

JER 4:7 Multiple spaces in '4.7··Ascendit leo.··HIER. Si quis fautor est aut auctor perversorum dogmatum, de eo potest dici, ascendit leo de cubili suo,··etc. Et prædo.··De quo dicitur, Omnium inimicorum suorum dominabitur Psal. 9.. Qui gloriatur dicens: Circumivi terram et perambulavi eam Job 2.. Quis est enim quem diaboli venena non tangunt, nisi ille qui ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam?··Job. 14. De loco suo.··De abysso, in qua est religandus, in quam ne mittatur exorat.'

JER 4:8 Multiple spaces in '4.8··Super hoc.··Sine pœnitentia sævissimam bestiam vitare non possumus, et nisi ad Deum non solum mente, sed etiam corpore convertamur. Dum enim vastatur Ecclesia, ira Dei est aperta.'

JER 4:9 Multiple spaces in '4.9··Principum.··HIER. Qui legem docere debuerunt, et subjectos a leone defendere. Sacerdotes.··Qui putantur esse sapientes: Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus mundi,··quia per illam non cognoverunt Deum. Prophetæ consternabuntur,··etc. Aquila, amentes erunt.··Quis enim non insaniat, non perdat cor, cum principes et reges et sacerdotes quondam suos sub leone conspexerit.'

JER 4:10 Multiple spaces in '4.10··Et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus.··Quia supra dixit, in tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini,··etc., et nunc dicit, peribit cor regis,··etc., turbatur propheta, et in se putat Deum mentitum, nec intelligit illud longe post, hoc in proximo futurum tempore.'

JER 4:11 Multiple spaces in '4.11··Ventus urens.··HIER. Quando scilicet pervenerit gladius usque ad animam, etc., usque ad nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur.'

JER 4:12 Multiple spaces in '4.12··Spiritus plenus.··Quidam hunc locum sic exponunt, ut postquam purgata fuerit area, reliquiæ salvæ fiant. Unde scriptum est: Spiritus plenitudinis veniet mihi;··unde evangelista, De plenitudine ejus omnes accepimus Joan. 1.. Et nunc ego.··Aposiopesis, sicut ait Virgilius ÆNEID.: Quos ego; sed motos præstat componere fluctus. Propheta dicturus prospera, retinet se, et tristibus junxit tristia.'

JER 4:13 Multiple spaces in '4.13··Ecce quasi,··etc. Ventura cernit ut præsentia; et babyloniorum describit exercitum, cujus curruum rotarumque strepitus tempestati sævissimæ comparatur, et equorum velocitas aquilis. Exercitus diaboli, currus scilicet et equites Pharaonis, quod intelligens vir ecclesiasticus dicit, Væ nobis quoniam vastati sumus.··Credens illi sententiæ. Cum conversus ingemueris, salvus eris. Væ nobis,··quia propheta quasi digito demonstravit, populus ingemiscit. Et non futura, sed jam facta sentit dicens: Væ nobis.'

JER 4:14 Multiple spaces in '4.14··Lava a malitia.··Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava.··Unde: Lavamini, mundi estote Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua pœnitentiæ salutaris.'

JER 4:15 Multiple spaces in '4.15··Vox enim annuntiantis.··Juxta situm Judææ loquitur. Tribus enim Dan juxta Libanum montem et urbem quæ nunc Paneas dicitur, aquilonem respicit, unde venturus Nabuchodonosor. De monte.··Post tribum enim Dan succedit terra Ephraim per quam venitur in Jerusalem. Allegorice. HIER. Venit judicium Domini in terram Domino delinquentem cum omni ubertate supplicii.'

JER 4:16 Multiple spaces in '4.16··Custodes.··Adversarios scilicet qui tam diligentes obsideant, et munitionibus urbem claudant, ut magis vinearum agrorumque custodes, quam adversarios putes. Vult Dominus nationes omnes in circumitu suam nosse sententiam, et flagellata Jerusalem cunctos recipere disciplinam.'

JER 4:18 Multiple spaces in '4.18··Viæ tuæ.··HIER. Quidquid mali nobis accidit, etc., usque ad quanto minus in homines quondam civitatis Dei?'

JER 4:19 Multiple spaces in '4.19··Ventrem meum.··ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:'

JER 4:21 Multiple spaces in '4.21··Usquequo videbo.··Vox prophetæ, et per prophetam Dei, dolentis super contritionem populi sui, cujus viscera ad instar hominis lacerantur, Salvator in morte Lazari, et super Jerusalem flevit. Nec dolorem celat silentio, et clangor buccinæ et strepitus præliorum illius turbat affectum, dum mala malis cumulantur, et universa duarum tribuum terra vastatur.'

JER 4:22 Multiple spaces in '4.22··Quia stultus populus.··HIER. Quia principes populi mei non cognoverunt, etc., usque ad quem semper cupiebat videre? Sapientes sunt,··etc. ID. Sapientes malitiosi, etc., usque ad non sapientia, sed versutia et calliditas vocatur.'

JER 4:23 Multiple spaces in '4.23··Aspexi terram.··Propheta cernit in spiritu quæ ventura sunt, ut audiens populus terreatur et pœnitentiam agat, ut non sustineat quæ formidat. Quidquid secundum historiam de Judæa et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quæ cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et lætitia, ibi multitudo peccatorum et mœror versetur.'

JER 4:27 Multiple spaces in '4.27··Hæc enim dicit.··HIER. Mista est Domini clementia iræ: terra deseritur, sed non consumitur, ut remaneant qui intelligant clementiam ejus.'

JER 4:28 Multiple spaces in '4.28··Cogitavi et non pœnituit me,··etc. Ut prædictam auferrem sententiam, et ira sævientis non perveniret ad finem; minatus est Dominus per Jonam, sed impendentem gladium lacrymarum et gemituum magnitudo superavit.'

JER 4:29 Multiple spaces in '4.29··A voce equitis.··Describit furentium exercitum a cujus timore populus civitatem reliquit, et ardua conscendit: sed tamen iram Dei declinare non potuit. Hoc totum ad Ecclesiam potest referri, cum Deum offenderit, et adversariis tempore persecutionis, vel vitiis atque peccatis tradita fuerit.'

JER 4:30 Multiple spaces in '4.30··Tu autem vastata.··HIER. Hoc idem dicendum contra eos, qui conjugales affectus, et veræ fidei pudicitiam perdiderunt. Cum vestieris.··Hæc enim et tuis amatoribus præparas, et lectus angustus utrumque capere non potest. Nec Deus ornamenta suscipit, quibus ante amatoribus tuis placuisti.'

JER 4:31 Multiple spaces in '4.31··Vocem enim quasi,··etc. HIER. Duo exempla posita sunt, et parturientis et lugentis, ut quidquid mulier patitur, vel in fetu, vel in morte filiorum, Jerusalem patiatur in populis.'

JER 5:1 Multiple spaces in '5.1··Circuite vias.··HIER. Grandis amor justitiæ ut non juxta interrogationem Abrahæ, et responsionem Dei, quod pro decem viris justis liberet Deus civitatem, jamjamque perituram; sed si unum invenerit, qui faciat judicium, et quærat fidem.'

JER 5:3 Multiple spaces in '5.3··Domine, oculi tui.··ID. Damnantur opera Judæorum (in quibus juxta legis cæremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Percussisti eos.··GREG. Omnis divina percussio, etc., usque ad et est unum flagellum quod temporaliter incipit, et æternis consummatur suppliciis. Et non doluerunt.··Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia, sed non emendatur Jerusalem nec per tormenta.'

JER 5:4 Multiple spaces in '5.4··Forsitan pauperes sunt.··HIER. Sicut illud, Mittam filium meum, forsitan ipsum verebuntur Matth. 21.. Utitur Deus sermone dubitantis, ut ex ambiguitate sententiæ et verborum suspensione liberum hominis monstretur arbitrium.'

JER 5:5 Multiple spaces in '5.5··Ecce magis,··etc. Juxta tropologiam. Qui magni putantur in Ecclesia, quia solvunt jugum et rumpunt vincula, traduntur in ignominias passionum, ut faciant quæ non conveniunt. Vincula.··HIER. Præceptorum Dei, non Pharisæorum, de quibus dicitur: Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum Psal. 1..'

JER 5:6 Multiple spaces in '5.6··Pardus vigilans.··Alexandri impetum significat, qui subditis sibi variis gentibus, quasi variatus pardus contra Medos Persasque arma corripuit. Quia vero non de futuro, sed de præterito, vel jamjamque de futuris historiam texit, ideo de Romano tacet imperio.'

JER 5:7 Multiple spaces in '5.7··Saturavi eos.··HIER. Audiat hoc qui acceptis divitiis luxuriæ serviunt.'

JER 5:8 Multiple spaces in '5.8··Equi amatores.··ID. Equis, cum non vident jumentum, etc., usque ad Assimilatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis Psal. 48..'

JER 5:10 Multiple spaces in '5.10··Et dissipate.··ID. Audiat Ecclesia quam cito muri, etc., usque ad propter clementiam judicis, non propter meritum peccantium.'

JER 5:12 Multiple spaces in '5.12··Negaverunt Dominum,··etc. ID. Audiat hoc Ecclesia negligens: et providentiam Dei refutans, quod et gladium et famem sustineat, nisi ventura crediderit quæ dicuntur.'

JER 5:14 Multiple spaces in '5.14··Ecce ego do,··etc. ID. Ut increduli sermone tuo crementur, etc., usque ad si supra fundamentum Christi ædificaverimus.'

JER 5:15 Multiple spaces in '5.15··Ignorabis linguam,··etc. ID. In Hebræo: Non intelliges quid loquatur.··Est enim malorum solatium, si habeas hostes, quos rogare valeas, qui intelligant preces tuas.'

JER 5:17 Multiple spaces in '5.17··Et comedet segetes,··etc. Vastitatem terræ describit, interfectionem multorum, abactionem pecorum, subversionem urbium et murorum, quod gladio hostili cuncta capiantur.'

JER 5:18 Multiple spaces in '5.18··Verumtamen,··etc. HIER. Reliquiæ scilicet salvæ fient, vel eorum qui in Babylonem ducti sunt, vel relicti ad culturam terræ Judææ; vel eorum qui post persecutionis ardorem, vel fuga, vel confessione fidem Deo servaverunt.'

JER 5:19 Multiple spaces in '5.19··Quod si dixeritis.··ID. Tropologice. Potest hoc super hæreticis accipi, etc., usque ad habitate, imo servite his quorum deos colitis.'

JER 5:21 Multiple spaces in '5.21··Audi, popule stulte.··Proprie ad Judam loquitur et ad domum Jacob. Isræl enim multo jam tempore exsulabat in Assyriis. Qui non habes cor.··Dat intelligi quod absque præcepto naturaliter debemus intelligere quæ recta sunt. Qui habentes,··etc. Cui simile: oculos habent, et non videbunt,··etc., Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis Psal. 113..'

JER 5:25 Multiple spaces in '5.25··Iniquitates vestræ,··etc. HIER. Si quando mare transcendat terminos, etc., usque ad in quibus operariis vineæ unum æternæ præmium promittitur.'

JER 5:27 Multiple spaces in '5.27··Sicut decipula.··Dum invicem se venantur ad mortem, et aliorum damnis atque dispendiis domos suas complent, secundum illam philosophorum sententiam, Omnis dives, aut iniquus, aut hæres iniqui.··Atque utinam hæc tantum ab eis fiant qui foris sunt, et non a nobis, et venientium ad nos, non manus contemplentur, sed ora.'

JER 5:28 Multiple spaces in '5.28··Incrassati sunt,··etc. Cui simile: Incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum Deut. 32.. Et: Incrassatus est dilectus et recalcitravit Ibid.. Et impinguati,··etc. In divinis confisi: quasi dicat: Anima, multa bona habes posita in annos plurimos: requiesce, comede et bibe Luc. 12..'

JER 6:1 Multiple spaces in '6.1··Confortamini,··etc. HIER. Quia jamjamque ab aquilone Nabuchodonosor venturus est, etc., usque ad inter hos alius vicus est qui lingua Syra et Hebræa Betacaren nominatur in monte positus.'

JER 6:2 Multiple spaces in '6.2··Speciosæ.··Describitur pulchritudo Jerusalem, quæ est ipsa Sion ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim arx,··id est specula,··interpretatur et speciosæ mulieri comparatur.'

JER 6:3 Multiple spaces in '6.3··Pastores.··HIER. Satis eleganter ponitur hic verbum, etc., usque ad quorum alii manifestant ad polluendum scortum, alii ad urbis excidium.'

JER 6:4 Multiple spaces in '6.4··Væ nobis,··etc. HIER. Illis dicentibus: Surgite et ascendamus,··isti respondent: Væ nobis,··etc. Et est hic sensus: Si per diem hoc patimur, quid per noctem patiemur?'

JER 6:5 Multiple spaces in '6.5··Surgite.··Qui dixerunt, consurgite et ascendite, etc., sese illis verbis provocant ad bellum: Surgite et ascendamus in nocte,··ut sciant adversarii non temporis esse victoriam, sed virtutum.'

JER 6:7 Multiple spaces in '6.7··Sicut frigidam.··Sine calore fidei: Ecclesia, spiritu ferventes: mali autem, frigida; unde: Refrigescet charitas multorum Matth. 14.. Et illud: Assimilabor descendentibus in lacum Psal. 28.. Semel sufficiat dixisse lacum, non stagnum sonare, secundum Græcos, sed cisternam, quæ Syro et Hebræo sermone Gab dicitur.'

JER 6:8 Multiple spaces in '6.8··Erudire.··HIER. Per hoc discimus, quod flagellet Deus,··etc., usque ad per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem.'

JER 6:9 Multiple spaces in '6.9··Usque ad racemum.··ID. Quasi cum vastata fuerit Jerusalem, etc., usque ad quasi in cartallum vel in torcular.'

JER 6:10 Multiple spaces in '6.10··Incircumcisæ aures,··etc. Notandum quod circumcisio in Scripturis dicitur tribus modis: in præputio, in corde, in auribus, unde: Qui habet aures audiendi audiat Matth. 11..'

JER 6:11 Multiple spaces in '6.11··Idcirco furore.··HIER. Quasi dicat: Venientem iram Dei prospicio, et furore ejus et iracundia plenus sum, et ultra sustinere non possum: nec pro peccatoribus audeo deprecari Deum.'

JER 6:12 Multiple spaces in '6.12··Extendam.··HIER. Septuaginta: Elevabo:··utrumque autem percutientis habitus est; unde: Et adhuc manus extenta sive, excelsa Isa. 5..'

JER 6:14 Multiple spaces in '6.14··Et curabant contritionem.··ID. Quasi dicat: Cum tanta facerent mala, etc., usque ad magis illos supplicio et Dei iracundiæ præparantes.'

JER 6:15 Multiple spaces in '6.15··Confusi sunt.··ID. Expressius hoc legendum est, etc., usque ad quin potius peccatum auxere contemptu. Nescierunt.··Noluerunt; sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.'

JER 6:16 Multiple spaces in '6.16··State super vias.··Legamus Evangelicam parabolam, in qua negotiator bonus omnes vendidit margaritas, ut unam emat pretiosam: ut scilicet per patriarchas et prophetas veniamus ad eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14., unde, State super vias,··etc.'

JER 6:17 Multiple spaces in '6.17··Vocem tubæ.··HIER. Vocem tubæ, mandata Evangelii vel doctrinam apostolorum: unde, In montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion, exalta sicut tuba vocem tuam, qui annuntias Jerusalem.'

JER 6:20 Multiple spaces in '6.20··Ut quid mihi thus.··ID. Quasi dicat: Frustra mihi ad unguenta conficienda, etc., usque ad cum Scriptura dicat, Redemptio animæ viri propriæ divitiæ ejus Prov. 13..'

JER 6:21 Multiple spaces in '6.21··Patres et filii.··ID. Filii patrum sequuntur blasphemias, quotidie illam imprecationem suscipientes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros Matth. 27..'

JER 6:22 Multiple spaces in '6.22··Ecce populus,··etc. Proprie hoc dicitur de Babyloniis, qui venturi sunt contra Jerusalem. Et omnis armaturæ ordo describitur, et præliantium impetus, ut terrore commoti agant pœnitentiam et Deum clementissimum placent.'

JER 6:23 Multiple spaces in '6.23··Vox ejus quasi,··etc. Allegorice. HIER. Possumus hoc testimonio abuti, etc., usque ad et quasi vehementissimi maris fluctus, ita opprimunt resistentes.'

JER 6:25 Multiple spaces in '6.25··Nolite exire,··ID. Evangelium quoque docet, etc., usque ad sed firmissime se tueantur munitionibus.'

JER 6:27 Multiple spaces in '6.27··Et probabis.ID. Quasi dicat: Ut cum probaveris et scieris viam, etc., usque ad qui sicut aspides surdæ obturant aures suas, ne audiant vocem incantantium. Omnes isti.··GREG., Moral., l. 18, c. 14. Principes sunt a Domino recedentes et inobedientes, etc., usque ad qui ab Ecclesiæ unitate discordat, proximum non amat.4 Caput 7'

JER 7:4 Multiple spaces in '7.4··Templum Domini.··ID. Potest hoc convenire illis virginibus, etc., usque ad in quo fides vera, conversatio sancta et omnium virtutum chorus.'

JER 7:8 Multiple spaces in '7.8··Ecce vos confiditis in vobis.··ID. Frustra eos in templo habere fiduciam hæc peccata demonstrant, etc., usque ad et in tantam prorumpunt amentiam, ut liberatos se jactent, quia a cultu Dei recesserunt.'

JER 7:11 Multiple spaces in '7.11··Spelunca latronum,··etc. ID. De hoc loco sumptum puto quod dicitur in Evangelio, etc., usque ad oculi mei contemplati sunt quod vos putatis occultum.'

JER 7:12 Multiple spaces in '7.12··Ite ad locum meum in Silo,··etc. ID. Ubi scilicet fuit primum tabernaculum meum, etc., usque ad Cum venerit Filius hominis putas inveniet fidem super terram Luc. 18..'

JER 7:13 Multiple spaces in '7.13··Ad vos mane consurgens,··etc. ID. Non quod ei tempus absque diluculo sit, etc., usque ad filii lucis dicuntur et non noctis neque tenebrarum, nec dormientes, qui scilicet mandata Dei conservant.'

JER 7:14 Multiple spaces in '7.14··Sicut feci Silo.··Abjeci Silo, abjecturus et templum: abjeci decem tribus, abjecturus et duas tribus. Quidquid illi populo minatur, timeamus et nobis, ne similia faciamus.'

JER 7:16 Multiple spaces in '7.16··Tu ergo noli,··etc. HIER. Ne videatur propheta rogans non impetrare quod postulat, præcipit Dominus, etc., usque ad hæc impœnitentia, hæc blasphemia, vel verbum in Spiritum sanctum remissionem non habet in æternum.'

JER 7:17 Multiple spaces in '7.17··Nonne vides.··Ne putemus crudelem Deum: qui nec rogari patiatur, causam reddit quare non audiat, Nonne vides?'

JER 7:20 Multiple spaces in '7.20··Conflatur.··HIER. Quasi dicat: Quod diu facere nolui, vestrorum peccatorum multitudine facere compellor super viros et super jumenta. Cum irascitur Deus, etiam homines, et quæ sunt hominis, similem severitatem sentiunt.'

JER 7:22 Multiple spaces in '7.22··Quia non sum locutus.··ID. Manifeste ostendit, quia primum decalogum dederit, etc., usque ad necessaria ergo fuit gratia evangelica, quæ eos non merito suo, sed Dei misericordia conservaret.'

JER 7:27 Multiple spaces in '7.27··Et loqueris ad eos.··ID. Ne dubitetis indurare cervices, etc., usque ad nunc saltem loquere eis verbis meis.'

JER 7:28 Multiple spaces in '7.28··Hæc est gens.··Hoc in tempore prophetarum factum est, et in umbra præcessit. In Christo plene completum est, cujus disciplinam noluerunt audire, unde eleganter infertur: Periit fides et ablata est.··Quæ proprie Christianorum est.'

JER 7:29 Multiple spaces in '7.29··Tonde capillum.··Apud veteres consuetudo fuit lugentium tondere cæsariem, nunc e contra comam dimittere luctus indicium est.'

JER 7:31 Multiple spaces in '7.31··Excelsa Tophet.··HIER. Tophet Hebraice, latitudo Latine, qui locus est, etc., usque ad neque enim si canis aut asinus aut immundum quod tibet animal primum occurrisset domino, offerre debuisset.'

JER 7:32 Multiple spaces in '7.32··Ecce dies venient.··ID. Quando recessit a fidelitate Domini sui, tunc incœpit obsidio. Sed cum rex Ægypti veniret et liberaret Jerusalem, Nabuchodonosor illum fugavit. Postea Nabuzardan obsedit eam, et cepit, et duxit Sedeciam in Antiochiam, et ibi orbatus.'

JER 7:34 Multiple spaces in '7.34··Et quiescere faciam.··Cum locus idololatriæ versus fuerit in sepulcra, ut ubi Deum offenderant, ibi cadavera eorum inhumata jacerent.'

JER 8:1 Multiple spaces in '8.1··In tempore illo,··etc. HIER. Omnia quæ prophetalis sermo describit, etc., uque ad aurum et argentum quæ in sepulcris more antiquo ponebantur.'

JER 8:4 Multiple spaces in '8.4··Et dices.··Post tanta mala ad pœnitentiam provocat eos qui remanserunt. Sive, priusquam veniant, quæ minatus est, hortatur ad conversionem, et pœnitentiæ locum indicat. Aversus est,··sive avertit.··Quasi dicat: Conversus potest iræ Dei precibus resistere et avertere.'

JER 8:5 Multiple spaces in '8.5··Quare ergo,··etc. HIER. Quanto eos ad pœnitentiam provocavi, tanto magis recesserunt, non tam studio peccandi, quam me superandi.'

JER 8:6 Multiple spaces in '8.6··Nemo quod bonum,··etc. ID. Omne g enus hominum pronum est ad malum Gen. 8.. In tempore Salvatoris, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum Psal. 13.. Unde ipse: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus Ibid. 11.. Ubi sunt ergo qui dicunt in nostra positum potestate omni peccato carere?'

JER 8:7 Multiple spaces in '8.7··Milvus in cœlo.··ID. Quasi dicat: Etiam aves sua norunt tempora, ut sciant quando ad calida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant, et veris principio ad solitas redire regiones.'

JER 8:10 Multiple spaces in '8.10··Propterea dabo.··ID. Receperunt mercedem suam, et qui verbum Domini abjecerunt, ipsi abjecti sunt.'

JER 8:11 Multiple spaces in '8.11··Et sanabant contritionem.··ID. Quasi dicat: Boni medici aliena vulnera verbis sanare cupiebant, etc., usque ad et ignominiam eorum qui decipiunt dicentes, pax, pax, etc.'

JER 8:12 Multiple spaces in '8.12··Idcirco cadent.··ID. Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinæ populi misceantur, quia scilicet a minimo usque ad maximum omnes avaritiæ student Jer. 6..'

JER 8:13 Multiple spaces in '8.13··Non est uva,··etc. Quasi dicat: Cum tempora prætereant, et æstati succedat autumnus, et hyeme arborum cadant folia: de longe cuncta videbitis nec ex eis cibum capietis.'

JER 8:14 Multiple spaces in '8.14··Quare sedemus.··Vox populi inducitur respondentis, et vitia sua confitentis, et sese mutuo cohortantis. Convenite et ingrediamur civitatem munitam.··Vel unam civitatem Jerusalem: jam enim aliæ captæ fuerant.'

JER 8:16 Multiple spaces in '8.16··A Dan auditus est.··Ubi Jordanis fluvius oritur: Nabuchodonosor describitur a Dan veniens per Phœnicem cum exercitu suo.'

JER 8:17 Multiple spaces in '8.17··Mittam vobis serpentes.··ID. Ut insanabiliter percutiant vos, etc., usque ad qui eloquia Domini contemnunt traduntur adversariis potestatibus.'

JER 8:18 Multiple spaces in '8.18··Dolor meus.··ID. Ex persona Domini hæc legenda, eversionem Jerusalem plangentis, et ejus miseriam non ferentis.'

JER 8:19 Multiple spaces in '8.19··Et ecce vox.··Describit fletum et ululatum urbis ingressis hostibus. Hostes venientes de terra longinqua clamant contra civitatem vel cives contra hostes.'

JER 8:20 Multiple spaces in '8.20··Transiit messis.··Verba populi in Jerusalem longa obsidione conclusi, quia mutata sunt tempora, anni circulus revolutus. Spes autem nostra irrita.'

JER 8:21 Multiple spaces in '8.21··Super contritione.··Domini responsio, qui in afflictione Jerusalem videtur afflictus.'

JER 9:1 Multiple spaces in '9.1··Quis dabit.··HIER. Rex Jerusalem obsessa civitate ab hostibus, etc., usque ad hoc autem tam ex persona Domini, quam ex persona prophetæ intelligi potest.'

JER 9:2 Multiple spaces in '9.2··Quis dabit me,··etc. Quasi dicat: Melius est habitare in solitudine, quam inter tanta scelera hominum commorari. Unde in Evangelio: Usquequo sustinebo vos?··Matth. 17. Et alibi: Oui intelligit sedebit, quoniam tempus pessimum est Thren. III; Mich. 2..'

JER 9:3 Multiple spaces in '9.3··Quia de malo,··etc. HIER. De malo in malum transeunt peccatores, etc., usque ad et lingua armantium in blasphemiam.'

JER 9:4 Multiple spaces in '9.4··Unusquisque,··etc. GREG. Callidus hostis cum a bonorum cordibus expelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus cæteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis gladius ad intimæ rectitudinis intima irrumpat. A proximo suo.··HIER. Quia et inimici hominis domestici ejus Mich. 6.. Fratrum quoque gratia rara. Et tradet pater filium, et filius patrem. Et duo in tres, et tres in duo dividentur Luc. 12..'

JER 9:5 Multiple spaces in '9.5··Ut inique agerent laboraverunt.··GREG. Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore potuerunt, ut peccent, laborant: cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus exigunt ut moriantur.'

JER 9:7 Multiple spaces in '9.7··Et probabo eos.··HIER. In fornace tribulationis. Vasa figuli probat fornax Eccli. 27.: ut quidquid in nobis adulterinæ materiæ est, excoquatur. Argentum enim Domini igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum Psal. 11..'

JER 9:9 Multiple spaces in '9.9··Nunquid super his ID. Sæpe versiculum istum repetit, ut malis eorum enumeratis inferat se juste facere quod facit.'

JER 9:10 Multiple spaces in '9.10··Super montes.··ID. Tropologice. Super montes fletus assumitur, etc., usque ad qui possunt in sublime ascendere usque ad simplices, recesserunt a Deo.'

JER 9:11 Multiple spaces in '9.11··Et dabo Jesusalem.··ID. Cum ecclesiastici doctores deficiunt, etc., usque ad et qui dicit, Inhabitabo et inambulabo in eis Lev. 26..'

JER 9:14 Multiple spaces in '9.14··Cordis sui.··Non in corde nostro, sed in Domino confidendum est. Pravum est cor hominis, de quo exeunt pravæ cogitationes.'

JER 9:15 Multiple spaces in '9.15··Idcirco hæc dicit Dominus.··Potest de vicino tempore prophetari, quo capti sunt a Chaldæis: et proprie de hoc, quo in omnibus gentibus sunt dispersi et toto orbe divisi.'

JER 9:16 Multiple spaces in '9.16··Gladium.··HIER. Vel materialem vel spiritualem, quo dividuntur, ne in malum consentiant, sed in eo, quod mali sunt, dispereant.'

JER 9:17 Multiple spaces in '9.17··Et vocate.··Vocate lamentatrices propter futuram captivitatem, etc., usque ad voce modulata populum transfundant in lacrymas.'

JER 9:18 Multiple spaces in '9.18··Oculi nostri.··Propterea: vel ipse Deus adjungit se compatientis affectui, ut quod populus sustinet, sustinere et sentire ipse dicatur.'

JER 9:19 Multiple spaces in '9.19··Quomodo vastati.··Dicant hoc in persecutione credentium turbæ, quæ idcirco vastatæ sunt atque confusæ, quia dereliquerunt legem Domini, et deseruerunt tabernacula sua.'

JER 9:20 Multiple spaces in '9.20··Audite ergo.··Superius dixit: vocate lamentatrices,··etc. Nunc quasi præsentes alloquitur, in suggillationem sacerdotum, atque doctorum, et virorum omnium: ut illis a doctrina cessantibus, mulieres audiant verbum Domini.'

JER 9:21 Multiple spaces in '9.21··Quia ascendit.··Quia tanta erit fortitudo, et velocitas hostium, ut non exspectent ostium, sed per fenestras, et tecta conscendant.'

JER 9:22 Multiple spaces in '9.22··Loquere: Hæc dicit,··etc. HIER. Verbum Hebraicum quod tribus litteris scribitur, etc., usque ad ut non sit qui sepeliat corruentes.'

JER 9:24 Multiple spaces in '9.24··Qui facio misericordiam.··ID. Etsi quædam videantur injusta, omnia tamen, etc., usque ad Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10..'

JER 9:25 Multiple spaces in '9.25··Ecce dies venient.··ID. Multæ gentium, et maxime Judææ et Palæstinæ confines, etc., usque ad circumcisio enim non prodest, nisi legem observes.'

JER 10:1 Multiple spaces in '10.1··Audite verbum,··etc. HIER. Proprie adversus eos loquitur, etc., usque ad et ex causis cœlestium moderentur terrena.'

JER 10:3 Multiple spaces in '10.3··Lignum.··ID. Quod de idolis diximus, etc., usque ad propria est et eorum qui ignorant Deum.'

JER 10:4 Multiple spaces in '10.4··Argento et auro.··ID. Ut fulgore materiæ simplices occupet et decipiat. Hic error usque ad nos pervenit, ut religionem in divitiis arbitremur.'

JER 10:5 Multiple spaces in '10.5··Nolite ergo timere.··Solent plerique gentium dæmones colere ne officiant, et alios exorare, ut proficiant: unde Virgilius, Æneid.··3: Nigram hiemi pecudem, zephyris felicibus albam.'

JER 10:6 Multiple spaces in '10.6··Non est similis tui.··Non est similis tui Domine, deorum, scilicet qui ab hæreticis finguntur.'

JER 10:7 Multiple spaces in '10.7··Tuum est enim.··HIER. Quamvis hæretici juxta sapientiam mundi, etc., usque ad Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo I Cor. 1..'

JER 10:8 Multiple spaces in '10.8··Involutum.··ID. Aliter non decipit; falsitas involvitur, veritas, etc., usque ad dum cœli sibi colorem ostendunt, et cœlestia promittunt.'

JER 10:11 Multiple spaces in '10.11··Cœlos et terram.Quæ cooperatores Christi, qui dii vocantur et domini, per doctrinam ecclesiasticam partim fecerunt. Qui facit.··ORIG., Homil. in Jer. Dominus qui facit terram in fortitudine,··etc. Tres quodammodo virtutes Dei assumens propheta, etc., usque ad si vero cœlestia, thesaurizatorem suum ad propinquam sibi regionem subvehunt.'

JER 10:13 Multiple spaces in '10.13··Nebulas.··HIER. Quæ noverunt scilicet quibus pluvias suspendant et quibus impendant: Moyses quasi nubes loquebatur, qui dicebat, Exspectet terra, ut pluviam verba mea Exod. 9.. Et Isaias: Audi, cœlum, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est Isa. 1.. Ab extremitatibus.··Qui vult in vobis primus esse, sit omnium novissimus. Aliter enim nemo fit nubes. Fulgura in pluvias.··ORIG. Fertur quod fulgura ex nubium vel imbrium collisione generantur, etc., usque ad Jeremias quoque et Baruch sibi colloquentes rutilantia fulgura mittunt. Et educit ventum de thesauris.··ID. Venti qui terras perflant in thesauris Dei non sunt, etc., usque ad inde oritur ut alius sit sapiens, alius fidelis et hujusmodi.'

JER 10:14 Multiple spaces in '10.14··Stultus.··HIER. Stultus comparatione Dei, etc., usque ad omnia enim contraria assumpsit Deus, ut contraria dissolvat. Falsum est.··ORIG. Quod ordine suo fingit. Falsum est enim quod conflavit, sicut stultus est omnis homo a scientia, stultum etiam est quod facit. Non est spiritus.··HIER. Notandum quod in hoc capite ventus et spiritus uno nomine apud Hebræos appellantur ruah.'

JER 10:15 Multiple spaces in '10.15··Vana sunt.··Aut enim rustica sunt, ut lignum, aut pulchro sermone tinnientia, ut argentum; aut de proprio sensu simulata mentiuntur, ut aurum. In tempore visitationis.··Ad tempus valet hæresis, ut qui probati sunt manifesti fiant I Cor. 11.. Cum autem visitatio Dei venerit, et oculus ejus cuncta respexerit, omnia conticescent.'

JER 10:17 Multiple spaces in '10.17··Congrega.··HIER. Præcipitur Jerusalem ut quidquid substantiæ foris habet, in urbem munitissimam congreget, et longe obsidioni præparet alimenta. Non enim Deus, sicut prius, longe post futura minatus, sed statim futura.'

JER 10:19 Multiple spaces in '10.19··Væ mihi,··etc. ID. Conqueritur Jerusalem quod vehementer afflicta sit et plaga insanabili.'

JER 10:20 Multiple spaces in '10.20··Tabernaculum.··ID. Plangit Jerusalem tam facilem factam subversionem suam, etc., usque ad magna pars eorum interfecta atque deleta est.'

JER 10:21 Multiple spaces in '10.21··Grex.··ID. Septuaginta: pecora.··Quod juxta historiam stare non potest: in tam longa enim obsidione pecora non durassent.'

JER 10:22 Multiple spaces in '10.22··Vox auditionis.··ID. Hæc omnia quæ præteritus et præsens sermo describit, etc., usque ad qui stulte egerunt,··et Dominum non quæsierunt. Draconum.··Vel Struthionum.··Symmachus, Syrenarum,··ut pro hominibus habitent scilicet dracones, et omnia venenata: vel struthiones, quæ solitudini familiares in desertis nascuntur et nutriuntur. Aut Syrenes, scilicet quædam monstra et dæmonum phantasmata.'

JER 10:23 Multiple spaces in '10.23··Scio,··etc. Erubescant, qui aiunt unumquemque suo regi arbitrio. Non est enim hominis via ejus, etc.; unde David: A Domino gressus hominis dirigetur Psal. 36..'

JER 10:24 Multiple spaces in '10.24··In judicio, et non in furore.··HIER. Quasi, quæ patimur, justa sunt, etc., usque ad gentes autem, quæ non cognoverunt te, non judicium, sed indignationem merentur.'

JER 11:1 Multiple spaces in '11.1··Verbum.ORIG., Hom. in Ezech. Quod scilicet in principio apud Deum, etc., usque ad et discipulis ait: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Verbum quod factum est.··HIER. Non est positum in titulo, quo tempore, etc., usque ad ad viros Juda et Jerusalem sermo dirigitur.'

JER 11:2 Multiple spaces in '11.2··Audite,··etc., Viros Juda,··etc. Alleg. Christianos scilicet, Christus enim de Juda ortus est. De quo vere dicitur: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuæ super dorsum inimicorum tuorum Gen. XLIX., etc. Jerusalem.··Ecclesiæ, quæ est civitas regis magni, et visio pacis. Pax enim in ea multiplicatur et cernitur.'

JER 11:3 Multiple spaces in '11.3··Maledictus.··ORIG. Judæi enim maledicti sunt, qui non audierunt testamentum Dei, quando eduxit eos de terra Ægypti. Nos autem qui in Christo credimus, testamento ejus obedimus quod per Moysen traditur: et nobis hoc dicitur ne maledicti simus.'

JER 11:4 Multiple spaces in '11.4··Eduxi eos.··HIER., ORIG. Nos quoque eduxit Deus de Ægypto et fornace ferrea, etc., usque ad in lege obedientia mandatorum, hic similitudo Dei. Et eritis.··Non est Deus omnium, sed eorum tantum quibus se largitur; unde: Ego sum Dominus Deus tuus sanctus Isræl Ezech. 14.. Et alibi quoque inquit, Ero Deus eorum Exod. 3. Et, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.··Quod exponens Salvator ait: Deus autem non est mortuorum, sed vivorum Luc. 29.. Mortuus est, scilicet peccator.'

JER 11:5 Multiple spaces in '11.5··Lacte et melle.··HIER. Melle et lacte rerum omnium abundantiam significat, etc., usque ad vel, fiat, Domine, id est, semper maneat quod dedisti.'

JER 11:7 Multiple spaces in '11.7··Quia contestans,··etc. Usque, ut facerent hæc,··in Septuaginta non habentur. Quod sequitur: Et non fecerunt, ab ipsis:··in fine superioris capituli positum est. Audite verba pacti hujus,··etc.'

JER 11:9 Multiple spaces in '11.9··Inventa est conjuratio.··ORIG. Inventa est colligatio in viris Juda,··etc. Si peccaverimus, etc., usque ad et efficieris filius Dei in Christo Jesu.'

JER 11:11 Multiple spaces in '11.11··Clamabunt.··In necessitatibus, et non exaudiam, quia me audire noluerunt. Quod et Saul passus est, etc., usque ad quod nunc dicitur ad Judam et Jerusalem pertinet quibus instat captivitas.'

JER 11:13 Multiple spaces in '11.13··Secundum numerum.··ID. In libro Regum et Paralipomenorum invenimus Judam et Jeremiam multo pejora, etc., usque ad tot in confusionem suam aras haberent, quibus idolis immolarent.'

JER 11:14 Multiple spaces in '11.14··Tu ergo.··ID. Præcipitur prophetæ, ne pro eis oret in quos, etc., usque ad ex his discimus, frustra pro aliquo rogari, qui non meretur accipere.'

JER 11:15 Multiple spaces in '11.15··Quid est,··etc. ID. Dicamus hoc principibus ecclesiarum et divitibus, cum aliena rapiant et malitias cordis sui non auferant, putant se Dei mereri clementiam. Nunquid carnes sanctæ.··At nunc publice offerentium nomina recitantur, et redemptio peccatorum in laudem mutatur: nec evangelicæ viduæ memoria celebratur, quæ plus omnibus in gazophylacium misit.'

JER 11:16 Multiple spaces in '11.16··Ad vocem loquelæ.··HIER. Quasi dicat: Exaltatus per superbiam, non humiliter creatorem et dominatorem tuum intellexisti, sed contra Dominum granditer locutus, igne ejus succensus redigeris in nihilum.'

JER 11:17 Multiple spaces in '11.17··Et Dominus.··Quasi: Olivam uberem, pulchram, fructiferam vocavit te dominus tuus atque plantavit: sed propter vocem loquelæ grandis flamma ejus descendit in te.'

JER 11:18 Multiple spaces in '11.18··Tu autem.··HIER. Judæi et nostri judaizantes ad personam Jeremiæ hoc referunt, etc., usque ad nisi forte dicant populum cogitasse, et non fecisse? ORIG. Tu autem, Domine, etc. Vel notum fac mihi, Domine, et cognoscam Psal. 142.. Juxta Psalmistam, Dominus docet hominem scientiam Ibid. 93.. Unde: Nolite vocari magistri super terram, unus quippe est magister vester qui in cœlis est Matth. 23., qui, scilicet erudit homines, etc., usque ad cum autem venit lignum Jesu Christi, et sermo Salvatoris in eam descendit, dulcoratur.'

JER 11:20 Multiple spaces in '11.20··Tibi enim.··HIER. Quia non merito meo, sed eorum scelere crucifigor. Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14..'

JER 11:22 Multiple spaces in '11.22··Propterea hæc dicit Dominus.··Videtur hoc superiori sententiæ contrarium, in qua, etc., usque ad et quod in præsenti in Jeremia completur, hoc in futurum de Domino prophetatur.'

JER 12:1 Multiple spaces in '12.1··Justus quidem,··etc. HIER. Contra omnes inique agentes disputatio est, sicut in illo Psalmista: Quam bonus Isræl Deus his qui recti sunt Psal. 72., etc. Sed præcipue contra hæreticos.'

JER 12:3 Multiple spaces in '12.3··Et tu, Domine.··ID. Ac si dicat: Non est scandalum, si impii vel hæretici pro tempore florent, etc., usque ad cum fuerint, scilicet, ecclesiastico jugulati mucrone.'

JER 12:5 Multiple spaces in '12.5··Si cum pedibus.··Quasi dicat: Si captivitas vicinarum gentium te fatigavit, Moabitarum scilicet, Philisthiim, Ammonitarum, Idumæorum, qui propter difficultatem locorum non tam pugnæ quam latrocinio apti sunt. Quomodo.··Id est, quid facies, cum ad captivitatem in Chaldæam veneris? Chaldæi enim et Persæ equis gaudent.'

JER 12:6 Multiple spaces in '12.6··Nam et fratres,··etc. HIER. Potest hoc de Christo intelligi, contra quem fratres clamaverunt: Crucifige eum: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..'

JER 12:7 Multiple spaces in '12.7··Reliqui domum.··Unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.: Et: Surgite, eamus hinc Joan. 14..'

JER 12:8 Multiple spaces in '12.8··Hæreditas mea,··etc. ORIG. Non est mirandum si tunc truci belluæ comparata sit hæreditas, cum usque hodie sint leones in sylva anathematizantes Christum, et blasphemantes et fidelibus insidiantes.'

JER 12:9 Multiple spaces in '12.9··Nunquid avis discolor?··Septuaginta: Nunquid spelunca hienæ hæreditas mea mihi?··HIER. Hiena nocturna bestia mortuorum devorat cadavera, et de sepulcris effodit corpora et cunctis vescitur sordibus, cujus immunditiæ Isræl comparatur.'

JER 12:10 Multiple spaces in '12.10··Pastores multi,··etc. HIER. Audiant hæc, qui principes volunt esse, etc., usque ad qui populum Dei dissipaverunt.'

JER 12:11 Multiple spaces in '12.11··Desolatione.··ORIG. Quoniam Judæi compleverunt mensuram patrum suorum et addiderunt ad prophetarum occisionem, etiam Salvatoris, etc, usque ad Seminamus non in carne, sed in spiritu, ut non metamus corruptionem de carne, sed de spiritu vitam æternam I Cor. 17..'

JER 12:12 Multiple spaces in '12.12··Non est pax,··etc. HIER. Caro pacem Dei in se recipere non potest. Sapientia enim carnis inimica est Deo, et qui in carne sunt, Deo placere non possunt Rom. 8..'

JER 12:13 Multiple spaces in '12.13··Seminaverunt.··Hoc quoque ecclesiasticis dicitur, etc., usque ad et: Cui plus committitur, plus ab eo exigitur Sap. 6.. A fructibus.··Septuaginta. A gloriatione vestra.··HIER. Vestibus, scilicet, pretiosis, domibus exornatis, possessionibus multis, sæculari sapientia: Qui autem gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Et, in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6.. Et, in infirmitatibus suis ut inhabitet in eo virtus Christi II Cor. 11..'

JER 12:14 Multiple spaces in '12.14··Vicinos.··HIER. Ad litteram, Idumæos, Philistiim, Moab, et Ammon. Allegorice. Hæreticos qui Christiani dicuntur, et magis terræ sanctæ fiunt affines quam habitatores.'

JER 13:1 Multiple spaces in '13.1··Hæc dicit Dominus.··HIER. Vir sanctus lumbare Dei dicitur, qui de limo terræ assumptus est, etc., usque ad multitudine innumerabilium gentium quodammodo absorptus et nihil reputatus.'

JER 13:5 Multiple spaces in '13.5··Et abscondi,··etc. ORIG. Judæi indigni exstiterunt Deo, et projecti sunt ab eo, etc., usque ad si non adhærens Domino, uno spiritu fuerit in Christo.'

JER 13:7 Multiple spaces in '13.7··Et tuh lumbare.··HIER. In captivitate. Significat autem quod propheta, etc., usque ad ideo æterna perditione contabescit.'

JER 13:12 Multiple spaces in '13.12··Omnis laguncula.··ID. Hæc est ebrietas, qua obliviscimur præceptorum Dei, et vitiis atque peccatis, etc., usque ad Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?··Rom. 7.'

JER 13:14 Multiple spaces in '13.14··Et dispergam.··ID. Rationabili ira, ut reducam ab errore, doloribus et tormentis, etc., usque ad et omnis populus Jerusalem calice Babyloniæ sit inebriandus et captivitate obruendus.'

JER 13:16 Multiple spaces in '13.16··Date Domino,··etc. ID. Ad pœnitentiam provocat, antequam ducantur in Babylonem, etc., usque ad et Sophonias: Dies tenebrarum et turbinis Soph. 1..'

JER 13:17 Multiple spaces in '13.17··Quod si hoc non audieris.··ID. Dicamus Judæis et nostris Judaizantibus, qui litteram, etc., usque ad plorabit anima prophetæ a facie superbiæ eorum. Captus est.··A diabolo vel Nabuchodonosor, vel contritus. Aliquando Isræl fuit grex Domini. Sed quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo ad Gentes. Caveat oleaster in bonam olivam contra naturam insertus, ne et ipse conteratur.'

JER 13:18 Multiple spaces in '13.18··Dic regi et dominatrici.··HIER. Verbum Hæbræum Gebira,··Aquila et Symmachus Dominatricem et dominam interpretati sunt, etc., usque ad et quod quidam angeli passi sunt pro redemptione dæmonum, et post judicium portas inferni claudi et nullum ibi puniri, quod Origenes sentire videtur, quod frivolum est.'

JER 13:21 Multiple spaces in '13.21··Tu enim docuisti eos,··etc. ID. Quando Ezechias ostendit thesaurum nuntio regis Babyloniæ. Tu enim,··etc. Audiat hoc Ecclesia negligens, quæ docet adversarios suos quomodo possint eam spirituali captivitate comprehendere, et pecus ejus bestiali crudelitate lacerare.'

JER 13:22 Multiple spaces in '13.22··Propter multitudinem,··etc. ID. Hinc discimus, quandiu peccata sunt minora, etc., usque ad Isti resurgent in vitam æternam, et illi in opprobrium et confusionem sempiternam Dan. 12..'

JER 13:23 Multiple spaces in '13.23··Si mutare potest,··etc. ID. Hoc testimonio utuntur, qui diversas naturas asserere conantur, etc., usque ad Non igitur glorietur sapiens in sapientia sua, vel fortis in fortitudine sua Jer. 9., et hujusmodi, quæ in omnibus operatur virtus Christi.'

JER 13:26 Multiple spaces in '13.26··Nudavi.··ID. Rogemus Christum, ut nec in præsenti, nec in futuro revelet posteriora nostra, sed deleat iniquitates nostras, et scelera nostra apparere non sinat.'

JER 13:27 Multiple spaces in '13.27··Super colles.··Allegorice. In collibus et in agris fornicatur, et nunquam mundatur, qui erecta cervice per superbiam, non humiliatur sub potenti manu Dei, sed confidit in sceleribus suis.'

JER 14:1 Multiple spaces in '14.1··Et portæ ejus,··etc. HIER. Sensus, scilicet, per quos animo concipitur disciplina, etc., usque ad et usque in præsentem diem sterilitas pluviarum non solum frugum, sed et bibendi facit inopiam.'

JER 14:4 Multiple spaces in '14.4··Agricolæ.··Quorum unus ait: Dei agricultura estis I Cor. 3.. Et alibi: Dei cooperatores sumus.'

JER 14:5 Multiple spaces in '14.5··Nam et cerva,··etc. GREG. Nam et cerva··(vel cervæ) in agro peperit··(vel pepererunt). Hæc sententia de doctoribus genitos filios incaute deserentibus dicitur, etc., usque ad scriptum est, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi Gal. 6..'

JER 14:6 Multiple spaces in '14.6··Traxerunt ventum.··ID. Perversi quasi dracones trahunt ventum, cum malitiosa superbia inflantur. Defecerunt oculi.··HIER. Claram lucem cernere non valentes, etc., usque ad sunt qui discant, non qui doceant.'

JER 14:8 Multiple spaces in '14.8··Exspectatio Isræl.··ID. Dicamus et nos in tempore siccitatis et aquæ penuria, Tibi peccavimus, et malum coram te fecimus Psal. 50., tuum præstolamur adventum, qui salvas Isræl, non suo merito, sed tua gratia. Quasi colonus.··GREG. Qui enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus, etc., usque ad et viatoris prætereuntis, qui negligit ea quæ occurrunt in viis. Et quasi viator.··HIER. Judæi hunc locum sic exponunt: Quare segregas te, etc., usque ad relicto Isræl tendat ad gentes, ut de loco ad locum, de populo ad populum, de templo ad Ecclesiam.'

JER 14:10 Multiple spaces in '14.10··Movere pedes suos,··etc. ID. Notandum in Scripturis sanctis quod semper peccatorum pedes moveantur, etc., usque ad et qui turrim Babylonis ædificaverunt, ab Oriente moverunt pedes suos.'

JER 14:11 Multiple spaces in '14.11··Noli orare.··ID. Stultum est orare pro eo qui peccaverit ad mortem, etc., usque ad qui enim semel gladio et fami et pesti destinatur, nullis precibus eruitur: unde, Noli orare,··etc.'

JER 14:13 Multiple spaces in '14.13··Prophetæ dicunt eis,··etc. Audiant hæc magistri qui peccantibus et in vitiis permanentibus prospera pollicentur. Multi tales hodie sunt, qui non curant undecunque sit oblatio, consulentes suæ avaritiæ; ut quidam fecisse dicitur, qui persuadebat ut secreta confiterentur peccata coram Deo ante altare, et ipse ex adverso sedebat: et audiebat, et hanc securitatem dabat. Tantummodo largas eleemosynas facite et sufficit.'

JER 14:15 Multiple spaces in '14.15··Hæc dicit Dominus.··HIER. Caveat pseudoprophetæ, ne qui decipiendo lactant populum Dei, et ipsi pereant cum deceptis, et jaceant insepulti, et non sit qui operiat ignominiam eorum pulvere pœnitentiæ.'

JER 14:17 Multiple spaces in '14.17··Deducant oculi mei.··ID. Dupliciter hic locus intelligitur. Quod vel ipse Deus, etc., usque ad virgo contrita, filia percussa, populus deletus.'

JER 14:18 Multiple spaces in '14.18··Si egressus,··etc. ID. Audiant hoc prophetæ nostri et sacerdotes, quod nec foris nec intus, etc., usque ad qui prophetabant prospera, et legis mandata aperire debebant, abierunt in terram quam ignorabant.··Id est, captivati sunt.'

JER 14:19 Multiple spaces in '14.19··Nunquid projiciens,··etc. HIER. Ut ubi fuerat cultus Dei et tranquillitas, ibi sit seditio et hostilis fremitus. Si quando nostra Sion nosterque Judas abominabilis abjicitur, nequaquam miremur, sed dicamus quod sequitur.'

JER 14:20 Multiple spaces in '14.20··Cognovimus, Domine,··etc. ID. Quasi: Et nos et patres nostri eadem dementia Dei præcepta negleximus, etc., usque ad nondum venerant ad iniquitatis cumulum: quod in Christi morte completum est.'

JER 14:21 Multiple spaces in '14.21··Solii gloriæ.··Templi, vel cujuslibet sancti, in quo, sicut scriptum est, Thronum ejus in terra allisisti.··Tunc alliditur atque destruitur, cum ab eo multitudine peccatorum Deus offenditur. Sed quia culpa perditur, Domini clementia sustentatur, quæ mutatur severitate sententiæ, si irritum faciat Dominus pactum suum quo nobis pollicitus est salutem.'

JER 14:22 Multiple spaces in '14.22··Nunquid sunt in sculptilibus,··etc. HIER. Post multos variosque sermones redit ad titulum prophetiæ, etc., usque ad tu solus es qui populum tuum potes instruere, et divisiones gratiarum exspectantibus te.'

JER 15:1 Multiple spaces in '15.1··Et dixit Dominus.··GREG., Moral., lib. 9, c. 12. Omissis tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, etc., usque ad alter ex principatu ejicitur, et ait: Absit a me hoc peccatum, quia cessem orare pro vobis I Reg. 12..'

JER 15:3 Multiple spaces in '15.3··Et visitabo super eos.··HIER. Quatuor plagas, quibus populus Judæ traditus est, etiam Ezechiel propheta demonstrat, gladium, etc., usque ad ut Creatore neglecto non universa creatura consurgeret in peccatores.'

JER 15:4 Multiple spaces in '15.4··Et dabo eos in fervorem,··etc. ID. Hoc sub Babyloniis ex parte completum est, etc., usque ad si liberi nepotesque similia gesserint ad posteros perveniunt. Iste Manasses nequissimus fuit, Isaiam serta lignea secuit, Amon filium suum per ignem traduxit ad honorem idolorum et Tophet.'

JER 15:5 Multiple spaces in '15.5··Quis enim miserebitur tui?··Nullus offenso Deo potest rogare pro flagitiis peccantium, quia nec tam clemens potest esse creatura quam Creator, nec tam alienus externis, quam Dominus suis misereri.'

JER 15:6 Multiple spaces in '15.6··Retrorsum abiisti,··etc. HIER. Cum juxta Apostolum posteriora obliviscens ad priora se extendere debuit, Ægyptias carnes desideravit.'

JER 15:8 Multiple spaces in '15.8··Multiplicatæ sunt mihi.··HIER. Diversis medicaminibus cupit Deus salvare peccantes, ut qui contempserant blandientem, timeant minantem.'

JER 15:9 Multiple spaces in '15.9··Septem.··ID. Verbum Hebraicum Saba,··vel septem,··vel juramentum,··vel plurimos sonat. Unde, etc., usque ad confusa est in æternum spirituali gladio perdens populum suum.'

JER 15:10 Multiple spaces in '15.10··Væ mihi, mater mea,··etc. ID. Potest hoc Synecdochicos de Jeremia intelligi, qui non in toto orbe terrarum, etc., usque ad sed et Jeremiam deprehendimus sæpe in hoc volumine rogasse pro populo.'

JER 15:11 Multiple spaces in '15.11··Si non reliquiæ.··Responsio Domini ad id quod Jeremias supradixerat: Væ mihi, mater mea,··etc. Quasi: Noli considerare præsentia tantum, sed futura. Reliquiæ enim tuæ in bonum,··etc. In præsenti quoque cum te cuperent inimici opprimere, occurri tibi,··et protexi te. Si non reliquiæ tuæ in bonum.··De Christo quoque secundum humanitatem possunt hæc dici, Si non reliquiæ.··Possunt hæc de Jeremia accipi, qui pessimo tempore, imminenteque captivitate prophetare compulsus est, et dura perpeti a populo non credente.'

JER 15:12 Multiple spaces in '15.12··Nunquid fœderabitur ferrum ferro.··HIER. Quasi: Nec doleas quod populus tuus inimicus sit, etc., usque ad qui in tantam pervenit malitiam, ut duriori metallo, id est, ære circumdatus sit.'

JER 15:13 Multiple spaces in '15.13··Et thesauros.··ORIG. Unus thesaurus est Jeremias, alius Isaias, vel Moyses et cæteri. Hos thesauros abstulit Deus Judæis, et dedit nobis: unde, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus Matth. 21.. Primum credita sunt illis eloquia Dei I Cor. 1., et postea data nobis. Habent quidem legem et prophetas, sed non intelligunt. In omnibus peccatis tuis.··HIER. Id est, propter peccata tua, quæ in omnes terminos tuos pervenerunt, etc., usque ad et resurgens Christus non apparuit ultra interfectoribus suis, sed tantum credentibus.'

JER 15:14 Multiple spaces in '15.14··Ardebit.··Non potest exstingui, quia materiam præbuisti ardoris, ut meus ignis tua quæ in te sunt ligna consumat et fenum et stipulam. Non est ergo causa ardoris in Domino, sed in his qui fomenta ministrant incendio.'

JER 15:15 Multiple spaces in '15.15··Noli in patientia tua suscipere me.··Vox Christi. Quasi: Longanimis fuisti semper huic populo delinquenti, sed quia etiam contra me erexit temeritatem suam, noli jam esse longanimis. Si autem consideres tempora Dominicæ passionis et ruinæ Jerusalem, videbis, quia omnino patiens fuit. A quintodecimo anno Tiberii Cæsaris usque ad subversionem templi numerantur anni quadraginta duo. Quia spatium pœnitentiæ oportebat dari propter eos qui per apostolos erant credituri.'

JER 15:17 Multiple spaces in '15.17··Non sedi,··etc. HIER. Hebræi arbitrantur hæc ex persona Jerusalem dici, quod sola sederit amaritudine repleta, etc., usque ad quæ opere monstrabit omnem amaritudinem instar fuisse fluentium aquarum. A facie manus tuæ.··ORIG. Facies manus Dei est ipsa percussio justi judicii, quæ superbientem, etc., usque ad et si peccare non desistimus, æternis adhuc suppliciis adjicit. Solus sedebam.··GREG., Moral., lib. 4, c. 35. Quasi: Dum considero quid jam per judicii experimentum patior a tumultu desideriorum temporalium, trepidus mentis secessum peto, quia adhuc acrius illa, quæ minaris, æterna supplicia formido.'

JER 15:19 Multiple spaces in '15.19··Si separaveris,··etc. ID., Moral., lib. 18, c. 23. Vilis quippe est Deo præsens mundus, pretiosa est ei, etc., usque ad qui ab amore præsentis sæculi loquendo quæ potest, humanam animam evellit. Quasi os meum.··HIER. Consideremus quantam mercedem habeat sermo doctoris, si ab errore quempiam liberare voluerit, et de peccantium numero revocare.'

JER 16:1 Multiple spaces in '16.1··Et factum est verbum,··etc. HIER. Instante captivitate, ne super proprium dolorem, uxoris quoque et liberorum miseriis torquearis. Bene ergo Apostolus jubet, Quia tempus breve est et consummatio imminet, ut qui exores habent, sint quasi non habentes I Cor. 7..'

JER 16:4 Multiple spaces in '16.4··Mortibus ægrotationum.··ID. Nota quod longa infirmitate tabescere, ira Dei est: unde Joram filius Josaphat infirmitate consumitur. Et Apostolus ait: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles I Cor. 11., etc.'

JER 16:5 Multiple spaces in '16.5··Ne ingrediaris domum.··HIER. Unde: Cum hujusmodi nec cibum sumere I Cor. 5.. Nec debes dicere ei ave. Apostolis quoque interdictum est, etc., usque ad aliud enim est mori communi lege naturæ, aliud Dei occubuisse sententia. Jeremias juvenis ad prædicandum missus est a Domino, unde ait, A a a Domine, nescio loqui.··Et virgo fuit et castus, et sine liberis, ut expeditius prædicaret.'

JER 16:6 Multiple spaces in '16.6··Neque plangentur.··ID. Modus fuit apud veteres, et usque hodie permanet, etc., usque ad et quotidie deceptorum funera prosternunt in Ecclesia?'

JER 16:9 Multiple spaces in '16.9··Ecce ego auferam.··Sic quoque peccanti Ecclesiæ aufert Deus omne gaudium et omnem lætitiam. De quo dicitur: Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete Philip. 4..'

JER 16:12 Multiple spaces in '16.12··Sed et vos,··etc. ID. Ne forte dicerent: Injusta sententia est, patrem comedisse uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescere.'

JER 16:14 Multiple spaces in '16.14··Ecce dies veniunt,··etc. ID. Prædicuntur miracula, quæ juxta litteram sub Zorobabel et Jesu pontifice partim completa sunt, etc., usque ad reduxit eos in terram suam, id est, ecclesiam quam dedit patribus eorum, id est, apostolis et apostolicis viris.'

JER 16:16 Multiple spaces in '16.16··Ecce ego mittam piscatores.··Judæi putant piscatorum nomine significari Chaldæos, et per venatores Romanos, qui de montibus collibusque, et de cavernis petrarum venati sunt infelicem populum. Cavernis petrarum,··etc. HIER. Apostolis et apostolicis viris: Petra enim Christus I Cor. 10., sed et Petro donavit, etc., usque ad et recepisse duplices iniquitates suas.'

JER 16:18 Multiple spaces in '16.18··Duplices iniquitates,··etc. ID. Quia servus sciens et non faciens voluntatem Domini, vapulabit multis Luc. 12.. Dignum est enim eos qui de gentibus sunt, simplicia peccata recipere, et nos duplicia. Unde: Voluntarie nobis peccantibus non relinquitur hostia pro peccatis Hebr. 6..'

JER 16:19 Multiple spaces in '16.19··Ad te gentes venient,··etc. ID. Postquam ejectus est Isræl, et a piscatoribus venatoribusque translatus, gentium multitudo consequenter vocatur, et pristinum confitetur errorem. Ab extremis.··Primi terræ sunt sapientes sæculi, nobiles, divites, optimates. Sed extrema, id est, stulta mundi elegit Deus, ut fortia quæque confundat. Venient gentes,··id est, ab his, qui sunt novissimi super terram, fatui et ignobiles et abjecti.'

JER 16:20 Multiple spaces in '16.20··Deos.··HIER. Non solum de corporeis simulacris faciunt sibi homines deos, etc., usque ad et adoraverunt opus manuum suarum, putantes vera esse quæ finxerunt.'

JER 17:1 Multiple spaces in '17.1··Peccatum Juda scriptum est,··etc. HIER. Quasi dicat: Gentium peccata deleta sunt, de quibus ad Moysen dicitur, Dimitte me,··etc., usque ad Quiescite ab homine cujus spiritus in naribus ejus Isa. 2.. ORIG. Forsitan peccatum Juda, peccatum nostrum, qui credimus in Christum de tribu Juda, etc., usque ad si de Juda proditore volueris intelligere: Peccatum Juda scriptum est,··repugnat quod sequitur eorum, etc.'

JER 17:3 Multiple spaces in '17.3··Excelsa.··HIER. Quæ Hebraice Ramoth.··Et significantur hæretici, qui ponunt in cœlum os suum, etc., usque ad et servitus dæmonum, qui inimici et ultores.'

JER 17:5 Multiple spaces in '17.5··Maledictus homo.··ID. Maledictus ergo Paulus Samosetanus et Photinus qui quamvis sanctum, etc., usque ad ut fieret utrumque unum, et non adoremus creaturam, sed Creatorem.'

JER 17:7 Multiple spaces in '17.7··Benedictus vir,··etc. ID. Quasi: Judæi maledicti et hæretici, qui non habent spem in Domino, etc., usque ad qui semel pro nobis mortuus est, et ultra non moritur: et dicit, Ego sum vita Joan. 14..'

JER 17:8 Multiple spaces in '17.8··Quod ad humorem.··ID. Quasi diceret: de siccitate Judaica transit ad baptismi gratiam.'

JER 17:11 Multiple spaces in '17.11··In dimidio dierum.··ID. Dies ejus hujus sæculi sunt. Eruit nos Christus de hoc sæculo nequam, et derelinquimus per diem. Novissimum ejus erit insipiens,··cum omnia subjecta fuerint Christo. Novissimus inimicus destruetur mors.'

JER 17:14 Multiple spaces in '17.14··Sana me, Domine.··ID. Multi medici curaverunt, etc., usque ad curari et sanari cupit, cujus vera laus et vera medicina.'

JER 17:15 Multiple spaces in '17.15··Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum,··etc.'

JER 17:16 Multiple spaces in '17.16··Ego non sum turbatus te pastorem sequens.··ID. Quanto plus Christum sequeris, etc., usque ad dies judicii malus his qui tormenta patiuntur.'

JER 17:19 Multiple spaces in '17.19··Vade et sta,··etc. Quasi diceret: Quia verba tua audire contemnunt, etc., usque ad quasi non audierint, sed audiant velint nolint.'

JER 17:21 Multiple spaces in '17.21··Custodite animas.··Ne præceptum sabbati instauratum per Jeremiam discerpamus, totum simul ponimus, simul omnia cognoscamus. Ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati.··ID. Si nostri judaizantes, etc., usque ad sed et patrem suum dicebat Deum.'

JER 17:27 Multiple spaces in '17.27··Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem,··etc. Quasi dicat: Hæc sunt præmia eorum qui sanctificant sabbatum, et nullo pondere gravantur. Si autem,··etc.'

JER 18:1 Multiple spaces in '18.1··Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino dicens.··HIER. Per omnes sensus ad judicium, etc., usque ad et ibi audire præcepta Domini.'

JER 18:4 Multiple spaces in '18.4··Et dissipatum est,··etc. Dissipatum divina providentia, ut nescius artifex errore suo parabolam figuraret.'

JER 18:7 Multiple spaces in '18.7··Repente loquar.··ID. Liberum arbitrium significat, etc., usque ad ut in omnibus excellat gratia largitoris.'

JER 18:11 Multiple spaces in '18.11··Ecce ego.··HIER. Implet parabolam quam et aspectu docuit et sermone.'

JER 18:12 Multiple spaces in '18.12··Post cogitationes.··ID. Ubi est absque gratia Dei, etc., usque ad omnes in circumitu ejus nationes.'

JER 18:14 Multiple spaces in '18.14··Nunquid de petra:··quasi diceret: Sicut de Libani summitatibus, etc., usque ad populus meus oblitus est mei.'

JER 18:16 Multiple spaces in '18.16··Ut fieret terra.··ID. Hoc plenius post adventum Domini videtur esse completum, quando nullus Judæorum terram et urbem sanctam ingredi ege permittitur. Sed cum ad planctum venerint, mirantur et deflent vaticinia prophetarum completa.'

JER 18:17 Multiple spaces in '18.17··Sicut ventus.··ID. Usque hodie hæc sententia permanet, etc., usque ad tunc omnis Isræl salvus fiet.'

JER 18:18 Multiple spaces in '18.18··Venit.··ID. Ista tunc Judæorum contra Jeremiam vel Christum, etc., usque ad prophetiam omni verborum et sensuum confidentia persequentes.'

JER 18:19 Multiple spaces in '18.19··Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum.··ID. In typo Salvatoris, etc., usque ad sanguis ejus super nos et super filios nostros Matth. 27..'

JER 18:23 Multiple spaces in '18.23··Ne propitieris iniquitati eorum,··etc. Non est contrarium superiori sententiæ, etc., usque ad ne inultum peccatum illis fieret in exemplum.'

JER 19:1 Multiple spaces in '19.1··Hæc dicit Dominus: Vade et accipe lagunculam.··HIER. Vult divina Scriptura non solum auribus docere populum, sed etiam oculis. Magis enim mente retinetur quod visu percipitur quam quod auditu. Lagunculam figuli pro laguncula figuli, etc., usque ad et pro Hierihoh Chiricho.'

JER 19:4 Multiple spaces in '19.4··Eo quod.··ID. Omnis hæreticus derelinquit Deum, etc., usque ad et comburunt idolis filios suos quos in hæresi genuerunt.'

JER 19:5 Multiple spaces in '19.5··Quæ non præcepi.··Non præcepi vel cogitavi, etc., usque ad hæc de Deo accipienda sunt, sicut alia.'

JER 19:6 Multiple spaces in '19.6··Topheth, et vallis filii Ennom,··etc. ID. Quæ sit vallis filii Ennom, etc., usque ad vel historialiter Babylonio vastante.'

JER 19:7 Multiple spaces in '19.7··Et dabo cadavera.··Quamvis hæc in Babylonica captivitate populo acciderint, etc., usque ad ventres suos sepulcra facerent liberorum.'

JER 19:11 Multiple spaces in '19.11··Sic conteram populum istum.··Sub Ælio Adriano civitas, et nomen perdidit, et statum, ad frangendam superbiam habitatorum. Sanctæ autem crucis et resurrectionis vocabula non urbem significant, sed locum. ID. Judæi auream atque gemmatam Jerusalem, etc., usque ad et vero judici cuncta reserventur. Et in Topheth sepelientur,··etc., usque ad quæ huic imminet loco, fiat sicut Topheth.'

JER 19:13 Multiple spaces in '19.13··Et erunt domus Jerusalem et domus regum.··Omnis domus regum Juda sicut locus Topheth. Hoc in Hebræo non habetur, sed a LXX interseritur.'

JER 20:1 Multiple spaces in '20.1··Et audivit Phassur.··HIER. Hic erat pontifex templi, etc., usque ad sed considerat imperantem.'

JER 20:3 Multiple spaces in '20.3··Cumque illuxisset.··Notanda prophetæ patientia atque prudentia. Missus in carcerem tacet, et silentio vincit injuriam, nec tamen dissimulat quod scit esse venturum, ut saltem Dei pontifex peccare desistat, et Dei clementiam deprecetur. Non Phassur.··Juxta superiorem interpretationem, etc., usque ad huc illucque circumspicias et venientes adversarios reformides.'

JER 20:7 Multiple spaces in '20.7··Seduxisti me, Domine.··ID. Dicit se propheta a Domino deceptum, etc., usque ad persecutiones et angustias sustineat. Factus sum in derisum.··ID. Propheta putaverat statim futurum quod Dominus minabatur; et populus æstimabat quod statim non venerat, non esse venturum.'

JER 20:12 Multiple spaces in '20.12··Et tu, Domine exercituum,··etc. ID. Solus Deus est, etc., usque ad ergo in peccatis mortuus. Videam.··Cum sciat justus se Deum habere propugnatorem, in patientia tamen fragilitatis humanæ quod novit esse venturum, jam nunc videre desiderat. Tibi enim.··Qui dicis: Mihi vindictam et ego retribuam Heb. 10., etc. Felix conscientia, cujus causa Domino revelatur: Unde apostolus: Omne quod manifestatur lux est Ephes. 5..'

JER 20:13 Multiple spaces in '20.13··Quia liberavit.··ID. Pauper spiritu vindictam a Domino consecutus laudat, et se de manu pessimorum erutum gloriatur. Hoc autem non fit merito, sed ejus gratia qui pauperem liberavit, qui non amat divitias superbiæ corruentis, sed humilitatem pauperis liberati.'

JER 20:14 Multiple spaces in '20.14··Maledicta.··In quinto mense, id est Augusto natus est Jeremias, etc., usque ad et vaticinium futuræ subversionis templi autument?'

JER 20:15 Multiple spaces in '20.15··Maledictus vir,··etc. Qui putant animas fuisse in cœlestibus, etc., usque ad et, Redimentes tempus, quoniam dies sunt Ephes. 5, etc.'

JER 21:1 Multiple spaces in '21.1··Verbum quod, etc. Quando misit.··HIER. Notandum quod in prophetis, etc., usque ad de quibus dicitur in sequentibus. Phassur filium,··etc. Supra pontifex Phassur sive Phascor qui percussit Jeremiam, patrem habuit Emmer: hic autem Phassur filius est Melchiæ, non est enim idem.'

JER 21:4 Multiple spaces in '21.4··Ecce ego,··etc. Quasi diceret. ID. Frustra repugnare vultis, et arma bellica præparatis, quorum in media urbe usum tantum habebitis, ut armati esse videamini. Non enim habuerunt hostes quos vincerent, sed tantum quos caperent.'

JER 21:7 Multiple spaces in '21.7··Dabo Sedeciam.··Primum de universa urbe prophetatum est, etc., usque ad nec ullam speret misericordiam, cum fœdus perjurio violaverit. In manu.··In manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum ejus.'

JER 21:8 Multiple spaces in '21.8··Et ad populum.··Nuntiis regis, qui venerant, etc., usque ad dicens: Maledicta dies in qua natus sum. Ecce ego do coram vobis.··Sunt qui hunc locum secundum tropologiam sic exponunt: Melius est se tradere sæcularibus disciplinis, maxime philosophicis, quam in Ecclesia illa permanere; in qua fames sit sermonis Dei, et omnis populus hæreticorum gladio et doctrinæ penuria, et peste hæretica moriatur.'

JER 21:12 Multiple spaces in '21.12··Judicate mane.··HIER. In hoc loco clementia Dei demonstratur, etc., usque ad vitio suo accideret eis, non duritia comminantis.'

JER 21:13 Multiple spaces in '21.13··Ecce ego ad te habitatricem.··Loquitur contra Jerusalem, quæ obsessa est: vel sicut Tyrus mari, ita Babylonio cingitur exercitu, et evadere non potest; vel quasi petra durissima se inexpugnabilem et robustam putat, pro soliditate et magnitudine murorum.'

JER 21:14 Multiple spaces in '21.14··In saltu.··ID. Jerusalem et adjacentem regionem (quæ fructiferas arbores bonorum operum non habebat, et ideo incendio digna) quam pulchre vallem campestrem appellat, quasi perviam hostibus; non montem excelsum, qui difficile ascendatur.'

JER 22:1 Multiple spaces in '22.1··Hæc dicit.··HIER. Hic sermo Domini factus est, etc., usque ad fugiat Dei sententiam.'

JER 22:3 Multiple spaces in '22.3··Facite judicium.··Quidquid regiæ domui dictum est intelligant, etc., usque ad et in Ecclesia composito incedunt gradu.'

JER 22:6 Multiple spaces in '22.6··Si non posuero.··ID. Comminatur domui regiæ, etc., usque ad et eorum qui ministrant Domino.'

JER 22:10 Multiple spaces in '22.10··Nolite flere mortuum,··etc. ID. Mihi proprie dici videtur de Sedecia, etc., usque ad omnia de Sedecia intelligamus.'

JER 22:11 Multiple spaces in '22.11··Ad Sellum,··etc. ID. Josias rex justus tres filios habuit, etc., usque ad ideo quod in eis regnum Juda finitum sit.'

JER 22:13 Multiple spaces in '22.13··Væ qui ædificat,··etc. ID. Joachim filio Josiæ, quem substituit Pharao, etc., usque ad narrat mortuum et non sepultum, de quo dicemus in posterioribus.'

JER 22:18 Multiple spaces in '22.18··Non plangent eum,··etc. ID. Quod de Hebræo posuimus, etc., usque ad tandem latrunculi interfecerunt eum.'

JER 22:24 Multiple spaces in '22.24··Vivo ego dicit,··etc. ID. Supra dixerat domui regis, etc., usque ad intelligere de Domino majestatis. Quia si fuerit,··etc. ID. Miserabiliter Grunius, etc., usque ad si voluerit legere legat ut philosophum, non ut ecclesiasticum.'

JER 22:28 Multiple spaces in '22.28··Nunquid?··ID. Cum hoc de Jechonia dicatur, etc., usque ad qui projiciatur de manu Domini et tradatur Babylonio regi? Vir iste.··ID. Jechonias interpretatur Domini præparatio,··cui in præsenti loco prima syllaba ie,··id est nomen Domini aufertur, et dicitur Chonias,··ut subaudiatur perditioni et interitui præparatus.'

JER 22:30 Multiple spaces in '22.30··Scribe.ID. Christus de hujus semine natus est, etc., usque ad imo regni simulacrum, penitus fuisse deletum. Sterilem,··etc. Aquilæ prima editio, sterilem,··secunda, non crescentem.··Symmachus vacuum,··LXX et Theodotio, abominabilem et abdicatum.'

JER 23:1 Multiple spaces in '23.1··Væ pastoribus,··etc. HIER. Quia omnis spes Judaici regni defecit, transit ad principes Ecclesiæ; et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad apostolos sermo fit, de quibus dicitur, Super eos suscitabo pastores Ezech. 34., etc.'

JER 23:5 Multiple spaces in '23.5··Ecce dies veniunt, dicit,··etc. ID. Abjectis pastoribus synagogæ, Scribis, scilicet et Pharisæis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum.'

JER 23:7 Multiple spaces in '23.7··Propter hoc,··etc. ID. Hoc totum caput in LXX non habetur, cujus hic sensus est: Quia non per Moysen populus Dei de Ægypto liberatur, sed per Christum de toto orbe; quod ex toto complebitur, quando ab oriente et occidente et septentrione et meridie venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ut postquam intraverit, plenitudo gentium, tunc omnis Isræl salvus fiat Rom. 11..'

JER 23:9 Multiple spaces in '23.9··Quasi homo madidus a vino.··Nullius intelligentiæ, nullius sapientiæ, etc., usque ad Jeremias enim interpretatur excelsus Domini. A facie Domini,··etc. ID. Considerato vultu omnipotentis Dei, id est, Patris et vultu Filii, qui est splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, propheta et anima et corpore perhorrescit, et se nihil esse intelligit, unde: Ut jumentum factus sum apud te.'

JER 23:10 Multiple spaces in '23.10··Luxit terra.··Quidquid de terra Judæa juxta litteram intelligis, ad congregationem credentium referre poteris. Propter adulteria enim, et mendacia, et perjuria, virtutum et gratiarum sterilitas consequitur.'

JER 23:11 Multiple spaces in '23.11··Propheta namque,··etc. Quando in Ecclesia Dei et maxime in principibus ejus, inveniuntur mala, scimus esse completum, Propheta namque et sacerdotes polluti sunt. Afferam super eos mala.··Non quod mala sint, etc., usque ad dicitur correctio et cruciatus peccantis.'

JER 23:14 Multiple spaces in '23.14··Et in prophetis.··Quomodo prophetæ Samariæ, quidquid loquuntur, prophetant in Baal; sic hæretici in Ecclesia, sive extra, ut supplantent populum Isræl, qui prius cernebat Deum, loquuntur in dæmonibus.'

JER 23:15 Multiple spaces in '23.15··A prophetis.··ID. Utimur enim hoc testimonio, etc., usque ad conantur infamare et ubique blasphemias seminare.'

JER 23:18 Multiple spaces in '23.18··Quis enim?··Nolite credere falsis prophetis hæc dicentibus: unde scire possunt consilia Domini, quis vidit et annuntiavit eis?'

JER 23:19 Multiple spaces in '23.19··Ecce turbo.··Quasi dicat per contrarium patet prophetas nescire, quod dicunt: pro pace enim et securitate quam promittunt, venit tempestas Babylonia.'

JER 23:25 Multiple spaces in '23.25··Audivi quæ dixerunt.··HIER. Sunt multa genera prophetandi, etc., usque ad et corda indomabilia tyrannorum propria conscientia Domini majestatem sentirent.'

JER 23:27 Multiple spaces in '23.27··Somnia eorum quæ.··Sunt hodie somniatores in Ecclesia, qui errores suos Domini prophetias faciunt, crebro dicentes, somniavi:··contra quos dicitur, usquequo istud,··etc.'

JER 23:28 Multiple spaces in '23.28··Quid paleis?··Pulchre doctrina hæreticorum paleis comparatur, quæ medullam non habent, nec refectionem præbent.'

JER 23:29 Multiple spaces in '23.29··Nunquid non verba mea?··Quod in priori populo prophetæ mentiebantur, etc., usque ad minatur ergo Dominus contra hujusmodi magistros se esse venturum. Quasi ignis.··De ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sunt audita in domo Domini.'

JER 23:30 Multiple spaces in '23.30··Qui furantur.··Semper enim mendacium imitatur veritatem, aliter enim non potest decipere.'

JER 23:39 Multiple spaces in '23.39··Et derelinquam.··Hoc in tempore Babylonicæ captivitatis factum esse novimus, etc., usque ad quod proprie mysterium Trinitatis significat.'

JER 24:1 Multiple spaces in '24.1··Ostendit.··HIER. Notandum hanc visionem factam esse tempore Sedeciæ postquam Jechonias ductus est in transmigrationem, non in captivitatem, quia ultro se tradidit. Duo calathi.··Duos calathos vel cophinos malarum et bonarum ficorum, etc., usque ad ad bonas ficus et calathum optimum referantur. Positi ante templum.··Non foris etc., usque ad et ficus malas malas valde.'

JER 24:2 Multiple spaces in '24.2··Et calathus unus,··ID. Nos simplices quærentes historias, etc., usque ad et in Babylonem ductus et ibi mortuus.'

JER 24:4 Multiple spaces in '24.4··Et factum est.··ID. Delirat hoc loco allegoricus interpres, etc., usque ad in terra hac et in valle lacrymarum esse morituros.'

JER 24:6 Multiple spaces in '24.6··Et ponam oculos meos.··In captivitate posuit oculos suos super illos, etc., usque ad magna pars reversa est in Jerusalem.'

JER 25:1 Multiple spaces in '25.1··Verbum.··HIER. Hæc priora sunt præterita visione, etc., usque ad quod non observat carmen lyricum. Anno quarto.··Quarto anno regis Joachim, etc., usque ad Joachim autem interfectus est undecimo anno regni sui.'

JER 25:3 Multiple spaces in '25.3··A tertio decimo anno.··A tredecimo anno regni Josiæ, etc., usque ad nisi assidue Domini admonitione revocetur.'

JER 25:4 Multiple spaces in '25.4··Et misit Dominus ad vos omnes servos.··Non per unum prophetam, sed per omnes, populum suum admonuit, et quasi in vigiliis et excubiis constitutus, surrexit diluculo, ut commoneret, et non audierunt; ut quanto crebrior admonitio, tanto contemptus major. Neque inclinastis.··ID. Tanta fuit duritia, etc., usque ad quæ non supplicium pro scelere irrogat.'

JER 25:6 Multiple spaces in '25.6··Post deos,··etc. Quasi dicat: Hæc cum superioribus monebam, ne diis alienis serviretis, nec me ad iracundiam provocaretis et nolentem ad pœnam vestram cogeretis.'

JER 25:9 Multiple spaces in '25.9··Et assumam,··etc., Nabuchodonosor servum meum.··Non sicut prophetæ et alii sancti, qui Deo serviunt; sed quia in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati. Et adducam eos,··etc. Hæc sunt præmia contemptorum et Deum audire nolentium. Quidquid ergo mali super nos adducitur, nostra peccata merentur; et sicut gentes contra Jerusalem adductæ sunt, sic hodie contra negligentem Ecclesiam serviunt.'

JER 25:10 Multiple spaces in '25.10··Perdamque,··etc. Hoc in conciliabulo malignantium comprobatur, ut magistri eorum non doceant verbum Dei, sed sibilent ad instar colubri: in quibus vox gaudii et lætitiæ periit ut non audiant illud Apostoli: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete Phil. 4..'

JER 25:11 Multiple spaces in '25.11··Et servient.··Sicut Jerusalem, etc., usque ad prophetico sermone describit.'

JER 25:12 Multiple spaces in '25.12··Cum impleti.··Nota quod non solum contra Babylonem prophetat Jeremias, sed contra omnes gentes quæ in exercitu Babylonis fuerunt et contra populum Dei dimicaverunt.'

JER 25:15 Multiple spaces in '25.15··Sume calicem vini furoris,··etc. ID. Propinatio calicis dominici furoris indicium est, etc., usque ad calix propinatur, sed pro pœna.'

JER 25:18 Multiple spaces in '25.18··Jerusalem et civitatibus Juda,··etc., Quasi dicat: Putabam quod solis gentibus propinarem, et ideo huic ministerio me lætus obtuleram, sed inter cæteras gentes, imo ante cæteras, propinavi Jerusalem et civitatibus Juda, etc.'

JER 25:19 Multiple spaces in '25.19··Pharaoni regi Ægypti,··etc. Post Jerusalem bibit Pharao rex Ægypti, et servi ejus, et principes, et universus populus, et qui non quidem est Ægyptius, sed in ejus regionibus commoratur.'

JER 25:20 Multiple spaces in '25.20··Philisthiim et Ascalonis,··etc. Generali nomine terram Palæstinorum significat, etc., usque ad Palæstinos autem a Babyloniis captos atque vastatos scribit Isaias.'

JER 25:22 Multiple spaces in '25.22··Tyri et universis regibus,··etc. Tyrus et Sidon sunt in littore Phœnicis, etc., usque ad lingua Hebraica magna ex parte confinis est.'

JER 25:25 Multiple spaces in '25.25··Regibus Elam et cunctis,··etc. Quia sequitur, Elam et reges Medorum arbitrantur Zambri esse Persidis regionem: nisi forte quia præcessit Arabia, intelligantur esse reges solitudinis. Et rex Sesach,··etc. Quasi dicat: Omnes in circumitu, etc., usque ad ante Antichristum secundum Danielem destruendum.'

JER 25:31 Multiple spaces in '25.31··Judicium Domino.··Quia sunt gentium diversa merita, qui non credit jam judicatus est,··in eo scilicet quod non credit; sed qui non credunt diversis afficientur suppliciis.'

JER 25:32 Multiple spaces in '25.32··Ecce egredietur,··etc. Erubescant qui, vim Scripturæ sanctæ facientes, in bonam partem accipiunt Domini comminationes.'

JER 25:34 Multiple spaces in '25.34··Ululate, pastores.··HIER. Ululatus optimatum gregis, etc., usque ad conticescent bona pacis et auferentur in furore. Domini.'

JER 26:1 Multiple spaces in '26.1··In principio regni,··etc. ID. Hæc prophetia superiore prior est, quamvis sub eodem rege. Illa enim facta est in anno quarto, hæc in ejusdem regis principio. Non igitur in prophetia historiæ ordo texendus cum priora posterius, et posteriora prius dicantur.'

JER 26:2 Multiple spaces in '26.2··In atrio domus.Ut etiam exteris civitatibus loquaris. Pulchre autem in atrio stat, et in vestibulo templi, ut qui ad orandum conveniunt sermones ejus audire cogantur.'

JER 26:3 Multiple spaces in '26.3··Si forte audiant,··etc. ID. Quasi dicat: Forsitan audient, etc., usque ad Forsitan verebuntur Filium meum.'

JER 26:4 Multiple spaces in '26.4··Si non audieritis.··In nostra positum est voluntate, etc., usque ad nec semel et a sæculo, sed semper et sollicito?'

JER 26:6 Multiple spaces in '26.6··Dabo domum istam sicut Silo.··Sicut exstructo templo in area, etc., usque ad factus pro nobis maledictum.'

JER 26:10 Multiple spaces in '26.10··Portæ domus.··Nova dicitur, quia qui in ea sedebant, et judicio præerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniæ resistebant.'

JER 26:11 Multiple spaces in '26.11··Et locuti sunt.··Sedentibus urbis principibus in porta templi, etc., usque ad sed futura bona cogitantes.'

JER 26:12 Multiple spaces in '26.12··Et ait.··Jeremias illis accusantibus et crimen, etc., usque ad: In veritate enim misit me Dominus ad vos.'

JER 26:13 Multiple spaces in '26.13··Nunc ergo bonas.··Quasi dicat: Si irascimini, etc., usque ad ut nihil subtrahatur de veritate.'

JER 26:16 Multiple spaces in '26.16··Et dixerunt.··Principes civitatis, et populus intellexerunt, etc., usque ad quas mutatione sententiæ possumus liberare.'

JER 26:20 Multiple spaces in '26.20··Fuit quoque.··Quæritur cum Urias eadem, etc., usque ad Christus quoque de manibus persequentium lapsus est.'

JER 26:22 Multiple spaces in '26.22··Et misit rex.··Quæritur quomodo Joachim rex, etc., usque ad et hanc prophetiam factam esse cum cœpisset regnare.'

JER 26:24 Multiple spaces in '26.24··Igitur manus Ahicam.··Quamvis Jeremias Domini auxilio liberatus sit, in mercedem tamen deputatur illi, per quem prophetam suum liberavit.'

JER 27:1 Multiple spaces in '27.1··In principio regni,··etc. HIERON. Multi putant hoc sequentis esse principium; sed superiori est jungendum, ut quidquid dictum refertur vel factum, in principio regni Joachim credamus fuisse.'

JER 27:2 Multiple spaces in '27.2··Hæc dicit Dominus.··Præterita visio in principio regni Joachim: hæc autem sub Sedecia, qui extremo regnavit in Jerusalem, sub quo urbs capta est et eversa.'

JER 27:5 Multiple spaces in '27.5··Terram et homines.··Ordo contrarius, in Genesi prius fiunt animantia, homo postea; hic autem prius hominem nominat, postea quæ sunt ei subjecta. In fortitudine.··Christus Dei virtus et Dei sapientia. Et dedi,··etc. Significat quod humano generi omnia per gratiam sunt tributa.'

JER 27:6 Multiple spaces in '27.6··In manu Nabuchodonosor.··ID. Quantæ infelicitatis est Isræl, cujus comparatione Nabuchodonosor servus Dei appellatur? Insuper et.··Omne genus animalium; cum homine enim omnia traduntur, quæ ipsi subjiciuntur; vel feras gentes, ut illi serviant qui servire non noverant.'

JER 27:7 Multiple spaces in '27.7··Donec veniat,··etc. Ne putetur regnum Nabuchodonosor esse perpetuum, significat ipsum a Medis et a Persis esse capiendum.'

JER 27:12 Multiple spaces in '27.12··Et ad Sedeciam.··Post universas gentes, transit ad Sedeciam et eadem comminatur, neque enim Judæi privilegium merentur, qui aut similia, aut graviora, aut majora gentibus peccaverunt; et qui audire dedignantur, peste et fame consumuntur. Nolite audire.··In hoc loco allegoricus interpres, etc., usque ad et sedem pristinam non recepturos.'

JER 27:14 Multiple spaces in '27.14··Non servietis.··Melius est sponte servire, et amicum Deum habere, et gentilem terram colere, quam necessitate captivum servire. Verba prophetæ.··Notandum in Scripturis sanctis pseudoprophetas vocari prophetas.'

JER 27:16 Multiple spaces in '27.16··Et ad sacerdotes.··Post gentes et reges, sacerdotibus loquitur, et populo, qui jam interitum prophetis annuntiaverat, dicens: Et ejiciam vos,··etc. Loquitur autem eadem quæ supra.'

JER 27:17 Multiple spaces in '27.17··Ut vivatis.··Nota Dei clementiam, etc., usque ad In quo ostenditur posse retineri Deum precibus sanctorum.'

JER 27:18 Multiple spaces in '27.18··Occurrant Domino.··ID. Occurrant, et quæ prædicunt opere completa demonstrent, et tunc veritate vaticinium probabitur.'

JER 27:19 Multiple spaces in '27.19··Ad columnas.··ID. Enumerat vasa quæ translata fuerunt in Babylonem, capto Sedecia, civitate incensa, temploque subverso.'

JER 28:1 Multiple spaces in '28.1··Et factum est.··HIER. Nondum Ezechiele vaticinante in Babylone ad eos qui cum Jechonia fuerant translati. In domo Domini.··In qua fiducialiter loquitur, quia prospera populo pollicetur; et mendacia libenter audiuntur, præcipue quæ optata promittunt.'

JER 28:3 Multiple spaces in '28.3··Omnia vasa,··etc. Jeremias dixerat etiam reliqua vasa apportanda, hic affirmat asportata esse reportanda.'

JER 28:6 Multiple spaces in '28.6··Amen, sic,··etc. Optat fieri, quod ille mentitus, etc., usque ad sub aliorum exemplo veritatem asserit.'

JER 28:7 Multiple spaces in '28.7··Verumtamen.··Potuit dicere mentiris, etc., usque ad ut qui audiunt exspectent exitum.'

JER 28:10 Multiple spaces in '28.10··Et tulit.··HIER. Consideranda Jeremiæ prudentia, etc., usque ad quorum notitia solius Dei est.'

JER 28:13 Multiple spaces in '28.13··Ananias.··Putative propheta dicitur. Multa enim in Scripturis sanctis dicuntur juxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, non juxta veritatem rei.'

JER 28:14 Multiple spaces in '28.14··Et facies.··Cum abiisset Jeremias et silentio devorasset injurias, factus est sermo Domini ad eum non ut suis verbis ad Ananiam mendacio gloriantem loqueretur et diceret: Hæc dixit Dominus;··quod tamen ille Ananias dixerat, sed mendacium semper veritatem imitatur. Catenas.··Ostendit quod minorem pœnam retinens, etc., usque ad in brutorum animalium corpora sunt relegatæ.'

JER 28:15 Multiple spaces in '28.15··Et dixit.··ID. Notandum quod Jeremias passus injuriam, nondum facto ad se sermone Domini, silet, postea vero missus a Domino, audacter arguit, mentienti denuntians propinquam mortem.'

JER 28:16 Multiple spaces in '28.16··Hoc anno.··ID. Si quando morimur, de carceribus corporum liberamur, secundum illud quod male interpretantur hæretici: Educ de carcere animam meam;··quomodo pro supplicio mors irrogatur?'

JER 28:17 Multiple spaces in '28.17··Mense septimo.··Forsitan in mense septimo, qui requiem significare solet, ideo mortuum mentiuntur, ut de malis corporis liberetur, juxta illud: Mors viro requies est;··nos autem novimus corpora credentium esse templa Dei, si Spiritus sanctus habitet in illis.'

JER 29:1 Multiple spaces in '29.1··Et hæc.··HIER. Intendit persuadere ne acquiescant pseudoprophetis, qui eis post breve tempus reditum in Jerusalem promittebant. Sed sciant se in Babylone multo tempore moraturos. Verba libri.··ID. Hic libellus Jeremiæ, etc., usque ad quæ a Domino sibi imperata fuerant populo suaderet. Ad reliquias seniorum.··Primo ad senes, deinde ad sacerdotes, tertio ad prophetas, quarto ad omnem populum Dei sermo dirigitur, secundum ordinem ætatis epistola prophetæ mittatur.'

JER 29:6 Multiple spaces in '29.6··Accipite uxores,··etc. Jeremiæ (quia prope est captivitas Jerusalem) imperatur ne accipiat uxorem, nec faciat filios. Si autem, propter angustiam temporis, habentibus usus uxorum tollitur, quanto magis non habentibus ne accipiant imperatur.'

JER 29:8 Multiple spaces in '29.8··Non vos seducant.··ID. Falsos prophetas, etc., usque ad qui idem erat regni Sedeciæ.'

JER 29:10 Multiple spaces in '29.10··Cum cœperint.··Nolite credere pseudoprophetis, qui vicinum reditum pollicentur vobis: prius enim vobis explebuntur septuaginta anni quam redeatis. Septuaginta anni.··Tandiu in sæculi confusione versamur, etc., usque ad et tunc est finis laboris nostri atque patientiæ.'

JER 29:14 Multiple spaces in '29.14··Et reverti.··Ut certius sciatis quod hunc reditum tanquam propinquum sperare non debeatis, sed domos ædificare, pomeria plantare, filios generare, et tempus exspectare promissum.'

JER 29:17 Multiple spaces in '29.17··Quasi ficus.··Theodotio suarinas,··id est, secundas, Symmachus novissimas, quæ Hebraice suarim'

JER 29:19 Multiple spaces in '29.19··De nocte.··ID. Non cessavi monere, ut vos imitarentur qui in transmigratione securo otio fruimini, donec compleantur promissa Dei.'

JER 29:21 Multiple spaces in '29.21··Ad Achab.··Aiunt Hebræi hos esse presbyteros, etc., usque ad ut acta pœnitentia post verum sabbatum pristinum locum possiderent.'

JER 29:24 Multiple spaces in '29.24··Ad Semeiam.··Semeias de loco Nehelami, etc., usque ad Discretio vero spirituum spiritualis gratia est.'

JER 29:27 Multiple spaces in '29.27··Quare non increpasti.··ID. Mendacio prævenit veritatem quod ipse merebatur aliis imponit, quia prudentiores sunt filii tenebrarum filiis lucis, et quod timent sibi inferunt aliis.'

JER 29:31 Multiple spaces in '29.31··Hæc dicit.··Semeias vere Nehelamites, etc., usque ad contra quos subditur, Ecce ego visitabo.'

JER 30:1 Multiple spaces in '30.1··Hoc verbum.··HIER. Jeremias reversionem promittebat, etc., usque ad Sed cum Isræl et Judas in terram suam revertentur.'

JER 30:7 Multiple spaces in '30.7··Væ quia magna.··ID. Prius tristia nuntiantur, etc., usque ad nec manibus arma, sed lumbos quasi parturientes tenebunt.'

JER 30:9 Multiple spaces in '30.9··Et David.··Christo, scilicet; quomodo enim primus Adam et secundus scribuntur juxta corporis veritatem sic et David. Christus enim de David secundum carnem.'

JER 30:10 Multiple spaces in '30.10··Serve meus.··ID. Familiariter vocat, sicut Abraham, Isaac, Jacob vocantur servi Dei. Moyses quoque et alii prophetæ, et Paulus in principio Epistolarum hoc titulo gloriantur.'

JER 30:12 Multiple spaces in '30.12··Plaga.··ID. Aliter amicus, aliter percutit inimicus; aliter pater, aliter hostis: ille enim ut corrigat, iste percutit ut occidat.'

JER 30:16 Multiple spaces in '30.16··Propterea.··ID. Sub Zorobabel hæc facta cognoscimus, etc., usque ad sed plenius atque perfectius in Christo complentur.'

JER 30:18 Multiple spaces in '30.18··Ecce ego convertam.··ID. Quoniam typus præcessit, etc., usque ad plenius atque perfectius in Christo et in apostolis complentur.'

JER 30:19 Multiple spaces in '30.19··Ludentium, et multiplicabo eos,··etc. Non secundum illud, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere Exod. 32.; sed sicut David ludebat ante arcam Domini I Par. 13.'

JER 31:1 Multiple spaces in '31.1··In tempore.··HIER. Opere completo, cognoscitur artifex; adepta sanitate, medici industria. Sic eversa Jerusalem, et abjecto priori populo, intelligitur quod repulsio Judæorum salus sit gentium.'

JER 31:3 Multiple spaces in '31.3··Longe Dominus apparuit.··Quia offenderat Dominum Isræl, etc., usque ad non merito salvatus est.'

JER 31:5 Multiple spaces in '31.5··Plantabunt,··etc. ID. Qui post captivitatem Isræl ab alienis possessi sunt, quibus dicitur: Plantate plantaria et vindemiate Deut. 28..'

JER 31:7 Multiple spaces in '31.7··Reliquias Isræl.··Quæ secundum electionem salvantur.'

JER 31:8 Multiple spaces in '31.8··Ecce ego adducam,··etc. Per apostolos et apostolicos viros qui sunt custodes, clamantes in monte Samariæ, quibus præcipitur: Personate, canite III Reg. 18., etc. Claudus.··ID. Qualibus per Eliam dicitur: Usquequo claudicatis utroque pede?··Sed in Christo postea cucurrerunt; et, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. In fletu venient et in,··etc. ID. Judæi hoc putant esse completum, etc., usque ad hæc fuisse completa possunt probare.'

JER 31:9 Multiple spaces in '31.9··Et Ephraim.··Ephraim, qui est typus gentilis populi, etc., usque ad in Samaria primus regnum obtinuit, etc.'

JER 31:11 Multiple spaces in '31.11··De manu potentioris,··etc. ID. Adversariæ potestatis, quæ natura fortior: nos autem fide fortiores, si tamen liberamur ab eo qui alligat fortem, et domum ejus diripit.'

JER 31:14 Multiple spaces in '31.14··Animam sacerdotum.··Qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem, qui credunt in eum qui est sacerdos in æternum. Pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus,··etc. Unde Dominus in valle Gethsemani, id est pinguedinis, comprehensus est.'

JER 31:15 Multiple spaces in '31.15··Vox in.··ID. Quidam Judæorum hunc locum sic exponunt, etc., usque ad Hebræos, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. Rachel plorans.··Rachel mater Joseph, etc., usque ad flere dicitur pueros juxta se interfectos.'

JER 31:16 Multiple spaces in '31.16··Et revertentur.··ID. Melius hoc de parvulis intelligimus, etc., usque ad et infantes resurgent in virum perfectum.'

JER 31:18 Multiple spaces in '31.18··Eruditus sum.··Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quæ ad præsens videtur esse tristitiæ, post reddit fructum pacis.'

JER 31:19 Multiple spaces in '31.19··Quoniam sustinui.··ID. Per ignorantiam ætatis dicit se peccasse, ut facilius veniam consequatur, unde: Delicta juventutis meæ et ignorantias meas ne memineris.··Et in sequentibus, Deus parvulum eum vocavit et deliciis affluentem, propter divitiarum scilicet magnitudinem et terræ fertilitatem Psal. 24..'

JER 31:20 Multiple spaces in '31.20··Si filius honorabilis,··etc. Pœnitentiam agente Ephraim et dicente: Erudisti me, Domine, et eruditus sum,··etc., respondit Dominus, et plene conversum tali sustentat oraculo, Si filius honorabilis,··etc. Idcirco conturbata.··Quasi dicat: Avido animo suscepit verba mea, et servavit, sed tamen miserebor ejus; quia et hominum justitia Dei indiget misericordia.'

JER 31:21 Multiple spaces in '31.21··Statue tibi,··etc. Provocat ad satisfactionem, ut consideret in quantis deliquit, et agens pœnitentiam ad pristinam gratiam revertatur, secundum illud, Memento unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac Apoc. 2.. Dirige cor tuum.··ID. Dirigit cor suum in viam rectam, etc., usque ad nec per luxus sæculi declinare consentit. Revertere, virgo, Isræl, revertere ad civitates tuas istas.··ID. Licet hæc quidam juxta historiam, etc., usque ad et desinat vagari per luxus sæculi.'

JER 31:23 Multiple spaces in '31.23··Adhuc dicent.··ID. Christianis, scilicet temporibus, quibus captivitatem populi sui Dominus convertit. Benedicat tibi.··Hæc sub Zorobabel ex parte videntur, etc., usque ad juxta Judæos et nostros judaizantes carnaliter.'

JER 31:25 Multiple spaces in '31.25··Quia inebriavi.··Mutatio personarum, etc., usque ad respondet populus de captivitate reversus: ideo expergefactus sum,··etc.'

JER 31:26 Multiple spaces in '31.26··Ideo quasi.··Ut imitarer dicentem, etc., usque ad et diem resurrectionis exspectat.'

JER 31:27 Multiple spaces in '31.27··Ecce dies veniunt dicit Dominus.··Omnes hujuscemodi repromissiones, etc., usque ad sed sit Deus omnia in omnibus.'

JER 31:30 Multiple spaces in '31.30··Obstupescent dentes.··ID. Dentes comedentium non possunt suavitatem sentire, etc., usque ad non austeritate ciborum, sed vitio dentium.'

JER 31:31 Multiple spaces in '31.31··Ecce dies.··Hoc testimonio Paulus, etc., usque ad et circumcisio et sabbatum spiritualiter complerentur.'

JER 31:34 Multiple spaces in '31.34··Et non docebit.··Ut non quærant Judaicos magistros et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen templum Dei fuerint, et spiritus Dei habitaverit in ipsis, qui spirat ubi vult, et diversas habet gratias: Notitia tamen unius Dei omnium virtutum possessio est. Omnes enim cognoscent.··HIER. Quia omnes erunt etc., usque ad non in natura qua in semetipso etiam cum videretur latuit.'

JER 31:35 Multiple spaces in '31.35··Qui dat solem.··ID. Secundum Genesim sol in cœlo positus est in lumine diei, luna et stellæ in lumine noctis. In psalmo quoque legitur: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam,··quia invicem sibi dies et noctes succedunt.'

JER 31:36 Multiple spaces in '31.36··Si defecerint,··etc. Si cœli peribunt, et sic vestimentum veterascent, quomodo semen Isræl potest esse perpetuum? Cœli autem peribunt.'

JER 31:37 Multiple spaces in '31.37··Si mensurari.··Quasi dicat: Quomodo rerum, etc., usque ad nec aliquando cessabit.'

JER 31:38 Multiple spaces in '31.38··Ecce dies.··Qui mille annorum regnum, etc., usque ad,··ibi autem Ananehel per men litteram.'

JER 31:39 Multiple spaces in '31.39··Usque ad anguli portam.··ID. Nulla enim vera justitia, etc., usque ad hæc ædificatio manebit in æternum.'

JER 32:1 Multiple spaces in '32.1··Verbum quod,··etc. HIER. Non solum verba, sedet opera prophetarum, sunt nobis in exempla virtutum. Poterat Jeremias nuntiare prospera et frui regis amicitia, sed maluit Deo obedire, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.'

JER 32:2 Multiple spaces in '32.2··In atrio carceris.··ID. Notanda ex parte regis clementia, qui non in carcere, sed in vestibulo prophetarum recludi jusserat, in libera scilicet custodia, ne posset effugere; quasi non omnis Jerusalem clausa munitionibus fuerit communis carcer.'

JER 32:3 Multiple spaces in '32.3··Clauserat enim eum.··Jam vicina captivitate, jam peste et fame consumpta civitate, et tamen perstat Sedecias in sententia. Quare vaticinaris.··Gravior est terror ante increpationem verborum, quam pœnarum sustinere cruciatum, et videre quem timeas.'

JER 32:5 Multiple spaces in '32.5··Visitem eum.··Temperavit sententiam, ut ad bonam et malam partem possit referri, visitatio enim et consolationem, et supplicium significat.'

JER 32:7 Multiple spaces in '32.7··Ecce Hanameel, filius.··Helchias et Sellum, etc., usque ad voluminis hujus monstrat exordium. Eme tibi agrum.··Ager iste sacerdotalis, cujus emptio atque possessio Jeremiæ defertur, est in Anathot in terra Benjamin. Quorum primum obedientiam, secundum filium dextræ sonat; et convenienter appetit ejus emptionem, in quo obedientia et virtus Domini versabatur.'

JER 32:8 Multiple spaces in '32.8··In terra Benjamin.··ID. Hoc est de suburbanis, etc., usque ad Audiant qui falsa adhibitis testibus vendicare conantur.'

JER 32:13 Multiple spaces in '32.13··Et præcepi Baruch.··ID. Baruch, qui interpretatur benedictus,··etc., usque ad hoc legere cupientibus exhibeat apertum volumen.'

JER 32:14 Multiple spaces in '32.14··In vase fictili,··etc. Ne foris positi paterent rapinæ, etc., usque ad commoventur tamen Dei sermone.'

JER 32:15 Multiple spaces in '32.15··Adhuc possidebuntur domus et agri.··Hoc est quod Jeremias supra dixit se intellexisse verbum Dei, et idcirco emisse agrum.'

JER 32:18 Multiple spaces in '32.18··Qui facis misericordiam.··Grandis misericordia Creatoris, etc., usque ad diu dilata pœna reddatur. Fortissime, magne,··etc. ID. Hæc nomina potentiam Creatoris indicant, sed proprie nomen Dei. Pater est, unde: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus Joan. 27..'

JER 32:19 Multiple spaces in '32.19··Magnus consilio,··etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare præsumat. Ut reddas unicuique.··Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est.'

JER 32:20 Multiple spaces in '32.20··Qui posuisti signa.··De generali transit ad speciale, et quod proprie præstiterit Isræl, brevi sermone percurrit. Et portenta,··etc. Quibus afflicta est usque ad diem hanc, etc., usque ad Et notandum quod Isræl ab omnibus separat.'

JER 32:21 Multiple spaces in '32.21··Et eduxisti populum tuum.··Pulchre dixit populum tuum: eo enim tempore quo eductus est, Domini imperio serviebat.'

JER 32:23 Multiple spaces in '32.23··Et ingressi sunt.··ID. Nihil medium inter possessionem et inobedientiam: ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit. Et non obedierunt.··Id est, Frustra ergo promiserunt, dicentes: Quæcunque præceperit Dominus faciemus;··non enim in responsione, sed in opere præmium est.'

JER 32:24 Multiple spaces in '32.24··Ecce munitiones exstructæ.··Decimus annus Sedeciæ erat, et civitas obsessa, ut supra dictum est, et Jeremias in atrio carceris. Unde subditur: Ecce munitiones. Ne capiatur.··Quasi dicat: Non habent quos vincant, sed quos capiant, jam fame et peste consumptos. Et quæcunque locutus es.··Ex creaturis prædicat Creatorem, etc., usque ad Hæc autem universa præmittit, ut inferat quasi in reprehensionem divinæ sententiæ: Et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum.'

JER 32:25 Multiple spaces in '32.25··Et tu dicis.··Non reprehendit, sed interrogat, etc., usque ad et agrum emat quem non possideat.'

JER 32:27 Multiple spaces in '32.27··Ecce ego Dominus.··Non omnium gentium vel populi Isræl tantum, etc., usque ad quia alia propter se, alia in usum hominum sunt facta.'

JER 32:28 Multiple spaces in '32.28··Ecce ego tradam civitatem.··Quia mihi est curæ omnia regere, universa disponere, singulis reddere juxta vias suas. Civitatem istam.··Primum vallata exercitu Chaldæorum, absente Nabuchodonosor, capta est; et Sedecias in Rablatha regi traditus est.'

JER 32:29 Multiple spaces in '32.29··Et venient Chaldæi.··Aquila melius, ingredientur:··non enim absentes erant, ut venirent qui obsiderent civitatem; verbum autem Hebræum et venient, et ingredientur sonat. Et domos in quarum domatibus.··Quomodo periturus scribitur mundus, juxta illud: Cœlum et terra transibunt,··eo quod in maligno positus sit, sic et domus ipsa, et loca, in quibus flagitia facta sunt, iræ Dei subjacebunt.'

JER 32:30 Multiple spaces in '32.30··Jugiter facientes malum.··Sine fine, etc., usque ad in conspectu tuo.'

JER 32:33 Multiple spaces in '32.33··Et verterunt ad me terga.··Unde alibi: Vertunt contra me scapulam recedentem Zach. 7.. Qui enim precatur, inclinata cervice in terra pronus funditur; qui vero tergum vertit, gestu corporis indicat, se negligere comminantem. Cum docerem eos.··Fugatis tenebris erroris et idolorum cultura, illuminare eos cupiebam, et docere quæ recta sunt.'

JER 32:34 Multiple spaces in '32.34··Et posuerunt idola sua,··etc. Non solum tunc Judas posuit idolum in templo Dei, sed usque hodie in Ecclesia, vel in corde credentium ponitur idolum, quando novum dogma constituitur et in abscondito adoratur.'

JER 32:35 Multiple spaces in '32.35··Et ædificaverunt,··etc. Proprie tribus Juda et Benjamin in phano Baalis et Moloc dæmonum simulacra venerabantur; vitulos aureos in Dan et in Bethel decem tribubus, quod tam exsecrabile est, ut Dominus nunquam se cogitasse testetur. In valle filii Ennon.··HIER. Quæ Silœ fontibus subjacet et amœnitate sua populum ad luxuriam provocavit, quam sequitur cultus idolorum.'

JER 32:37 Multiple spaces in '32.37··Ecce ego congregabo.··Multi putant hoc in tempore Zorobabel, etc., usque ad et electio reliquiarum salvatur. Et reducam eos ad locum istum, et habitare.··Sicut sperantibus auxilium, etc., usque ad et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium.'

JER 32:38 Multiple spaces in '32.38··Erunt mihi in populum, et ego,··etc. Tristibus læta subjungit, et captivis reditum promittit; sed primum ostendit causam offensæ et justi furoris; et quanto major culpa, tanto in peccatores amplior clementia.'

JER 32:39 Multiple spaces in '32.39··Et dabo eis.··CASS. Manifeste prodit initium nobis, etc., usque ad et per hoc vel remunerationem, vel supplicia promeriri.'

JER 32:40 Multiple spaces in '32.40··Et timorem meum dabo in corde eorum.··ID. Sic liberum donat arbitrium, ut timor qui tribuitur ex gratia sit largitoris.'

JER 32:41 Multiple spaces in '32.41··In toto corde meo, et in tota anima mea.··Si verba sunt Salvatoris, etc., usque ad sicut illud: festivitates vestras odi Amos. 5., etc. Quia hæc dicit Dominus,··etc. Hæc juxta litteram, etc., usque ad Sed spiritualiter in Christo et apostolis plenius completa sunt.'

JER 33:1 Multiple spaces in '33.1··Et factum est.··Prædicit quod sicut peccatoribus vindicta, etc., usque ad donec a Romanis per totum orbem dispersi sint.'

JER 33:3 Multiple spaces in '33.3··Clama ad me, et ego exaudiam eum.··Ostendit quod per orationes prophetarum et sanctorum, qui fuerunt in plebe, Dominus placatus sit et revelaverit eis reversionem in terram suam, quæ adhuc occulta latebat. Nunc autem dicitur: Clama ad me, et exaudiam te.··Quia imminentem captivitatem Dominus avertere noluit, ut primum solverent pœnam peccati sui; postea vero reversionem non negavit, quam modo promittit.'

JER 33:10 Multiple spaces in '33.10··Adhuc audietur in loco isto,··etc. Ne desperent Judæi propter minas et captivitates futuras, restaurationis bona promittit, ut locus, qui desertus fuerat propter scelera habitatorum, propter correctionem et emendationem habitetur.'

JER 33:12 Multiple spaces in '33.12··Accubantium gregum.··Greges Ecclesiæ, scilicet de gentibus congregatæ, etc., usque ad multi sunt qui ad fidem Christi et ovium suarum numerum pertinent.'

JER 33:14 Multiple spaces in '33.14··Ad domum Isræl:··De quibus Isaias: erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, etc.'

JER 33:17 Multiple spaces in '33.17··Hæc dicit Dominus.··Supra dixerat de creatione solis et lunæ et stellarum, etc., usque ad Christi regnum et sacerdotium in æternum manebit.'

JER 34:1 Multiple spaces in '34.1··Verbum quod factum,··etc. RAB. Licet rex nequissimus, etc., usque ad finem capitis.'

JER 35:1 Multiple spaces in '35.1··Verbum quod factum est.··RAB. Cum propheta in proximo capite de Sedecias, etc., usque ad finem capitis.'

JER 36:3 Multiple spaces in '36.3··Si forte audiente domo Juda,··etc. Immensa clementia, etc., usque ad ut per misericordiam Dei veniam consequantur.'

JER 36:4 Multiple spaces in '36.4··Vocavit ergo.··Prompta obedientia prophetæ concordat, etc., usque ad qui soluti et liberi verbum Dei proximis expendere negligunt?'

JER 36:9 Multiple spaces in '36.9··Prædicaverunt jejunium in conspectu Domini,··etc. Ut qui per luxum peccaverunt, etc., usque ad quæ deliquerunt in maximis.'

JER 36:16 Multiple spaces in '36.16··Igitur cum audissent,··etc. Etiam auditoribus necessaria est, etc., usque ad verba Dei audire poterant aure corporis, sed non cordis.'

JER 36:18 Multiple spaces in '36.18··Ex ore suo loquebatur,··etc. Significat quod apostoli et prophetæ nullam necessitatem tractandi vel penuriam loquendi patiebantur; sed prompte et facile omnia proferebant.'

JER 36:23 Multiple spaces in '36.23··Et projecit in ignem.··Stupenda indurati cordis nequitia, etc., usque ad ne crederent et pœniterent.'

JER 36:26 Multiple spaces in '36.26··Abscondit autem,··etc. Contra quem frustra nititur humana præsumptio. Custodit enim Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.'

JER 36:30 Multiple spaces in '36.30··Propterea,··etc. Digna ultio, etc., usque ad æstu solis et gelu noctis ureretur.'

JER 37:1 Multiple spaces in '37.1··Et regnavit rex Sedecias,··etc. Quod Sedecias post Joachim, etc., usque ad sed omnes iniqui fuerunt et idololatræ, et ideo perierunt.'

JER 37:3 Multiple spaces in '37.3··Ora pro.··Nequaquam pro se orare postulavit, quia divinis mandatis obtemperare noluit: Qui enim avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.'

JER 37:4 Multiple spaces in '37.4··Igitur exercitus.··Quomodo Chaldæi solverunt, etc., usque ad Jeremias vero contraria et vera prophetavit.'

JER 38:5 Multiple spaces in '38.5··Et dicit rex Sedecias,··etc. Pater Sedeciam sine puro affectu, etc., usque ad Postea vero flagellatum tradidit eum Judæis, ut crucifigeretur.'

JER 38:7 Multiple spaces in '38.7··Audivit autem Abdemelech.··Sicut illi principes, qui prophetam miserunt, etc., usque ad quanto nos districtius reos tenemus.'

JER 38:17 Multiple spaces in '38.17··Si profectus exieris,··etc. Propheta, prævidens civitatem esse tradendam in manus Chaldæorum, consilium dedit regi ut se traderet in manus regis Babylonis, ut sic furibundum ejus animum mitigaret, et leviorem sententiam susciperet; sed mens indurata corrigi non poterat.'

JER 38:22 Multiple spaces in '38.22··Ecce.··Significat quod fluxa cogitatio, etc., usque ad et animam igne comburet inexstinguibili.'

JER 39:17 Multiple spaces in '39.17··Et liberabo te. Qui sperant in Domino non confundentur Sap. 19.. Confundentur omnes iniqua agentes Psal. 24.. Ecce principes qui animam Jeremiæ quærebant, captivantur. Eunuchus qui eum liberaverat perfecta potitus est libertate. Sic quoque liberatis sanctis prædicatoribus, persecutores æterna ultione punientur.'

JER 40:1 Multiple spaces in '40.1··Sermo qui factus est,··etc. Quæritur quomodo hic sermo Domini, etc., usque ad juxta sermonem Domini liberatus est.'

JER 40:2 Multiple spaces in '40.2··Tollens ergo.··Descripta vastatione urbis, et interitu, et captivitate populi, et perfidia regis, sequitur quid de Jeremia factum sit, et de reliquiis populi, quas propheta monuit ex verbo Domini sedere in terra sua, et servire regi Babylonis, ipsi vero maluerunt ire in Ægyptum, ubi eos postea Nabuchodonosor trucidavit, et ipsam Ægyptum vastavit.'

JER 40:3 Multiple spaces in '40.3··Et factus est vobis.··Ex hoc etiam loco manifestum est Deum, etc., usque ad Dei vero sententiam justam prædicabant.'

JER 41:8 Multiple spaces in '41.8··Decem viri reperti sunt inter eos,··etc., habemus thesaurum.··Thesaurus enim in agro, etc., usque ad Per calcaneum enim, qui finis est corporis, terminus significatur actionis.'

JER 41:16 Multiple spaces in '41.16··Tulit ergo Johanan filius Careæ et omnes principes bellatorum qui erant cum eo,··etc. Hanc fugam reliquiarum et transitum contra verbum Domini in Ægyptum quem Jeremias longa narratione hic retexuit, longe ante Isaias prædixit, centum scilicet quinquaginta annis, qui fuerunt inter Isaiam et Jeremiam, dicens: Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceritis consilium, et non ex me Isai. 30., etc.'

JER 44:15 Multiple spaces in '44.15··Responderunt autem Jeremiæ,··etc. Stulta responsio. Confitentur eum loqui in nomine Domini, et non acquiescunt, sed sequuntur pravitatis suæ consilium. Mystice. Omnes hæretici in Ægypto hujus mundi. Id est, in tenebris erroris constituti, sacrificia non Deo vero, sed dæmonibus offerunt, cum figmenta et prava dogmata ad decipiendos homines et fidem subvertendam scribunt. Ideo venient super eos mala, et erunt in desolationem et in stuporem.'

JER 44:26 Multiple spaces in '44.26··Vivit Dominus,··etc. Contradicit propheta ex sermone Domini ne nomen ejus vocetur ore Judæorum in terra Ægypti, quoniam qui contra Dei præceptum illuc pertransierant, protectionem Domini ibidem habere non debebant. Mystice autem non vocatur nomen Domini ore hæreticorum in terra Ægypti: quia nec sermo eorum nec oratio, dum in errore sunt, accepta est Deo. Non enim est pulchra laus in ore peccatoris Eccl. 15.. Qui ergo in errore perseveraverint, peribunt gladio districti judicii. Qui autem, relicto errore, de Ægypto in terram Juda redierint pœnitentes: et deinceps catholicam fidem tenentes salvabuntur.'

JER 45:1 Multiple spaces in '45.1··Verbum quod locutus est Jeremias,··etc. Rudis adhuc in tolerantia passionum quas exsperturus erat Baruch, expavit captivitatis calamitatem quæ tempore Joachim filii Josiæ regis Juda imminebat, unde conqueritur dolorem additum dolori suo, cui responsum est a Domino quia superflue quærat sibi pacem, cum totus populus laboret sub fasce tribulationum. Significat autem eos qui in pressura tribulationum vel persecutionum, quibus in præsenti Ecclesia gravatur, pusillanimitate titubant, quærentes consolationem, quæ in futuro promittitur. Unde: Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium Joan. 16..'

JER 46:1 Multiple spaces in '46.1··Quod factum est verbum,··etc. RAB. Hactenus propheta mistim de Juda et Isræl, de Chaldæis et Ægyptiis pro convenientia narrationis egit, etc., usque ad anno Joachim filii Josiæ quando Pharao Nechao rex Ægypti in Charchamis cum Nabuchodonosor pugnavit, et superatus est.'

JER 46:9 Multiple spaces in '46.9··Ascendite equos.··ID. Hæretici et schismatici ex diversis provinciis orti, frustra disponunt contra civitatem Dei bella, etc., usque ad cum traduntur in manus ejus qui solium suum posuit ad Aquilonem, ut mittat eos in stagnum ignis et sulphuris.'

JER 46:11 Multiple spaces in '46.11··Ascende in Galaad.··HIER. Mons est ad quem septima die venit Jacob, de Charram fugiens: est autem ad tergum Phœnicis et Arabiæ collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum usque ad trans Jordanem ubi habitavit Seon rex Amorrhæorum. Cecidit autem in sortem filiorum Ruben et Gad, et dimidiæ tribus Manasse. Tolle resinam.··RAB. Græci, vocant; enim dicitur de eo quod manat, etc., usque ad quia non accipient ab eis sanitatem, sed confusionem.'

JER 46:12 Multiple spaces in '46.12··Audierunt gentes.··ID. Quia frustrato solatio idolorum, etc., usque ad non victoriam veritatis accipiunt, sed errore captivi pariter in foveam perditionis cadunt.'

JER 46:14 Multiple spaces in '46.14··Annuntiate Ægypto.··Quasi dicat: Vos qui audistis vaticinium meum, nuntiate Pharaoni quia prope est tempus et tumultus belli.'

JER 46:18 Multiple spaces in '46.18··Quoniam sicut Thabor.··Hoc est ex comparatione locorum frugiferorum, quasi in mari submersorum, grandem Ægyptiorum potestis intelligere ruinam. HIER. Thabor terminus est Zabulon, mons in medio Galilææ campo, mira rotunditate sublimis: distans a Diocæsaræa decem millibus contra orientalem plagam. Qui confinium quoque inter tribus Issachar et Nephthalim fuit Carmelus, ubi Nabal Carmelus fuit et nunc villa est Carmela nomine, decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam ubi Romanorum præsidium est. RAB. Mystice autem, quia Thabor, etc., usque ad in hujus sæculi mare demersi, et in damnatione perpetua.'

JER 46:20 Multiple spaces in '46.20··Vitula.··Quia Ægyptia plebs in deliciis nutrita, indomita, lasciva, jugum disciplinæ recusavit.'

JER 46:21 Multiple spaces in '46.21··Mercenarii.··RAB. Principes Ægyptiorum non pastores, sed mercenarios vocat, etc., usque ad Mercenarius autem, et qui non est pastor, cum videt lupum venientem, dimittit oves, et fugit Joan. 10..'

JER 46:26 Multiple spaces in '46.26··Et post hæc,··etc. ID. Licet videatur intimare regnum Ægyptiorum non irreparabiliter a Nabuchodonosor esse destructum, etc., usque ad: Percutiet Dominus Ægyptum plaga et sanabit eam Isa. 19., etc.'

JER 46:27 Multiple spaces in '46.27··Et tu noli timere,··etc. Hæc promissio non bene convenit Judæis: qui toto orbe dispersi, etc., usque ad: Quia ex parte cæcitas contigit in Isræl, et cum plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet Rom. 11..'

JER 47:1 Multiple spaces in '47.1··Quod factum est verbum,··etc. Jeremias sicut Isaias et Ezechiel vicinis nationibus plagas venturas prædicit, quia populum Dei infestabant, et in illius adversitate gaudebant. Palæstinis ergo, sicut ante Ægyptiis, prænuntiat captivitatem venturam.'

JER 47:4 Multiple spaces in '47.4··Et dissipabitur.··Ostendit Tyrum et Sidonem ad Palæstinos attinere, licet Tyrus in sortem Nephthalim ceciderit, et Sidon terminus Chananæorum in sortem Aser: sed non eam possedit, quia hostes expellere non valuit. Reliquias insulæ Cappadociæ.··In qua habitabant Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Hæc est terminus Chananæorum juxta Ægyptum, ceciditque in sortem Judæ: sed eam non obtinuit, quia Enachim, id est, gigantes allophylorum fortissime restiterunt: et est usque hodie insignis civitas Palæstinæ, quamvis de ea prophetatum sit Gaza futura est in tumulum sempiternum:··sed ubi prius fuit vix ulla remanent vestigia, in alio enim loco ædificata est.'

JER 47:5 Multiple spaces in '47.5··Venit,··etc. RAB. Hæreticis et schismaticis et omnibus Ecclesiæ hostibus plagam venturam significat, etc., usque ad Per libidinem enim carnalium mentes exurit: sed novissimo præcipitabitur.'

JER 47:7 Multiple spaces in '47.7··Quomodo quiescet,··etc. Quasi dicat: Non potest gladius quiescere, nisi Domino jubente cujus vindictam exercet, vel: Quasi ex persona afflictorum ad gladium Domini locutus erat, sed hic respondet in persona sua.'

JER 48:1 Multiple spaces in '48.1··Ad Moab hæc dicit Dominus,··etc. RAB. Sicut est circumcisio carnalis et spiritualis: sic Moab carnalis et spiritualis. Moab interpretatur, etc., usque ad Est autem Moab provincia Arabum, Nabo civitas nobilis, in qua erat Chamos idolum, quod et Beelphegor.'

JER 48:6 Multiple spaces in '48.6··Salvate animas vestras.··Qui volunt salvare animam suam fugiant versuram doctrinam philosophorum et hæreticorum, ubi certus est interitus: et per humilitatem confessionis agant pœnitentiam erroris in deserto districtæ abstinentiæ maneantque in simplicitate et veritate catholicæ doctrinæ.'

JER 48:9 Multiple spaces in '48.9··Date florem,··etc. Qui inventione humana et in sæculari scientia florere videbatur, in desertum et in solitudinem redigetur. Quia vero displicet Deo omnis hypocrisis, ut sequens sententia ostendit:'

JER 48:10 Multiple spaces in '48.10··Maledictus qui facit,··etc. Necesse est enim ut non solum intueamur quod agimus, sed etiam qua discretione agimus. Maledictus.··RAB. Desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem, etc., usque ad sæpe desidia interveniente deficiunt, et frigescente amore tabefiunt. Et maledictus.··Potest hæc maledictio omnibus convenire qui fluxum sæculi sequuntur, et corpora sua castigare et servituti subjicere negligunt, secundum illud: Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt Galat. 5., etc. Quia sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt II Cor. 15.. Maledictus ergo qui prohibet gladium, id est, verbum Dei a sanguine: quo scilicet animatur materia peccatorum; fundendum est quidquid in membris nostris carnale et terrenum inolevit et resecandum gladium verbi Dei. GREG. Gladium a sanguine prohibere, est prædicationis verbum a carnalis vitæ interfectione retinere, de quo dicitur: Gladius meus devorabit carnes Isa. 1.. Hinc Paulus ait, Contestor hodie quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis Act. 10..'

JER 48:11 Multiple spaces in '48.11··Fertilis.··Ostenditur Moab ex abundantia in odium et elationem venisse, et populum Dei afflictum despexisse, quia nihil afflictionis vel captivitatis patiebatur.'

JER 48:12 Multiple spaces in '48.12··Mittam ei,··etc. RAB. Quicunque in humana philosophia confidunt despicientes Ecclesiæ fidem et doctrinam simplicem, etc., usque ad tunc ibunt cum diabolo et angelis ejus in ignem æternum. Justi autem in vitam æternam.'

JER 48:17 Multiple spaces in '48.17··Consolamini.··Ironice vel ad pœnitentiam provocat, ut per satisfactionem congruam evadant miseriam. Mystice. Sapientes hujus mundi et hæretici, quos Moab significat, si stultitiam non correxerint ad fidem catholicam conversi, veniet illis ruina et vastatio omnibus urbibus eorum, id est, diversis sectis. Quæ enim longe vel prope a veritate distant, lucente Evangelio subvertentur.'

JER 48:25 Multiple spaces in '48.25··Abscissum.··HIER. Sicut contra Babylonem et Philisthiim vaticinatus est, etc., usque ad quidquid ad terrenam scientiam pertinet et putatur robustum, subvertitur, ut nihil probetur quod fortissimum putabatur.'

JER 48:29 Multiple spaces in '48.29··Audivimus.··Quia in priori commate errantes ad pœnitentiam provocabat, et ad Christum converti monebat; ut in ejus fide perpetuo manerent; nunc incorrigibiles plurimos et obstinatos agnoscens, ex persona eorum, qui de Moab salvati sunt, et experimento suo ejus superbiam didicerunt, ait: Audivimus superbiam Moab,··etc. Et Moab superbiæ arguit, quia plus effertur quam possit, vel poscat ejus fortitudo.'

JER 48:31 Multiple spaces in '48.31··Ideo super Moab ejulabo.··Potentiam pristinæ felicitatis et plagam repentinæ subversionis ostendit. Moab universam clamabo.··Quæ interpretatur fortitudo eorum,··et significat fortissima hæreticorum dogmata dialectice constructa, in quibus videbatur esse fortitudo erroris.'

JER 48:32 Multiple spaces in '48.32··Plorabo tibi, vinea Sabama.··Tempestatem hujus sæculi. Videtur enim significare aliquos de Moab ad Dominum converti velle. Sabama enim conversio aliqua interpretatur. Vinea Sabama,··etc. Attollens altitudinem, quia superbia turrim ad cœlum conatur erigere.'

JER 48:34 Multiple spaces in '48.34··A Segor usque ad Oronaim.··Segor urbs quæ Mortuo mari imminet, ubi terminus Moabitarum. Indicat ergo, quia usque ad extremos fines provinciæ ululatus personabit. De quo Isaias: Vectes ejus usque Segor vitulam consternantem Isa. 15., id est, perfectæ ætatis. Sicut enim in hominibus tricesimus annus, ita in pecudibus et jumentis annus tertius robustissimus est. Aquæ quoque Nemrim.··Isaias: Aquæ enim Nemrim desertæ erunt Isa. 15., etc. Et quæ hic minus dicuntur, in Isaia plene exponuntur. Est enim Nimrim oppidum super mare Mortuum.'

JER 48:35 Multiple spaces in '48.35··Et auferam de Moab.··Intereunte secta humanæ sapientiæ, cessavit pompa et clamor verborum, ut philosophi nec hæretici de Ecclesia egressi aliquid inveniant in doctrina sua quod humanæ vitæ utile sit.'

JER 48:37 Multiple spaces in '48.37··Omne enim caput calvitium.··RAB. Apud antiquos barbæ capitisque rasura luctus indicium fuit, etc., usque ad hinc Isaias: In cunctis capitibus ejus calvitium, omnis barba radetur Isa. 15..'

JER 48:38 Multiple spaces in '48.38··Quoniam contrivi Moab.··Omnis doctrina philosophorum et hæreticorum, quia fragilis est et inutilis, a veritate conteritur et dissipatur.'

JER 48:41 Multiple spaces in '48.41··Et erit cor fortium Moab.··Bene cor Moab cordi mulieris parturientis comparat; quia de magna luxuria ad magnam pervenitur tristitiam.'

JER 48:45 Multiple spaces in '48.45··In umbra Hesebon steterunt.··Quia in ejus munitione sperabat sibi solatium, sed frustra: quia ignis vindictæ verticem tumultus filiorum Moab justo judice retribuente oppressit.'

JER 48:46 Multiple spaces in '48.46··Væ tibi, Moab.··Quia nec munitio urbium, nec virtus idolorum valuit te defendere: sic erit perpetuum væ his qui confidunt in sapientia humana, et serviunt erroribus diversis.'

JER 48:47 Multiple spaces in '48.47··Et convertam captivitatem Moab.··Videtur tempus gratiæ significare, in quo quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit Jœl. 2..'

JER 49:1 Multiple spaces in '49.1··Ad filios.··Post Moab ad filios Ammon verba vertuntur, et increpantur, quod ausi sunt terram Isræl invadere, unde et eis ultio digna prænuntiatur, et Isræl possessores suos prædicitur possessurus.'

JER 49:2 Multiple spaces in '49.2··Filiæ Rabbath.··Metropolis Moabitarum, quæ nunc Ariopolis dicitur, composito nomine ex Hebræo et Græco, quod, id est, Martis civitas vocetur.'

JER 49:6 Multiple spaces in '49.6··Et post hæc.··Quia post conversionem hæreticorum ad fidem rectam, captivitas peccati dissolvetur, recipientur in communionem Ecclesiæ, unde exierant. Et captivos.··Possumus per filios Ammon, qui de Loth in spelunca, et in ebrietate, et incestu generati sunt hæreticos accipere, secundum illud, Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant Joan. 2..'

JER 49:7 Multiple spaces in '49.7··Ad Idumæam.··RAB. Tropologice Idumæa terrena et carnea delectatio, quæ consurgit adversus spiritum, ut non faciamus ea quæ sunt spiritus, et animam, etc., usque ad Cum enim spiritui caro subjecta fuerit, Idumæa transibit in Judæam, et caro serviet rationi.'

JER 49:9 Multiple spaces in '49.9··Si fures.··Hæretici qui furantur sufficientiam sibi, et quotidie aliquos de Ecclesia rapiunt, ingredientes vineam Domini, quam de Ægypto transtulit, cupiunt universa populari, ut vix racemum in ea relinquant. Sed Dominus e contra omnia secreta eorum, et patriarcharum Esau (qui primas scilicet hæreses invenerunt) viros ecclesiasticos et doctores profert in medium. Et prima illius victoria est patefacere quæ tegebantur. HIER. Contra Judæos factus est sermo, qui Christianis invident, etc., usque ad ut mortificantes membra nostra (fornicationem, scilicet immunditiam, et hujusmodi) æternam in Christo victoriam consequamur.'

JER 49:14 Multiple spaces in '49.14··Audivi.··Hæc sententia in Abdia pene eisdem verbis continetur, et multa hujus capituli.'

JER 49:15 Multiple spaces in '49.15··Ecce enim.··RAB. Quasi dicat: O Edom, qui minor es inter omnes in circuitu nationes, etc., usque ad inde te detraherem, et ad terram reducerem cæterarum gentium. Parvulum dedi te in gentibus.··O hæretice, licet magnus tibi videaris, et contemnas parvitatem Ecclesiæ, parvus tamen es et contemptibilis.'

JER 49:16 Multiple spaces in '49.16··Cum exaltaveris,··etc. RAB. Quia hæretici altitudinem et similitudinem aquilarum pollicentur sibi, quæ ad cadaver Dominicum congregantur, etc., usque ad Quod autem contra hæreticos et carnem dictum est, contra Judæos quoque intelligi potest.'

JER 49:19 Multiple spaces in '49.19··Ecce quasi leo.··ID. Sicut Dominus castigavit superbiam Judæorum, quos per Jordanem, etc., usque ad sed leo sævissimus in tartarum eos perpetuo cruciandos detrudet.'

JER 49:21 Multiple spaces in '49.21··A voce ruinæ,··etc. Veniente vastatore, strepitus ruinæ eorum longe lateque resonabit, terrorem incutiens vicinis provinciis.'

JER 49:23 Multiple spaces in '49.23··Confusa est.··RAB. Post Philisthæos, Moabitas, Ammonitas quoque et Idumæos, ad Damascum, id est, Arabiam, etc., usque ad cum enim captus est populus Judæorum, Damascus, cui imperabat Aretha, similiter capta est.'

JER 49:24 Multiple spaces in '49.24··Dissoluta.··Damascus interpretatur poculum sanguinis,··aut sanguinem bibens,··aut sanguis cilicii;··quæ omnia ethnicis conveniunt, etc., usque ad Quomodo enim acervus lapidum de dispersis lapidibus cumulatur: sic de omnibus nationibus acervus credentium congregatur in ruina Judæorum cadentium dum gentes surgunt.'

JER 49:28 Multiple spaces in '49.28··Ad Cedar.··Hi Agareni sunt, sed usurpato nomine Saraceni vocantur, et habitant per solitudinem totam, de quibus pœta dicit: Lateque vagantes Agi.··RAB. Mystice. Cedar, quod interpretatur tenebræ,··et Asor, etc., usque ad qui se simulant filios Orientis, cum sint tenebrarum filii.'

JER 49:29 Multiple spaces in '49.29··Tabernacula.··Hæc omnia Saracenorum proprie gentem significant, qui in tentoriis manent, et ubi nox cœgerit sedes habent, et armenta multa, et pecora, camelorumque greges; sed non habent ostia, nec vectes, non enim versantur in urbibus, sed in solitudine. Hi omnes a Babyloniis sunt deleti.'

JER 49:35 Multiple spaces in '49.35··Ecce ego confringam,··etc. RAB. Elam regio Persidis, unde Elamitæ. Prædicit enim propheta, etc., usque ad Elamitæ quoque despicientes vel tentantes interpretantur, et significant persecutores Ecclesiæ.'

JER 50:1 Multiple spaces in '50.1··Verbum.··Expleto vaticinio contra Ægyptum, Palæstinos, Moab, filios Ammon, Damascum quoque et Cedar, contra Babylonem et Chaldæos sermo dirigitur; ut quos ante latenter arguit, nunc palam scelera eorum manifestando, vastationem et desolationem subsequi aperte pronuntiet, Isaias quoque et Ezechiel similia contra Babylonios et Chaldæos prophetaverunt.'

JER 50:2 Multiple spaces in '50.2··Confusa sunt.··Similia dicit Isaias: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, neque aurum velint Isa. 13..'

JER 50:4 Multiple spaces in '50.4··Venient filii Isræl.··RAB. Hæc promissio reversionem populi Dei de captivitate significat, etc., usque ad ut jungantur illi fœdere sempiterno.'

JER 50:6 Multiple spaces in '50.6··Grex perditus.··Hac sententia notantur reges Isrælitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde cæteri prævaricatores legis.'

JER 50:8 Multiple spaces in '50.8··Recedite,··etc. Secundum historiam monet Isrælitas, qui captivandi erant in Babylonem, ut non stabilem possessionem arbitrentur se ibi habituros, sed spem revertendi haberent, et cum captivitas laxaretur, fugerent inde: quia venturum erat ut a Medis et Persis vastaretur. ORIG. Quomodo corpus nostrum in aliquo terræ loco consistit, sic anima, secundum statum suum in aliquo terræ loco nuncupative est. Corpus nostrum, etc., usque ad sic in Ægypto, alius est in Taphnis, alius est in Memphis, alius in Sienni, alius in Bubastis habitat.'

JER 50:12 Multiple spaces in '50.12··Confusa est mater vestra nimis,··etc. Isaias dicit similia, Et erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclyta, in superbia Chaldæorum, subvertetur sicut Dominus subvertit Sodomam et Gomorrham Isa. 13.. Ecce novissima erit,··etc. In fine mundi, vel in morte cujusque, omnis gloria et superbia Chaldæorum, et confusio mundi recedet a nobis, et ita omnia subvertentur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, nec ultra voluptatis vel mundi futurus est status.'

JER 50:15 Multiple spaces in '50.15··Sicut fecit, facite ei.··Id est, sicut illa per Nabuchodonosor gentes circumquaque vastavit, ita ei retributionem reddite.'

JER 50:16 Multiple spaces in '50.16··A facie gladii columbæ.··Columba stulta dicitur, quia nutrit pullos alienos; ita Nabuchodonosor alios opprimendo et fovendo. Etiam Nabuchodonosor columbam vocat, non pro simplicitate, sed pro stultitia superbiæ.'

JER 50:17 Multiple spaces in '50.17··Leones ejecerunt,··etc. Teglathphalasar qui partem magnam Judæorum in Assyrios transtulit, et Sennacherib qui decem tribus in montes Medorum traduxit, hi leones appellantur.'

JER 50:18 Multiple spaces in '50.18··Ecce ego visitabo.··RAB. Visitat Dominus regem Babylonis, id est, confusionis, sicut visitavit regem Assur, qui interpretatur, etc, usque ad sed novus populus in nova civitate in perpetuum exsultabit.'

JER 50:21 Multiple spaces in '50.21··Super terram dominantium.··Prædicatoribus Christi præcipitur, ut regnum diaboli studeant evertere: et opera ejus maligna et consilia pessima, ut interficiant omnes peccatores terræ, et disperdant de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.'

JER 50:23 Multiple spaces in '50.23··Quomodo confractus,··etc. ORIG. Malleus universæ terræ diabolus est. Sed est qui non curat de malleo universæ terræ, vir scilicet, stans super muros Adamantinos, etc., usque ad legi enim Dei non subjicitur, neque enim potest, et inventa est Babylon, et comprehensa: quia Domino restitit.'

JER 50:25 Multiple spaces in '50.25··Aperuit Dominus thesaurum,··etc. ID. Alia editio: Aperite apothecas ejus,··etc., ut ait Apostolus Rom. 6.: Pertulit in multa patientia vasa iræ præparata in perditionem super vasa misericordiæ,··etc. Alii ergo vasa misericordiæ, alii vasa iræ, etc., usque ad qui asserit sidera non esse causas eorum quæ fiunt super terram, præcipue eorum quæ Christianis accidunt: præceptum Domini exsequitur.'

JER 50:28 Multiple spaces in '50.28··Vox fugientium.··ORIG. Utinam hæc esset nostra vox, o catechumeni, fugientium de Babylone, et fugientium, etc., usque ad interfice omnes peccatores terræ, qui in te sunt, et omnes Babylonios, ut possis mundatus in Jerusalem transgredi civitatem Dei.'

JER 50:31 Multiple spaces in '50.31··Ecce ego ad te.··RAB. Mystice prænuntiat Antichristo, qui extolletur super omne id quod dicitur Deus, etc., usque ad quia non timuerunt calumniam et captivitatem populo Dei inferre.'

JER 50:37 Multiple spaces in '50.37··Et erunt quasi mulieres.··ID. Imbelles quasi mulieres, per Medos et Persas destruxit eos, etc., usque ad quia synagoga eorum terra sculptilium est, et in portentis,··id est falsis figmentis gloriantur.'

JER 50:44 Multiple spaces in '50.44··Ecce quasi leo.··ID. Videtur significare quod Nabuchodonosor, postquam regnum Judæorum, etc., usque ad et ut demonstret non Cyri potentia, sed Domini judicio factum esse, subditur: Quis enim similis mei?'

JER 51:5 Multiple spaces in '51.5··Quoniam non fuit,··etc. Quia Dominus misit eos in vindictam populi sui, quem non corripiendo castigavit, sed sæviendo contrivit: unde, Væ Assur, virga furoris mei Isa. 10..'

JER 51:6 Multiple spaces in '51.6··Fugite de medio,··etc. Post plagas Babylonis, ad Judæos historice, ad fideles mystice exhortationem convertit, ut fugiant de medio Babylonis, id est mundanæ confusionis. ORIG. Non gradatim scilicet, non pedetentim, sed velociter exite, quicunque confusam habetis animam, etc., usque ad Similiter, quando sunt minora peccata, ministris utitur Deus: quando vero graviora, tunc ad retributionem ipse festinat.'

JER 51:7 Multiple spaces in '51.7··Calix aureus,··etc. Non est semper calix aureus Babylonis vel in manu Domini; cum enim ad vindictam venerit et in manu Domini posita fuerit, efficietur terra quæ facta est in Job. Nec jugiter in manu Domini continetur; sed tunc tantum cum restituet ei Dominus quod meretur. ORIG. Calix aureus.··Nabuchodonosor volens decipere homines per calicem Babylonis, non miscuit in vase fictili, etc., usque ad sæpe vidi aureum calicem in pulchro sermonis ornatu, et dogmatum venena considerans, deprehendi calicem Babylonis. Inebrians,··etc. ID. Vide omnes homines ebrios; inebriamur ira et tristitia: inebriamur, etc., usque ad ab eo omnes inebriamur quandiu terra sumus. De vino.··ID. Sicut in his, qui vinum corporale bibunt supra mensuram, videmus ebrii corporis motum, etc., usque ad biberunt gentes, ideo commotæ sunt.'

JER 51:8 Multiple spaces in '51.8··Subito cecidit.··Significat consummationem mundi subito futuram, quæ non per partes sed repente fiet, sicut Jericho corruens cito vel subito periit. Si autem veneris ad adventum Christi, et videris magnum ejus opus, quomodo subvertit omnia dogmata gentium, ut credentes de erroris jugo eximeret, videbis quia in passione ejus Babylon subito corruit et contrita est; videat quisque Babylonem in pectore suo corruisse. In cujus enim corde non cecidit, Christus ei nondum advenit: Babylon ruit, ædificatur Jerusalem civitas sancta Dei. Ululate.··HIER. Quia nulla anima apud Deum insanabilis, consilium dat eis qui possunt, etc., usque ad sed quia noluit curari, satisfaciunt boni medici et dicunt:'

JER 51:9 Multiple spaces in '51.9··Curavimus.··ORIG. Vide ne quando angelis præcipiat Deus languenti animæ tuæ medicamina conficere, etc., usque ad profert Deus judicium suum ad humiliandum quod exaltatum est.'

JER 51:16 Multiple spaces in '51.16··Qui levat nubes,··id est prædicatores et prophetas, qui nos a calore futuri judicii defendunt imbre eloquii sui, cum futura depromunt. Fulgura.··Prædicatores prophetarum fulgura sunt, cum inimicos percutiunt: pluviæ, cum devotos a peccatis abluunt, et imbrem salutis infundunt: unde spirituales germinent fructus, et in maturam messem coalescant. Et producit ventos de thesauris.··Venti sunt apostoli, quorum prædicatio percurrit mundum tanquam ventus celerrimus: de quibus alibi dicitur: Sagittas suas ardentibus effecit Psal. 7.. Ipsis enim ventis pennæ propter discursus celeritatem tribuuntur; unde: Volavit super pennas ventorum Ibid. 11..'

JER 51:17 Multiple spaces in '51.17··Stultus factus est.··Bene post subversionem Babylonis reprehendit fabricatores idolorum, quia per stultitiam humanæ mentis facta sunt opera vana et risu digna: quia nec spiritus in eis, nec vox, nec ulla efficacia: unde nec se, nec cultores suos in die visitationis liberare possunt. Confusus est.··RAB. Demonstrata subversione Babylonis, redit propheta ad auctorem tanti judicii: quia non est potestas nisi a Deo, qui dominatur in regno hominum, et cui voluerit dabit illud.'

JER 51:25 Multiple spaces in '51.25··Ecce ego,··etc. Mons pestifer, Nabuchodonosor, et regnum Chaldæorum; vel diabolus, qui alibi mons caliginosus, propter tenebras erroris, dicitur. Et dabo te.··Ad hunc montem pertinent Judæi, hæretici, blasphemi, et omnes impii, qui perdurant in malitia, nec convertuntur ut fiant lapides vivi in ædificio Dei.'

JER 51:30 Multiple spaces in '51.30··Cessaverunt,··etc. Veniente Cyro et Dario cessavit robur Babylonis et principum ejus.'

JER 51:33 Multiple spaces in '51.33··Filia Babylonis,··etc. Fuit plebs Babylonis, quando per potentiam regni et divitiarum abundantiam triturabat et conterebat gentes: sed tempus messionis ejus venit cum cogitur recipere quod gessit, de qua ex persona Judaicæ plebis consequenter dicitur: Comedit me et devoravit me Nabuchodonosor, rex Babylonis. Et desertum faciam mare,··etc. RAB. Mystice mare hujus sæculi significat turbulentiam, quod Dominus desertum ponit. Faciet enim cessare luxum ejus, et dissipabuntur iniqui, qui confusioni errorum vitiorumque deserviebant.'

JER 51:41 Multiple spaces in '51.41··Quomodo capta est Sesach.··RAB. Sesach, byssus sacci,··vel manus sacci interpretatur: sicut Babylon confusio, etc., usque ad ut egrediantur de societate eorum, ne cum illis pereant.'

JER 51:45 Multiple spaces in '51.45··Egredimini de medio ejus.··ID. Qui vult animam suam salvam facere, etc., usque ad sed in meditatione legis ejus et exercitio virtutum strenui.'

JER 51:52 Multiple spaces in '51.52··Propterea,··etc. ID. Enumerat plagas Babylonis superventuras et optimatibus ejus, ducibus et magistratibus, et omni populo, etc., usque ad Exite de illa, populus meus, ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis Apoc. 18., etc.'

JER 51:64 Multiple spaces in '51.64··Sic submergetur Babylon.··Nam secundum historiam Babylon in Euphraten mersa est, quamvis in solitudinem redacta. Sed spiritualis Babylonis æternum interitum prædicit, quæ in profundum inferni cum principe diabolo demergetur. Unde Joannes: Sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon Apoc. 18..'

JER 52:1 Multiple spaces in '52.1··Filius viginti.··Historia quæ captum refert Sedeciam, et Jerusalem a Chaldæis vastatam, in libro Regum plene tota continetur.'

JER 52:4 Multiple spaces in '52.4··Factum est autem.··Novenarius minor denario imperfectionem legis significat, etc., usque ad tenebris peccatorum vallati fugiunt, et videntes lupum venientem oves dimittunt.'

JER 52:7 Multiple spaces in '52.7··Per viam portæ.··Latenter arguit inertiam doctorum, qui inter muros duorum Testamentorum constituti, non bellum gerere, sed effugere quærunt, et deliciis magis affluere (quas hortus signat) quam scuto fidei hostibus resistere.'

JER 52:8 Multiple spaces in '52.8··Persecutus est,··etc. RAB. In libro Regum ita legitur: Fugit Sedecias per viam,··etc. Malignis spiritibus populum circumdantibus, rector non fugit, etc., usque ad Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, etc.'

JER 52:11 Multiple spaces in '52.11··Et adduxit eum rex,··etc. Quia anima in confusione peccatorum vincta compedibus vitiorum, per malignos spiritus ducitur in domum carceris usque ad diem mortis, et in angustia mentis includitur, ut mortis sententiam exspectet.'

JER 52:12 Multiple spaces in '52.12··In mense autem quinto,··etc. Congruit ordo temporis cum ratione vindictæ: Mense quinto vastatur civitas, quæ Pentateuchum despexit, decima die mensis, quia decalogo legis contraria fecit, blandiens sibi de securitate pro sanctorum locorum habitatione; unde supra: Nolite confidere,··etc. GREG. Dum Scriptura Sedeciæ captivitatem narrat, ordinem captivitatis internæ denuntiat, etc., usque ad Quandoque enim et lumen totius rationis clauditur, quia pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur. Venit Nabuzardan,··etc. RAB. Justo judicio Dei venit Nabuzardan, princeps exercitus regis Babylonis, super Jerusalem, et succendit, etc., usque ad omnem domum comburit igni, id est, cujusque conscientiam flamma illiciti amoris. De pauperibus,··etc. ID. Eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, etc., usque ad sed spinæ et tribuli vitiorum.'

JER 52:20 Multiple spaces in '52.20··Columnas quoque,··etc. Per diversa vasa, diversa officia in Ecclesia significantur, quæ maligni spiritus de servitio Dei auferunt, et in usum suum convertunt.'

JER 52:21 Multiple spaces in '52.21··De columnis,··etc. RAB. Quod facturam columnarum describit cum capitellis, et retiaculis atque malis granatis, ostendit, etc., usque ad legat opus nostrum super librum Regum, ubi quid de his sancti Patres senserint, explanatum est.'

JER 52:24 Multiple spaces in '52.24··Et tulit magister,··etc. Etiam fortes in Ecclesia diabolus decipit et captivat; unde: Escæ ejus electæ Habac. 1., etc.'

JER 52:25 Multiple spaces in '52.25··De civitate tulit,··etc. Continentes, scilicet, oleum gratiæ et misericordiæ (sicut fatuæ virgines) in pectore suo non habentes, qui frustra super viros bellatores constituuntur, cum arrogantiam vitare non præmeditantur.'

JER 52:26 Multiple spaces in '52.26··Septem viros,··etc. Septiformi Spiritu, scilicet, sanctificatos. Sed quia gratiam perdiderunt, septem spiritibus nequioribus traditi, non regis cœlestis mandata intuuntur, sed regis inferni voluntati obsequuntur. Et scribam,··etc. Quem liber Regum Sophar, qui interpretatur dissipans vel dividens,··et significat eos qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipant, et a cœtu fidelium per errorem sequestrant. Et sexaginta viros,··etc. Stultos, scilicet, cooperatores, qui merito vulgi nomine appellantur, qui utilitatem divini consilii discernere et implere neglexerunt.'

JER 52:27 Multiple spaces in '52.27··Et percussit eos rex Babylonis,··etc. Hoc ambit rex Babylonis, ut quos ab Ecclesia evellit, perducat ad interfectionem perpetuæ mortis.'

JER 52:28 Multiple spaces in '52.28··Iste est populus,··etc. RAB. Tertio vastavit Nabuchodonosor Judæam. Primo, cum Joachim, etc., usque ad et retrudit in carcerem inferni, ubi gemunt in perpetuum damnati.'

JER 52:31 Multiple spaces in '52.31··Et factum est.··ID. Significat admirandam Dei potentiam per bonos et malos æque sua, etc., usque ad correctum misericorditer respexit, et de pœnis liberans quieti restituit et honori.'

TOB 1:1 Multiple spaces in '1.1··Tobias.··BED., in Tob., tom. 2. Liber Tobiæ est in superficie litteræ salubris. Maximis enim vitæ moralis exemplis abundat, et monitis. Sed quantum poma foliis, tantum historiæ allegoria præcellit. Maxima enim Ecclesiæ continet sacramenta. Ipse enim Tobias populum Isræl significat, qui cæteris gentibus idololatriæ deditis, fide recta et operibus Deo serviebat. Unde: Cum irent, etc.··Jeroboam namque qui fabricavit ad deceptionem subditorum vitulos aureos, idololatriæ cultores exprimit, quorum complices significantur in subditis. Nephtlali.··ID., ibid. Latitudo, de qua: Latum mandatum tuum nimis Psal. 118.,··cujus tribus, id est filii populus fidelis, ejus civitas Ecclesia, de qua: Non potest civitas abscondi supra montem posita Matth. 15.. Supra Naasson.··Naasson augurium, hujus civitas superiora auguratur, id est, contemplatur cœlestia. BEDA ubi supra. Tobiæ captivitas humani generis captivitatem designat per regem omnium pravorum, id est diabolum, qui nos de patria cœlesti in hujus exsilii vallem dejecit.'

TOB 1:3 Multiple spaces in '1.3··Ita ut omnia, etc.··ID., ibid. Sic populus Isræl per doctores divini verbi eleemosynam non solum rudibus suæ gentis auditoribus, sed gentibus ad Judaismum venientibus ministrabat. Quidquid enim naturaliter boni habuit quod hostis captivans non abstulit, hoc suis in exemplum virtutis ostendebat, et portionem salutaris scientiæ tanquam decimam suæ substantiæ advenis, id est Gentilibus offerebat.'

TOB 1:4 Multiple spaces in '1.4··Nihil tamen puerile.··Jam illud apostolicum gerebat in pectore: Nolite, pueri, effici, etc. I Cor. 14.. Hoc autem secundum illos dictum est quod incedebant in mandatis Domini sine querela, secundum illam regulam Tyconii, qua tanquam de eodem agentes, aliquando propter bonos omnes laudamus, aliquando propter malos omnes vituperamus, quod est secunda regula.'

TOB 1:6 Multiple spaces in '1.6··Omnia primitiva ID., ibid..··Videtur obloqui, quod prima decimatio cedebat in usus Levitarum, secunda in necessariis erogandis quando visitabatur templum. Sed tertii anni decimas quas tunc consueverant facere, concedebant pauperibus. Et ideo dicimus omnem illam vel omnes secundas, quia non poterat accedere ad templum timore custodum regis.'

TOB 1:9 Multiple spaces in '1.9··Cum vero factus esset vir ID., ibid..··Sic populus Isræl, etc., usque ad unde: Primogenitus meus Isræl Exod. 4..'

TOB 1:10 Multiple spaces in '1.10··Quem ab infantia timere,··etc., credendo et confitendo scilicet quod nunquam peccatum faceret, sed ipsum timoris Domini spiritu impleret.'

TOB 1:13 Multiple spaces in '1.13··In conspectu Salmanasar,··etc. Non obloquitur quod alibi dicitur Salmanasar, qui et Sennacherib: erat enim binomius, vel generaliter omnes reges Medorum sic vocabantur sicut Ægypti Pharaones.'

TOB 1:16 Multiple spaces in '1.16··Cum autem venisset, etc.··ID., ibid. Sic populus Dei, etc., usque ad et Scripturæ arcana pandunt.'

TOB 1:20 Multiple spaces in '1.20··Sepulturam exhibebat, etc.,··peccatorum: ut nec memoria in illis remaneret. Tali sepultura voluerunt patres nostri honorari juxta sepulturam Christi. Unde Jacob in Judæa se voluit sepeliri, et Joseph de ossibus suis mandavit.'

TOB 1:21 Multiple spaces in '1.21··Denique cum reversus esset, etc.··Bene Sennacherib de Judæa fugit: diabolus enim veram confessionem pertimescit: et ante faciem ejus non subsistit'

TOB 2:10 Multiple spaces in '2.10··Contigit,··etc. BED., in Tob., tom. 2. Nemo miretur si aliquando bonum typice malum, mala bonum significent. Si enim hoc non liceret nunquam nigro atramento, sed semper auro lucido nomen Dei scriberetur: quia Deus lux est. Sed si nomen diaboli calculo candido scribas, nihilominus tenebras significat. Cæcatus ergo Tobias populum Isræl significat. Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl Rom. 2..··Fatigatus a sepultura est cæcatus. Qui enim infatigabilis in bonis operibus persistit, fidei lumen non admittit. Ita spiritualer fatigatus dormit, qui vigilare, stare, viriliter agere, et confortari negligit. Cui dicitur: Surge qui dormis et exsurge a mortuis Ephes. 5..··BED., ibid. Hirundines propter levem volatum, superbiam levitatemque significant: quarum immunditia quibus dominatur excæcat. Nido hirundineo suppositus dormit, qui levitati lasciviæ, ac superbiæ se incantus subjicit. Hæc cæcitas populo Isræl, imminente Domini adventu in carne, maxime prævaluit, cum romanæ servitutis jugo laboraret, et divinæ legis præcepta male vivendo violaret.'

TOB 2:14 Multiple spaces in '2.14··Sed immobilis,··etc. Quia a domo Dei incipit judicium. Unde: A sanctuario meo incipite Ezech. 9..··Qui non corripitur non est filius: Qui parcit virgæ, odit filium Prov. 13.. Paulus tanquam puer colaphizatur, tanquam juvenis extollitur.'

TOB 2:15 Multiple spaces in '2.15··Insultabant reges,··etc. BED., ibid. Erant in populo, etc., usque ad unde: Charitas patiens est, benigna est II Cor. 13..'

TOB 3:7 Multiple spaces in '3.7··Ut Sara, etc.··BED., in Tob. tom. 2. Turbam notionum signat, etc., usque ad Daniel in cœnaculo orat, et Elisæus habet cœnacula, et Christus in cœnaculo pascha celebrat.'

TOB 4:3 Multiple spaces in '4.3··Corpus meum sepeli.··Corpora sepeliendo quasi sacrosanctum depositum terræ commendamus, quæ reddenda et glorificanda in resurrectione credimus.'

TOB 5:7 Multiple spaces in '5.7··Ex filiis Isræl.··Erat enim ex numero angelorum, qui sunt filii Isræl, quia semper vident Deum facie ad faciem, et sæpe mittuntur in custodia filiorum Isræl, id est videntium Deum. Unde: Constitui terminos populorum juxta numerum filiorum Isræl Deut. 52..'

TOB 5:10 Multiple spaces in '5.10··Tunc ingressus,··etc. BED., ubi supra. Apparuit angelus Tobiæ et socium se præbuit et Filius Dei hominem assumpsit, et visibiliter cum hominibus conversatus humanum genus salvavit. Introduxit Tobias angelum ad patrem, etc., et Dominus per miracula quæ in carne fecit populo Judæorum, ex quo carnem susceperat, ostendit: quia est filius et angelus, id est nuntius paternæ voluntatis, cui etiam gaudium perpetuæ salutis prædicavit, dicens: Pœnitentiam agite, appropinquavit enim regnum cœlorum. Matth. 3.··Et desperantibus de lumine cœlesti Ego sum, inquit, lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris Joan. 8..'

TOB 5:15 Multiple spaces in '5.15··Et dixit ei angelus.··ID., ibid. Promittit angelus Tobiæ ducere filium suum in civitatem Medorum et reducere, etc., usque ad interrogante angelum Tobia unde esset.'

TOB 5:18 Multiple spaces in '5.18·· Ego sum, inquit, Azarias Ananiæ magni filius, ID., ibid. Azarias adjutor,··Ananias gloria Dei.··Christus quoque fidelibus suis indicat, quia ipse est de quo dicitur: Adjutor meus et liberator meus es tu, Domine, ne moreris Psal. 69.. Et vidimus gloriam ejus, quasi unigeniti a Patre Joan. 1..'

TOB 5:22 Multiple spaces in '5.22··Tunc paratis.··BED., ubi supra. Apparente Domino in carne, etc., usque ad et sic ad salutem gentium per apostolos pervenit.'

TOB 6:1 Multiple spaces in '6.1··Profectus est,··etc. BEDA, in Esdr., tom. 2. Domino veniente ad gentes salvandas, etc., usque ad et oves spirituales a furibus et bestialibus spiritibus et hæreticis defendunt.'

TOB 6:2 Multiple spaces in '6.2··Et ecce piscis,··etc. BEDA, ubi supra. Dominicæ passionis sacramentum manifeste significatur, etc., usque ad nec in eo princeps mundi veniens quidquam habuit. Exivit.··ID., ibid. Christus mortem cui nil debebat accepit, ut pedes, scilicet suos, id est membra sua a contagione peccati et mortis ablueret. Occurrit piscis eum devorare cupiens, et Domino in cruce passo diabolus, quo movente crucifixus erat, advenit, quærens si quid peccati in eo invenisset.'

TOB 6:3 Multiple spaces in '6.3··Quem expavescens,··etc. Christus imminente mortis articulo cœpit pavere et tædere, non diabolum, sed mortem, quæ invidia diaboli intravit in orbem, naturali carnis fragilitate perhorrescens; unde: Pater, transfer calicem hunc a me Marc. 14..'

TOB 6:4 Multiple spaces in '6.4··Apprehende branchiam,··etc. BED., ibid. Apprehendit Christus di bolum qui eum capere in cruce voluit, et moriendo vicit. Apprehendit ergo branchiam, ut caput nequissimum a corpore, potentiæ suæ dextera separaret, id est nequitiam antiqui hostis ab his, quos sibi corpus fecerat, auferret, et hos corpori suo, id est Ecclesiæ inferret. Branchiam enim habet piscis in confinio capitis et corporis, est autem Christus caput Ecclesiæ, quæ est corpus ejus, et diabolus caput iniquorum, qui sunt corpus ejus. Quod cum fecisset.··Quia cum Dominus nequitiam diaboli manifestaret, molitus est adhuc electis suis persecutionem commovere: hi enim sunt pedes ejus per quos ambulat in terra qui per omnia regnat in cœlo.'

TOB 6:5 Multiple spaces in '6.5··Exentera hunc piscem.··Dominus piscem exenteravit, cum nequitiam diaboli latius sanctis aperuit: et quasi arcana insidiarum ejus reseravit. Reposuit sibi cor ejus, quia calliditatem ejus in Scripturis indicavit, de quo dicitur: Serpens erat callidior cunctis animantibus terræ Gen. 3.,··et alibi: Num ignoramus astutius ejus II Cor. 2..··Fel quoque reposuit, quia quanto malitiæ furore contra genus humanum sæviat, ad cautelæ studium scribi et conservari voluit. Jecur reposuit, quia maligna ejus consilia adversum nos per doctores veritatis insinuavit: Aiunt enim physici: quia calore et occulta virtute jecoris excoquantur et digerantur cibi. Cum vero quæ agere disponimus, sedula cogitatione, quo ordine sint agenda requirimus, quasi acceptos in stomacho cibos, ardore jecoris excoquimus. Sunt enim hæc necessaria.··Astutia diaboli et nequitia cognita nobis ad medelam proficiunt: quanto enim ea certius exploramus, tanto certius declinamus'

TOB 6:6 Multiple spaces in '6.6··Assavit carnes ejus,··etc. BEDA, ubi supra. Quidquid sibi ex hoc pisce assumpserit, etc., usque ad donec in gentibus Ecclesiæ fundamenta locarentur.'

TOB 6:12 Multiple spaces in '6.12··Et oportet.··ID., ibid. Raguel populum gentium signat, etc., usque ad et qui audire dignus sit: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos Joan. 15..'

TOB 7:11 Multiple spaces in '7.11··Quo audito verbo Raguel expavit,··etc. BEDA, ubi supra. Audiens populus gentium verbum fidei, etc., usque ad ut qui stulta dicerent, stulte perirent.'

TOB 8:1 Multiple spaces in '8.1··Postquam vero cœnaverunt,··etc. BEDA, in Tobiam, tom. 2. Introductus Tobias ad cubiculum protulit, etc. Deus accepturus Ecclesiam de gentibus, in desponsationis initio, jubet eam abrenuntiare diabolo, et omnibus pompis ejus et confiteri fidem sanctæ Trinitatis in remissionem peccatorum: quod est intima piscis viscera vivis cremare carbonibus. BEDA, ubi supra. Quia post abrenuntiationem diaboli, post confessionem veræ fidei, sequitur peccatorum remissio, per aquam baptismi expulso diabolo, diabolum ligavit: quia a fidelium læsione cessando compescuit, quos etsi aliquando tentare probationem permittitur, superare tamen prohibetur.'

TOB 8:3 Multiple spaces in '8.3··Religavit.··Desertum et Ægyptus corda infidelium significant, quæ a Deo deserta. quia ejus habitatione indigna, et juxta interpretationem Ægypti perfidiæ suæ tenebris obscurata. Merito autem et qui a Deo deseritur a dæmonio repletur. Angelus vero dæmonem qui Tobiam occidere volebat, in deserto ligavit, qui cohibitum a fidelibus, qui sunt membra Christi, diabolum in infidelibus tantum dominari permittit, in quibus tamen tenet eum ligatum, quia nec ipsos tantum lædere permittitur quantum nititur.'

TOB 8:11 Multiple spaces in '8.11··Et factum est.··etc. ID., ibid. Cantus pullorum, etc., usque ad veraciter Christum hoste superato sponsum esse sanctæ Ecclesiæ cognoverunt.'

TOB 8:17 Multiple spaces in '8.17··Benedicimus te, Domine Deus.··ID., ibid. Lætatur Raguel de vita Tobiæ, etc., usque ad sunt crassi gratia supernæ dilectionis referti.'

TOB 8:22 Multiple spaces in '8.22··Duas quoque,··etc. ID., ibid. Apostolus gentium eos qui ad fidem venerant, etc., usque ad qui epulas ex eis quorum reficiuntur exemplis accipiunt. Quatuor arietes.··Quia sancti doctores et martyres quatuor libros Evangelii fide et opere conservant, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia muniuntur, et quatuor partibus mundi instruunt Ecclesiam Dei. Occidi fecit.··Quia alii sponte mortificant corpora sua, ut sint hostia viva: alii inter manus infidelium subeunt martyria: per arma justitiæ a dextris et a sinistris, id est, in prosperis et adversis hostem vincentes antiquum.'

TOB 8:23 Multiple spaces in '8.23··Et adjuravit Raguel Tobiam.··BEDA, ibid. Adjuramus Christum ut maneat nobiscum, donec perfectionem quietis per Spiritus sancti gratiam consequamur, qua requiescamus et a peccatis in corpore, et a pravis cogitationibus in mente.'

TOB 9:3 Multiple spaces in '9.3··Tamen obsecro te.··BEDA, ex Isid. Aliquos de credentibus servientes tibi quibus prædicandi committas officium ad colligendas gentes, quæ nondum fidei mysterium susceperunt, sed tamen famam audierunt: et talentum verbi quod fama didicerunt, per fidei obedientiam reddant. Novus quotidie populus in Ecclesia colligitur, potest tamen specialiter intelligi, qui litteram legis septuaginta interpretes acceperunt, et ideo fidem citius susceperunt.'

TOB 10:8 Multiple spaces in '10.8··At vero Raguel,··etc. BED., ubi supra. Cum plenitudo gentium intraverit, nemo prohibere potest, quin Dominus salutem Isræl tribuat, et cæcitatem ejus, quæ ex parte contigit, respiciat. Recordata est enim divina clementia, quoniam tristitia magna et continuus dolor est Judæis credentibus pro fratribus infidelibus.'

TOB 10:10 Multiple spaces in '10.10··Tradidit,··etc. Remittuntur in fine doctores Ecclesiæ ad Christum, cum ipsa Ecclesia, virtutum divitiis plena, ad fidem illustrandam, bonorumque operum substantia ditandam Judæorum gentem, ex qua Dei Filius sumpsit carnem.'

TOB 11:3 Multiple spaces in '11.3··Præcedamus.··BEDA, ubi supra. Postquam illuminatus est populus gentium, præcedit divina gratia ad illuminandam cæcitatem Judæorum, ut in libris suis cognoscant Christum verum hominem et verum Deum, et sic tandem quasi viso angelo et filio suo quos diu non viderant, multum gaudeant; tandem, scilicet, se Ecclesiæ de gentibus, congregatæ mysteriorum communione conjungat.'

TOB 11:9 Multiple spaces in '11.9··Blandimento.··BED., ubi supra. Canis gaudebat dum tecta dominorum diu invisa reviseret. Gaudent doctores de effectu sui operis, cum Judæam a Domino recolligendam intelligant. Gaudent de præmio vitæ æternæ, et cunctis eodem præmio corda exhilaranda prædicunt, et statim adventuram gratiam sancti Spiritus edunt.'

TOB 11:10 Multiple spaces in '11.10··Exsurgens.··Audito a doctoribus verbo salutis, exsurgit populus Judæorum de perfidiæ suæ cæcitate longa, et amore currit ad Dominum; sed offendens gressibus operum, donec renatus instructus in Christo, fidei et operationis lumen percipiat.'

TOB 11:13 Multiple spaces in '11.13··Tunc sumens.··BEDA, ibid. Dominus credentibus aperte revelat quanta sit antiqui hostis malitia, qui ipsum in passione devorare gestivit; sed per hoc occisus, membra sua, id est, eos quos ante tenebat, amisit.'

TOB 11:14 Multiple spaces in '11.14··Albugo.··BED., ibid. Habet adhuc populus Judæorum velamen ante faciem cordis, etc., usque ad qui autem fragilitatis et ignorantiæ conscii dicunt, Domine Deus, illumina tenebras meas; a Domino illuminantur.'

TOB 11:18 Multiple spaces in '11.18··Ingressa est,··etc. ID., ibid. Lucem gratiæ spiritualis, quæ septiformis est, significat. Post septem dies illuminationis ingreditur uxor: quia postquam Judæa per fidem illuminata fuerit, postquam gratiam Spiritus sancti acceperit; ingredietur ad eam Ecclesia, ut sit unum ovile et unus pastor, et sit domus Christi una, uno lapide angulari firmata.'

TOB 12:14 Multiple spaces in '12.14··Et nunc,··etc. BEDA, in Tobiam. Rediturus in cœlum angelus apertius quid sit et quare venerit, et quo reversurus sit exponit: et Christus eidem populo latius proficienti conditionem suam patefecit, ostendens, quod ipse in Patre, et Pater in Filio sit. Angelus redit ad Deum, Tobias remanet apud Patrem, et Christus a fidelibus suis intelligitur divinitate Patri æqualis, humanitate hominibus consubstantialis.'

TOB 13:1 Multiple spaces in '13.1··Aperiens autem Tobias os suum.··BEDA, in Tobiam. Confessus est veritatem et misericordiam, etc., usque ad cœlestis patriæ gaudia prædicando.'

TOB 14:1 Multiple spaces in '14.1··Et postquam illuminatus est Tobias,··etc., quadragenarius numerus laboriosus est, jejunii et abstinentiæ. Nos autem omnes hujus vitæ labores debemus sustinere, cum Dei et proximi dilectione, et sic fructificabimus.'

TOB 14:3 Multiple spaces in '14.3··Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit,··etc. Sacratum numerum quinquagenarium transierat, nec ad sexagenarium, qui perfectionem, propter senarium, in quo omnia facta sunt, significat, pervenerat.'

TOB 14:5 Multiple spaces in '14.5··In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam.··BEDA, in Esdram. Tobias, id est, doctores Judæorum, qui de hoc mundo exituri propinquis suis annuntiant: quia mundus ad finem appropinquat, et futuræ vitæ bona in proximo futura.'

TOB 14:14 Multiple spaces in '14.14··Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis et filiorum filiis,··etc. ID., ibid. Hoc quotidie facit Christus, etc., usque ad diu vivens animi levitatem non deserit.'

TOB 14:16 Multiple spaces in '14.16··Sepelierunt.··Sepultura Tobiæ finem mundi designat, quo Dominus noster cum corpore suo, quod est Ecclesia, in requiem intrat angelis de societate hominum congratulantibus, et singulos per diversas mansiones pro meritorum qualitate collocantibus.'

JDT 1:1 Multiple spaces in '1.1··Præfatio RAB. expos. in lib. Judith, tom. 3. Quæritur quo tempore quibusve regibus historia Judith fuerit, etc., usque ad nisi forte dicatur quod Cambyses qui gentes finitimas impugnasse, et Ægyptum superasse dicitur, cum regnum Assyriorum atque Persarum unum esset, aliquem regem nomine Arphaxat in Media repugnantem vicerit, atque suo imperio subju averit. Arphaxat.··RAB., ubi supra.Mystice, per Arphaxat superbi exprimuntur, quorum conatus et labor qui per vastum tumoris et elationis agitur facile in potestatem Nabuchodonosor, id est diaboli cadit: ipse est enim rex super omnes filios superbiæ: Quam appellavit.··Quæ Mediæ provinciæ metropolis est, quam Deiocus Medorum rex condidit, sed Arphaxat mirabiliter amplificavit, sicut Daniel propheta, secundum Josephum sub Dario rege in eadem civitate Mediæ mausolæum valde præclarum constructum mira arte posuit, quod quacunque die cernitur eadem constructum putatur, quia sic pulchritudo nova et materia solida. Ibi usque hodie reges Persarum atque Medorum sepeliuntur et cui hæc cura committetur sacerdos Judæus est. In gloria.··Hi in curribus et hi in equis, etc. Sed Deus currum Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: ergo qui gloriatur, in Domino glorietur.'

JDT 1:6 Multiple spaces in '1.6··In campo magno.··RAB., ubi supra. Nominibus locorum, etc., usque ad et demum victorias ad Chaldæos vel Assyrios concesserint. Tunc exaltatum est.··Cum diabolus perditorum multitudinem suæ voluntati subjicit, elevatur cor ejus, propriæ illud assignans virtuti, non divinæ permissioni: et eo magis ardescit ad plurimorum perditorum destructionem, quo se videt quibusdam prævalere per pravam suggestionem, unde sequitur. Et misit ad omnes.··RAB., ibid. Diabolus per diversas provincias legatos mittit, etc., usque ad unde: Omnes uno animo contradixerunt, etc.'

JDT 1:12 Multiple spaces in '1.12··Tunc indignatus Nabuchodonosor.··Diabolus propria superbia excæcatus, arrogat sibi imperium totius orbis, contendens ut abstractos a cultu pietatis, consortes suæ faciat impietatis: qui de potentia regni exsultans, ait: Ascendam in cœlum, et ponam sedem meam in Aquilonem, et similis milis ero Altissimo.··Et in Evangelio: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.'

JDT 2:7 Multiple spaces in '2.7··Tunc Holofernes. RAB., in lib. Judith, tom. 3. Holofernes ille principes gentium, qui Ecclesiam persecuti sunt significat, etc., usque ad ut omnes adorent draconem, qui bestiæ talem dedit potestatem.'

JDT 2:12 Multiple spaces in '2.12··Cumque pertransisset.··ID., ibid. Per diversas provincias, et nomina locorum, quæ in historia continentur, personarum distinctiones et graduum, et dignitatum, designantur, ex quibus diabolus vindicat sibi aliquam partem, nec pugnæ formidat difficultatem, sed grandis potentiæ grandem certat efficere ruinam.'

JDT 2:13 Multiple spaces in '2.13··Prædavitque omnes.··Scientiæ utilitatem auferens, et cætera quibus servire debuerant Deo: et in usum servitii sui convertens: resistentes occidit in ore gladii, quia quos flectere ad consensum nequit, corporaliter occidit.'

JDT 2:17 Multiple spaces in '2.17··Descendit in campos.··Damascus potus sanguinis interpretatur, in qua principes gentium exprimuntur, qui sitiunt sanguinem fidelium: maxime in tempore messis, id est, in consummatione sæculi debacchante per latitudinem orbis furore Antichristi.'

JDT 3:1 Multiple spaces in '3.1··Tunc mise unt,··etc. Potentes sæculi et voluptatum amatores, qui principem mundi student reconciliare sibi, ut mortis periculum et voluptatis, detrimentum evadere possint; de quibus dicitur: Qui vult esse amicus hujus sæculi, inimicus Dei constituitur.··In his enim solli itudo hujus sæculi, et fallaci divitiarum suffocat verbum, et fructum non facit, hi enim secundum nomina harum provinciarum superbia extolluntur, vanitatem sequuntur: terram duabus viis ingrediuntur, et cœtum lugentium vel luxuriæ suæ pœnas luentium in inferno sociabuntur: ubi ad calorem nimium transibunt ab aquis nivium, et vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur.'

JDT 4:13 Multiple spaces in '4.13··Memores estote.··Per exempla sanctorum corroborat, unde Job Cap. 12.: Instauras testes contra me,··et Paulus ad Hebræos fidei virtutem laudans patrum copiosa induxit exempla, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam.'

JDT 5:5 Multiple spaces in '5.5··Tunc Achior dux,··etc. Quasi princeps hæreticorum qui ibet idololatriæ deditus, qui de divinis operibus et miraculis cognovit quæ sæpe aliis dicit, quamvis fidem catholicam perfecte non didicerit, et Christi baptismate renatus non sit. Vel per Achior hæretici designantur, qui licet per omnia viam veritatis non teneant, tamen in doctrina sua multa vera prædicant, quæ nostræ fidei concordant. Hi contra Ecclesiam catholicam pugnant, sed ratione superati veritatem omnino non celant, hæretici enim bona malis permiscent; quia si semper mala dicerent, latere non possent; sicut qui veneni poculum porrigit, labrum calicis melle tangit, ut quod dulce est, primo sentiatur, ne quod mortiferum est timeatur. Aliquando tamen corre ti salvantur, sicut Achior videns victoriam Judith, consociatus populo Dei circumcidit carnem præputii sui: leprosi quoque evangelici hæreticos exprimunt, qui dum rectis prava inserunt, quasi colorem sanum maculis aspergunt.'

JDT 6:10 Multiple spaces in '6.10··Porro filii Isræl descendentes de Bethulia venerunt.··Filii: doctores Ecclesiæ ad arborem ligatum solvunt, cum catechumenos suos, nec persecutorum rabiem, nec mortem pertimescere docent. Quasi ad arborem ligatum solvunt, cum a formidine crucis mentem pavidam eruunt, et ad patiendum instruunt, hoc autem melius fit, si exemplo Oziæ et Carmin qui confortantes Achior, preces devotas cum omni populo Domino effuderunt magistri Ecclesiæ cum cæteris fidelibus auditores suos Domino commendaverint devotis precibus, ut ejus dono habeatur, quod humana infirmitas non meretur.'

JDT 6:19 Multiple spaces in '6.19··Et fecit ei cœnam magnam.··Expleto jejunio facit, qui animam diu languidam, et pane verbi Domini egentem, evangelica doctrina et dapibus virtutum reficit. Huic convivio advocantur omnes presbyteri, ut eorum exhortationibus et exemplis corroborentur neophyti ad fidem accipiendam vel conservandam.'

JDT 7:7 Multiple spaces in '7.7··Erant tamen non longe a muris fontes.··Sicut in libro Regum Philisthiim fabros ferrarios auferunt, ne faciant Hebræis aut lanceam, aut gladium. Et descendit omnis Isræl ad Philisthiim, ut exacueret vomerem, et ligonem et securim, et sarculum. Hoc enim maxime diabolus studet, ut doctrinæ fluenta et virtutum arma auferat, et sic nequitiam suam in interitum servorum Dei velociter expleat: hinc principes gentium et Julianus apostata non solum divinam, sed et humanam Christianis interdicunt philosophiam.'

JDT 7:12 Multiple spaces in '7.12··Tunc ad Oziam congregati.··Carnales qui dicunt Domine, Domine, cor autem eorum longe est a me Matth. 7, 15..··Sunt enim in sagena Domini et boni et mali pisces, usque ad littus futuri judicii, qui præsentis vitæ incommoda graviter ferentes, malunt præsentibus uti deliciis, quam cœlestia bona sibi in futuro reservari, qui magistros suos importunis quærimoniis affligunt, et sibi ad luxum sæculi assentire cogunt, unde sequitur:'

JDT 7:23 Multiple spaces in '7.23··Et hos quinque dies,··etc. Quinque dies quinque sensus corporis, quibus præsens vita ducitur, quasi quinque dierum inducias doctor iners expetit, qui corporale vitium solatium auditoribus indiscrete promittit, quasi in potestate sua sit summi datoris magnificentia, cum magis tempus tribuendi, et modus, in dantis quam accipientis potestate consistat: si enim præsentis vitæ negatur solatium, subditos deserunt, ut cedentes persecutionibus, corporale devitent supplicium. Hanc conventionem nostra Judith, id est Ecclesia, respuit et contemnit.'

JDT 8:1 Multiple spaces in '8.1··Et factum est cum,··etc., sequitur Filia Merari.··Id est amaritudinis. Ecclesia enim per amaritudinem et tribulationem ad futuræ vitæ gaudia generatur: ubi Dominum laudabit in æternum. Quod enim quindecim generatione progenita narratur, significat quod Ecclesia per hebdoadem legis et ogdoadem evangelii, de patriarchis et apostolis est edita, et ad cœlestem gratiam ascensura; unde hic numerus graduum in Psalterio ponitur, futuræ ad cœlos ascensionis figurativus, quo sancti venientes merito dicunt, Ecce nunc benedicite Domino.'

JDT 8:2 Multiple spaces in '8.2··Et vir ejus fuit Manasses,··etc. Manasses interpretatur obliviosus vel necessitas, cui Judith conjugio copulata quasi decalogo legis vel ritibus gentilium obnoxia. Sed veniente Christo et luce Evangelii clarescente in mundo, omnis illa observantia cessit, et quasi vilis collectio messis velociter transiit; unde Apostolus: Ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu Gal. 3..··Et ad Romanos ait: Mortificati estis legi per corpus Christi Jesu, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit Rom. 7..··Et vir Manasses, Christus Ecclesiæ sponsus. Bene Manasses dicitur, quia nos facit oblivisci calamitatis pristinæ per consolationem vitæ futuræ. Hic in tempore messis hordeaceæ, id est collectionis plebis Judaicæ, cum mitteret apostolos suos prædicare et manipulos credentium congregare: venit æstus persecutionis super caput ejus, id est super divinitatem ejus. Caput enim Christi Deus II Cor. 2..··Inde enim maxime scandalizabantur Judæi, quod dicebat se esse Filium Dei. Unde, Facis teipsum Deum Joan. 10..··Et alibi: Quia Filium Dei se fecit Ibid. 19..··Passus est Jesus in gente sua, et sepultus in horto. Hujus sponsa ablato sponso, jejunio, et orationi operam dat, usque ad consummationem sæculi, nec erroribus hæreticis dignatur pollui. Cui vir suus reliquit divitias spiritualis sapientiæ et virtutis: et familiam, id est gentium multitudinem, aggregavit.'

JDT 8:7 Multiple spaces in '8.7··Cui vir suus reliquerat divitias multas.··Ex veteris legis et ex philosophiæ instructione, moralisque disciplinæ, multiplices opes ad Christum veniens attulit Ecclesia; unde et Paulus se ad pedes Gamaliel nutritum gloriatur, et Moyses omni sapientia Ægyptiorum eruditus legitur.'

JDT 8:12 Multiple spaces in '8.12··Non est iste sermo.··Cum afflicti sumus, nec tempus, nec modum præscribere Domino debemus, sed magis arbitrio ejus cuncta relinquamus. Unde quidam patrum in oratione sua dixisse legitur: Fili Dei, fili Dei, sicut scis, et sicut vis, miserere mei Matth. 6..··Regnum tantum Dei quærere debemus, et omnia adjicientur. Præsens vita sit fidelibus in usu, futura in fructu. Sit res temporalis in itinere, desideretur æterna in perventione.'

JDT 8:28 Multiple spaces in '8.28··Et dixerunt.··Quæcunque loquitur Ecclesia in confessione fidei in doctrina religionis, laudabilia et irreprehensibilia sunt, hæc singulos fideles orando præmonet, si quisque sicut probavit verum esse quod docet, ita operibus implet: unde subditur:'

JDT 8:30 Multiple spaces in '8.30··Et dixit illis Judith.··Judith, id est Ecclesia, commendat præsbyteris portam, id est castrorum Dei sollicitam custodiam, ut pervigili et solerti cura contra hostium insidias semper parati assistant et orationibus muniti.'

JDT 9:1 Multiple spaces in '9.1··Quibus abscedentibus.··Postquam ad presbyteros locuta est, oratorium ingreditur Judith, quia sollicitudo sanctorum post prædicationis obsequium, redit ad cordis sui secretum, ut ibi compleat puræ ascensionis incensum: secundum illud, Cum oraveris, intra in cubiculum tuum.'

JDT 9:2 Multiple spaces in '9.2··Domine Deus.··Bene in oratione actum Simonis commemorat, qui cum fratre Levi stuprum sororis in alienigenas vindicavit. Futurum enim erat, ut Holofernes qui in Judith voluit explere immunditiam libidinis, gladio feriretur ultionis.'

JDT 9:9 Multiple spaces in '9.9··Respice castra.··Sicut luxuriosos luxuriosis comparat, ita nunc superbis superbos, Assyrios, scilicet Ægyptiis; quia sicut potentia divina est in illis, ita manifestari potest et his subversis, quia idem Dominus, eadem potentia, eadem justitia.'

JDT 10:2 Multiple spaces in '10.2··Abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ,··etc. Quia sancta Ecclesia aliquando pro peccatis suis, pœnitentiæ gerit affectum: sed tamen spe remissionis et futuri præmii exhilarat animum.'

JDT 10:4 Multiple spaces in '10.4··Ut incomparabili decore.··Quia justum est, ut qui Dei fervet amore, omnibus habeatur dignus honore, unde: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate Psal. 44..'

JDT 10:5 Multiple spaces in '10.5··Et panes et caseum.··Hæc omnia Abra pro dispensatione dominæ suæ observat. Justum est enim, ut qui non novit moderamina vitæ suæ tenere, non subito fiat rector alienæ. Dixeruntque,··etc. Sub dominatione sæcularium principum libere manere permiserunt. Sicut Trajanus licet inprimis Christi Confessores persecutus sit, Plinio secundo admonente, levioribus decretis edictum suum temperavit. Ælius quoque Adrianus per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristidem Atheniensem virum, de Christiana religione eruditus, ad Munitium Fundanum proconsulem Asiæ epistolam misit, ut nemini liceret Christianum sine criminis objectione aut probatione damnare.'

JDT 11:4 Multiple spaces in '11.4··Et dixit illi Judith: Sume verba,··etc. AUG., serm. 229 de temp. Species custodit quæ blanditur, etc., usque ad sed sopor tibi quem ferias præparavit.'

JDT 11:17 Multiple spaces in '11.17··Missa sum.··Prima via salutis fuit gentibus, prædicatores Evangelii gratanter recipere et fidem præbere, et per eorum doctrinam ad agnitionem veritatis venire.'

JDT 12:19 Multiple spaces in '12.19··Et accepit.··Non inquinatur cibis gentilium aut superstitione. Ecclesia enim inter gentes habitans, idololatria non polluitur, sed his quæ devotio fidelium per obedientiam præparat, utitur, unde: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me Patris Joan. 4..'

JDT 13:4 Multiple spaces in '13.4··In lecto.··Nefandæ securitatis, qua se impune peccare confidit; unde: Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit Prov. 18..'

JDT 13:11 Multiple spaces in '13.11··Caput Holofernis.··Recordationem confecti belli sollicite jubet memorari, unde: Sobrii estote et vigilate I Petr. 5..'

JDT 13:13 Multiple spaces in '13.13··Custodibus murorum.··Id est doctoribus, qui verbo et exemplo Ecclesiam muniunt, et ad vitam æternam introducunt, de quibus dicitur: Super muros tuos Jerusalem constitui custodes Isa. 61..··Vel angelicis spiritibus, qui nobis in custodiam missi, malignos spiritus excludunt. Aperite portas.··Id est devotionem cordis, unde dicitur: Qui habet aures audiendi audiat, quid Spiritus dicat ecclesiis Apoc. 1..··Secundum illud: Beatus qui causam suam loquitur in aure audientis Eccl. 25..··Dominus virtutem populo suo dabit, cum quo scilicet, apicem cœlestis regni ascendit, unde: Nemo ascendit in cœlum nisi qui descendit de cœlo Joan. 3..'

JDT 13:16 Multiple spaces in '13.16··Illa autem ascendens.··Ad cœlestia dogmata sermonem convertens, et ad laudandum Deum pro beneficiis suis auditores attollens.'

JDT 13:18 Multiple spaces in '13.18··Et interfecit.··De quo: Ipsa conteret caput, etc. Gen. 2..··Et in Evangelio: Dabo vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnes virtutes inimici Luc. 10..'

JDT 13:19 Multiple spaces in '13.19·· Et ecce, etc. Scitote quanta sit malignitas, quanta fraus inimici nostri, quanta pietate a nobis superatus sit, quos Dominus illæsos ab omni fraude et erroris contaminatione custodit, ut his inspectis Conditori et Redemptori nostro gratias agatis, unde: Sobrii estote et vigilate I Petr. 5..··Et: Timeo ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita et sensus nostri corrumpantur II Cor. 2..··Et item: Confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus: et induite vos arma Dei Ephes. 6..'

JDT 13:25 Multiple spaces in '13.25··Quia hodie nomen tuum,··etc. Laus Ecclesiæ non recedet de ore hominum, qui memores sunt studii et operum ejus, quæ per dilectionem Dei et proximi præsentes tribulationes secura sustinet, fide plena et spe firma, attendens eminentiam cœlestium præmiorum, ubi sociabitur beatitudini angelorum.'

JDT 13:29 Multiple spaces in '13.29··Videns autem Achior.··Per Achior principem Ammonitarum pagani vel hæretici designantur, qui videntes Ecclesiæ fidem hostium superasse ferocitatem, nimio pavore concutiuntur et superbiam suam humiliantes Ecclesiam venerantur; et sequaces suos errorem relinquere et fide liberi sese sociare hortantur; unde Isaias: Venient ad te curvi filii eorum qui te humiliaverunt, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi Isa. 60..'

JDT 14:13 Multiple spaces in '14.13··Tunc ingressus.··Duces persecutorum deos suos contra Ecclesiam poscentes auxilium, inveniunt eos propria fœditate spurcissimos et omni virtute destitutos, unde fugæ se commendantes relinquunt ea in quibus temporaliter confidebant. Non est enim prudentia, non est sapientia nec consilium contra Deum;··unde Hieremias ait: Non fugiet velox et non salvabitur fortis,··etc. Hier. 46..'

JDT 15:3 Multiple spaces in '15.3··Videntes itaque,··etc. Gedeon contra Madianitas pugnaturus, non hastam, non clypeum, sed tubas et lampades tulit, præfigurans Evangelii præcones, quibus non est colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus, etc, et pugnant prædicationis voce et miraculorum fulgore. Omnis itaque.··Ad prædicationem verbi Dei ex singulis gentibus et provinciis probatæ personæ et viribus accinctæ ad malitiam Domini veniunt; unde Isaias: Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari Isa. 49.,··etc.'

JDT 15:13 Multiple spaces in '15.13··Per dies autem.··Qui universum præsentis vitæ tempus significant, quo populus Dei de hoste triumphans spiritualiter exspoliat; unde de Ecclesia dicitur: Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit Prov. 31..'

JDT 15:14 Multiple spaces in '15.14··Porro autem.··Sic populus Dei ab Ægypto recedens, ipsam spoliavit, unde tabernaculum construxit. Sic reges justi sub Testamento Veteri quæ hostibus abstulerunt, in ministerio templi consecraverunt.'

JDT 15:15 Multiple spaces in '15.15··Juvenibus.··Quia tunc neque nubent neque nubentur, quia resurgent omnes in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. Unde in resurrectione Domini, juvenis coopertus stola candida angelus apparuit.'

JDT 16:12 Multiple spaces in '16.12··Horruerunt.··Notare debet lector, utrum opinio vera sit, quod Cambyses filius Cyri a plerisque iste Nabuchodonosor dictus sit, qui Persis, Medis, et Assyriis imperavit.'

JDT 16:16 Multiple spaces in '16.16··Adonai Domine.··Unum de decem nominibus apud Hebræos significans, quod Dominus creaturæ dominetur. Et notandum, quod ubicunque bis ponitur, Dominus: primum nomen, tetragrammaton est, et proprie ad Deum pertinet, et ineffabile dicitur: secundum commune, quod convenit hominibus. Et bene Adonai Dominus filius Dei dicitur: quia Deus et homo, Dominus et Deus, quod omnibus dominetur vel ab omnibus timeatur.'

JDT 16:21 Multiple spaces in '16.21··In carnes eorum.··Quas amaverunt, de quibus nascitur fetor vermium. Caro et sanguis vermes creat: quia delectatio carnalis, cui sal continentiæ non resistit, pœnam æternam generat luxuriosis; unde: Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur Isa. 66..'

JDT 16:22 Multiple spaces in '16.22··Et factum est.··Adepta victoria de hostibus suis, quisque electus ab omni labe purgatus, properat in supernam Dei civitatem, ubi vera visio pacis, ubi reddit vota sua conditori.'

JDT 16:28 Multiple spaces in '16.28··Centum quinque, etc. Pro æterna beatitudine centenarius numerus a læva transit in dextram. Abram suam.··Abram carnalium conversationem, quæ semper timori obnoxia est in libertatem gratiæ et ad securitatem charitatis ducendo et exhortando perducit, ut non timore, sed amore serviat.'

JDT 16:29 Multiple spaces in '16.29··Luxitque illam omnis populus diebus septem.··Electi Dei per omne tempus, quod septem diebus evolvitur, propter peregrinationem præsentis Ecclesiæ, in dolore et gemitu non affliguntur ex desperatione, sed futuræ vitæ recordatione, juxta illud: Flevimus, dum recordaremur Sion Psal. 136..'

WIS 1:1 Multiple spaces in '1.1··Prologus Liber Sapientiæ apud Hebræos nusquam est. Unde et ipse stylus Græcam magis eloquentiam redolet. Hunc Judæi Philonis esse affirmant. Qui proinde Sapientiæ nominatur, quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris et passio ejus, evidenter exprimitur. Diligite justitiam,··etc. RAB. in lib. Sap., tom. 3. Hunc librum Hieronymus asserit non a Salomone, etc., usque ad Diligite justitiam,··etc. Terram.··Carnem, scilicet discrete reprimitis, ne superbiat contra spiritum. Quasi: Primum quærite regnum Dei Matth. 6., etc. In simplicitate.··Id est voluntati illius vos subjicite: et mandata custodite; quasi dicat: Qui non intelligitis, nolite reprehendere, quia secreta Dei non possunt humana ratione comprehendi, quia incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus Rom. 11..'

WIS 1:4 Multiple spaces in '1.4··Quoniam in malevolam,··etc. Id est in animali homine, juxta illud: Animalis homo non percipit I Cor. 2., etc. Et ideo non dixit spiritum, id est animam spiritualem. RAB. Frustra sibi blandiuntur philosophi, et hæretici, et falsi Christiani. Soli enim mundo corde sapientiam Dei possunt cipere.'

WIS 1:6 Multiple spaces in '1.6··Benignus.··Contra illos invehitur, qui cogitationes bonas et malas dicunt a Deo immitti; cum Deus velit omnes salvos fieri homines, et ad cognitionem veritatis venire. Ipse enim neminem tentat, ut decipiat, sed ut probet, unde: Tentavit Deus Abraham Gen. 22.; et, Proba me et tenta me Psal. 25., etc. Unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua, et justo Dei judicio permittitur cadere, qui spiritui veritatis noluit obedire.'

WIS 1:7 Multiple spaces in '1.7··Et hoc quod continet omnia.··Id est Spiritus, qui omnia gubernat et regit. Vel, qui attingit a fine usque ad finem, scientiam habet vocis,··id est, intelligentiam Scripturarum præstat hominibus. Vel, quod continet omnia,··id est, homo qui convenientem habet cum omni creatura. Scientiam habet vocis,··id est diversarum linguarum Spiritu sancto, qui dedit apostolis loqui diversis linguis magnalia Dei. Vel quod continet omnia,··id est Spiritus sanctus, qui omnia replet sua essentia, scientiam habet vocis,··id est Verbi Dei, id est ejusdem est scientiæ cum Verbo. Vel, hoc quod continet omnia,··id est Ecclesiam, in qua alii datur sermo scientiæ,··etc. RAB. Qui in principio ferebatur super aquas,··et majestate sua omnem creaturam implet et continet.'

WIS 1:8 Multiple spaces in '1.8··Propter hoc.··RAB. Sicut electi donum scientiæ et pietatis per Spiritum accipiunt: sic reprobi, superbia sua inflati, errorem suum impudenter proferunt; quoniam spiritum Dei celare non possunt, nec justam pœnam evadunt: quia sicut oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum, ita vultus Domini super facientes mala.'

WIS 1:11 Multiple spaces in '1.11··Custodite ergo.··RAB. Perniciosæ sunt murmurationes et detractiones, unde: Susurrones enim et detractores Deo sunt odibiles Rom. 1.; unde: Qui detrahit alicui rei, in futurum se obligat Prov. 13.. Os quod mentitur.··ID. Est mendacium levioris culpæ, etc., usque ad et ipsum bonum remunerat.'

WIS 1:12 Multiple spaces in '1.12··Nolite zelare.··ID. Enumeravit, quæ sunt homini noxia, etc., usque ad sed potius ex vitio.'

WIS 1:16 Multiple spaces in '1.16··Et sponsiones.··Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.'

WIS 2:1 Multiple spaces in '2.1··Dixerunt enim.··RAB. Vox perditorum, etc., usque ad et in nihilum redigemur.'

WIS 2:2 Multiple spaces in '2.2··Quoniam fumus.··Vere nihil erimus, quia fumus et flatus est in naribus nostris.··id est, in corpore nostro, id est corpus nostrum fumo et flatui comparatur, qui simul oriuntur et deficiunt. Et sermo scintilla.··Id est anima comparabilis scintillæ, quæ statim fit nihil, sermo dico, id est, anima. Ad commovendum cor nostrum.··Id est vegetat corpus. Et quod ita sit exponendum, probat subdens. Quia exstinctus cinis,··et post, spiritus diffundetur'

WIS 2:10 Multiple spaces in '2.10··Opprimamus.··RAB. Generaliter pertinent hæc ad eos, etc., usque ad nec ipsi capiti parent, sed blasphemant, et arguunt.'

WIS 2:17 Multiple spaces in '2.17··Videamus.··RAB. Similia in Evangelio dicuntur, ubi pontifices et Pharisæi consilium inierunt, quomodo Jesum morti traderent: et in cruce posito illudebant, dicentes: Alios salvos fecit, seipsum autem,··etc. Si Rex Isræl est, descendat nunc de cruce Matth. 27., etc.'

WIS 2:20 Multiple spaces in '2.20··Morte turpissima.··Cruce, scilicet, quæ usque ad passionem Christi pœna reorum fuit, nunc tropæum est victoriæ.'

WIS 2:23 Multiple spaces in '2.23··Quoniam Deus.··Id est, non est auctor malorum Deus; ad immortalitatem enim creavit hominem, qui diabolicæ consentiens suggestioni, mortis sententiæ subjectus est.'

WIS 3:1 Multiple spaces in '3.1··Justorum autem animæ.··RAB. In priori capite iniquorum sententia expressa est, etc., usque ad unde: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus Psal. 115..'

WIS 3:7 Multiple spaces in '3.7··Scintillæ.··Scintilla duo facit, scilicet mutat cito arundinetum, et vindicat.'

WIS 3:8 Multiple spaces in '3.8··Et regnabit Dominus.··Cum quo et membra regnabunt. Unde in Daniele: Regnum et potestas, et magnitudo regni, quæ est super cœlum, dabitur populo sanctorum Altissimi Dan. 7..'

WIS 3:11 Multiple spaces in '3.11··Sapientiam.··RAB. Possunt hæretici in hac sententia notari, etc., usque ad sed operationem reproborum maledictione æterna dignum esse ostendit.'

WIS 3:13 Multiple spaces in '3.13··Quoniam felix.··ID. Potest in sterili et in spadone virginum ordo intelligi, etc., usque ad in voluntate animi, non debilitate corporis.'

WIS 3:18 Multiple spaces in '3.18··In die agnitionis.··Id est, judicii, quando electi a judice suo agniti, ad regnum possidendum invitabuntur; mali autem nulla spe restaurationis consolabuntur, sed in æternum cruciandi a conspectu summi regis expellentur.'

WIS 4:1 Multiple spaces in '4.1··O quam pulchra est,··etc. RAB. Vituperatis et hæreticis et schismaticis laudat catholicos, etc., usque ad et ideo ait: Cum claritate,··etc.'

WIS 4:2 Multiple spaces in '4.2··Præmium vincens.··Præmium datum pro certamine transitorio, quod majus est illis certaminibus et persecutionibus.'

WIS 4:3 Multiple spaces in '4.3··Multigena autem impiorum.··Alternatim de catholicis et hæreticis loquitur, ut horum laudabilem sapientiam, illorum vituperabilem demonstret versutiam. Plantationes.··Quoniam Græce, vitulus Latine dicitur:, quidam non intellexerunt esse plantationes, et vitulamina interpretati sunt: qui error tam multos codices præoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum.'

WIS 4:7 Multiple spaces in '4.7··Justus,··etc. RAB. Cum dixisset de malorum interitu, etc., usque ad illi de vita ad mortem æternam.'

WIS 4:10 Multiple spaces in '4.10··Placens Deo.··RAB. Non ideo tollit Deus, etc., usque ad unde Petrus, Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare I Petr. 1..'

WIS 4:12 Multiple spaces in '4.12··Fascinatio.··ID. Notatur hac sententia, etc., usque ad Deus enim eos a malorum societate separavit, ut absconderet eos in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum Psal. 30..'

WIS 4:19 Multiple spaces in '4.19··Disrumpet illos inflatos sine voce,··quia erunt inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in pravis cogitationibus suis Rom. 1..'

WIS 5:1 Multiple spaces in '5.1··Tunc,··etc. Lassati sumus,··etc. RAB. Lassati sunt philosophi, etc., usque ad unde dicunt dolentes, Quid nobis profuit superbia?'

WIS 5:9 Multiple spaces in '5.9··Tanquam umbra.··RAB. Per umbram,··oblivionem mentis, etc., usque ad quæ præcedunt occasum vitæ corruptibilis. ID. Per avem,··excellentiam, etc., usque ad gementes nulla voce consolationis relevabuntur.'

WIS 5:14 Multiple spaces in '5.14··Talia dixerunt in inferno hi qui.··Adhuc quatuor species alias introducit, quibus stultam spem iniquorum demonstrat, qua præsentia mensura tantum putant, vel evadere se impunitos.'

WIS 5:15 Multiple spaces in '5.15··Lanugo est, quæ a vento tollitur.··Quæ ex flore herbarum marcido oriens, carnis fragilitatem exprimit, quæ a vento ægritudinis, vel molestia corporis cito tolletur, quia omnis caro fenum. Et tanquam spuma gracilis.··Spuma ex aquis edita super aquam enatat. Hic est appetitus humani favoris, et jactantiæ vulgaris, quæ procella tentationis vel discussione judicii dissolvitur, vel dispergitur, id est quam vana fuit probatur.'

WIS 5:16 Multiple spaces in '5.16··Justi autem in perpetuum vivent.··RAB. Post peccatorum pœnas, etc., usque ad Dei fruentur, in quo totam suam spem posuerunt.'

WIS 5:18 Multiple spaces in '5.18··Accipiet armaturam.··RAB. Creator omnium, etc., usque ad cum resistere non valeant.'

WIS 5:22 Multiple spaces in '5.22··Et ad certum locum.··Quacunque necesse est: non enim potest esse confusum, quod est divina sapientia ordinatum.'

WIS 5:23 Multiple spaces in '5.23··Et flumina,··id est, persecutionum commotiones, plerumque enim corda pravorum quæ prædicatio non emollit, flagellum collectionis frangit.'

WIS 6:1 Multiple spaces in '6.1··Melior est sapientia,··etc. RAB. Monet rectores Ecclesiæ, etc., usque ad non solum opera, sed cognitiones et voluntates judicabit.'

WIS 6:7 Multiple spaces in '6.7··Exiguo enim conceditur misericordia.··His scilicet, qui per ignorantiam, vel fragilitatem, vel necessitatem peccaverunt, et humili pœnitentia deleverunt. Potentes autem potenter,··etc., qui, scilicet, mandata Dei contemnendo, gravia peccata commiserunt, nec pœnituerunt. Sicut enim potentiores fuerunt in impietate, fortiora sustinebunt tormenta gehennæ. ANAST. Quamnam ob causam, etc., usque ad cui autem multum, multum quoque exigetur ab eo.'

WIS 6:8 Multiple spaces in '6.8··Non enim subtrahet personam.··Unde: Non est personarum acceptor Deus, unumquemque juxta vias suas judicat Act. 10..'

WIS 6:10 Multiple spaces in '6.10··Ad vos ergo reges,··etc. Finito sermone ad potentes, et eorum duritia duris sermonibus increpata; ad rectores Ecclesiæ exhortationem convertit, et sapientiam miris præconiis extollit.'

WIS 6:12 Multiple spaces in '6.12··Diligite,··etc., et habebitis disciplinam.··Qui diligit sapientiam, servat in moribus disciplinam. Non enim amat sapientiam, qui non servat disciplinam. Unde: Si diligitis me, mandata mea servate Joan. 14..'

WIS 6:14 Multiple spaces in '6.14··Præoccupat qui se concupiscunt.··Gratis se offerens. Ipse enim est via, veritas, et vita Joan. 14.: per ipsum itur, in ipsum tenditur, ad ipsum pervenitur.'

WIS 6:15 Multiple spaces in '6.15··Assidentem illam,··etc. Semper paratam, scilicet auxiliari, unde: Ecce ego sto ad ostium, et pulso, si quis aperuerit mihi, introibo ad eum et cœnabo cum illo, et ipse mecum Apoc. 3.. In præsenti studendum est sapientiæ, et secundum normam disciplinæ ejus vivendum.'

WIS 6:22 Multiple spaces in '6.22··Si ergo delectamini.··RAB. Reges admonet, etc., usque ad regni cœlestis coronam assequetur.'

WIS 6:25 Multiple spaces in '6.25··Neque cum invidia tabescente.··Invidia non communicat sapientiæ, quia per invidiam diaboli introivit mors in mundum, et per sapientiam liberatur ab ea genus humanum.'

WIS 6:27 Multiple spaces in '6.27··Ergo accipite.··RAB. Ostensura sapientia, etc., usque ad perfectiores et sanativi et vitales esse dicuntur.'

WIS 7:5 Multiple spaces in '7.5··Nemo enim ex regibus.··RAB. Ostendit quod omnis homo, etc., usque ad sicut perfectus Deus, ita et perfectus homo est Jesus Christus.'

WIS 7:9 Multiple spaces in '7.9··Nec comparavi,··etc. Unde: Inventa una pretiosa margarita, vendit omnia, et emit eam. Qui enim cœlestem sapientiam veraciter invenit, id est verbum Dei, despicit omnia emolumenta præsentis vitæ, philosophiam, eloquentiam, et divinæ theoricæ vacare contendit.'

WIS 7:11 Multiple spaces in '7.11··Venerunt,··etc. RAB. Hoc expertus Salomon, etc., usque ad unde et sol, quia solus in die inter astra luceat, sic nominatur.'

WIS 7:15 Multiple spaces in '7.15··Ipsæ sapientiæ dux.··RAB. Deus Pater incarnati Filii, cui dedit omnem potestatem in cœlo et in terra.'

WIS 7:17 Multiple spaces in '7.17··Ipse enim.··RAB. De Salomone dicit Scriptura, Deus dedit, etc., usque ad ipse enim illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quem qui sequitur, non ambulat in tenebris Joan. 1.'

WIS 7:22 Multiple spaces in '7.22··Est enim in illa spiritus intelligentiæ sanctus,··etc. RAB. Ut Isaias ostendit, omnia dona Spiritus sancti in humanitate Salvatoris existunt, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi, et plenitudo Divinitatis, cui non datur spiritus ad mensuram. ID. Spiritus qui implet omnia, mobilis simul et stabilis dicitur. Homo enim ubique discurrit, ubique obviam venit, et repente, ubi non creditur, invenitur. Omnipotens ergo Spiritus, ut ubique præsens signetur, stabilis simul et mobilis dicitur. ID. Unde: Splendor gloriæ et figura substantiæ ejus Heb. 1., regens omnia verbo, etc., usque ad in tempore Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.'

WIS 8:1 Multiple spaces in '8.1··Attingit a fine.··Id est a principio mundi usque ad adventum Christi, mirifica opera et sincera testimonia per Vetus Testamentum fortiter asserit, et ab incarnatione Verbi usque ad finem mundi suavitatem Evangelii exponit. A fine ergo usque ad finem fortiter pertingit,··quia ubique perfecte agit: finis enim perfectionem significat.'

WIS 8:3 Multiple spaces in '8.3··Glorificat contubernium,··id est, repræsentat generositatem illius,··scilicet Patris, qui est ei coæternus et coomnipotens, vel partim de temporali nativitate, partim de æterna potest legi. Habet contubernium Dei.··Id est, humanitatem, in qua habitat Deus, qui est sapientia Patris. Vel glorificat generositatem illius,··id est Dei Patris, id est, ejusdem essentiæ est cum Patre ab æterno genita, nata in tempore de matre.'

WIS 8:4 Multiple spaces in '8.4··Doctrix enim est disciplinæ.··De plenitudine ejus omnes accepimus: per quem gratia et veritas facta est, id est revelata. Deum nemo vidit unquam, sed Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit Joan. 1..'

WIS 8:7 Multiple spaces in '8.7··Et labores hujus.··Nihil enim desidiosum in operibus ejus. Quæcunque sunt vera, quæcunque pudica, quæcunque justa, agit, et agenda suis committit. Sobrietatem enim et sapientiam.··RAB. Qui temperans est, etc., usque ad et dedit illam Jacob puero suo.'

WIS 8:11 Multiple spaces in '8.11··Admirabilis.··Partus Virginis omnibus fuit admirandus, quia in resurrectionem et ruinam multorum exstitit, qui stat in signum populorum, super quem continebunt reges os suum, ipsum gentes deprecabuntur.'

WIS 8:16 Multiple spaces in '8.16··Intrans in domum.··RAB. Post prædicationem, post operis laborem, quibus auditoribus sancti solatium præbent, ad se redeuntes divinæ contemplationi vacant, ubi supernæ dulcedinis quietem inveniunt. ID. ex Greg. Corporales deliciæ, etc., usque ad unde David: Gustate et videte quoniam suavis Psal. 33., etc. ORIG. Qui aperit os mutum, etc., usque ad justitia autem quod distributor et judex meritorum sit.'

WIS 8:19 Multiple spaces in '8.19··Puer autem,··etc. RAB. Salomon in pueritia postulaverat a Deo sapientiam, et ut recte judicaret populum, et discerneret inter bonum et malum: factus est ergo sapientissimus, et videtur sortitus animam bonam, qui habuit cor sapiens et intelligens. Sed quomodo convenit ei quod dicitur:'

WIS 8:20 Multiple spaces in '8.20··Veni ad corpus incoinquinatum,··etc., cum mulierem alienigenam amaverit, et idola ædificaverit? Videtur ergo magis convenire populo sanctorum qui in baptismo regeneratus est, et fide Salvatoris imbutus, pueritiam indolis suæ bonæ, et simplicis innocentiæ perceperit, et cunctis studiis certaverit pervenire ad culmen virtutum: unde sequitur: Et cum essem magis bonus,··etc. Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Hujus membra facti sunt imitantes eum.'

WIS 9:7 Multiple spaces in '9.7··Tu autem elegisti,··etc. RAB. David, quia vir, etc., usque ad virtus et sapientia Dei, et imago Dei invisibilis.'

WIS 9:13 Multiple spaces in '9.13··Quis enim hominum.··Admiratur excellentiam Dei. Quasi: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!··Rom. 11. Et, Quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit?··Isa. 40.'

WIS 9:17 Multiple spaces in '9.17··Sensum autem.··Nemo scit quæ fiunt in corde hominis nisi spiritus hominis, et nemo novit quæ sunt Dei nisi Spiritus Dei. Spiritus autem omnia scrutatur, etiam profunda Dei qui illuminat corda sanctorum.'

WIS 10:1 Multiple spaces in '10.1··Hæc illum, qui primus.··RAB. Bonitate Dei primus homo creatus, in paradiso locatus, cunctis animantibus prælatus: per transgressionem mandati, in miseriis hujus sæculi dejectus est; et per Dei sapientiam, id est Christum, reparatus, magnum pietatis divinæ indicium est.'

WIS 10:3 Multiple spaces in '10.3··Injustus in ira.··Ut Cain, qui fratrem non juste peremit, cujus piaculi vindicta in diluvio soluta est, et generatio Cain deleta: sed Dei sapientia Nœ, de stirpe Seth, ad reparationem orbis cum filiis suis in arca servavit.'

WIS 10:5 Multiple spaces in '10.5··Hæc et in consensu superbiæ,··etc. RAB. Diabolus per superbiam, etc., usque ad humilitas Christi adunavit.'

WIS 10:6 Multiple spaces in '10.6··Hæc justum,··etc. Hinc Petrus ait: Civitatem Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens eversione damnavit; exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens, et justum Lot oppressum a nefandorum injuriis, ac luxuriosa conversatione eripuit II Petr. 2., etc. Uxor Lot retro respiciens, in statuam salis conversa est, ne qui per gratiam Dei ad vitam vocati sumus, veterem hominem respiciamus, media via remanentes. In statuam salis versa alios salit, unde: Mementote uxoris Lot Luc. 17., ne scilicet tanquam fatui negligamus, sed prudenter caveamus.'

WIS 10:8 Multiple spaces in '10.8··Sapientiam enim,··etc. Hæc autem,··etc. Jacob fugiens Esau fratrem suum venit ad Laban avunculum suum, et in itinere per somnium vidit scalam erectam, et angelos Dei ascendentes et descendentes, et ipsum Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac; terram in qua dormis dabo tibi, et semini tuo Gen. 28.. Veniens autem in Mesopotamiam Liam et Rachel duxit, pro quibus oves Laban diu pavit. Qui eum mercede sua fraudulenter privare voluit. Sed per sapientiam Dei privatus est Laban, et Jacob ditatus, cum multis opibus rediit. Mystice vero hæc ad martyres pertinent, quos Christi misericordia a persecutoribus liberavit, confortans eos gratia Spiritus sancti et spe futuræ mercedis; et tandem victis hostibus, ad regnum cœlorum perduxit, ad laudem et gloriam nominis sui.'

WIS 10:13 Multiple spaces in '10.13··Hæc venditum justum,··etc. RAB. Mystice Sapientia Dei martyres de persecutionibus eripuit, et exaltavit in regno cœlesti. Unde cum Christo venturi sunt judices hostium suorum.'

WIS 10:15 Multiple spaces in '10.15··Hæc populum justum.··RAB.Mystice. Liberat Deus electos suos a persecutoribus, etc., usque ad ad præmia regni, ubi perpetuo decantant laudes liberatori suo.'

WIS 10:21 Multiple spaces in '10.21··Quoniam sapientia,··etc. Sine sapientia Dei nec humana mens aliquid digne cogitare, nec os proferre potest: ab ipso ergo et sapientia et eloquentia petenda est.'

WIS 11:1 Multiple spaces in '11.1··Dixerit opera,··etc. RAB. Populus Christianus per desertum hujus mundi prophetiam sequitur, ut perveniat ad patriam regni cœlestis; unde Petrus: Habemus propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco II Petr. 1., etc.'

WIS 11:4 Multiple spaces in '11.4··De petra altissima,··etc. Petra autem erat Christus, qui virga crucis percussus, quæ erat in manibus, id est in scripturis prophetarum, fudit aquam vivam.'

WIS 11:5 Multiple spaces in '11.5··Per quæ enim pœnas,··etc. RAB. Memoratis beneficiis, etc., usque ad sive ergo patiantur, sive non, gloria est eis.'

WIS 11:10 Multiple spaces in '11.10··Cum enim tentati.··RAB. Isrælitas peccantes dignis plagis corripuit Deus, et pœnitentes consolatus est, Ægyptios et Chananæos tanquam misericordia indignos exterminavit. Tormenta,··etc. A Pharaone, ubicunque scilicet essent. Vel, non tam hi quos Isrælitæ recenti clade per singulas civitates peremerunt, puniti sunt; sed et omnes Chananæi audientes victoriam populi Dei; unde Raab dicit: Irruit in nos terror vester Jos. 2., etc. Mystice autem, Judæi, qui incarnationem Filii Dei, et prædicationem despiciebant, ubique terrarum vagi, et pro fugi variis cladibus affliguntur. Gentiles vero ad fidem conversi, et suscipientes paternam correctionem a Dei misericordia non recedunt: ut qui fuerant in capite, sint in cauda, et e converso.'

WIS 11:13 Multiple spaces in '11.13··Duplex,··etc. Præteritorum malorum recordatio non minuitur, et præsentium tempestas augetur. Unde nec habent spem remedii, quia pœnitentiam simulantes, non student emendationi; unde: Cum occideret eos, quærebant eum, et dilexerunt eum Psal. 77., etc.'

WIS 11:15 Multiple spaces in '11.15··Non similiter justis,··etc. Quia non similiter peccant. Septies enim cadit justus, et resurgit: impius autem, cum in profundum venerit malorum, contemnit.'

WIS 11:16 Multiple spaces in '11.16··Quod quidam errantes,··etc. RAB. Dignum fuit, etc., usque ad tota enim intentio est eorum genus humanum persequi, et cruciare id omnibus modis.'

WIS 11:21 Multiple spaces in '11.21··Sed omnia in mensura,··etc. RAB. Quia omnia secundum veritatem, etc., usque ad quando illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia cordium.'

WIS 11:23 Multiple spaces in '11.23··Momentum stateræ,··etc. Simile dicit Isaias: Ecce gentes sicut stilla situlæ, et quasi momentum stateræ repulatæ sunt Isa. 40.; vult enim intelligi, quod mens, et ratio, et sensus Domini, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo dicitur: Verbo Domini cœli firmati sunt Psal. 32., etc. Omnes gentes quæ non cognoverunt creatorem suum,··ad comparationem Dei quasi stilla situlæ sunt, et quasi momentum stateræ quod leviter declinatur, et sicut gutta roris antelucani Sap. 11., quæ primo aspectusolis siccatur. Vel sicut situlæ stilla, si fluit a portante despicitur, vel negligitur: ita gentium multitudo cœlesti splendori, supernis mysteriis, et angelorum multitudini comparata, pro nihilo ducitur.'

WIS 11:25 Multiple spaces in '11.25··Diligis enim,··etc. Bonus opifex, et opus suum diligit et regit: et si homo aliquando peccat, sustinet in multa patientia, et per pœnitentiam in melius convertit. Unde: Solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos Matth. 5.; impœnitentes autem justo judicio damnantur: Justus enim Dominus, et justitias dilexit Psal. 10..'

WIS 12:1 Multiple spaces in '12.1··O Quam bonus et suavis,··etc. Per eos quos reples, vel per alios quos volueris; unde: Ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio Joan. 16..'

WIS 12:3 Multiple spaces in '12.3··Illos enim antiquos inhabitatores.··RAB. Historialiter dicit, etc., usque ad virtutes adjuvante Spiritu sancto, utiles fructus afferent.'

WIS 12:12 Multiple spaces in '12.12··Quis enim dicet,··etc. RAB. Manifesta ratione ostendit, quod non est contradicendum Creatori, si creaturam suam secundum propriam disponit voluntatem: quia in voluntate ejus universa sunt posita, et non est qui possit resistere ei. Justus est in omnibus viis suis Psal. 144.; unde sequitur, Cum ergo sis justus Rom. 9., etc.'

WIS 12:15 Multiple spaces in '12.15··Cum ergo,··etc. Unde: Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit Psal. 31.. Magna distantia est inter judicium electorum et reproborum. Illos Dominus corripit, ut emendet; hi superbiæ et perfidiæ pœnas luunt, ut contra dominatorem omnium se repugnare non posse cognoscant. Felix judex qui pietatem et bonitatem sui judicis semper inspicit. Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.··Jac. 2..'

WIS 12:16 Multiple spaces in '12.16··Virtus enim,··etc. Quia judicium Dei, sive in correctione electorum, sive in damnatione malorum, summæ æquitatis perfectio est: et ideo per bonitatem suam diu differendo suspendit judicium, ut plures habeat, quibus reddat beneficium. Quando enim creatura se erigit contra Creatorem justa punitur vindicta, ut se inferiorem cognoscat. Possunt hæc ad passionem Christi referri, quem Pater pro nobis in mortem tradidit, et eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit: qui nisi indebitam mortem susciperet, non nos a debita morte liberaret. Pater ergo justus justum puniens, juste omnia disponit. Omnipotens Deus cum summa tranquillitate judicat omnia: humani tamen affectus et membra, ei tropica locutione ascribuntur, ut secundum capacitatem nostram conformentur eloquia divina. Leguntur enim in Scripturis: oculi Domini, aures, manus, os, pedes, ira, furor, et hujusmodi, cum simplex natura nunquam recipiat varietatem, nec vera unitas divisionem. Multiplicia vero et diversa unus et idem operatur: Unde: Mutabis eos, et mutabuntur: tu autem ipse es, et anni tui Psal. 101., etc. Et alibi: Ego sum Deus, et non mutor Mal. 3.. Et alibi: Apud quem non est transmutatio Jac. 1., etc. Docuisti autem populum tuum: per mirifica opera Dei instruuntur fideles, ne complicentur iniquis; sed studeant se incontaminatos servare confitendo, et sperando in Domino, et non negligant pœnitentiæ tempus.'

WIS 12:23 Multiple spaces in '12.23··Insensate,··etc., ut qui nolebant Creatorem agnoscere et honorare, digne traditi in reprobum sensum, facerent, ea, quæ non conveniunt, contumeliis afficientes corpora sua in semetipsis: Quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturæ potius quam Creatori Rom. 1..'

WIS 12:26 Multiple spaces in '12.26··Qui autem ludibriis,··etc. Id est, qui a Deo flagellati non sunt correcti, condignam damnationem experti sunt: ad hoc corripit Deus, ut emendet. Qui autem ingratus et impatiens murmurat, de temporali tormento ducitur ad æternum.'

WIS 12:27 Multiple spaces in '12.27··In his enim,··etc. RAB. Gentilitas dum idolis serviebat, etc., usque ad incorrectis æternam pœnam infligit.'

WIS 13:1 Multiple spaces in '13.1··Scientia.··Timor scilicet et reverentia. Unde: Ecce timor Domini, ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentia. Recedit enim a malo, qui recedit a cultura idolorum: Deum timet, qui mandata ejus custodit: quia Initium sapientiæ timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum Psal. 110.. De his operibus, scilicet hominis, potuerunt cognoscere bonum artificem, qui proprie est, quia immutabilis, et semper idem, semper in se manens, regit omnia. Vanissima ergo vanitas hominum, qui pro Creatore creaturas venerantur. Neque operibus.··Alii ignem colebant, quem Vulcanum vocabant; alii ætherem vel ærem, quem Jovem et Junonem dicebant; alii nimiam aquam, id est Neptunum; alii gyrum stellarum, qui diversis figuris animalium, positiones et cursum distribuebant astrorum; alii solem, quem Phœbum vocabant; alii lunam, id est, Dianam. RAB. Dupliciter peccant, etc., usque ad in quibus cupiditas hominis damnatur.'

WIS 13:6 Multiple spaces in '13.6··Sed tamen,··etc. Hinc Paulus ait: Revelatur enim ira Dei de cœlo super omnem impietatem eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent; quia quod nolum est Dei, manifestum est in illis Rom. 1., etc. Notitia Dei ex mundi fabrica percipitur. Ut enim Deus invisibilis ex invisibilibus cognosceretur, opus ab eo factum est, quod opificem manifestaret, ut Deus omnium intelligeretur, qui hoc fecit, quod non possunt alii. Sed cum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis RAB.'

WIS 13:10 Multiple spaces in '13.10··Infelices,··etc. Qui scilicet Deos honorant, ut aurum oculis hauriant, et nitorem levigati marmoris vel eboris, aut insignes gemmis et coloribus vestes: et quanto ornatiora sunt templa, et pulchriora simulacra, tanto plus majestatis habent, vel habere dicuntur. Religio ergo est, vel creditur, quod cupiditas humana miratur.'

WIS 13:11 Multiple spaces in '13.11··Aut si quis artifex.··RAB. Insultat sapientia his, etc., usque ad Quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum Philip. 3..'

WIS 14:1 Multiple spaces in '14.1··Iterum alius navigare,··etc. Hæc quoque contra idololatriam dicuntur. Maxima enim vecordia est, ut homo ad imaginem Dei editus, rationabilem ab ipso habens animum, quo excogitavit quomodo transiret fluctus, navem fabricans secundum artis suæ peritiam, non honoret illum qui hanc sibi dedit scientiam, et invocet idolum, quod simili arte et majori vanitate formavit. Cum enim major sit qui fecit quam quod fit, facturam suam adorare insanire est. A Deo navigandi cursus petendus, a quo navigii præparatio. Hæretici autem, qui vana fingunt simulacra errorum, ideo in fluctibus sæculi pereunt, quia navem Ecclesiæ reliquerunt, et gubernatorem Deum.'

WIS 14:3 Multiple spaces in '14.3··Quoniam dedisti.··Isrælitas per mare Rubrum sicco vestigio traduxit Dei potentia, et Jordanis aquas divisit, ut terrorem incuteret gentibus exterminandis, fidelibus quoque inter sæculi fluctus et persecutiones, præparat semitam fidei et constantiæ, ut transeant illæsi, nec est humani solatii opus, ubi Deus ostendit mirabiles effectus virtutis suæ.'

WIS 14:5 Multiple spaces in '14.5··Sed ut non essent,··etc. Creator dedit scientiam creaturæ suæ, qua sibi in præsenti consuleret, ut ejus voluntati deserviret. Unde Nœ arcam facere jussit, in qua ipse et progenies ejus salvaretur, et cætera animantia ad restaurationem orbis reservarentur, cum genus humanum pro iniquitate sua diluvio deleretur; unde Petrus: In qua pauci, id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam: quod et nos nunc similis formæ salvos fecit baptisma Petr. 3., etc. Arca de lignis levigatis constructa, Ecclesiam significat, quæ fit de collectione fidelium, artificio prædicatorum. Pauci, id est, octo animæ salvæ factæ sunt per aquam mundo pereunte: quia ad comparationem reproborum parvus numerus est electorum. Pauci enim sunt qui viam vitæ inveniunt. Aqua diluvii extra positos occidit, quia hæreticum licet habentem baptismi sacramentum, ipsæ aquæ demergunt ad inferos, quæ arcam levaverunt ad cœlos. Octonarius quoque significat Ecclesiam, quod in sacramento Dominicæ resurrectionis percipit lavacrum baptismi. Ut sicut ipse resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus aqua regenerationis abluti. Hinc Jeremias: Stultus factus est omnis homo a scientia sua, confusus est factor in sculptili: quia mendax conflator ejus, nec est spiritus in eis. Vana enim sunt opera, et digna risu, et in tempore visitationis peribunt Jerem. 10..'

WIS 14:8 Multiple spaces in '14.8··Et qui fecit illud.··Simulacrum et cultura falsorum deorum. Diabolus enim inde punietur, quod sibi divinum honorem usurpat; et homo, qui pro Creatore creaturam honorat. Lignum vero sæpe hominem significat. Benedictus ergo homo, qui veritatem dicit et facit. Hæreticus autem, qui figmenta sua colit, maledictus est, et perditioni deditus, et opus, id est, doctrina ejus.'

WIS 14:11 Multiple spaces in '14.11··Propter hoc.··Non est ignoscendum idolis, vel eorum inhabitatoribus, id est, dæmonibus, quia homines ad imaginem Dei factos ab ipso retrabunt, et in erroris muscipula subvertunt. Hæretici quoque, qui homines seducunt, districtum non evadent judicium.'

WIS 14:12 Multiple spaces in '14.12··Initium.··Pessimum enim genus est fornicationis, quo anima recedit a Deo, et fornicatur cum idolis, vel divini dogmatis veritatem relinquit, et sequitur falsitatem hæreticæ pravitatis, vel opinionis. Hinc Paulus avaritiam idolorum servitutem appellat. Unde constat, omnem malam concupiscentiam fornicationem vocari, qua anima relicta superiori lege inferiorum voluptate, turpi naturarum quasi mercede, prostrata vel prostituta corrumpitur.'

WIS 14:13 Multiple spaces in '14.13··Non enim,··etc. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et omnes qui loquuntur mendacium Psal. 11.. Hinc Jeremias: Dii, qui cœlos et terram non fecerunt, pereant de terra Jer. 11., etc.; LACT. t. 1.. Propter hominum stultitiam, etc., usque ad divinos honores parentibus detulerunt, deferrique jusserunt.'

WIS 14:21 Multiple spaces in '14.21··Incommunicabile nomen.··Incommunicabile Dei scilicet omnipotentis nomen; qui solus est incomprehensibilis, insensibili et fragili materiæ vel imagini ascripserunt.'

WIS 14:23 Multiple spaces in '14.23··Aut enim filios suos.··Sicut in sacris Saturni, cui propter odium Jovis, sine respectu pietatis parvulos suos immolabant, et Bellonæ ipsi sacerdotes proprio sanguine sacrificabant. Unde Quintilianus: Istud, inquit, si cogit Deus iratus est: et si iratus est, non acceptat sacrificia vestra. Aut obscura sacrificia.··Sicut in sacris Isidis Ægyptiæ, et Cereris Eleusinæ faciebant. Nam sicut ibi Osiris planctu matris inquiritur, ita hic ad incestum patrui Plutonis matrimonium, rapta Proserpina. Quam quia facibus ex Ætna accensis, quæsisse Ceres in Sicilia dicitur, ideo sacra ejus ardentium tædarum jactatione celebrabantur. Similiter in sacris Liberi patris insaniunt, et magnæ matris, ubi ad exemplum deorum qui in festivitate satiati, noctem luxibus totam duxerunt ludunt. Quia per libidinem et immunditiam diis suis placere putabant.'

WIS 14:25 Multiple spaces in '14.25··Omnia commista.··Omnia enim confusa erant: ibi nulla ratio, nulla religio vera. Quanto quis sceleratior erat, tanto magis deo suo placere putabat.'

WIS 14:27 Multiple spaces in '14.27··Infandorum enim.··Nulla major dementia, quam Deum vivum deserere, et mortuis deservire. Cum enim mens se a creatore suo avertit, omnibus implicatur sceleribus. Initium enim omnis peccati, superbia est Eccli. 10.. Finis.··Consummatio et plenitudo. Qui enim pro Deo colunt idolum, omnia reputantur in eis in peccatum.'

WIS 14:28 Multiple spaces in '14.28··Aut enim dum lætantur.··Quia dum jurant, nomen Dei polluunt, qui ait: Non assumes nomen Dei tui in vanum, et per nomen deorum externorum ne juretis Exod. 20.; sed cum Deum illudere se æstimant, in æternam mortem semetipsos præcipitant. Hæretici autem errorum suorum simulacra colentes, perditionis suæ causa fiunt, quorum et doctrina falsa, vita injusta, lætitia insana, mors nefanda: quia cum injuste jurant in idolo, nec sperant in Deo suo, ideo meritorum suorum recipient vindictam. Unde sequitur: Non enim jurantium est virtus.'

WIS 15:1 Multiple spaces in '15.1··Tu autem,··etc. RAB. Justo enim judicio damnati sero pœnitentes agnoscunt, quod antea credere noluerunt; unde: Cognoscetur Dominus judicia faciens, in operibus manuum suarum comprehensus est peccator Psal. 9.; unde Joannes: Qui habet spem in eo, sanctificat sicut et ille sanctus est: et omnis qui in eo manet, non peccat I Joan. 3..'

WIS 15:3 Multiple spaces in '15.3··Nosse enim te,··etc. Perceptio est incorruptionis, et in futuro contemplationis; unde: Hæc est enim vita æterna, ut cognoscant te verum Deum Joan. 17., etc.'

WIS 15:4 Multiple spaces in '15.4··Non enim in errorem.··Ex persona fidelium loquitur, qui Dei gratia muniti, non miscuere se gentilium iniquitati vel idololatriæ: quia sine fructu justitiæ est labor iste, et mortem meretur æternam.'

WIS 15:6 Multiple spaces in '15.6··Malorum amatores,··etc. Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis Psal. 134.. Inventores quoque falsorum dogmatum, et cultores digni sunt morte. Disperdet enim Deus virum qui hæc fecerit, id est magistrum et discipulum ejus. Reprobavit superius lignea, lapidea, vel ærea idola, nunc etiam fictilia damnat. Juste enim retributum est eis; ut qui de terra facti sunt, quia meliorem sui partem, id est animam, ad imaginem Dei creatam ad notandum Deum vivum, sequi nolebant; viliorem sui partem, id est, corpus terrenum imitando, luteum adorarent Deum, et sine boni operis fructu terræ insensibili, de qua sumpti sunt insensati, inutiles redderentur. Mystice autem hæretici et schismatici, qui veritatem Dei in injustitia detinent, et mendacium pro veritate in doctrinæ suæ simulacris colunt, licet eloquentia aut ficta virtute pallient, fragilia tamen et lutea sunt, quæ fingunt.'

WIS 15:10 Multiple spaces in '15.10··Cinis est cor eorum,··et fœda cogitatio eorum, et vita cœno sordidior; quia ignorant factorem suum, et evanescunt in cogitationibus suis. Sensum autem sanctorum patrum spernunt, et errores novos quasi ludos vanos propter favorem humanum et terrenum lucrum fingunt; errantes, scilicet et in errorem mittentes, ut inexcusabiles sint: cum judicabit Deus occulta cordium, et reddet unicuique secundum opera sua.'

WIS 15:13 Multiple spaces in '15.13··Hic enim scit,··etc. Nullam excusationem habent hæretici; quia scienter peccant, dum fidem sanam et rectam doctrinam nolunt imitari: magis terrenum sensum et fragilem quam spiritualem sequentes.'

WIS 15:17 Multiple spaces in '15.17··Melior est.··Quia melior est homo idolis secundum rationem creationis; quia vivit et intelligit, illa autem nunquam. Sed quia magis sequitur vanitatem erroris, quam veritatis scientiam, cum in honore sit, non intelligit: et comparatur jumentis insipientibus Psal. 48..'

WIS 15:18 Multiple spaces in '15.18··Insensata.··Quasi: nec discretionem habebant. In veritate enim viventia meliora sunt mortuis, sensibilia insensibilibus, rationalia irrationalibus. Sed dignum fuit, ut qui ignorabant Creatorem, in creaturis distinctionem non scirent. Qui enim laudem et benedictionem Dei in se habere negligit, in discretione animalium seipsum errare ostendit.'

WIS 16:2 Multiple spaces in '16.2··Pro quibus,··etc. RAB. Populus Isræl in deserto carnes concupivit, etc., usque ad ideo eis cruciandi juste traditi sunt.'

WIS 16:6 Multiple spaces in '16.6··Sed non in perpetuum.··RAB. Non enim serpens æneus, etc., usque ad quia mortuus per humanitatem, quasi æneus est per Divinitatem.'

WIS 16:9 Multiple spaces in '16.9··Illos enim,··etc. Probantur electi per afflictionem, et monentur ut peccata caveant, et bona faciant. Reprobi disperguntur, quia non corriguntur. Ideo idololatras parva animalia interimunt. Isrælitas vero Dei cultores serpentes exterminare non possunt; quia novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in die judicii reservare cruciandos.'

WIS 16:12 Multiple spaces in '16.12··Sed tuus, Domine, sermo.··Id est, Filius, per quem omnia, cujus potestas ubique, qui omnia quæcunque voluit fecit; ipse curat corpora, ipse a spiritualibus bestiis animas salvat.'

WIS 16:14 Multiple spaces in '16.14··Homo autem occidit.··CHRYS. Homo per malitiam, etc., usque ad liber est ab omni crimine.'

WIS 16:16 Multiple spaces in '16.16··Negantes enim nosse,··etc. RAB. Diversis plagis afflicti sunt Ægyptii, etc., usque ad quia ad Creatoris voluntatem omnia consentiunt.'

WIS 16:18 Multiple spaces in '16.18··Quodam enim tempore.··RAB. Sicut in Genesi legitur: Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur, ut disperderet impios: et in Exodo, grandinem pariter et ignem. In libro Numerorum: Misit ignitos serpentes contra murmurantes, ut cognoscant impii quod omnis creatura parata est ulcisci injuriam Creatoris.'

WIS 16:20 Multiple spaces in '16.20··Pro quibus,··etc. RAB. In deserto datum est manna filiis Isræl, etc., usque ad Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit Psal. 31..'

WIS 16:24 Multiple spaces in '16.24··Creatura enim,··etc. RAB. Confundantur hic peccatores: qui cum cæteræ creaturæ factori suo deserviant, ipsi repugnant. Unde creaturarum omnium concordia flagellantur: et si non pœnituerint, perpetuo cruciabuntur; bonis autem vera bona præparantur.'

WIS 16:25 Multiple spaces in '16.25··Propter hoc,··etc. RAB. Pluit Deus manna de cœlo, etc., usque ad tanquam prævaricator legis in æternum peribit.'

WIS 16:28 Multiple spaces in '16.28··Ut notum omnibus,··etc. RAB. Iste cibus historialiter pascebat, etc., usque ad ad ortum vero solis, id est, Christi dicamus: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.'

WIS 17:1 Multiple spaces in '17.1··Magna enim.··RAB.Mystice. Omnes persecutores Ecclesiæ Christi, scelerum suorum tenebras patiuntur, nec unquam securi esse possunt, quos vexant rectores tenebrarum harum usque ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium; unde: Omnis qui male agit, odit lucem Joan. 3., etc. Hinc Paulus: Eratis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino Ephes. 5., etc.'

WIS 17:4 Multiple spaces in '17.4··Neque enim.··Semper enim tenebras comitatur horror: et quanto minus discernit quis, quæ circa se sunt, tanto magis metuit, undique adversa pavitans. Sic Ægyptii triduo maximas tenebras patiebantur, quas nec sol, nec stellæ poterant illuminare, et unicunque jacebant, nimio terrore pavebant; quod autem dicit. Tristes personas eos terruisse, potuit fieri, ut dæmones aliqua phantasmata ingererent, qui eos ad augmentum pœnarum exterrerent. Persecutores quoque fidei et vertitatis, circumdant tenebræ peccatorum, quia ignorant solem justitiæ, nec prædicatores illustrant eos fulgore doctrinæ. Hos etiam sonitus descendens,··id est comminatio cœlestis perturbat, et personæ tristes,··id est dæmones, quandoque torturi terrificant; nec tamen agunt fructuose pœnitentiam: sed desperantes thesaurizant sibi iram in die judicii.'

WIS 17:6 Multiple spaces in '17.6··Timore plenus.··Quia undique pœnas formidabant. Quanto enim sunt graviores dolores, tanto majores timentur horrores. Et magicæ artis,··etc. RAB. Cum Magi in Ægypto, etc., usque ad et antiquum serpentem cum angelis suis sævum patienter inimicum.'

WIS 17:9 Multiple spaces in '17.9··Et ærem,··etc. RAB. Nimietatem timoris notat, quem imminentibus pœnis redarguente conscientia patiuntur, cum autem semper timida nequitia, pavoris sui dat indicium, supplicio condemnata est.'

WIS 17:11 Multiple spaces in '17.11··Proditio,··etc. Timor scilicet prodit infirmitatem superbientis, qui vana spe auxiliorum se extollit cogitando, cum posse se sperat, quod efficere non potest vel possit: et dum virtus minor est, valetudo rerum quas extrinsecus patitur, majorem putat esse potentiam, hoc in persecutoribus fidelium frequenter evenit, qui se potentes æstimant, cum sanctos cruciant, potentia eorum victi, mentis angustia contristati cognoscunt se non posse quod cupiebant et majorem esse fortitudinem Dei, qui sic vincit in militibus suis.'

WIS 17:13 Multiple spaces in '17.13··Illi autem,··etc. RAB. Ægyptii scilicet horrore tenebrarum circumdati, etc., usque ad tanquam periculosum formidabant.'

WIS 17:19 Multiple spaces in '17.19··Omnis enim orbis.··Quasi: impii erant in tenebris, sed ubicunque habitabant filii Isræl, lux erat.'

WIS 17:20 Multiple spaces in '17.20··Imago tenebrarum.··Graviores sunt tenebræ spirituales corporalibus: quia ducunt homines ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium, quas Ægyptiæ tenebræ figurant. Sicut enim corpora ibi nullo bono operi utilia: ita et hic animæ simul et corpora æterno carcere damnantur; ubi nec ratio, nec locus, nec tempus est operandi.'

WIS 18:1 Multiple spaces in '18.1··Santis autem tuis.··RAB. Isrælitæ in Ægypto, etc., usque ad in prosperis et in adversis protegit.'

WIS 18:4 Multiple spaces in '18.4··Digni quidem,··etc. RAB. Merito Ægyptii tenebrarum pœnam patiebantur, etc., usque ad cujus mysterii ratio in antiquis patribus figurata, et in adventu Christi completa est.'

WIS 18:9 Multiple spaces in '18.9··Absconse enim sacrificabant.··RAB. Populus Isræl in Ægypto jussu Domini Pascha celebravit, etc., usque ad sed in abscondito cordis semper Domino sacrificant, unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psal. 50.. Et alibi: In me sunt, Deus, vota tua Psal. 55., etc. ID. Memorat Deum percussisse primogenita Ægypti, ubi nec sicut prius simulaverunt Ægyptii, sed palam cogebant exire populum Dei dicentes: Omnes moriemur Exod. 11..'

WIS 18:15 Multiple spaces in '18.15··Omnipotens sermo tuus.··Filius de quo dicitur: In principio erat Verbum Joan. 1., etc., hic brachium et dextera nominatur: propter effectivam divinæ virtutis potentiam, hic tunc per angeli ministerium judicia sua fecit in primogenitis Ægyptiorum, qui postmodum sanctificavit sibi primogenitos Hebræos. Nunc quoque per aquam baptismi salvat multitudinem credentium, et interficit multitudinem spiritualium hostium.'

WIS 18:19 Multiple spaces in '18.19··Visiones.··RAB. Hoc divinæ bonitatis est, quæ peccantes castigat ut abstineant, et pœnitentiam agant. Si autem patientia Dei abutuntur, sine excusatione in æternum punientur.'

WIS 18:20 Multiple spaces in '18.20··Tetigit autem tunc et justos.··RAB. Memorat, etc., usque ad per quos interitum possimus evadere.'

WIS 18:24 Multiple spaces in '18.24··In veste enim poderis.··RAB. Byssum terræ deputant Hebræi, etc., usque ad in figura pontificali, Christum futurum prænoscebat, sed quia viderat carne indutum, non Deum sed hominem purum credidit; unde: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent I Cor. 2..'

WIS 19:1 Multiple spaces in '19.1··Impiis autem,··etc. Inimicis populi Dei: vindicta usque ad consummationem supervenit, quia nec vitam nec mores correxerunt, fictis enim argumentis simulabant pœnitentiam, et ideo non meruerunt indulgentiam. Unde Pharao cum plagis afflictus, populum Dei se dimissurum promitteret, paululum respirans ad domesticam crudelitatem reversus est, donec in mari Rubro fluctibus submersus est. Persecutores enim Christiani nominis si perstiterint in malitia sua, sentient in pœna quantum valeat Dei justitia.'

WIS 19:8 Multiple spaces in '19.8··Videntes tua mirabilia.··Sic nos oportet liberatori nostro exsultantes gratias agere dicentes: Benedic, anima mea, Dominum Psal. 103.. Unde Apostolus: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite I Thess. 5..'

WIS 19:10 Multiple spaces in '19.10··Produxit terra.··Nota quod inimicis Dei terra produxit muscas, et fluvius ranas; cultoribus autem Dei terra dedit fructum, et mare carnis alimentum. Dignum est enim, ut fidelibus suis per opera sua nutrimentum, divina procuret providentia. Inimicis vero condignum tormentum per subditam sibi creaturam inferat. Juste enim patiebantur.··RAB. Qui antiquos Dei servos, etc., usque ad viam veritatis non agnoscit, et ostium quod Christus est, non invenit.'

WIS 19:17 Multiple spaces in '19.17··In se elementa.··Sicut in organo diversi soni ad concordiam melodiæ temperamento consentiunt, ita discrepantia elementa servato jure naturæ ad Creatoris voluntatem flectuntur: non enim creaturam sibi condidit contrariam, sed per omnia voluntati suæ consentaneam. Unde æstimari,··etc. RAB. Homines enim et jumenta, etc., usque ad ut appareret quod elementa mundi non suæ tantum conditioni, sed Creatoris deservirent voluntati.'

WIS 19:20 Multiple spaces in '19.20··In omnibus enim magnificasti.··Misericors et miserator Dominus semper adest fidelibus suis, quos semper protegit et regit: quos aliquando in martyrio purgat. Unde: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis Eccl. 27.. Multæ enim tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus.'

SIR 1:1 Multiple spaces in '1.1··Omnis sapientia,··etc. RAB. in Eccli., tom. 3. Incipit ab æterna Dei sapientia, quæ Christus est, qui cum Patre est semper ante sæcula, secundum illud: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum Joan. 1.. A Domino Deo est.··Quia Christus fons vitæ, lux vera, de Patre nascitur, et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil Ibid.. Quisquis hac sapientia caret, in tenebris ambulat, et nescit quo vadat. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum; et prudentia carnis, mors Sap. 11..'

SIR 1:2 Multiple spaces in '1.2··Arenam maris et pluviæ guttas.··RAB. ubi supra. Corporalia spiritualibus comparat, ut ex difficillimis, quod omnino impossibile est, æstimetur. Si enim hæc quæ in certo numero et mensura, et pondere condita sunt, nemo potest dinumerare; quanto minus sapientiam Dei sine initio et sine fine inenarrabilem inæstimabilem poterit investigare?'

SIR 1:4 Multiple spaces in '1.4··Prior omnium creata est.··Creata secundum humanitatem in consilio Dei patris, scilicet pro salute humani generis prædestinata est incarnari. Notandum autem quod propter unitatem personæ aliquando Christus dicitur genitus, aliquando creatus.'

SIR 1:5 Multiple spaces in '1.5··Fons sapientiæ.··Origo omnis sapientiæ a Verbo Dei procedit, quod Deus ex Deo semper cum Patre manet in cœlis; sed ingressus mundum per dispensationem humanitatis dedit mandata salutis, unde, Verba vitæ æternæ habes Joan. 6..'

SIR 1:6 Multiple spaces in '1.6··Radix sapientiæ.··Ostendit neminem posse profunditatem Dei penetrare, vel magnituditudinem bonitatis ejus et misericordiæ. Unde ad liberationem et illuminationem humani generis homo fieri dignatus est, unde: Generationem ejus quis enarrabit Isa. 53.?'

SIR 1:9 Multiple spaces in '1.9··Ipse creavit illam.··Unigeniti scilicet adventum, per Verbum sibi coæternum cum Spiritu sancto dispensavit: quomodo per Virginis partum ad salutem mundi veniret, et creaturas repararet, et hominem ad agnitionem et dilectionem sui revocaret, dans illi donum Spiritus sancti, ut ejus munere solvetur in æternum.'

SIR 1:11 Multiple spaces in '1.11··Timor Domini gloria,··etc. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis. Gloria et divitiæ in domo ejus Psal. 3., etc. Timor Domini.··Duæ species sunt timoris. De altera dicitur, Timor··[non est in charitate] animæ in charitate,··Joan. 4., etc. Qui hunc habent propter metum gehennæ peccare desinunt, et vitam corrigunt: hic introducit charitatem, sed et foras mittitur. Qui enim sic timet, nondum amat nec desiderat bona, sed cavet mala; sed tamen se corrigit, et bona desiderare incipit. De altera scriptum est, Timor Domini sanctus permanet in sæculum sæculi Psal. 18.. Timet enim unusquisque ne amittat bona, et Dei præsentiam, quæ in æternum frui desiderat, de quo dicitur:'

SIR 1:12 Multiple spaces in '1.12··Timor Domini delectabit cor.··Hic suavitatem tribuit internam, et in futuro vitam æternam.'

SIR 1:14 Multiple spaces in '1.14··Dilectio,··RAB. Charitas Dei vera est sapientia, etc., usque ad ipsa in futuro remuneratio erit; unde: Adimplebis me lætitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua Psal. 15., etc.'

SIR 1:17 Multiple spaces in '1.17··Timor Domini.··Sine timore Dei, et observatione mandatorum ejus, nulla religio est; unde: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio Jac. 1..'

SIR 1:19 Multiple spaces in '1.19··Timenti Dominum.··Qui scilicet timore Dei in fide et doctrina et operatione regulam justitiæ servat.'

SIR 1:23 Multiple spaces in '1.23··Et vidit.··RAB. In conspectu ejus sunt omnia, unicuique conservat dignam retributionem.'

SIR 1:25 Multiple spaces in '1.25··Rami.··Per sapientiam, divinam habet homo scientiam vitandi malum, et intellectum faciendi bonum, utrumque enim in auditore operatur in fine; unde: Qui audit me, non confundetur, et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam æternam habebunt Eccli. 24.. Initium sapientiæ, timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum Psal. 110..'

SIR 1:26 Multiple spaces in '1.26··In thesauris.··In legis meditatione utrumque declaratur, quomodo scilicet vitanda sunt mala, et quomodo discenda spiritualis sapientia, et exercenda bona opera, in quibus est religio vera. Sapientiæ intellectus.··Quæ prohibet peccata, et carnalia desideria; unde: Non amat pestilens eum qui se corrigit, nec ad sapientes graditur Prov. 15..'

SIR 1:27 Multiple spaces in '1.27··Timor,··etc. Quia per pœnitentiam mundat a præteritis peccatis, vel prohibet a committendis. Quia qui per timorem Dei sese non corrigit, in peccati voraginem cadit.'

SIR 1:30 Multiple spaces in '1.30··Bonus sensus.··Unde in Proverbiis, Labia sapientium custodiunt eos Prov. 14.. Et alibi: Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est aperuit stultitiam Ibid. 31.. Sapientis ergo hominis est verba tenere, et omnia modeste peragere. Enarrabunt sensum.··Æquanimiter, non mala pro malis, sed bona pro bonis tribuens.'

SIR 1:33 Multiple spaces in '1.33··Fili, concupiscens sapientiam.··Qualiter ad sapientiam pervenias, ipsa sapientia monstrat, quia sine conservatione justitiæ, nemo pervenit ad culmen sapientiæ, unde Jacobus: Quis sapiens,··inquit, et disciplinatus inter vos? ostendat conversationem bonam in mansuetudine sapientiæ Jac. 3..'

SIR 1:34 Multiple spaces in '1.34··Sapientia enim et disciplina.··RAB. Sicut sæpe dictum est, Timor Domini sapientiæ et disciplinæ custodia est Prov. 13., cui convenit fides recta, et morum temperantia, quia sine fide impossibile est placere Deo, et bonorum vita semper tranquilla est; unde in Matthæo: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Matth. 11.. Qui enim vere timet Deum, non potest esse sine fide, et operibus bonis, quæ replent hominem virtutibus, et Deo acceptabilem faciunt. Unde: Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et lætitiam. Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam Eccle. 2..'

SIR 1:36 Multiple spaces in '1.36··Duplici corde.··Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis, qui scilicet vult gaudere cum sæculo et regnare cum Christo.'

SIR 1:37 Multiple spaces in '1.37··Hypocrita..··Aliud corde gestans, et aliud opere monstrans. Unde: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium Matth. 7..'

SIR 1:38 Multiple spaces in '1.38··Attende in illis,··etc. Manifestum est, quod qui sequitur hæreticos, animæ suæ acquirit damnationem, quia in judicio revelabuntur occulta cordium, et reddetur unicuique secundum opera sua, Disperdet enim Deus omnes qui loquuntur mendacium Psal. 61.. Qui abominatur virum sanguinum et dolosum; unde: Attendite a fermento Pharisæorum, quod est hypocrisis. Et alibi: Veniet Dominus servi illius, et dividet eum; partemque ejus ponet cum hypocritis, ibi erit fletus et stridor dentium Matth. 24..'

SIR 2:1 Multiple spaces in '2.1··Fili, accedens,··etc. Demonstravit quid sit vitandum, nunc demonstrat quid sit agendum, dicens: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore.··Qui enim vult ab illecebris mundi se abstinere, et in Christo pie vivere, persecutionem patitur. Dum enim accingi divino servitio præparat, bellum diaboli contra se excitat, et dum alia vitia subdit, aliis reluctatur, et divina dispensatione agitur, ut superet et superetur, ne extollatur. Sed quia humilitas et patientia illi necessaria est, sequitur, Deprime cor tuum, et sustine,··etc.'

SIR 2:4 Multiple spaces in '2.4··Patientiam habe.··Quasi: In patientia vestra possidebitis animas vestras Luc. 21., quia scilicet radix et custos omnium virtutum patientia est. Sciendum autem est, quod patientia tribus modis exercetur. A Deo enim flagellamur, sed cavendum est ne murmuremus; a proximo persecutiones, et damna, et contumelias sustinemus, et cavendum est ne mala pro malis retribuamus; ab adversario tentamur, sed prospiciendum est ne ad delectationem peccati vel consensum flectamur, vel pro his præsentia quæramus, sed futura exspectemus.'

SIR 2:6 Multiple spaces in '2.6··Crede Deo et recuperabit te.··RAB. Credere oportet afflictum, et dirigere gressus operum in Dei conspectum, et sperare in illum; unde: Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.··Psal. 36.. Hinc Jeremias ait: Beatus qui confidit in Domino, et erit Deus fiducia ejus Jer. 17., etc.'

SIR 2:7 Multiple spaces in '2.7··Metuentes Dominum,··etc. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus Psal. 146.. Qui enim veraciter metuit, patienter sustinet miserationem ejus: Qui autem dereliquerint Deum, confundentur et in terra scribentur Jer. 17..'

SIR 2:8 Multiple spaces in '2.8··Qui timetis Dominum, credite illi.··Hortatur timentes Dominum ut credant illi, qui ad certam mercedem perveniant; unde: Justus enim ex fide vivit Rom. 1.; unde: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua Matth. 9.. Et alibi: Fides tua te salvum fecit Ibid., 10..'

SIR 2:9 Multiple spaces in '2.9··Qui timetis Dominum, sperate in illum.··Tria commendat timentibus Deum: credere, sperare, diligere; quia fide, spe et charitate vere colitur Deus, et ad contemplationem pervenitur, quæ est beatitudo æterna.'

SIR 2:11 Multiple spaces in '2.11··Respicite,··etc. RAB. Hic quoque tria dicit, etc., usque ad quia sacrificium Deo spiritus contribulatus Psal. 50., etc. Et, Prope est Deus omnibus invocantibus se in veritate Psal. 144..'

SIR 2:14 Multiple spaces in '2.14··Væ duplici corde,··etc. Admonuit, ne quis duplici corde accederet ad Deum; nunc autem dicit, Væ duplici corde et labiis scelestis.··Qui enim prava cogitat, et loquitur, et pravis insistit operibus, nisi pœnituerit, in æternum peribit. Duabus viis terram ingredientis qui facit mala, et sperat bona; vel, qui carnis sectatur opera, et spiritus sanctificationem se arbitratur perficere in timore; vel, quod Dei est opere exhibet, et quod mundi est, cogitatione quærit. Tales vero inconstantes sunt in omnibus viis suis, quia facile in adversis terrentur, et prosperis irretiuntur.'

SIR 2:15 Multiple spaces in '2.15··Dissolutis corde,··etc. RAB. Adhuc docet errorem cavere, etc., usque ad his, qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, etc.'

SIR 2:17 Multiple spaces in '2.17··Inspicere,··etc. Licet omni tempore inspiciat omnia Deus, tunc tamen inspicere dicitur, cum probare vel improbare aliquid dignoscitur.'

SIR 2:18 Multiple spaces in '2.18··Qui timent Dominum, non erunt incredibiles,··etc. Alternando de amore et dilectione Dei agit, quia timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi Psal. 18., et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum I Joan. 4.. Qui vero timet Deum, et diligit, et credit Scripturis, servat operando præcepta Dei, et semper meditando quærit quæ beneplacita sunt illi, replebitur ergo sapientia et charitate Dei. Finis enim præcepti charitas, et qui diligit proximum, legem implevit.'

SIR 2:20 Multiple spaces in '2.20··Qui timent Dominum præparabunt,··etc. Felix anima, quæ quotidie mundat cor suum ut suscipiat habitatorem Deum, cujus possessor nullo eget bono, quia omnium bonorum auctorem in se habet. Et quia ad hoc necessaria est mandatorum custodia, et boni operis patientia, qua pervenitur ad agnitionem veritatis, sequitur: Qui timent Dominum custodiunt mandata illius,··etc. Justus in primis accusator est sui. Sicut enim humilitati præmium, sic superbiæ restat supplicium; unde Joannes: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus II Joan. 1.. Qui vere sapiens est, verus justitiæ cultor est, quia sapientia dictat justitiæ normam.'

SIR 3:2 Multiple spaces in '3.2··Judicium patris.··Dei, ex quo omnis paternitas in cœlo et in terra.··Quia ex ipsa sunt omnia. Qui diligit ea, quæ fecit, et ut in eo maneant, quo facta sunt, cujus judicium, qui audierit, et præcepta ejus fecerit, salvus erit: cujus mandatum est, ut etiam patri temporali, et matri reverentia exhibeatur; unde: Honora patrem tuum Deut. 5., etc.; unde sequitur: Qui honorat patrem suum.··Cui Deum honorem constituit, non debet a filiis inhonorari: quia Deus judicio suo exquiret qualiter præceptum suum servetur.'

SIR 3:4 Multiple spaces in '3.4··Qui diligit.··Qui scilicet mandata servat, et abstinet a peccatis, et tamen pro excessoribus orare non desinit, quia scit misericordem judicem omni tempore preces exaudire.'

SIR 3:6 Multiple spaces in '3.6··In filiis.··RAB. In sobole vel in discipulis, etc., usque ad honorare parentes primum mandatum est in promissione.'

SIR 3:9 Multiple spaces in '3.9··In opere et sermone,··non in vulva scilicet unde ostenditur, et spiritualis pater maxime dignus honore; unde Paulus: Per Evangelium ego vos genui I Cor. 4.. Et alibi: Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in doctrina et verbo I Tim. 5..'

SIR 3:11 Multiple spaces in '3.11··Benedictio patris,··etc. RAB. Benedixerunt patriarchæ filiis, etc., usque ad illusores sævissime laniaverunt.'

SIR 3:15 Multiple spaces in '3.15··Eleemosyna.··Scilicet quæ peccatum delet. Hostia enim quæ pro peccato, peccatum vocatur. Qui autem parentibus, vel cæteris pauperibus miseretur, justitiæ præmium recipiet a peccatis absolutus. Beati misericordes, quoniam Matth. 5., etc. Et alibi: Feneratur Domino, qui miseretur pauperis.··Prov. 19.. Hinc Daniel ad Nabuchodonosor: Consilium meum, o rex, placeat tibi: peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum Dan. 4., si forsitan ignoscat Deus delictis tuis. Hinc Dominus ait: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis Luc. 11..'

SIR 3:19 Multiple spaces in '3.19··Fili in mansuetudine.··Mansuetudo et humilitas gratiam, superbia et furor pariunt ruinam; unde: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde Matth. 11., etc. Et alibi: Qui se exaltat, humiliabitur Luc. 14., etc.'

SIR 3:21 Multiple spaces in '3.21··Quanto magnus es,··etc. RAB. Docuit superius mansuetudinem, etc., usque ad sufficit homini ea pie cogitare, et opere implere, quæ præcepit Deus.'

SIR 3:24 Multiple spaces in '3.24··In supervacuis rebus,··etc. RAB. Id est, ne scruteris supervacue, etc., usque ad disputantes in errores incidunt, et a veritate recedunt.'

SIR 3:27 Multiple spaces in '3.27··Cor durum.··Quia secundum duritiam tuam thesaurizas tibi iram in die judicii Rom. 2..'

SIR 3:28 Multiple spaces in '3.28··Cor ingrediens.··Quod non curat, nec studet vitare, et quod ea diligit, quæ ducunt ad interitum, ut hæreses et profanæ novitates; unde sequitur: Cor ingrediens duas vias, non habebit successus,··etc.'

SIR 4:1 Multiple spaces in '4.1··Fili, eleemosynam pauperis,··etc. RAB. Quantum eleemosyna valet, etc., usque ad qui ex corde corripit verbis, vel factis.'

SIR 4:3 Multiple spaces in '4.3··Cor inopis,··etc. Non est eleemosyna differenda, cum adsit tribuendi facultas; unde: Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cum cito possis dare Prov. 3.. Et alibi: Qui despicit proximum, peccat: qui miseretur pauperis, beatus erit Ibid. 14.. Eleemosyna autem facienda est, non ex necessitate, Hilarem enim datorem diligit Deus I Cor. 9.. Et alibi: Vidua paupercula plus omnibus misit in gazophylacium, quia non quantitatem muneris pensat Deus, sed devotionem cordis.'

SIR 4:5 Multiple spaces in '4.5··Ab inope ne avertas,··etc. Non per iram exasperandus est pauper, sed blanda locutione placandus, Ira enim viri justitiam Dei non operatur Jac. 1.. Et, Qui obturat aurem ad clamorem pauperis, clamabit, et non exaudiet Dominus Prov. 21.. Qui enim potest tribuere, debet: quia munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Qui autem non potest, sermo bonus est ei super datum optimum. Qui autem habuerit substantiam mundi: et viderit fratrem suum necesse habentem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?··I Joan. 3. Fides enim si non habeat opera, mortua est. Non ergo diligamus lingua et verbo, sed opere et veritate.'

SIR 4:7 Multiple spaces in '4.7··Congregationi pauperum.··In his commendatur mansuetudo et humilitas, quia mansuetudo neminem spernit, humilitas se omnibus subjicit. Decet autem Christianum æqualibus et inferioribus affabilem esse et mitem, senioribus humilem; unde: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei Psal. 130..'

SIR 4:9 Multiple spaces in '4.9··Libera,··etc. RAB. Sicut largitionem in pauperes eleemosynam esse dixit, sic liberationem inique oppressi misericordiam esse ostendit; unde, Erue illos qui ducuntur ad mortem.'

SIR 4:10 Multiple spaces in '4.10··In judicando.··RAB. Nullam eleemosynæ speciem, etc., usque ad ita et viduæ viri solatium.'

SIR 4:13 Multiple spaces in '4.13··Et qui vigilaverint,··etc. Beatus homo qui audit me, et vigilat ante fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei Prov. 8.. Per fores autem potes Scripturas et eorum doctores intelligit.'

SIR 4:15 Multiple spaces in '4.15··Qui serviunt,··etc. Qui diligit eum, qui genuit, diliget eum qui natus est ex Deo, et quem diligit Pater, diligit Filius, unde: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et eum diligam. Sed quia probatio dilectionis exhibitio est operis,··sequitur: Qui audit illam, judicabit gentes.··Unde: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 19..'

SIR 4:19 Multiple spaces in '4.19··Timorem et metum,··etc. Sapientia inhabitans dirigit opera, in variis tentationibus præparat exercendo et probando ad futuræ vitæ gaudia, quod hac sententia confirmatur: Timorem et metum et probationem,··etc. Quia tribulatio patientiam operatur, et patientia probationem, probatio vero spem, quod non confundit, quia charitas Dei diffusa est in sanctis per Spiritum sanctum.'

SIR 4:23 Multiple spaces in '4.23··Fili, conserva tempus,··etc. Supra commendavit sapientiæ donum, nunc ostendit ipsius factum. Quicunque enim servat præcepta sapientiæ, cautus est in temporum mutatione, nec deserit viam justitiæ in tempore persecutionis et angustiæ. Ideo sapientia exhortatur filios, ut conservent tempus, quia tempus omni rei sub cœlo: et tempus est belli, et tempus pacis.'

SIR 4:28 Multiple spaces in '4.28··Non abscondas sapientiam tuam,··etc. RAB. Non est abscondenda sapientia his, qui audire volunt. Qui enim abscondit frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium; unde: Negotia, dum venio Luc. 19..'

SIR 4:30 Multiple spaces in '4.30··Non contradicas.··Obediendum est majoribus, si veritati concordant et justitiæ, nec aliter, sed pro recta fide, et vera religione, in quibus est animæ salus, decertandum est; unde: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te Matth. 5.. Et, Si quis vult venire post me, abneget Luc. 9., etc.'

SIR 4:34 Multiple spaces in '4.34··Noli citatus esse in lingua tua.··RAB. Mors et vita, etc., usque ad scriptum est: Non in sermone regnum Dei, sed in virtute I Cor. 4..'

SIR 4:35 Multiple spaces in '4.35··Noli esse sicut leo.··In Ecclesia sunt hæretici quasi leones, qui per linguæ volubilitatem seducunt corda innocentium, et per insolentiam morum conturbant mansuetudinem simplicium.'

SIR 5:11 Multiple spaces in '5.11··Non ventiles te,··etc. RAB. Levitatem reprehendit, etc., usque ad duplicitas doctrinæ eorum, in qua modo vera, modo falsa proferunt, peccatores esse ostendit.'

SIR 5:13 Multiple spaces in '5.13··Esto mansuetus.··Bonum est mansuete audire, et suscipere verbum veritatis, et modeste ac prudenter proferre; unde: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum et tardus ad iram.··Jac. 1.. Et paulo post: In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras Ibid. In Proverbiis quoque dicitur: Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam correctio illius Prov. 29..'

SIR 6:1 Multiple spaces in '6.1··Nolite fieri,··etc. RAB. Vim veræ charitatis ostendit, etc., usque ad allidetur virtus ipsius.'

SIR 6:4 Multiple spaces in '6.4··Nequam.··Bonæ voluntatis succedit boni operis fructus, et malitiosæ menti nihil prosperitatis. Si enim desit charitas, frustra operam virtuti impendis; unde: Qui in uno offendit, omnium reus est Jac. 2.. Et, ei qui non habet, et hoc quod habet, auferetur ab eo Luc. 19..'

SIR 6:6 Multiple spaces in '6.6··Multi pacifici,··etc. Cum omnibus pax est habenda, quantam permittit nostra fragilitas, sed non cum multis consilium, quia scriptum est: Misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet?··Prov. 20.'

SIR 6:7 Multiple spaces in '6.7··Si possides amicum,··etc. RAB. Per diversas species falsos amicos exprimens, tandem ad verum pervenit amicum: quia multi amicos se esse profitentur in prosperis, et inimici apparent in adversis. Unde: Si humiliaverit se contra te,··etc.'

SIR 6:13 Multiple spaces in '6.13··Attende.··RAB. Id est, discretionem habe, etc., usque ad: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula faciunt Rom. 16..'

SIR 6:14 Multiple spaces in '6.14··Amicus fortis.··Amicus amoris consors, cui sic animum tuum applica ut ex duobus unum fiat, cui te tanquam tibi committas, a quo nihil timeas: et nihil inhonestum petas. Non est enim amicitia vectigalis, sed plena decoris; unde: Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis Joan. 15., etc. Dedit nobis Dominus formam amicitiæ quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, aperiamus ei secreta, et ipse nobis; unde: Vos autem dixi amicos, quia omnia quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis Ibid..'

SIR 6:16 Multiple spaces in '6.16··Amicus fidelis.··Secundum Deum scilicet. Hic ad medicamentum vitæ æternæ et immortalitatis necessaria, cum amico tractat: unde Cicero dicit amicitiam nonnisi inter bonos esse posse, et libera debet esse amicitia, et ad omnem felicitatem proclivis.'

SIR 6:17 Multiple spaces in '6.17··Qui timet Dominum.··RAB. Plena et perfecta amicitiæ gratia, etc., usque ad ut de hoc mundo credas te quotidie migraturum.'

SIR 6:27 Multiple spaces in '6.27··In omni animo tuo.··RAB. Corde, non corpore accedendum est ad sapientiam, etc., usque ad perceptio veritatis; unde: Hæc est autem vita æterna ut cognoscant te solum verum Deum Joan. 17., etc.'

SIR 6:33 Multiple spaces in '6.33··Fili, si attenderis.··Monet sapientia, ut in divina lege assidue meditemur. Primum hortatur ut discamus; post, ut animam ad hoc applicemus, tandem, ut inclinemus; demum, ut diligentiam ad audiendum adhibeamus. Sic enim sapientia sapientem esse promittit. Necesse est enim, ut qui veræ sapientiæ, quæ Christus est, agnitionem desiderat, primum catholicis magistris se humiliter subdat, et omnes affectus animæ suæ disciplinæ eorum. Dehinc intentionem cordis ab omni pravo desiderio avertens ad audiendum verbum Dei adhibeat diligenter, caveatque ut meditationem legis non pro terrenarum rerum mercede, vel laudis humanæ, sed pro ipsius boni amore impendat, ut veræ sapientiæ fructum percipiat.'

SIR 6:35 Multiple spaces in '6.35··In multitudine.··Quasi: Ne sis sapiens tibi ipsi. Ne confidas proprio ingenio, hæreticos superbiæ fastus maxime supplantavit.'

SIR 6:37 Multiple spaces in '6.37··Cogitatum habe in præceptis.··RAB. Merito illi datur, etc., usque ad et assidue legem meditatur et opere exsequitur.'

SIR 7:1 Multiple spaces in '7.1··Non metes ea in septuplum.··RAB. Perfectam ultionem, etc., usque ad Assumit septem alios spiritus nequiores se Luc. 11..'

SIR 7:4 Multiple spaces in '7.4··Neque a rege cathedram honoris.··Non potest exercere opus justi regiminis, qui sententiam neglexit veræ pietatis; unde: Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic, sed qui major est in vobis, fiat sicut minor Luc. 22..'

SIR 7:5 Multiple spaces in '7.5··Quoniam agnitor.··Nulla præsumptio perniciosior, quam de propria justitia, aut scientia superbire; unde: Non est homo super terram, qui faciat bonum, et non peccet Eccl. 7.. Et alibi: Vidisti hominem sapientem sibi videri, et magis illo spem habet stultus Prov. 26..'

SIR 7:6 Multiple spaces in '7.6··Noli quærere fieri judex, nisi valeas.··Debet quisque proprias virtutes perpendere, et pro quantitate virium curam aliorum suscipere: ne dum delectatur loco gloriæ, fiat subditis auctor ruinæ; et qui gravatur pondere suarum, velit fieri judex alienarum culparum.'

SIR 7:7 Multiple spaces in '7.7··Non pecces in multitudinem.··Qui ratione pollet, et liberi arbitrii potestate prævalet, subditorum insolentia non peccet, sed constanter resistat alienæ nequitiæ: nec se putet impune peccare, si plurimorum acquiescit voluntati; unde: Non solum autem qui ea faciunt, sed qui consentiunt facienti Rom. 1., etc.'

SIR 7:13 Multiple spaces in '7.13··Noli amare mendacium.··Omne mendacium malum; et proximis inferre scandalum perniciosum est. Multo magis ergo amico fraudem moliri, crimen imponere: quoniam testis mendax peribit; unde in Proverbiis: Sicut noxius, qui mittit sagittas in mortem, sic qui fraudulenter nocet amico Prov. 20..'

SIR 7:15 Multiple spaces in '7.15··Noli verbosus esse.··Quasi. Noli sensum tuum docere, audi sapientiam seniorum. Tutius est enim audire, quam loqui; unde: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram Jac. 1.. Non oderis laboriosa opera.··Peccanti homini scientia data est, ut labore manuum quæreret sibi victum; unde: In sudore vultus tui vesceris pane Gen. 3., etc.'

SIR 7:19 Multiple spaces in '7.19··Quoniam vindicta carnis,··etc. Quia caro peccatorum, quæ luxuria defluit, igne inferni et vermibus cruciabitur, ubi vermis non moritur, et ignis non exstinguitur: in verme putredo gehennæ, in igne ardor signatur. Vel vermis,··est sera scelerum pœnitentia, quæ in tormentis conscientiam peccatorum mordere non cessat, ut ignis sit pœna extrinsecus sæviens, vermis autem dolor interius accusans.'

SIR 7:20 Multiple spaces in '7.20··Noli prævaricari in amicum pecuniam.··RAB. Multi perierunt pro avaritia, etc., usque ad: qui odit munera, vivet Prov. 1..'

SIR 7:21 Multiple spaces in '7.21··Gratia enim verecundiæ.··Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se. Potest per hanc mulierem sapientia intelligi, quæ alibi pretiosa margarita dicitur, quam spiritualis negotiator inveniens vendit omnia, et emit eam. Unde: Vive vitam cum muliere quam dilexisti;··quasi, sapientiam sequere, et scientiam Scripturarum, et quasi conjugem tibi copula.'

SIR 7:22 Multiple spaces in '7.22··Non lædas servum.··Qualiter servi nutriendi sunt, aperte monstratur, affectu, scilicet, filiorum pro jure naturæ; et disciplinandi pro mentis instabilitate; unde in sequentibus, Cibaria et virga et onus asino; panis et disciplina et opus servo.'

SIR 7:23 Multiple spaces in '7.23··Neque inopem derelinquas illum.··Oppressum violentia servitutis. Sive enim servi, sive liberi, omnes in Christo unum sumus I Cor. 12..'

SIR 7:26 Multiple spaces in '7.26··Filiæ,··etc. Sicut bonos servos affectu filiorum habendos, sic ancillas, quasi filias habendas esse docet, sed cum disciplina: unde, Lacta filium, et paventem te faciet: lude cum eo, et contristabit te. Non arrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescant dentes tui Eccli. 30..'

SIR 7:28 Multiple spaces in '7.28··Mulier.··Conjugalem commendat pudicitiam, removens omnem detestabilem copulam. Mystice autem admonet ut catholicam fidem in vera religione, quam primum post baptismi perceptionem sortiti sumus, firmiter tenentes, hæreticorum perfidiam abjiciamus.'

SIR 7:32 Multiple spaces in '7.32··Dilige,··etc. RAB. Timorem Dei et amorem, etc., usque ad quia charitas operit multitudinem peccatorum.'

SIR 7:35 Multiple spaces in '7.35··Datum brachiorum.··Superius pro his quæ offeruntur ministris Dei promisit peccatorum purgationem: nunc autem pro eleemosynis veniam et benedictionis gratiam, quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccata.'

SIR 7:37 Multiple spaces in '7.37··Et mortuo.··Ad eleemosynam pertinet sepultura mortuorum, multo magis ergo consolatio vivorum: unde Paulus docet gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Probatio dilectionis exhibitio est operis: unde, Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?··I Joan. 3.'

SIR 8:1 Multiple spaces in '8.1··Non litiges cum homine potente.··RAB. Superbo. Unde, Non respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis Prov. 26.: quia inter superbos semper jurgia sunt, servum autem Domini non oportet litigare.'

SIR 8:2 Multiple spaces in '8.2··Locuplete.··Qui avaritiæ æstibus anhelat. Inde enim oriuntur invidiæ, contentiones, et hujusmodi, Radix enim omnium malorum est cupiditas I Tim. 6..'

SIR 8:13 Multiple spaces in '8.13··Non incendas carbones.··ID. Unde Apostolus: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis Gal. 6..'

SIR 8:15 Multiple spaces in '8.15··Noli fœnerari.··RAB. Unde: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui habeto solus.'

SIR 8:17 Multiple spaces in '8.17··Non judices contra judicem.··Quasi esto subjectus præpositis et judicibus, qui secundum Deum judicant.'

SIR 9:1 Multiple spaces in '9.1··Non zeles mulierem,··etc. RAB. Docet pudicitiam, etc., usque ad non consentit hæreticæ pravitati.'

SIR 9:3 Multiple spaces in '9.3··Mulierem multivolam.··Hæreticorum Synagogam, quæ per diversos errores volitat.'

SIR 9:4 Multiple spaces in '9.4··Cum saltatrice ne assiduus sis.··Hæreticorum turba, quæ per diversos errores dissilit, ut quem eloquentiæ suæ amatorem conspexerit ad se trahat quasi meretrix; unde: Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum traxit eum Prov. 7., etc.'

SIR 9:5 Multiple spaces in '9.5··Virginem ne conspicias.··Averte oculos tuos, ne videant vanitatem: ne libeat videre quæ non licet concupiscere. Mystice autem non debemus decorem eloquentiæ hæreticæ amare, nec simulatas virtutes attendere.'

SIR 9:7 Multiple spaces in '9.7··In vicis civitatis,··etc. Idem sub alia figura. Vici enim civitatis, hæreticorum conventicula sunt: quæ se a civitate separant, de qua dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei Psal. 86..'

SIR 9:14 Multiple spaces in '9.14··Ne derelinquas amicum.··Major est fiducia ex parte rei cognitæ, quam ignotæ. Doctrinam quoque sanctorum Patrum non debemus declinare et novellos doctores audire.'

SIR 9:15 Multiple spaces in '9.15··Vinum novum,··etc. Novus doctor studere debet, ut sanam doctrinam et operationem firmiter percipiat: et postea sibi et aliis proficiat.'

SIR 9:25 Multiple spaces in '9.25··Linguosus.··Hæreticus, qui semper contentiosus, et ideo odibilis Deo et hominibus.'

SIR 10:1 Multiple spaces in '10.1··Judex sapiens,··etc. RAB. Factus est principatus super humerum ejus. Unde: Væ terræ cujus rex puer est Isa. 9., diabolus, scilicet qui semper diligit novitates, et principes cujus primo mane comedunt, id est, ante diem mortis, dicentes: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur Isa. 22..'

SIR 10:5 Multiple spaces in '10.5··Super faciem scribæ.··ID. Lingua mea calamus scribæ, velociter scribentis, quia vice sua mittit ad prædicandum.'

SIR 10:8 Multiple spaces in '10.8··Regnum a gente.··RAB. Hoc fere omnes etc., usque ad: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21..'

SIR 10:9 Multiple spaces in '10.9··Avaro.··Post mutationem regni agit de avaritia, pro qua vis regiminis maxime negligitur: Radix enim omnium malorum cupiditas I Tim. 6.. Avaritiam autem superbia comitatur, unde, Præcipe divitibus non altum sapere Ibid..'

SIR 10:12 Multiple spaces in '10.12··Et rex hodie est.··Potestas et divitiæ non possunt prolongare vitam. Positus est terminus qui præteriri non potest. Jucunditas carnis convertetur in putredinem et fœtores, et tandem in vermes. Mystice autem homo, qui in peccatis vivit et non resipiscit, morietur æterna morte: et diabolum serpentem antiquum et bestias ejus, id est, dæmones non evadet.'

SIR 10:14 Multiple spaces in '10.14··Initium superbiæ.··Non est enim major apostasia quam creaturam a Creatore recedere, quæ merito ascribitur superbiæ. Superbia enim est si creatura velit æquari Creatori. Hæc et diabolo et homini fuit initium perditionis: unde, Quoniam initium omnis peccati est superbia.··Quamvis alibi dicatur: Radix omnium malorum cupiditas I Tim. 6.. Non est cupiditas sine superbia, nemo enim superbus nisi cupidus et econverso. De superbia nascuntur hæreses, schismata, detractiones, invidia, verbositas, jactantia, contentiones et hujusmodi, quæ ex cupiditate procedunt. Gulosos vero, intemperantes, ebriosos, fornicarios et hujusmodi cupiditas facit, quæ sine superbia esse non possunt. Caveamus ergo cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum a quo omnia trahunt initium.'

SIR 10:19 Multiple spaces in '10.19··Terras.··RAB. Quando Jerusalem per Romanos, etc., usque ad deleta est posteritas eorum, et gloria martyrum exaltata est; unde: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet Psal. 144..'

SIR 10:22 Multiple spaces in '10.22··Non est creata.··ID. Vitia non sunt creata, etc., usque ad surgit iracundia, quam virtutis superat constantia.'

SIR 10:23 Multiple spaces in '10.23··Semen hominum honorabitur.··Doctores sancti in honore sunt apud bonos, maxime qui timent Dominum: unde, Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur I Tim. 5., etc.'

SIR 10:25 Multiple spaces in '10.25··Gloria divitum,··etc. Vere gloria est timere Deum. Qui eum timet, justitiam servat in omnibus: unde, Nolite in personarum acceptione Jesu fidem habere Jacob. 2..'

SIR 10:27 Multiple spaces in '10.27··Magnus est judex.··Licet potestas terrena magna sit, timentem Dominum præcellere non valet: timentibus enim Deum, nihil deest, Divites autem eguerunt et esurierunt Psal. 33., etc.'

SIR 10:28 Multiple spaces in '10.28··Servo sensato.··Hoc ad litteram sæpe evenit, ut ignobilis genere nobilitatis scientia et fide, nobilibus præferatur: unde, Servus sapiens dominabitur filiis stultis Prov. 17.. Mystice autem servus ecclesiasticus, qui devote servat religionem Christianam, præponitur Synagogæ; unde, Major serviet minori.··Et, Jacob dilexi, Esau autem odio habui Gen. 25..'

SIR 10:30 Multiple spaces in '10.30··Melior est.··Quasi dicat: Melius est, ut studeas semper in bono opere laborare, unde reddatur tibi merces justitiæ, quam ut consumas dies tuos in vanitate, et egeas illo pane, qui de cœlo descendit. Qui in timore Dei, et observantia religionis, statuet gloriam suam: unde, Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10..'

SIR 11:1 Multiple spaces in '11.1··Sapientia humiliati exaltabit caput.··Sequitur: Non laudes virum,··etc. Quasi: Ne juxta speciem corporis æstimes qualitatem mentis: unde, Non respicias vultum ejus nec altitudinem staturæ ejus, quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis judico I Reg. 16.. Homo enim videt ea quæ patent. Dominus autem intuetur cor. In honoribus mundanis non est superbiendum, quia transit mundus et concupiscentia ejus.'

SIR 11:5 Multiple spaces in '11.5··Multi tyranni.··RAB. Divina dispensatione fit, etc., usque ad benedictionem patriarcharum hæreditavit.'

SIR 11:8 Multiple spaces in '11.8··Priusquam audias.··Qui prius respondet quam audiat, id est, qui doctor esse desiderat antequam discat; vel, aliorum causas judicare, priusquam dignoscat: stultum se esse demonstrat.'

SIR 11:10 Multiple spaces in '11.10··Fili, ne in multis,··etc. Quasi diceret: De superfluis ne sis curiosus, et peccantium pravitati non consentias. Non solum enim qui faciunt mala, sed qui consentiunt facientibus digni sunt morte. Fili, ne in multis,··etc. Multi sunt actus hæreticorum, qui unitatem fidei, et tramitem veritatis non custodiunt, et laborem unum in libris componendis expendunt. Rhetorica et dialectica arte copiosi: nec immunes sunt a dilecto, quia meditatio eorum est in dolo. Unde Ecclesiasticus: Fili, ne facias multos libros, quibus non est finis.··Omnes autem libri divinæ Scripturæ quia consentiunt unus liber sunt: unde, In capite libri scriptum est de me Psal. 36., etc. Fili, ne in multis,··terrenis lucris, vel quibuslibet negotiis, quia pluribus intentus minor est ad singula sensus. Suscepta cura regiminis impar invenitur quisque ad singula, dum dividitur ad multa: nec sua damna considerat, dum aliena pertractat.'

SIR 11:11 Multiple spaces in '11.11··Est homo laborans.··Christiana opera designat, in quibus pauperes spiritu abundant omnibus bonis, et egent qui laborant in acquirendis divitiis: unde, Divites eguerunt, et esurierunt,··etc.'

SIR 11:18 Multiple spaces in '11.18··Est qui locupletatur,··etc. RAB. Thesaurizat, et ignorat, etc., usque ad sed aliis relinquunt qui veritatem et falsitatem dignoscunt.'

SIR 11:30 Multiple spaces in '11.30··Ante mortem,··etc. ID. Stultum est laudare, etc., usque ad qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.'

SIR 11:32 Multiple spaces in '11.32··Sicut enim eructant,··etc. RAB. Similitudinem sagaciorum animalium, etc., usque ad in caveam erroris et laqueum deceptionis præcipitent.'

SIR 12:3 Multiple spaces in '12.3··Non est enim,··etc. Gravissimum peccatum est nolle pœnitere, nec peccata eleemosynis redimere, sed peccata peccatis addere: unde, Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eam Amos, 1.. Dubiam et dolosam doctrinam, quam in expositione divinæ Scripturæ expendunt.'

SIR 12:5 Multiple spaces in '12.5··Da bono,··etc. Simile in Tobia legitur: Panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus Tob. 4.. Id est pro eo quod peccatores sunt, noli communicare; sicut qui nutriunt histriones, cum esuriant Christi pauperes. Qui autem dat indigenti peccatori, non quia peccator est sed quia homo est, non peccatorem sed justum nutrit: quia culpam non diligit, sed naturam. Si peccatorem et impium hæreticum intelligit dum in errore sunt, non est communicandum cum illis: unde, Nolite sanctum dare canibus Matth. 7..'

SIR 12:8 Multiple spaces in '12.8··Non agnoscetur in bonis amicus.··Facilius amicus et inimicus in adversitate probantur, quia multi amici mensæ, qui non permanent in die necessitatis. Verus igitur erat amicus qui dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor?··II Cor. 11.'

SIR 12:10 Multiple spaces in '12.10··Non credas inimico.··Historice de falsis amicis agit, a quibus cavere debemus. Mystice vero hæreticos notat, qui non vere sunt amici, quorum doctrina plena est rubigine erroris, et nequitiæ: quorum sermo serpit ut cancer, quamvis fideles et catholicos se fingunt. Non ergo eis obsentiamus, nec potestatem tribuamus, quam significat dextera:··ne a loco nostro, id est, statu rectæ fidei nos dejiciant. Nituntur enim cathedram nostram, id est doctrinam, malitiose subvertere. Quis medebitur.··Hæretico qui officium doctoris gerit, et dicit se medicum animarum: Si enim sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras Matth. 5..'

SIR 12:15 Multiple spaces in '12.15··In labiis suis.··His sententiis notat eos, qui in corde loquuntur et insidiantur ut interficiant innocentem: qui cum aliquem deceperint, movent caput, plaudunt manu, et lætantur cum male fecerint.'

SIR 13:1 Multiple spaces in '13.1··Qui tetigerit picem inquinabitur.··RAB. Per similitudinem ostendit, etc., usque ad ne mala quæ frequenter aspiciunt, imitari velint.'

SIR 13:2 Multiple spaces in '13.2··Pondus super se tollet.··ID. Hæc moraliter nos instruunt, ut humilia sequamur, superba fugiamus: Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam Jacob. 4.. Mystice autem docet, etc., usque ad quia æterna confusione dignos ostendent, cum in æternum cruciabuntur.'

SIR 13:11 Multiple spaces in '13.11··Noli esse,··etc. Non virtutem humilitatis abhorret: sed auctoritatem firmam contra expugnatores veritatis docet tenere, quibus fortiter resistendum.'

SIR 13:12 Multiple spaces in '13.12··Advocatus.··Modeste agendum est cum potentibus hujus sæculi, qui frequenter derident innocentium simplicitatem: quibus tamen debitum honorem conferre debemus, sed non contra Deum, vel contra mandata ejus. Unde, Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate I Petr. 2..'

SIR 13:16 Multiple spaces in '13.16··Cave tibi, et attende.··Quasi: nihil tutum apud amatores mundi, qui mutabilia sequuntur et cum illis mutantur. Unde: Stultus ut luna mutatur Eccle. 27.. Possunt in his hæretici et falsi Christiani intelligi, quibus non est credendum, quia inconstantes sunt in omnibus viis suis.'

SIR 13:18 Multiple spaces in '13.18··Omni vita.··RAB. Cæteris refutatis, etc., usque ad quia prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate.'

SIR 13:19 Multiple spaces in '13.19··Omne animal.··Ad superiora respicit, ut divitum, scilicet, et potentum societatem declines, et ei conjungaris, qui studio et religione tibi consors est. Hæc est enim amicitia firma, quam similitudo virtutum sociat. Si communicabit.··Rapacitas lupi cum agni innocentia non convenit, nec avari rabies cum modestia simplicis. Nulla enim communicatio munditiæ cum immunditia: Sicut enim canis revertitur ad vomitum, ita qui iterat stultitiam suam Prov. 6.. Nulla ergo parilitas superbi divitis cum humilitate pauperis Christi.'

SIR 13:25 Multiple spaces in '13.25··Dives commotus.··Quod de divite et paupere increpat, exsequitur: quia multi sunt qui divitis facta et dicta extollunt: pauci qui doctrinam humilium et virtutem intelligunt. Arrogantes inveniunt prædicatores, humiles vero contemptores. Unde: Divitiæ addunt amicos plurimos, a paupere vero, et hi, quos habuit, separantur Prov. 19..'

SIR 13:31 Multiple spaces in '13.31··Cor hominis immutat.··In judicio vultus, mentis mutatio deprehenditur: unde, Cor gaudens exhilarat faciem, in mœrore animi dejicitur spiritus.'

SIR 13:32 Multiple spaces in '13.32··Vestigium cordis boni.··Quia multi simulati et ficti: ideo difficile invenitur in quo cor et facies, id est cogitatio et operatio atque doctrina, in bono conveniant: cum autem hoc invenies, da gloriam Deo, quia hoc ejus donum est.'

SIR 14:1 Multiple spaces in '14.1··Beatus vir,··etc. RAB. Peccando. Hinc Jacobus ait: Qui in verbo non offendit, perfectus est Jacob. 3.. Illo, scilicet verbo cujus offensionem humana potest vitare fragilitas.'

SIR 14:3 Multiple spaces in '14.3··Viro cupido et tenaci.··Avaritiæ pestem describit quæ excruciat avarum ne consequatur laboris sui fructum, Qui thesaurizat et ignorat cui congregabit ea Psal. 38..'

SIR 14:5 Multiple spaces in '14.5··Qui sibi nequam.··Hæc ad litteram mentem avari et invidi describunt, qui de bonis suis non lætantur. Allegorice vero significant philosophos et hæreticos qui sine fide Christi congregant divitias pravi dogmatis, quæ nihil proficiunt eis, imo pœnam conferunt æternam.'

SIR 14:7 Multiple spaces in '14.7··Et si bene.··ID. Dixerat nihil esse nequius, etc., usque ad nunc vero idem repetit.'

SIR 14:9 Multiple spaces in '14.9··Insatiabilis oculus.··Quia sine fructu bonorum consumit vitam, et sterilem animam gehennæ ignibus tradit cruciendam.'

SIR 14:10 Multiple spaces in '14.10··Oculus malus ad mala.··Hæreticorum oculus semper malis est intentus, et panem cœlestem, id est intellectum divinæ sapientiæ non meretur, et in Scripturæ mensa marcescit indigentia.'

SIR 14:11 Multiple spaces in '14.11··Fili, si habes.··Hortatur ut, contempta mundi luxuria, bonorum operum oblationes Deo offeramus: quia breve est spatium vitæ in quo operari possumus: post mortem enim, quæ festinat, non est tempus operandi, sed mercedem recipiendi: Unde, Operamini dum dies est: venit enim nox, quando jam non licet operari.'

SIR 14:18 Multiple spaces in '14.18··Omnis caro.··Sicut fenum in terra vel folium in arbore nascitur, crescit, virescit, siccatur et dejicitur, ita caro nostra nascitur ex progenie parentum, crescit infantia et pueritia, florescit in adolescentia, maturescit in juventute, arescit in senectute, dejicitur in morte.'

SIR 14:22 Multiple spaces in '14.22··Beatus vir,··etc. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus.··Psal. CXVIII.'

SIR 14:25 Multiple spaces in '14.25··Statuet casulam.··Id est doctoris officium agens, sanæ doctrinæ opera justitiæ conjunget, ut auditores verbo et exemplo instruat.'

SIR 15:3 Multiple spaces in '15.3··Aqua sapientiæ.··RAB. gratia Spiritus sancti: unde, Qui biberit aquam quam ego dabo vobis, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 14., id est non cedet persecutioni, vel hæreticæ pravitati.'

SIR 15:5 Multiple spaces in '15.5··Et in medio Ecclesiæ.··Apostolos, prædicatores Evangelii significat, quos Dei sapientia, id est Christus, Ecclesiæ præposuit.'

SIR 15:7 Multiple spaces in '15.7··Homines stulti,··etc. Pagani, et idololatræ et Judæi, qui crucifigunt Filium Dei, sequentes umbram legis, et respuentes veritatem Evangelii: vel hæretici, qui Scripturas pervertunt.'

SIR 15:8 Multiple spaces in '15.8··Et viri veraces.··Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.'

SIR 15:9 Multiple spaces in '15.9··In ore peccatoris.··Hæreticorum, qui doctrinam Patrum despiciunt, et simplices decipiunt. Donum largitatis non invidet Deus alicui, qui vult omnes homines salvos fieri.'

SIR 15:12 Multiple spaces in '15.12··Non dicas.··ID. Non sunt mala nostra Deo imputanda, cui non sunt necessaria: Deus intentator malorum est Jacob. 1..'

SIR 15:14 Multiple spaces in '15.14··Constituit hominem ad imaginem et similitudinem suam, et liberum arbitrium dedit ei.'

SIR 15:16 Multiple spaces in '15.16··Si volueris.··Id est si volueris implere opera et mandata Dei, habebis consolationem: si contempseris gehennæ ardorem.'

SIR 15:19 Multiple spaces in '15.19··Quoniam multa sapientia.··ID. Nullus potest præscientiam Dei, etc., usque ad nihil faciat homo, nisi quod dignum sit conspectui divino.'

SIR 15:21 Multiple spaces in '15.21··Nemini mandavit.··Non est auctor Deus peccandi, nec spatium concedit in quo homo impune peccare possit; semper bona præcipit, et mala interdicit. Solummodo placet ei quod bonum est, infidelitas autem et inutilitas displicet, quoniam justus Deus, et justitias dilexit.··Psal. 10.'

SIR 16:5 Multiple spaces in '16.5··Ab uno sensato inhabitabitur patria.··RAB. Qui secundum sanam regulam Scripturæ fide et opere permanet in semita justitiæ. A tribus impiis deseretur.··Scilicet qui cogitatione, locutione, opere seipsos sequestrant a societate bonorum.'

SIR 16:6 Multiple spaces in '16.6··Multa talia vidit oculus.··Quanto quis ardentius legem Dei discit, tanto magis illustratur lumine scientiæ: unde, Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui me diligit. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum Joan. 14..'

SIR 16:8 Multiple spaces in '16.8··Non exoraverunt pro peccatis.··RAB. Antiqui gigantes, desideriis terrenis irretiti, et sarcina peccatorum gravati; vel hæretici, qui confidunt in virtute sua, et in divitiis dialecticæ et rhetoricæ gloriantur.'

SIR 16:12 Multiple spaces in '16.12··Misericordia enim et ira cum illo.··RAB. Divina censura æqualitatem servat, etc., usque ad: Qui sequitur justitiam et misericordiam, inveniet vitam et justitiam et gloriam Prov. 21.'

SIR 16:16 Multiple spaces in '16.16··Non dicas: A Deo abscondar.··Reprehendit eos, qui Deum credunt non curare mortalia: unde Eliphaz, Quid enim novit Deus? Et quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat Job. 22.. Hinc Paulus ait, Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis Hebr. 4..'

SIR 16:18 Multiple spaces in '16.18··Ecce cœlum, et cœli cœlorum.··Quasi: Si majora pro voluntate sua dispensat, et comprehendit: minora eum latere non possunt, ad cujus nutum omnia pavent et contremiscunt; et non est qui possit ejus resistere voluntati.'

SIR 16:22 Multiple spaces in '16.22··Et opera justitiæ.··Nemo enuntiare potest altitudinem justitiæ ejus, nec sustinere justitiæ districtionem. A quibusdam; et interrogatio hominum,··etc. Idololatris, hæreticis, vel falsis catholicis: unde, Non enim auditores legis justificantur, sed factores Rom. 2..'

SIR 16:25 Multiple spaces in '16.25··Et dicam in æquitate.··RAB. Qui intento corde desiderat, etc., usque ad sed statum sanctæ Ecclesiæ aperte manifestat.'

SIR 16:26 Multiple spaces in '16.26··Distinxit partes illorum.··Singularum gentium originem per diversas partes mundi discrevit, ut quæque gens parentis sui vocabulo denominata proprias sedes possideret. Mystice autem divina sapientia Ecclesiam instituens, per totius orbis partes dilatavit, et in singulis gentibus collocavit: ut in diversis locis diversa nomina vindicaret sibi, unde Joannes in Apocalypsi: Angelo Smyrnæ Ecclesiæ scribe Apoc. 2., et Pergami et Thyatiræ et cæteris.'

SIR 16:29 Multiple spaces in '16.29··Non sis incredibilis verbo illius.··Dixit superius, quomodo ab initio Deus in scientia et judicio ordinavit opera sua: nunc interposita sententia auditorem hortatur, ne incredibilis verbo illius a statu rectitudinis flectatur, et ad narrationem redit, ostendens quomodo clementia Dei genus humanum reparavit sic: Post hæc Deus in terram respexit,··etc.'

SIR 16:31 Multiple spaces in '16.31··Denuntiavit,··cogitationis arcana: unde, Intellexisti cogitationes meas de longe Psal. 138.. Et, Dominus novit cogitationes hominum Psal. 93..'

SIR 17:1 Multiple spaces in '17.1··Deus creavit.··RAB. Ut sic vivat, sapiat, etc., usque ad ita homo charitatem habeat, ut sit bonus et justus; etc.'

SIR 17:2 Multiple spaces in '17.2··Et secundum se vestivit,··etc. Unde: Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et veritatis sanctitate Ephes. 9..'

SIR 17:3 Multiple spaces in '17.3··Et dedit illi potestatem.··Quia in hoc quoque factus est homo ad imaginem Dei, quo irrationabilibus ratione antecellit, et ea regit et dominatur in eis, et omnium creatorem agnoscit. Sed quia honorem suum non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus Psal. 48..'

SIR 17:5 Multiple spaces in '17.5··Creavit ex ipso.··Sicut de latere Adæ dormientis formata est Eva, sic de latere Christi in cruce morientis exivit sanguis et aqua, de quibus formatur Ecclesia.'

SIR 17:9 Multiple spaces in '17.9··Et legem vitæ.··Naturalem, quam dedit omni homini, ut subjiceretur suo creatori, et bonorum operum in se honorificentiam custodiret. Vel, legem litteræ, quam ad correctionem morum, et reparationem naturalis legis, scribi voluit; hoc enim naturalis lex et litteralis insinuat, ut Deum toto corde, tota anima, tota virtute diligamus: et mandata ejus in Dei et proximi dilectione custodiamus.'

SIR 17:13 Multiple spaces in '17.13··Coram illo.··RAB. Unde: Novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit Psal. 1..'

SIR 17:14 Multiple spaces in '17.14··Rectorem.··Angelos, quibus commisit Deus custodiam singularum gentium! Unde, Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei.··Deut. 32. Vel, doctores quos ad prædicandum misit.'

SIR 17:21 Multiple spaces in '17.21··Convertere.··Ostensa conditione hominis, quomodo scilicet ad imaginem Dei creatus sit, et cæteris prælatus creaturis: hortatur ut post lapsum peccati revertatur ad factorem suum, relinquens errorem, quo semetipsum decepit; et deprecetur Deum pro offensionibus suis, et tota mente refugiat ad divinam misericordiam, spernens idololatriam, et diabolicæ servitutis fallaciam. Discat et mandatorum Dei regulam, ut in sorte sanctitatis, qua electus est, permaneat, et in laudibus Altissimi perseveret.'

SIR 17:27 Multiple spaces in '17.27··Confiteberis vivens.··RAB. In præsenti vita, postquam non est tempus operandi, sed præmium recipiendi: Unde, Currite dum lucem habetis, ne tenebræ vos comprehendant Joan. 12..'

SIR 17:30 Multiple spaces in '17.30··Quid lucidius sole?··ID. Ostendit mundi machinam transitoriam esse: nec lux corporalis perpetuo eadem manet; quanto minus vana cogitatio humanæ fragilitatis.'

SIR 18:1 Multiple spaces in '18.1··Qui vivit in æternum.··RAB. Rerum substantia simul creata est, etc., usque ad magnitudinem virtutis scire vel enarrare: unde, Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Matth. 11..'

SIR 18:5 Multiple spaces in '18.5··Non est minuere.··ID. Nihil de Scripturis sanctis est minuendum, nihil addendum: unde, Si quis apposuerit ad hæc, apponet super illum Deus plagas scriptas in libro isto Apoc. 22., etc.'

SIR 18:8 Multiple spaces in '18.8··Centum anni.··ID. Paucitatem dierum nostrorum comparat guttæ maris, et calculo arenæ: quia ad comparationem æternæ felicitatis nimia est brevitas, et miseria maxima: unde, Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis Job. 14..'

SIR 18:12 Multiple spaces in '18.12··Miseratio hominis.··Pauci sunt, qui misereantur proximo: cum misericordia Dei redundat per universum mundum, qui solem suum facit oriri super bonos et malos.'

SIR 18:14 Multiple spaces in '18.14··Excipiens doctrinam.··Hortatur eos qui doctrinam Evangelii accipiunt, ut misericordiam proximis impendant: et festinent diem judicii misericordiæ operibus prævenire; unde: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur Matth. 5..'

SIR 18:15 Multiple spaces in '18.15··Verbi mali.··Lingua eucharis gratiosum hominem facit; unde: Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est Prov. 17..'

SIR 18:16 Multiple spaces in '18.16··Nonne ardorem.··Segetes defendit ros ab ardore solis: et verbum bonum largientem a nequitia irascentis; unde: Sermo durus suscitat rixas, lenis mitigat suscitatas Prov. 15..'

SIR 18:18 Multiple spaces in '18.18··Stultus acriter improperabit.··RAB. In ore stulti jurgia, etc., usque ad polluunt verbo mendaci.'

SIR 18:19 Multiple spaces in '18.19··Para justitiam.··Ut videas quid in te Deo placeat vel displaceat, et delicta corrigas.'

SIR 18:20 Multiple spaces in '18.20··Ante judicium.··RAB. Hæc monent ut semper parati simus, nec stulta securitate nobis blandiamur: sed in Dei servitute laboremus usque ad finem vitæ.'

SIR 18:23 Multiple spaces in '18.23··Ante orationem.··Cum stabis ad orandum, dimitte si quid habeas adversus aliquem.'

SIR 18:24 Multiple spaces in '18.24··Memento.··Unde: Justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus Psal. 10..'

SIR 18:25 Multiple spaces in '18.25··Paupertatis.··Futuræ post hanc vitam, ut facias amicos qui recipiant te in æterna tabernacula.'

SIR 18:26 Multiple spaces in '18.26··Hæc omnia.··Ver, æstas, autumnus, hiems, dies et nox, nunquam omnia requiescunt; et tamen omnia æternitati comparata cito transeunt: et omnia coram oculis Domini certo fine clauduntur. Ipse autem semper idem est, et anni ejus non deficient.'

SIR 18:27 Multiple spaces in '18.27··Homo sapiens.··Beatus est homo qui semper est pavidus ut a peccatis suis caveat, et præcepta Domini impleat: Quia initium sapientiæ timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum Psal. CX..'

SIR 18:28 Multiple spaces in '18.28··Invenienti.··Id est, cum invenerit, et agnitionem ejus perceperit, ipsa dabit confessionem rectæ prædicationis, et studium bonæ operationis.'

SIR 18:29 Multiple spaces in '18.29··Sensati.··Quasi astuti agnoscunt sapientiam, et sensati in verbis opere demonstrant prudentiam.'

SIR 18:33 Multiple spaces in '18.33··Ne fueris mediocris.··Provocat nos ad opera misericordiæ. Si enim pigri fuerimus, non modo deerunt nobis solatia temporalia, imo animæ nostræ bona futura: quando temporalis eleemosyna remunerabitur mercede æterna.'

SIR 19:1 Multiple spaces in '19.1··Operarius ebriosus.··RAB. Ad superiora respicit ubi ait, Non oblecteris in turbis,··quibus scilicet ebrietatis vitium leve esse putatur, cum sit detrimentum bonarum rerum, et multiplicatio scelerum. Modica.··Verbum otiosum, risum, comessationes, potationes, et hujusmodi.'

SIR 19:2 Multiple spaces in '19.2··Et mulieres.··RAB. Fornicatio, qua derelicta veritate fidei, junguntur dæmoniis.'

SIR 19:3 Multiple spaces in '19.3··Jungit fornicariis.··Reprehensibiles ostendit; quia relicta vera sapientia stulti facti sunt, et fornicariis se jungunt. Qui credit,··etc. Levitas animi describitur, quæ infirma et mutabilis est: unde, Stultus ut luna mutatur. Qui credit.··De charitate dicit Apostolus, Omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet I Cor. 12.. Sed ibi perfectio bonæ voluntatis, quæ semper prompta est ad omne opus bonum. Hic autem Levitas animi describitur, quæ statum firmitatis non habet.'

SIR 19:7 Multiple spaces in '19.7··Ne iteres verbum durum et nequam.··RAB. Id est, post fletum, etc., usque ad facto ne replices pessimo.'

SIR 19:8 Multiple spaces in '19.8··Amico et inimico.··Hortatur ut cautelam et discretionem habeamus: ne amico et inimico, id est catholico et hæretico nostra pandamus occulta: quia inimicus, licet blandiatur, decipere tentat.'

SIR 19:10 Multiple spaces in '19.10··Audisti,··etc. Non æqualiter stultum et sapientem commovet stultum verbum. Stultus enim perturbat sensum, ut gemitum doloris exprimat per actum nefandum: sed non conturbat ictum quidquid acciderit. Sed cavendum est illi, qui de firmitate cordis confidit, ne memoriam retineat verbi duri.'

SIR 19:15 Multiple spaces in '19.15··Corripe amicum.··Corripere debemus amicos delinquentes cum omni patientia, quia aliquando per ignorantiam, aliquando per negligentiam, aliquando per inobedientiam et contemptum peccant, si forte cum discretione correpti agant pœnitentiam, et in futuro habeant diligentiam et cautelam: unde, Instruite hujusmodi in spiritu lenitatis Gal. 6..'

SIR 19:16 Multiple spaces in '19.16··Est qui labitur lingua sua.··Magna differentia est inter eum, qui peccat per simplicitatem vel ignorantiam, et eum qui peccat per malitiam. Potest enim fieri, ut quis offendat in verbo, quod tamen non putat esse malum; sed magis peccat qui plenus est dolo et nequitia.'

SIR 19:20 Multiple spaces in '19.20··Minuitur sapientia.··Mysteriorum intelligentia, non tamen a mandatorum Dei custodia. Unde sequitur:'

SIR 19:21 Multiple spaces in '19.21··Melior est,··etc. Qui scilicet timore Dei implet quod novit: unde, Qui enim scit voluntatem domini et non facit, vapulabit paucis Luc. 12.: exiguo enim conceditur misericodia.'

SIR 19:22 Multiple spaces in '19.22··Est solertia certa,··etc. Incipit dare differentiam inter sanctos et hypocritas. RAB. Sic hæretici et hypocritæ ostendunt virtutum speciem, sed veritatem ejus non habent: et ut peccandi locum invenerint, ostendunt quod in corde habebant.'

SIR 19:26 Multiple spaces in '19.26··Ex visu.··ID. Exterioribus indiciis cognoscitur affectus animi, unde: Non est arbor bona, quæ fructus malos facit Luc. 6., etc. Et ex abundantia cordis os loquitur Matth. 12..'

SIR 20:1 Multiple spaces in '20.1··Quam bonum est.··RAB. Prohibuit iracundiam in judicio, etc., usque ad et doctrina omnis per patientiam dignoscitur.'

SIR 20:2 Multiple spaces in '20.2··Concupiscentia.··Probat exemplo, quod bonum sit non irasci: quia sicut concupiscentia spadonis maculat virginem, nec generat sobolem: ita violentia iniqui simulat judicium, sed non servat æquitatis modum.'

SIR 20:5 Multiple spaces in '20.5··Est tacens.··Hic laudatur modestus, et culpatur temerarius. Est autem tacens,··etc. Exponit quam taciturnitatem laudet. Alii enim tacent, quia nesciunt loqui: alii autem quia sciunt esse tempus tacendi, et tempus loquendi.'

SIR 20:7 Multiple spaces in '20.7··Homo sapiens,··etc. Prudentes moderantur sermones suos, et tempus servant: stultus vero totum spiritum suum profert.'

SIR 20:12 Multiple spaces in '20.12··Est qui multa,··etc. RAB. Qui scilicet per confessionem humilitatis ab omni reatu solvitur. Et restituens,··etc. Quando in locum vitiorum subrogat multiplicem numerum virtutum: Ut ubi abundavit delictum, superabundet gratia Rom. 5..'

SIR 20:14 Multiple spaces in '20.14··Oculi enim,··etc. Id est, intentio, scilicet variis nequitiis maculata, semper ad nocendum parata. Septenarius enim universitatem significat.'

SIR 20:16 Multiple spaces in '20.16··Hodie fœneratur,··etc. Instabilitatem hæreticorum ostendit: quia sensum sui erroris violenter ab auditoribus extorquent, et ideo odibiles sunt Deo et hominibus. Vel, qui de eleemosyna in præsenti retributionem quærit, odibilem se facit: unde, Voca pauperes et debiles, cæcos, claudos, et beatus eris: quia non habent retribuere tibi. Retribuetur autem tibi in resurrectione justorum Luc. 14..'

SIR 20:17 Multiple spaces in '20.17··Fatuo non erit amicus,··etc. Quia laboris præmium in vita hac quærit, vel hæreticus qui gloriam humanam appetit.'

SIR 20:18 Multiple spaces in '20.18··Quoties et quanti,··etc. Detestabilis est cœtus hæreticorum, quia Scripturam Dei pravo sensu interpretantur, et expositionem suam inique prædicant.'

SIR 20:20 Multiple spaces in '20.20··Lapsus falsæ linguæ,··etc. Sicut in planitie pavimenti, ubi offendicula non sunt, frustra quis cadit: sic hæreticorum sensus propria nequitia excæcatus, in semita veritatis quæ aperta est, casum invenit.'

SIR 20:21 Multiple spaces in '20.21··Homo acharis,··etc. Sine gratia Spiritus sancti; vel amarus, quia amarum ex noxium sensum ingerit auditoribus.'

SIR 20:22 Multiple spaces in '20.22··Fatui reprobabitur parabola,··etc. RAB. Judæi, qui adhuc putant, etc., usque ad hæretici, qui sophisticis argumentis nituntur evertere veritatem Evangelii.'

SIR 20:23 Multiple spaces in '20.23··Est qui vetatur.··Reprehensa falsitate hæreticorum, intentionem pravæ voluntatis vituperat. Sunt enim, qui cum non possunt actu peccare, nolunt in voluntate quiescere.'

SIR 20:24 Multiple spaces in '20.24··Est qui perdet animam suam.··Quia timens hujus mundi potestatem, non audet profiteri Evangelii veritatem: unde, Qui erubuerit me et meos sermones, hunc erubescet Filius hominis Luc. 9..'

SIR 20:25 Multiple spaces in '20.25··Est qui præ confusione,··etc. Sunt qui plura promittunt, et pauca reddunt, et eos quibus mentiendo promittunt, inimicos sibi faciunt.'

SIR 20:27 Multiple spaces in '20.27··Potior fur.··Non excusat furem, sed ejus comparatione ingravat mentiendi assiduitatem. Mystice autem fures, sunt Judæi, quibus dicitur, Qui prædicas non furandum, furaris Rom. 2.. Hæretici vero mendaces qui pejores sunt, quia post perceptam baptismi gratiam ad vomitum redierunt, et Spiritui gratiæ contumeliam fecerunt.'

SIR 20:29 Multiple spaces in '20.29··Sapiens in verbis,··etc. Quia sapientiam mentis demonstrat in bene dictis: unde, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum Matth. 12..'

SIR 20:32 Multiple spaces in '20.32··Sapientia absconsa.··Nulla est utilitas thesauri, qui absconditus est et non scitur, et sapientiæ sine discretione absconsæ.'

SIR 21:1 Multiple spaces in '21.1··Fili, peccasti,··etc. RAB. Consilium dat, cum peccamus: Non est enim qui faciat bonum, et non peccet Eccle. 7., ne iterum peccemus; sed de præteritis pœnitentiam agamus, deprecantes ut nobis dimittantur.'

SIR 21:2 Multiple spaces in '21.2··Colubri.··ID. Diaboli qui semper colit umbras peccati, et regnat in filiis tenebrarum.'

SIR 21:3 Multiple spaces in '21.3··Dentes leonis,··etc. Adversarius noster diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quærens quem devoret I Petr. 5..'

SIR 21:5 Multiple spaces in '21.5··Objurgatio et injuriæ,··etc. ID. Concordia minimæ res crescunt, etc., usque ad quia veritatem fidei et unitatem pacis abominatur.'

SIR 21:6 Multiple spaces in '21.6··Deprecatio pauperis,··etc. Quia judicabit Deus impios, qui affligunt sanctos.'

SIR 21:7 Multiple spaces in '21.7··Correptionem.··Id est, judicium sui peccati, quia mentem suam induravit, ne obediret veritati.'

SIR 21:8 Multiple spaces in '21.8··Notus a longe.··Manifestatur præsumptio hæretica in lingua temeraria, quæ loquitur adversus Deum iniquitatem.'

SIR 21:9 Multiple spaces in '21.9··Qui ædificat domum,··etc. Hæreticum significat, qui Scripturæ testimonia a pravo sensu aliena, ad confirmationem sui erroris congregat. Sed vindicta ultionis justæ dissolvetur duritia nefandæ actionis; vel tropologice: Avarum raptorem, qui ex alienis rebus auget divitias, et vacuus omnibus bonis in die judicii pro iniquitate sua punietur.'

SIR 21:11 Multiple spaces in '21.11··Via peccantium.··Ideo velox malorum interitus, quia via, id est vita illorum plena est doloribus: et duris peccatorum operibus.'

SIR 21:14 Multiple spaces in '21.14··Non erudietur,··etc. RAB. His sententiis confundit, etc., usque ad et ipse immiscuit se infinitis quæstionibus.'

SIR 21:18 Multiple spaces in '21.18··Displicet illi,··etc. Unde: Filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt Luc. 16..'

SIR 21:22 Multiple spaces in '21.22··Compedes in pedibus,··etc. ID. Quia gressibus eorum, quibus incedunt, ruina iniquitatis contradicit, actiones eorum damnando reprehendit.'

SIR 21:23 Multiple spaces in '21.23··Fatuus in risu,··etc. Cœtus hæreticorum plausibili operatione per rhetoricam artem docendo quærit auditorum favorem. Sancti vero doctores jucunditatem locutione sic intermiscent prædicationi, ut non recedant a tramite veritatis.'

SIR 21:25 Multiple spaces in '21.25··Pes fatui,··etc. Quia hæretici auctorum suorum sectam in domicilio scriptorum suorum latitantem student imitari.'

SIR 21:26 Multiple spaces in '21.26··Stultus a fenestra.··ID. Notat hæreticorum calliditatem, et catholicorum simplicitatem.'

SIR 21:30 Multiple spaces in '21.30··Dum maledicit.··Non quia maledictum dicit diabolum, sed quia quem maledictum novit, non cessat imitari. Dum enim mavult diabolum imitari, quam Christum, jure damnatur.'

SIR 22:1 Multiple spaces in '22.1··In lapide,··etc. RAB. Quando peccatorum duris Scripturarum sententiis fœditas, etc., usque ad a prædicatoribus improperatur.'

SIR 22:6 Multiple spaces in '22.6··Musica.··Eos notat, qui in Ecclesia plausum populi et favorem quærunt, nec magis compunctionem lacrymarum excitant.'

SIR 22:7 Multiple spaces in '22.7··Qui docet fatuum.··Testa multo labore confecta fragilitatem suam non evadit. Fatuus quoque quamvis sollicite erudiatur, vix ad perfectionem perducitur.'

SIR 22:10 Multiple spaces in '22.10··Supra mortuum.··ID. Altera est mors corporis, etc., usque ad mors enim corporis, finis laboris mundani'

SIR 22:14 Multiple spaces in '22.14··Cum stulto.··ID. Docet cum stultis sermonem non esse protrahendum, etc., usque ad: Qui enim dixerit ei ave, communicat ejus operibus malignis II Joan. 1..'

SIR 22:17 Multiple spaces in '22.17··Super plumbum.··Hinc Salomon ait: Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior Prov. 27.. Pejus peccat hæreticus quam catholicus, in multitudine multorum malorum; vel philosophus qui humana nititur sapientia; vel gentilis, qui non pervenit ad fidem, et ignoranter peccat: unde, Servus enim qui scit voluntatem domini sui, et non facit: vapulabit multis Luc. 12.. Qui autem nescit, paucis.'

SIR 22:19 Multiple spaces in '22.19··Loramentum.··Ligna justos signant, qui fructum dant in tempore, quorum folia non decidunt: et omnia quæ faciunt prosperantur; fundamentum autem ædificii, apostolos vel prophetas, quorum prædicatio Ecclesiam sustinet. Loramentum ergo ligneum colligatum fundamento ædificii non dissolvitur:··quia fides passionis Christi in cordibus hominum adjuncta doctrinæ apostolorum, indissolubile facit Ecclesiæ ædificium.'

SIR 22:21 Multiple spaces in '22.21··Sicut paleæ,··etc. Unde: Qui audit verba mea, et non facit ea, similis est viro stulto, qui ædificat domum suam super arenam.'

SIR 22:23 Multiple spaces in '22.23··Sicut cor.··RAB. Sicut limpidus paries, etc., usque ad sic cor fatui spernit scelerum recordationem nec pœnas timet æternas.'

SIR 22:25 Multiple spaces in '22.25··Mittens lapidem.··Ostendit quid amicum bonum conservet, vel potius alienet. Mittens lapidem.··Sicut lapidis ictu volatus avium dejicitur, ita convicii verbo vis amicitiæ dissolvitur.'

SIR 22:26 Multiple spaces in '22.26··Non desperes.··De amicitia ejus, quia agnita correctionis utilitate regreditur ad jus pristinæ amicitiæ.'

SIR 22:27 Multiple spaces in '22.27··Effugiet amicus.··Non rediturus, nec post reconciliationem; unde: Amico reconciliatione credas in æternum.'

SIR 22:29 Multiple spaces in '22.29··In tempore tribulationis.··In adversitate magis probatur amicus. Multi enim amici mensæ, et non permanent in die necessitatis.'

SIR 22:30 Multiple spaces in '22.30··Ante ignem,··etc. Sicut fumus præcedit ignis incendium, sic dura verba homicidium; unde, Sermo durus suscitat rixas Prov. 15.. Et alibi: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5..'

SIR 22:31 Multiple spaces in '22.31··Amicum salutare.··Multa bona sunt in amicitia vera: congaudet enim verus amicus in bonis tuis, et contristatur in malis.'

SIR 22:32 Multiple spaces in '22.32··Omnis qui audiet.··Id est, qui cognoscit quanta bona sint in amicitia vera, cavebit ne injuria, vel convicio amicum lædat.'

SIR 23:1 Multiple spaces in '23.1··Domine pater.··RAB. Quasi: Tuo munere defendar a voragine vitiorum.'

SIR 23:2 Multiple spaces in '23.2··Quis superponet.··Desiderat in cogitatu suo flagella disciplinæ, et in corde doctrinam sapientiæ: ne forte per ignorantiam non agnoscat delictorum pericula, et multiplicentur ei crimina, pro quibus cadat in manus adversariorum.'

SIR 23:8 Multiple spaces in '23.8··In vanitate.··ID. Quia illam præponit amori Dei et desiderio æternæ beatitudinis.'

SIR 23:9 Multiple spaces in '23.9··Jurationi,··etc. Vetat juramentum, ne fiat perjurium; unde: Nolite jurare, neque per cœlum neque per terram Jacob. 5..'

SIR 23:13 Multiple spaces in '23.13··Dupliciter.··ID. Quia per simulationem celat veritatem, et alios per falsitatem mittit in errorem.'

SIR 23:15 Multiple spaces in '23.15··Est alia loquela.··Blasphemia, quæ supradictis pejor est: unde oportet ut non inveniatur in hæreditate Jacob,··id est, populo Ecclesiæ, qui supplantat vitia, et in virtutibus servit Deo.'

SIR 23:17 Multiple spaces in '23.17··Indisciplinatæ.··Quasi: Disciplinam ne deseras, et indisciplinato ore sermones tuos ne proferas.'

SIR 23:22 Multiple spaces in '23.22··Anima callida.··ID. Hæretici et schismatici ardentem animam habent, etc., usque ad sed virum priorem relinquentes, cum idolis fornicati sunt.'

SIR 23:26 Multiple spaces in '23.26··Tenebræ circumdant.··ID. Qui castitatis virtutem perdit, etc., usque ad cum vultus Domini sit super facientes mala.'

SIR 23:28 Multiple spaces in '23.28··Oculi Domini.··Quia illi nihil præteritum, et nihil futurum est: omnia præsentia sunt.'

SIR 23:30 Multiple spaces in '23.30··Hic in plateis.··Adulter libidinosus, de quo superius dictum est, qui quasi equus et mulus lasciviendo discurrit per latam et spatiosam viam, quæ ducit ad mortem.'

SIR 23:32 Multiple spaces in '23.32··Sic et mulier.··Æqualiter et in viro et in femina damnatur adulterium, et germen hujus copulæ abominabile est Deo. Mystice autem hæreticorum Synagoga, vel anima hæretica pravitate decepta, abominabilis est Deo, quia relinquit virum priorem, qui sibi eam in baptismate copulavit, et ornamento virtutum decoravit.'

SIR 23:34 Multiple spaces in '23.34··Hæc in Ecclesia.··Quia ejus perversitas in conventu fidelium, per solertiam doctorum declaratur.'

SIR 23:35 Multiple spaces in '23.35··Et rami.··Quia secta illius fundamentum veritatis non habet, fructum bonorum operum gignere non potest.'

SIR 23:38 Multiple spaces in '23.38··Longitudo,··etc. Quia in æterna beatitudine in æternum permanebunt qui sequuntur Deum.'

SIR 24:2 Multiple spaces in '24.2··Et in medio populi,··etc. RAB. Quia in ostensione miraculorum ad laudem Dei provocabat populum. Virtutis illius,··etc. Angelorum, religiosorum.'

SIR 24:5 Multiple spaces in '24.5··Ego ex ore.··Quia Verbum consubstantiale, coæternum. Quia non sum creatura. Dicitur tamen primogenitus omnis creaturæ, non tempore, scilicet, sed honore Exod. 4..'

SIR 24:6 Multiple spaces in '24.6··Ego feci in cœlis.··RAB. In cœlis oritur lumen, nebula tegitur caro, quia sicut claritate sua præcellit obscuritatem nebulæ, sic spiritualis creatura corporalem præcellit dignitatem.'

SIR 24:7 Multiple spaces in '24.7··Thronus meus.··ID. Humanum corpus nullo pondere peccati prægravatum, sed Dei virtute sublimatum, in quo potentia divinitatis judicia sua exercuit.'

SIR 24:12 Multiple spaces in '24.12··Creavit me,··etc. Secundum humanitatem singulari puritate de Spiritu sancto conceptam, de Virgine editam.'

SIR 24:13 Multiple spaces in '24.13··In Jacob.··Incarnatione Salvatoris specialiter Judæis uti concessum est, et specialiter ad Judæos venit. Unde per Jacob figurantur Judæi; per Isræl vero, Gentiles.'

SIR 24:14 Multiple spaces in '24.14··Ab initio.··Sacramentum incarnationis ante sæcula præscitum et prædestinatum, permanet in sæculum sæculi. Et inhabitationes Ecclesiæ, id est ritum veræ religionis disposuit.'

SIR 24:15 Multiple spaces in '24.15··Et sic in Sion.··RAB. Sion Ecclesia, quæ et Jerusalem, quæ a primo justo usque ad novissimum ædificatur, et in qua sapientia quotidie fructificat.'

SIR 24:17 Multiple spaces in '24.17··In Libano.··RAB. Libanus mons est Phœnicis, etc., usque ad constantiam et actionem eorum exprimens, qui altioribus Ecclesiam ornant virtutibus.'

SIR 24:18 Multiple spaces in '24.18··Quasi palma.··Arbor diuturnus foliis, et suavibus pomis; palma dicta quia victricis manus est ornatus: vel quia in modum humanæ palmæ ramus expandit, hanc Græci dicunt, quia Phœnix avis multo tempore vivit. Huic comparatur Ecclesia, quæ incurvari ad terrena despiciens, ad, cœlestia se sustollit: ut finito agone cœlestem palmam suscipiat, et quasi folia diuturna, verba rectæ confessionis perpetuo conservat.'

SIR 24:19 Multiple spaces in '24.19··Quasi oliva.··Græce, fructus scilicet: enim arbor dicitur, succus oleum. Est autem arbor pacis insignis: per hanc Ecclesia signatur, quæ campos totius mundi decore illustrat, et speciali gratia per unctionem chrismatis sanctificat. Quasi platanus.··Platanus ab altitudine dicta, vel quia patula et ampla. Nam Græci amplum vocant. Nomen ergo, et formam arboris expressit dicens: Quasi platanus dilatata sum in plateis. Est autem tenerrima, et mollis foliis, et vitibus similis, et Christum significat, qui per membra sua in orbe dilatatur mitis et mansuetus.'

SIR 24:20 Multiple spaces in '24.20··Sicut cinnamomum.··Cinnamomum et balsamum aromaticæ arbores sunt. Cinnamomum dictum, quia cortex ejus in modum cannæ rotundus et gracilis. Gignitur in India et Ethiopia, frutice brevi duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod crassum est despicitur; gracilius vero charius: quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit in modum nebulæ vel pulveris.'

SIR 24:21 Multiple spaces in '24.21··Balsamum.··RAB. Aspaltum dicit Plinius, in eodem curriculo cœli nascitur, etc., usque ad memores Dominicæ passionis pro Domino parati sunt pati. Quasi myrrha.··Myrrha est in Arabia arbor quinque cubitis alta, spinæ similis, quam vocant Græci, cujus gutta viridis et amara, unde et nomen accepit: quæ omnia conveniunt mortificationi carnis, quæ amara ad tempus sentitur, sed in spe semper virentis patriæ libenter suscipitur. Spinæ autem comparatur, quia ut mentem salvet corpus affligit. Gutta sponte manans pretiosior est; elicita corticis vulnere vilior, quia majoris est virtutis corpus sanum cui arridet copia rerum mortificare, quam ægrotum, vel paupertate afflictum. Quasi storax.··ID. Storax, galbanus, etc., usque ad storax dicta, quia est gutta arboris profluens et congelata, nam Græci guttam dicunt. Et galbanus.··Galbanum ID. etc., usque ad ad similitudinem ammoniaci minimeque lignosum. Ungula.··Ungula est quæ in Exodo onycha dicitur. Græce enim, Latine ungula, quia humano ungui assimilatur. Gutta.··ID. Gutta quæ et ammoniaca dicitur, etc., usque ad quanto virtus virtuti jungitur, tanto incensum sincerius exhibetur. Libanus.··Libanus, ut aiunt, arbor est ID. etc., usque ad incisis arboribus lacryma fluit, quia compuncta humilium corda puram Deo orationem emittunt. Libanus in Hebræo candorem significat: in Græco,. Unde in Canticis, ubi legimus ad collem thuris Cant. 4., quidam codices habent ad collem libani. Balsamum non mistum.··ID. Balsami arbor in Judæa, etc., usque ad et salutis sacramenta profudit. Unde, Et quasi balsamum non mistum odor meus.'

SIR 24:22 Multiple spaces in '24.22··Terebinthus,··etc. ID. Arbor est, etc., usque ad et sine macula sunt ante thronum Dei.'

SIR 24:29 Multiple spaces in '24.29··Qui edunt me,··etc. ID. Edimus sapientiam, etc., usque ad: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus Psal. 33., etc.'

SIR 24:34 Multiple spaces in '24.34··Posuit David.··ID. Quatuor paradisi flumina, etc., usque ad qui mittit disciplinam sicut lucem, quia præcepta ejus vitam æternam tribuunt, unde: Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; docentes servare omnia quæcunque mandavi vobis Matth. 27..'

SIR 24:35 Multiple spaces in '24.35··Quasi Phison.··ID. Phison, qui et Ganges, etc., usque ad et fertur sicut Nilus super Orientis terras exundare. Sicut Tigris,··etc. ID. Tigris fluvius Mesopotamiæ, etc., usque ad quia sicut Tigris bestia velociter fertur.'

SIR 24:36 Multiple spaces in '24.36··Quasi Euphrates.··ID. Euphrates fluvius Mesopotamiæ, etc., usque ad terraque quæ ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Quasi Jordanis.··Jordanis fluvius Judææ, a duobus fontibus nominatur: Jor,··scilicet et Dan,··quibus fœderatis colligitur. Oritur sub Libano monte, et dividit Judæam et Arabiam, et juxta Jericho influit mari Mortuo.'

SIR 24:37 Multiple spaces in '24.37··Quasi Geon.··Geon hic Æthiopiam cingit, sic vocatus quia irrigat terram Ægypti. Ge enim Græce terram significat: qui apud Ægyptios Nilus vocatur propter limum quem trahit, qui fecunditatem efficit, unde et Nilus dictus est.'

SIR 24:38 Multiple spaces in '24.38··Non investigabit.··RAB. Christus auctor est sapientiæ, etc., usque ad: Nemo novit Filium nisi Pater, nec Patrem quis novit, nisi Filius Matth. 11., etc.'

SIR 24:39 Multiple spaces in '24.39··A mari enim.··Mare significat profunditatem sapientiæ inæstimabilem, et incomprehensibilem esse: quoniam nemo penetrare potest nisi unus et solus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui seipsum vere novit, et consilium suum, et dat tantum nosse creaturæ suæ, quantum expedit.'

SIR 24:41 Multiple spaces in '24.41··Quasi trames.··ID. Quia Deus de Deo, lumen de lumine. Tropice dicitur Pater origo Divinitatis: quia de Patre gignitur Filius et procedit Spiritus sanctus, qui per aquam significatur: unde, Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Job. 7.. Aqua sapientiæ salutaris potavit illum Eccli. 15.. Ego quasi fluvius Dorix.··Sapientia comparatur fluvio rapidissimo, etc., usque ad unde tertia lingua Græcorum Dorica dicitur.'

SIR 24:46 Multiple spaces in '24.46··Adhuc doctrinam.··RAB. Significat hujus operis scriptor librum esse mysticum, et utilem ad legendum. Historice enim moralitatem docet, et allegorice fidei sacramentum.'

SIR 24:47 Multiple spaces in '24.47··Videte,··etc. Ecclesiasticus doctor non solum sibi, sed et aliis scribendo et docendo proficit: unde, Qui docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunmultos, quasi stellæ in perpetuas æternitates Dan. 12..'

SIR 25:2 Multiple spaces in '25.2··Vir et mulier.··RAB. Unde Paulus, Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam Eph. 5.. Possumus in viro spiritum, in muliere animam accipere, qui si in timore et dilectione Dei consenserint, quidquid petierint fiet eis, unde: Si duo consenserint ex vobis, fiet illis Matth. 18..'

SIR 25:3 Multiple spaces in '25.3··Tres species.··ID. Possunt hæc ad diabolum transferri, etc., usque ad quia Conditori suo subjici noluit.'

SIR 25:5 Multiple spaces in '25.5··Quæ in juventute.··Qui in juventute non discit sapientiam, in senectute fructum ejus non habet. Unde, Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat Prov. 10.. Qui autem meditatur in lege Domini, dabit fructum in tempore suo Psal. 1..'

SIR 25:6 Multiple spaces in '25.6··Quam speciosum.··ID. Canum caput decet, etc., usque ad non licet eis ignorare legis scientiam et sapientiam.'

SIR 25:9 Multiple spaces in '25.9··Novem insuspicabilia,··etc. Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. 10.. Novem ergo sunt insuspicabilia, id est ab omni suspicione falsitatis aliena, quæ parit homini fides recta.'

SIR 25:13 Multiple spaces in '25.13··Sapientiam.··Quæ est malum cavere. Unde, Et ecce timor Domini ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentiam Job. 28.. Hinc est quod unum speciebus virtutum superadditur.'

SIR 25:16 Multiple spaces in '25.16··Timor Dei.··RAB. Quia sicut novenarius imperfectus est, etc., usque ad sed ne te deserat præsentia Dei, quam amplecteris, et in æternum frui desideras.'

SIR 25:17 Multiple spaces in '25.17··Omnis plaga.··Non est major gratia quam vera lætitia mentis, nec major plaga quam tristitia fraudulenti cordis in idololatria vel in hæresi, quia in ejus nequitia omnis malitia est.'

SIR 25:18 Multiple spaces in '25.18··Et omnem plagam.··Videt plagam cordis qui intelligit injuriam suæ pravitatis, sed non videt, qui per pœnitentiam non corrigit.'

SIR 25:22 Multiple spaces in '25.22··Non est caput,··etc. RAB. Nequitia hæreticorum comparata, etc., usque ad ideo ejus cohabitatio omnibus noxia est.'

SIR 25:26 Multiple spaces in '25.26··Brevis omnis malitia.··Parva est omnis malitia ad comparationem idololatriæ et pravitatis hæreticæ, quia peccant, non per fragilitatem carnis, sed per superbiam mentis.'

SIR 25:30 Multiple spaces in '25.30··Mulier si primatum habeat.··Historice ostendit, quam noxius sit primatus mulieris, etc., usque ad contraria erit viro, id est doctori catholico perversa sentiendo et prava docendo.'

SIR 26:1 Multiple spaces in '26.1··Mulieris bonæ.··RAB. Sicut prius mulierem nequam vituperavit, etc., usque ad et in futuro gaudebit de perceptione præmiorum.'

SIR 26:4 Multiple spaces in '26.4··Divitis autem.··Dives vel pauper ad gratiam Christi devota mente perveniens, jucunditate visionis Dei perpetuo fruetur, quia non est personarum acceptor Deus.'

SIR 26:5 Multiple spaces in '26.5··Tribus.··His similitudinibus vocat eos, qui ab unitate veræ religionis separati sunt, id est, Judæos, paganos, hæreticos, et falsos Christianos.'

SIR 26:6 Multiple spaces in '26.6··Delaturam civitatis.··Insipientia stultorum. Sicut enim bruta animalia nesciunt discernere inter amicum et inimicum, et inter bonum et malum; ita insipientes ignorant distantiam catholicæ doctrinæ et hæreticæ, sed veris et falsis doctoribus obediunt æque. Contra quos dicitur alibi, Statim eam sequitur quasi bos ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorat quod ad victimam pertrahatur Prov. 7.. Sed hæreticorum astutia non aperta fronte, sed dolose incautos decipit.'

SIR 26:11 Multiple spaces in '26.11··Mulier ebriosa.··Habitum meretricis describit, quæ motu corporis et motu oculorum ostentat libidinem. Mystice autem hæreticum significat, qui in superbia sensus et facundia verborum fornicationem suam jactat, ut novitatum amatores facilius attrahat prurientes auribus, qui a veritate auditum avertunt et ad fabulas convertuntur.'

SIR 26:12 Multiple spaces in '26.12··Fornicatio mulieris.··RAB. Per hæc tria curiositatem humanæ mentis ostendit, etc., usque ad per superbiam vitæ, cum adderet, Eritis sicut dii Gen. 3..'

SIR 26:16 Multiple spaces in '26.16··Ossa illius impinguabit.··Charitate scilicet, unde: Qui servat mandata mea, ille est qui diligit me, et diligetur a Patre meo, et ego diligam eum Joan. 14..'

SIR 26:18 Multiple spaces in '26.18··Mulier,··etc. Quia sapientia Dei animas electorum imbuit, et tribuit eis custodiam oris et efficaciam operis, nec eos a se declinare permittit, quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat, fidem, scilicet violando, vel charitatem: Quia semen Dei,··id est verbum, quo renatus est, in se habet.'

SIR 26:23 Multiple spaces in '26.23··Columnæ aureæ.··Doctores sapientia fulgentes, super bases argenteas locantur, cum in sancta Scriptura prædicatione sua insigniuntur.'

SIR 26:25 Multiple spaces in '26.25··In duobus.··RAB. Notat sapientia, etc., usque ad vel deserto tramite veritatis sequitur devia erroris.'

SIR 26:28 Multiple spaces in '26.28··Difficile exuitur.··RAB. Actus pessimus, non res honesta damnatur. Ille negotiator abominandus, qui per immoderatam ambitionem merces suas plus perjurio onerat quam pretio.'

SIR 27:1 Multiple spaces in '27.1··Propter inopiam,··etc., RAB. Sicut in medio. Hic comparatione, etc., usque ad et in futuro pœna æterna manet.'

SIR 27:5 Multiple spaces in '27.5··Sicut in percussura cribri.··ID. Sicut cribrum, etc., usque ad: Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum.'

SIR 27:7 Multiple spaces in '27.7··Sicut rusticatio de ligno.··ID. Unaquæque arbor, etc., usque ad cultura ergo ligni in fructu manifestat qualitatem ejus.'

SIR 27:8 Multiple spaces in '27.8··Ante sermonem.··Quia sermo indicat cogitationem. Quasi dicat: Nemo laudet eum, quem manifestis indiciis non cognovit laude dignum. Potest autem sermo pro bono opere accipi, ut neminem ante probationem bonorum operum laudemus. Unde: Non laudes ante mortem quemquam.'

SIR 27:13 Multiple spaces in '27.13··In medio.··RAB. Temperantiam et cautelam loquendi docet, etc., usque ad: Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum Matth. 5..'

SIR 27:15 Multiple spaces in '27.15··Loquela,··etc. Quia sicut actio eorum bonis contraria: et loquela ad mala dicendum prona, ad audiendum gravis.'

SIR 27:17 Multiple spaces in '27.17··Qui denudat.··Ostendit in quo maxime læditur amicitia, in malo, scilicet proditionis, quæ fidem, scilicet perdit, nec amicitiæ æquitatem custodit, et ideo dissipat charitatem.'

SIR 27:22 Multiple spaces in '27.22··Quasi caprea.··Caprea, capra sylvestris, dicta quasi capiens ardua. Capreæ autem ibices vel avices dicuntur, eo quod ad instar avium alta et excelsa teneant: et in sublimibus habitent, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant. Hæ si quando adversitatem ferarum, vel hominum præsenserint: de altis cacuminibus sese præcipitantes, suis se cornibus in ramis arborum recipiunt illæsas.'

SIR 27:24 Multiple spaces in '27.24··Denudare autem,··etc. RAB. Proditoris inconstantiam morum ostendit, etc., usque ad: Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede,··etc. Prov. 6..'

SIR 27:30 Multiple spaces in '27.30··Facienti nequissimum consilium.··Quia non prospicit quod veniat dies ejus. Æstimat enim hæreticus vel schismaticus, quod melior sit ejus secta quam veritas catholica: unde illudit seipsum.'

SIR 28:8 Multiple spaces in '28.8··Memorare.··RAB. Qui Deum timet, iram vel furorem compescit, et non obliviscitur testamenti Dei, qui ait: Dimittite et dimittetur vobis Luc. 9..'

SIR 28:13 Multiple spaces in '28.13··Certamen.··Indiscreta actio: unde, Noli esse nimium justus, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.··Disciplina ergo immoderata excitat furoris ardorem, et procax loquela effusionem sanguinis.'

SIR 28:19 Multiple spaces in '28.19··Lingua tertia.··Hæretica doctrina, quæ nec Veteri nec Novo Testamento concordat, et auditorum corda conturbat, et de gente in gentem pergens, seditionem excitat.'

SIR 28:21 Multiple spaces in '28.21··Plaga autem.··Pejor est interitus animæ quam occidunt hæretici, quam quilibet cruciatus corporis. Beatus qui tectus.··Beatus, qui non consentit hæreticis, et cujus cor eorum eloquentia non subvertit, quia sicut alienus est ab eorum malitia, ita separatur a pœna.'

SIR 28:28 Multiple spaces in '28.28··Sepi aures.··Postquam malum linguæ extirpavit, ad doctrinam auditoris se convertit.'

SIR 29:5 Multiple spaces in '29.5··Donec accipiant.··RAB. Hujusmodi morbum melius curat timor Dei. Qui enim Deum quasi semper præsentem pertimescit, neminem fraudare intendit.'

SIR 29:10 Multiple spaces in '29.10··Multis,··etc. ID. Illos notat, qui neminem lædere volunt, sed præ timore periturarum rerum prodesse nolunt. Contra quos dicitur: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra Matth. 6..'

SIR 29:12 Multiple spaces in '29.12··Propter mandatum.··Omnibus indigentibus misericordia est facienda, nec pro avaritia charitas proximi amittenda.'

SIR 29:13 Multiple spaces in '29.13··Et non abscondas.··Qui enim viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?'

SIR 29:16 Multiple spaces in '29.16··Super scutum potentis,··etc. Magis valet eleemosyna contra jacula inimici, quam arma terrena: quia hæc dubiam, illa certissimam parit victoriam, ut absorbeatur mors in victoria.'

SIR 29:20 Multiple spaces in '29.20··Gratiam fidejussoris,··etc. Doctorem scilicet qui pro fide et bonis operibus promittit vitam æternam. Hæc sententia Pelagium reprehendit qui liberum arbitrium gratiæ præponit, cum per solam gratiam liberentur electi.'

SIR 29:23 Multiple spaces in '29.23··Qui perdiderit,··etc. Id est, qui unitatem fidei, et sinceritatem legis non custodit, sed implicatur erroribus variis.'

SIR 29:27 Multiple spaces in '29.27··Recupera proximum.··Consulit, ut secundum vires proximo præbeas solatium, et sic tibi prævideas, ne in laqueum cadas.'

SIR 29:28 Multiple spaces in '29.28··Initium vitæ,··etc. RAB. Fragilitatem, et hospitalitatem et honestatem docet, etc., usque ad et Dominus primis parentibus pelliceas tunicas post peccatum fecit.'

SIR 29:29 Multiple spaces in '29.29··Melior est victus pauperis,··etc. Ad litteram. Melius est tenuem victum sub vili tugurio sumere in securitate, quam splendidas epulas cum fatigatione in incertis locis quærere. ID.Allegorice. Melior est victus, etc., usque ad ubi labor et superflua cura.'

SIR 29:30 Multiple spaces in '29.30··Minimum.··ID. Sufficiat tibi quod habes, etc., usque ad melius est nomen bonum quam deliciæ multæ.'

SIR 29:33 Multiple spaces in '29.33··Transi.··Quasi: Qui alieno delectaris hospitio, redi ad propria, et de labore tuo te et alios pasce. Noli de aliena domo pastum tibi superfluum quærere. Sufficit tibi susceptio proximorum.'

SIR 29:34 Multiple spaces in '29.34··Improperium.··RAB. Mystice autem monetur vir ecclesiasticus, etc., usque ad in futuro autem examine æternum confusionis improperium sustineat.'

SIR 30:1 Multiple spaces in '30.1··Qui diligit filium.··RAB. Patres tam carnales quam spirituales monet, ut filios suos diligenter erudiant, ut honeste vivant, ne lasciviendo per aliorum dogmata discurrant.'

SIR 30:8 Multiple spaces in '30.8··Equus indomitus.··Equus indomitus in præcipitium vadit; filius indisciplinatus in peccatum ruit. Docet ergo spirituales patres, ut filios suos erudiant et corrigant; ne eis immoderate frena relaxent, ne cadant in turpitudinem vitiorum, et ipsi ignominiam sustineant sempiternam.'

SIR 30:14 Multiple spaces in '30.14··Melior est pauper.··Dulcis est somnus operanti, sive multum comedat, sive parum. Saturitas enim divitis non sinit dormire eum.'

SIR 30:15 Multiple spaces in '30.15··Salus animæ.··Vera salus animæ justitia est, cui aurum et argentum non valent comparari, quia non proderunt divitiæ in die ultionis. Justitia autem animam liberabit a morte.'

SIR 30:18 Multiple spaces in '30.18··Bona abscondita.··RAB. Contra eos loquitur, qui talentum verbi abscondunt; quorum scientia virtutibus inutilis, sicut epulæ mortuis et thesaurus.'

SIR 30:21 Multiple spaces in '30.21··Sicut spado.··Non facit ad complexum virginis, sic adoratio idoli, adorantibus incongrua et inutilis.'

SIR 30:23 Multiple spaces in '30.23··Jucunditas cordis.··Quia nulla virtus sine ea consistit. Major autem horum est charitas I Cor. 13..'

SIR 30:26 Multiple spaces in '30.26··Minuunt dies,··etc. Viri sanguinum non dimidiabunt dies suos Psal. 54.. ID. Id est, prosperitatem, quam sibi promittunt, non possunt habere in perpetuum.'

SIR 31:1 Multiple spaces in '31.1··Lignum offensionis.··RAB. Sicut Adam in ligno vetito, etc., usque ad quæ splendore eloquentiæ nitet, et curiosos seducit.'

SIR 31:12 Multiple spaces in '31.12··Supra mensam.··ID. Ad litteram, continentiam, etc., usque ad sed sanctorum doctorum viam teneamus.'

SIR 31:13 Multiple spaces in '31.13··Non dicas,··etc. ID. Quasi diceret: Ne præsumptione aliquid agas, vel antequam discas ad scribendum manum mittas.'

SIR 31:19 Multiple spaces in '31.19··Utere,··etc. Quasi: Sobrietatem dilige, temperanter age, et ne quid nimis, ne in scandalum confusionis incidas. Convenit ergo Christiano ante omnia humilitatem diligere, in lectione Scripturæ cautum esse, rectam fidem tenere, modum in scientia servare, et charitatis regulam, ut probatus sit coram Deo et hominibus.'

SIR 31:22 Multiple spaces in '31.22··Quam sufficiens.··Tenuis victus tam animæ quam corpori utilis est, superfluus vero e contra. Vinum exiguum.··Vinum quoque spirituale sumptum moderate, utile est tam corpori quam animæ: immoderate enim insanire facit, et a Deo disjungit, unde anxia cura, et turbatio maxima, et perpetua tortura.'

SIR 31:24 Multiple spaces in '31.24··Somnus sanitatis.··Subtilior est somnus in parvo victu. Mystice autem qui sobrius est in spirituali vino, in contemplatione veritatis quiescit usque in mane resurrectionis.'

SIR 31:25 Multiple spaces in '31.25··Et vome,··etc. Aiunt medici, quod vomitus stomachum purgat: choleram minuit. Mystice autem qui transgreditur mensuram et gravatur carnalibus delictis, per confessionem peccati fœditatem evomat, et per corporis castigationem ad sanitatem redeat.'

SIR 31:27 Multiple spaces in '31.27··In omnibus operibus.··Monet ne tempus perdamus, bene operemur, ut mandata Dei custodientes requiem inveniamus animabus nostris.'

SIR 31:28 Multiple spaces in '31.28··Splendidum.··Ad litteram: ad eleemosynam invitat: Quia qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet II Cor. 9.. Mystice autem qui panem verbi fideliter dispensat, et testimonium veritatis non occultat, in præsenti, et in futuro benedicetur.'

SIR 31:30 Multiple spaces in '31.30··Multos enim,··etc. RAB. Id est ebrietas multos subvertit, quæ sensum minuit, iram excitat, libidinem inflammat, animi secreta revelat.'

SIR 31:31 Multiple spaces in '31.31··Ignis.··Id est sicut ignis ferri duritiam mollit, et candescere facit; sic vinum corda superborum inflammans, ad facinus impellit.'

SIR 31:32 Multiple spaces in '31.32··Æqua vita.··Vinum sobrie potatum vitam æquitatis non tollit; sed sobrietatem, et cætera virtutum ornamenta adducit. Vinum.··Patet irritationem, iram, et ruinas multas ebrietate nasci, et amaritudinem animæ, et scelerum vulnera multiplicari.'

SIR 32:1 Multiple spaces in '32.1··Rectorem.··RAB. Qui dignitate præest, non debet superbire: Qui major est vestrum, fiat sicut minor,··etc. Matth. 10..'

SIR 32:7 Multiple spaces in '32.7··Gemmula carbunculi.··RAB. Ardentium gemmarum principatum tenet, etc., usque ad et mysteria Dominicæ passionis digno veneratur sacramento.'

SIR 32:14 Multiple spaces in '32.14··Ante grandinem.··ID. Fulgor coruscationis præibit pondus grandinis; sic nitor gratiæ verecundiam.'

SIR 32:15 Multiple spaces in '32.15··Hora surgenti.··ID. Admonet ne simus tristes, etc., usque ad qui per gratiam nos fecit, et bonis [operibus] omnibus replevit.'

SIR 32:22 Multiple spaces in '32.22··Vir consilii.··Quanto quis prudentior, tanto utitur proximorum consilio, ut addat sibi intelligentiam.'

SIR 32:24 Multiple spaces in '32.24··Fili, sine consilio.··Possunt hæc de catholico et hæretico accipi. Catholicus enim Deum timens omnia agit doctorum consilio et Scripturarum documento. Hæreticus vero propria confidens sapientia, et propriis instat inventionibus: sed cum stultitia ejus apparuerit, per sanctos prædicatores divinis arguetur sententiis'

SIR 33:5 Multiple spaces in '33.5··Præcordia fatui.··RAB. Sicut rota carri et axis, etc., usque ad: Cor stultorum dissimile erit Prov. 15..'

SIR 33:6 Multiple spaces in '33.6··Equus,··etc. ID. Sicut jumento nulla est ratio, etc., usque ad sed per oris officia æqualiter utrique pandit secreta.'

SIR 33:7 Multiple spaces in '33.7··Quare dies.··ID. Quia superius stultum vituperavit, etc., usque ad ut sint in signa et tempora, et dies, et annos.'

SIR 33:8 Multiple spaces in '33.8··Facto sole.··ID. Præcepit Deus in lege, etc., usque ad et maxime placere quod ordine et ratione fit.'

SIR 33:10 Multiple spaces in '33.10··Ex ipsis exaltavit.··ID. Id est, sua discretione illos distinxit, quos pro benefactis remuneravit, et quibus pro malefactis dignam mercedem retribuit. Et omnes homines.··Post dispositionem siderum, etc., usque ad impios vero æterna maledictione damnavit.'

SIR 33:13 Multiple spaces in '33.13··Quasi lutum,··etc. RAB. In manu sua habet conditor massam humani generis, etc., usque ad et quem debeat indurare secundum justitiam.'

SIR 33:15 Multiple spaces in '33.15··Contra malum.··Investigator operum Dei invenit in ipsis quamdam contrarietatem, sed mirabiliter a Deo ordinatam. Non est ergo mali conditor Deus, qui fecit omnia bona valde; nec mortem fecit, nec lætatur in perditione mortuorum, sed universitatis est mirabilis ordinator. Naturæ ergo bonæ sunt, et a Deo sunt: vitia vero non ex Deo.'

SIR 33:18 Multiple spaces in '33.18··Respicite.··Omnes communiter admonet, ut juris sui rationem non omittant, quia non aliter potest habere pacem et quietem. Qui enim primatus sui auctoritatem perdit, in despectionem et angustiam se mittit: qui autem locum suum sapienter custodit, se et suos ad profectum virtutis dirigit.'

SIR 33:19 Multiple spaces in '33.19··Audite.··Ad litteram patres docet, ut filios regant, et cum disciplina nutriant, donec veniant ad ætatem perfectam, ut digni hæredes patrum suorum possint esse. Spiritualiter vero instruit rectores Ecclesiæ, ut dignitatem suam usque ad finem teneant et discipulos suos bene nutritos hæredes sui laboris relinquant. Tenere debent rectores exterius quod pro aliorum utilitate suscipiunt.'

SIR 33:25 Multiple spaces in '33.25··Cibaria et virga,··etc. RAB. Necesse est ut iniqui servi, etc., usque ad ut habeant, scilicet victum et vestitum, non vagandi otium.'

SIR 33:31 Multiple spaces in '33.31··Si est tibi fidelis,··etc. ID. Boni servi legem tradidit, etc., usque ad non est enim homo persequendus, sed vitia.'

SIR 34:2 Multiple spaces in '34.2··Quasi qui apprehendit.··RAB. Significat somnia fallacia, etc., usque ad ut sciant quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusione patiantur.'

SIR 34:8 Multiple spaces in '34.8··Sine mendacio.··Abjectis somniis hortatur credendum esse doctrinæ sapientiæ, quæ in ore fidelis viri complantata sine mendacio consummat verbum.'

SIR 34:9 Multiple spaces in '34.9··Enarrabit intellectum.··Aliis instruendis: unde, Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus consolari eos qui in omni pressura sunt II Cor. 12..'

SIR 34:10 Multiple spaces in '34.10··Qui autem in multis,··etc. Mutabilis, scilicet mente, instabilis est actione. Vel, qui fidei unitate perdita multiplices sequitur hæreticorum sectas, multis impietatibus servit.'

SIR 34:12 Multiple spaces in '34.12··Plurimas verborum RAB. Scripturam significat; qui intente Scripturam meditatur, et humiliter Dominum deprecatur, et rerum et verborum scientiam adipiscitur.'

SIR 34:23 Multiple spaces in '34.23··Dona iniquorum.··Valde detestabile est sacrificium, quod orbati patris dolori comparatur. Quidam pensant quanta tribuunt, et non quanta rapiunt. Et congregant mercedes, et mittunt eas in saccum pertusum. In sacco pertuso videtur, quando pecunia mittitur, sed non quando amittitur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed non quanta rapiunt, in sacculo pertuso mercedes mittunt, quia eas in spem fiduciæ suæ intuentes congerunt, sed non se intuentes perdunt.'

SIR 34:26 Multiple spaces in '34.26··Qui aufert.··RAB. In sudore vultus sui pauper acquirit panem. Qui hunc violenter tollit, quasi qui occidit proximum suum.'

SIR 34:28 Multiple spaces in '34.28··Unus ædificans.··Hoc est quod supra dixit, sacrificium de rapina non esse acceptabile. Qui offert de rapina, videtur sibi ædificium virtutum præparere, non crimen avaritiæ attendit et rapinæ.'

SIR 34:30 Multiple spaces in '34.30··Qui baptizatur.··ID. Lavamini, etc., usque ad et rursum flenda committunt.'

SIR 35:1 Multiple spaces in '35.1··Qui conservat.··RAB. Bene orat, etc., usque ad quia bene operando servat justitiam.'

SIR 35:3 Multiple spaces in '35.3··Propitiationum.··Inter litare et sacrificare hoc distat. Nam sacrificat qui sacrificium facit. Litat qui sacrificium facit, et quod sacrificio petiit, impetrat.'

SIR 35:4 Multiple spaces in '35.4··Retribuet,··etc. Utrumque, scilicet gratum Deo, et quod in altari in commemorationem Jesu Christi offertur, et quod per charitatem proximo tribuitur.'

SIR 35:10 Multiple spaces in '35.10··Bono animo.··ID. Quidquid bono animo non datur, apud Deum gratiam non meretur. Homo enim videt in facie, Deus autem in corde. Et non minuas,··etc.Mystice. Primitiæ frugum, etc., usque ad a quo et boni operis initium et perfectio donatur.'

SIR 35:13 Multiple spaces in '35.13··Septies tantum.··Perfectam, scilicet remunerationem. Septenarius enim, etc., usque ad sed etiam quatuor principalium virtutum operationem præbet.'

SIR 35:14 Multiple spaces in '35.14··Noli offerre munera,··etc. Apud Deum non est quantitas muneris; nec persona potentis aspicitur: sed dilectio et humilitas cordis. Ideo non debet offerri sacrificium de iniquitate, sed de justo labore.'

SIR 35:21 Multiple spaces in '35.21··Et donec propinquet,··etc. Ad superiora respicit, affirmans, quia Dominus orationem humilium misericorditer exaudit, qui non cessant, donec consolationem accipiant.'

SIR 36:1 Multiple spaces in '36.1··Miserere nostri.··RAB. Ex persona fidelium dirigit orationem ad Deum, ut illos defendat et inimicos deprimat, ut digne correcti Deum iterum agnoscant, et idola deserant.'

SIR 36:7 Multiple spaces in '36.7··Glorifica manum,··etc. ID. Optat, ut divina majestas per manum et dextrum brachium, id est, per Christum, per quem antiqua miracula facta sunt, innovet tempore gratiæ, ut veteris legis et novæ idem intelligatur esse Deus.'

SIR 36:15 Multiple spaces in '36.15··Extolle adversarium,··etc. RAB. Significat per adventum Christi, etc., usque ad pro statu Ecclesiæ et fidelium salute.'

SIR 36:16 Multiple spaces in '36.16··Sion,··etc. Notitia Scripturæ, in qua prædicatur inenarrabilis virtus Dei.'

SIR 36:17 Multiple spaces in '36.17··Et suscita,··etc., Omnes prophetæ incarnationi Christi dant testimonium, quod Deus homo factus Ecclesiam sibi desponsaret.'

SIR 36:19 Multiple spaces in '36.19··Secundum benedictionem,··etc. ID. Ordinem scilicet, et ritum sacerdotii, etc., usque ad quod Aaron figuravit in temporalibus sacrificiis, hoc impleat in spiritualibus Evangelii.'

SIR 36:20 Multiple spaces in '36.20··Omnem escam.··ID. Postquam prædixit vocationem gentium, etc., usque ad sic veracem doctrinam discernamus, et fallacem.'

SIR 36:24 Multiple spaces in '36.24··Species mulieris.··Christi gratia, quæ per prædicationem animas curat, et carnis concupiscentiam mitigat. Hæc in Ecclesia abundat, cujus desiderium est super omnem concupiscentiam hominis, quia in ea decor virtutum et pulchritudo doctrinæ. Super omnem.··Nulla concupiscentia hominis huic desiderio potest comparari: quia, Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Deum ipsa laudabitur Prov. 31..'

SIR 36:25 Multiple spaces in '36.25··Non est vir.··Christus qui excedit humanam naturam. Unde, Speciosus forma præ filiis hominum Psal. 44.. Hic enim peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus.'

SIR 36:26 Multiple spaces in '36.26··Adjutorium.··Adjutorium Ecclesiæ est secundum dispensationem Christi. Unde, Justum adjutorium meum a Domino Psal. 7., etc. Ipse est infinitatis ejus columna, et laboris requies.'

SIR 36:28 Multiple spaces in '36.28··Qui non habet nidum.··Id est, Ecclesiam, ubi electorum animæ filios bonorum operum nutriunt. Unde, Invenit sibi passer domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos.··Psal. 83..'

SIR 37:1 Multiple spaces in '37.1··Omnis amicus.··RAB. Superius diligentius expressit verum amicum et falsum, dicens: Et non permanebit in die tribulationis.'

SIR 37:2 Multiple spaces in '37.2··Sodalis autem.··Verus amicus toto animo diligit, et opere proficit. Unde, Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate I Joan. 3..'

SIR 37:3 Multiple spaces in '37.3··O Præsumptio.··Detestatur hypocrisim, cum malus se bonum esse simulat cooperiendo aridam malitiam,··in qua scilicet non est pinguedo charitatis vel misericordiæ.'

SIR 37:5 Multiple spaces in '37.5··Causa ventris.··Pro gula, non pro amicitia. Possuntt in falsis amicis hæretici intelligi, qui omnia recte faciunt, quasi animarum consultores, cum sint proditores. Unde, Attendite a falsis prophetis qui Matth. 7., etc. Cum socero.··Socer, qui a parte feminea est cognatus, muliebrem et mutabilem ostendit animum, similiter et zelus qui præcipue est animarum.'

SIR 37:8 Multiple spaces in '37.8··Omnis consiliarius.··Adhuc docet cautelam omnem habendam in suscipiendis amicis et consiliariis. Multi enim se amicos et consiliarios fingunt, et insidias tendunt. Unde Jeremias, Unusquisque se a proximo suo custodiat Jer. 9..'

SIR 37:14 Multiple spaces in '37.14··Non attendite.··RAB. Diversas species consiliantium enumeravit, in quibus plures personas notavit, quæ a veritate discordant. Unde præcepit cum talibus non esse consiliandum, quorum consilium periclitatur. Prævidenda est ergo consiliarii prudentia, fides, voluntas, et religio.'

SIR 37:18 Multiple spaces in '37.18··Anima sancti viri.··Consiliariorum, diversitate ostensa, adjungit, quantum humanæ sapientiæ sanctorum excellat scientia a Spiritu sancto infusa.'

SIR 37:22 Multiple spaces in '37.22··Vir peritus.··Quia de lingua prædixerat: de bonis malisque doctoribus continuat.'

SIR 37:28 Multiple spaces in '37.28··Vita viri.··ID. Præsens vita hominum in incerto non est apud eum. Unde, Breves dies hominis sunt, numerus mensium apud te est Job. 14..'

SIR 37:32 Multiple spaces in '37.32··Noli avidus.··Juxta historiam, parcimoniam laudat, crapulam vituperat, quæ ad infirmitatem perducit devorantem. Mystice vero admonet, ut in temporalibus simus temperantes. Unde, Mel invenisti, comede quod sufficit tibi Prov. 25., etc. Et alibi: Non plus sapere quam oportet Rom. 12..'

SIR 38:1 Multiple spaces in '38.1··Honora medicum.··RAB. Discretos vult nos esse, etc., usque ad utrique ergo honorandi, sed spirituales præferendi.'

SIR 38:5 Multiple spaces in '38.5··Nonne a ligno.··Antiquam tangit historiam quia in deserto Sur invenerunt filii Isræl aquam amaram, sed Deus ostendit Moysi lignum, quod immissum aquam indulcavit; ubi juxta historiam demonstratur ligni medicina indulcari aquas Mystice autem aqua amara significat legem, cui si confessio crucis et sacramentum jungatur, potabilis efficitur.'

SIR 38:7 Multiple spaces in '38.7··In his curans.··ID. Contra diversas infirmitates, diversa opponunt medici, cibos scilicet et potus, emplastra, et unguenta: ut morbis conveniant medicamenta. Similiter faciunt medici spirituales.'

SIR 38:10 Multiple spaces in '38.10··Averte.··Simile est illud: Declina a malo, et fac bonum. Et ab omni,··etc., et non tantum corpus, sed ut sis innocens manibus et mundo corde.'

SIR 38:11 Multiple spaces in '38.11··Da suavitatem.··Panis et vini sacrificium in memoriam Dominicæ passionis oblatum, præcipue curat vulnera animarum nec solum vivis, sed et mortuis valde necessarium est.'

SIR 38:15 Multiple spaces in '38.15··Incidet in manus medici.··ID. Ægritudinis et molestiæ, etc., usque ad et instanter Dominum deprecantur ut dirigat opera eorum, et refrigerium præstet infirmantibus.'

SIR 38:16 Multiple spaces in '38.16··Fili,··etc. Quia de infirmitatibus, et medicorum curationibus disputavit, de mortuorum exsequiis adjungit.'

SIR 38:21 Multiple spaces in '38.21··Memento novissimorum.··ID. Ad monitio bonorum patrum ut filii præparent sibi viaticum bonorum operum.'

SIR 38:22 Multiple spaces in '38.22··Neque enim est conversio.··Quasi diceret: Ergo cautus esto in omnibus, ne forte in obitu proximi plus æquo doleas.'

SIR 38:24 Multiple spaces in '38.24··In requie.··Quasi: Morituri memoriam continuo conserva, et confide, et spe conforta, ne in ultimo articulo deficiat.'

SIR 38:26 Multiple spaces in '38.26··Qui tenet aratrum.··Prædicatores sanctos significat, qui omni tempore docendo, exhortando, auditores suos instruunt ut interioris hominis virtutem eliciant, et animam humanam ad imaginem Dei reforment. Unde, Ut sapiens architectus fundamentum posui I Cor. 3.. Et alibi: Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus Gal. 4.. Quot species virtutum sunt, tot operationes et documenta mentibus electorum doctrina imprimunt.'

SIR 38:28 Multiple spaces in '38.28··Sic omnis faber,··etc. Ordo prædicatorum, qui per diversa officia ministerium suum agunt, doctrinam secundum auditores temperant: qui fragiles et infirmos verbis et exemplo formant, ut vasa in honorem faciant. Cor suum dabit.··Cum præsentis vitæ volubilem conversationem per vestigia bonorum operum subjectis ostendit immutabilem.'

SIR 38:33 Multiple spaces in '38.33··In brachio suo.··RAB. Quia multis exemplis, etc., usque ad ut in fornace cordis operationem discipulorum igne solidet charitatis.'

SIR 39:15 Multiple spaces in '39.15··Si permanserit.··RAB. Christi, cujus sunt membra, a suo habent omnia: qui est virtus et sapientia Patris.'

SIR 39:17 Multiple spaces in '39.17··Obaudite me.··ID. Intelligite doctrinam meam, mentes electorum per baptismum generatæ, et fructum martyrii facite in decursu mortalis vitæ.'

SIR 39:20 Multiple spaces in '39.20··Et citharis.··ID. Unde: Confitemini Domini in cithara Psal. 32.. Cithara est ligni ventris in imo concavitas, etc., usque ad quæ secundum formam psalterii de superius ad nos conveniunt.'

SIR 39:22 Multiple spaces in '39.22··In verbo ejus.··ID. Quando congregavit aquas, etc., usque ad vel aqua persecutionis, Dei dispensatione restringitur.'

SIR 39:24 Multiple spaces in '39.24··Opera omnis carnis.··Præsentia Dei antecedit omnia, et quidquid fit temporaliter ei sine tempore præsens est. Nihil ergo novum, neque mutabile est in conspectu ejus Act. 1..'

SIR 39:26 Multiple spaces in '39.26··Non est dicere,··etc. Prohibet nos esse curiosos, et perscrutari quæ scire non convenit. Omnia enim in tempore suo manifestabuntur, cum illuminabit Dominus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.'

SIR 39:27 Multiple spaces in '39.27··Benedictio,··etc. Sicut post diluvii effusionem aquæ redibant, ut appareret arida et germinaret; sic post exstinctionem impiorum, datur electis facultas fructificandi.'

SIR 39:31 Multiple spaces in '39.31··Initium necessariæ.··Ante diluvium, fructu terræ naturali cibo nutriebantur homines, nedum erant concessæ carnes.'

SIR 39:35 Multiple spaces in '39.35··Ignis, grando.··RAB. Omnia homini ante peccatum obediebant; post peccatum vero pugnat contra eum orbis terrarum. Inde fames et mors, et mille pericula mortis, bestiæ quoque contra cum sæviunt, et rhomphæa cœlestis vindictæ.'

SIR 39:37 Multiple spaces in '39.37··In mandatis.··Quia juxta supernam sententiam, in tempore opportuno digna ultio peccatores vastabit.'

SIR 39:38 Multiple spaces in '39.38··Propterea ab initio, confirmatus sum.··Ad superiora respicit, ubi ait: Non est dicere,··etc. Videt enim incomprehensibilia Dei judicia, et investigabiles vias, nec audet inde aliquid temere loqui vel scribere: sed temperate de his disputans, non causam, sed modum divino consilio manifestum dimisit.'

SIR 39:40 Multiple spaces in '39.40··Non est dicere.··Utile dat consilium, ut opera ei non incaute discutiamus, sed Creatorem in omnibus laudemus et benedicamus.'

SIR 39:41 Multiple spaces in '39.41··Et nunc in omni tempore suo.··Quasi dicat: Ne dicas priora tempora meliora fuere quam nunc sunt. Virtutes faciunt dies bonos, vitia malos.'

SIR 40:2 Multiple spaces in '40.2··Cogitationes.··RAB. Enumerat mala quæ homo pro peccatis sustinet.'

SIR 40:6 Multiple spaces in '40.6··Modicum.··Quia caro mortua et insensibilis ad tempus requiescere videtur, anima jam sentit dolorem, et post resurrectionem cum corpore suo in pœnis vivet æternis.'

SIR 40:7 Multiple spaces in '40.7··Conturbatus est.··ID. Ideo mali cruciabuntur in pœna, etc., usque ad nobilium scilicet et ignobilium.'

SIR 40:10 Multiple spaces in '40.10··Et propter illos factus est cataclysmus.··Peccanti homini multiplex pœna deputata est, ut correctus pœniteat, et deinceps caveat; sed quia negligit, et in pœnis proficit, inducit Deus diluvium orbi, ut hominem deleret quem creavit. Ad comparationem vero futuræ pœnæ nihil est quod homo patitur in præsenti.'

SIR 40:11 Multiple spaces in '40.11··Et aquæ omnes.··ID. Opera scilicet peccatorum supernæ mercedis fructum non acquirunt, sed pœnarum interitum.'

SIR 40:13 Multiple spaces in '40.13··Substantiæ injustorum.··Inchoant germinare, sed fluctuant in tentatione, et subito arescunt ad primum persecutionis æstum.'

SIR 40:15 Multiple spaces in '40.15··Nepotes impiorum non multi.··Sæpe videmus progeniem impiorum cito deficere, maxime cum filii imitantur iniquitatem patrum.'

SIR 40:18 Multiple spaces in '40.18··Vita sibi sufficientis.··Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat. Invenies thesaurum.··Vere enim Christianum se esse probat, qui Christi mandata credit et facit.'

SIR 40:20 Multiple spaces in '40.20··Vinum et musica lætificant cor.··Hæc naturaliter mulcent et exhilarant animam, sed dilectio sapientiæ et lingua suaviter docens multo plus confortat intellectum.'

SIR 40:22 Multiple spaces in '40.22··Gratiam et speciem desiderabit oculus.··Ornatum scilicet templi et culturæ diversitatem, quæ prior populus sub lege habuit, prædicatio Evangelii in orbe seminata, bonorum operum virore excellit'

SIR 40:26 Multiple spaces in '40.26··Facultates et virtutes.··RAB. Divitiæ datæ in Domino, etc., usque ad et hæc et omnes facultates mundi.'

SIR 40:30 Multiple spaces in '40.30··Vir respiciens.··Stultum est enim otiari, et de alieno labore mercedem quærere. Percipiet enim unusquisque secundum opera sua.'

SIR 40:32 Multiple spaces in '40.32··In ore imprudentis conculcabitur inopia,··etc. Cui placet otiose torpere, nec proximis docendo prodesse, tandem doloribus inferni et sera pœnitentia æstuabit.'

SIR 41:1 Multiple spaces in '41.1··O mors,··etc. RAB. Qui prosperitatem mundi et divitias amat, amara est illi mors corporalis, quia futuræ vitæ gaudia negligit.'

SIR 41:5 Multiple spaces in '41.5··Hoc judicium.··ID. Commune est omni carni, nec quisquam evadere potest, etiamsi centum aut mille annos vixerit aut ultra; unde: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem?··Psal. 88..'

SIR 41:8 Multiple spaces in '41.8··Filii abominationum.··Abominabiles sunt filii peccatorum, qui scilicet, impios patres imitati sunt.'

SIR 41:10 Multiple spaces in '41.10··De patre impio.··Qui male filios nutrit, vel exemplo perdit, reus est eorum perditionis. Vel, qui mala opera de prava voluntate gignit, damnabitur pro eis'

SIR 41:13 Multiple spaces in '41.13··In perditionem.··Superioribus respondet, in quibus de morte temporali disputavit: quia sicut homo de terra creatus pro peccato originali in terram redit, quamvis in incorruptione surrecturus; sic impii pro peccatis suis maledicti, in æternam perditionem cum corpore et anima ibunt.'

SIR 41:15 Multiple spaces in '41.15··Curam habe de bono nomine,··etc. Ut bene et religiose vivas. Sic autem acquiritur bonum nomen.'

SIR 41:18 Multiple spaces in '41.18··Melior est homo qui abscondit stultitiam suam,··etc. Qui abscondet frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium.'

SIR 41:19 Multiple spaces in '41.19··Verumtamen revertimini in his quæ procedunt.··Quia bonum nomen et bonam et vitam utilem esse prædixit, et occultantes scientiam reprehendit, suadet ut revertantur ad studium docendi, quia non est bonum irreverentem et inobedientem esse suo doctori.'

SIR 41:20 Multiple spaces in '41.20··Non est bonum omnem irreverentiam observare.··Juxta litteram, nos instruit ut a vitiis caveamus, et virtutibus operam demus, et ne spretis melioribus, eligamus pejora, quæ sequitur confusio sempiterna.'

SIR 41:26 Multiple spaces in '41.26··Non avertas faciem tuam a proximo tuo,··etc. RAB. Cum angeli colligent de Ecclesia omnia scandala, etc., usque ad et fornicationibus hæreticorum se miscuit.'

SIR 41:27 Multiple spaces in '41.27··Ne respicias mulierem alieni viri,··etc. Cupiditatem carnalem quæ debet subesse spiritui, hanc non debemus scrutari et suggestionibus ejus subjici.'

SIR 42:1 Multiple spaces in '42.1··Non duplices sermonem,··etc. RAB. Prohibet de occulto cordis bonum et malum simul dicere; unde: Nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?'

SIR 42:4 Multiple spaces in '42.4··De æqualitate stateræ,··etc. ID. Ubique sequenda est æquitas, etc., usque ad subjectos quoque cum discretione disciplinæ regamus. De æqualitate stateræ.··Quantum hypocrisis et dolus Domino displiceat ostenditur his verbis: Statera dolosa abominatio est apud Deum.··Qui aliter causam pauperis quam potentis librat; vel sua errata leviora quam aliorum putat; vel qui imponunt in humeros hominum onera importabilia; vel qui bona in publico, mala in occulto agit, abominabilis est Domino.'

SIR 42:5 Multiple spaces in '42.5··Et servo pessimo.··Significat servum qui verbis non corrigitur, verberibus esse cœrcendum. Servus quoque vitiorum severa disciplina corrigendus est.'

SIR 42:7 Multiple spaces in '42.7··Ubi manus multæ,··etc. Admonet ubi diversæ sunt voluntates spirituali lucro inhiantes, caute esse dispensandum. Alii enim tentandi, alii discendi voto quærunt verbum, sed non omnia omnibus conveniunt.'

SIR 42:8 Multiple spaces in '42.8··De disciplina.··Qui congrua disciplina unumquemque arguit, eruditum se et probabilem doctorem in conspectu sanctorum ostendit. Nec ætas juvenilis in doctore despicienda, quem vita et discretio commendat.'

SIR 42:9 Multiple spaces in '42.9··Filia patris.··RAB. Mystice filia patris, etc., usque ad vel transgrediatur legem Dei facta sterilis in omnibus bonis. Filia patris.··Docet, ad litteram, parentes sobolis suæ curam gerere, et cum disciplina nutrire, et ne lasciviæ et voluptati frena relaxent.'

SIR 42:11 Multiple spaces in '42.11··Super filiam luxuriosam,··etc. Quæ diligentem quærit custodiam. Si enim dimittitur suæ voluntati, doctorem confundit et in multitudine populi erubescere facit. Unde, periculose tibi ministrat, cujus vultum frequenter attendis. Nam impudici oculi non norunt animæ pulchritudinem considerare, sed corporum.'

SIR 42:14 Multiple spaces in '42.14··Melior est enim iniquitas viri,··etc. ID. Mulier aut sexum significat, etc., usque ad quia res confusione dignas gerit.'

SIR 42:15 Multiple spaces in '42.15··Memor ero igitur operum,··etc. ID. Hucusque de diversis rebus disputavit, etc., usque ad et postea patrum fortia facta describit.'

SIR 42:19 Multiple spaces in '42.19··Cognovit enim Dominus,··etc. Quia omnes ætates mundi præsentes sunt ei, apud quem nihil præteritum, nihil futurum est; ipse solus revelat mysteria, qui scit singulorum corda, qui omnes cogitatus et sermones inspicit.'

SIR 42:21 Multiple spaces in '42.21··Magnalia sapientiæ.··Quando prophetis scilicet et apostolis sacramentum consilii sui absconditum a sæculis et generationibus fidelibus revelavit. Ipse enim est ante omnes, et post omnes, cui nihil additur, nihil minuitur.'

SIR 42:23 Multiple spaces in '42.23··Et tanquam scintilla.··Tanquam scintillam in opera Dei consideramus, quia vix parvam notitiam inde percipimus.'

SIR 42:25 Multiple spaces in '42.25··Omnia duplicia,··etc. RAB. Ita ordinavit Deus omnia, ut quæ sibi videntur esse contraria conveniant, ut elementa vel quatuor tempora.'

SIR 43:1 Multiple spaces in '43.1··Altitudinis,··etc. ID. pulchritudo firmamenti, etc., usque ad nullus corporeis oculis divinitatis splendorem potest sufferre.'

SIR 43:3 Multiple spaces in '43.3··Fornacem custodiens.··Quia superbos, pro cogitatione, locutione, et operatione mala, excruciat æterna flamma.'

SIR 43:5 Multiple spaces in '43.5··Et in sermonibus ejus,··etc. ID. Mysticis verbis superborum ludit intellectum. Festinavit,··etc. Cum in prædicatione Evangelii præparata est via salutis et aditus regni cœlestis.'

SIR 43:6 Multiple spaces in '43.6··Et luna,··etc. ID. Postquam de sole disputavit, etc., usque ad sed rectius aprili deputatur, quia in ipso vel incipit, vel desinit, vel totus includitur.'

SIR 43:7 Multiple spaces in '43.7··Luminare quod minuitur,··etc. Luna non habet nativum splendorem, sed a sole accipit: sic et Ecclesia a Christo, quæ in persecutione videtur minui, sed in parte clarescit; crescit enim mirabiliter in consummatione.'

SIR 43:9 Multiple spaces in '43.9··Vas castrorum,··etc. Quia in ipsa consistit multitudo fidelium, quæ in firmamento veritatis et divinæ prædicationis per totum orbem gloriose resplendet.'

SIR 43:10 Multiple spaces in '43.10··Species cœli,··etc. Ornatus Ecclesiæ, sanctorum plenitudo, quos Deus excelsus ordinavit, ut prædicatione Evangelii illustrarent. Hi in verbis sanctis et in doctrina veræ fidei permanentes, exspectant judicium Dei.'

SIR 43:11 Multiple spaces in '43.11··In verbis.··Quia in patientia sua possident animas, præcincti lumbos; et lucernas tenentes in manibus suis, exspectant Dominum suum, quando revertatur a nuptiis.'

SIR 43:12 Multiple spaces in '43.12··Vide arcum,··etc. Scriptum Veteris vel Novi Testamenti. Hic fidelibus suave jugum ostenditur, contumacibus arma terribilia.'

SIR 43:13 Multiple spaces in '43.13··Gyravit cœlum,··etc. Quando per virtutem et sapientiam Dei, id est, Christum, Vetus et Novum Testamentum conditum est.'

SIR 43:16 Multiple spaces in '43.16··Et confracti sunt lapides grandinis.··Doctores, qui terram humani cordis irrigant, et tempestatem increpationis in se gerunt, et in tempore effundunt, et confringunt lapides grandinis; increpando, scilicet duritiam pravi cordis lapident vitale gramen.'

SIR 43:17 Multiple spaces in '43.17··Aspirabit Notus.··RAB. Qui et Auster, etc., usque ad potentes ad Christiani nominis persecutionem, et aliquando ad pœnitentiam.'

SIR 43:18 Multiple spaces in '43.18··Tempestas.··Varia tentamenta per malignos spiritus Deus irrogat, ut fervorem fidei et dilectionem frigescere faciant.'

SIR 43:21 Multiple spaces in '43.21··Gelu sicut salem,··etc. Id est, sterilitatem; ubi enim sal spargitur, sterilitas sequitur: diabolus vero per frigus infidelitatis terrena corda ad bona opera sterilia facit.'

SIR 43:24 Multiple spaces in '43.24··Medicina,··etc. Omnis eloquentia deficit in comparatione ejus, nec sufficit virtutem ejus enarrare.'

SIR 43:26 Multiple spaces in '43.26··Qui navigant mare,··etc. Multa sunt ad litteram pericula maris, et ibi mirabilia Dei opera in variis bestiis, sicut naturalium rerum scriptores tradiderunt. In mari quoque hujus mundi sunt multa monstra dæmoniorum et multæ eorum insidiæ.'

SIR 43:34 Multiple spaces in '43.34··Ne laboretis,··etc. RAB. Comprehendere quod est incomprehensibile. Unde non quæras opes ad quas pertingere non possis.'

SIR 44:1 Multiple spaces in '44.1··Laudemus viros,··etc. Moraliter disputando, allegoriamque et anagogem in plerisque tangendo, mysteria divini sacramenti edidit; nunde sanctis patribus narrare incipit. Parentes nostros.··Patriarchas, qui divina locutione et visione fruebantur; et Prophetas, qui, Spiritu sancto repleti, multa Christi et Ecclesiæ mysteria præcinuerunt.'

SIR 44:12 Multiple spaces in '44.12··In Testamentis stetit,··etc. RAB. Hæc juxta historiam de patriarchis, etc., usque ad quando semen bonorum operum cœlesti mercede compensabitur.'

SIR 44:16 Multiple spaces in '44.16··Henoch placuit Deo.··Non ab Adam, etc., usque ad ut det hominibus consilium pœnitendi.'

SIR 44:17 Multiple spaces in '44.17··Nœ inventus est,··etc. Quando pereunte mundo diluvio reservatus est, ut pœnitentiam gentibus prædicaret, et exemplo demonstraret quod qui Deo devote serviunt, ab æterno interitu liberantur. Cum eo Deus pactum statuit, ne ultra perderet aquis diluvii omnem carnem Gen. 17.. Significat autem rectores, qui inter fluctus sæculi arcam, id est Ecclesiam, regunt, et prædicant baptismum pœnitentiæ, orationibus et sacrificiis Deum placantes humano generi.'

SIR 44:21 Multiple spaces in '44.21··In carne ejus facit stare testamentum,··etc. RAB. Ut significaretur renovata natura nostra per baptismum Christi, post exspoliationem veteris hominis.'

SIR 44:22 Multiple spaces in '44.22··Ideo jurejarando,··etc. Duplex est promissio Abrahæ. In arena maris exprimuntur steriles Judæi; in similitudine stellarum, fideles Christiani, qui resurrectionis lumine coruscabunt sicut astra cœli.'

SIR 44:26 Multiple spaces in '44.26··Et dedit illi hæreditatem,··etc. Gentilis populi, qui posterior ad gratiam fidei et baptismi regenerationem accessit, cui plenitudo paternæ benedictionis provenit.'

SIR 45:6 Multiple spaces in '45.6··Præcepta.··In monte Sinai, scilicet legem dedit ei et præcepta vitæ, cum eo loquens in nube.'

SIR 45:9 Multiple spaces in '45.9··Et circumcinxit eum,··etc. Describit ritum veteris sacerdotii et ornatum pontificis, quæ omnia figura erant Novi Testamenti, et veri sacerdotis Jesu Christi. Et induit.··Vestimenta pontificis sunt opera virtutum: sapientia, doctrina.'

SIR 45:14 Multiple spaces in '45.14··Corona aurea,··etc. In qua erat nomen omnipotentis Dei, quæ significat honorificentiam divinæ majestatis, quoniam super omnia statuere debemus, ut in omnibus actibus nostris et sermonibus honorificetur Deus per Jesum Christum, qui est caput nostrum I Petr. 4..'

SIR 45:17 Multiple spaces in '45.17··Sacrificia.··RAB. Quomodo Moyses Aaron, etc., usque ad Christi enim sacerdotium et ritus sacrificiorum in æternum manebit.'

SIR 45:28 Multiple spaces in '45.28··Phinees filius Eleazari.··ID. Phinees, sicut scriptum est in libro Numerorum Cap. 25., etc., usque ad ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter pervenit.'

SIR 45:31 Multiple spaces in '45.31··Et testamentum David.··ID. Significat quod David in distributione ministeriorum Dei, etc., usque ad et in tabernaculo ministrorum vices ordinavit.'

SIR 46:1 Multiple spaces in '46.1··Fortis in bello Jesus Nave.··RAB. Jesus et opere et sermone Christum significat, etc., usque ad triumphans principatus et potestates in semetipso.'

SIR 46:4 Multiple spaces in '46.4··Quis ante illum,··etc. ID. Quomodo in occursu Josue impeditus est sol, etc., usque ad breviabuntur in tempore perditionis.'

SIR 46:9 Multiple spaces in '46.9··A peccatis.··Desperationis, quando exploratorum rumoribus auditis desperaverunt intrare terram.'

SIR 46:13 Multiple spaces in '46.13··Et judices singuli,··etc. RAB. Post Josue, successerunt judices qui populum Dei ab hostibus defendebant; et post Christi passionem, apostoli rectores Ecclesiæ Dei.'

SIR 46:14 Multiple spaces in '46.14··Ut sit memoria illorum,··etc. Quia in recta fide perseveraverunt, ut memoria eorum perpetua benedictione firmaretur. Ossa.··Robur bonorum operum mercede donatur, ut memoria nominis eorum ad posteros cum gloria transferatur.'

SIR 46:16 Multiple spaces in '46.16··Dilectus a Domino,··etc. RAB. Narrat historia quod Dominus Samueli infanti, etc., usque ad pronuntiat malis rectoribus pœnam futuram et mortem perpetuam.'

SIR 47:1 Multiple spaces in '47.1··Post hæc surrexit Nathan.··Ad litteram, facta David commemorat, de quibus liber Regum et Paralipomenon plenissime narrant.'

SIR 47:2 Multiple spaces in '47.2··Quasi adeps.··Significat eum gratia Spiritus sancti repletum, a carnalium consortio vita et moribus separatum.'

SIR 47:3 Multiple spaces in '47.3··Cum leonibus lusit.··RAB. David significat Christum, etc., usque ad et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.'

SIR 47:14 Multiple spaces in '47.14··Post ipsum surrexit filius sensatus.··ID. Mystice, Salomon, etc., usque ad sicut in una area bonos significant grana, malos vero palea.'

SIR 47:23 Multiple spaces in '47.23··Ut faceres imperium,··etc. ID. Quia decem tribus secutæ sunt Jeroboam, et duæ Roboam; de Ephraim fuit Jeroboam, qui primus in decem tribubus crudeliter regnavit.'

SIR 47:27 Multiple spaces in '47.27··Et dereliquit post se,··etc. ID. Mystice, Roboam, qui interpretatur latitudo populi,··etc., usque ad in regula catholicæ fidei permansit.'

SIR 47:28 Multiple spaces in '47.28··Avertit gentem consilio suo.··Credens scilicet consilio juvenum.'

SIR 48:1 Multiple spaces in '48.1··Et surrexit Elias.··RAB. Qui duos quinquagenarios ab Ozia rege missos cœlesti igne combussit IV Reg. 1..'

SIR 48:2 Multiple spaces in '48.2··Qui induxit.··ID. Mystice, fames trium annorum verbi Dei et fidei Trinitatis inediam figuravit, etc., usque ad ut postea veniret qui nec translatus nec subvectus, cœlum æthereum sua virtute penetraret.'

SIR 48:13 Multiple spaces in '48.13··Elias quidem in turbine,··etc. ID. Cum non sit discipulus super magistrum, etc., usque ad qui enim firma fide tangit mortem Christi, particeps est ejus resurrectionis. In Eliseo completus.··Qui oravit die: Fiat spiritus tuus duplex in me,··et obtinuit. Unde in patientia et virtute insuperabilis fuit, qui in vita et in morte multa signa fecit.'

SIR 48:17 Multiple spaces in '48.17··Relicta est gens perpauca.··Quia domus David, et tribus Juda, et Benjamin, non penitus abjecerunt culturam Dei, sed alii eorum fuerunt idolatræ, sicut Joram et Achaz: alii adhæserunt Deo, sicut Ezechias et Josias.'

SIR 48:19 Multiple spaces in '48.19··Ezechias munivit civitatem suam,··etc. RAB. Quod Ezechias fontem obturat, etc., usque ad civitatem exstinctis hostibus liberatam in Paralipomenon plene ostenditur.'

SIR 49:1 Multiple spaces in '49.1··Memoria Josiæ.··RAB. Memoria Josiæ regis, etc., usque ad ipse zelo Dei mundat terram Judæ et Jerusalem ab omnibus abominationibus, qui ait: Zelus domus tuæ comedit me.'

SIR 49:5 Multiple spaces in '49.5··Præter David, et Ezechiam, et Josiam,··etc. Hi tres comparatione aliorum non dicuntur peccasse. Quod enim peccaverunt, condigna pœnitentia deleverunt, et devotione et pietate Deo placuerunt.'

SIR 49:8 Multiple spaces in '49.8··Incenderunt electa civitatem sanctitatis,··etc. ID. Quidam hunc locum in persona Christi intelligunt, etc., usque ad his autem destructis, ædificavit Ecclesiam Dei.'

SIR 49:10 Multiple spaces in '49.10··Ezechiel qui vidit,··etc. ID. Mystice, Ezechiel, etc., usque ad et pœnitentibus prædixisse remedia.'

SIR 49:11 Multiple spaces in '49.11··In imbre.··Significat quod prædicaverit super peccatores venturam esse pluviam vindictæ, et per viam mandatorum Dei gradientibus promiserit consolationem misericordiæ.'

SIR 49:13 Multiple spaces in '49.13··Nam et ipse,··etc. Quia Christum signat, qui est imago Dei: ut quicunque crediderit in Deum, hic quasi annulo signetur.'

SIR 49:14 Multiple spaces in '49.14··Et Jesum filium Josedec.··Quia per gratiam Jesu Christi, qui est rex noster et sacerdos, post captivitatem diabolicæ oppressionis, reædificatur Ecclesia.'

SIR 49:15 Multiple spaces in '49.15··Nehemias.··RAB. Consolator Deus,··vel consolatus a Domino,··etc., usque ad qui ædificat civitatem Dei, id est Ecclesiam, et consolatur mœrentes.'

SIR 49:16 Multiple spaces in '49.16··Nemo,··etc. Enoch, dedicatio.··Hic Christum significat, qui ædificavit et consecravit Ecclesiam sanguine suo; qui sine peccato venit in mundum, et cum gloria suscepturus est in cœlum.'

SIR 49:17 Multiple spaces in '49.17··Ut Joseph.··Joseph, sicut Jacob pater ejus, terram promissionis desiderabat, Ægyptum detestabatur; instruens nos ut desideremus terram viventium, ut quiescamus in pace.'

SIR 49:18 Multiple spaces in '49.18··Et ossa ipsius visitata sunt.··RAB. Significat quod Joseph, etc., usque ad et sepelierunt in Sichem, quæ est Neapolis, urbs Samaritanorum.'

SIR 49:19 Multiple spaces in '49.19··Seth et Sem,··etc. Seth filius Adam, et Sem primogenitus Nœ, tam fide quam moribus hominibus sui temporis prælati sunt; in quibus Christus significatur, qui Deus et homo est.'

SIR 50:1 Multiple spaces in '50.1··Simon Oniæ filius.··RAB. Ad homines in tempore suo pervenit, etc., usque ad cum vitam Simonis et mores tam expresse describat Jesus.'

SIR 50:3 Multiple spaces in '50.3··Putei aquarum.··Profunditates Scripturarum, quæ in divinis libris sub figuris latent, sed ore prædicatorum redundant, quasi mare ad saturitatem plurimorum.'

SIR 50:5 Multiple spaces in '50.5··Et ingressum domus atrii amplificavit.··Quia in rudibus, quos signat atrium; et in perfectis, qui signantur per domum, magistrorum excrescit meritum.'

SIR 50:11 Multiple spaces in '50.11··In accipiendo ipsum stolam,··etc. Ordo prædicatorum accipiendo stolam gloriæ, et vestiendo se consummatione virtutum, judicium dignitatis suæ, et ornatum fidei, et vestitum bonæ operationis demonstrat. Hæc enim debent in sacerdotibus apparere, ut digne possint docere.'

SIR 50:13 Multiple spaces in '50.13··In accipiendo autem partes de manu sacerdotis.··Partes accipit de manu sacerdotis, qui bonæ operationis actum exigit a ministris.'

SIR 50:15 Multiple spaces in '50.15··Et consummatione fungens in ara.··Consummata oblatio datur excelso Regi, quando corpus Christi offertur Deo.'

SIR 50:17 Multiple spaces in '50.17··Effudit in fundamento.··In commemorationem Christi, qui est fundamentum Ecclesiæ, hujus oblationis est odor suavissimus Deo omnipotenti.'

SIR 50:18 Multiple spaces in '50.18··Tunc exclamaverunt filii Aaron.··Christi sacerdotes prædicationem exhibuerunt per passionem consummatam. Ductiles tubæ bene dicuntur, quia prædicatores tanto crescunt quanto tribulationum malleis percutiuntur.'

SIR 50:19 Multiple spaces in '50.19··Tunc omnis populus,··etc. Cum officium ecclesiasticum per ministros altaris agitur in memoriam Christi, populus, ad laudem Dei provocatus, prosternit se in faciem, id est, cordis sui exhibet humilitatem. Dare preces Omnipotenti.··Quia quidquid amore Dei agitur, coram Deo est oratio et odor suavitatis; quia omnis Ecclesia satagit ut perseveret in prece usque ad finem mundi, quando corpus Christi in incorruptione honorabitur, et membra capiti suo conjungentur.'

SIR 50:21 Multiple spaces in '50.21··Et rogavit populus,··etc. RAB. Quia quidquid in unitate fidei Deo offertur, apud eum recipitur; quidquid extra, impietati deputatur. Magnus fit in Ecclesia sonus, quando orantibus sacerdotibus et benedicentibus respondet omnis populus: Amen: qui sonus tam ad clamorem vocis quam ad devotionem cordis pertinet.'

SIR 50:22 Multiple spaces in '50.22··Tunc descendens,··etc. Cœtus sanctorum exsultans. Extulit.··Quando gratias agit pro perfectione laboris in salute universi populi, tunc laudes multiplicat, orationem iterat, quia nunquam a laudibus cessat.'

SIR 50:23 Multiple spaces in '50.23··Ostendere virtutem Dei.··Prædicare scilicet misericordiam ejus, qui dat nobis jucunditatem cordis, et pacem in temporibus æternis, ut omnes viri Isrælitæ, et amatores Regis æterni, prædicent potentiam et bonitatem Dei in liberatione populi sui.'

SIR 50:27 Multiple spaces in '50.27··Duas gentes,··etc. Ruina duplex, gentilitas scilicet, quæ idololatria polluta est et conversatione vana.'

SIR 50:29 Multiple spaces in '50.29··Doctrinam sapientiæ,··etc. Opus suum commendat, ostendens quam utile sit legenti, meditanti et operanti.'

SIR 51:1 Multiple spaces in '51.1··Oratio Jesu filii Sirach.··Melius ad totam Ecclesiam refertur, quam ad unam personam, quia in ea multæ species tribulationum et diversa solatia describuntur. Confitebor tibi, Domine rex.··RAB. JesusChristus adjutor et protector est sponsæ suæ, qui tradidit semetipsum pro ea, ut liberaret eam a perditione originalis peccati.'

SIR 51:5 Multiple spaces in '51.5··Portis tribulationum.··Hæc sunt ora principum et tyrannorum, unde minæ prodeunt et fraudulentiæ, quæ servos Dei negare fidem compellunt.'

SIR 51:6 Multiple spaces in '51.6··A pressura flammæ.··Hoc tribus pueris contigit in camino ignis corporaliter; sed omnes sancti ab æstu persecutionis liberantur spiritualiter.'

SIR 51:9 Multiple spaces in '51.9··Et vita mea appropinquans erat inferno.··Quia vita carnis quotidie deficiendo ad mortem tendit. Mortem enim infernum vocat, quia mors carnis, primi peccati vindicta est, sicut infernus peccantium animarum pœna perpetua.'

SIR 51:10 Multiple spaces in '51.10··Circumdederunt me undique,··etc. Videns Ecclesia se ab hostibus circumdari, et humanum deesse solatium, a Deo quærit adjutorium, a quo est omne bonum, cui attribuit quod liberatur ab inimicis.'

MAT 1:1 Multiple spaces in '1.1··Prologus Incipit Matthæus cum primo prædicasset Evangelium in Judæa, volens transire ad gentes, primus Evangelium scripsit Hebraice: quod fratribus a quibus ibat, ad memoriam reliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei Evangelium prædicare, sic et contra hæreticos scribi. Cum autem plures Evangelium scripserint, quatuor tantum habent auctoritatis testimonium: quia per quatuor mundi partes fidem nuntiant Trinitatis, et sunt quasi quatuor rotæ in quadriga Domini, quæ vehit eum per prædicationem Evangelii, et genus humanum quadrifida morte peremptum eorum erat prædicatione vivificandum: unde et aliorum evangelia deciderunt, nec recepta sunt: quia nolebant præfinitum numerum cessari propter virtutem sacramenti. Designantur etiam evangelistæ quatuor figuris, quæ non sunt deceptoriæ, sed jucundi mysterii sibi consciæ. Matthæus in homine intelligitur: quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur. Marcus in leone, quia agit de resurrectione. Lucas in vitulo, agens de sacerdotio. Joannes in aquila, scribens sacramenta Divinitatis. Christus vero quem describunt, homo fuit de virgine natus: vitulus in immolatione, leo in resurrectione, aquila in ascensione. Vel in homine humanitas, in vitulo sacerdotium, in leone regnum, in aquila exprimitur Divinitatis sacramentum. Liber generationis.··HIER. Hebræi voluminibus suis a principiis nomen imponunt, ut liber Genesis, etc., usque ad sed hic mos est in multis, maxime in prophetis, ut visio Isaiæ, subaudis hæc est. Filii David.··Ordo præposterus ne præmisso Abraham, generationis contextio interrumperetur. Horum duorum specialiter dicitur Filius: quia unus primus inter patriarchas, alter inter reges ad quos facta est de Christo promissio, ut Judæis Christum ex lege venturum aperiret, in quo viderent vaticinia impleri. Filii David filii Abraham.··Hos duos de omnibus elegit quorum Filius dicitur Christus, ut Judæis quibus scribit, scientibus ex lege Christum venturum, appareret hic esse qui diu erat promissus, in quo viderentur impleri omnia vaticinia; his enim solis in Veteri Testamento legitur facta promissio Abrahæ, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ Gen. 22.. Abraham et David sunt duæ columnæ versantes in lege quasi in vestibulo ante ostium quod est Christus: quas ambit funiculus duodecim cubitorum, id est fides apostolorum. Amplectitur hos in genealogia patres, de quorum medio ostium Christus aperitur credentibus.'

MAT 1:2 Multiple spaces in '1.2··Abraham genuit Isaac: Isaac autem genuit Jacob.Ab eo congrue sit generationis exordium cui promissus est primum, in quo est benedictio omnium. Matthæus generationem incipit ab exordio promissionis. Et etiam usque in finem libri hæc agitur, ut qui ex hac generatione natus est, Deus et homo intelligatur. Ab initio ab eo cui primum facta est promissio fidei incipit, ut in hoc patre discant cui primum facta est promissio, qui et quales esse debeant qui volunt in ejus semine benedici. Matthæus generationem descendendo incipit vel computat: quia humanitatem Christi ostendit, per quam Deus ad homines descendit. Lucas ascendendo referens formam sacramenti aperit. A baptismo enim incipiens usque ad Deum ascendit, ostendens baptizatos ascendere ad hoc, ut sint filii Dei. Genuit.··Matthæus ponit, genuit:··qui naturæ filios tantum numerat. Lucas: Qui fuit:··qui aliquos secundum legem vel per adoptionem filios interponit. Matthæus ponit genuit, et non generavit, forsitan ut ille cognosceretur in fine ostensus de quo dicitur: Ego hodie genui te Psal. 2.. Judam et fratres.··Ideo solus Judas nominatim exprimitur, ut eum cognosceres qui ex ejus stirpe fuerat promissus. Fratres Judæ memorat prætermissis fratribus Isaac et Jacob: quia illi a populo Dei quasi alieni sunt repulsi: hi velut hæredes in libro vitæ scripti, et quasi patriarchæ duodecim, in quibus et numerus apostolorum signatur. Sed nominatim non exprimuntur, ne ultra numerum sacramenti generatio extendatur. In semine prædictorum patrum Christus intravit in Ægyptum quod præsagiens inimicus populum premebat, et non feminas, sed mares interimebat, ut eum exstingueret. De Juda Christus quem omnes gentes susceperunt: quo veniente jam Herodes alienigena principabatur.'

MAT 1:3 Multiple spaces in '1.3··Judas autem.··Judas genuit Phares et Zaram antequam intraret Ægyptum in quam ambo postea cum patre transierunt. Phares autem genuit Esrom.··In Ægypto genuit Phares Esrom, et Esrom Aram, et Aram Aminadab, et Aminadab Naasson: et tunc Moyses eduxit eos de Ægypto. Naasson fuit dux sub Moyse in tribu Juda per desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon fuit princeps in tribu Juda, qui cum Josue in terram promissionis intravit. Iste Salmon in terra promissionis genuit Booz de Raab. Christus est Phares, id est divisio, quia separabit oves ab hædis. Ipse est Esrom, id est sagitta vel atrium, quia penetrat corda auditorum. Habet etiam latitudinem charitatis, qua et inimicos dilexit.'

MAT 1:4 Multiple spaces in '1.4··Aram autem.··Aram Christus electus vel excelsus interpretatur: Electus de quo propheta: Ecce puer meus quem elegi Ose. 11.. Et alibi: Excelsus super omnes gentes Dominus Psal. 112.. Ipse est Aminadab, id est voluntarius, qui dicit: Voluntarie sacrificabo tibi Ibid. 33.. Idem est Naasson, id est augurium, qui novit præterita, præsentia et futura. Vel Naasson serpentinus, quia Christus more serpentis omnes cavit insidias.'

MAT 1:5 Multiple spaces in '1.5··Salmon autem genuit Booz.··Christus est Salmon, id est, sensibilis,··quia omnia sentit. Ipse accepit Raab, id est Ecclesiam de gentibus. Raab, fames,··vel beatitudo,··vel impetus:··quia Ecclesia gentium esurit et sitit justitiam, et dilatata per orbem terrarum impetu doctrinæ philosophos et reges convertit. Raab ostendit coccinum in fenestra, id est in ore per confessionem Christi passionem declarat. Raab meretrix quæ nuntios Josue suscepit, quam Salmon princeps tribus Judæ sibi copulavit, significat Ecclesiam de gentibus, quæ principi ex Juda, id est Christo copulatur. Et sola cum suis salvatur, dum Jericho, id est præsens sæculum, septem muris vitiorum vallatum, septem dierum tempore tubis prædicationum circumvallatur, donec in novissima tuba omnes muri corruant, et novissima mors destruatur. Booz autem.··Booz Christus de quo dicitur: Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet Isa. 40.. Nota nullam de sanctis feminis in genealogia Christi assumi, sed quas Scriptura reprehendit. Debuit enim de peccatoribus nasci, qui pro peccatoribus venerat, ut discerent sui peccata patrum sibi non obesse. Unde agnus in Pascha immolandus jussus est assumi ex capris et ovibus id est ex justis et peccatoribus generandus Ex Ruth.··Moabitide, ut ostendat impletum vaticinium Isaiæ: Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ Isa. 16.. Per hanc semen Abrahæ ad Christum deducitur. Ecclesia de gentibus per Ruth significata, priusquam ad Booz, id est ad Christum veniret, ex patre diabolo erat. Ruth significat Ecclesiam quæ est de Moab, id est de gentibus, quæ ex patre diabolo et petra deserti propter idololatriam de qua Deus suscitavit filios Abrahæ: oblita prioris gentis venit ad Booz, qui fortis dicitur, id est ad Christum, qui suscitat semen fratris sui, id est Moysi qui obiit sine liberis, quia nihil ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Ruth videns vel festinans;··quia Ecclesia puro corde Deum videt quæ festinat ad bravium supernæ visionis et diffinit perseverare in fide et dilectione. Jesse autem.··Pater David sæpius nominatur Isai, sed binomius fuit. Hic autem ideo dicitur Jesse: ut sciret eum venisse; de quo Isaia: Egredietur virga de radice Jesse Isa. 11., etc. Hic est flos quem odorat Isaac, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni Gen. 27., quia Spiritus eum abundantissime replevit. Regem.··Non quod solus in hac genealogia rex, sed quia primus rex de Juda et regum principium, propter quem et cæteri in solio regni servantur: et per istum ordo generationis decurrit ad Christum qui habet regnum David.'

MAT 1:6 Multiple spaces in '1.6··David autem rex.··Mystice David, id est Christus qui Goliam, id est diabolum superavit. Ipse est manu fortis, vel visu desiderabilis. De eodem dicitur: Dominus fortis et potens Psal. 23., etc. Et iterum: Speciosus forma præ filiis hominum Ibid. 44.. Uriæ.··Uria, lux mea Dei scilicet, id est, diabolus, qui dixit: Similis ero Altissimo Isa. 14.: cui Ecclesiam conjugatam Christus de solario paternæ majestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio copulavit. Urias qui est figura diaboli, lux mea Deus interpretatur, qui adhuc transformat se in angelum lucis, et lucem Dei se facit.'

MAT 1:7 Multiple spaces in '1.7··Salomon autem.··Christus est Salomon, id est pacificus,··quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Ipse est Roboam, id est impetus populi, qui velociter populos convertit ad fidem. Roboam.··De isto dicitur: Dabo ipsi Roboam tribum Judam, ut remaneat lucerna David cunctis diebus in Isræl III Reg. 11.. Quod ad litteram non potest accipi, quia nec Isræl cunctis diebus exstitit, nec de David post Christum dux aliquis in Isræl fuit. Sed Christus lucerna est æterna in cœlesti Isræl, et ideo servatur semper. Super solium autem David dicitur sedere Christus, quia regnum David temporale figuravit æternum Christi regnum. Abias.··Pater Dominus, id est, Christus, qui dicit: Ego ero illi in Patrem, quia tanquam Dominus omnia quæcunque voluit fecit Psal. 113.. Qui etiam est Asa, id est, attollens, quia ipse abstulit peccata mundi.'

MAT 1:8 Multiple spaces in '1.8··Josaphat,··etc. Judicans vel judicium Dei,··scilicet Christus qui judicat orbem terræ in æquitate. Joram autem genuit.··Christus est Joram, id est excelsus, qui ait: Nemo ascendit in cœlum nisi qui descendit de cœlo filius hominis qui est in cœlo Joan. 3..'

MAT 1:9 Multiple spaces in '1.9··Ozias autem.··Sub Ozia, Joathan, Achaz et Ezechia, prophetavit Isaias de Christo. Propter peccata principum claudebantur ora prophetarum. Ezechias.··Fortis Dominus, ipse est qui dicit apostolis: Nolite timere.··Ezechiæ cum esset sine liberis dictum est: Dispone domui tuæ, quia morieris tu et non vives Isa. 38.. Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde placuisse Deo Salomonem, quia non petiisset ampliores annos: sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur cum se sciret esse de genere David per quem oportebat venire Christum: et ipse erat sine liberis unde et dicebat Ibid. 38.: Non videbo Dominum Deum,··item, non aspiciam hominem ultra,··etc. E contra credebat, quia fidelis est qui promiserat. Deus autem sententiam quam dederat, ad probationem fidei immutat, et spatium generandi dat.'

MAT 1:10 Multiple spaces in '1.10··Manasses.··Obliviosus. Iste est qui quasi converso peccatori dixit: Omnium iniquitatum ejus non recordabor Ezech. 18.. Amon,··id est fidelis vel nutritius,··significans Christum de quo dicitur: Fidelis Dominus in omnibus viis suis, qui convocat filios, ut gallina pullos suos Psal. 144..'

MAT 1:11 Multiple spaces in '1.11··Josias, id est salus Domini vel incensum.··Ille est qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum Psal. 140., etc. Josias, rex justus, quod non filii ejus quos genuit, non in transmigratione, quia nunquam transmigravit: sed secundum prædestinationem Dei ad transmigrandum, Jechoniam et fratres ejus simul ponit, ut quorum est communis iniquitas similis sit et miseria. Jechonias præparatio Domini, quia tam patrem quam filium Dominus ad transmigrandum præparavit.··ISID. Veritas historiæ habet, quod duo fuerunt Jechoniæ, ut unus scilicet pater sit in fine præcedentis tesseradecadis, alter in principio sequentis Sed mystice secundum Augustinum unus et idem est in fide præcedentis et in principio sequentis. Sed quare prætermissus est Joachim pater Jechoniæ? forsitan ut typum Christi faceret Jechoniam bis numeravit, et Joachim ne numerus augeretur prætermisit. Omnes qui a David usque ad transmigrationem Babylonis numerantur, reges fuerunt. Jechonias.··Prior Jechonias, resurrectio Domini,··sequens Jechonias præparatio Domini dicitur. Utrumque congruit Christo, qui est resurrectio et vita Joan. 11..'

MAT 1:12 Multiple spaces in '1.12··Salathiel.··Petitio mea Deus, Christo convenit qui dicit: Pater sancte, serva eos quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos Joan. 17..'

MAT 1:13 Multiple spaces in '1.13··Zorobabel autem genuit Abiud.··Magister Babylonis, id est confusionis. Illi convenit qui mundum ab errore idololatriæ ad viam veritatis revocavit. Fuerunt viri studiosi ex Judæis dicti Heriles propter propinquitatem generis Christi, erantque Nazaræi, qui ordinem genealogiæ Christi partim memoriter, partim ex libris Dierum, partim ab avis et proavis retinentes secundum ordinem scripserunt. Abiud,··id est, pater meus.··Iste Christo convenit, de quo dicitur: Ipse invocavit me: pater meus es tu Psal. 88., etc. Eliachim.··Dominus resuscitans. Ille qui dicit: Omnis qui videt Filium et credit in eum, habebit vitam æternam, et ego resuscitabo eum Joan. 6., etc.'

MAT 1:14 Multiple spaces in '1.14··Azor.··Adjutus. Ille est qui dicit: Ecce Deus adjuvit me, Dominus susceptor est animæ meæ Psal. 53.. Sadoch.··Justus, id est Christus, de quo dicitur: Justus Dominus et justitias dilexit Ibid. 10.. Achim,··id est, frater meus iste.··Quis alius quam ille qui homo fieri voluit, ut possit habere fratres, de quibus diceret: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis Ibid. 21.. Eliud,··id est, Deus meus convenit Christo qui dicit: Deus meus ut quid dereliquisti me Matth. 27.?'

MAT 1:15 Multiple spaces in '1.15··Eleazar,··id est, Deus meus adjutor.··Ille est qui ex persona hominis dixit: Deus meus sperabo in eum Psal. 90.. Mathan.··Donans vel donatus. Ille est qui dedit bona hominibus, et de quo dicitur: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum daret Joan. 3.. Per hos patres Christus in mundum, et omnium horum in se gerebat officium. Et dignum est ut per eamdem lineam sanctitatis ad eum ascendamus, per quam ad nos descendere est dignatus.'

MAT 1:16 Multiple spaces in '1.16··Joseph.··Apponens Christus qui Judæis gentes apposuit, qui et pater Christi dicitur, quem de sua conjuge natum adoptive suscepit: sed et putative pater dicitur. Joseph Matthæus dicit filium Jacob, et Jacob filium Mathan. Lucas Joseph filium Heli, et Heli filium Mathat, sed Mathan et Mathat de eadem uxore Hesta nomine singulos genuerunt. Mathan qui per Salomonem descendit, eam prius duxit, et relicto uno filio Jacob obiit, et postea Mathat qui per Mathan descendit de David, eamdem duxit et genuit Heli, sic Jacob et Heli fratres sunt uterini. Jacob autem uxorem Heli fratris sui sine liberis defuncti, ad suscitandum semen ejus, accipiens, genuit Joseph natura suum, sed secundum legem Heli filium. Quod dicitur filius nomine ejus vocari cui suscitatur, non est verum cum Booz eum quem genuit ex Ruth, non Elimelech cui suscitatur, sed Obeth vocavit. Virum Mariæ.··Quid ad Christum generatio ex David deducta ad Joseph, cum Christus non ex semine Joseph? Sed non est consuetudo Scripturarum, ut ordo mulierum in generationibus texatur; et ideo non per Mariam, sed per Joseph inducitur, cum de una Joseph et Maria tribu fuerint. Unde et eam quasi propinquam cogebatur accipere, ne tribus in aliam se confunderet: unde etiam simul tanquam de una stirpe profitentur in Bethlehem redire cum singulis in suam civitatem. Exemplo Mariæ liquet fidelibus conjugatis servato pari consensu continentiam posse permanere, conjugiumque vocari non permisto corporeo sexu, sed custodito mentis affectu. Unde et Joseph vir Mariæ dicitur, quia conjugium verum est ubi conservatur amoris effectus, et in Maria fructus nuptiarum invenitur.'

MAT 1:17 Multiple spaces in '1.17··Omnes itaque.··Decurso ordine generationis tandem, in fine concludendo, evangelista recapitulat sub mystico numero.'

MAT 1:18 Multiple spaces in '1.18··Christi autem generatio.··Sine additamento, Jesu, ponit, ut eum intelligas de quo propheta: Unxit te Deus tuus.··Jesus, quod substantialiter illi convenit, angelo reservat, ut qui post dicturus est conceptum de Spiritu sancto, nomen ei proprium ex salvationis officio sublimius declaret. Sic erat.··Sicut dictum est, ut ex Joseph, origo Mariæ, quæ et de David claresceret: et Christus, non ex ejus semine, ut Deus et homo, per genealogiam homo, per hoc, de virgine de Spiritu sancto Deus ostenditur. Sic, inquam, erat ut præscripta est et mox dicetur, sicut postea signis et prodigiis manifestatur, ut totus liber Deum et hominem natum demonstret: quod est credendum ut possit intelligi. Hic enim sensus deficit humanus, ubi non est natura, sed virtus: qui non credit non intelligit quod virgo peperit, quod verbum caro factum est. Cum esset desponsata.··ORIG. Ideo desponsata ut significaret Ecclesiam, quæ virgo est et sponsa: et ut per Joseph, etc., usque ad desponsatio fiebat per aliquot dies ante assiduam cohabitationem, et interim erat uxor sub custodia viri. Antequam convenirent.··Non quod postea convenerint: ut si diceremus antequam pœnituerit, morte præventus est. Non quod postea convenerint; sed ostendit proximum tempus nuptiarum, in quo nuptiarum solemnia celebrantur. Inventa est in utero habens.··Invenit Joseph in utero habere, sed non de Spiritu sancto sciebat esse: cum postea ut dubius deliberaret dimittere eam, apostolus autem hoc addit ne interim surreperet suspicio lectori. Quomodo hoc factum sit, et quo ordine, vel in qua civitate Christi conceptio sit celebrata, hoc prætermissum a Luca exponitur.'

MAT 1:19 Multiple spaces in '1.19··Justus.··Per fidem, qua credebat Christum de virgine nasciturum, et voluit se humiliare ante tantam gratiam. Quod justus erat, hoc est testimonium castitatis Mariæ, ut qui servat innocentem, justus dicatur: sed et pius dum nollet propalare, ex conscientia castitatis justus, ex timore pius. Sciebat illam esse inculpabilem: sed unde vel quid esset ignorabat: et ideo mediam elegit viam effugiendi, ut neque innocentem proderet, neque rei incognitæ consentiendo se reum faceret coram Deo. Vera virtus est, cum nec pietas sine justitia, nec sine pietate justitia, quæ separatæ ab invicem dilabuntur. Et nollet eam.··Quam desponsaverat in conjugium ducere, ne videretur quod ignorabat celare. Vel traducere ad pœnam in qua noverat non esse infamiam, quia sciebat se eam virginem accepisse, intactam servasse.'

MAT 1:20 Multiple spaces in '1.20··Hæc autem eo cogitante.··Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate levitatis. Ecce angelus Domini.··Quia sic pie cogitat, consolari meretur, et consilium suum meliori consilio mutatur. Fili David.··Recognosce quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea. Noli timere.··Quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere charitatis intuitu. Conjugem.··Conjux erat non concubitu, sed affectu, non conjunctione corporis, sed copulatione animorum. Nota conjugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, et si nunquam debitum solvere possit. Bene Joseph vir, et Maria conjux dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod verum conjugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum. In ea natum est.··De ea nasci, est in lucem produci. In ea vero nasci, est concipi, vel secundum præsentiam angeli quam habet ex Deo: cui futurum quasi præteritum, natum dicitur. De Spiritu sancto est.··Spiritus sanctus dicitur Deus, et donum Dei, et charitas, et sola charitas eum incarnari fecit.'

MAT 1:21 Multiple spaces in '1.21··Pariet.··Ne videretur Joseph non esse necessarius ei, subdit: Pariet.··Et ita eris necessarius procurationi. Et vocabis nomen ejus Jesum.··Idem dicit isti quod prædixerat Mariæ ut promissum Salvatorem jam venisse tam viris quam feminis repræsentet ex voce. Ipse enim.··Nomen interpretatur.'

MAT 1:22 Multiple spaces in '1.22··Hoc autem,··etc. Quod propinquo est desponsata: quod inventa est in utero habens: quod peperit virgo: quod Jesus vocatus est: quod salvat. Hoc enim ait Evangelista, quando jam omnia impleta erant. Ut adimpleretur.··Isaiæ prophetia, signum est præscientiæ Dei, quia quod dicit certum est a Deo præsciri: et ideo ab homine debet timeri. Nullum autem signum quod designat, efficit: sed tantum signat quod ostendit, sic prophetia non necessitatem œrum facit quæ prædicit, sed signum est præscientiæ Dei. HIER. Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum, sed sola exhibitio veritatis. Prophetia non fecit necessitatem eorum quæ dicit, sed signum est præscientiæ Dei. Prophetia alia est ex prædestinatione Dei, quam necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro impleatur arbitrio: ut hæc de qua hic agitur. Alia est ex præscientia Dei cui nostrum admiscetur arbitrium. Alia est, quæ comminatio dicitur, quæ fit ob signum animadversionis divinæ, ut fugiant a facie arcus electi, et juste pereant incauti, et non ex præscientia: quia longe aliter scitur, quam futurum comminetur.'

MAT 1:23 Multiple spaces in '1.23··Ecce virgo.··Admiratur propheta Isaias, et quasi omnes de somno suscitans, ait: Ecce virgo in utero habebit Isa. 7.. Spiritui sancto præsens erat quod in tempore nondum erat. Ecce virgo,··etc. Dicunt Judæi quod non est hoc nomen integritatis, sed ætatis puella. Sed quomodo tunc est signum? Sensum Isaiæ sequitur, non verba. Pro concipiet, ponit: In utero habebit:··et vocabunt, pro vocabis, vel vocabitur. Emmanuel.··Proprium est Christi, ut Jesus, quia cum his quos salvat, semper adjuvando perseverat. Tribus de causis de Veteri Testamento astruit ea quæ ponit in Evangelio: pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis: pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta quæ sunt prædicta: pro conjunctione Novi et Veteris Testamenti.'

MAT 1:24 Multiple spaces in '1.24··Exsurgens autem Joseph,··etc. BEDA. Moraliter. Quisquis a Deo movetur, solvat moras, surgat a somno: faciat quod jubetur. Fecit sicut præcepit.··Perfecta obedientia. Fecit non tantum quod præcepit angelus, sed etiam sicut præcepit. Exhibitione servitutis, et effectu amoris obediens recte dicitur fecisse sicut præcepit ei. Angelus Domini.··Non relinquitur mentiendi locus, ubi officium angelorum celebratur. Et accepit conjugem,··etc. Ad vitandam virginis infamiam, ad celandum Salvatoris adventum, ad necessarium pueri nascentis obsequium.'

MAT 1:25 Multiple spaces in '1.25··Donec peperit.··Non quod post, quod magis constat: cum multis modis cognovit Deum esse qui natus est. Non quod postea cognoverit: sed ponitur donec,··pro et,··vel pro æterno,··ut: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum Psal. 109.. Dicitur quod Joseph Mariam facie ad faciem videre non poterat, quam Spiritus sanctus a conceptione impleverat penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur: de quo hic non agitur. Primogenitum,··etc. Primogenitum dicitur omne quod aperit vulvam, sive aliud sequatur sive non. Vel primogenitus inter omnes electos per gratiam. Proprie autem unigenitus Dei Patris vel Mariæ dicitur.'

MAT 2:1 Multiple spaces in '2.1··Cum ergo natus, etc. Quamvis Matthæus nativitatem prætermittat, tamen adventum magorum referens, breviter eam commemorat, sic dicens: Cum ergo.··RAB. Quatuor hic ponuntur a prophetis roborata, nativitas, nomen, locus et tempus, etc., usque ad de adventu magorum Lucas tacet, et Matthæus exponit. Bethehem Judæ.··Ad differentiam illius quæ est in Galilæa, in tribu Zabulon. Duæ enim sunt Bethlehem: Bethlehem prius dicta est Ephratha, Bethlehem domus panis, quia ibi nasciturus erat Panis vivus qui de cœlo descendit, qui ponitur in præsepio: ut irrationabiles pastos, faciat socios angelorum. Significat autem Ecclesiam, quæ est domus in qua panis vivus comeditur. In diebus.··HIER. Hoc non ponit tantum pro tempore, sed ut videatur impletum, etc., usque ad Judæi locum insinuant: tempus adventus non cognoscunt. AUG. Manifestatus est Jesus non doctis nec justis: prævalet namque, etc., usque ad ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret. Venerunt.··Magi, non post annum: quia tunc non inveniretur in præsepio, sed in Ægypto, sed decima tertia die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et Saba fluvius a quo regio nominatur, juxta quam et Arabia est, ubi Magi fuerunt reges. Qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes quæ ex tribus filiis Nœ natæ sunt, venturæ ad fidem præfigurentur: vel tot fuerunt principes, qui multos duxerunt in suo comitatu. Ideo Magi apud Jerosolymam præcipue rogant: quia per Balaam de Isræl nasciturum audierunt. Nova enim stella novum hominem indicabat. Stella, Christus quem sequi debemus, qui nisi in cordibus oriatur, rex Judæorum in Oriente non quæritur.'

MAT 2:2 Multiple spaces in '2.2··Ubi est, qui natus est rex,··etc. Confusio Judæorum est, ubi Christi nativitatem a gentibus discunt, et si non credunt, inexcusabiles sunt. Vidimus enim stellam.··Hæc stella Dominicæ nativitatis nuntia nunquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavit, et Magis deputavit: quæ mox peracto officio esse desiit. Christum nondum loquentem muta stella prædicat, postea loquentem apostoli nuntiaverunt Judæis, tanquam ratione utentibus; substantia rationalis, id est, angelus ortum Christi nuntiavit. Magos vero primitias gentium nondum ratione utentium irrationalis, id est stella, perduxit. Pastoribus angeli, Magis stella, utrisque tamen loquitur lingua cœlorum, quia jam cessabat lingua prophetarum. Utrum stella orta sit in oriente, an ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint, ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente, et eos in Jerusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege quærunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Judæa natum, et ideo Jerusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam præviam quam recognoscunt. Allegorice. Stella est illuminatio fidei quæ ad Christum ducit. Dum divertunt ad Judæos, eam amittunt: quia dum a malis consilium quærunt, veram illuminationem perdunt. LEO. Sequuntur tres viri superni luminis ductum et prævii fulgoris indicium intenta contemplatione comitantes, ad agnitionem veritatis, etc., usque ad ut eos tantæ visionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum.'

MAT 2:3 Multiple spaces in '2.3··Audiens autem Herodes,··etc. Rex dicitur, ut collatione ejus qui quæritur, hic intelligatur extraneus, quia jam defecerat proprius. Audiens autem Herodes.··Alium regem Judæorum quam se quæri, volebat enim cum esset alienigena legitimus rex videri: et ideo codices quibus genealogia texitur cremavit. Turbatus est,··etc. Vel quia exitum regni sui timet, vel propter iram Romanorum si hoc pateretur, qui decreverant ne quis rex vel dominus sine eorum consilio diceretur. Nato rege cœli, rex terræ turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum cœlestis celsitudo prædicatur. Cum illo.··Propter favorem: quia sæpe populus plus eis injuste favet, quos crudeles sustinent. Unde Salomon: Rex injustus omnes ministros impios habet Prov. 29..'

MAT 2:4 Multiple spaces in '2.4··Et congregans omnes principes sacerdotum.··Nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit faciat quod post se velle ostendit: sin autem, excusatus sit Romanis. Explorabat etiam, si rex eorum tristes vel lætos faciat Judæos. Ubi Christus nasceretur.··A Judæis quærit locum, a Magis tempus, ut de utroque fiat certus.'

MAT 2:5 Multiple spaces in '2.5··In Bethlehem Judæ.··Locum nativitatis exprimunt, quem testimonio Scripturæ didicerunt, ut ipsa eorum scientia illis fieret ad testimonium damnationis, nobis ad adjutorium fidei. Ex hoc patet, quia non ex ignorantia, sed ex cordis duritia credere noluerunt.'

MAT 2:6 Multiple spaces in '2.6··Et tu, Bethlehem.··Hoc sic ponit, ut ab eis dictum est, quia etsi non verba, veritatem sensus quodammodo ponunt.'

MAT 2:7 Multiple spaces in '2.7··Clam vocatis Magis.··Remotis sacerdotibus et scribis; timebat enim ne Judæi quasi ex Dei oraculo promissum occultarent, si se velle eum perimere sentirent. Ideo etiam promisit se adorare, ne quis sentiret dolum ejus: sed sine suspicione ob gratiam favoris ei renuntiarent.'

MAT 2:8 Multiple spaces in '2.8··Adorem eum.··Herodes devotionem pro mittit, sed gladium acuit: malitiam cordis depingens colore humilitatis. Finxit se vultu et verbis adorare eum, quem invida mente cogitabat occidere. Cujus personam repræsentant hypocritæ, qui ficte Deum quærunt, nunquam merentur invenire.'

MAT 2:9 Multiple spaces in '2.9··Et ecce stella quam viderant.··Ingressi Judæam deseruntur indicio stellæ, ut cogantur ex lege inquirere. Vel divino deseruntur auxilio qui quærunt humanum. Nec decebat signum infidelibus datum apparere domesticis legis et prophetarum; quia, si Moysen et prophetas non audiunt: neque si quis ex mortuis,··etc. Non tenuit æthereas vias: sed multum domui vicina, aliter non discernerent domum. Moraliter. Stella est bona exhortatio ducens ad Christum. Vel potius fides quæ est mentis illuminatio, per quam ingrediens Christum videt qui est stella matutina: et eo viso gaudet gaudio et adorare non desinit.'

MAT 2:10 Multiple spaces in '2.10··Gavisi sunt gaudio magno,··etc. Gaudio gaudet, qui propter Deum (qui verum gaudium est) gaudet. Addit et magno, quo nihil est majus. Et valde gavisi, quia de magno potest alius plus, alius minus gaudere.'

MAT 2:11 Multiple spaces in '2.11··Et intrantes domum,··etc. Tres Magi uno itinere Deum veniunt adorare: quia in uno Christo (qui est via) inseparabilis Trinitas ab eis erat adoranda. Puerum cum Maria matre ejus,··etc. Sæpe puer nominatur, ut eum agnoscant, de quo dictum est: Puer natus est nobis.··Cur non et Joseph cum Maria inventus est a Magis? Ne aliqua inde malæ suspicionis occasio daretur gentibus, quæ primitias suas statim nato Salvatore ad eum adorandum miserunt. Adoraverunt eum.··Sic confitentes Deum, quem actum esse hominem intelligunt, et moriturum quod per myrrham ostendunt. Et apertis,··etc. Fidem suam mysticis protestantur muneribus: Munera clausa, fides est cordis; munera aperta, etc., usque ad vel per hæc tria in eodem Christo intimantur, regia potestas, divina majestas, humana mortalitas.'

MAT 2:12 Multiple spaces in '2.12··Et responso accepto.··Sicut Moyses tacens clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid divina juberet voluntas. Hæc responsio non fit per angelum, sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam reversionis instituit, nisi ille qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita.··Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Ægyptum mittitur: quia et fides nutrienda erat ad præmium, et vita doctrinæ præparanda est ad eundum. Per aliam viam,··etc. In hoc forma datur credentibus, ut devoti ad Deum veniant: et quod jubeat intendant, scilicet, ne ad diabolum redeant: sed per semitas virtutum ad patriam veniant, et qui ceciderunt contemnendo resurgant obediendo. LEO. Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate virtutem, et in hominis veritate Dominum majestatis, etc., usque ad quia quod erat in substantiis proprium, non erat in persona diversum.'

MAT 2:13 Multiple spaces in '2.13··Accipe puerum,··etc. HILAR. Cum desponsatam eam justo significabat, conjugem nuncupavit, sed post partum mater tantum Jesu ostenditur, ut quemadmodum justo Joseph deputaretur Mariæ in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matris virginitas.'

MAT 2:14 Multiple spaces in '2.14··Qui consurgens.··Joseph figura prædicatorum, qui Christum, cum matre, id est, fidem Christi, et Ecclesiæ tulerunt ad gentes, relicto Herode, id est Judæorum infidelitate. Nocte.··Quia occulte per fugam ad illustrandam Ægyptum descendit, relicta nocte Judæis. Nocte tulit in Ægyptum, quia nocte ignorantiæ his a quibus ipse recessit reliquit incredulis. Quando redit, noctis non fit mentio, quia in fine mundi, Judæi fidem tanquam Christum ab Ægypto revertentem suscipientes illuminabuntur. In Ægyptum, et erat ibi,··etc. Omnigenum Deum monstrat venerantem: quia Christus a Judæis non receptus, per prædicationem transit ad gentes. Fugit in Ægyptum sicut natus est, ut corruptam reparet naturam. Sic fugit, ut fugaces revocaret. Quod fugit, sacramenti fuit non timoris, ut exemplum fugiendi daret suis. Non fugit mortem qui mori venerat: nec insidias expavit qui venerat aperire versutias diaboli. De hac fuga prædixit Isaias: Ecce Dominus ascendet super nubem levem,··id est, carnem sine peccato: ingredieturque Ægyptum Isa. 19.. Septem autem annis in Ægypto latuit. Ex Ægypto vocavi.··In Osæa juxta Hebraicam veritatem hoc invenitur: vel in libro Numerorum, ut quidam asserunt: quia totum dispositione Dei factum est.'

MAT 2:16 Multiple spaces in '2.16··Tunc Herodes videns.··Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quæ in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit. Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desævisse: quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quæ de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset. Occidit omnes pueros.··Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum pesecutio: quæ figuravit persecutionem sanctorum: et dum infans quæritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiæ dedicatur. Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt: qui non in Judæa tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi. Et in omnibus finibus ejus.··Non est contentus vastatione Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam ætatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret. A bimatu.··Ideo a bimatu, ut sicut præoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et præoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu: quia timebat, ne puer cui famulabantur sidera, paulo supra ætatem vel infra speciem sibi conformaret.'

MAT 2:17 Multiple spaces in '2.17··Tunc adimpletum est.··Adimpletum dicitur: quia antequam fieret legentibus erat semiplenum, quia quod in littera sonabat, aliquid futurum occulte promittebat. CHRYSOST. Dicit quod stella per annum apparuit, sicut in destructione Romanorum signa apparuerunt in cœlo, quando vox angelorum audita est: Transeamus ab his sedibus.'

MAT 2:18 Multiple spaces in '2.18··Vox in Rama.··Id est, in excelso longe lateque diffusa est. Allegorice. Vel, vox Ecclesiæ de nece membrorum gementis usque ad solium superni ascendit judicis. Vox in Rama.··Propter uxorem Levitæ fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum in duodecim partes divisam, omnis Isræl tribum Benjamin præter trecentos viros delevit: eorum qui superfuerunt ploratus et ululatus auditus est usque Rama, qui est locus juxta Gabaa duodecimo milliario a Bethlehem. Audita.··Exaggerat, ut hyperbolice Rachel jam mortua, dolentis affectu filios jam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldæis historia texitur quod similis esset ab eis cladi priori populo Judæorum futura vastatio. Sed verius revelante per evangelistam spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo, quod tunc completum sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem captivitatem sermo prophetiæ respicit, tamen in eo sicut in umbra, futura veritas cædis infantium pronuntiatur. Rachel.··Quia sepulta est juxta Bethlehem, et ex terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel quia multi de Benjamin et Joseph occisi sunt. De Rachel natus est Benjamin, ad cujus sortem non pertinet Bethlehem, sed ad tribum tantum Juda. Sed quia contiguæ tribus sunt Juda et Benjamin in finibus Bethlehem, multi quoque de tribu Benjamin occisi sunt. Nota quod melius per Rachel (quam si per Bethlehem plorasse diceretur) figura sacramenti innuitur, quia per eam in omnibus schema Ecclesiæ commendatur, quæ plorat non tam morte translatos, quam supplicio peremptos. Rachel.··Id est Ecclesia, suos teneros agnos plorat peremptos: neque vult consolari in præsenti, quia non sunt: sed omnem spem et consolationem ad æternam transmittit vitam. Plorat Ecclesia, et non vult consolari hic: quia filii sui non sunt de hoc mundo. Vel plorat: quia dum parit, justitiam habet unde dicitur: Vos plorabitis,··etc., sed additur consolatio: Tristitia vestra vertetur in gaudium Joan. 16..'

MAT 2:19 Multiple spaces in '2.19··Defuncto autem Herode, ecce,··etc. Quia sopita Judæorum perfidia, et Helia et Enoch prædicantibus, Judæa verbum Dei recipiet. Defuncto rege illico complices ejus pereunt, sic cessante persecutione Ecclesiæ ad cœlestia invitatur.'

MAT 2:20 Multiple spaces in '2.20··In terram.··Non determinat in quam partem, ut dubitante Joseph angelus revertatur: et frequenti ejus allocutione Joseph certior reddatur. Quia non distinxit in quam partem, ideo Josephus intellexit Judæam quæ dignior pars regni erat. Defuncti.··Tradunt quidam quia fecit Herodes super funus suum nobiliores Judæorum occidere, ut sic cogeret Judæos mortem suam flere.'

MAT 2:21 Multiple spaces in '2.21··Qui consurgens.··Allegorice. Joseph gerit figuram apostolorum, quorum officio Christus circumfertur. Apostoli primum venerunt in terram Isræl: quia primum prædicaverunt Judæis. Sed pro Herode, id est, manente hæreditaria infidelitate, metuunt et recedunt admoniti gratiam gentibus prædicare, et ad eas Christum transferre. Nominata terra Isræl visum est Joseph non alicubi talem puerum debere habitare, nisi in Jerusalem ubi erat templum et celebratio prophetarum. Tamen angelus intelligi voluit Galilæam, quam et Judæi incolebant, quod ostendit sic fuisse prædestinatum, quia Nazareus vocabitur.'

MAT 2:22 Multiple spaces in '2.22··Timuit illo ire.··Si timuit Judæam pro Archelao hærede paternæ crudelitatis, cur non et Galilæam, ubi Herodes alius frater ejus regnabat? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit: sed insolescens a Tiberio Cæsare dejectus est Lugdunum in exsilium, et tunc divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id est Galilæam, Herodes frater ejus obtinuit. Quæritur: quare non timuit Joseph ire in Galilæam sicut in Judæam, cum et ibi regnaret Archelaus? Sed melius potuit in Nazareth (quæ remota erat) latere quam in Jerusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus. Secessit in partes.··Quod Christus illuc non transfertur ubi regnabat Archelaus, significat, quia illis abscondetur Christus, in quibus regnabit Antichristus.'

MAT 2:23 Multiple spaces in '2.23··Nazareth.··Nazareth, germen novellum vel flos campi interpretatur, de cujus radice germinis sanctus sanctorum ad significandum æternitatis suæ substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret: cujus nomen indicio est, quod ipsa sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaræi dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt. Nazareth Galilææ quo transfertur, partem ejusdem gentis quæ fidem susceptura erat, significat: unde flos interpretatur: quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad cœlestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat. Per prophetas.··Prophetas pluraliter dicit, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum: ostendit sensum non verba se sumpsisse. Vel eisdem verbis in Isaia juxta Hebraicam veritatem: Nazaræus de radice ejus ascendet Isa. 11..'

MAT 3:1 Multiple spaces in '3.1··In diebus autem.··Præterit multa, et transit ad prædicationem Joannis. In diebus.··Non solum pueritiæ annos, sed omnes usque ad prædicationem Joannis comprehendit, id est, cum fere esset triginta annorum. Lucas significantius tempora exprimit: Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris. Prædicans.··Manifestavit se qui prius siluerat, baptizando, viam præparans Domino. In deserto Judææ.··Quia Judæi a Deo deserti erant, quibus necessaria est pœnitentia, ut redeant.'

MAT 3:2 Multiple spaces in '3.2··Pœnitentiam.··Hoc præco nuntiat, quod post per seipsam Veritas; pœnitentia præcedit, sequitur promissio regni: qui vere pœnitet, in se præteritos errores, deinde erigit animum ad cœleste regnum. Si gratis in baptismo fit remissio, cur prædicatur pœnitentia? Sed triplex est modus pœnitentiæ. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare: quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per pœnitentiam revocari. Tertius, quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur. Pœnitere est ante acta deflere, et deflenda non committere. Pœnitentibus regnum cœlorum adesse dicitur. Non terrena, ut in veteri lege: et hoc per obedientiam Christi. Et hoc regnum cœlorum primus Joannes prædicavit: Pœnitentiam agite.··Prima virtus est, per pœnitentiam perimere veterem hominem, et vitia odisse: quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Pœnitentiæ virtus timore concipitur, qui est initium sapientiæ. Pœnitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit. Pœnitentiam agere est dignos fructus pœnitentiæ facere. Regnum cœlorum.··Id est Christus, per quem sancti regnant in cœlestibus. Vel Evangelium, quo invitat ad regnum. Appropinquavit enim,··etc. Nisi appropinquaret, nemo redire posset: quia infirmi et cæci via (quæ est Christus) carebant: quam parans Joannes pœnitenti anteponit.'

MAT 3:3 Multiple spaces in '3.3··Vox clamantis.··Joannes vox, Christus verbum, qui clamat in Joanne: Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine intelligentia verbi valet. Vox viam verbo præparat, ut recipiatur. Unde: Paravi lucernam Christo meo Psal. 131.. In deserto.··Forma pœnitentibus: locus conversationis, non frequentia hominum, sed desertum. Vestitus non mollis ad fluxum, sed asper: victus tenuis et inusitatus. Typice, desertum significat sanctorum vitam a mundi illecebris segregatam. Viam Domini.··Via Domini ad cor dirigitur, cum sermo ejus diligenter auditur.'

MAT 3:4 Multiple spaces in '3.4··Ipse autem Joannes.··Qui pœnitentiam prædicat, habitum pœnitentiæ prætendit. In eo vilitas vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur. Ipse autem Joannes in semetipso erudit pœnitentes, et formam vitæ exhibet in deserto habitans, de locustis vivens, pilos cameli vestiens. Servus Dei non debet habere vestimentum ad decorem vel ad delectationem, sed tantum ad tegendam nuditatem. Inde Joannes pilis vestiebatur.'

MAT 3:5 Multiple spaces in '3.5··Tunc exibat ad eum,··etc. Quia nisi quis a malis exeat, non abluitur. Unde apte sequitur: Baptizabantur ab eo in Jordane:··qui descensio interpretatur, quia de superbia veteris hominis ad humilitatem confessionis et emendationis descendebant. Jam tunc enim baptizandis exemplum dabatur confitendi peccata et promittendi meliora.'

MAT 3:6 Multiple spaces in '3.6··In Jordane.··Quia in eo figura baptismi præcessit, et ex nomine descensum de superbia exigit, quod congruit baptizatis. Confitentes.··Confessio peccatorum, conscientiæ est testimonium timentis Deum. Qui enim timet judicium Dei, peccata non erubescit confiteri. Perfectius timor solvit omnem pudorem. Confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis pœna. Ideoque jubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro pœna. Nam hoc ipsum pars est divini judicii.'

MAT 3:7 Multiple spaces in '3.7··Multos Pharisæorum,··etc. Hi sunt ex hæreticis Judæorum, et Pharisæi observationum et traditionum præferunt justitiam. Unde et Pharisæi, id est, divisi a populo per privatam justitiam dicuntur. Sadducæi, id est justi: vindicant enim sibi quod non sunt: hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore: quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Joannes increpat: quia maxime indigebant correctione et pœnitentia. Progenies viperarum,··etc., id est, venenati venenatorum filii: quia bonis invident eosque persequuntur, proximos lædunt ut patres eorum. Vipera patrem suum occidit, sic Judæi prophetas qui erant patres eorum.'

MAT 3:8 Multiple spaces in '3.8··Facite ergo fructus dignos.··BEDA. Quasi diceret: Quare prius venena non deponitis, ut sic ad baptismum, etc., usque ad gratia est quæ sentit, sentiens quærit sanctitatem.'

MAT 3:9 Multiple spaces in '3.9··Dico enim.··A carne retrahit, ut cogitent opera prædestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahæ formare. De lapidibus.··Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait. Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excæcatio Judæorum et gentium ad lucem transformatio præsignatur. Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahæ defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei præsagium olim Deus de Sara genuit filium.'

MAT 3:10 Multiple spaces in '3.10··Jam enim securis.··Ne autem viderentur immunes, si se a talibus sacramentis separarent, comminatur. Securis.··Christus, qui ex manubrio constat et ferro, id est, humanitate qua tenetur, et divinitate quia incidit. Posita est:··quia etsi per patientiam exspectat, videt tamen quid est facturus. Ad radicem.··Id est, finem Judaici populi, ut auferat de terra viventium eos qui in Christo non credunt. Vel, securis, sententia judicii, vel prædicatio Evangelii. Ad radicem.··Nota non ad ramos, sed ad radicem. Cum enim filii malorum tolluntur, quid aliud quam rami infructuosæ arboris abscinduntur? Cum tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus abscinditur, ne quid remaneat unde iterum aliquid germinis oriatur. Radices sunt cogitationes, quibus plantati, vel sursum cœlo sustolluntur, vel ad ima inferni mittuntur. Arbor humanum genus: hujus rami, alii sunt aridi, id est, pagani incendio apti. Alii virides, sed sine fructu: ut hypocritæ, qui speciem sanctitatis prætendunt, sed intus vacui: alii fructuosi, sed venenosi, id est, hæretici: qui prædicando fructum pariunt, sed mortalem. Alii, id est, catholici, qui bonum fructum ferunt. Omnis ergo arbor,··ut gentiles, hypocritæ, qui nullum, et hæretici, qui malum.'

MAT 3:11 Multiple spaces in '3.11··Ego quidem.··Ne videatur sua auctoritate minari, incipit aperire quantæ sit dignitatis: cujus præsentia comminatur, vel cujus beneficii persuadet: Ego quidem baptizo vos in aqua.··Tantum corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut nascendo, prædicando, præcurro sic baptizando: ut pœnitentes, quos ego hoc signaculo ab impœnitentibus discerno, ad baptismum Christi dirigam. Post me venturus est.··Et si moneo dignos fructus pœnitentiæ facere, superbiam abjicere: non tamen possum a peccatis solvere. Fortior me est.··Quia ego baptizo in pœnitentiam, ille in remissionem. Ego spiritum habeo, ille dat. Ego regnum cœlorum prædico, ille dat. Cujus non sum,··etc. Alii scribunt: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Potuit autem Joannes utrumque dicere, vel contextim vel diverso tempore: ut alius evangelista hoc, alius illud assumere. Omnes tamen verum narraverunt. Intendit autem in hoc ostendere excellentiam Christi et suam humilitatem. Vel secundum allegoriam. Calceamentum est incarnationis mysterium; corrigia, mysterii ligatura. Non ergo valet Joannes corrigiam solvere, quia incarnationis mysterium non sufficit investigare. Vel, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, id est, nomen sponsi mihi non usurpo, nec sponsus credi vel dici, sed amicus sponsi volo. Mos enim erat ut si quis eam quæ sibi competeret accipere in uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus jure propinquitatis accederet. Joannes ergo, qui non sponsus, ait: Non sum dignus, etc. Ac si dicat. Ego redemptoris vestigia non valeo denudare: quia nomen sponsi non mihi usurpo. Vel simpliciter se humiliat, vel Evangelii sacramenta non est dignus circumferre prædicando, quod non sibi deputatum, apostolis est commissum. Non sum dignus explicare naturam Divinitatis ad humanitatem. Vel, non sum dignus Evangelii prædicationem portare, vel nomen sponsi usurpare. Joannes ut purus homo spiritum dare non poterat, quo remittitur culpa. Christus vero dat, quia Deus: et baptizat in verbo, de quo dicitur: Et vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis Joan. 15.; et alibi: Mundans eos lavacro aquæ in verbo vitæ sanctificatæ Ephes. 5.. In Spiritu sancto.··Vel spiritu sanctificationis, et igne, id est probatione tribulationis. Vel spiritu in præsenti abluit: post, si quæ macula surrepit, igne purgatorio ad purum exuret: quod de levioribus credendum est peccatis. Unde in Levitico, super altare semper ignis missus de cœlo ardebat, id est, ignis divini amoris, qui omnes in Christo (id est, qui super altare offeruntur), quasi rebaptizat et exurit carnis eorum vitia.'

MAT 3:12 Multiple spaces in '3.12··Cujus ventilabrum.··Ventilabrum in manu est examen judicii quo discernuntur leves et vacui a fructu boni operis. In manu,··quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Permundabit,··id est, quotidie a variis tentationibus mundat. Vel, Permundabit,··dum ob manifesta peccata perversus de Ecclesia ejicitur, vel post mortem damnatur. Paleas autem.··Paleæ de origine unde et triticum oriuntur, id est de semine, zizania vero de diversa. Paleæ ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt: zizania vero qui et opere et professione secernuntur ab electis. De his dicitur: Qui non credit, jam judicatus est,··et ideo non fit hic mentio de illis. Inexstinguibili.··Quia non exstinguetur neque exstinguet cruciatos, sed æternaliter puniet. Dicitur autem ad differentiam illius de quo dicitur: Igne nos examinasti Psal. 65., etc.'

MAT 3:13 Multiple spaces in '3.13··Tunc venit.··Quando Joannes prædicabat et baptizabat, scilicet quando Jesus triginta erat annorum, ostendens nullum debere sacerdotem vel prædicatorem fieri nisi utilis ætatis. Sicut Joseph tricenarius regnum Ægypti suscepit. David regnum ea ætate inchoavit: Ezechiel prophetiam promeruit. Venit Jesus his de causis ut baptisma Joannis comprobaret, et ut (quia homo erat) omnem impleret justitiam et legis humilitatem: et ut aquas sanctificans, per columbam in lavacro, adventum Spiritus sancti ostenderet. Venit enim non necessitate ablutionis, sed ut nemo quantumlibet sanctus baptismi gratiam superfluam judicaret. A Galilæa in Jordanem.··Galilæa, transmigratio: Jordanis, descensus. Qui ergo vult baptizari transmigret a vitiis, et descendens humilietur.'

MAT 3:15 Multiple spaces in '3.15··Sine modo.··Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Tunc dimisit.··Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.'

MAT 3:16 Multiple spaces in '3.16··Baptizatus autem.··Christus aquas baptismi sanctificavit: quia cujus est creare, ejusdem est et sanctificare. Sicut homo constat duobus, id est, corpore et anima, ita duobus renascitur: aqua quæ purgat sordes et consepelit Christo: et igne spiritus quo conflagranti ad cœlum rapimur. Sic Ecclesia post baptismum culmen virtutum quibusdam incrementis appetit, ut Christus baptizatus de aqua ascendit. Sic post baptismum ascendunt, qui ad virtutes proficiunt: et qui prius carnales et filii Adæ, fiunt spirituales et filii Dei. Aperti sunt,··etc. Et hoc ad impletionem justitiæ. Non enim tunc primum sibi patuere cœlestia vel Spiritus sanctus est datus: sed nobis per acceptum baptismum aditum cœli patere, et Spiritum sanctum dari monstravit. Quod enim cœli aperti, quod Spiritus sanctus venit, quod vox Patris insonuit, etc., hæc mystica insunt nobis. Patet renatis aditus in cœlum per Christum, qui per Adam clausus fuit. Sicut columbam.··Verum corpus formatum ad horam habuit in specie columbæ: quia aliter spiritus ab hominibus videri non posset sicut columba, non quia vera columba esset, sed quia spiritus in corporali specie, non tamen ipse corpus. Ita de hac figura sentitur sicut de aliis in quibus Deus apparuit: quæ expleto officio resolvebantur. Bene spiritus in columba quæ simplex et mansueta descendit, ut et suæ naturæ simplicitatem, et eum in quem descendebat, mitem misericordiæ præconem datoremque indicaret. Similiter omnes baptismo renati septem virtutibus in columba significatis debent repleri. Columba a malitia fellis est aliena, in quo prohibemur ab ira. Nullum ore vel unguibus lædit, in quo notatur innocentia. Nec minimas aviculas invadit, in quibus aliæ aves se et pullos suos nutriunt: in quo prohibemur a rapina. Puro pascitur grano: in quo notatur abstinentia, alienos tanquam pullos suos fovet, ecce charitas. Gemitum dat pro cantu, ecce compunctio. Super aquas sedet ut accipitrem prævisa in aquis umbra declinet: ecce sollicitudo. In columba super Dominum spiritus apparuit: quia venit nos per mansuetudinem colligere. Super discipulos in igne quos ad consumendam rubiginem peccati contra seipsos veniebat accendere. Adam peccando cœlum amisit, Christus a Spiritu sancto per columbam glorificatus apparuit: flammam vibrantem quæ viam prohibuit aqua baptismi exstinxit: quia aqua est contraria igni. Complacui.··Id est, bene placitum meum constitui, ut tu in quo nihil nisi bonum placeas, et per te alii non in se, sed in te, id est, tibi fide et claritate uniti placeant.'

MAT 4:1 Multiple spaces in '4.1··Tunc Jesus.··Post baptismum, quia nulla est mora a tentatione: Ut mox doceat baptizatos de mundo exire, in quiete Deo vacare: sic filii Isræl post transitum maris per desertum ascendunt, et manna comedunt donec veniant ad terram promissionis. Tunc Jesus ductus est,··etc. RAB. Hic est ordo rectæ conversationis, ut post acceptam Spiritus sancti gratiam contra diabolum arctius accingamur: ea via Samaritanus descendit, quia carne indutus easdem tentationes sustinuit. Spiritui Sancto, qui quos replet ad pugnam mittit fortes. Sine hoc spiritu qui ad pugnam vadit, cito cadit. Ut tentaretur a diabolo.··Non tentatur a diabolo, nisi quia ad desertum exierit, id est, bono studere cœperit.'

MAT 4:2 Multiple spaces in '4.2··Et cum jejunasset.··BEDA. Jejunat ut tentetur, tentatur quia jejunat, et exemplum jejunandi nobis dat, etc., usque ad et sic quandiu hic sumus, semper peccata ploremus: quia hoc numero præsens vita ostenditur. LEO. Dum per varias actiones vitæ hujus sollicitudo distenditur, necesse est de mundano pulvere, etc., usque ad ut in cujus sumus resurrectione conresuscitati, in ipsius inveniamur passione commortui. Postea esuriit.··Hoc est vere humanitatis: et per hoc est occasio tentandi. Latet potestas, patet infirmitas.'

MAT 4:3 Multiple spaces in '4.3··Et accedens.··Quia esuries est signum infirmitatis. Et sic nobis in abstinentia non deest tentatio. Per exteriorem infirmitatem Christum tentat in quo nullam legem peccati inveniebat. Si Filius Dei es.··Aliud horum explorantis est, aliud tentantis, dum Deum confiteri videtur, et hujusmodi illudere conatur. Sic enim tentat ut exploret quod veretur. Sic explorat, ut tentando decipiat. Si Filius Dei es.··Noverat Filium Dei venisse in mundum, seu per prophetas seu per angelos nuntiantes, seu per Joannem demonstrantem: sed quia humilia in eo videbat, quod de Deitate suspicatus est, ex superbia ei in dubium venit. Unde et callide exquirit: Nec indignum fuit Christum tentari qui venerat occidi, ut tentationes superando nobis potestatem daret superandi tentationes, sicut sua morte abstulit nostram mortalitatem. RAB. Christus non nisi post baptismum se tentari permisit, insinuans ad se euntes graviores passuros, etc., usque ad Christus vero sola suggestione tentatus fuit: quia delectatio peccati mentem ejus non momordit.'

MAT 4:4 Multiple spaces in '4.4··Scriptum est.··Non utitur potestate, sed Scripturarum auctoritate, docens nos magis doctrina quam miraculis pugnare. Non in solo pane vivit homo.··Quasi: Persuasio tua tentatio est: quia agis de cibo corporis, et non de cibo mentis. Inferior pars hominis pane sustentatur, alia verbo Dei reficitur: quia vero agis de inferiori, patet quod tentator sis. Sed in omni verbo,··etc. Omne verbum charitas, in qua complentur omnia quæ procedunt de ore Dei, quia cujuscunque ministerio dicantur, non ejus sunt, sed Dei: sed si adversum quid inseritur, hoc non est Dei. De uno verbo, id est, sapientia Dei procedit quidquid loquuntur sancti qui sunt os ejus.'

MAT 4:5 Multiple spaces in '4.5··Tunc assumpsit.··Prima et ultima tentatio in deserto, media quoque historialiter, ultima fuit postquam regressus est Jerusalem. Quia Matthæus non secundum ordinem historiæ, sed secundum tentationem Adæ prosequitur: Lucas vero ut res gesta est. Quia ex responsione Christi victus et incertus remansit: post primam ad secundam accessit tentationem. Quod permisit se assumi, non infirmitas fuit, sed patientia: in diabolo vero non virtus, sed superbia. Nota hæc omnia corporeis sensibus esse completa. Nec mirum si se permisit circumferri: si sic accipitur assumptio, qui permisit se crucifigi. Supra pinnaculum.··RAB. In Palæstina desuper plana erant tecta, et ibi erat sedes doctorum, unde, etc., usque ad ostendit ut cuicunque bona et alta imperanti obediamus, sed præcipitare volenti contræamus. Si filius.··BEDA. In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat, etc., usque ad in specie hominis diabolum apparuisse verisimile est. Mitte.··Hæc vox convenit illi, qui omnes præcipitare satagit: in quo infirmus ostenditur, quod nulli nocere possit, nisi prius ille se deorsum miserit. Suggerebat enim, ut aliquo signo exploraret quantum apud Deum posset. Sed nemo debet tentare Deum, quando habet ex humana ratione quid faciat. Unde quamvis omnia posset, ait tamen suis: Si persecuti vos fuerint in civitate ista, fugite in aliam.··Et ipse idem fugit et abiit et latuit. Nunc autem poterat aliter de templo descendere, quam per jactantiam se præcipitare. Postquam deficit humana ratio, commendet se homo Deo, non tentando, sed devote confitendo. Quia angelis suis mandavit de te.··BEDA. Quod bene dicitur de corpore, diabolus male interpretatur de capite, etc., usque ad sed de auxilio angelorum quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione tacet.'

MAT 4:8 Multiple spaces in '4.8··Iterum assumpsit.··Hæc tentatio ordine præcessit, sed narratur præpostero, secundum quod factum est Adæ. Ostendit,··etc. Non quod visum ejus qui omnia videt ampliaverit, sed vanitatem mundanæ pompæ quam amabat, quasi speciosam, etc., usque ad Non quod eam concupiscentiæ oculo intueretur sicut nos, sed sic hæc ostensio fuit in mente, sicut medici vident morbos sine læsione.'

MAT 4:9 Multiple spaces in '4.9··Hæc omnia tibi dabo.··Hæc de arrogantia dicit: non quod totus mundus suus sit. A principio quod Dei erat ut sibi usurparet diabolus laboravit: unde ut in eis coleretur, idola invenit. In his tribus notantur gula, avaritia, superbia. RAB. Lucas avaritiam mediam ponit, ultimam superbiam, etc., usque ad in his tribus omnia genera tentationum comprehenduntur.'

MAT 4:10 Multiple spaces in '4.10··Scriptum est.··David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege. Dominum Deum tuum.··Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc præceptum esse insinuat. Similiter, et illud: Non tentabis Dominum Deum tuum,··scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur. Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et Dominus sit adorandus ex debito. Servies.··Græce: enim servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicunque, Græce dicitur. Illa vero quæ soli Deo debetur, latria dicitur: unde idololatria, quæ quod soli Deo debet, idolis dat. Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit. Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, cum dixit Gen. 3.: Eritis sicut dii.··De avaritia, cum ait: Scientes bonum et malum.'

MAT 4:11 Multiple spaces in '4.11··Accesserunt.··Non quasi tunc primum adeuntes, sed agonem Domini procul aspicientes, ne videatur eorum præsidio eguisse vel vicisse. Sed ut ille victus abiit, parati ad obsequium venerunt. Sicut in hoc agone militia nostra præstruitur, ita in obsequium angelorum gloriosa remuneratio docetur.'

MAT 4:12 Multiple spaces in '4.12··Cum autem audisset.··RAB. Hic Matthæus, sicut Marcus et Lucas, prætermittit primum adventum Domini in Galilæam, postquam, etc., usque ad, Hoc fecit initium signorum Jesus.··Et iterum: Nondum Joannes missus erat in carcerem. Joannes,··etc. Quod erat propter Evangelium. Jesus hoc idem perfectius prædicans ad tempus cedit et fugit, ut sit exemplum suis. In Galilæam.··Duæ sunt Galilææ: una dicitur Judæorum, altera gentium propter inhabitationem gentium, quam partem dedit Salomon regi Tyri qui gentes ibi posuit.'

MAT 4:13 Multiple spaces in '4.13··Nazareth.··RAB. Unde Christus Nazaræus dicitur, vicus est in Galilæa juxta montem Thabor, etc., usque ad quia in medio gentium ad dilatandum verbum Dei fortiter consistit, ut credentibus refugium periclitantibus ostendat fidei portum.'

MAT 4:15 Multiple spaces in '4.15··Terra Zabulon.··ID. Quod primo positum est prætermittit evangelista; scilicet: Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim Isa. 9.: sicut et quod in medio est, etc., usque ad sed pro figura eorum qui vocandi sunt de gentibus, ea quæ gentium est hic memoratur.'

MAT 4:16 Multiple spaces in '4.16··Populus.··AUG. Populus iste qui prior ductus est in captivitatem, et in tenebris vitiorum erat, prior lucem prædicationis Christi vidit. Deinde in omnes Evangelium disseminatum est. Unde sequitur: Habitantibus in regione. Umbræ mortis.··Mors est in inferno. Umbra hujus mortis sunt peccata, quæ nunquam sine morte. Qui ergo vult fugere mortem, vitet umbram.'

MAT 4:17 Multiple spaces in '4.17··Exinde.··Postquam baptizatus est. Baptismus idoneos facit ad prædicandum. Exinde,··id est, tradito Joanne: quia lege desinente sequitur Evangelium, ut auroram sol. Humilis magister qui doctrinam discipuli non impedit, sed exspectat donec consummet cursum suum. In quo docet, ne quis ab inferiore persona sermonem contemnat. Unde Apostolus. Si cui revelatum fuerit, prior taceat. Pœnitentiam agite.··Eadem quæ præco prædicat: ut ostendatur non alius quam qui in voce clamaverat. Christus enim verbum quod clamat in Jordane organo et in omnibus qui ab initio aliquid divinitus dixerunt: et tamen iste solus vox, quia per eum præsens verbum ostenditur quod alii longe nuntiaverunt. Inter enim vocem et verbum nihil est medium, sed ut vox sonuit, mox verbum percipitur: sicut Joannes clausus destitit: Christus virtutibus claruit. Unde Joannes est figura prophetarum et legis, qui vere sunt vox clamantis sapientiæ Dei, quorum Joannes est finis, quibus cessantibus solum verbum, quod in eis sonuerat, per se ostenditur. RAB. Hæc prædicatio Christi in Capharnaum coruscantibus miraculis incepta, dicitur, etc., usque ad Baptista incarcerato prædicare incepit.'

MAT 4:18 Multiple spaces in '4.18··Qui vocatur Petrus.··Vel quando primum Andræas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur: Tu vocaberis Cephas Joan. 1., quod interpretatur Petrus:··quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi,··dictum est ei: Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam Matth. 16.. BEDA. Petrus, agnoscens:··Andræas, virilis:··quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est RAB. Matthæus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilææ, Andræas Petrum adduxit, sed nondum discipuli. Mittentes rete.··Quia quos sæpe terrenis lucris inhiare considerat, cœlestibus desideriis advocat, et per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis eripit, unde subdit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum Joan. 1..'

MAT 4:19 Multiple spaces in '4.19··Piscatores.··Piscaturus per piscatoria vadit loca. Mystice. Cum incarnatus carnem suscepit, divinitus vidit in mari mundi spirituales piscatores: et aliis quid essent ostendit, quos ab æterno prævidit.'

MAT 4:20 Multiple spaces in '4.20··Continuo.··Perfecta obedientia est sua imperfecta relinquere. Relictis retibus: quia et si postea resumunt, non cupiditate et proprietatis amore. In his datur forma volentibus sequi. Mutatur intentio non piscatio, mutantur retia in doctrinam, cupiditas in amorem animarum: fit mare sæculum, navis Ecclesia, pisces boni et mali homines.'

MAT 4:21 Multiple spaces in '4.21··Vidit alios duos.··Ecce in his quatuor numerus evangelistarum præfiguratur, qui animas a mundo extrahunt de quatuor partibus mundi. Bini et bini vocantur, quia charitas non nisi inter duos est. Vocatio dicitur: Vel secundum electionem gratiæ. Unde dicitur: Quos vocavit Rom. 8., etc. Vel secundum illud: Multi sunt vocati Matth. 10.. AUG. Quæritur quomodo Matthæus et Marcus dicant binos vocasse Jesum: primo Petrum et Andræam, etc., usque ad ideo autem piscatores illitteratos misit prædicare, ut fides in virtute Dei, non eloquentia hominum putetur. Zebedæi et Joannem.··Zebedæus fugitivus, id est, diabolus. Jacobus, supplantator qui adjuvatur a Joanne, id est, a gratia Dei. Et vocavit eos. Illi autem,··etc. Vocavit et alios, sed sufficit nominare istos.'

MAT 4:23 Multiple spaces in '4.23··Et circumibat Jesus totam Galilæam.··Coadjutoribus vocatis prædicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem. Docens in synagogis.··Docens de moribus, vitæ activæ subditos. Prædicans de futuris vitæ contemplativæ perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quæ homo naturaliter habet. Prædicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiæ, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, cœlestis hæreditas, angelorum societas. In synagogis.··Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures prædicet. Evangelium.··Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiæ non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam. Et sanans.··Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens prædicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.'

MAT 4:24 Multiple spaces in '4.24··Et abiit opinio.··BEDA. Opera salutis sine fama boni odoris non satis relucent auditoribus, nec fama sine opere proficit: sine quibus, etc., usque ad curat corpora, ut paratius audiant invisibilia. Aliter parum erat mox morituris curam impendere.'

MAT 4:25 Multiple spaces in '4.25··Secutæ sunt.··AUG. Quadripartitæ turbæ, scilicet. Alii, etc., usque ad alii, per invidiam volentes eum accusare et in aliquo capere.'

MAT 5:1 Multiple spaces in '5.1··Videns autem Jesus.··AUG. Huic rei consentit Lucas dicens: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare Luc. 6., etc. Sed Lucas dicit, etc., usque ad non enim omnes omnia possunt: quod verius putatur quamvis idem utriusque simul possit videri factus. Ascendit.··Docens suos ascendere nec in turba remanere: altiorem docturus justitiam, quam illam quæ est Scribarum et Pharisæorum. Ascendit ipse mons in montem, ut altiora virtutum culmina doceret, et Ecclesiam supra quam sedet prædicans præceptum Domini sublimius erigendam ostenderet quam eadem doctrina usque ad finem sæculi plenius erudiret. Apostolos præeminentius abducit, ut a monte prius suscipiant montes pacem populo. Sedisset.··Sessio humanitatis per quam cognoscitur. Unde: Et mundus eum non cognovit,··ante incarnationem. Accesserunt.··Ut vicinius audiant, qui ad implendum animo properant.'

MAT 5:2 Multiple spaces in '5.2··Et aperiens.··Apertio oris profunditatem significat sacramenti. Quasi abyssum, quasi thesaurum aperuit, quasi fluvium paradisi. In hoc monte Novum Testamentum in cordibus filiorum scribit, incipiens a beatitudine qui in monte Sinai Vetus Testamentum in lapidibus servis dedit incipiens a terrore. AUG. Sermonem quem locutus est Dominus noster in monte, sicut in Evangelio, etc., usque ad, Omnis qui audit verba mea hæc et faciat, assimilabo eum viro sapienti Matth. 7..'

MAT 5:3 Multiple spaces in '5.3··Beati.··GREG. NYSS. Beatitudo, ut mea fert opinio, comprehensio est omnium earum rerum quæ, etc., usque ad miseria enim est in acerbis et tristibus nostraque voluntate non occidentibus casibus et calamitatibus ærumna. Beati pauperes.··Sententiarum numerus diligenter est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate. HIER. Beati pauperes spiritu.··Quia non necessitas sed fides, et devotio paupertatis beatos facit, etc., usque ad sicut initium sapientiæ timor Domini, sic paupertas est principium beatitudinis. CHRYSOST. Pauperes spiritu sunt humiles et contriti corde. Spiritum autem hic animam et voluntatem dixit. Quoniam autem multi sunt humiles non spontanei, sed astricti necessitate, primos vocat beatos.'

MAT 5:4 Multiple spaces in '5.4··Beati mites.··Mites sunt qui malis moribus dominantur: perfecta virtus est morum possessio. THEOPH. Mites sunt, non qui prorsus non irascuntur, etc., usque ad sic doctrina viri per patientiam dignoscitur. Possidebunt terram.··AUG. Illam terram ego credo de qua in Psalmo dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium Psal. CLXI.'

MAT 5:5 Multiple spaces in '5.5··Beati qui lugent.··Pro suis vel aliorum peccatis, qui est ab irriguo inferiori, sed qui fit ab irriguo superiori est ex desiderio cœlestis patriæ. Ille lavat præsentes sordes, hic accendit acrius æternorum amatores. Qui autem peccata deposuit, mores mansuetudine correxit, flevit etiam, jam potest esurire et sitire justitiam, quod prius non poterat. Hæc virtus sine spiritu fortitudinis non impletur: quia per eum esuriendo ad satietatem quandoque veniemus. Beati qui lugent.··Restat post prædicta ruinarum colluvionem luctu purgare. Luctus pro peccatis vel pro desiderio cœlesti consolationem meretur et non alius. Hi scientiæ spiritu illustrantur, ut sciant quibus malis involvantur. HILAR. Lugentibus non orbitates, aut contumelias, aut damna mœrentibus, sed peccata vetera flentibus, et criminum quibus obsordescimus conscientia ærumnosis, hæc sedula in cœlo consolatio præparatur.'

MAT 5:6 Multiple spaces in '5.6··Beati qui esuriunt.··Amatores verbi boni, quibus non satis est quod justi sunt, sed semper sitiunt opus justitiæ. Justitia est sua cuique tribuere, sibi, et proximis, et Deo. Hæc justitia non plene implebitur, donec Deus sit omnia in omnibus: ideo hic possumus esurire, non saturari. Justitiæ lumen est misericordia, misericordiæ virtus justitia; hæc misericordia eget spiritu consilii, sine quo nemo circumspecte miseretur. Initium est sui misereri, finis est pro alio mori. Ordo enim est miserendi ut unusquisque incipiat a se. Finem Christus insinuat, pro peccatoribus mortuus ex misericordia.'

MAT 5:7 Multiple spaces in '5.7··Beati misericordes.··Misericordia nascitur de præcedentibus, quia si præcesserit vera humilitas et animus mansuescat, et suos et aliorum casus fleat, et justitiam esuriat, post nascitur vera misericordia. Tunc enim miserias alienas faciet suas et pro viribus juvabit: et si juvandi facultas deest, compassio non deerit: Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est Luc. 6., id est, ad hoc misereamini ad quod et Deus, ut bonitas redundet in omnibus: misericordia sine justitia remissio et tepiditas; justitia sine misericordia severitas et austeritas dicitur.'

MAT 5:9 Multiple spaces in '5.9··Beati pacifici.··RAB. Pacifici sunt qui omnes motus animi componunt et rationi subjiciunt, quia his nihil repugnat qui similes patri, etc., usque ad cum autem Deus erit omnia in omnibus, tunc beatitudo adoptionis dabitur.'

MAT 5:10 Multiple spaces in '5.10··Beati qui persecutionem.··In prædictis septem est perfectionis ostensio et probatio. Qui prædicta habent, pati possunt persecutionem: et recte tenet prædicta quæ accepit qui pro eis paratus est mori.'

MAT 5:11 Multiple spaces in '5.11··Beati estis cum maledixerint.··Hucusque generaliter sententias posuit quasi ad absentes, cum et ad præsentes pertinerent, nunc ad eos verba convertit (quamvis et hoc aliis conveniat), prædicens quanta pro nomine ejus essent passuri: quia dignitatem gradus eorum eis intimare volebat dicens: Vos estis sal terræ, vos estis lux mundi;··ut ex tristibus humilitatem, ex lætis acciperent consolationem. Maledixerint.··Antiqua translatio habet: Cum oderint vos homines, et dixerint omne malum, et expulerint.··Idem tamen sensus in nostra, cum maledieta ex odio cordis fiant. Qui gloriam cœli optat, non timet opprobrium in terra; quantum quisque de laude hominum lætatur, tantum de opprobrio tristatur. Quem laus extollit, vituperatio deprimit: ubi quis quærit laudari tantum apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum. Mentientes.··Hoc addit ne glorietur de quo vere mala dicuntur. Etiam addit: Propter me,··quia aliquando falsa dicuntur, quod accedit temeritate hominum, non tamen propter Christum hoc patiuntur, quem non sequuntur.'

MAT 5:12 Multiple spaces in '5.12··Quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.··Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus merces æterna esse debeat, sed in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia. Jam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritualibus bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet immortalitatem. Sic enim persecuti,··etc. Temperat exemplo rigorem passionis. Tribus modis fit persecutio: odio cordis, dictis, factis.'

MAT 5:13 Multiple spaces in '5.13··Vos estis sal terræ.··Hic jam ostenditur apostolorum officium, scilicet quod sunt sal terræ et lux mundi. Hoc specialiter ad apostolos, qui prædictis virtutibus, paupertate scilicet et aliis, debent ornari, ut sint sal optimum condientes alios doctrina, et vitæ suæ exemplo. Sal, salus a corruptione. Unde propheta: Posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extrema terræ. Quod si sal,··etc. Id est, si vos, per quos alii condiendi sunt, adversis vel prosperis cesseritis: per quos a vobis error auferetur, cum vos Deus tollere aliis elegerit? Ad nihilum valet: quia (ut alius evangelista ait) nec terræ utilis est quam suo injectu germinare prohibet, nec sterquilinio quod non fecundare sinit. Sic qui retro vadit, nec ipse fructum fert, nec alios valet excolere, sed ab Ecclesia ejicitur, et in hæc verba ridetur: Hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare. Si sal evanuerit Luc. 4.. Id est, si timore vel cupidine doctor saporem sapientiæ omiserit, per quem fatuitas ejus emendabitur? Hoc solis apostolis convenit: Quod sequitur, omnibus magistris: Ad nihilum valet ultra,··etc. In fine de omnibus concludit sic: Nisi abundaverit justitia,··etc. Et conculcetur ab hominibus.··Sanctus et verus minister Christi, etsi a malis ridetur, conculcari non potest, quia mente fixus in cœlo manet.'

MAT 5:14 Multiple spaces in '5.14··Vos estis lux mundi.··Prius sal quam lux, quia prius vita quam doctrina: vita ducit ad scientiam veritatis. Qui Deum timet, scientia non caret. Lux mundi.··Alia causa est quare non debent deficere: quia illuminati a Christo verbo et exemplo: quocunque illati mundanis lucem fidei et scientiæ debent ministrare. Et sicut (quia sunt sal) debent corruptionem pellere: sic et tenebras (quia lux sunt) fugare. Non potest civitas,··etc. Quia apostoli fundamenta sunt, apte civitas dicuntur. Supra montem.··Locus montem justitiæ innuit, qui excelsus est, quo propalamini ne vos abscondatis. Non enim facultas subterfugiendi vel clam aliquid faciendi; ideo subditos misericorditer intus consilio regite, et extra contra adversarios pro justitia pugnando defendite: quod pertinet ad spiritum consilii et fortitudinis.'

MAT 5:15 Multiple spaces in '5.15··Neque accendunt lucernam.··Domesticis exemplis docet, ne celent lucem verbi sibi commissam. Non accendunt, id est, non ideo data est doctrina prædicationis ut celent eam et subjiciant servituti corporis, dum aliqua timent. Sed corpus suum ministerio Dei subjiciant, ut per vocem et cætera corporis officia lux excellentior cæteris appareat. Unde dicitur I Cor. 9.: Castigo corpus meum,··etc. Vel, Christus lucernam accendit, dum testam humanæ naturæ flamma suæ divinitatis implevit: quam nec credentibus abscondit, nec modio, id est mensura legis, vel terminis unius gentis inclusit. Sed super candelabrum, id est, Ecclesiam fidem suæ incarnationis affixit, ubi omnes possint intueri, qui in domo, id est, Ecclesia sunt vel mundo. Unde subdit: Sic luceat,··etc. Candelabrum.··Sicut lucerna Christus, candelabrum crux est, super quam erat levandus. Candelabrum Ecclesia, quæ verbum vitæ præsentis bajulat.'

MAT 5:16 Multiple spaces in '5.16··Sic luceat,··etc. Et hæc omnia ita agite, ut non finem boni operis in laudibus hominum constituatis. Ut videant,··etc. Opera requiro, ut videantur, et sic doctrina confirmetur: et hoc non ad gloriam vestram.'

MAT 5:17 Multiple spaces in '5.17··Nolite putare.··Postquam hortatus est omnia pati pro veritate, et non celare, et gloriam Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi diceret: Quid est quod vetas abscondi, pro quo jubes omnia pati? an est aliquid contra legem? Non veni solvere legem, sed adimplere,··vel faciendo quod dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum erat.'

MAT 5:18 Multiple spaces in '5.18··Iota.··BEDA. Hic ostenditur, quod quæ minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio. Omnia fiant.··Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur.'

MAT 5:19 Multiple spaces in '5.19··Qui ergo solverit,··etc. Minima sunt crux Christi et passio, quam qui erubescit minimus est; qui confitetur magnus. Vel Pharisæos notat, qui mandata Dei dimiserunt pro suis traditionibus, quæ nihil valent, dum vel minimum, quod in lege est, prætereunt. Moraliter autem solvit qui non implet, sed tenet sicut infirmis data sunt. Vel qui non intelligit spiritualiter. Solvere, non est agere, quod recte intelligit, vel non intelligere quod non depravat, aut minuere integritatem superadditionis Christi. Minimus vocabitur,··etc. In regno cœlorum minimus vocabitur qui erit in eo indignus, in quo nullus minimus sed omnes magni. Qui autem fecerit.··Qui non solverit, et sic docet, non minimus, non tamen magnus: sed facit quod docet. Soli enim factores legis justi sunt apud Deum Rom. 2..'

MAT 5:20 Multiple spaces in '5.20··Dico autem vobis.··Cum ait, dico, magnam vim et profundam intelligentiam cogitandi incussit: ostendit quomodo superaddit. Et non quæ prius mandaverat, absolvit. Plus etiam est diligere inimicos quam non odisse: non cupere, quam non adulterari: non irasci, quam non occidere. Nisi,··etc. Id est, non solum minima legis præcepta impleveritis, sed et ea quæ addo: quia dum fiunt addita ad perfectionem, etiam hæc plenius aguntur quæ præmissa sunt ad inchoationem: quia qui non videt mulierem ad concupiscendum eam, nec fornicatur: nec occidit qui non irascitur. Justitia vestra.··Justitiam Pharisæorum vocat omnia illa ad cultum Dei actualiter præcepta: seu figurarum mystica tantum ad litteram instituta.'

MAT 5:21 Multiple spaces in '5.21··Audistis,··etc. Exponit quæ est justitia Pharisæorum, quam qui adimplet non statim magnus, sed aliquem gradum conscendit.'

MAT 5:22 Multiple spaces in '5.22··Ego autem,··etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare. Omnis qui irascitur.··Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.'

MAT 5:23 Multiple spaces in '5.23··Si ergo offers munus tuum.··Explanat ampliorem justitiam ostendendo quod si non licet fratri irasci, multo minus in animo retinere quod in odium quærat converti. Si quidquam mali contra proximum in animo habemus, Deo placite offerre non possumus. Si ergo offers.··Secundum litteram hoc absurdum est. Est ergo in interiori templo altare, id est fides, cui quodlibet munus, id est, psalmus, hymnus, oratio, et hujusmodi, nisi sit innixum non est Deo placiturum. Et ibi,··etc., id est, cum in corde (quod est templum interius) tale munus oblaturus es, si in mentem venerit quod frater tuus habet aliquid adversum te, quem tu læsisti. Si enim ipse te læsit, non ipse, sed tu habes adversus eum: nec tunc oportet te veniam petere, sed dare sicut vis tibi dimitti.'

MAT 5:24 Multiple spaces in '5.24··Relinque ibi,··etc. Non ait refer: quia quod recte offertur immutari non licet. Sed relinque, donec placabilius offeras: non enim munus repellit, sed charitatem proximi quærit, sine qua nemo ad charitatem Dei pervenit. Unde: Prius charitatem proximo exsolvat qui munus suum Deo placere optat. Vade.··Non pedibus, sed animo humiliter ei prosternas in conspectu illius cui oblaturus es. Vel petendo veniam si præsens est. Offeres.··Hoc ex spiritu pietatis quo mitis fit, et divinum verbum pie intelligit, intelligendo obedit, et ad implendum cor erigit.'

MAT 5:25 Multiple spaces in '5.25··Esto consentiens.··Sicut jam præcepit fratri reconciliari et post jubet inimicos diligi, ita hic dum currimus in via hujus sæculi, ad pacem et concordiam hortatur, sicut dicitur: Si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes Rom. 12.. Et pro consentiens ex Græco habetur benignus vel benevolus. Cito,··ne differas in crastinum: Dum es in via,··dum adhuc licet operari. Si fratrem læsisti, reconciliare ei. Si adversarius exstiterit, esto benevolus, ut fiat amicus. In via cum eo.··Sermo divinus, nobiscum est in Christi via. Adversarius nobiscum in via sæculi. Sermo divinus nobis via est qua currimus. Unde: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum Psal. 118.. Ne forte tradat.··Sic temperavit, ut pœnitentiæ locum non afferret: putaretur enim, quod si obiisset adversarius et non posset ei in via esse benevolus, necessario judici traderetur. Sed et locum pœnitentiæ reliquit, et impœnitentem judici tradidit, dicens: Judex tradat te ministro. Tradat,··id est, causa sit cur tradaris in manus Christi, cui Pater omne judicium dedit. Christus ministro, id est angelo, qui colliget zizania.'

MAT 5:26 Multiple spaces in '5.26··Novissimum quadrantem.··Id est, minuta peccata, quia nihil erit impunitum. Vel per quadrantem novissimum, significantur terrena peccata, quia prima pars mundi cœlum; secunda, ær; tertia aqua; quarta, novissima terra. Ergo donec reddas novissimum quadrantem, id est, donec luas peccata quæ de terra contraxisti.'

MAT 5:27 Multiple spaces in '5.27··Audistis.··RAB. Adhuc qui dixit: Non veni solvere legem, sed adimplere Marc. 11.. Addit: quantum debeat abundare, etc., usque ad quando anima relicta superiori lege, turpi voluntate inferiorum prostituta corrumpitur. Viderit mulierem.··BEDA. Magna superadditio. Visus ponitur pro omni motu qui est, etc., usque ad quia non secundum quod quisque potuit et non licuit, sed secundum quod voluit et proposuit ex conscientia accusatur vel defenditur. Ad concupiscendum.··Ut transeat in affectum cordis, ut facere disponat, ubi non deest voluntas, sed occasio: quod passio dicitur, quæ est mors in domo. Propassio est animi subitus affectus vel iræ, vel amoris. Passio est animi forma vel deliberatio ex consensu. Unde dicitur aliquis iracundus vel amator. ISID. Si contemplatio vertitur in tædium vel in arrogantiam, dimitte eam, et transi ad activam: quia melius est per activam salvari, quam per contemplativam perire.'

MAT 5:29 Multiple spaces in '5.29··Erue eum.··Ad litteram nullum membrum erui præcipitur, sed interior visus qui dexter, et exterior qui sinister dicitur, per studium pii laboris si nocet est revocandus vel removendus: et etiam longe faciendus, ut scilicet nec in memoria habeatur. Eruitur oculus cum frangitur malus usus. Projicitur, cum ex toto annihilatur, nec intrare permittitur.'

MAT 5:30 Multiple spaces in '5.30··Dextera manus tua.··Prospera operatio, vel aliquis adjutor strenuus intra vitæ negotia: qui si scandalum est in lege Dei, melius est illo præciso salvari, quam cum illo damnari. Abscinde eam,··etc. Si quis hoc prædicat de membris, affectu pietatis non debet audiri. Sed ut improbitas morum et pravitas actionum inde resecetur, ut quidquid in oculo mentis de via justitiæ et morum probitate nos subvertit, et quidquid contra operationem virtutum extra pulsat, procul pellatur. In gehennam.··Nomen gehennæ in veteribus non invenitur: sed prius a Domino ponitur. Cujus nominis occasio est. Idolum Baal fuit juxta Jerusalem ad radicem montis Moria ubi Silœ fuit. Hæc vallis irrigua fuit et nemorosa et plena deliciis, et locus in ea idolis consecratus: populus autem Isræl adeo insanivit, ut relicto templo ibi immolarent, et filios suos incenderent dæmoniis. Et dicebatur locus iste Gehennon, id est, vallis Ennon. Comminatur autem Deus se impleturum locum illum cadaveribus, ut vocetur polyandrum, id est, tumulus mortuorum: hujus ergo loci nomine futura supplicia designantur.'

MAT 5:31 Multiple spaces in '5.31··Det illi.··AUG. Scripsit Moyses in Deuteronomio, quod si uxor non placet viro propter aliquam fœditatem, dimittat eam. Quod Christus exponit, etc., usque ad sicut diligit inimicum, non in hoc quod inimicus et malus, sed quod homo ut secum sit salvus. CHRYSOST. Permisit Moyses dari libellum repudii, ne propter odium funderetur sanguis. Permisit fieri mala, etc., usque ad quia malas hominum voluntates ad plenum prohibere non possumus.'

MAT 5:32 Multiple spaces in '5.32··Causa fornicationis.··Quia in hoc fides castitatis et connubii rumpitur: et ille non facit eam mœchari, sed ipsa causa est reatus sui. Si autem pro fornicatione dimittit, a fornicatione debet esse immunis, nec aliam ducere licet dum illa vivit. Fornicationis causa.··Feminæ, quæ fornicata est, vel viri ne fornicetur, scilicet si uxor cogat ad idololatriam, vel ad avaritiam, vel ad alias illicitas concupiscentias. Non enim fornicatio est tantum stupri, sed generaliter quæ a lege Dei aberrare facit. Et qui,··etc. CHRYSOST. Non dicas quoniam vir suus eam dimisit, quia etiam postquam dimissa est, remanet dimittentis uxor.'

MAT 5:33 Multiple spaces in '5.33··Reddes autem.··Si jurare contigerit: per Creatorem jurabis: non per creaturam. Hoc enim per quod jurat quilibet veneratur: hoc amat, hoc timet. Ideo lex præcipit ut non juretur nisi per Deum. Ego autem,··etc. Docet nil tam vile in creaturis quod quis pejerare debeat, dum a summo usque ad imum, juramentum vetat, id est, a cœlo usque ad capillum. In Deum pejerare convincitur, cujus thronus est cœlum, et cujus est quidquid est. Per cœlum.··Illi vel cœlum plus aliquid suspicabantur, vel per illud jurantes non putabant se juramento teneri: ideo sententiam sic temperat, ut et cœlum creatura Dei credatur, non plus aliquid: et quia thronus ejus est perjurium timeatur. Sic et de terra, quia scabellum pedum ejus. Qui ergo per creaturam jurat, illi debet juramentum qui eam creavit et regit, nec alii recte putatur reddi. Non juremus per creaturas ut veneremur eas ultra quam debemus per eas, ut viles existimemus, ut scilicet cum per eas juremus nihil jurare putemus. Neque per terram.··Alii per salutem Pharaonis, qui Dei judicio positus est in infimis. Non est potestas nisi a Deo Rom. 13.: et in hoc Deum juras. Neque,··etc. Quod non est tuum opus, sed Dei: et ita in minimis Deum jurando perjurium incurrere potes. Qui per caput jurat, illi debet cujus figura et potestas in eo manet.'

MAT 5:36 Multiple spaces in '5.36··Quia non potes,··etc. Hæc prædicta cum sint ardua et difficilia, nemo sine spiritu fortitudinis servat. Compellit ad perfectionem, dum tollit jurandi occasionem.'

MAT 5:37 Multiple spaces in '5.37··Est, est; non, non.··Ideo bis dicit, ut quod ore dicis, operibus probes. Quod verbis negas, factis non comprobes vel confirmes. Non penitus jurare prohibuit, sed occasione perjurii. Quod perfectius est docuit ostendens quod ulterius est a malo esse. Apostolus jurat, ut fidem persuadeat: Ecclesia etiam pro fœdere pacis ac fidei suos jurare concedit. Sed Christus quod perfectius est docuit, quod infirmitatis indulsit, quod superstitiosum resecavit. Veritas Evangelii juramentum non recipit, sed alterius infirmitas id cogit, dum veritati non credit. A malo est.··Non quidem malum, quia etsi non bonum, tamen necessarium, sed a malo est, non tuo sed illius a quo cogeris jurare, id est, ab infirmitate illius quæ malum est.'

MAT 5:38 Multiple spaces in '5.38··Audistis.··AUG. Lex modum ultionis instituit: oculum pro oculo. Quod si dici potest, etc., usque ad sed pro dilectione justitiæ, justum pro injusto, quod est bonum pro malo, quod etiam judex facit. Quod dicit, oculum pro oculo, dentem pro dente:··non alterum vult tollere, sed utrumque conservare, dum minatur talionem. Quam etiam cum modo facit, ut injuriam vindicta non transeat: et hæc est pacis inchoatio, et quasi justitiæ incœptio.'

MAT 5:39 Multiple spaces in '5.39··Non resistere.··Justitia legis rudes instruit in initio justitiæ, id est, non plus quam est illatum reddere. Justitia Evangelii (quæ ducit homines ad regnum) est non resistere malo: Non resistere:··ut ipse idem: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde Matth. 11.. Et David: Si reddidi retribuentibus mihi mala Psal. 7.. Jerem. Et maxillam dedi percutienti Thren. 3.. Ecce idem Dominus legis et Evangelii. Præbe illi.··Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras: hoc de injuria corporis. De necessariis autem si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis? Alteram.··CHRYSOST. Primum indigna res est ut nomo fidelis stet in judicio ante conspectum judicis infidelis. Nam et si infidelis, etc., usque ad Si semel in judicium ingressus fueris, non jam desideras ut veritas causæ appareat, sed ut quocunque modo victor exsistas.'

MAT 5:40 Multiple spaces in '5.40··Et ei qui,··etc. Consilium est antequam contendas. Licet quidem infirmis sua repetere, sed non contendere. Lucas econverso: Qui aufert vestem, etiam tunicam noli prohibere. Quod non de his solis, sed de omnibus temporalibus faciendum est. Tunicam tuam.··Vel, tunica est anima, quam si quis perdere noluerit, dimittat pallium, id est, corpus ad martyrium. Spiritualiter, doctor tunicam tollit, cum interiora vitia facit confiteri, ut est invidia, superbia, et hujusmodi. Ille addit: Et pallium;··qui et exteriora, ut furtum et fornicationem, non erubescit confiteri.'

MAT 5:41 Multiple spaces in '5.41··Mille passus.··Hoc est iter sabbati, quo designatur perfectio spiritualis: quia non licet in sabbato servile opus facere. Alia duo.··Vadit et alia duo qui dum corpore tantum in servitutem redigitur, spiritu et anima, id est ratione et voluntate, redigi est paratus.'

MAT 5:42 Multiple spaces in '5.42··Da ei.··Quæ honeste et juste possunt dari. Si deest facultas, da affectum verbo vel obsequio. Da ei.··Ita, scilicet, ut nec tibi noceat, nec alii: pensanda est enim justitia. Ita enim omni petenti dabis, et si non id quod petit, sed melius cum injuste petentem correxeris. Et volenti.··Duo genera præstandi complectitur. Vel enim benevole damus, vel reddituro commodamus. Et quandoque qui donat, non vult commodare, quasi nihil mercedis in eo sit cum rem acceptam debitor persolvit. Sed vere ille qui etiam hoc jubet, retribuit. Dicit ergo: Ne avertaris,··id est, nec alienes voluntatem tuam. Hilarem enim datorem diligit Deus II Cor. 9., sic et spiritualis doctor verbi divini fœnus auditoribus debet accommodare, ut boni operis retributionem ab illis possit accipere, et a Deo mercedem sperare.'

MAT 5:43 Multiple spaces in '5.43··Audistis.··Qui legem implere venit, in fine ad charitatem plenam perducit, quæ est impletio legis. Odio habebis.··Forsitan intelligendum est juxta hoc quod supra: Oculum pro oculo,··etc. Vel subtrahendo officia humanitatis.'

MAT 5:44 Multiple spaces in '5.44··Diligite.··Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia econtra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis iræ facit filios Dei; unde sequitur: Ut sitis fiili.··Adoptio filiorum sola charitate acquiritur. Benefacite.··Ministrando cibum mentis vel corporis. Quod facit etiam qui dicit eum hujusmodi nec cibum sumere. Omnia enim ea spectant, ut fratres fiant. Singulis singula opponuntur, ut omnes partes malitiæ bonitate vincantur. Videntur contra esse imprecationes prophetarum quæ non dicuntur voto optantium, sed spiritu prævidentium. Orate.··AUG. Non ait hoc pro fratribus in quibus sunt aliquando peccata persecutione inimicorum graviora, etc., usque ad cum etsi peccasse fateantur, et fecisse mala vehementer eos pœniteat, tamen hujusmodi affectiones mentis habent ut se non humilient ad petendam veniam. Movere autem potest, quod Joannes in Epistola de dilectione Dei et proximi tantum monere videtur, ut fratres diligamus, cum Dominus dicat et pro inimicis orandum. Sed fratres intelliguntur non solum qui jam credunt, sed qui credituri sunt, pro quibus orandum est, ut fraterno fœdere nobis socientur.'

MAT 5:45 Multiple spaces in '5.45··Filii.··Non degeneres. Quasi diceret: Accepta potestate operibus agite ut sitis filii renascendo per charitatem. Patris.··Jam dicitur pater. Videte ut sitis filii renati ex Deo qui est charitas. Qui solem.··Hunc visibilem. Nam inquiunt in libro Salomonis, Sol justitiæ non illuxit nobis Sap. 5.. Et de pluvia doctrinæ propheta dicit: Super unam civitatem pluit, et non super alteram. Solem suum Amos. 4., etc. Quasi dicat: Quem fecit, cujus proprie sunt omnia quæ de nihilo creavit. Quid ergo nos faciemus de his quæ de munere ejus accepimus?'

MAT 5:46 Multiple spaces in '5.46··Publicani.··Exactores Romanorum, quos Judæi sic vocant, quia de republica curam gerebant. Dicuntur et nomen traxisse a Publio Romano rege, qui prius eos ordinavit.'

MAT 5:47 Multiple spaces in '5.47··Et si salutaveritis.··Si pro his tantum oraveritis, qui aliqua affinitate vobis sint conjuncti, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium? Oportet fratres diligere, et humiliter salutare: sed parum est.'

MAT 5:48 Multiple spaces in '5.48··Perfecti.··In charitate Dei et proximi. Cumulus perfectionis diligere etiam inimicos, et orare pro illis, sicut et Christus fecit.'

MAT 6:1 Multiple spaces in '6.1··Attendite,··etc. Qui hucusque præcepit de misericordia, nunc præcipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude, non probantur a Deo opera misericordiæ. Laus hominum non debet appeti, sed subsequi, ut exemplo alios invitet. Hactenus de justitia Evangelii, quæ est super justitiam Scribarum et Pharisæorum. Nunc qua munditia cordis eadem justitia debeat impleri: quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere: sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde. Apud Patrem vestrum.··Cujus gloriam filii quærere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei, referre.'

MAT 6:2 Multiple spaces in '6.2··Cum ergo,··etc. A toto in partes, ut exponat quæ bona non sint pro hominum laude facienda. Tuba canere.··Forsitan convocandi gratia hoc fecerunt: ut omnes irent quasi ad spectaculum. Ante te.··Ante se tuba canit qui ante alios vult laudari: ut appareat major illis. Receperunt.··A Deo cordis inspectore fallaciæ supplicium de quibus dicitur: Recedite a me, operarii dolosi: nomen enim meum habuistis: sed opera mea non fecistis.'

MAT 6:3 Multiple spaces in '6.3··Nesciat.··Sinistra, vitia: dextera, virtutes. Quod ergo agit virtus, nesciat elatio, vel vana gloria, seu aliquod vitium: sed lux rectæ operationis fuget tenebras peccati.'

MAT 6:4 Multiple spaces in '6.4··In abscondito.··In abscondito eleemosyna fit, quæ nullis miscetur tenebris: lux intus est, tenebræ extra. Videt in abscondito.··Videre Dei est approbare. Illa autem tantum approbat quæ sunt abscondita, quæ extra sunt non placent ei neque approbat.'

MAT 6:5 Multiple spaces in '6.5··Et cum oratis.··Ad superiora conjungitur hæc sententia. Supra dixerat: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus;··hic subdit: Et cum oratis.··Non prohibet orare, sed in orando hypocritis similes esse. In angulis.··Quasi absconsores precum, et tamen in plateis ut videantur, et per hoc amplior gloria. Allegorice. In angulo orat qui in abscondito se orare simulat: et tamen in platea cum famam captat. Anguli platearum sunt ubi via per transitum viæ ducitur, et quadrivium reddit. Non enim nefas est videri, sed appetere videri. Receperunt.··In his non solum vera merces prava intentione evacuatur: sed vitium simulationis et irrisionis contra Deum augetur.'

MAT 6:6 Multiple spaces in '6.6··Tu autem.··Hoc simpliciter intellectum, docet vanam gloriam mundi fugiendam. Sed magis videtur præcipi, ut, inclusa pectoris cogitatione labiisque compressis, oret Deum. Cubiculum autem est cordis secretum. Ostium, carnalis sensus per quem hæc exteriora improbe se ingerunt, et turbæ phantasmatum orantibus obstrepunt. Parum est ergo cubiculum intrare, si importunis cogitationibus ostium patet. Sed resistendum est carnali sensui, ut oratio spiritualis ex intimis cordis dirigatur ad Deum. Clauso ostio.··Sensibus clausis, ne turbæ phantasmatum exteriorum occurrant. Vel ostium vocat amorem vel timorem hujus sæculi. Sicut enim omne bonum ex timore et amore est Dei, sic omne malum ex amore et timore sæculi. His clausis, id est ablatis, ora. CHRYSOST. Quid ergo, inquis? in Ecclesia non oportet orare? Et valde quidem, sed cum hac voluntate ut illum unum intuearis, qui habet donandi quod petieris potestatem. Ubique enim Deus, quo aliquid facias intuitu, spectat. Patrem.··Quem intus habes per fidem; unde: Apud me oratio Deo vitæ meæ Psal. 41..'

MAT 6:7 Multiple spaces in '6.7··Orantes autem.··Sicut hypocritarum est ostendi et placere hominibus, ita gentilium est multiloquium, a quibus et cœpit. Hi enim exercendæ linguæ magis operam dant, quam menti mundandæ: ut hoc nugatorii officii genus, etiam ad Deum prece flectendum transferant, putantes quod sicut orator judicem, ita et ipsi Deum flectere queant. CHRYSOST. Si paucis orandum est, cur parabolam proposuit Lucas ad montem semper esse orandum, etc., usque ad Si quidem et Christus et Paulus jussit breves, sed crebras fieri orationes ex paucis intervallis. CASS. Utilius censent (Patres) breves quidem orationes, sed creberrimas, etc., usque ad succincta brevitate vitemus. Putant enim.··Putantes quod persuasibilibus verbis Deus mulceatur. Vel si absens est vocetur: et quod nescit, verborum ambagibus doceatur.'

MAT 6:8 Multiple spaces in '6.8··Nolite ergo assimilari eis.··Non enim apud Deum agendum est verbis, sed rebus, intentione cordis, affectu simplici. Quæ cum dicimus, non eum docemus, sed nos tempore orandi recordamur. Scit enim pater.··Cur ergo scienti loquimur? Non ut nostræ faciamus indicium voluntatis, sed ut excitemus piæ devotionis obsequium.'

MAT 6:9 Multiple spaces in '6.9··Pater noster.··BEDA. Inter cætera salutaria monita et divina, quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, etc., usque ad et hi sunt veri adoratores, qui Filii per gratiam adorant Patrem in spiritu et veritate. Nulla oratio magis spiritualis est quam illa quæ ex ore Filii, qui est Veritas, processit. Pater noster.··Cui non timore, sed amore hæreditatis servimus. Dum Pater dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum dicitur noster,··fraternitatis admonetur, cum sit communis adoptio omnibus. Nemo dicat meus, quod proprie filio convenit, cui pater est per naturam. Unde alibi. Vado ad Patrem meum Joan. 7., specialiter per naturam: et vestrum, conjunctum per gratiam. Pater noster dicitur,··quod commune omnibus, nemo dicat meus: quod solum Christo convenit, qui filius est per naturam; aliis conceditur communis gratia adoptionis. RAB. Monetur nobilis et dives non superbire, etc., usque ad Quid negabit filiis, qui jam dedit quod pater est? AUG. Nusquam invenitur præceptum populo Isræl, ut diceret: Pater noster,··aut oraret, etc., usque ad si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut est illud: Filios genui et exaltavi Isa. 1., etc In cœlis.··Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua habitat, festinare discamus, et cœlestia ab eo quæramus. Sanctificetur nomen tuum.··Videnda est harum distinctio septem petitionum. Nam cum vita nostra temporaliter agitur speraturque æterna, priora sunt, etc., usque ad liberatio enim facit liberos, id est, filios, ut dicamus spiritu adoptionis, Abba Pater. Amen,··significat in omnibus his petitionibus indubitanter a Domino tribui quod petitur, si ultimæ conditionis pactum servare non negligimus. Unde subdit: Si dimiseritis,··etc. Sanctificetur,··etc. Hic spiritum sapientiæ oramus, ne a sanctificatione nominis primus in aliquo discrepemus: sed patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur. Nomen patris in nobis est, qui filii dicimur: quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior sit, sed ut in nobis operetur augmentum suæ sanctificationis: nam sanctificatio filiorum nomini ejus attribuitur. Ita dicitur sanctificari sicut clarificari, et magnificari in nobis: Sanctificetur,··id est, ita sicut est sanctum, habeatur hominibus: et ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius.'

MAT 6:10 Multiple spaces in '6.10··Adveniat regnum tuum.··Hic spiritus intelligentiæ petitur, quo mundatur cor ut Deus videatur. Duritia et potestas diaboli excluditur, et in futuro perfectius, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem, et tradetur regnum Deo Patri. Congrue sequitur, ut post adoptionem filiorum regnum petamus quod filiis debetur. Regnum Dei semper est: sed veniat, id est, manifestetur hominibus a quibus ut lux cæcis non videtur, quod nullus ignorare poterit, cum Filius judicare venerit. In quo regnabunt et sancti, ut dicitur, Percipite regnum quod vobis paratum Matth. 25., etc. Spiritu intelligentiæ regnum futurum ingredientibus declaratur, et munditia cordis attribuitur, per quam Deus ibidem regnans sicut est videbitur, ubi spiritus sapientiæ complebitur septima sanctificatio nominis ejus. In perfectione senarii adventus regni poscitur, ut curramus omnes in virum perfectum: deinde in eo quiescentibus sanctificetur ipse in nobis dum nos in illo sanctificamur. Ejus requiem jure poscimus in nobis sanctificari, ut perenniter in eo sanctificati requiescamus, in qua sanctificatione pax beatitudinis firmatur et plena sapientia donatur. Fiat voluntas tua.··Hic petitur spiritus consilii, per quem voluntas Dei inquiritur, ut a nobis impleatur. Voluntas Dei in terris sicut in cœlo spiritu consilii regitur. Nobis etiam opus est spiritu consilii: ut voluntas Dei dirigatur in nobis, ut misericordes in re esse possimus. Voluntas Dei semper fit: sed oramus ut libertas nostri arbitrii societur per gratiam suæ voluntati, quæ est sanctificatio nostra et vita æterna. Voluntas Dei est præceptorum ejus custodia. Sicut in cœlo.··Sicut in angelis, ita in hominibus. Vel sicut justis, ita in peccatoribus conversis. Vel sicut in Christo, ita in Ecclesia. Vel sicut mente servio legi Dei, ita et in carne. Secundum spiritum cœlum, secundum carnem terra sumus. Oramus ergo ut sicut in cœlo, id est in spiritu, ita in terra fiat voluntas: ut caro et spiritus sit homo spiritualis de quo dicitur: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.··Nec tantum oratur ut bona velimus, sed fiat voluntas in nobis, ut vivamus tibi, non nobis. Hæc tria perfectius habentur in futuro, sed hic interim ex parte oramus, ut postea perfectius habeantur. Quatuor sequentia præsentis vitæ sunt præsidia.'

MAT 6:11 Multiple spaces in '6.11··Panem.··Esuries justitiæ ut ad saturitatem pertingat, fulcitur spiritu fortitudinis. Ideo oramus: Panem nostrum quotidianum da nobis: sine quo fame moreremur. Panis, corpus Christi est, vel verbum Dei, vel ipse Deus, quo quotidie egemus, vel qui est super omnes substantias. Hic est panis vivus qui de cœlo descendit Joan. 6., cujus naturæ sublimitas super omnes substantias est. Nostrum.··Quia Christus noster est factus, et Deus Pater cum Christo omnia nobis donavit. Ideo oramus ut quod nostrum est per donum, quotidie detur per effectum. Supersubstantialem.··Vel quotidianum. Quia qui edunt me adhuc esurient Eccl. 44.. Hic quotidianus, in patria æternus. Hic panis assidue per fidem et charitatem interius reficere debet: quia sine eo nemo vivere potest. Vel panis dicuntur spiritualia præcepta, quæ semper sunt exercenda vel conservanda.'

MAT 6:12 Multiple spaces in '6.12··Et dimitte,··etc. Post cibum petit veniam peccatorum, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, et ad vitam æternam perveniat. Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra:··spiritum scientiæ rogamus, quo delicta intelligimus, quæ sine spiritu scientiæ non intelliguntur. Scientia quippe ad usum temporalium pertinet, quæ virtus est, in vitandis malis et petendis bonis, ut nostra et aliorum contagia ploremus, bona cupiamus. Sicut.··Ecce qua cautione constringimur, in qua etiam nos adinvicem ad misericordiam inflectit, et peccantibus in se veniam promittit, et nobis et per nos aliis veniam promittit. Culpæ veniam non debemus negare; unde: Cum oratis, remittite si quid habetis adversus aliquem: aliter enim Pater vester non dimittet vobis peccata vestra.··Pecuniam alicui repetere conceditur, sed debita peccatorum petenti veniam nunquam juste negamus.'

MAT 6:13 Multiple spaces in '6.13··Et ne nos inducas.··Sed spiritu scientiæ illustra, ut sciamus quibus malis involvimur, et ut lacrymæ prosint rogamus: Dimitte nobis debita nostra. Et ne nos,··etc. Non quod ipse inducat, sed quia deserit et ire permittit. Non vero precatur non tentari, sed nec ad modicum vinci. Tentatio enim est necessaria ad coronam. Et ne nos,··etc., deserens in tentatione sinas vinci: etsi sinas tentari, sine qua nullus probatus est. Sed libera nos a malo.··Hæc una petitio, tantum continet quantum omnes superiores. Ut spiritu timoris Dei omnia noxia intus et exterius pellantur: et sub paupertate beate vivamus. Sed libera nos.··In illam quæ nondum est ne sinas induci, et ab ea in qua sumus ducti, libera: quo facto nihil est metuendum, nihil restat orandum. A malo,··omni, visibili et invisibili. Hæc liberatio quotidie necessaria est, dum sine malo animæ et corporis non vivitur, sed in fine complebitur, quando immortales et impassibiles erimus. De imis ad summa gradatim sic ascenditur. A malo per spiritum timoris liberamur: inde liberati pauperes spiritu et rebus esse cupimus, dum dicimus, Ne nos inducas in tentationem. Spiritum pietatis rogamus, ut homo interior mansuescat et mitis fiat, ne tentatione moveatur.'

MAT 6:14 Multiple spaces in '6.14··Si enim dimiseritis.··Formam imposuit qualiter velimus judicari. Unde indulgentibus coram Deo fiducia respondet impetrandi: exigentes vero, pœna remordet ultionis vel damnationis.'

MAT 6:15 Multiple spaces in '6.15··Si autem non dimiseritis.··Nulla excusatio relinquitur, quia unusquisque secundum hanc sententiam in futuro judicabitur. Ex hoc patet, quod unusquisque in sua infidelitate condemnatur.'

MAT 6:16 Multiple spaces in '6.16··Cum jejunatis.··Postquam docuit quomodo orandum sit, docet de jejunio quod iterum pertinet ad munditiam cordis, ne non sit simplex ad Deum, dum ad exteriora rapitur. Nolite fieri.··Non prohibet virtutem, sed fictam virtutis speciem. Bonum est jejunio pro peccatis tristes esse ad pœnitentiam, et humiliare animam nostram; unde: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies Psal. 50.. Sed tristitiam quæ pro laude est, prohibet. Unde non ait simpliciter: Nolite jejunare, sed addit: sicut hypocritæ, tristes. Exterminant.··Id est, extra terminos humanæ conditionis obducunt. Sicut de nitore vestium jactantia est: sic de nimio squalore et macie. Demoliri est quasi dissipare: et venustatem vultus quasi ad nihilum redigere. Facies suas.··Luctuosis sordibus in quibus etiam jactantia est: et magis sub specie religionis decipiunt. Nota non debere oves pelles suas deponere, sed vestiri, si aliquando lupi eis se contegunt.'

MAT 6:17 Multiple spaces in '6.17··Unge caput tuum.··Spirituali lætitia mentem refice diebus abstinentiæ: ut dilectionis odor fragret in operibus misericordiæ. Conscientiam lava lacrymis: ut sit munda coram Deo. Non enim sufficit opus misericordiæ sine munda conscientia: nec hoc sine illo. Palæstinis mos erat in festis caput ungere: ergo caput unge, id est, festivum et hilarem te exhibe: et mentem spirituali oleo refice: et de jejunio non quæras laudem exterius. Sed quia sic a sæculo averteris, coram Deo gaudeas: et sic faciem, id est cor, mundabis a sordibus: quibus remotis, Deum videre licebit. Unge caput tuum.··Ecce nondum omnia in Novo Testamento ad litteram. Ridiculi enim essent in jejunio oleo delibuti: sed de spiritu amoris ejus, cujus passionibus debemus participare nos macerandum, mens debet inungi et non oleo adulationis: aliter vana sunt jejunia. Christus factus est unguentum nobis: quod effusum per passionem mortis Ecclesiam suam suo odore implevit. Ideo non alterius causa jejunare debemus: sed ejus perfusi spiritu per abstinentiam macerantes carnem ejus passioni participemus. Illo ergo ungamur: ut opera misericordiæ cumulentur: et charitas interius diffundatur: quia sine illo calix nostri jejunii non inebriatur affectu pietatis. Deo jejunat qui pro amore ejus se macerat et quod sibi subtrahit alteri largitur.'

MAT 6:18 Multiple spaces in '6.18··Et Pater tuus.··Pater per fidem intus est: et remunerat in abscondito facta. Ibi ergo jejunandum quo ipse videat. Et necesse est ut jejunans sic jejunet, ut ei placeat quem in pectore portat.'

MAT 6:19 Multiple spaces in '6.19··Nolite thesaurizare.··Ad munditiam cordis terrena erogari præcipit.'

MAT 6:20 Multiple spaces in '6.20··Thesaurizare autem.··Quasi: Cum jejunatis aut aliquid boni operis agitis: ibi recondite ubi corruptio non possit accedere. In cœlo.··Id est, omnem spem in cœlestibus ponite: fide gradientes, charitatem amplectantes. In cœlo,··id est, in spirituali firmamento: quod non transit: Cœlum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.··Si ergo cor est in cœlo, mundum est, quia munda sunt cœlestia. Si autem in terra volutatur, quomodo mundum est? id est, si quid agit ut terrena consequatur, quomodo mundum est? Si etenim illa in genere suo munda tamen sordescit res dignior dum inferiori miscetur: ut aurum argento, argentum plumbo.'

MAT 6:21 Multiple spaces in '6.21··Ubi enim est thesaurus.··Si in terra, cor est deorsum; si in cœlestibus, cor est in Christo fixum.'

MAT 6:22 Multiple spaces in '6.22··Lucerna.··Prosequitur munditiam cordis. Sicut oculus membra ad operandum dirigit, sic intentio et lux fidei omnes virtutes. Lucerna est lumen in testa, sic charitas in fide. Cum fides cessabit, sola charitas lux erit. De exteriori, docet officium interioris hominis, intentione mentis et luce fidei omnes virtutes illustrantur, ut reddant lucidum corpus. Item ad munditiam cordis per se hoc capitulum est, vel gratia priorum operum quæ palam apparent. Si fuerit oculus,··etc. Si pura intentione, quæ potes bona agis, opera sunt lucis, etiamsi non ita hominibus videatur. Si perversa intentio est, pravum est quidquid agitur, etsi videatur rectum. Oculus unus et simplex est, scilicet charitas, quæ modo lucet in fide sicut in testa.'

MAT 6:23 Multiple spaces in '6.23··Si autem oculus.··Si intentio non est ex fide, totus homo interior tenebrosus est. Quia quod non est ex fide, peccatum est. Tenebrosum erit.··Quandoquidem intentio sequens opus informat. Ergo si bona quæ agis, quia mala intentione fiunt, tenebræ sunt, quid ea quæ per se mala sunt, et mala intentione fiunt? Si ergo lumen.··Intentio qua facimus quodcunque, quæ in nobis est nota, lumen dicitur; exitus vero rei incertus est, ut cum quid alicui do vel ago nescio utrum cedat ei bono an malo: et ideo tenebras vocat. Dicit ergo: Si intentio qua facis (quæ tibi nota est) appetitu temporalium sordidatur: quanto magis ipsum factum cujus dubius est exitus? quia etsi bene cedat alii, quod non bona intentione facis, nihil tibi proderit: quia quomodo feceris tibi imputatur, non quomodo illi evenerit.'

MAT 6:24 Multiple spaces in '6.24··Nemo potest,··etc. Quasi: non poteritis ad oculum hominum bona agere, et ex his Deo placere. Non simul in cœlo et in terra thesaurizare, nec et vitiis et virtutibus deservire. Quidquid facis, vel ex amore Dei, vel servitute diaboli. Cum regnum Dei et diaboli dissideant inter se, in utroque nemo potest simul militare: unde qui baptizantur, diabolo abrenuntiant et operibus ejus. Aut enim unum odio.··Nihil est medium. Quidquid enim facis, aut ex amore Dei, vel ex servitute diaboli. AUG. Diabolus enim semper est odio habendus: Deus vero, etc., usque ad sed contemnunt, victi concupiscentia sua et persuasione diabolica. Aut unum sustinebit.··ID. Non quidem diligit: nemo enim diabolum diligit, sed sua cupiditate implicatus, etc., usque ad etsi non amet illum cujus ancillam diligit. Alterum contemnet.··Non quidem odio habebit: nullius enim conscientia Deum potest odisse, quod retractavit idem Augustinus, dicens: Non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est: Superbia eorum qui te oderunt Psal. 3., etc. Et mammonæ.··Mammona, Syra lingua, divitiæ, quibus servire Deum negare est. Non dicit habere: quod fieri licet ut bene dispenset, sed servire, quod est avari. Dicitur hoc nomen esse dæmonis qui præest divitiis, non quod in ejus ditione sunt: sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis divitiarum.'

MAT 6:25 Multiple spaces in '6.25··Ideo dico vobis,··etc. Quia non potestis Deo servire et mammonæ.··Ne sitis solliciti, quod est servire divitiis. Contemptum sæculi et fiduciam futurorum toto sermone præcepit, dum et mala sustinere et non ulcisci, et inimicos diligere jussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult confirmare per fidem in spe æternorum, quia plures sunt quos amor præsentium et desperatio futurorum torpentes facit. In sudore vultus paratur panis, sed labor est exercendus, sollicitudo tollenda est, quæ mentem perturbat: dum timet ne aut possessa dispereant aut eleborata non contingant. Animæ vestræ.··Id est animalitati cui hæc necessaria sunt. Totam spem Deo committite, quia nihil, nisi quod decrevit ille, potestis acquirere vel retinere. Anima hic ponitur pro vita, quæ cibo sustentatur, ut ibi: Qui amat animam suam, perdet eam Joan. 12.. Animalitas cibo alitur: et ponitur hic pro vita: vivit cum pecoribus. Quam qui perdit propter Christum, inveniet eam spiritualem in vitam æternam. Nonne anima?··etc. Non vita propter escam, nec corpus propter vestimentum, sed econtra. Ideo non sit sollicitus animus, ut percipiat quod propter se creatum est. Quasi dicat: Qui dedit majora, id est vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. In his promissis veritatis nemo dubitet: Sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia propter quem sunt facta.'

MAT 6:26 Multiple spaces in '6.26··Respicite.··Hoc ad escam. Sancti merito comparantur avibus, quia cœlum petunt, et quidam ita remoti sunt a mundo, ut jam in terris nil agant, sed sola contemplatione jam in cœlo degunt. De quibus dicitur: Qui sunt hi, qui ut nubes volant?··Isa. 60., etc. Hæc exempla non prohibent providentiam ne laboret, sed sollicitudinem, ut tota fiducia vestra sit in Deo, cum et aves sine cura vivant. Et Pater vester.··Exaggerat fiduciam filiorum et confirmat: quia si bonitas Patris etiam ad illa se extendit, quanto magis ad filios adoptionis?'

MAT 6:27 Multiple spaces in '6.27··Quis autem vestrum,··etc. Illi autem curam regendi corporis relinquite, qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire.'

MAT 6:28 Multiple spaces in '6.28··Et de vestimentis.··Non quod laborare et providere hoc non deceat, sed omnis sollicitudo abjicienda est, et spes in Deo habenda est. Considerate lilia agri.··Exhortationem de indumento satis congruo confirmat exemplo.'

MAT 6:29 Multiple spaces in '6.29··Quoniam nec Salomon,··etc. Quæ purpura regum, quæ pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur operimentum florum, sicut dicimus: operuit istum rubor.'

MAT 6:30 Multiple spaces in '6.30··Si enim fenum agri.··Si ista quæ ad usum sunt temporis tantum, et cito decidua igne cremabuntur, Deus tam venuste adornat. Cras pro futuro ponitur in Scripturis, dicente Jacob: Exaudiet me cras justitia mea Gen. 30.. In clibanum mittitur.··Alii libri habent: in ignem vel in acervum qui habet speciem clibani. Quanto magis vos,··scilicet vestiet; et ideo omnis fiducia in eo habenda; quod si nec de his fidentes sumus, quomodo invisibilia speramus? Permodica fides est, quæ nec de minimis certa est. Ideo et de æternis ingerit fiduciam, et condemnat infidelitatem. Modicæ fidei.··Quicunque in aliqua promissione dubitat, modicus est fidei, et quanto plus dubitat, tanto minus invenit ea pro quibus sollicitus fuit.'

MAT 6:31 Multiple spaces in '6.31··Nolite ergo solliciti,··etc. Plenius inculcat et revolvit, quod a principio sermonis docuit, ut absque sollicitudine vivamus. Nolite,··etc. Hic videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta quærunt vel indumenta. Solliciti esse.··Sollicitudo suffocat verbum Dei, ne fructum referat, et facit similem gentili, id est infidelem.'

MAT 6:32 Multiple spaces in '6.32··Hæc enim omnia.··Quid ergo amplius habet a gentili: cujus infidelitas animum sollicitat, et curis vitæ hujus fatigat? Gentes.··Quibus de futuris cura non est, sed filiorum est quærere regnum. Scit enim.··Provisa sunt hæc a Deo, qui novit nobis hæc in via sua esse necessaria. Pater vester.··Sic filios de bonitate et providentia patris securos reddit, absque cura scilicet.'

MAT 6:33 Multiple spaces in '6.33··Quærite ergo.··Hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus: verbi gratia: Manducemus ut evangelizemus, non evangelizamus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore, sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium: ergo primum quærite regnum Dei, id est, præponite omnibus rebus cæteris. Et hæc omnia.··Quia omnia sunt filiorum: et ideo hæc omnia adjicientur, etiam non quærentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est; si dantur, ad gratiarum actionem; quia omnia cooperantur in bonum.'

MAT 6:34 Multiple spaces in '6.34··Solliciti.··Timore, mœrore, et anxietate curarum, quæ mentem perturbant. In crastinum.··AUG. In futurum, de præsentibus concedit: unde Apostolus: Nocte ac die operabamur ne quem gravaremus I Thes. 2.. De futuris quæ divina procurat ordinatio, non convenit, etc., usque ad quia ille qui hoc præcepit cui ministrabant angeli, propter hoc exemplum dandum loculos habuit: unde necessaria usibus præberet, quorum custos erat Judas. Dies.··Non quem fecit Dominus, sed cui maledixit Job et Jeremias, scilicet quem diabolus invenit. Sufficit.··Et quia cura præsenti mentes obruitur, non debet germinari malitia Dei.'

MAT 7:1 Multiple spaces in '7.1··Nolite judicare.··De dubiis, quia de manifestis judicatur, et non de illis de quibus incertum est quo animo fiant: de quibus nemo sine periculo judicat. Judicium temerarium est quando, quibus commissum non est, judicant, sive sit de manifestis, sive de occultis. Committitur autem judicium vel magistris Ecclesiæ vel principibus terræ. Hi ergo si de manifestis judicent, quæ scilicet sunt convicta, vel confessa, non temere judicant; si autem de incertis, temere judicant hæc judicia prohibet.'

MAT 7:2 Multiple spaces in '7.2··In quo enim.··Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit: In qua mensura.··Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur. In qua mensura.··Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est, ut triticum, aliud mensurari, ut hordeum: et alia quantitas, ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in æternum. Et ipsa infamia, vel malum quod tuleris, causa est cur pœnam debitam incurras. Juste qui æternaliter peccato perfrui volunt, æternam pœnam et inveniunt: quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi.'

MAT 7:3 Multiple spaces in '7.3··Quid autem vides.··Ecce moderamen judicii, et præventus majoribus, alium non judicet de minoribus. Multi enim præventi majoribus, leviora in fratre magis volunt vituperare et damnare quam emendare. Ut si pleni odio vel invidia, vel malitia, damnent in eo quod delinquit ira; quæ est ut festuca, odium, ut trabs. Iratus alicui vult aliquando eum corrigi; qui odit hoc velle nequit: et ideo impossibile dicitur ut festucam fratri demat, qui trabem gestat; prius ergo trabs odii, invidiæ, simulationis et totius malitiæ rejicienda est, ut sic misericorditer respectu Dei, non nostri, fratrem possimus increpare: ut, sive prosit illi correctio, sive non, nos tamen de simplicitate nostri oculi simus securi. Vix invenitur aliquis ab hoc vitio alienus, quia unusquisque suis favens, aliena facile reprehendit: et aliena gravius tolerando quam sua, sumit auctoritatem arguendi sine exemplo suæ emendationis. Salutem in eo quod temere judicant in oculo habent trabem.'

MAT 7:4 Multiple spaces in '7.4··Aut quomodo dicis fratri tuo.··Id est, non poteris minus (ut iram) in fratre emendare, donec majus, id est odium, vel invidiam pepuleris de corde tuo.'

MAT 7:5 Multiple spaces in '7.5··Hypocrita, ejice.··Hi enim odio et livore suscipiunt omnia accusare, et volunt videri consultores sine exemplo emendationis suæ. Non enim est idoneus doctor alii mederi, qui nondum se sanaverit.'

MAT 7:6 Multiple spaces in '7.6··Nolite sanctum,··etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiæ alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. Nolite.··Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. Sanctum,··quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. Margarita,··quæ in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quæ non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati. Et conversi.··Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.'

MAT 7:7 Multiple spaces in '7.7··Petite.··His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus.'

MAT 7:8 Multiple spaces in '7.8··Omnis enim,··etc. Ut præbeat constantiam perseverandi, diligentiam quærendi, fiduciam impetrandi, addit. Omnis,··etc. Supra docuit quid petamus, regnum scilicet. Hic confidentiam, ut nihil hæsitantes petamus. Non denegat se petentibus qui sponte obtulit se non petentibus: et quærentes invenient eum qui non quærentibus dedit ut invenirent, et pulsantibus aperiet, qui clamat: Ecce ego sto ad ostium et pulso Apoc. 3..'

MAT 7:9 Multiple spaces in '7.9··Aut quis.··Explanat quid petendum sit, et ex humana circa filios benevolentia diligentiam Patris circa nos commendat. Petentibus Christum, recta fide non datur lapis offensionis nec duritia cordis. Ita si petieritis patrem vestrum charitatem, sine qua nil sunt cætera, ut sine pane inops est mensa cui contraria est cordis duritia.'

MAT 7:10 Multiple spaces in '7.10··Si piscem.··Per piscem, fides quæ sub fluentis Spiritus sancti nutritur. Piscem dicit invisibilium fidem: vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur, vel quia fluctibus hujus mundi non frangitur. In Evangelio Lucæ sequitur comparatio ovi et scorpionis. In ovo et spes accipitur, quia in eo nondum est fœtus persecutus; sed fovendo speratur. In scorpione, cujus aculeus retro timendus est, accipitur contrarium spei, scilicet retro aspicere, cum spes se debeat in anteriora extendere.'

MAT 7:11 Multiple spaces in '7.11··Si ergo vos.··Quandoquidem patres bona tribuunt filiis, ergo multo magis Pater noster, qui bonus est incomparabiliter, bona dabit petentibus se filiis. Nostis bona.··Secundum sensum eorum bona qui ea pro bonis habent, quanquam et in rerum natura bona sunt, et in vitam istam pertinentia, quæ malus non de suo dat. Domini enim est terra Psal. 23., etc. Vel apostoli mali dicuntur, quantum ad se respectu Dei qui solus bonus, ex quo omnes boni. Dabit bona.··Id est Spiritum sanctum. Vel bona scilicet æterna, quæ non dantur nisi filiis. Petentibus se.··Omnium bonorum spiritualium distributorem ut opera charitatis impleantur.'

MAT 7:12 Multiple spaces in '7.12··Omnia ergo,··etc. Quia amare amantem naturæ est; non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores, ut nobis fieri velimus aliis facere juberet, mox eumdem sensum astruit dicens: Omnia ergo quæcunque,··etc., id est, bona quæ vultis accipere ab aliis, eadem facite illis ut charitas proximi impleatur, quæ sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit: Hæc est lex et prophetæ,··etc.; quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo, quia non ex odio vel ex invidia judicandus est proximus: ergo qua charitate velletis moneri, facite aliis. Ut faciant vobis homines.··Quia addit, homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset: Omnia quæcunque vultis fieri vobis, facite aliis: utrumque complexus esset, in quibus tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege.'

MAT 7:13 Multiple spaces in '7.13··Intrate.··Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus. Per angustam.··Angusta quæritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti sæculo retrœunt. Et spatiosa.··Hanc etsi non quærant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas, ut meretrix importuna, suis oblectamentis omnes invitat: et ideo multi intrant per eam.'

MAT 7:14 Multiple spaces in '7.14··Quam angusta.··Satis angustum est omnia prætermittere, unum solum diligere, unum quærere, ad unum quotidie pulsare, prospera non ambire, adversa non timere. Et pauci.··Si pauci inveniunt, pauciores per eam intrare contendunt. Nemo intrat sine labore, et sine animi puritate.'

MAT 7:15 Multiple spaces in '7.15··Attendite.··Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: Attendite.··Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit. Attendite.··Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de hæreticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo. Ad vos in vestimentis ovium.··In conspectu hominum similes ministris justitiæ dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur. A fructibus eorum.··HIER. Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.'

MAT 7:16 Multiple spaces in '7.16··Nunquid.··Allegorice. Spinæ et tribuli sunt hæretici a quibus nullus sapientum sanctitatem vel veritatem poterit invenire: sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinæ et tribuli, curæ sunt sæculi, punctionesque vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novæ conversationis quam Christus in nobis esuriit, et fervor dilectionis, qui lætificat cor hominis. Non ergo de spinis et tribulis uva et ficus: quia mens adhuc veteris hominis consuetudine pressa, potest simulare non ferre fructus novi hominis. Quod si aliquando dicta vel facta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei: quia non eorum fructus est, sed vitis quæ super spinas aliquando exuberat. Sed carpendus est botrus, spina cavenda. Vitis Christus. Sui, palmites qui ferunt uvas, id est opera spiritus quæ inebriant mentem.'

MAT 7:17 Multiple spaces in '7.17··Sic omnis arbor.··Id est secundum prædictam impossibilitatem: quia de mala radice non potest fructus suavitatis erumpere. Exspectandi sunt boni fructus de bona arbore. Arbor bona vel mala non natura quæ in omnibus bona a Deo est creata, sed voluntas bona vel mala. Fructus, opera quæ nec bona malæ voluntatis possunt esse, nec mala bonæ voluntatis. Fructus bonæ arboris gaudium, pax, patientia, longanimitas, etc.; quos fructus non nisi bona voluntas parturit. Sic econtrario malos mala intentio nutrit.'

MAT 7:18 Multiple spaces in '7.18··Non potest.··Non ait: Non potest mala arbor bona fieri, vel bona mala; quia Paulus de persecutore factus apostolus, et anima manente integra natura, affectu voluntatis corrumpitur, vel in melius mutatur. Voluntas uniuscujusque arbor bona vel mala. Et sicut arbor radicatur in terra, sic voluntas in anima. Fructus malæ arboris sunt opera carnis, scilicet fornicatio immunda, luxuria.'

MAT 7:19 Multiple spaces in '7.19··Omnis arbor.··Hac sententia hypocritas et pseudoprophetas damnat, et quod supra docuit de cordis munditia, hoc exemplo confirmat, quod nemo de mala intentione fructum bonum percipit, nec de bona nisi bonum metit.'

MAT 7:20 Multiple spaces in '7.20··Igitur ex fructibus.··Quasi dicat: A falsis prophetis attendite, et ex fructibus eos cognoscite.'

MAT 7:21 Multiple spaces in '7.21··Non omnis qui dicit.··Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine.··Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..'

MAT 7:22 Multiple spaces in '7.22··Multi dicent.··Maxime autem cavendum est ab his qui propter nomen Christi etiam miracula habent, quæ cum propter infideles Dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiamur: putantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi est visibile miraculum; unde adjungit: Multi dicent.··Quam mundo ergo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiæ inter tot deceptiones.'

MAT 7:23 Multiple spaces in '7.23··Nunquam novi vos.··Non novit lux tenebras, id est, non aspicit, quia si aspiceret, tenebræ non essent. Qui operamini iniquitatem.··Non qui operati estis, ne tollat pœnitentiam, sed qui in judicio; licet non habeatis facultatem peccandi, tamen habetis affectum.'

MAT 7:24 Multiple spaces in '7.24··Omnis ergo.··Quasi dicat: Omnia prædicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. Qui autem,··quæ in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus præceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Assimilabitur.··Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus æternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi ædificat, et in futura dedicatione cum Christo lætabitur. Viro.··Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. Qui ædificavit.··Ille ædificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. Supra petram.··A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum ædificavit Ecclesiam.'

MAT 7:25 Multiple spaces in '7.25··Et descendit.··Tribus modis diabolus impugnat: carnis concupiscentia, exterioribus mundi oblectamentis, vel per se, cum universos ventus impulsionum laxat. Pluvia.··Concupiscentia, a qua quisque tentatur, quæ sensum rigorem fidei emollit, quæ si non proficit, majora flumina eveniunt.'

MAT 7:26 Multiple spaces in '7.26··Qui audit verba mea,··etc., exterius. Et ideo non habet excusationem, sed est ruina ejus magna: quia monita salutis contempsit. Viro stulto.··De quo dicitur: Inimicus homo hoc fecit, cujus opera omnia instabilia sunt, et ruinæ patent. Super arenam.··Qualiacunque sint quæ super concupiscentiam vitiorum fundantur, non stabunt.'

MAT 7:27 Multiple spaces in '7.27··Et cecidit fuitque ruina ejus magna.··Omnis conscientia quæ fixa in Deum spe non permanet, in tentationibus non valet subsistere; et tanto amplius agitur, quanto plus in his quæ mundi sunt a superioribus disjungitur: et vere omnes mali vel ficte boni, ingruente qualibet tentatione pejores fiunt.'

MAT 7:28 Multiple spaces in '7.28··Turbæ.··Vel aliqui in turba, quia infideles, vel potius omnes de excellentia sapientiæ.'

MAT 8:1 Multiple spaces in '8.1··Cum autem descendisset.··Post descensionem Domini de monte, etc., usque ad ostendit post quantum temporis intervallum. Cum autem descendisset.··Secundum Lucam, et in campestri loco sermonem quem jam forsitan supra habuerat ei fecisset. Secutæ sunt.··Alii propter charitatem, alii propter doctrinam, alii propter admirationem et curationem.'

MAT 8:2 Multiple spaces in '8.2··Adorabat eum dicens: Domine.··Priusquam peteret, cultum divinitatis ostendit. Si vis, potes me mundare.··De voluntate non quasi pietatis incredulus, dubito; sed quasi meæ colluvionis conscius non præsumo.'

MAT 8:3 Multiple spaces in '8.3··Extendens.··Post sermonem et miracula facit, quibus sermo apud auditores confirmatur. Tetigit.··Non quia sine tactu sanare posset, sed ut indicet se non subjectum esse legi, sed Dominum legis, qui non timet contagium. Tetigit.··Propter humanitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Apparet supra legem (quæ leprosum excludit) esse gratiam, quæ sanat eum; ut ait: Non veni solvere legem, sed adimplere,··etc. Volo.··Eo sanavit genere quo fuerat obsecratus, deinde imperat: Mundare.··Ecce potestas.'

MAT 8:4 Multiple spaces in '8.4··Vide, nemini,··etc. Tacere jussit, nec tamen tacere potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis quæ faciunt latere velint: sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Nemini dixeris Marc. 1.. Hunc tamen Marcus ubi quod hoc prædicasse dicit quasi Evangelista factus sit. Vade.··Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex jubet mundatos munera offerre, et ut videntes credant ei: vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur. Ostende te sacerdoti.··Ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat. Offer,··etc. Quia legem non solvo, quia nondum cœpit verum sacrificium. In testimonium.··Id est, Domino credant, si impietatis lepra discendat. In testimonium.··Spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale homo ipse.'

MAT 8:7 Multiple spaces in '8.7··Ego veniam et curabo eum. Et respondens centurio ait,··etc. Magna humilitas, etc., usque ad ob impotentiam virium corporaliter ire putaretur.'

MAT 8:8 Multiple spaces in '8.8··Non sum dignus.··Propter conscientiam vitæ gentilis, magis timet gravari præsentia quam juvari, quia et si erat fide præditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus. Sed quod nec infirmitas nostra præsumit gratia dare novit.'

MAT 8:9 Multiple spaces in '8.9··Nam et ego,··etc. Si ego homo, etc., usque ad ut Cornelius dicitur vir justus et timens Deum Act. 10..'

MAT 8:11 Multiple spaces in '8.11··Ab oriente et occidente venient et recumbent.··Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandæ erant designantur.'

MAT 8:12 Multiple spaces in '8.12··Filii autem regni ejicientur.··Quia in hoc mundo fruuntur beneficiis Dei; secundum illud: Pluit super justos et injustos.··Nunc videntur in facie Domini, sed tunc minime. In tenebras exteriores.··Quia a Domino foras expellentur, etc., usque ad pœnitet quod deliquit pertinaciter. Fletus.··Per hoc ostenditur magnitudo tormentorum. Per fletum, tormentum animæ; per stridorem dentium, corporis.'

MAT 8:14 Multiple spaces in '8.14··Et cum venisset,··etc. Quando hoc sit factum non expressit Matthæus, etc., usque ad narranda recordationi ejus suggerere. Et febricitantem.··Febris Græce, fervor Latine dicitur: et si quando hæc passio faciat tremere, naturæ est humanæ.'

MAT 8:15 Multiple spaces in '8.15··Et tetigit,··etc. Lucas dicit, quod rogaverunt, etc., usque ad ut Delicta quis intelligit: ab occultis meis munda me Psal. 8.. Et surrexit,··etc. Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lassescere, etc., usque ad ministrat in spiritu.'

MAT 8:16 Multiple spaces in '8.16··Vespere autem facto,··etc. Occasus solis, mors est Christi, per quam plures sanavit dæmoniacos, quam ante vivens in carne ægrotos.'

MAT 8:18 Multiple spaces in '8.18··Videns autem Jesus.··Manifestum est alium esse diem, etc., usque ad amaros sæculi fluctus transeamus.'

MAT 8:19 Multiple spaces in '8.19··Et accedens.··Quod Matthæus dicit hoc factum quando jussit ire trans fretum: Lucas vero ambulantibus illis in via:··non est contrarium: quia via ambulabant ut venirent ad fretum. Magister.··Quasi unus sit de pluribus. Et ipse litterator erat, non spiritualis auditor. Magister.··Non dixit, Domine, sed magister: unum de pluribus magistris æstimans.'

MAT 8:20 Multiple spaces in '8.20··Vulpes foveas habent.··Quasi dicat: Quid me propter lucra sæculi, etc., usque ad divinitati Christi non est locus. Filius autem hominis non habet,··etc. Cum homines vocent eum Filium Dei, ipse seipsum vocat Filium hominis, humilitatis causa.'

MAT 8:21 Multiple spaces in '8.21··Alius autem.··Nota hunc vocatum esse a Jesu. Domine.··Ille qui ingessit se vocat eum magister, ut elatus Pharisæus, alter qui receptus est, Dominum vocat humiliter, sicut publicanus.'

MAT 8:22 Multiple spaces in '8.22··Mortuos suos.··Qui culpa exierunt, ut ipsi cum culpa vivunt. Mortuos sepelire, est peccatores in peccato fovere.'

MAT 8:23 Multiple spaces in '8.23··Et ascendente.··Qui magna fecit in terra, transit ad mare, ut et ibi faciat, et Dominus terræ et maris appareat.'

MAT 8:24 Multiple spaces in '8.24··Ecce motus.··Non ex se orta est tempestas, sed ejus imperio: ut discipuli magis timeant et rogent: et rogantibus ostendat potentiam. Dormiebat.··Dormit in nobis Dominus, id est fides Domini, cum negligentius agimus, et ideo tempestas. Si vero fides resurgit, imperat ventis et fluctibus.'

MAT 8:25 Multiple spaces in '8.25··Suscitaverunt.··Primum est Jesus in tribulationibus orationibus excitandus, ut post increpationem surgens imperet ventis et mari, et sit tranquillitas magna.'

MAT 8:26 Multiple spaces in '8.26··Modicæ,··etc. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur: qui nihil, contemnitur. Imperavit,··etc. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Quæ apud nos insensibilia, isti sunt sensibilia.'

MAT 8:27 Multiple spaces in '8.27··Qualis est hic,··etc. ORIG. Qualis est iste, major Moyse, etc., usque ad non habent auditum obtemperant.'

MAT 8:28 Multiple spaces in '8.28··In regionem Gerazenorum.··Geraza urbs est Arabiæ, etc., usque ad a Christo visitata per prædicatores. Duo habentes.··Marcus et Lucas dicunt unum, etc., usque ad fœditatem corporum ostendebant. Sævi.··Marcus dicit quod nullus jam dæmoniacum, etc., usque ad impugnant aliquem transire.'

MAT 8:29 Multiple spaces in '8.29··Jesu fili Dei.··HILAR. Magis suspicati quam nosse credendi sunt. AMBR. Jesu fili Dei.··Tantum eis innotuit quantum voluit, etc., usque ad videbant in eo, non credebant. Ante tempus.··Sciebant enim sibi futuram in Dei judicio, etc., usque ad fuerunt enim duo millia, ut Marcus ait. Torquere nos.··Præsentia Christi tortura est eis; vel, torquentur dum de corporibus ejiciuntur, in quorum tortura delectabantur, sicut præsentia Dei refectio angelorum.'

MAT 8:31 Multiple spaces in '8.31··Mitte nos.··Nota multo minus eos sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus possunt. Nisi quis more porci vixerit, diabolus in eum potestatem non accipit, nisi forte ad probandum.'

MAT 8:32 Multiple spaces in '8.32··Et ecce magno.··Dignior homo bestiis, cum propter salutem duorum hominum duo millia porcorum perierunt. Liberato populo gentium, increduli agunt malos ritus in abditis: cæca et profunda curiositate submersi.'

MAT 8:33 Multiple spaces in '8.33··Pastores autem fugerunt.··Quia etiam quidam principes impiorum, et, si fugiunt fidem Christi, tamen potentiam ejus mirando nuntiare non cessant.'

MAT 8:34 Multiple spaces in '8.34··Exiit obviam.··BED. Prodeuntes, signant quosdam consuetudine ligatos, mirari quidem et venerari legem Christi, sed nolle pati: unde transire rogant. Et invenerunt hominem (ut Lucas ait) vestitum et sana mente sedere ad pedes Jesu Luc. 8.. Rogabant eum.··Rogant non de superbia de humilitate judicantes se indignos, ut Petrus fecit, et vidua de Elia. Timebant ne destrueret eos præsentia sanctitatis ejus propter peccata sua, sicut destruxerat porcos.'

MAT 9:1 Multiple spaces in '9.1··In civitatem.··Ne putes hanc esse Nazareth, etc., usque ad Capharnaum quasi metropolis.'

MAT 9:2 Multiple spaces in '9.2··Offerebant.··Doctores sunt, qui sublevant et offerunt Christo monendo et intercedendo. Fidem.··Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem. Confide, fili, remittuntur tibi.··Lucas dicit: Homo, etc., usque ad tollens causam morbi, post curat corpus.'

MAT 9:5 Multiple spaces in '9.5··Quid est.··Nota infirmitates aliquando contingere propter peccata, etc., usque ad unde: Duplici contritione conteret eos Dominus.··BED. Quid est facilius,··sed quoniam hoc spirituale non creditis, probetur signo visibili quod non minoris constat esse potentiæ, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis, quæ potest dimittere peccata ut Deus.'

MAT 9:6 Multiple spaces in '9.6··Tunc ait paralytico.··Ecce per remissionem pœnæ, dimissionem culpæ intellige. Surge.··Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. Domum ire, est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. Tolle lectum tuum et vade in domum tuam.··Ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis.'

MAT 9:7 Multiple spaces in '9.7··Et surrexit.··Magna virtus, ubi sine mora imperium salus comitatur. Unde merito, qui aderant relictis blasphemiis stupentes, ad laudem convertuntur tantæ majestatis.'

MAT 9:9 Multiple spaces in '9.9··Vidit hominem.··Hic probabilius videtur, quod prætermissa memoret, cum duodecim elegit ante sermonem. In telonio.··Græce, Latine vectigal. Matthæus Hebraice, Latine donatus, qui tantum munus gratiæ accepit: Levi, additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit, et numero apostolorum addidit. Matthæum.··Cæteri Evangelistæ propter verecundiam, etc., usque ad sermo supradictus fuit. Surgens.··BED. Lucas plenius dicit: relictis omnibus, secutus est eum tam corpore quam mente. Non levitate ductus, sed veritate operum, et divina potentia intus operante tractus, perfecta obedientia, et perfecta abrenuntiatio, et lucra reliquit, cupidus sequendi Christum.'

MAT 9:10 Multiple spaces in '9.10··In domo.··Non dicit cujus, sed Lucas exprimit, etc., usque ad conversione pœnitentium ostenditur. Ecce multi publicani.··Bonum præsagium: jam ejus exemplo multi convertuntur. Jam post se multos trahit, Apostolus et doctor gentium futurus. HIER. Publicanis et peccatoribus.··Tertullianus dicit hos fuisse ethnicos, etc., usque ad præcepit: In viam gentium ne abieritis. Peccatores venientes discumbebant.··Pœnitentes, exemplo Matthæi, veniam sperantes: unde Marcus dicit hic: quia multi sequebantur eum Marc. 2..'

MAT 9:11 Multiple spaces in '9.11··Quare cum publicanis.··Omnis quæstio, etc., usque ad et omnia quæ gessit, saluti serviunt.'

MAT 9:12 Multiple spaces in '9.12··At Jesus audiens, ait.··Et susceptos pœnitentes amplius in fide confortat, et superbos ad humilitatis et pietatis gratiam provocat. Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.··Medicus est Christus, etc., usque ad Dei verbum recipiunt, esurire non possunt.'

MAT 9:13 Multiple spaces in '9.13··Euntes autem dicite.··Tumentibus de falsa justitia consilium correctionis dat, etc., usque ad ove, et drachma, et duobus filiis. Non enim veni vocure justos.··Nonne Nathanæl, et Petrum, et Andream, etc., usque ad jam non justi sibi videntur.'

MAT 9:14 Multiple spaces in '9.14··Discipuli autem tui non jejunant.··Joannes, Marcus et Lucas, etc., usque ad gratiam et potestatem intelligas.'

MAT 9:15 Multiple spaces in '9.15··Nunquid possunt.··Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes, etc., usque ad sed ab omnibus terrenis. Lugere quandiu cum illis est sponsus.··Hoc verbo exprimit illud jejunium, etc., usque ad postea jejunabunt, non lugebunt. Et tunc jejunabunt.··Luctus de absentia sponsi, nec ante incarnationem defuit in patribus, nec post passionem, nisi quandiu in carne cum discipulis conversatus est. Jejunabunt.··A mundi amore, non solum a cibis. Spirituale enim jejunium cum sit pars vitæ novæ, nondum eis convenit, qui per alia dediti sunt veteri vitæ.'

MAT 9:16 Multiple spaces in '9.16··Nemo autem.··Quasi dicat: Carnales nondum fide passionis et resurrectionis solidati, etc., usque ad ipsi vetustati non convenit. Tollit enim.··Id est perfectio novæ vitæ quæ una est dividitur, et veteri fides quam habet aufertur, cui perfectio novæ debebatur.'

MAT 9:17 Multiple spaces in '9.17··Neque mittunt.··Eosdem discipulos veteribus utribus comparat, etc., usque ad in novitate sensus intus reformamur.'

MAT 9:18 Multiple spaces in '9.18··Ecce princeps unus accessit.··Marcus et Lucas dicunt archisynagogum, etc., usque ad cœpit remedium sperare et quærere.'

MAT 9:20 Multiple spaces in '9.20··Mulier quæ.··Salutem Judæis paratam, spe certa præripuit gentilitas. Duodecim annis.··Duodecim annis fluxit, sicut et illa filia creverat duodenis: quia ex quo Synagoga cœpit Deo famulari, cœpit gentilitas idololatria et peccato pollui. Accessit.··Credidit, dixit, quia his tribus fide et opere omnis salus acquiritur.'

MAT 9:21 Multiple spaces in '9.21··Si tetigero.··Fimbriam, non vestem. Quia non vidit in carne Dominum, sed suscepit per apostolos incarnationis verbum. Beatus qui vel extremam partem verbi fide tangit.'

MAT 9:22 Multiple spaces in '9.22··Confide, filia.··Credidit utique quæ petiit, sed inculcat robur et perseverantiam in fide.'

MAT 9:23 Multiple spaces in '9.23··Vidisset.··Tibicines sunt carmen lugubre canantes. Hi sunt magistri mœrore suo subditos demulcentes, et turbam Judæorum adversus doctrinam Christi calcitrantium. Et turbam.··Quia Synagoga lætitiam Dominicæ inhabitationis, etc., usque ad paruit in susceptione.'

MAT 9:24 Multiple spaces in '9.24··Non est.··Vobis mortua est. Deo autem qui suscitare potest, dormit, tam in anima quam corpore.'

MAT 9:25 Multiple spaces in '9.25··Et cum ejecta esset.··Id est, cum reprobati essent irrisores, intravit in electorum mentes. Et tenuit manum.··Nisi prius manus Judæorum, etc., usque ad secreta potest deleri pœnitentia.'

MAT 9:27 Multiple spaces in '9.27··Transeunte.··Id est, de domo principis in tuam domum. Domus principis Synagoga est, sua domus cœlestis Jerusalem. Duo cæci,··etc. Duo cæci, duo populi inscii, etc., usque ad idem factum, sed aliud simile.'

MAT 9:32 Multiple spaces in '9.32··Hominem.··Significat gentilem populum: vel omne genus hominum, quo ducto per prædicationem ad Christum, et ablata idololatria, confessus est Christum. Græce usitatius, sed tamen indifferenter, et mutus et surdus dicunt.'

MAT 9:34 Multiple spaces in '9.34··Pharisæi autem.··In Pharisæis infidelitas Judæorum signatur.'

MAT 10:1 Multiple spaces in '10.1··Et convocatis.··A curatione socrus Petri, etc., usque ad curatum centurionis servum. Duodecim.··Hi sunt operarii qui mittendi erant, et quadrati orbis partes ad fidem Trinitatis vocaturi. Quorum prædicatio ut pondus haberet auctoritatis, datur eis potestas curandæ omnis infirmitatis.'

MAT 10:2 Multiple spaces in '10.2··Petrus et Andreas.··Apostolorum paria jugaque sociat, etc., usque ad Christus in quem credebat.'

MAT 10:3 Multiple spaces in '10.3··Thomas.··Abyssus: quia altitudinem divinæ virtutis in resurrectione certa fide penetravit. Vel, Thomas geminus, quod est Græce didymus, propter dubium cor in credendo.'

MAT 10:4 Multiple spaces in '10.4··Et Judas Scariothis.··Magnum in nobis exemplum doctrinæ, cum qui omnia noverat non dubitaret proditorem in discipulum eligere, atque apostolum ordinare. Habet enim Christus conscium munditiæ testem, cum suum non dubitet eligere proditorem.'

MAT 10:5 Multiple spaces in '10.5··In viam.··Post resurrectionem dicit: Docete omnes gentes.··Sed hoc ante: quia prius oportet Judæis prædicari, ne causam habeant non recipiendi, quia ad gentes apostolos misit.'

MAT 10:7 Multiple spaces in '10.7··Appropinquabit regnum cœlorum.··Per fidem prope est regnum. Sicut enim sit peccans terra, ita justus sit cœlum, in quo Deus præsidet; unde dicitur: Regnum Dei intra vos est Luc. 17., etc. Ecce quid debeant prædicare: Appropinquabit regnum cœlorum.'

MAT 10:8 Multiple spaces in '10.8··Infirmos curate.··Ecclesia infirmos statu boni operis confortat, mortuos in peccatis, vel sine fide, suscitat; leprosos erroribus aspersos mundat, dæmones per exorcismos fugat. Gratis accepistis.··Ne Judas, qui loculos habebat, de prædicta potestate pecuniam congregare vellet, neguitiam ejus supprimit Dominus, dicens: Gratis accepistis,··etc. Damnat etiam hic perfidiam Simoniacæ hæreseos. Dona spiritualia pretio vilescunt.'

MAT 10:9 Multiple spaces in '10.9··Aurum neque argentum.··Qui hæc haberent, viderentur non causa salutis prædicare, sed lucri. Neque pecuniam in zonis vestris.··Duo sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, aliud ipsa necessaria. Per pecuniam in zonis, illud unde emuntur: per peram quod emitur, quod ibi reponitur. De hoc in passione: Quando misi vos sine sacculo et pera, nunquid defuit vobis aliquid? At illi dixerunt: Non.'

MAT 10:10 Multiple spaces in '10.10··Neque calceamenta.··Et Plato dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debere mollitiem capitis et pedum: Cum autem hæc habuerint firmitatem, cætera robustiora sunt. Neque virgam.··Matthæus et Lucas dicunt neque virgam;··Marcus non nisi virgam:··quo nomine, etc., usque ad iter prædicationis pergere debeat, ostendatur. Dignus est.··Unde ergo necessaria? Tantum accipite, quantum ad necessitatem sufficit, ut inde securi æternis melius vacetis.'

MAT 10:11 Multiple spaces in '10.11··Interrogate quis.··Testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne hujus infamia prædicatio lædatur. Dignus sit.··Ut sciat se magis accipere gratiam quam dare. Ibi manete.··AMBR. Dat constantiæ generale mandatum ut hospitalis necessitudinis jura custodiant: ideo domus eligenda, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandæ causa non suppetat.'

MAT 10:14 Multiple spaces in '10.14··Excutite pulverem de pedibus.··Per excussionem pulveris, intelligitur amissio itineris. Excutite pulverem, ad contestationem terreni laboris quem pro eis inaniter susceperant, etc., usque ad per ipsum Salvatorem narrantur abluti.'

MAT 10:16 Multiple spaces in '10.16··Ecce ego mitto.··Illis sua pœna servabitur in futurum, etc., usque ad mala inferre non debet, sed tolerare. Sicut serpentes.··Serpentis astutia est, etc., usque ad veterem exuit hominem.'

MAT 10:18 Multiple spaces in '10.18··In testimonium.··Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiæ.'

MAT 10:19 Multiple spaces in '10.19··Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.··Voluntatem vestram pro Christo offerte; Christus vero loquetur pro se.'

MAT 10:21 Multiple spaces in '10.21··Tradet autem frater,··etc. Minorem dolorem ingerunt mala quæ ab extraneis: majorem quæ ab illis patimur, de quorum mentibus præsumebamus: quia cum damno corporis, mala nos cruciant amissæ charitatis.'

MAT 10:22 Multiple spaces in '10.22··Qui autem,··etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.'

MAT 10:23 Multiple spaces in '10.23··Cum autem.··Hoc ad illud tempus pertinet, quo dictum est.: In via gentium ne abieritis,··quod persecutiones non debeant timere, sed declinare: ut tribulationis occasio sit Evangelii seminarium.'

MAT 10:24 Multiple spaces in '10.24··Non est discipulus,··etc. Ne indignemini tolerare quod tolero qui Dominus sum, faciens quod volo, et magister docens quod utile scio.'

MAT 10:25 Multiple spaces in '10.25··Si patrem familias.··Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Sufficit diei malitia sua. Beelzebub.··Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas.'

MAT 10:26 Multiple spaces in '10.26··Ne ergo timueritis eos.··Eorum sævitiam vel blasphemias, quia veniet dies cum Deus judicabit occulta hominum, ubi et nequitia discooperietur, et vestra intentio, nunc soli Deo cognita, ab omnibus scietur.'

MAT 10:27 Multiple spaces in '10.27··Quod dico.··Hoc est, in quo volo vos constantes esse, etc., usque ad calcato carnis domicilio prædicate.'

MAT 10:29 Multiple spaces in '10.29··Super.··Loquitur juxta morem Palestinæ, etc., usque ad in toto mundo dicite. Nonne duo passeres?··Lucas: Nonne quinque passeres veneunt dipondio Luc. 12.? Nec multum distat, ut duo asse et quinque dipondio. Dipondio enim est ex duobus assibus. Quod autem in numeris est unus, hoc in pondere as: et quod duo, hoc dipondius. Et unus ex illis.··Quomodo ergo Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo Luc. 9.? Sed aliud est cura, aliud scientia.'

MAT 10:30 Multiple spaces in '10.30··Numerati.··Hoc est, scientia Dei, etc., usque ad parva otiosaque dicta eum lateant.'

MAT 10:32 Multiple spaces in '10.32··Qui confitebitur.··Vel confitetur quis Jesum ea fide, quæ per dilectionem operatur: negat qui præceptis Dei non obedit.'

MAT 10:33 Multiple spaces in '10.33··Qui autem.··Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Confitetur a Filio apud Patrem, qui per Filium habet accessum ad Patrem.'

MAT 10:34 Multiple spaces in '10.34··Pacem.··Missum est bellum bonum, ut rumperetur pax mala.'

MAT 10:35 Multiple spaces in '10.35··Veni enim.··Hic Lucas ait: Erunt quinque in una domo divisi, tres in duo et duo in tres dividentur.··Quomodo ergo, etc., usque ad circumcisionem cæterasque carnales observantias. Separare.··Id est, privatos carnis affectus exstinguere, quibus ita invicem diliguntur, ut Deo minus serviant. Vel penitus avertantur, non quod non sint honorandi pater et mater, sed post Deum; hic est ordo charitatis.'

MAT 10:37 Multiple spaces in '10.37··Qui amat patrem.··Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.'

MAT 10:38 Multiple spaces in '10.38··Et qui non accipit,··etc. Crux duobus modis portatur, etc., usque ad amor Christi ostendatur. Et sequitur me.··Aliquis enim carnem macerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpæ faveat: Hic crucem ferre videtur, sed Dominum non sequitur.'

MAT 10:39 Multiple spaces in '10.39··Qui invenit,··etc. Nomine animæ vita præsens designatur.'

MAT 10:40 Multiple spaces in '10.40··Qui recipit,··etc. Cum ad prædicationem mittit, etc., usque ad debere stipendia accipere.'

MAT 10:42 Multiple spaces in '10.42··Et quicumque.··Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum recipientium ultra speratum commendat. Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibitæ. Uni ex minimis.··Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo.'

MAT 11:2 Multiple spaces in '11.2··Joannes autem.··Et dum Christus prædicaret, etc., usque ad quis ordinem rei gestæ teneat, non apparet.'

MAT 11:3 Multiple spaces in '11.3··Tu es.··Non ait qui venisti,··quasi dicat: Cum ad inferna descensurus sum: debeo te nuntiare inferis, qui nuntiavi superis. An conveniat Filio Dei mori, an alium ad hæc sacramenta missurus es?'

MAT 11:6 Multiple spaces in '11.6··Qui non fuerit.··Qui de divinitatis potentia non dubitaverit, hoc non contra Joannem dixisse putandus est quem mox adeo commendat.'

MAT 11:7 Multiple spaces in '11.7··De Joanne.··Præcursor Christi de Christo certificare discipulos voluit, quia sensit eos dubitare. De præcursore, Christus turbas dubitantes ne dubitent docuit, mollem eum levemque putantes.'

MAT 11:8 Multiple spaces in '11.8··Ecce qui mollibus,··etc. Qui ponunt pulvinaria sub cubito,··qui vitam peccantium palpant, non pungunt. Rigida vita et prædicatio debet declinare mollium palatia, quæ frequentant mollibus indutis adulantes. CLEM. ALEX. Beatus Joannes, despectis quoque ovium pilis, qui delicias redoleant, pilos camelorum, etc., usque ad ab omni inani studio, vanaque boni specie, sordidoque ac illiberali decore, se removit.'

MAT 11:9 Multiple spaces in '11.9··Plusquam propheta.··BEDA. Quia angelus non natura sed officio.'

MAT 11:11 Multiple spaces in '11.11··Major Joanne.··In hoc non præfertur patriarchis, et cunctis hominibus, sed æqualis cæteris sanctis ostenditur. Qui autem.··Id est, omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc in mundo. Vel ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi prælatus sum. Vel novissimus angelus cœli melior est quovis homine. In regno.··Regnum cœlorum duobus modis accipitur: aut supernum, in quo nondum sumus: aut præsens Ecclesia, in qua adhuc vivimus, et jam quodammodo regnamus.'

MAT 11:12 Multiple spaces in '11.12··A diebus Joannis.··Apostolos Dominus ad oves quæ perierunt domus Isræl ire jusserat, ut ad regnum reducerentur. Sed hæc prædicatio ad profectum publicanorum et peccatorum versa est qui crediderunt. Cæterum Joanni a plebe non creditur, Christi opera non auctorisantur, quia crux est scandalo. Jam prophetia cessat, jam lex expletur; Christus aliis prædicatur, et ab aliis recipitur: sui respuunt, inimici accipiunt. Itaque regnum cœlorum vim patitur, quia gloria Isræl patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur. Vel a diebus Joannis, qui præsentiam prædicavit, qua peccator reviviscit: et non ante, quia lex pœnam intulit et non per pœnitentiam vivificavit. Patria cœlestis vim patitur dum peccator ad eam quasi in alienum locum intrat per pœnitentiam. Grandi violentia est in terra nasci et cœlum capere, et habere per virtutem quod non possumus per naturam.'

MAT 11:13 Multiple spaces in '11.13··Omnes enim.··Non quod post Joannem non fuerint aliqui, ut Agabus, sed quia quidquid prophetaverunt, de Domino vaticinati sunt. Omnes enim.··Quia quidquid illi dixerunt, de venturo locuti sunt, hic vero venientem ostendit.'

MAT 11:14 Multiple spaces in '11.14··Et si vultis recipere.··Ut minus excusabiles sitis, quia eum non recepistis. Ipse est Elias in virtute, non in persona, par in vitæ severitate, mentis rigore præcedens Christi primum adventum, ut ille secundum.'

MAT 11:16 Multiple spaces in '11.16··Cui autem,··etc. Laudato Joanne transit ad increpandum illos, qui nec prædicatione Joannis moti sunt: vel ipsius Christi prædicationem despiciunt. Joannes talis ac tantus ut dixi, et adeo dignus, ut ei debeat credi: sed vos cui estis assimilandi, qui noluistis credere ei? Similis est pueris.··Pueri doctores sunt humiles spiritu. Horum synagoga, vel ipsa Jerusalem, ubi jura præceptorum Dei recondebantur. Coæquales contribules quos solebant exprobrare, quod ad laudes Dei non assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate quod notat saltus. Nec per lamenta prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis ad pœnitentiam conversi sunt.'

MAT 11:17 Multiple spaces in '11.17··Cecinimus vobis.··Ut David: Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob Psal. 80., et hujusmodi. Lamentavimus.··Ut: Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio et fletu et planctu Jœl. 2., et hujusmodi'

MAT 11:18 Multiple spaces in '11.18··Venit enim.··Sicut tunc ita et nunc utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cecinimus ad Christum. Hæc est summa. Generatio ista nec plorat cum Joanne plorante, neque gaudet cum Christo gaudente. Nec mirum si duplicem viam salutis contemnunt, cum et jejunium et saturitatem petitur spernunt; si jejunium placet, cur Joannes displicet? si saturitas, cur Filius hominis?'

MAT 11:19 Multiple spaces in '11.19··Et justificata est sapientia,··etc. Ostendit filios sapientiæ intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam: sed in æquanimitate tolerandi inopiam, et temperantiam non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus: quorum non usus sed concupiscentia reprehenditur, in quibusdam libris habetur: Justificata est sapientia ab operibus suis, quia sapientia non quærit vocis testimonium, sed operum.'

MAT 11:20 Multiple spaces in '11.20··Tunc.··Qui hactenus Judæos communiter increpavit, nunc nominatim civitates exprimit, quæ frequenter audita doctrina et visis tot signis credere noluerunt, quibus non optat mala, sed prædicit ventura'

MAT 11:21 Multiple spaces in '11.21··Væ tibi,··etc. Supra ubi legitur, quia circumibat Jesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem: intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida Dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretatur mysterium meum;··Bethsaida domus fructuum vel venatorum. Si in Tyro,··etc. Hoc impletum modo videmus, quia Corozaim et Bethsaida præsente Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon postea prædicantibus Apostolis crediderunt: adeo devoti, ut Paulum Tyro abeuntem omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves prosequerentur. Cur ergo non credituris prædicavit, credituros evitavit: ipse scit cujus viæ sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Judææ non excedere, ne justam Pharisæis et sacerdotibus persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi: nec tamen de contemptu gravius puniendi. Tyrus, angustia.··Sidon, venatio.'

MAT 11:23 Multiple spaces in '11.23··Et tu, Capharnaum.··Non solum Corozaim et Bethsaidæ væ erit, sed et tibi Capharnaum. Nunquid usque in cœlum exaltaberis?··Nonne tu es quæ fama hospitii mei, et signorum in te factorum famosa efficeris, et contra prædicationem meam superbissime restitisti? Capharnaum interpretatur villa pulcherrima,··in qua condemnatur perfida Jerusalem, cui dicitur: Justificata est Sodoma soror tua ex te,··id est, ex tui comparatione cum illa, quæ non est exemplo Loth correcta, tu Filii Dei verbis et miraculis semper exstitisti ingrata.'

MAT 11:25 Multiple spaces in '11.25··Respodens Jesus.··Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ.··Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis.··Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.'

MAT 11:26 Multiple spaces in '11.26··Ita pater.··Blandientis affectu loquitur ut inceptum in apostolis beneficium compleatur. Hic exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere præsumamus superna consilia de vocatione horum, et repulsione illorum; cum enim utrumque attulisset, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia injustum esse non potest quod justo placet. In omnibus ergo quæ exterius disponuntur, apertæ causa rationis est, occultæ justitia voluntatis. Quoniam sic fuit placitum ante te.··Ne quis iterum quærat cur humiles eligat, sapientes reprobet.'

MAT 11:27 Multiple spaces in '11.27··Omnia mihi,··etc. Tradentem Patrem, accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram accipis, cum cœperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit per omnia coomnipotentem nota, per tradita, Filium, cui per naturam omnia pro unius substantiæ jure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia non cœlum et terra et cætera quæ fecit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Dominum postea sentire cœperunt. Et nemo novit Filium,··etc. Seipsum revelare. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostræ lumen est. Nisi Filius, et cui Filius voluerit,··etc. Mutua cognitio, quæ est æqualitate naturæ. Illa autem tantilla quæ in nobis est, dignatione revelantis est.'

MAT 11:29 Multiple spaces in '11.29··Tollite jugum,··etc. Jugum Christi, Evangelium est, quod Judæos et gentes in una fide conjungit. Tollite super vos.··Id est, in honore habete: non subtus, ut contemnatis. Qui laboratis, difficultate legis, et onerati peccatis, scilicet, reficiam, si jugum tollitis, id est, præcepta mea. Et quid jugo ejus suavius? quid onere levius? probabilem fieri, abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, æterna sequi, præsentibus non capi, nolle alii facere quod pati non vis. Discite a me.··Docente verbo et exemplo, ut sitis humiles mentibus, mites moribus. Humiles, ut neminem contemnant; mites, ut nullum lædant. Corde, ut idem extra in opere sit et in corde, ne lateat serpens in specie columbæ.'

MAT 11:30 Multiple spaces in '11.30··Jugum enim meum.··Quomodo Evangelium lege levius est, cum ibi opera, hic et concupiscentia damnatur? Sed in lege multa jubentur, quæ Apostolus impleri non posse dicit: hic voluntas quæritur quæ in arbitrio nostro est, et quæ sola sufficere potest et præmium habere. Item quomodo jugum Christi suave, cum supra dicitur: Arcta via est quæ ducit ad vitam.··Sed angusta, quia non nisi angusto initio incipitur, processu vero temporis ineffabili dilectionis dulcedine dilatatur. Onus meum. Quia illud momentaneum nostræ tribulationis æternum pondus gloriæ operatur in cœlis I Cor. 4..'

MAT 12:1 Multiple spaces in '12.1··In illo tempore.··Narrata prædicatione et miraculis unius anni ante quæstionem Joannis factis, transit ad illa quæ facta sunt alio anno, scilicet, post mortem Joannis, quando jam in omnibus Christo contradicitur. Esurientes,··etc. Quia, ut alius ait evangelista, nec locum vescendi habebant pro turbis: propter nimiam importunitatem eorum. Alii Evangelistæ addunt: manibus confricasse Luc. 6.. Unde et Petro dicitur: Macta et manduca Act. 10..'

MAT 12:2 Multiple spaces in '12.2··Non licet.··Secundum præceptum legis. Sed quia alia scriptura dicit: Misericordiam malo quam sacrificium Ose. 6., melius fuit hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre, quia hostia placens est salus hominum. De vastatione frugum non arguunt, quia licet per legem inde edere.'

MAT 12:3 Multiple spaces in '12.3··At ille dixit,··etc. In hoc facto nihil aliud instruimur, nisi ut sabbatum non ad litteram, sed spiritualiter intelligamus. Non legistis.··Si David et Abimelech non reprehenditur, quorum uterque mandatum legis probabili necessitate transgressus est, et hic similis causa famis est, cur non idem probatis in apostolis?'

MAT 12:4 Multiple spaces in '12.4··Panes propositionis.··Quod significavit sacerdotalem cibum transiturum in usum populorum. Vel quia omnes sacerdotes debemus imitari. Vel quod omnes sacerdotes sumus.'

MAT 12:5 Multiple spaces in '12.5··Quia sabbatis sacerdotes.··Hic sine necessitate ostendit sabbatum violari ab ipsis qui calumniantur. Unum exemplum datum est regiæ potestatis de David: aliud sacerdotalis, de his qui per ministerium templi sabbatum violant, ut multo minus ad ipsum pertineat crimen spicarum sabbato vulsarum, qui verus rex et sacerdos est et dominus sabbati.'

MAT 12:6 Multiple spaces in '12.6··Dico autem vobis.··Quasi dicat: Si figurale templum potuit defendere sacerdotes sibi servientes, cur spirituale non potest defendere discipulos sibi credentes?'

MAT 12:7 Multiple spaces in '12.7··Si autem.··Et vos ostenderet omnia futuri temporis speciem continere, adjecit: Si autem sciretis,··id est, quia Deus per gratiam disposuit liberare populum, et non per exteriores observantias, non reprehenderetis meos, si vetera omittunt.'

MAT 12:8 Multiple spaces in '12.8··Dominus est enim.··Si David pastus et sacerdotes templi ministerio sabbatum violantes sine crimine sunt, quanto magis Filius hominis, qui verus est rex et sacerdos et dominus sabbati?'

MAT 12:10 Multiple spaces in '12.10··Et ecce homo.··Iste homo dicitur cæmentarius fuisse, quia manus cui spiritualis ædificii cura commissa fuit, arida erat usque ad tempus Christi. Ecce homo manum,··etc. Significat humanum genus in fœcunditate boni operis arefactum pro manu ad pomum extensa, quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiæ, ibi transgressor majori subjacet culpæ. Interrogabant.··Quia discipulos de violatione sabbati probabili exemplo excusaverat, ipsum volunt calumniari, ut si non curet, crudelitatis, vel imbecillitatis: vel si curet, transgressionis arguant. Sabbatis,··etc. Præcipue sabbatis docet et operatur Jesus, non solum propter speciale sabbatum, sed et propter celebriorem populi conventum, quærens salutem omnium.'

MAT 12:11 Multiple spaces in '12.11··Quis erit.··Competenti exemplo solvit quæstionem, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Arguit eos qui legem male interpretantur, qui dicunt in sabbato a bonis operibus feriandum. Sed a malis tantum feriandum est; unde dicitur: Omne opus servile non facietis in eo Levit. 23.. Id est, peccatum. Sic et in æterna requie a malis tantum feriabuntur, non a bonis.'

MAT 12:13 Multiple spaces in '12.13··Extende.··Quia nil plus valet curationi eleemosynarum largitate, unde dicitur: Non sit manus tua ad accipendum porrecta, sed ad dandum collecta Eccl. 4.. Quia frustra pro peccatis rogaturus manus ad Deum expandit, qui has ad pauperes pro posse non extendit. Sicut altera.··Homo ante adventum Christi dexteram habuit languidam, quia ab eleemosynis torpebat: sinistram sanam quia suæ utilitati intendebat: sed veniente Christo dextera sanatur ut sinistra: quia quod congregaverat avide, modo distribuit charitate.'

MAT 12:15 Multiple spaces in '12.15··Recessit inde.··Nota exemplum: Si vos persecuti sunt in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Secuti sunt.··Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione ejus ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.'

MAT 12:16 Multiple spaces in '12.16··Et præcepit.··Non timore, ne proditus occideretur, sed parcendo Judæis, ne invidia trucidarentur in ejus innocentia et mansuetudine. Hic mystice nos instruit, ne cum aliquid magnifacimus, laudem foris quæramus.'

MAT 12:18 Multiple spaces in '12.18··Animæ meæ.··Per animam omnis affectus demonstratur.'

MAT 12:20 Multiple spaces in '12.20··Arundinem.··Judæos, omni vento cedentes, qui ab invicem discrepando dissipati sunt, non mox damnabit, sed supportabit. Arundinem quassatam.··Qui peccanti non porrigit manum, nec portat onus fratris, quassatum calamum confringit. Et qui fidei modicam scintillam contemnit in parvulis, linum fumigans exstinguit: quod Christus non fecit, qui potius venit quærere quod perierat; patientiam namque servavit, donec judicium quod in eo agebatur, ad victoriam perveniret, et expulso mundi principe ad regnum rediret, in dextera Patris sedens, donec ponat inimicos sub pedibus. Linum fumigans.··Gentes, quas naturalis legis ardore fere exstincto fumus erroris amarissimus, et odoris noxius involvit: quas non exstinxit, sed de parva scintilla in magnum ardorem ignis Dei suscitavit. Donec.··Tandiu prædicatio ejus nullis insidiis superata mundo lucet, donec ponat in terra judicium, et impleatur: Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra.'

MAT 12:22 Multiple spaces in '12.22··Et curavit.··Tria signa simul facta sunt quæ et quotidie in conversione hominum fiunt, ut expulso dæmone lumen fidei videant et Deum laudent.'

MAT 12:24 Multiple spaces in '12.24··In Beelzebub.··Beel, id est, Baal: muscarum, ob sordes immolatitii sanguinis: deus est Accaron, quo nomine vocant principem dæmoniorum.'

MAT 12:25 Multiple spaces in '12.25··Omne regnum.··Necessaria complexione eos arguit. Vel enim Christus virtute Dei dæmones ejicit, vel in principe dæmoniorum. Si virtute Dei, frustra calumniantur. Si in principe dæmoniorum, regnum ejus divisum est, nec stabit: et ideo a regno ejus recedant: quod innuit eos sibi elegisse, dum in se non credunt.'

MAT 12:26 Multiple spaces in '12.26··Et omnis civitas.··Eadem ratio est civitatis et domus, quæ regni. Civitas Jerusalem semper gloriosa, postquam in Christum et in Apostolos exarsit, facta divisione, excidio cecidit.'

MAT 12:27 Multiple spaces in '12.27··Et si ego in Beelzebub.··Si expulsio dæmonum in filiis vestris Deo non dæmonibus deputatur, quare in me idem opus eamdem non habet causam? Ipsi,··etc. Contemptibilia mundi in quibus sancta simplicitas meæ virtutis apparet. Vel ita potius: Filii, id est, Apostoli qui bene sibi conscii erant, nihil malæ artis ab eo didicisse: ideo ipsi testes mei judicii, judicantes duodecim tribus Isræl.'

MAT 12:28 Multiple spaces in '12.28··Si autem ego.··Illa pars: Si ego in Beelzebub ejicio dæmones,··ad plura inconvenientia perducta est, modo agitur de alia parte complexionis. Si autem ego in spiritu Dei.··Hic Lucas ait: in digito Luc. 11.. Digitus dicitur Spiritus sanctus pro partitione donorum. Regnum Dei, vel seipsum dicit. Unde alibi: Medius inter vos stetit, quem vos nescitis Luc. 11, Joan. 1.. Vel, regnum quod Joannes et ipse Jesus prædicavit. Pœnitentiam agite: appropinquabit enim regnum cœlorum Matth. 21.. Est et tertium regnum Scripturæ sanctæ, quod aufertur a Judæis et datur genti facienti fructum ejus. Vel regnum, id est, omnes mundi partes, Apostolis et successoribus eorum ad convertendum distribuit.'

MAT 12:29 Multiple spaces in '12.29··Aut quomodo potest.··Ostendit ergo Dominus per manifestam parabolam, quod non concordat in fallaci operatione cum dæmonibus sicut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a dæmonio liberaret; ideoque grande scelus committunt, qui quod Dei esse cognoverant, diaboli esse clamabant. Neque enim possunt esse concordes: quorum opera diversa sunt. Unde addit: Qui non est mecum,··etc. Domum illius.··Vel domum, id est, omnes mundi partes Apostolis et eorum successoribus ad convertendum distribuit.'

MAT 12:30 Multiple spaces in '12.30··Qui non est mecum,··etc. Id est, qui dissimilia meis facit opera, contrarius mihi est: ille trahit ad vitia, ego ad virtutes.'

MAT 12:31 Multiple spaces in '12.31··Omne peccatum et blasphemia.··Quod humana fragilitate contrahitur, remissibile est, si congregatio non deseratur. Si vero diabolica obstinatione de dispersione ad congregationem nunquam reditur, peccatum insolubile judicatur. HIER. Omne peccatum.··Non omnia peccata omnibus remittuntur, sed his, etc., usque ad omnes veniam consecuturos post universale judicium, transactis licet multis sæculis, asserens. Spiritus autem.··Qui manifeste opera Dei intelligit, cum de virtute negare non possit, si stimulatus: invidia calumniatur, et dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur. Non quod et ei negetur remissio si pœniteret: sed quia hic blasphemus, exigentibus meritis suis malis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad pœnitentiam perventurus sit. Sicut Joannes evangelista de quibusdam blasphemiæ suæ merito excæcatis ait: Propterea non poterant credere Joan. 10.. Quod iterum dixit Isaias: Excæcavit oculos eorum Isa. 6.. Qui Spiritum sanctum non esse, vel minorem Patre credunt, et dicunt: quia non invidia diabolica, sed humana ignorantia hoc faciunt, irremissibili crimine non tenentur. Sed qui in similitudine diaboli contra conscientiam suam majestatem Dei oppugnant, non habent remissionem in æternum, sicut Marcus aperte declarat: qui posito hoc testimonio Domini subjunxit: Quoniam dicebant, spiritum immundum habet Matth. 3..'

MAT 12:32 Multiple spaces in '12.32··Et quicunque.··AMBR. Etiam qui scandalizatus infirmitate carnis meæ, purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit. Qui autem.··Gratiam sancti Spiritus qua pœnitentia inspiratur et ad congregationem reditur, non cognoscens impœnitenti corde permanserit: cum hoc jam non sit humanum, sed diabolicum, irremissibile erit. Neque in hoc sæculo.··Quædam enim culpæ in hoc sæculo laxantur: quædam vero (parvæ scilicet) etiam in futuro. Quæ quidem post mortem gravant, sed et dimittuntur, si homo bonis actibus in vita, ut ibi dimittantur, promeruit. Neque in futuro.··Quia sunt quædam levia, quæ si in hac vita nondum sunt remissa, post mortem gravant, sed et remittuntur, si digni sunt.'

MAT 12:33 Multiple spaces in '12.33··Aut facite.··Nihil enim medium quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coarctat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus, non facit bona; si bona sunt, non sunt diaboli. Aut facite,··etc. Mystice arbor bona, Christus; fructus, prædicatio Evangelii; curationes, redemptio. Arbor mala diabolus et sui, id est, Scribæ et Pharisæi: et cæteri mali fructus, invidia, detractio, blasphemia, hæresis et hujusmodi.'

MAT 12:34 Multiple spaces in '12.34··Progenies viperarum,··etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiæ. Ex abundantia.··Homo sæpe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.'

MAT 12:35 Multiple spaces in '12.35··Bonus homo.··Thesaurus cordis intentio est, ex qua Deus judicat opera, ut et aliquando minora majorem, majora minorem habeant mercedem. Hoc in loco, vel Judæos ostendit de quali thesauro proferant blasphemiam. Vel cum superioribus hæret, quod sicut bonus homo non potest proferre mala, vel malus bona, sic nec Christus mala, nec diabolus bona opera potest facere.'

MAT 12:36 Multiple spaces in '12.36··Verbum otiosum.··Si de otioso verbo reddet homo rationem in die judicii, quanto magis vos qui opera sancti Spiritus dicitis esse Beelzebub. GREG. Otiosum verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justæ necessitatis caret, quod scilicet, etc., usque ad hic non otiosi verbi sed criminosi tenebitur reus.'

MAT 12:37 Multiple spaces in '12.37··Ex verbis.··Mors et vita in manibus linguæ.'

MAT 12:38 Multiple spaces in '12.38··Tunc responderunt.··Cum Scribæ et Pharisæi verba nullatenus possent improbare, in operibus quærunt tentare, quærentes signa videre, quasi non fuerint signa quæ viderant.'

MAT 12:39 Multiple spaces in '12.39··Nisi signum Jonæ.··Ostendit Judæos ad instar Ninivitarum criminosos, et nisi pœniteant subversioni proximos. Sed sicut illis et denuntiatur supplicium, et demonstratur remedium: ita Judæi non debent desperare veniam, si saltem postquam Christus resurrexit a mortuis, commoniti egerint pœnitentiam: quia mors Christi reconciliatio est mundi.'

MAT 12:40 Multiple spaces in '12.40··Sicut enim fuit Jonas.··Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam. Tribus diebus.··More antiquorum, qui diem cum nocte præcedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum præterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Mystice. Tres dies,··tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus.'

MAT 12:41 Multiple spaces in '12.41··Viri Ninivitæ.··Et est sensus: Jonas paucis diebus et sine signis prædicavit genti incredulæ, et profecit: ego longo tempore, et populo Dei, et compluribus signis, in vanum prædico. Eo magis indigni sunt venia, qui ex lege sunt infideles, quo plus est fidei in his, qui legem nescierunt. Ninive, speciosa:··signat gentilitatem quam Christus amavit fœdam, ut faceret pulchram. In Ninivitis et regina Austri, fides Ecclesiæ signatur, quæ non minus per pœnitentiam peractæ insipientiæ quam per industriam discendæ sapientiæ Deo conciliatur. Duæ enim partes sunt Ecclesiæ, quæ peccare nescit, et quæ peccare desistit, pœnitentia enim peccatum abolet, sapientia cavet.'

MAT 12:43 Multiple spaces in '12.43··Cum autem,··etc. Quasi dicat: Vos non estis similes Ninivitis vel reginæ Austri: quia me prædicante pœnitentiam non pœnituistis, et me docente sapientiam non didicistis. Sed estis similes homini a quo diabolus exclusus iterum ingreditur. Distat inter opera mea qui polluta mundo, et Satanæ, qui mundata gravius contaminat. Ambulat per loca.··Explorat corda fidelium a mollitie fluxæ cogitationis purgata, si quos gressus ibi figere possit quod, quia nequit, ad humida redit.'

MAT 12:44 Multiple spaces in '12.44··Revertar in domum.··Sub umbra dormit, in secreto calami, et locis humentibus. Umbra tenebrosa, conscientia: calamus foris nitidus, intus vacuus, simulator: locus humidus, lasciva mollisque mens.'

MAT 12:45 Multiple spaces in '12.45··Septem alios spiritus.··Septem vitia, septem virtutibus spiritualibus contraria. Nequiores.··Quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratiæ cum Christo destinatæ. Septem vitia, septem dæmonia septem spiritibus contraria spiritui sapientiæ et intellectus, etc. Sic erit,··etc. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus Spiritus a Judæis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, quæ cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit: Revertar in Judæos vacantes præsidio Dei et angelorum, increpationibus et correptionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus. Adduntur septem, quia multo majore numero dæmonum possidentur blasphemantes Jesum quam in Ægypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus virtutum est numerus vitiorum.'

MAT 12:46 Multiple spaces in '12.46··Ecce mater ejus.··RAB. Mystice. Mater et fratres populus est Judæorum qui Jesu intus docente non possunt intrare, quia spiritualiter ejus verba, etc., usque ad Fratres Domini sunt consobrini ejus, filii Mariæ materteræ ejus: quæ dicitur mater Jacobi minoris et Joseph, et Judæ et Simonis.'

MAT 12:47 Multiple spaces in '12.47··Dixit autem ei.··Insidiose, utrum spirituali operi carnem præferat: et ideo se nosse dissimulat matrem et proximos per cognitionem, sed per conjunctionem spiritus esse sibi proximos dicit.'

MAT 12:48 Multiple spaces in '12.48··Quæ est mater mea?··Non recusat obsequia matris, sed præfert ministeria Patris: fratres non contemnit, sed opus spirituale præfert cognationi, ut et nos carni spiritum præferamus. Unde: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus Matth. 10.. Ecce mater mea,··etc. Hi sunt mater mea, qui me in credentium cordibus generant. Hi sunt fratres, qui faciunt opera Patris mei. Fratres et soror credendo, mater prædicando.'

MAT 13:1 Multiple spaces in '13.1··In illo die.··Per hoc indicat hoc gestum consequenter, nisi forte dies ponatur pro tempore, more Scripturæ. Marcus eumdem tenet ordinem. Lucas in aliud transit, sed nec repugnat huic. RAB. Non solum facta et dicta Domini, sed et itinera, etc., usque ad ad quæ Judæi non intraverunt, foris in littera fixi.'

MAT 13:2 Multiple spaces in '13.2··Turba stabat.··Hi sunt qui nuper audire venerunt, qui et a fluctibus maris secreti sunt, necdum cœlestibus mysteriis quæ desiderant imbuti cum Christo ascendunt.'

MAT 13:3 Multiple spaces in '13.3··Locutus est multa.··Quia turba non unius est sententiæ sed diversarum voluntatum, loquitur eis multis parabolis, ut juxta varias voluptates, diversas recipiant disciplinas. Qui seminat.··Ipse Christus, qui verbum veritatis quod apud Patrem vidit, hominibus per se vel per suos seminavit. Qui discipulis sacramenta loquebatur, exiit seminare Dei verbum in turbas.'

MAT 13:4 Multiple spaces in '13.4··Secus viam.··Via est, mens malarum cogitationum sedulo meatu trita et arefacta. Ubi dupliciter perit semen, quia et transitu cogitationum conculcatur, ut Lucas ait, et a volucribus rapitur. Dæmones dicuntur volucres, seu quia cœlestis spiritualisque naturæ, seu quia per æra volitant. Et venerunt.··Secundum Lucam ab hominibus conculcatum est, quia prava persuasione impiorum sublatum est. Et comederunt.··Quia a mentibus hominum illud surripuerunt.'

MAT 13:5 Multiple spaces in '13.5··In petrosa.··Petrosa cito quærunt germinare, sed non figitur radix, quia non est alta terra, id est, quia parum inest desiderii salutaris. In hac expositione Domini discimus, quia res non semper in eadem significatione ponuntur. Nam petra hic pro duritia, terra pro lenitate mentis, sol pro fervore persecutionis. Cum sol alibi in bono: Fulgebunt justi sicut sol Matth. 13., et petra in fundamento, pro fortitudine fidei, et terra pro terrenis cogitationibus. Altitudinem terræ.··Altitudo terræ est probitas animi disciplinis cœlestibus eruditi, et in tentationibus probati.'

MAT 13:8 Multiple spaces in '13.8··Scaagesimum.··Quia in numero senario mundi ornatus expletus est, per hunc bona operatio signatur.'

MAT 13:9 Multiple spaces in '13.9··Qui habet aures audiendi.··Quoties hæc admonitio in Evangelio vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum quod dicitur insinuatur.'

MAT 13:10 Multiple spaces in '13.10··Et accedentes discipuli,··etc. Quomodo accedunt discipuli cum Dominus in navi sederet? Sed forte intelligendum, quod dudum cum ipso navem conscenderint: et ibi stantes quærunt.'

MAT 13:11 Multiple spaces in '13.11··Vobis datum est.··Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt.'

MAT 13:12 Multiple spaces in '13.12··Qui enim habet.··Id est, apostolis habentibus fidem, si quid minus virtutum habent, conceditur Judæis, qui non credunt in Filium Dei, etiam si quid boni per naturam habent, tollitur. Nam nihil possunt sapienter intelligere qui caput non habent sapientiæ. Auferetur ab eo.··Nulla veræ sapientiæ dulcedine gaudebit.'

MAT 13:13 Multiple spaces in '13.13··Ideo in parabolis.··Dicitur quod ideo excæcati sunt, et sententiæ Domini per parabolas eis occultatæ sunt, ut post salubrius converterentur. Nam quia obscure dicta non intellexerunt, ideo non crediderunt in eum, et sic crucifixerunt, et sic post resurrectionem miraculis territi, majoris criminis reatu compuncti sunt. Unde accepta indulgentia ampliori flagrant dilectione. Sed Joannes hunc locum ita dicit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excævavit oculos eorum, ut non videant Joan. 11.. Ubi aperte dicit non ideo factam excæcationem, ut ea commoniti, et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando: non enim hoc possent nisi crederent, sed potius ideo excæcati, ut non crederent, quod aliis peccatis meruerunt. Videntes non vident.··Sicut avarus multas habet opes et nullas, quia inutiles sunt ei.'

MAT 13:14 Multiple spaces in '13.14··Auditu audietis.··Hæc de turbis prophetata sunt, quia stant in littore, et Domini non merentur audire sermonem.'

MAT 13:15 Multiple spaces in '13.15··Oculos suos.··Id est, ipsi sibi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. Ne quando.··Id est, ideo, quia oculos et aures aperire noluerunt, non meruerunt aliquando converti: quod tamen misericorditer factum est eis.'

MAT 13:16 Multiple spaces in '13.16··Beati.··Vere beati, quia hoc etiam præsentialiter videre et audire meruerunt, quod nullus priorum quantivis meriti meruit, quamvis multum desideraverit.'

MAT 13:17 Multiple spaces in '13.17··Et justi.··Lucas justos reges dicit, quia motus suos bene regunt'

MAT 13:18 Multiple spaces in '13.18··Vos ergo audite.··Primam parabolam exponit, ut idem attendant in cæteris. Exponit non secundum singula verba, sed summam sententiæ. AUG. sup. Gen. Proinde quod narravit evangelista (etiam factum est) Dominum scilicet talia fuisse locutum. Ipsius autem, etc., usque ad illud quippe scripsit narrator rerum præteritarum, hoc prænuntiator tantummodo futurorum.'

MAT 13:20 Multiple spaces in '13.20··Super petrosa.··Super petram et in spinis seminantur, qui bene accipiunt: sed vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo, retardant eos ne perficiant. Divitiis jungitur sollicitudo custodiæ, quæ affligit, et voluptas, quæ effluere facit.'

MAT 13:22 Multiple spaces in '13.22··Fallacia divitiarum.··CHRYSOST. Suffocantur spinis quæ audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit.'

MAT 13:23 Multiple spaces in '13.23··Aliud quidem centesimum.··RAB. Tres differentiæ sunt in bona terra, sicut fuere in mala. Triginta enim refertur ad nuptias. Sexaginta ad, etc., usque ad tricesimum conjugatorum, quia hæc est ætas præliantium, et his est major conflictus ne libidine superentur.'

MAT 13:24 Multiple spaces in '13.24··Aliam parabolam.··Quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et dixit aliam parabolam et non alteram, ut plures sequi intelligantur. Hæc parabola proponitur, dimissis turbis, domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam, et discretionem, et longanimitatem, et justitiam.'

MAT 13:25 Multiple spaces in '13.25··Homines.··Qui aliis ad tutelam et custodiam deputati sunt prælati in Ecclesia: vel cum dormitionem mortis accipient apostoli.'

MAT 13:28 Multiple spaces in '13.28··Vis, imus.··Cum spiritualis homo audit hoc esse a diabolo qui nihil valet contra voluntatem Dei, potest ei voluntas suboriri, ut tales auferat de mundo si facultatem habeat. Sed consulit justitiam Dei, an facere debeat, et an Deus velit esse hoc officium hominum. Sed Veritas respondet: Non nosse hominem in hac vita qualis futurus sit qui modo errat, et quid bonis conferat ejus error: et ideo eos non esse tollendos, ne forte interficiantur, qui forte futuri sunt: vel ne bonis obsit, quibus prosunt, etc. Tunc vero opportune fieri, cum jam non est commutandæ vitæ tempus et proficiendi aliis: et tunc non ab hominibus, sed ab angelis dicit fieri.'

MAT 13:29 Multiple spaces in '13.29··Et ait: Non,··etc. Ecce patientia. Non enim audito dolore exarsit in iram, nec mox ulcisci voluit, ita et nos læsi patienter feramus. Ne forte.··Hic datur locus pœnitentiæ et monemur non cito amputare: quia qui errat hodie, cras forte defendet veritatem. Si ergo modo avelleretur, triticum quod futurum erat eradicaretur. Vel necesse est ut mali permisti sint bonis per quos exerceantur. Vel quorum comparatione nitantur ad melius, quibus sublatis altitudo charitatis marcescit quod est eradicari. Ibi patienter tolerandi sunt mali, ubi aliqui inveniuntur quibus adjuventur boni. AUG. Multitudo non est excommunicanda, nec princeps populi.'

MAT 13:30 Multiple spaces in '13.30··Sinite.··Hoc videtur contrarium illi apostolico: Auferte malum ex vobis I Cor. 5.. Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est, parum distat: ita monet Dominus ne de ambiguo judicemus, quod Dominus in die judicii non suspiciose, sed manifeste damnabit. In patiendo justitiam meditemur: in judicando justitiam non negligamus. Et in tempore.··Qui longanimiter tulit per justitiam, digna retribuit: discretæ enim sunt virtutes, sed non contrariæ. Et alligate.··In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent.'

MAT 13:31 Multiple spaces in '13.31··Simile est regnum,··etc. Regnum cœlorum, prædicatio est Evangelii, de qua alibi: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21.. Vel notitia Scripturarum. Grano sinapis.··Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicæ incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres cœli requiescent, quia prædicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitæ fatigatione respirarent.'

MAT 13:32 Multiple spaces in '13.32··Cum autem creverit.··Toto mundo vel in animo singulorum: quia nemo repente perfectus. Crevit et factum est in arborem, quia surrexit et ascendit in cœlum. Vel creverit, id est, mentibus hominum quantæ sit virtutis innotuerit. Cætera apparent olera, quæ cito crescunt et corruunt: non vivida, sed marcida: illa non olus, sed arbor fit, ubi folia cum fructu, et in ejus diversis sententiis spirituales quiescunt. Oleribus et fit arbor.··Id est, dogmatibus philosophorum, quæ cito crescunt et corruunt, nil vitale promittentia.'

MAT 13:33 Multiple spaces in '13.33··In farinæ satis.··Ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta non discrepent inter se. Vel tres animæ virtutes in unum rediguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum. Vel, mulier, Ecclesia, fidem hominum farinæ tribus satis miscet, credulitati Patris et Filii et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentatum, non nos ad triplicem Deum, sed unius deitatis notitiam perducit, quia non est diversa natura in singulis. Donec fermentatum.··Tandiu charitas in mente recondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil præter Deum diligat vel recolat, quod hic incipitur, in alia vita perficitur.'

MAT 13:34 Multiple spaces in '13.34··In parabolis ad turbas.··Quia quidquid ibi dicitur de exercitu Isræl, et omnia signa occulta sunt sacramenta.'

MAT 13:44 Multiple spaces in '13.44··Thesauro abscondito in agro.··Thesaurus potest accipi verbum Dei, qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris. Vel, duo Testamenta in Ecclesia, pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur. Terrenis regnum cœlorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat. Abscondit et præ gaudio illius.··Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta.'

MAT 13:45 Multiple spaces in '13.45··Negotiatori.··Beatitudinem qua exuti sumus culpa primi hominis, debemus omnes, intelligendo recte et operando bene, negotiari. Bonas margaritas.··Bonæ margaritæ, lex et prophetæ. Una pretiosa, scientia Salvatoris, pro qua homo, ut Paulus, omnibus mysteriis legis et observationibus renuntiavit.'

MAT 13:46 Multiple spaces in '13.46··Inventa autem.··Id est, Christo, qui præest omnibus hominibus, vel spirituali præcepto dilectionis. Vel intellecto verbo, quod erat apud Deum penetrata carnis testudine. Vel cœlestis vitæ dulcedine, pro qua omnia vilescunt.'

MAT 13:47 Multiple spaces in '13.47··Sagenæ missæ.··Impletur Jeremiæ vaticinium: Ecce ego mitto ad vos piscatores multos Jer. 16.. Postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes: Sequimini me, faciam vos piscatores hominum:··contexuerunt sibi sagenam ex Veteri et Novo Testamento, et in mare sæculi miserunt, quæ usque hodie trahitur, et in fluctibus tenditur: capiens quidquid incidit, bonos et malos, quos ad littus trahit, id est, ad finem mundi, ut tunc fiat divisio. Unde sequitur: Sic erit in consummatione sæculi,··etc. Sagenæ comparatur Ecclesia vel prædicatio evangelica, quæ a fluctibus sæculi ad, cœlum trahit.'

MAT 13:48 Multiple spaces in '13.48··Et secus littus.··Littus, finis sæculi, in quo boni ad cœlum, mali ad tenebras mittentur: in præsenti enim erant permisti.'

MAT 13:52 Multiple spaces in '13.52··Ideo omnis Scriba doctus,··etc. Quia intelligitis mysteria quæ vobis revelo: ideo faciam vos prædicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiæ meæ, nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis. Apostoli sunt scribæ et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio prædicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.'

MAT 13:54 Multiple spaces in '13.54··Ut mirarentur.··Magna cæcitas, quem verbis et factis Christum cognoscunt, ob generis notitiam contemnunt.'

MAT 13:55 Multiple spaces in '13.55··Fabri filius.··Non sine re voluit dici fabri filius, non illius quem putant, sed fabricatoris omnium. Sed hujus sacramenti Judæi ignari divinæ virtutis opera carnalis prosapiæ contemplatione contemnunt. Non enim considerant præsentia ejus opera, sed fragilem recordantur infantiam.'

MAT 13:57 Multiple spaces in '13.57··Propheta.··Christus dicitur propheta. Unde Moses dicit: Prophetam suscitabit vobis Dominus de semine vestro Deut. 18.. In patria.··Id est, in populo Judæorum: majora autem facit in gentibus.'

MAT 13:58 Multiple spaces in '13.58··Et non fecit.··Fecit virtutes aliquas, sed non multas, ne incredulos condemnaret. Vel despectus pauca facit, ne penitus excusabiles sint, majora autem in gentibus facit.'

MAT 14:1 Multiple spaces in '14.1··In illo tempore audivit Herodes.··Lucas vero ita: Audivit autem Herodes tetrarcha Luc. 9., etc. Quod ergo ait; Hic est Joannes Joan. 4.. Vel confirmatus quorumdam sententia post hæsitationem dixit, vel adhuc dubius: hæc enim verba ad utrumque se habent.'

MAT 14:2 Multiple spaces in '14.2··Et ait.··Nota invidiam Judæorum. Hic alienigena dicit resurrexisse Joannem, qui nullum signum fecit. Illi Jesum tot virtutibus approbatum non resurrexisse contendunt. Et ideo.··Senserunt enim quod majoris virtutis sunt futuri sancti a mortuis resurgentes, quam fragili carne gravati.'

MAT 14:3 Multiple spaces in '14.3··Herodes enim.··Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit. Herodes iste et Philippus fratres fuerunt filii Herodis, sub quo Dominus fugit in Ægyptum. Herodiadem uxorem.··Herodias filia Arethæ regis, quam ipse pater tulit Philippo, et in dolorem ejus dedit Herodi inimico illius.'

MAT 14:4 Multiple spaces in '14.4··Non licet.··Herodes forsitan legem Judæorum tenebat, et ideo Joannes eum ab adulterio prohibebat.'

MAT 14:5 Multiple spaces in '14.5··Timuit populum.··Populum timebat, sed amor superabat, pro quo et Deum postponebat. Timor Dei corrigit, timor hominum differt, sed voluntatem non aufert: unde et avidiores reddit ad crimen quos aliquando suspendit a crimine.'

MAT 14:7 Multiple spaces in '14.7··Cum juramento.··Ad hoc forte juravit ut occasionem pararet, qua videretur facere invitus quod faciebat spontaneus. Non enim hoc implesset de aliquo amato, quod implevit de propheta: quod et ante fecisset, si excusabiliter posset. BEDA. Si quid nos forte incaute jurasse contigerit, etc., usque ad nec aliquid culpæ se tali perjurio contraxisse doluit. ISID. Non est conservandum sacramentum quo malum incaute promittitur, velut si, etc., usque ad tolerabilius enim est non implere sacramentum, quam manere in stupro.'

MAT 14:9 Multiple spaces in '14.9··Constristatus.··Ut discumbentibus videbatur. Talis quippe erat tristitia Herodis, qualis pœnitentia videlicet Pharaonis.'

MAT 14:10 Multiple spaces in '14.10··Et decollavit.··Minutus est Joannes capite, exaltatus est in cruce Christus: quia illius fama decrevit, istius crevit; unde: Illum oportet crescere, me autem minui Joan. 3.. In truncato capite Joannis, ostenduntur Judæi Christum (qui est caput omnium prophetarum) perdidisse. Moraliter. Mors Joannis finem significat legis, qua finita merito migratur ad Christum, qui est finis legis ad justitiam omni credenti.'

MAT 14:13 Multiple spaces in '14.13··Quod cum audisset Jesus.··Postquam apud Judæos lex et propheta caput perdit et vocem: Jesus transit ad desertum Ecclesiæ locum, quæ ante non habebat virum. Secessit.··Non fugit timore, sed secessit parcens inimicis ne homicidium homicidio jungerent, dans exemplum vitandæ temeritatis. Vel secessit,··ut probaret fidem credentium; unde: Et cum audissent turbæ,··etc. Pedestres.··Proprio labore, ut ardorem mentis ostenderent. Relinquunt civitates, id est, pristinas conversationes. Habent voluntatem, sed non vires perveniendi. Ideo Jesus obviam exit, et misertus curat, ut plena fides statim præmium habeat. Ecce quantum delectatur devotione credentium.'

MAT 14:15 Multiple spaces in '14.15··Vespere autem facto,··etc. Recedit Jesus de Judæa, vadit in desertum, turbæ sequuntur, quibus obviat et curat. Hoc non mane vel meridie, sed vespere quando sol justitiæ occubuit et finis mundi appropinquavit. Discipuli ejus.··Carnales, et de futuro miraculo refectionis ignari, quibus dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Mystice. Fastidiunt Judæi gentes recipi et murmurant: quorum voce utitur Isaias Isa. 40.: Ecce gentes quasi stilla situlæ.··Iterum: Omnes gentes quasi non sint, sed sunt coram eo.··Sed Dominus per apostolos reficere decrevit; unde subdit: Jesus autem,··etc. Dimitte turbas.··Diu est quod idola sequitur, ideoque non est a nobis pascenda pane verbi Dei.'

MAT 14:16 Multiple spaces in '14.16··Date illis.··Provocat ad dandum, ut illis se non habere testantibus notior sit magnitudo signi, ubi etiam innuit, quod per eos sunt pascenda jejuna corda.'

MAT 14:17 Multiple spaces in '14.17··Quinque panes et duos pisces.··Per quinque panes et duos pisces, totum Vetus Testamentum significatur. Per quinque panes, quinque libri Moysi, qui bene hordeacei, qui cibus est jumentorum, rudibus enim aspera et grossa danda. Animalis enim homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei I Cor. 1.. Intus tamen latet medulla suavissimi sensus. Per duos pisces, prophetæ et psalmi: unde et post resurrectionem ait: Quæ scripta sunt in lege et prophetis plurimis de me Luc. 24..'

MAT 14:19 Multiple spaces in '14.19··Acceptis quinque,··etc. Accepit quinque panes, non novos creavit, quia veniens in carne non alia quam prædicta erant prædicavit, et opere implevit. Benedixit.··Cum aperiens sensum, ut intelligerent Scripturas, dono internæ suavitatis multiplicavit. Fregit cum mysteria legis in medium protulit.'

MAT 14:20 Multiple spaces in '14.20··Reliquias.··Secretiora quæ a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda, sed a duodecim apostolis qui per cophinos duodecim significantur, et ab eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis servilia opera geruntur. Et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia I Cor. 1..'

MAT 14:21 Multiple spaces in '14.21··Exceptis mulieribus et parvulis.··Sexus fragilis et minor ætas sunt numero indigni. Significat infirmos in fide nondum idoneos pugnæ.'

MAT 14:22 Multiple spaces in '14.22··Et statim compulit,··etc. RAB. Qui, ut ait Joannes, venturi erant ut facerent eum regem Joan. 6., qui miraculum panum viderant, etc., usque ad pro quibus ne nos emolliant, oremus.'

MAT 14:23 Multiple spaces in '14.23··Ascendit.··Pavit turbam ut Deus, ascendit orare ut homo. Non quod omnia non habens in potestate, sed ut formam hominis impleret. In hoc officium pietatis est, sequitur insigne potestatis miraculum. Vespere autem.··Merito dicitur hæc tempestas esse in vespere, quia dum Ecclesia in tribulatione est, dicitur esse quasi in nocte, et sol justitiæ se abscondisse videtur.'

MAT 14:24 Multiple spaces in '14.24··Navicula autem.··Navis in medio mari, solus Jesus in terra: quia aliquando ita est Ecclesia non modo afflicta, sed et fœdata ut prorsus videatur derelicta a Deo: sed Deus eam non relinquit. Unde Marcus ait: Vidit eos laborantes remigando Marc. 6.. Etsi non præsens, et si differt, tamen videt et corroborat.'

MAT 14:25 Multiple spaces in '14.25··Quarta autem.··Tota nocte periclitantur, quia cum se homo considerat, nihil invenit nisi tenebras angustiarum et æstus hostium. Venit ad eos.··Marcus ait: Volens præterire eos,··pro quibus tamen liberandis venit. Quod fit ut ad horam turbati, sed mox liberati amplius stupeant, et gratias agant, quod idem sæpe fit in passionibus sanctorum.'

MAT 14:26 Multiple spaces in '14.26··Et videntes,··etc. Quia sæpe fit ut cum aliqua subito diutinæ tribulationis oritur sedatio, non statim credatur vera liberatio. Ideoque permanente priori formidine intensa, ad liberationem dirigitur oratio.'

MAT 14:27 Multiple spaces in '14.27··Ego sum, nolite timere.··Non supponit quis, quia ex voce sibi nota poterant eum cognoscere. Vel quia ipse est qui dixit: Qui est misit me ad vos Exod. 3..'

MAT 14:28 Multiple spaces in '14.28··Domine, si tu es.··Si tu es ille liberator, jube me venire ad tuam imitationem superando pressuras.'

MAT 14:29 Multiple spaces in '14.29··Et descendens.··De humano desperans adjutorio, mente calcat pressuras, ut Jesu sit conformis. Ambulabat,··etc. Ecce homo super aquas ambulat. Ne ergo dubites Christum verum corpus esse, quia super aquas ambulavit. Super mare ambulare fecit, ut ostendat divinam potestatem. Mergi facit, ne infirmitatem obliviscatur, ne putet se æqualem Deo, et ne superbiat.'

MAT 14:30 Multiple spaces in '14.30··Et cum cœpisset,··etc. Paululum relinquitur tentationi, ut augeatur fides; ut enim credidit se ejus imperio posse fluctibus sustentari, sic dum mergitur, posse ejus virtute salvari.'

MAT 14:32 Multiple spaces in '14.32··Cessavit ventus.··In quocunque Deus per gratiam adest, mox universa bella quiescunt.'

MAT 14:33 Multiple spaces in '14.33··Et adoraverunt,··etc. Viso signo Filium Dei confitentur: cur ergo Arius creaturam esse perducat?'

MAT 14:34 Multiple spaces in '14.34··In terram Genesar.··Allegorice. Genesar interpretatur hortus principum.··Per typum ergo apostolorum et navis, intelligendum est Ecclesiam de persecutionibus liberatam a Domino duci ad littus, id est quietem, ubi paradisi restituetur hæreditas et primæ stolæ jucunditas.'

MAT 14:36 Multiple spaces in '14.36··Fimbriam vestimenti,··etc. Id est, minimum mandatum, vel caro qua ad verbum Dei venimus, quem qui credendo tangit, ab omni morbo impietatis sanatur.'

MAT 15:1 Multiple spaces in '15.1··Tunc accesserunt.··Homines Genesar, minus docti, credunt, sed qui sapientes videntur ad pugnam veniunt. CHRYSOST. Tunc, inquit, quando scilicet innumera signa operatus est, quando, etc., usque ad ut magnam eorum malitiam ostenderet.'

MAT 15:2 Multiple spaces in '15.2··Non enim lavant.··Intus nihil arguunt, qui intus livore polluti sunt. In vanum quidem sua baptismata servant, qui suorum cordium et corporum sordes abluere negligunt.'

MAT 15:3 Multiple spaces in '15.3··Quare et vos.··Si vos mandata Dei contemnitis propter traditiones hominum, quare arguitis discipulos, qui mandata hominum dimittunt, ut scita Dei custodiant?'

MAT 15:4 Multiple spaces in '15.4··Honora patrem.··HIER. Honor in Scripturis, non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum, etc., usque ad ut filii honorarent etiam in vitæ necessariis ministrandis parentes suos.'

MAT 15:5 Multiple spaces in '15.5··Vos autem dicitis,··etc. Vestra autem traditio contraria est. Hoc filios dicere parentibus compellitis: quod Deo oblaturus eram in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater, ut timeat consecrata comedere. Vel quod Deo offero, tibi ipsi prodest. Quicunque dixerit.··Scilicet, vita æterna dignus erit. Vel dixerit,··id est, dicere proderit. Proderit.··Quasi dicat: Non, imo sacrilegus esses, si acciperes, quia Deo devovi, Vel tibi proderit:··si Deo dedero.'

MAT 15:7 Multiple spaces in '15.7··Bene prophetavit,··etc. In spiritu simulationem Judæorum, quod in dolo repugnarent Evangelio.'

MAT 15:8 Multiple spaces in '15.8··Labiis me honorat. Magister, scimus quia verax es Marc. 12.. Vel exteriorem munditiam commendando, interior et quæ vera est, in eis non est.'

MAT 15:11 Multiple spaces in '15.11··Non quod intrat.··Nihil est extra hominem quod interius inquinet, nec idolothitum in hoc quod Dei creatura est; uno sermone omnis superstitio observationum eliditur, cum in discernendis cibis religio putetur.'

MAT 15:12 Multiple spaces in '15.12··Tunc accedentes.··Pharisæorum magna est religio in cibis, qui audito verbo hoc scandalizati sunt, id est, indignati sunt. Scandalizati sunt.··Græce, nos offendiculum vel ruinam vel impactionem pedis possumus dicere. Unde: Qui scandalizaverit aliquem, id est, occasionem ruinæ dederit.'

MAT 15:14 Multiple spaces in '15.14··Sinite,··etc. Permittite suo arbitrio, quia irrevocabiles sunt. Unde Paulus: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita Tit. 3..'

MAT 15:15 Multiple spaces in '15.15··Edissere.··Quod aperte est dictum, putant apostoli per parabolam dictum. Vitiosus est auditor, qui vel obscura manifeste, vel manifeste dicta obscure vult intelligere.'

MAT 15:19 Multiple spaces in '15.19··De corde,··etc. Non enim a diabolo immittuntur, sed ex propria voluntate nascuntur. Diabolus enim incentor est non auctor, quia nec interiora nisi per habitus et gestus novit.'

MAT 15:20 Multiple spaces in '15.20··Non lotis.··Spiritualia dicta prophetarum, de cordis et corporis castigatione, ut hæc: Lavamini, mundi estote Isa. 1.. Pharisæi carnaliter de solo corpore accipiebant, quod vanum est fieri.'

MAT 15:21 Multiple spaces in '15.21··Et egressus,··etc. Relictis calumniatoribus intra fines Tyri et Sidonis, ut filiam liberaret, et per fidem gentilis feminæ perfidiam Scribarum argueret. Relictis calumniatoribus significat quod post resurrectionem relicturus esset perfidiam Judæorum, per prædicationem iturus ad gentes.'

MAT 15:22 Multiple spaces in '15.22··Clamavit,··etc. Per fidem clamat, unde, novit vocare filium David, Christi incarnationem confitens. Rogat pro filia, id est, pro populo suo nondum credente, ut ipsa fraude diaboli absolvantur. Vel, filia est anima vel conscientia cujuslibet intra Ecclesiam diabolo mancipata, pro qua mater Ecclesia rogat, vel ipse homo pro fœdata conscientia.'

MAT 15:23 Multiple spaces in '15.23··Qui non respondit.··Non de superbia, sed ne sit contrarius sententiæ suæ: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Unde vitat calumniam Judæorum, gentium autem salus, passionis et resurrectionis tempori servatur.'

MAT 15:24 Multiple spaces in '15.24··Non sum missus.··Quasi dicat: Prius oportet me sacramentum mei adventus complere in Judæis, et sic adducere alias oves, et hoc de signo petitionem hujus differendo.'

MAT 15:26 Multiple spaces in '15.26··Panem filiorum.··Verbum salutis, quod prius debetur Judæis, non est bonum dare canibus vel gentibus, canina rabie latrantibus semper.'

MAT 15:27 Multiple spaces in '15.27··Etiam, Domine.··Sub persona mulieris, mira fides Ecclesiæ, et patientia, et humilitas prædicatur. Fides, quia credit posse sanari filiam. Patientia, quia toties despecta in precibus perstat. Humilitas, quia se non canibus, sed catellis comparat. Nam et catelli.··Mensa, est sacra Scriptura; micæ puerorum, sunt interna mysteria quibus humiles reficiuntur sub mensa: quia Scripturæ humiliter subditi, catelli gentes humiles. Parvuli edunt non panes, non crustas, id est, non litteræ superficiem, sed medullam.'

MAT 15:28 Multiple spaces in '15.28··Magna est fides.··Sic superius de centurione: Non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8., qui similiter (ut hæc Chananæa) fidem gentium præsignabat. Magna est fides gentium, quæ in auditu auris obediunt: et in Deo salutem sibi suisque impetrat. Quod puerum centurionis et filiam Chananeæ non veniens ad eos sanat, significat gentes, ad quas non venit per præsentiam, salvandas per verbum suum. Et sanata est.··Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec sapere, nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum liberantur a diabolo.'

MAT 15:29 Multiple spaces in '15.29··Et cum transisset.··Cum in filia Chananitidis salutem gentium præsignasset, revertitur in Judæam, quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet. In montem.··Dominus in monte, verbum in alto sedet: quia in sua majestate non posset intelligi.'

MAT 15:30 Multiple spaces in '15.30··Cæcos.··Cæci sunt qui non intelligunt, etiamsi obediant jubentibus. Surdi, qui non obediunt, etiamsi intelligant.'

MAT 15:32 Multiple spaces in '15.32··Jesus autem.··Convocat discipulos, ut doceat magistros cum minoribus communicare consilia sua. Vel ut ex locutione intelligant signi magnitudinem. Misereor turbæ.··Turba triduo sustinet Dominum, quia fideles pœnitentes se ad Dominum in opere et sermone et cogitatione convertunt, qui in præsentis vitæ via deficerent, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulo dimitterentur. In superiori signo propinqui memorantur, et vicini quinque sensuum et eorum non recordatur Dominus, sed discipuli in vespera jam inclinato sole. Hic Dominus se misereri dicit, et quare, quia triduo jam perseverant mecum. In toto sæculo tertium tempus est, quo gratia datur, primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est in futuro: ubi dies erit sine nocte, ad quod tendens reficitur in via.'

MAT 15:33 Multiple spaces in '15.33··In deserto panes.··Panes prædicatores, desertum sese, id est, infecundos dicunt. Quasi dicat: Unde nobis tanta facundia ut possimus tam avidis auditoribus sufficere?'

MAT 15:36 Multiple spaces in '15.36··Et accipiens.··Ut ostendat se congaudere de salute hominum et nos ad agendas gratias informat etiam de temporalibus. Septem panes.··Septiformi Spiritu pascit, adjuncta apostolica auctoritate, quasi paucorum piscium sapore qui nos reficiunt exemplo suæ vitæ vel mortis. Septem panes, Scriptura Novi Testamenti in quo gratia Spiritus sancti et revelatur et datur. Nec sunt hordeacei, ut supra, quia hic non (ut in lege) vitale alimentum animæ figuris, quasi tenacissima palea tegitur. Hic non duos pisces (ut in lege duo ungebantur, rex et sacerdos), sed pauci, id est, sancti Novi Testamenti, qui de fluctibus sæculi sunt erepti, et sustinent turbulentum mare, et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus. BEDA. Ibi supra fenum, ut desideria carnis comprimantur, hic super terram ubi et ipse mundus, etc., usque ad utraque refectio in monte celebrata est, quia utriusque Testamenti Scriptura altitudinem cœlestium præceptorum mandat et præmiorum: utraque altitudinem Christi prædicat. Et quod superfuit.··Altiora mysteria quæ non capit communis turba, apostoli sustollunt et implent septem sportas, id est, perfectorum corda septiformi Spiritus gratia ad intelligendum illustrata. Septem sportas.··Sportæ junco et palmarum foliis solent contexi, et significant sanctos, qui radicem cordis in ipso fonte vitæ collocant, ne arescant, ut juncus in aqua: et palmam æternæ retributionis in corde retinent.'

MAT 15:39 Multiple spaces in '15.39··Et dimissa turba.··Hic docet quod prædicatores ministrato turbæ verbo, ipsi intra cubiculum cordis virtutum debent refici pomis. In fines.··Magedan quæ alio nomine dicitur Dalmanuta, quæ est regio circa Gerasam. Et interpretatur poma vel nuntia, et significat hortum de quo dicitur: Hortus conclusus, fons signatus,··ubi crescunt poma virtutum. Et ibi nuntiatur nomen Domini.'

MAT 16:1 Multiple spaces in '16.1··Et accesserunt,··etc. Ut signum de cœlo,··etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: Quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducarunt manna in deserto Joan. 6.. Petebant tentando ut in morem Eliæ ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis æris passionibus accidisse.'

MAT 16:2 Multiple spaces in '16.2··Facto vespere.··Increpat eos, quod ex ordine elementorum discernant dies, sed signa temporum ignorant, cum omnis lex et prophetæ, adventus sui indicia ex operum quæ gereret admiratione significent.'

MAT 16:3 Multiple spaces in '16.3··Rutilat enim.··Patiuntur apostoli post resurrectionem, per quos me judicare in futuro scire potestis, quia cum non parco meis bonis quin patiantur, non parcam aliis in futuro.'

MAT 16:4 Multiple spaces in '16.4··Signa.··Ad tempus gratiæ pertinentia prophetis prædicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu. Signa autem.··Signa temporum dixit de adventu suo vel passione cui simile est roseum cœlum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum cœlum cum tristitia. Non dabitur ei.··Sed datur fidelibus de cœlo quando videntibus apostolis in cœlum ascendit, et Spiritum sanctum misit.'

MAT 16:5 Multiple spaces in '16.5··Obliti sunt panes accipere.··Quomodo panes non habent qui modo impletis sportis navem ascenderunt et navigantes audiunt ut caveant a fermento Pharisæorum. Sed tamen ait Scriptura quod obliti sunt tollere panes secum unius veri et interni panis (qui cum eis erat) dulcedine capti, parum se curare judicantes de cura corporis et necessariis, cum et ipsa naturalis refectio a mente excesserat.'

MAT 16:6 Multiple spaces in '16.6··A fermento.··Fermentum est perversa doctrina, quæ vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit.'

MAT 16:8 Multiple spaces in '16.8··Quid cogitatis.··Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias?'

MAT 16:11 Multiple spaces in '16.11··Cavete a fermento Pharisæorum.··A superstitiosa doctrina, quæ more fermenti veri panis simulat se substantiam habere. Per hoc innuit, quid significant quinque panes vel septem. Si enim fermentum dicit hæretica dogmata, panes sunt vera doctrina.'

MAT 16:13 Multiple spaces in '16.13··In partes Cæsareæ Philippi.··Iste locus est, ubi Jordanus oritur ad radicem Libani, ex Jor et Dan duobus fontibus. Homines esse.··Homines sunt qui de Filio hominis loquuntur: dii enim qui Deitatem intelligunt. Filium hominis?··Dominus de se humilitatem humanitatis profitetur, discipuli Deitatem intelligunt.'

MAT 16:14 Multiple spaces in '16.14··Alii Joannem Baptistam.··Sic poterant errare in Elia vel in cæteris aliis, sicut Herodes erravit in Joanne cum ait: Joannes quem ego decollavi surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo Marc. 6.. Ideo vult exponi errores eorum, ut eis repulsis discipuli veritatem proferant, non ex vulgi opinione, sed ex Domini revelatione.'

MAT 16:17 Multiple spaces in '16.17··Respondens Simon Petrus.··Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur. Dei vivi.··Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt. Barjona.··Bene filius columbæ, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbæ pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbæ filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra: Alii Joannem Baptistam, alii autem Etiam,··etc.'

MAT 16:18 Multiple spaces in '16.18··Tu es.··Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. Petrus.··A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos. Sicut lumen et cætera nomina, ut: Vos estis sal terræ,··a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit. Et portæ.··Portæ inferi sunt peccata, minæ, blandimenta, hæreses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suæ credendi sunt ædificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum prætendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit.'

MAT 16:19 Multiple spaces in '16.19··Et quodcunque ligaveris.··Id est, quem in peccatis persistentem æternis pœnis adjudicaveris: vel quem humilem et vere pœnitentem absolveris, sic erit et in cœlis. Et quodcunque ligaveris super terram.··HIER. Habent quidem eamdem judiciariam potestatem alii apostoli, quibus post resurrectionem ait: Accipite Spiritum sanctum Joan. 20., etc., usque ad unde in Levitico ostendere se sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt, ita et hic.'

MAT 16:20 Multiple spaces in '16.20··Ut nemini,··etc. Supra adventum suum prædicare præcipit, hic ne dicant eum esse Jesum. Sed aliud est prædicare Christum, quod est commune nomen dignitatis: aliud Jesum, quod est proprium Salvatoris. Quasi dicat: Non prodest publice prædicari majestatem populis: qui visuri sunt me multa pati, quod tunc demum licebit, cum resurrectio potentiam Deitatis ostenderit. Jesus Christus.··Salvator, ne scandalizarentur in eo quem paulo post visuri sunt conspui et crucifigi.'

MAT 16:21 Multiple spaces in '16.21··Exinde,··etc. Ecce causa prohibitæ prædicationis, quasi dicat: Tunc me prædicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.'

MAT 16:22 Multiple spaces in '16.22··Absit.··Non vult Petrus destrui confessionem suam: nec putat Filium Dei posse occidi.'

MAT 16:23 Multiple spaces in '16.23··Vade.··Supra: omnia illa gloriosa in futurum promissa sunt, non in præsenti data. Ædificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves,··etc. Quæ si statim dedisset, nunquam postea locum error invenisset in eo. Quia non.··Non placet tibi, ut per mortem meam mundum redimam, quæ est voluntas Patris: sed carnaliter hæc sapis.'

MAT 16:24 Multiple spaces in '16.24··Si quis vult.··Prædicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas. Abneget semetipsum.··Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: Vivo autem ego, jam non ego.··Quod vero ultra se erat, cœperat: vivit vero in me Christus Gal. 2.. Tollat crucem.··Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiæ habuit Paulus, dum dicebat II Cor. 11.: Castigo corpus meum et in servitutem redigo.··Compassionis quoque cum ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor?'

MAT 16:26 Multiple spaces in '16.26··Quid enim prodest.··Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. Aut quam,··etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo,··etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.'

MAT 16:27 Multiple spaces in '16.27··Filius enim.··Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..'

MAT 16:28 Multiple spaces in '16.28··Sunt quidam.··Quia rudes erant apostoli, etiam in præsenti vita promittitur eis aliqua consolatio, ut certius credant de futuro. In regno.··In regno beatitudinis æternæ, vel ostendendo suam potestatem in præsenti Ecclesia.'

MAT 17:1 Multiple spaces in '17.1··Et post dies,··etc. Idem Marcus dicit, sed Lucas octo. Hi ergo ponunt medios, Lucas addit, etc., usque ad et in futuro omni modo separabuntur, cum abscondet eos in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum. Petrum.··Nomina istorum conveniunt. Quisque debet esse Petrus, id est firmus in fide. Inde Jacobus, id est supplantator vitiorum. Inde Joannes, id est, omnia gratiæ divinæ ascribens contra superbiam vitæ, quæ solet oriri ex virtutibus.'

MAT 17:2 Multiple spaces in '17.2··Transfiguratus est.··Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in cœna, non mortale, non corruptibile. Resplenduit facies.··In exemplum futuræ beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis. Vestimenta autem,··etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in cœlo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis.'

MAT 17:3 Multiple spaces in '17.3··Et ecce.··Quales vel quid locuti, Lucas dicit: Visi in majestate, et dicebant excessum ejus quem completurus erat in Jerusalem Luc. 9., id est, passionem et resurrectionem. Significant oracula, etc., usque ad quod si Petrus, videns glorificatam humanitatem, tanto afficitur gaudio, ut nunquam velit ab ejus intuitu secerni, quid putandum est de his qui Divinitatem videre meruerunt.'

MAT 17:5 Multiple spaces in '17.5··Adhuc eo loquente.··Ut discat qui tabernaculum quæsivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse. Ecce nubes lucida,··etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctæ Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur. Et ecce vox,··etc. Quia imprudenter quæsivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo cæteros veritatem. Hic est Filius.··Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino præparare tabernaculum. Ipsum audite.··Hoc jam Pater præcipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans prædixit: Prophetam suscitabit Deut. 18., etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit.'

MAT 17:6 Multiple spaces in '17.6··Et audientes discipuli ceciderunt in faciem.··Altiorem enim sensu unam utriusque intellexerunt Deitatem. Timuerunt, vel quia se errasse cognoverunt, vel quia nubes operuit eos, vel quia vocem Patris audierunt.'

MAT 17:7 Multiple spaces in '17.7··Surgite,··etc. Pulso metu, doctrina datur, quo manente non audiretur.'

MAT 17:8 Multiple spaces in '17.8··Levantes autem oculos,··etc. Ablata nube vident Jesum, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra discessit, quæ velamento suo apostolos texerat, verum lumen in Evangelio reperitur. Nisi solum Jesum.··Si enim Moyses et Elias cum Jesu perseverassent, vox Patris videretur incerta, cui potius dedisset testimonium.'

MAT 17:9 Multiple spaces in '17.9··Nemini dixeritis nisi,··etc. Ne gloria futuri regni præostensa incredibilis esset, et apud rudes sequens crux scandalum faceret.'

MAT 17:10 Multiple spaces in '17.10··Quod Eliam oporteat,··etc. Traditio Pharisæorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Æstimant ergo apostoli transformationem gloriæ ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo præcursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse.'

MAT 17:13 Multiple spaces in '17.13··Tunc intellexerunt,··etc. Ex indicio passionis suæ quam sæpe dixerat, et præcursoris sui quam completam videbant.'

MAT 17:14 Multiple spaces in '17.14··Et cum venisset.··Loca rebus congruunt, etc., usque ad infirmos confortat, docet, castigat. Quia lunaticus est.··Hunc Marcus surdum et mutum dicit, etc., usque ad per creaturam infamet creatorem.'

MAT 17:15 Multiple spaces in '17.15··Et obtuli,··etc. Latenter accusat discipulos, cum sæpe impossibilitas curandi non vitio curantium, sed eorum qui curandi sunt, proveniat.'

MAT 17:16 Multiple spaces in '17.16··Respondens.··Non tædio superatus, qui mitis est in verba erumpit, sed sicut medicus ægroto contra sua præcepta agenti.'

MAT 17:17 Multiple spaces in '17.17··Et increpavit.··Quia iratus est non homini, sed vitio: et per unum hominem Judæos arguit infidelitatis. Unde addit: Afferte illum huc ad me. Et exiit ab eo dæmonium.··Marcus dicit, etc., usque ad quam prius quando possidebat quietus.'

MAT 17:19 Multiple spaces in '17.19··Propter incredulitatem.··Ecce quando non exaudimur, non est impossibilitas præstantis, sed culpa deprecantis. Nam ex opposito si fides vestra tam fervens esset quam tribulata, magis et magis calesceret. Sicut granum sinapis.··Fidem perfectam grano sinapis comparat, quæ sit in facie humilis, et in pectore fervens: vilis videntibus, et nullarum virium apparens, sed pressuris trita, quod intus habet ostendit.'

MAT 17:20 Multiple spaces in '17.20··Hoc autem genus.··Quomodo protervitas diaboli superetur ostendit, ut graviora quæque sciamus jejuniis et orationibus superanda: et iram Dei in nos hoc remedio posse placari. Nisi per orationem.··Ista carnalium voluptatum mutabilitas non mutatur, etc., usque ad unde dicitur: Sine intermissione orate I Thess. 5..'

MAT 17:21 Multiple spaces in '17.21··Filius hominis.··Semper lætis miscet tristia, ut cum venerint quasi prævisa minus moleste ferantur.'

MAT 17:22 Multiple spaces in '17.22··Et contristati.··Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione: quia nihil humile de eo patiuntur audire.'

MAT 17:23 Multiple spaces in '17.23··Et cum venissent Capharnaum.··Per Augustum Cæsarem Judæa facta est tributaria, etc., usque ad utrum reddat tributa, an contradicat Cæsari.'

MAT 17:24 Multiple spaces in '17.24··Quid tibi videtur.··Antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quæ eo absente gesta sunt. Reges terræ.··Dominus noster, et secundum carnem filius regis erat ex David natus, et omnipotentis verbum: ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem justitiam.'

MAT 17:25 Multiple spaces in '17.25··Ergo liberi,··etc. Liberi sunt filii regni in omni regno, tunc multo magis liberi sunt filii illius regni, sub quo sunt omnia regna in quolibet terreno regno.'

MAT 18:1 Multiple spaces in '18.1··Quis putas,··etc. Ex æqualitate pretii qua in tributi redditione Domino fuerat comparatus, arbitrati sunt Petrum omnibus apostolis prælatum. In regno cœlorum.··Vel regnum Dei, doctrina est Evangelii, cui obedire simpliciter et sine ulla retractatione debemus, sicut puer non contradicit doctoribus.'

MAT 18:2 Multiple spaces in '18.2··Et advocans.··Secundum Marcum puerum Jesus complectitur, significans humiles dignos suo complexu et dilectione. Parvulum,··etc. Parvulum ætate, ut similitudinem demonstraret. Vel se statuit in medio qui non venit ministrari, sed ministrare. Vel parvulum,··id est, Spiritum sanctum posuit in cordibus eorum, ut humilitate superbiam vitarent.'

MAT 18:4 Multiple spaces in '18.4··Quicunque ergo humiliaverit,··etc. Invitat discipulos suos, et omnes alios Dominus, ut quod puer habet per naturam, id est innocentiam et humilitatem, hoc habeant discipuli et omnes alii per virtutem. Sicut parvulus iste.··Innocens erit sicut iste parvulus, qui non perseverat in ira: Jesus non meminit: visam mulierem non cupit.'

MAT 18:6 Multiple spaces in '18.6··Qui autem scandalizaverit.··Etsi hoc generaliter dicitur contra omnes, etc., usque ad nos oportet consulere expedit, etc. Expedit.··Quia multo melius est pro culpa brevem suscipere pœnam quam æternis servari cruciatibus. Non enim judicabit Deus bis in idipsum.'

MAT 18:7 Multiple spaces in '18.7··Væ homini.··Quia non judicatur secundum utilitatem quæ inde provenit, sed secundum exitum quem intendit.'

MAT 18:8 Multiple spaces in '18.8··Si autem manus tua.··Docuit supra ne scandalizemus credentes, etc., usque ad per occasionem pietatis pateas scandalis. Bonum tibi est,··etc. Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vitæ præsentis necessaria vitam æternam perdere.'

MAT 18:10 Multiple spaces in '18.10··Videte ne contemnatis.··Sic præcipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias, etc., usque ad salutem infirmorum quantum potestis. Quia angeli eorum.··Cur non sunt contemnendi? quia pro eis quotidie mittuntur angeli. HIER. Magna dignitas animarum, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Semper vident,··etc. Visione Dei manifesta perfruuntur, etc., usque ad intra ipsum currunt qui ubique est.'

MAT 18:12 Multiple spaces in '18.12··Si fuerint alicui centum,··etc. Dominus centum oves habuit, etc., usque ad quibus ad perfectionem unitas deest. Nonne relinquet,··etc. GREG. Quia seipsum exinanivit formam servi accipiens,··etc., usque ad cum tantum sit si quod male gessit damnat injustus.'

MAT 18:13 Multiple spaces in '18.13··Gaudebit,··etc. Magis Dominus gaudet de nostra reparatione (quia magis nos gaudere facit) quam de angelorum immutabilitate. Major enim Dei virtus et humilitas in nostra reparatione cognoscitur quam in nostra creatione.'

MAT 18:15 Multiple spaces in '18.15··Si autem peccaverit in te,··etc. Si enim in Deum, non est nostri arbitrii. Hoc ordine scandala vitare debemus ne quem lædamus: et peccantem zelo justitiæ corripiamus, et pœnitenti misericordiæ viscera pandamus. Corripe eum,··etc. Non passim jubet peccanti dimittere; sed pœnitenti. Ita peccat qui videns fratrem peccare tacet: sicut qui pœnitenti non indulget. Nam quod dixit: si pœnitet dimitte, præmisit, si peccaverit increpa. Nec difficilis sit venia nec remissa indulgentia.'

MAT 18:17 Multiple spaces in '18.17··Dic Ecclesiæ.··Ut detestationi eum habeat, etc., usque ad damnantur humanam sententiam divina sententia corroborari. Sicut Ethnicus.··Detestabilior est qui sub nomine fidelis agit, etc., usque ad per furta et per perjuria.'

MAT 18:18 Multiple spaces in '18.18··Amen dico,··etc. Adeo vestra sententia confirmatur divina vel ad recipiendum pœnitentem, vel ad abjiciendum contumacem.'

MAT 18:20 Multiple spaces in '18.20··Si duo.··Typice. Ubi spiritus anima et corpus consenserint, ut non sit inter eos bellum, carne cupiente contra spiritum et spiritu contra carnem, quidquid petunt fiet. Quia si corpus vult quæ spiritus vult, tantum bonarum rerum est petitio. Ibi sum in me.··Omnis sermo scilicet ad concordiam provocat et pacem quam adeo commendat, ut dicat Deum in medio esse eorum, quia pax et charitas sedem sibi in pacificis constituit, et unitatis merito omnia petenda impetranda esse confirmat.'

MAT 18:23 Multiple spaces in '18.23··Ideo assimilatum.··Ut sciatis dimittendum esse conservis, ostendam per similitudinem, quia si ille rex et dominus dimisit servo, multo magis homo conservis suis.'

MAT 18:25 Multiple spaces in '18.25··Et uxorem.··Eum non solum populum, sed etiam prælatos et subditos simul cum tota familia vel substantia eorum pro magnitudine delictorum tradidit exteris nationibus: ut quod noluerunt voto, solvant tormento. Jussit pro cupiditate et operibus quasi uxore et filiis pœnas solvere.'

MAT 18:27 Multiple spaces in '18.27··Misertus autem.··Misericors Dominus non solum captivitatem Judaicam absolvit, sed etiam peccatorum omnium veniam in adventu Christi se dare promisit, si persisterent in incepto. Dimisit ei.··Id est, pondere carnalium observationum absolvit, et debitum dimisit, id est priores transgressiones.'

MAT 18:28 Multiple spaces in '18.28··Invenit unum.··Gentilem populum, quasi sibi debitorem fatigabat: gratiam Christi non esse eis ad salutem dicens, carnales observantias ab eis non modo persuasionibus, sed etiam tormentis exspectabat.'

MAT 18:32 Multiple spaces in '18.32··Serve nequam.··Sæpe debita dimisi tibi, quando in angustiis rogasti; sed liberatus compassionem non habuisti, quin potius prophetas et apostolos persequeris, et ingratus et de justitia præsumens spernis gentes, indignas tua societate in Christo judicans.'

MAT 19:3 Multiple spaces in '19.3··Et accesserunt.··Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiæ prædicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quæ non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.'

MAT 19:4 Multiple spaces in '19.4··Et feminam.··Non ait feminas, ut unum conjugium sit non plura, quod ex repudio priorum quærebatur.'

MAT 19:5 Multiple spaces in '19.5··Adhærebit uxori.··Si malum moribus, si luxuriosa, seu quidlibet hujusmodi sit uxor, velimus nolimus sustinenda est. Cum enim liberi essemus, volentes nos subjecimus servituti. Si ancilla libero, vel servus liberæ supponitur, non reputatur conjugium postquam detectum fuerit: sic et de consanguineis. Et erunt duo in carne.··Præmium nuptiarum est ex duobus una caro: Castitas conjuncta spiritui unus spiritus efficitur. Salubri consilio Dei factum est, ut portionem sui corporis vir amplecteretur in femina, ne a se putaretur diversum esse, quod de se cognosceret fabricatum.'

MAT 19:6 Multiple spaces in '19.6··Homo non separet.··Homo separat, quando pro desiderio secundæ primam dimittit: Deus separat (qui et conjungit) quando ex consensu propter cultum Dei, eo quod tempus in arcto sit, sic habemus uxores quasi non habentes.'

MAT 19:7 Multiple spaces in '19.7··Quid ergo Moyses,··etc. CHRYS. Displicet peccatoribus doctrina, etc., usque ad veritatis interpretatio taceatur.'

MAT 19:9 Multiple spaces in '19.9··Et aliam duxerit mæchatur. Et qui dimissam.··Quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam crimen impingeret primæ uxori: sic priorem dimittere jubet, ut ea vivente secundam non habeat. Et ne uxor idem faciat viro eadem cautela præcipitur ne secundum habeat virum. Et quia adultera non timet opprobrium, viro dicitur, quod si talem ducit, sub adulterii crimine sit, dicit Scriptura: Qui adulteram tenet stultus et impius est Prov. 18..'

MAT 19:10 Multiple spaces in '19.10··Non expedit.··Videbant grave pondus uxorum, quod iracundæ, ebriosæ et hujusmodi, quæ quidem sunt sustinendæ, quia, cum essemus liberi, subjecimus nos servituti.'

MAT 19:12 Multiple spaces in '19.12··Sunt enim.··Tria sunt genera eunuchorum, duo carnalia, eorum qui sic nascuntur, et qui captivitate et deliciis dominarum abscissi sunt. Tertium spirituale, qui, eum possent esse viri, propter Christum continent. Qui facti sunt.··Inter hos computantur etiam hi qui specie religionis simulant castitatem. Qui potest.··Vox est hortantis non jubentis, quasi unusquisque vires suas consideret, an queat virginitatis et pudicitiæ implere præcepta.'

MAT 19:14 Multiple spaces in '19.14··Sinite parvulos.··Si sancti sunt futuri, cur vetatis venire ad patrem? Si mali, cur sententiam profertis ante culpam. Talium.··Nam quales sunt modo, meum quidem est, quod honorate: quales post futuri sunt, ipsorum est, quod miseremini. Non ait istorum sed talium: ut ostendant non ætatem regnare, sed mores: et his qui similem habent innocentiam et simplicitatem, præmium promittit.'

MAT 19:15 Multiple spaces in '19.15··Et cum imposuisset.··Imponit manus parvulis, quando humilibus auxilium gratiæ tribuit.'

MAT 19:16 Multiple spaces in '19.16··Et ecce unus.··BED. Audierat ille similes parvulo condignos esse regno, vultque certius non per parabolas sed aperte exponi, quibus meritis vitam possit consequi. HIER. Iste adolescens et dives et superbus erat. Et secundum alium evangelistam eum non voto discentis sed tentantis interrogat.'

MAT 19:17 Multiple spaces in '19.17··Quid me interrogas de bono?··Quia bonum dixit magistrum, et non Deum, vel Dei Filium confessus est: dicit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem. Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit. Serva mandata.··Iste quæsierat, quid faciam? contra non ait, disce: quia Deus eum docuerat factor rationalis creaturæ: ostendens quia ille non est bonus qui quærit de bono, sed qui facit quod bonum est.'

MAT 19:20 Multiple spaces in '19.20··Dicit ei adolescens.··BED. Non putandus iste (ut quidam aiunt) vel Dominum tentasse, vel de sua vita mentitus esse, sed simpliciter ut vixit, confessus est: alioquin (ut alius Evangelista ait) non, intuitus arcana cordis ejus, diligere eum diceretur Jesus. Diligit enim eos qui mandata legis custodiunt, sed quod ibi minus est his qui perfecti volunt esse, adjungit; unde sequitur: Si vis perfectus esse. Omnia hæc.··HIER. Mentitur. Si enim diligeret proximum suum sicut seipsum, opere complesset, non esset tristis cum sua pauperibus dare juberetur.'

MAT 19:23 Multiple spaces in '19.23··Dives difficile.··Divites non manentes, sed qui esse desierunt intrabunt. De omnibus tutius est, nec habere nec amare divitias.'

MAT 19:24 Multiple spaces in '19.24··Quam divitem.··ISID. Nullus dives intrabit, id est, confidens in divitiis, ut Jesus secundum Marcum exponit.'

MAT 19:25 Multiple spaces in '19.25··Mirabantur.··Quia in numero divitum deputabant omnes qui amant divitias, etsi non habeant. Aliter enim cum sit major turba pauperum, non dicerent: Quis poterit salvus esse?'

MAT 19:26 Multiple spaces in '19.26··Deum.··Qui ab amore terrenorum ad charitatem æternorum convertit: non quod cupidi et superbi intrent.'

MAT 19:28 Multiple spaces in '19.28··In regeneratione.··Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis.··Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim.··Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare.··Duo enim sunt ordines bonorum.'

MAT 19:29 Multiple spaces in '19.29··Centuplum.··Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quæ comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam æternam Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Multi autem erunt primi Luc. 15., etc.'

MAT 20:1 Multiple spaces in '20.1··Simile est regnum.··Ostendit per parabolam, quia primi erunt novissimi, et novissimi primi. Pater iste familias conditor noster est, qui habet vineam, universalem Ecclesiam, quæ ab Abel usque ad ultimum electum qui in fine nasciturus est quotquot sanctos protulit, tot palmites misit. Hic pater exiit ad excolendam vineam mane hora tertia, sexta, nona, undecima operarios conduxit a mundi hujus initio usque ad finem: ad erudiendam fidelium plebem prædicatores mittere non desistit. Simile est regnum.··Non homini solum, sed toti negotio ab homine gesto, et in similibus similiter. Primo mane.··Manifeste cœpit a primo justo æterna mercede prædicatores ad plantandam Ecclesiam invitare.'

MAT 20:2 Multiple spaces in '20.2··Conventione.··Id est, confirmata promissione quod ad imaginem Dei reformandi essent, si Ecclesiam ædificando mandatis decalogi insisterent. Ex denario.··HIER. Denarius habet imaginem regis, etc., usque ad vel in ultimis resipiscite. A novissimis usque,··etc. Quia qui in adventu Domini vocati sunt ad regnum, sine aliqua tarditate perveniunt, æquales his qui ab initio mundi cœperunt, omnes quidem idem cœlum, sed stella differt a stella in claritate. A novissimis incœpit, dum prius latronem quam Petrum in paradisum introduxit. Quia prius aliquando remunerantur sero venientes, quia prius de corpore exeunt, quam qui in pueritia vocati sunt.'

MAT 20:15 Multiple spaces in '20.15··Aut non licet.··Stulta quæstio contra bonitatem Dei. Quærendum esset, non si daret quod non deberet: sed si non quod deberet. An oculus tuus,··etc. Vere Judæi pravam intentionem habuerunt qui prohibuerunt apostolos gentibus loqui, ut salvæ fierent.'

MAT 20:16 Multiple spaces in '20.16··Sic erunt novissimi primi.··AUG. Id est, Judæi de capite vertentur in caudam: et gentes de cauda in caput. Unde Moyses in Deuteronomii libro: Advena qui tecum moratur, ascendet super te: ille erit in caput, et tu eris in caudam.··Sed tamen nec omnes primi nec omnes novissimi ad numerum electorum pertinent.'

MAT 20:18 Multiple spaces in '20.18··Ecce ascendimus,··etc. HIER. Hoc sæpe eis dixerat, etc., usque ad resurrecturum non dubitent.'

MAT 20:19 Multiple spaces in '20.19··Ad illudendum,··etc. Ideo Dominus in mundo noluit prosperari sed gravia pati, ut ostenderet nos qui per delectationem cecidimus cum qua amaritudine redire debeamus.'

MAT 20:20 Multiple spaces in '20.20··Tunc accessit ad eum.··Audita resurrectione putavit eum illico (immemor secundi adventus) regnaturum, et aviditate feminea præsentia cupit, immemor futurorum.'

MAT 20:21 Multiple spaces in '20.21··Dic ut,··etc. Bonum desiderium, sed inconsiderata petitio. Et ideo non voluntas, non propositum culpatur, sed ignorantia: et si impetrare non debet simplicitas, non meretur confundi.'

MAT 20:22 Multiple spaces in '20.22··Nescitis.··Qui sedem gloriæ petitis vel quæritis, quam nondum meruistis, delectat culmen honoris quos nondum exercuit via laboris. Potestis.··Et hoc sciebat, quod ejus passionem poterant imitari; sed hoc dicit, ut eo interrogante, et illis respondentibus, omnes audiamus: quia nemo potest cum Christo regnare, nisi passionem ejus sit imitatus.'

MAT 20:23 Multiple spaces in '20.23··Calicem.··Ut Jacobus ab Herode truncatus, et Joannes in ferventis olei dolium missus, et in Pathmos relegatus, animo non defuit martyrium. Non est meum dare.··Hoc est regnum cœlorum non est dantis sed accipientis. Non enim personarum acceptio est apud Deum:··sed quicunque dignus est accipit, quod non paratum personæ est, sed vitæ. Si itaque tales estis qui consequamini, quod victoribus pater paravit, accipietis. Vel, non est meum dare superbis, quod adhuc estis, sed aliis quibus paratum est. Ergo et vos nolite esse quod estis, sed estote alii, id est, humiliamini qui jam vultis exaltari, et est paratum vobis.'

MAT 20:24 Multiple spaces in '20.24··Et audientes decem.··Ut illi carnaliter petiverunt esse super omnes, sic et isti carnaliter contristati sunt esse aliquem ante se.'

MAT 20:30 Multiple spaces in '20.30··Et ecce duo cæci.··De istis unum commemorat Marcus, quia fuerat in illa civitate famosissimus: qui ex magna felicitate ejectus notissimæ erat miseriæ. Cæcus nempe et mendicus, unde et nomen ejus memorat, et nomen patris ejus Barthimæus Thimæi filius, quod in aliis non facile occurrit, nisi in Jairo, qui et in illo loco nobilis fuit. Famositas autem illuminati, magnam famam miraculo comparavit. Veniens Jericho unum illuminat quod Lucas ait, quia morti propinquans lumen Evangelii prædicavit Judæis, exiens duos, quia post resurrectionem Judæis, et gentibus. De quibus Marcus unum ponit, qui gentibus scribit.'

MAT 21:1 Multiple spaces in '21.1··Et cum appropinquassent.··Hic prætermittit Matthæus ea quæ facta sunt antequam intraret Jerosolymam, quæ alii prolixius tractant. Et cum appropinquassent.··Dominus spiritualiter Jerusalem appropinquavit quando incarnatus, Ecclesiam in qua est visio pacis visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit. Bethphage enim domus buccæ dicitur. Bethphage.··Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti, in cujus montis latere est civitas Bethania. Bethphage, domus buccæ. Bethania, domus obedientiæ. Has Dominus pergens, Jerusalem sua præsentia sublimat, quia multos ante passionem docendo donis piæ confessionis et obedientiæ implevit. Sitæ autem sunt illæ civitates in monte Olivarum, id est, in Christo Domino, a quo unctio et lux omnibus venit; unde: Non potest civitas abscondi super montem posita'

MAT 21:2 Multiple spaces in '21.2··Et pullum.··Pullus est populus gentium cui nullus doctorum frenum correctionis imposuit, liber et lascivus, qui et ipse vinculis peccatorum irretitus erat. Omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei Rom. 3.. Alii de solo pullo: Matthæus qui Hebræis scribit, et de asina dicit docens non desperari salutem Hebræis si pœniteant. Marcus dicit pullum ante januam in bivio inventum. Janua Christus, extra quam populus gentium stabat ligatus: non in una via fidei, sed in diversis erroribus.'

MAT 21:5 Multiple spaces in '21.5··Dicite filiæ Sion.··Filia Sion, est Jerusalem sita in monte Sion. Mystice. Ecclesia pertinens ad supernam Jerusalem quæ est mater omnium nostrum, cujus non minima pars tunc erat in populo Isræl. Rex.··Ne dicatis: Non habemus regem, nisi Cæsarem Joan. 19.. Tibi.··Si credis; contra te si non credis. Super asinam,··etc. Non ad litteram super utrumque sedit, sed in præcordiis utriusque populi. Potuit Dominus super utrumque ascendere, descendens de uno, et ascendens super alium.'

MAT 21:7 Multiple spaces in '21.7··Et adduxerunt.··Sic et apostoli mundum virtute Christi a potestate diaboli solverunt, et imposuerunt vestimenta super eum. Sed cætera turba, id est, Judæi vestimenta, id est, legis mandata sternunt, quia a Christianis erant conculcanda, in via, id est, in Christo. Super eos.··Vestes apostolorum sunt præcepta divina, et gratia spiritualis, quibus turpitudo carnis nostræ tegitur. His prius nudi populi, sed modo per apostolos ornati Christum habent sessorem. Minor turba non ponit vestes super asinam, sed in via nec ubi offendat: quia sancti martyres carnem exuentes, simplicioribus viam per exemplum suo sanguine parant.'

MAT 21:8 Multiple spaces in '21.8··Ramos de arboribus,··etc. Ramos vel frondes cædunt, quia verba et sententias de libris Patrum excerperunt vel exempla.'

MAT 21:9 Multiple spaces in '21.9··Osanna.··HIER. Osi, id est, salva, salvifica. Anna interjectio deprecantis, quasi salva obsecro. Osanna totum Hebraicum est, et significat quod adventus Christi salus mundi sit: unde sequitur: Benedictus. Osanna,··id est salva. In excelsis.··Quia adventus Christi non tantum hominum sed totius mundi salus est, terrena conjungens cœlestibus, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum Phil. 2.. In excelsis.··Quia et angelorum salus quorum numerum implet.'

MAT 21:10 Multiple spaces in '21.10··Cum intrasset.··Frequenter ingressus est civitatem Jerusalem, sed non cum his laudibus: non rex vocatur, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius illorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat.'

MAT 21:12 Multiple spaces in '21.12··Et ejiciebat.··AUG. Ejecerat et ante alia vice, quod Joannes solus dicit: sed de hac ultima ejectione dicunt et alii. Mensas numulariorum.··Quia de omnibus partibus ad templum veniebant, vendebant sacerdotes non habentibus omnia animalia, etiam columbas quas pauperes offerrent, ut vendita postea reciperent oblationes. Sed quia aliqui nihil habebant unde emerent, posuerunt numularios, qui mutuo darent: et quia lex vetat usuram, pro ea varias species, id est, poma, uvas et hujuscemodi accipiebant; hos ejicit. Sic et mystice quotidie de Ecclesia ejicit. Et habet unius oriminis reos vendentes et ementes ecclesiastica officia. Et cathedras vendentium.··Quæ magistrorum sunt, id est, sacerdotium eorum destruit qui de impositione manus, per quam Spiritus sanctus datur, pretium accipiunt. Hinc est, quod hæresis Simonis damnatur. Ad litteram autem absurdum est dicere institores columbarum in cathedris sedere.'

MAT 21:13 Multiple spaces in '21.13··Latronum.··Latro est qui lucra sectatur, qui et non dantes corporaliter persequitur, et dantes necat spiritualiter, et dum læsionem proximi cogitat, quasi latro sedet in spelunca.'

MAT 21:14 Multiple spaces in '21.14··Et accesserunt.··Mystice. Simplices peccatores ad se per pœnitentiam accedentes, prius cæcos in cognitione et claudos in operatione illuminando, et in vitam rectitudinis dirigendo quotidie sanat.'

MAT 21:15 Multiple spaces in '21.15··Mirabilia quæ,··etc. Ut flagello unius et vilis tot ejici, mensas subverti, quo nihil mirabilius egit. Igneum et sidereum aliquid radiat ex ejus oculis, lucet in facie majestas deitatis.'

MAT 21:16 Multiple spaces in '21.16··Dixit eis.··Non patet calumniæ, non, ait, bene faciunt vel male, vel ætati parcite, sed temperat, et se tacente verba puerorum testimonio Scripturæ confirmat. Infantium et lac.··Testes miraculorum. Christi infantes dicuntur, non ætate, sed simplicitate. Lactentes quasi lacte, id est, miraculorum suavitate delectati, quæ dicuntur lac, panis vero doctrina perfecta.'

MAT 21:17 Multiple spaces in '21.17··Abiit foras.··Quia pauper, nullique adulatus, nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est.'

MAT 21:19 Multiple spaces in '21.19··Fici arborem.··Sicut multa dixit in parabolis, ita et fecit. Cur enim in ficu fructum quæreret, cujus tempus nondum esse quilibet sciret, et ob id æternæ sterilitati damnaret, nisi quia plebem quam docebat verbo terruit hic facto; ne quis habens folia, id est verba justitiæ sine fructu operum, mereatur excidi. Folia.··Traditiones Pharisæorum sine fructu veritatis, unde alius evangelista: nondum erat tempus salvationis Isræl, eo quod populus gentium nondum subintrasset, vel quia præteriit tempus fidei, cum spretus ad gentes transiit. Nunquam ex te fructus.··Non facit injuriam creator possidenti, si creatura sua ad arbitrium suum utitur, et ad utilitatem aliorum.'

MAT 21:20 Multiple spaces in '21.20··Et videntes.··Passurus Dominus et scandalum crucis portaturus, discipulorum animos debuit signi anticipatione signare, unde et mirabantur, quod ficus aruit: potuit eadem virtute inimicos siccare nisi per patientiam eorum exspectasset salutem.'

MAT 21:21 Multiple spaces in '21.21··Fidem.··Perfectam fidem habet, qui per dilectionem operatur: hic potest montes transferre. Alii de peccato veniam obtinent si ipsi aliis dimittunt.'

MAT 21:22 Multiple spaces in '21.22··Accipietis.··Et si differatur ad tempus opportunum, et si non his quibus petitur tamen qui digne petunt.'

MAT 21:24 Multiple spaces in '21.24··Interrogabo,··etc. Poterat aperte confutare eos: sed ideo interrogat, ut suo vel silentio vel sententia damnentur, et in qua potestate hoc facit cognoscant per se, secundum illud: Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum.'

MAT 21:27 Multiple spaces in '21.27··Nec ego dico vobis.··Duabus de causis occultatur veritas, vel quia non sunt capaces auditores, unde: Habeo multa vobis dicere, sed non potestis portare modo;··vel quia sunt contemptores, unde Nolite sanctum dare canibus.'

MAT 21:28 Multiple spaces in '21.28··Homo quidam habebat duos filios, et accedens,··etc. Facta sacerdotibus cauta responsione, statim infert parabolam, quæ et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei transferendum doceat.'

MAT 21:31 Multiple spaces in '21.31··Dicunt ei.··In quibusdam codicibus habetur, pro primus, novissimus. Intelligunt enim veritatem, sed tergiversando nolunt dicere quod sentiunt, ut de baptismo Joannis.'

MAT 21:32 Multiple spaces in '21.32··Joannes in via justitiæ.··Joannem Judæi contemnentes, nec viam justitiæ comprehenderunt, nec de operibus malis pœnitentiam egerunt. Vos autem.··GREG. Quia aperte nolebant respondere sapientiæ, in parabolis capiuntur.'

MAT 21:33 Multiple spaces in '21.33··Vineam.··De qua Isaias cap. 4.. Vinea Domini saba,··etc. Fodit in ea torcular.··In fossione timor notatur, quia præcepta illa legalia non amore sed timore servabant.'

MAT 21:34 Multiple spaces in '21.34··Tempus fructuum appropinquasset,··etc. Bene tempus fructuum, non fructus: quia nullus fuit in illo contumaci populo.'

MAT 21:37 Multiple spaces in '21.37··Novissime,··etc. Vide patrisfamilias patientiam qui exspectat ad pœnitentiam. Verebuntur.··Quasi faciam quod meum est, ipsi videant quod suum est.'

MAT 21:38 Multiple spaces in '21.38··Hic est hæres.··Patet principes sacerdotum non per ignorantiam, sed per invidiam occidisse Jesum, cum scirent eum esse, cui dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2.; unde et consulentes sibi aiebant: Si dimittimus eum sic Joan. 2., etc. Habebimus hæreditatem.··Hæreditas Christi quam resurgens possedit, Ecclesia est, quam moliebantur præripere Judæi: dum fide ejus exstincta justitiam quæ ex lege est, gentibus persuadere conabantur.'

MAT 21:39 Multiple spaces in '21.39··Ejecerunt extra vineam.··Marcus mutat hunc ordinem, dicens: Occiderunt et ejecerunt extra vineam Luc. 20., quasi vile cadaver. In quo notat pertinaciam, quia occiso Domino et resuscitato, a suis finibus eum excluserunt, et gentibus miserunt.'

MAT 21:42 Multiple spaces in '21.42··Ædificantes.··Qui de subdita plebe quasi Deo domum struere videbantur. Et qui ceciderit,··etc. Qui credit, et tamen peccat: cadit super illum lapis et non conteritur: sed constringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur, sed cui lapis irruit, id est, qui negat, penitus conteritur, ut nec testa remaneat; vel cadit super eum qui modo contemnit et injuriis afficit, necdum penitus interiit, sed quassatur ut non ambulet rectus. Cadit super illum lapis, quando veniens in judicio opprimit, cum dicit: Ite in ignem æternum.'

MAT 22:2 Multiple spaces in '22.2··Simile factum.··Iterum arguit per parabolas: non tacet quia exasperati sunt, sed pejorem iram Dei per aliam parabolam dicit eis esse venturam. Nuptias.··Nuptiarum thalamus est virginis uterus. De invitatis ad nuptias solus Matthæus narrat. Aliud simile ex parte Lucas dicit de cœna, id est, æterno convivio, de quo nemo ingressus repellitur, sicut de præsenti Ecclesia.'

MAT 22:4 Multiple spaces in '22.4··Tauri.··Quia prius prophetæ, et post apostoli ab infidelibus passi sunt: qui vobis modo sunt in exemplum quid sit vobis credendum. Venite, fide, cæteris concordando. Tauri sunt patres Veteris Testamenti, quibus indulta est licentia inimicos quasi cornu feriendi. Altilia ab alendo, id est pinguia interna charitate præcones Novi Testamenti, contemplationis penna superna petentes. Occisa, vel ab eo quod fuerant, vel per mortem carnis jam in requie positi.'

MAT 22:5 Multiple spaces in '22.5··Alius in villam.··In villam ire est terreno labori immoderate incumbere. Negotiari vero, terrenis lucris inhiare.'

MAT 22:7 Multiple spaces in '22.7··Rex autem.··Supra homo dum invitabat et opera clementiæ agebat, nunc in ultione rex tan tum. Et missis,··etc. Missis exercitibus, id est, angelis per quos judicium exercebit, persequentes perdit: et civitatem, id est, carnem in qua habitaverunt cum anima in gehenna cremabit.'

MAT 22:8 Multiple spaces in '22.8··Nuptiæ quidem paratæ.··Omne sacramentum incarnationis peractum est, nativitas et passio. Ad exitus,··etc. Actiones sunt viæ: exitus, defectus actionum: quia plerumque facile convertuntur quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur.'

MAT 22:11 Multiple spaces in '22.11··Ut videret discumbentes.··Id est, videri faciat judicandorum merita, et discernat. Non restitum veste nuptiali.··Confutatis autem Pharisæis supponit non omnes qui sunt in Ecclesia, esse dignos regno, ne torpeant sui.'

MAT 22:12 Multiple spaces in '22.12··Amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?··Amicus, quia ad nuptias invitatus. Quomodo,··impudentiæ arguit.'

MAT 22:13 Multiple spaces in '22.13··Ligatis manibus et pedibus.··Ligantur pœna qui hic a malo noluerunt ligari, id est, cohiberi. Manus quæ non extensæ ad eleemosynam. Pedes tardi ad bonum. Ibi singula membra pœnis subjicientur, quæ hic singulis vitiis servierunt. Exteriores,··etc. Quia hic interiores habent tenebras cordis.'

MAT 22:14 Multiple spaces in '22.14··Multi autem sunt vocati, pauci vero electi.··Repulso uno, in quo omne corpus malorum exprimitur, generalis sententia infertur. Multi autem sunt vocati.··Quasi dicat: Et si de uno dixi, de multis est intelligendum.'

MAT 22:16 Multiple spaces in '22.16··Cum Herodianis dicentes.··Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, præsidis manibus attentant. Cum Herodianis.··Id est, militibus Herodis. Sub Cæsare Augusto quando descriptio facta est, Judæa facta est tributaria. His tributis præpositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judæis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisæis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et cætera quæ lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisæi si possent decipere. Non est tibi cura,··etc. Illuc provocant, ut Deum magis timeat quam Cæsarem: et ideo non debere solvi tributa dicat, ut Herodiani quasi auctorem seditionis teneant.'

MAT 22:18 Multiple spaces in '22.18··Hypocritæ.··Quia aliud sunt, et aliud simulant.'

MAT 22:21 Multiple spaces in '22.21··Reddite ergo.··Vel sicut Cæsar exigit impressionem suæ imaginis, sic et Deus animam lumine sui vultus signatam.'

MAT 22:23 Multiple spaces in '22.23··Sadducæi,··etc. Duæ erant hæreses in Judæis. Pharisæorum qui præferebant justitiam traditionum et observationum: et Sadducæorum, qui et ipsi vindicabant sibi, quod nondum erant, id est justi. Sadducæi namque justi interpretantur, qui resurrectionem corporum non credunt, et animas interire putant cum corpore, turpitudinem fabulæ fingunt, quæ deliramenti eos arguat qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri ut in gente eorum hoc aliquando acciderit.'

MAT 22:29 Multiple spaces in '22.29··Erratis.··Ideo quia nescitis Scripturas, Unde sequitur, ut nesciant virtutem Dei.'

MAT 22:30 Multiple spaces in '22.30··In resurrectione.··Resurgent quidem corpora, quæ possent nubere et nubi: quod de his dicitur, qui habent membra genitalia: sed alia ratione non nubent.'

MAT 22:31 Multiple spaces in '22.31··Non legistis.··In Moyse quem recipitis, alioquin posset apertiora de resurrectione testimonia prophetarum dare: sed prophetas Sadducæi non recipiunt.'

MAT 22:32 Multiple spaces in '22.32··Deus Abraham,··etc. Qui jam mortui erant, quando hæc dicebat, ergo per hoc animas probat permanere post mortem: non enim diceretur Deus non exsistentium. Et sic introducitur et corporum resurrectio, quæ cum animabus bona vel mala gesserunt: Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.··Per hoc probat æternitatem animarum, et statim infert: Non est Deus mortuorum,··etc., ut cum probaverit animas permanere post mortem, consequenter introduceretur etiam corporum resurrectio, quæ cum animabus bona vel mala gesserunt.'

MAT 22:34 Multiple spaces in '22.34··Silentium.··Nota venena invidiæ superari posse, sed difficile conquiescere. Convenerunt.··Ut multitudine vincerent quem non poterant ratione. In tentando conveniunt qui in doctrina contrarii sunt. Jam confutati erant in ostensione denarii, jam viderant etiam Sadducæos obmutescere, sed tamen malevolentia et livor nutrit impudentiam.'

MAT 22:35 Multiple spaces in '22.35··Tentans eum.··Marcus ait, quod ei sapienter respondenti Dominus dixerit: Non longe es a regno Dei.··Potuit enim fieri, ut qui tentans venit, responso Dominico conversus sit. Vel tentatio non est mala quasi volentis decipere, sed causa volentis amplius experiri ignotum.'

MAT 22:37 Multiple spaces in '22.37··Diliges Dominum Deum tuum.··Fictam conscientiam interrogantis Dominus primo responso percutit. Deus tuus unus est. Non assumes nomen Dei tui in vanum. Observa diem sabbati.··Hæc tria ad dilectionem Dei pertinent: Cujus cogites unitatem, veritatem, voluntatem. Ex toto corde.··Integritas fidei exprimitur. In tota anima, perfecta obedientia, exigitur. In tota mente, perseverantia ostenditur.'

MAT 22:42 Multiple spaces in '22.42··De Christo.··Sive venit, sive futurum creditis, quem purum hominem asseritis.'

MAT 22:44 Multiple spaces in '22.44··Dixit.··Istud dicere est æqualem sibi filium generare. Domino.··Non secundum quod de eo natus, sed quod de patre semper fuit.'

MAT 22:45 Multiple spaces in '22.45··Quomodo.··Repugnantia sunt hæc secundum vestrum intellectum.'

MAT 22:46 Multiple spaces in '22.46··Et nemo poterat,··etc. Nota venena invidiæ superari posse, sed difficile conquiescere.'

MAT 23:1 Multiple spaces in '23.1··Tunc locutus est.··Illis confutatis qui dolosi sunt, instruit eos qui idonei sunt, nihilominus hortans eos subjici illis propter sacerdotium et nominis dignitatem: non opera, sed doctrinam considerantes.'

MAT 23:4 Multiple spaces in '23.4··Onera gravia.··Legis mandata permistis suis traditionibus, secundum ea suadentes vivere: et non venire ad facilem et delectabilem gratiam Christi; unde supra: Venite ad me qui laboratis et onerati estis.'

MAT 23:5 Multiple spaces in '23.5··Omnia vero.··Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos: nunc ostendit causam propter quam non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo cœlestia prædicanti credere, qui gloriam terrenam cupit.'

MAT 23:8 Multiple spaces in '23.8··Vos autem.··Duplici ratione ab his attendere jubet, ne eorum simulatione seducamur, vel ne æmulatione inflammemur.'

MAT 23:9 Multiple spaces in '23.9··Unus est.··Qui illuminat hominem, quod non alius homo, sed tantum exercet, docendo non intellectum præstat. Pater vester.··Deus dicitur Pater et Magister natura, homo indulgentia. Pater, ut honor ætati deferatur, non ut auctor vitæ habeatur. Magister, ex consortio veri magistri tanquam ejus nuntius: et pro reverentia ejus a quo mittitur, honoratur.'

MAT 23:13 Multiple spaces in '23.13··Clauditis.··Vel malo exemplo, vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt.'

MAT 23:15 Multiple spaces in '23.15··Circumitis.··In toto orbe Evangelio detrahitis: et si quis vobis adhæret, duplæ pœnæ filius est: quia neque remissionem peccatorum accipit, et in eorum societatem incidit qui Christum sunt persecuti. Quisquis ejus Filius dicitur cujus opera agit. proselytum.··Proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti, quorum raritas per unum significatur, quia vix aliquis post Christum.'

MAT 23:16 Multiple spaces in '23.16··Quicunque.··Pharisæi qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare: ut homines promptiores essent ad offerenda dona, quam ad preces fundendas in templo vel justitias faciendas. In quo non Dei timorem, sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitiæ et fraudulentiæ.'

MAT 23:22 Multiple spaces in '23.22··In cœlo.··Per creaturam: ubi non putatis perjurium esse, jurat in cœlo, id est, per subjectam creaturam jurat, et per divinitatem præsidentem creaturæ.'

MAT 23:23 Multiple spaces in '23.23··Væ vobis.··Et hic arguit eos avaritiæ: quia nihil prætermittunt de his quæ ad commodum suum sunt. Qui decimatis.··Quia Deus præceperat omnium rerum decimas offerri propter alimoniam sacerdotum. Nota quod per eleemosynam aliqua impunitas non emitur in iniquitate manentibus. Hæc oportuit.··Ne eleemosynas fructum terræ videretur respuere, hæc addidit.'

MAT 23:24 Multiple spaces in '23.24··Duces cæci.··Opinione religionis in minimis quæ lucrum habent diligentiam ostenditis: sed magna præcepta de judicio, fide et misericordia devoratis et negligitis. Excolantes.··Mystice. Culicis nomine seditiosus homicida Barabbas signatur: quia hoc animal strependo inquietat et sanguine delectatur. Cameli nomine propter humilitatem ad subeunda onera, Dominus intelligitur. Colunt ergo Judæi culicem, in est, minima observant, quia Barabbam qui non solverat sabbatum, dimiserunt, et camelum glutiunt, id est, majora contemnunt: quia Christum spiritualiter sabbatum insinuantem per judicium et misericordiam et fidem (quæ illi contemnunt) occiderunt.'

MAT 23:25 Multiple spaces in '23.25··Væ vobis.··Diversis similitudinibus simulationis et mendacii arguit pharisæos qui aliud hominibus ostendunt, aliud domi agunt. Qui mundatis.··Frustra sanctitatem exterius prætenditis, sicut si quis calicem mundet exterius, intus autem relinquat sordes: cum ejus usus sit interior. Lucas ita. Stulte, qui fecit quod deforis est etiam id quod intus est, fecit Luc. 11., id est, qui utramque naturam hominis fecit, utramque mundari voluit. Nemo igitur putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et avaritiam, et superbiam, et iram, et cætera spiritualia levia esse.'

MAT 23:26 Multiple spaces in '23.26··Calicis.··Per similitudinem, non quod in calice et paropside sit eorum superstitio.'

MAT 23:29 Multiple spaces in '23.29··Qui ædificatis.··Extruitis memoriam occisorum propter favorem vulgi, ut justi videamini, arguitis etiam facinora patrum vestrorum.'

MAT 23:31 Multiple spaces in '23.31··Itaque.··Quia scelera patrum detestamini pro specie quidem sanctitatis; dum Christum persequendo et apostolos eadem facitis, facto probatis vos esse filios non solum carne, sed imitatione iniqua: et patet eos scientes peccare. Id est contra vos loquimini dum patres damnatis: similiter enim facitis.'

MAT 23:32 Multiple spaces in '23.32··Et vos.··Probato quod filii sunt homicidarum, ponit id ad quod tendebat: Et vos implete,··quod illis defuit implete, illi prophetas, vos Dominum prophetarum occidite. Non jubet, sed quod facturi sunt ostendit.'

MAT 23:33 Multiple spaces in '23.33··Quomodo fugietis.··HIER. Sepulcra sanctorum ædificando, an potius corda a malitia mundando. Liberabunt vos sancti, quorum sepulcra ornatis? Non certe. Sancti non sunt amici inimicis Dei: frustra sanctos honorant, qui sanctitatem spernunt.'

MAT 23:34 Multiple spaces in '23.34··Sapientes.··Qui sciunt quem proferant sermonem. Scribas.··In lege peritos.'

MAT 23:35 Multiple spaces in '23.35··Ut veniat super vos.··Non hos tantum præsentes dicit, sed omnem generationem malorum præcedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, unum corpus diaboli. Abel justi.··Justitia Abel approbata est per munerum acceptionem. Usque ad sanguinem.··Cur usque adhuc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro: Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi: utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis. Zacharias qui occisus est a rege Joas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Joiadæ, et in Evangelio quo utuntur Nazaræi, pro filio Barachiæ legitur filius Joiadæ. Sed ut justitia Joiadæ sacerdotis prædicetur, ipse Barachias vocatur, id est, benedictus Domini. Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Joannis de prophetis unus erat.'

MAT 23:36 Multiple spaces in '23.36··Super generationem.··Quæ a primo parricida usque ad ultimum perditionis filium computatur: quasi, similes erunt in pœna sicut sunt et in culpa.'

MAT 23:37 Multiple spaces in '23.37··Jerusalem.··Quasi dicat: Rei estis sanguinis, et merito, quia multoties misi ad vos congregandos, et noluistis. Quoties.··Ac si dicat: Ego volui, et tu noluisti, et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci te nolente feci, quia semper ingrata fuisti. Gallina.··Hoc animal magnum affectum habet in filios, ita ut eorum infirmitate affecta infirmetur, et eos alis protegens contra milvum pugnet. Sic Dei sapientia per carnem infirmata, protegit nos et defendit a diabolo.'

MAT 23:38 Multiple spaces in '23.38··Relinquetur.··Civitas auxilio Dei nudata suæ ditioni relinquetur, quæ bene derelicta est, cum a Deo derelinquitur.'

MAT 23:39 Multiple spaces in '23.39··Benedictus qui venit.··Hoc turbæ dixerunt Domino venienti Jerusalem. Quod autem his transactis hic Dominus dicit, cogit mystice intelligi de adventu charitatis suæ, ubi confitebuntur Filium quem crucifixerunt.'

MAT 24:2 Multiple spaces in '24.2··Non relinquetur hic lapis super lapidem.··Mystice. Recedente Domino de templo omnia legis ædificia et compositio mandatorum ista destructa est, ut nihil possit a Judæis impleri. Divinitus autem provisum est, ut crescente Evangelii gratia templum illud cum suis cæremoniis tolleretur, ne quis infirmus in fide illis stantibus Judaismi occasionem haberet. Idem qui comminatus est verbo, ostendit signo, dum egreditur ab illis facta comminatione.'

MAT 24:3 Multiple spaces in '24.3··Sedente autem.··Ubi Marcus ait, contra templum.··Sedet contra templum cum de ruina ejus et excidio gentis disputat ut et corporis situs verbis suis congruat. Mystice. Sedet in monte Oliveti, id est in Ecclesia quietus manens superborum detestatur arrogantiam. Dic nobis.··Quia dixit omnia destruenda, tempus et signa destructionis quærunt. Tria quærunt: quo tempore destruenda Jerusalem sit? quo venturus Christus? quo consummatio sæculi ventura sit?'

MAT 24:4 Multiple spaces in '24.4··Videte.··Cum hæc fient, ne putemus instare diem Domini, cujus signum perspicue ponitur in sequentibus. Præmunit ne turbentur vel deficiant per deceptionem, ut per Simonem Magum, vel per tribulationem et persecutionem, ut per Neronem. Nota hæc venientia ante excidium Jerusalem similia sunt et eadem fere cum his quæ fient in consummatione sæculi, et loquitur ita de uno quasi de alio.'

MAT 24:5 Multiple spaces in '24.5··multi.··Imminente Jerusalem excidio multi fuerunt principes qui se dicerent esse Christos, et tempus libertatis prope esse. Multi in Ecclesia temporibus apostolorum, qui præter alia falsa dicerent instare diem Domini.'

MAT 24:6 Multiple spaces in '24.6··Audituri.··Hæc in Judæa a passione Domini abundaverunt: quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judæam deserant admonentur, quia non statim finis, sed post quadraginta duos annos.'

MAT 24:8 Multiple spaces in '24.8··Hæc autem.··Hæc autem omnia sunt initia, non consummatio quasi præconia Antichristi, vel excidii urbis. Hæc partim ad eversionem Judæorum, partim ad diem judicii pertinent, quia ita apostoli interrogaverunt de utroque.'

MAT 24:9 Multiple spaces in '24.9··Tunc tradent.··Quo merito hæc Judæis eveniant subdit, qui post occisionem Christi, nominis et fidei ejus præcones persecuti sunt.'

MAT 24:11 Multiple spaces in '24.11··Et multi pseudoprophetæ.··Quidam hoc ad eversionem Judæorum referunt. Sed tunc inter eos, quia nullus erat fidelis, ad quem fieret exhortatio; melius hoc accipitur de hæreticis, quorum primus Simon Magus fuit. Extremus major omnibus, Antichristus est. Diligenter intuendum est, quod signorum ad excidium urbis, quod ad diem Domini referatur. Respondit enim Dominus, quæ ex illo tempore erant secutura sive de excidio Jerusalem sive de adventu suo.'

MAT 24:14 Multiple spaces in '24.14··Et prædicabitur.··Quia noverat Dominus corda discipulorum de excidio et perditione suæ gentis contristanda, hæc solatio relevat ut scirent multo plures socios gaudii æterni de toto orbe colligendos. Adhuc tenete hoc signum, quod non instet dies Domini vel desolatio Jerusalem antequam apostoli toto orbe dispersi sint, præter duos Jacobos, qui primitus in Judæa interfecti sunt. Dispersi, inquam, ut si dolerent de perditione suæ gentis, solatium habeant plures socios de omni gente collectos.'

MAT 24:15 Multiple spaces in '24.15··Abominationem,··etc. Vel si de excidio urbis, abominatio, id est idolum. Pilatus enim posuit imaginem Cæsaris in templo desolato. Vel hoc dicitur de statua Adriani equestri, quæ in ipso sanctorum loco longo tempore stetit.'

MAT 24:16 Multiple spaces in '24.16··Tunc qui in Judæa.··Hæc ad litteram facta sunt, cum, appropinquante exterminio Judæorum, oraculo moniti omnes Christiani fugerunt in regnum Agrippæ qui parebat Romanis.'

MAT 24:22 Multiple spaces in '24.22··Et nisi.··Quæ ergo spes electis, nisi gratia Dei, quæ dat patientiam piis, ut citius demat potentiam impiis? Quanto enim erit hæc tribulatio gravior, tanto erit brevitate moderatior. Vel dierum nomine, ipsa mala significantur. Breviati fuissent.··Non mensura, sed numero, ne mora temporum fides concutiatur credentium. Erunt enim hæc mala tribus annis, et dimidio tantum. Ecce hic Christus.··Habet unaquæque hæresis, vel certas mundi partes, unde dicitur: Ecce hic et ecce illic.··Vel in occultis aut in obscuris conventiculis curiositatem hominum decipit, unde dicitur: Ecce in cubilibus, ecce in deserto.··Multi erunt qui non credent Christum esse communem salutem omnium, sed quorumdam, unde dicitur: hic aut illic.'

MAT 24:24 Multiple spaces in '24.24··Si fieri posset.··Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi.··Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.'

MAT 24:26 Multiple spaces in '24.26··Ecce in deserto.··Multi etiam credunt non venire in publicum, sed in deserto. Multi credunt Christum dedisse secretiora præcepta fidei aliis, non omnibus, unde dicitur, in penetralibus. Nolite credere,··quod Christus in deserto vel in penetralibus, sed quod fides ejus ab Oriente in Occidentem in catholicis fulget clara et manifesta. Ne ergo credatur schismaticis. Nomine Orientis et Occidentis totum orbem designat.'

MAT 24:31 Multiple spaces in '24.31··A summis cœlorum.··Ne quis putaret a quatuor plagis terræ, et non a cunctis finibus ejus, simul et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, subditur: A summo terræ usque ad summum cœli,··id est, ab extremis terræ finibus per directum usque ad ultimos terminos ejus: ubi longe aspicientibus circulus cœli terræ videtur insidere.'

MAT 24:32 Multiple spaces in '24.32··Ab arbore.··Mystice. A populo Isræl, in quo cæcitas ex parte contigit: et fuit ficus damnata. Sed cum de arido ligno ramus fidei et charitatis in eo viruerit, et folia, id est, verba prædicationis exorta fuerint, prope est æstas, quæ exspectatur, id est, æterna serenitas et renascentium desiderata novitas. Cum enim tandem ablata perfidia Isræl omnis salvus fiet, prope esse diem judicii non dubitandum est.'

MAT 24:35 Multiple spaces in '24.35··Cœlum et terra.··Innovabuntur, deposita priori forma, permanente autem substantia, unde dicitur: Terra in æternum stabit.'

MAT 24:36 Multiple spaces in '24.36··De die.··Ne forte auditis signis, quærerent etiam illius diei certum terminum, ait: De die novissima, post quot annos vel dies ventura sit, nolite esse solliciti, nulli diffinitum est, quod vel in die vel in nocte judicium futurum sit, sed pro manifestatione dicitur dies, vel pro occultatione nox. Nemo scit,··etc. In quibusdam codicibus additur, neque Filius.··Qui quidem omnia scit cum Patre, sed non facit homines scire, sicut Apostolus ait: In eo esse absconditos thesauros sapientiæ et scientiæ II Col. 2.. Non facit scire, quia inutiliter sciretur. Sed semper simus incerti de adventu judicis, ut sic quotidie vivamus quasi in alia die judicandi simus. Neque electi angeli quemquam scire fecerunt. Vel nulli sanctorum angelorum concessit Deus notitiam diei hujus, neque filio adoptivo, id est, neque ulli sanctorum hominum.'

MAT 24:37 Multiple spaces in '24.37··Sicut autem.··Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis: nam et fulguri cito omnia transvolanti comparavit et diebus Nœ, vel Loth secundum alium evangelistam æquiparat.'

MAT 24:38 Multiple spaces in '24.38··Comedentes et bibentes, nubentes,··etc. Non alimenta et nuptiæ, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Post bella, fames, terræmotus, etc., tunc brevis sequetur pax, ut fidelis probetur, an transactis malis speret judicem venturum, unde dicitur: Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus I Thess. 5..'

MAT 24:40 Multiple spaces in '24.40··Tunc,··etc. Lucas, in illa nocte,··id est, in illa tribulatione qua probantur, in qua alii permanent, alii cadunt. Duo erunt.··Duæ differentiæ prædictorum sunt in Ecclesia, quasi in agro laborantium, eorum qui sincere Christum annuntiant, et eorum qui verbum Dei adulterant.'

MAT 24:41 Multiple spaces in '24.41··Duæ molentes.··Duæ differentiæ sequentium orbem rerum mobilium, qui feminino genere designantur, quia majorum consilio reguntur feminæ a viris. Duo in lecto.··Qui otium eligunt et quietem, quæ significantur nomine lecti, nec sæcularibus, nec ecclesiasticis negotiis occupati. Unus assumetur.··Qui propter Deum continere studet, ut sine sollicitudine vivens cogitet quæ Dei sunt. Qui autem humana laude vel aliqua vitiorum corruptione monasticam vitam elegerit, relinquetur a Deo. Non sunt alia genera hominum, quam hæc tria in Ecclesia. Unde Ezechiel tres viros liberatos vidit, Nœ, Daniel et Job, id est rectores ut Nœ, continentes ut Daniel, conjugatos ut Job. Et secundum hæc tria genera hominum, tres supponit parabolas. In prima agit de laborantibus in agro, quod est ubi dicit: Vigilate ergo.··In secunda agit de exsistentibus in lecto, quod est ubi dicit: Simile est regnum cœlorum decem virginibus.··In tertia agit de molentibus in mola, quod est ubi dicit: Sicut enim homo peregre proficiscens,··etc.'

MAT 24:42 Multiple spaces in '24.42··Vigilate ergo.··HIER. Non dixit quia nescimus, sed quia nescitis, ut ostendat se diem judicii non ignorare.'

MAT 24:43 Multiple spaces in '24.43··Si sciret,··etc. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicium trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem præcavens occurreret pœnitendo.'

MAT 24:45 Multiple spaces in '24.45··Quis putas est fidelis servus.··Tribus similitudinibus, fulguris, furis, et submersionis Pentapolis, terrorem judicii introduxit communiter ad omnes, ut vigilarent et parati essent. Nunc specialiter ad prælatos loquitur qui humiles, prudentes, non appetentes bonum propter lucrum temporale, sed verbo et exemplo et opere debent pascere oves. Quis putas,··quasi dicat: Admonendi estis. Nam quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens. Prudens.··In futuro sibi providens. Quem constituit.··Quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves.'

MAT 24:46 Multiple spaces in '24.46··Beatus ille.··Æterna autem beatitudine glorificandus est qui Domino veniente ad judicium repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrans et in cura gregis vigilans. Rarus invenitur fidelis vel prudens, sed qui talis invenitur beatus est.'

MAT 24:47 Multiple spaces in '24.47··Super.··Id est, super omnia cœlestis regni gaudia, cæteros, id est, bonos auditores faciet discumbere, et transiens ministrabit eis.'

MAT 24:49 Multiple spaces in '24.49··Percutere conservos.··Injuriis afficere vel infirmorum conscientias pravo verbo vel exemplo vitiare. Unde Lucas ait servos vel ancillas Luc. 12., quorum quanta infirmior est ætas vel sexus, tanto facilior est ruina.'

MAT 24:51 Multiple spaces in '24.51··Cum hypocritis,··etc. Cum illis scilicet qui erant in agro et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Qui dicuntur hypocritæ, et in agro, et in mola, id est, qui bona videbantur facere, sed exitus diversæ voluntatis apparuit. Fletus Per similitudinem membrorum magnitudo ostenditur tormentorum.'

MAT 25:1 Multiple spaces in '25.1··Decem virginibus.··Virgines sunt omnes qui se a luxu sæculi continent. Et sponsæ.··Omnes simul sunt sponsa quæ modo desponsata est virgo a corruptione sæculi. Nubet, cum mortalis immortali conjungetur.'

MAT 25:2 Multiple spaces in '25.2··Quinque.··Quia quinquepertita est continentia in carnalibus illecebris, videlicet ut in quinque sensibus contineant se a voluptatibus.'

MAT 25:5 Multiple spaces in '25.5··Moram autem faciente sponso.··Quia non est parum temporis inter priorem et secundum adventum Christi. Dormitaverunt omnes et dormierunt.··Quia postea suscitandi.'

MAT 25:6 Multiple spaces in '25.6··Media autem nocte clamor factus est.··Id est, nullo sciente vel sperante. Unde Dies Domini sicut fur in nocte veniet I Thess. 3..'

MAT 25:8 Multiple spaces in '25.8··Date nobis de oleo,··etc. Quorum facta aliena fulciuntur, laude eadem subtracta deficiunt, et de consuetudine id semper inquirunt, unde gaudere animus solet. Itaque hominum qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis inspector est. Exstinguuntur.··Id est, adventu judicis intus obscurantur, et a Deo non habent mercedem, quia receperunt laudem.'

MAT 25:9 Multiple spaces in '25.9··Ne forte.··Quia quisque pro se rationem reddet, nec alieno testimonio juvatur quis apud Deum, cui secreta patent, et vix sibi quisque sufficit ut ei perhibeat testimonium conscientia sua. Ne forte unusquisque pro suis operibus mercedem suscipiet, nec possunt in die judicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare. Ad vendentes.··Vendentes sunt adulatores, quia dant laudem et accipiunt aliquam mercedem.'

MAT 25:10 Multiple spaces in '25.10··Dum autem.··Inclinantibus se illis in ea quæ foris sunt, et solita gaudia requirentibus, cum interna non noverunt, venit ille qui judicat. Clausa est.··Post judicium magna est ejus severitas, cujus est ante ineffabilis misericordia.'

MAT 25:11 Multiple spaces in '25.11··Novissime vero.··Per veram pœnitentiam, per infructuosas lacrymas pulsant foris relictæ. Non dicitur quod emerunt oleum: quia nullo jam remanente gaudio de alienis laudibus, in angustiis redeunt ad implorationem Dei.'

MAT 25:13 Multiple spaces in '25.13··Vigilate.··Videlicet ut testimonium bonæ conscientiæ nobis præparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus. Nescitis diem neque horam.··Non solum diem judicii, sed diem mortis cujusque, vel horam in qua qui paratus invenitur, et tunc paratus invenietur. Et quia paratos nos invenire desiderat, subjicit aliam de eadem re parabolam.'

MAT 25:14 Multiple spaces in '25.14··Peregre proficiscens vocavit servos suos,··etc. Locus carnis terra est, ergo Christi carnem nostram ad peregrina duxit, quando cœlum ascendit.'

MAT 25:15 Multiple spaces in '25.15··Et profectus est statim.··Non locum mutans, sed liberam eis potestatem operandi permittens.'

MAT 25:16 Multiple spaces in '25.16··Operatus est in eis.··A visibilibus se custodiendo, alios pro posse exhortando, ut de visibilibus ad invisibilia transeant. Vel utrique sexui prædicando, et de bonis moribus informando geminavit accepta talenta.'

MAT 25:19 Multiple spaces in '25.19··Posuit autem.··Cœpit singulorum actus discutere accusante conscientia unumquemque vel excusante.'

MAT 25:20 Multiple spaces in '25.20··Ecce alia quinque.··Quotquot ab errore convertit, tot Domino obtulit, testimonium sibi dante conscientia, quod per gratiam sibi datam non tantum sibi profuit, sed etiam quos potuit lucrifecit.'

MAT 25:21 Multiple spaces in '25.21··Super pauca.··Pauca sunt bona præsentis vitæ quamvis multa videantur, quia non sine alicujus molestiæ admistione sunt. Multa autem bona æterna, quæ sunt sine omni corruptionis molestia. Intra in gaudium Domini tui.··Admistus choris angelorum: sic intus lætare de munere, ut jam non sit quod exterius doleas de corruptione.'

MAT 25:22 Multiple spaces in '25.22··Qui duo talenta acceperat.··Iste viribus suis quidquid in lege Dei didicerat, in Evangelio duplicavit. Sive conscientiam et opera præsentis vitæ futuræ beatitudinis typos intellexit.'

MAT 25:24 Multiple spaces in '25.24··Durus es.··Quia ardua est via quæ ducit ad vitam, et quia quanto gradus altior, tanto casus gravior.'

MAT 25:25 Multiple spaces in '25.25··Et timens abii,··etc. Et timens aggredi altioris vitæ gradum, ne alterius salutem quærens ipse periclitarer. Abscondi talentum tuum.··Non prædicavi quod te donante intellexi.'

MAT 25:26 Multiple spaces in '25.26··Sciebas quia,··etc. Quare ista cogitatio non incussit tibi timorem ut scires me mea diligentius quæsiturum? Quod dixit pro excusatione vertitur in culpam.'

MAT 25:27 Multiple spaces in '25.27··Nummulariis.··Vel cæteris doctoribus, ut apostolis et episcopis. Vel, cunctis credentibus qui possunt pecuniam duplicare.'

MAT 25:28 Multiple spaces in '25.28··Et date ei,··etc. Hoc in Ecclesia fieri plerumque videmus, quia plerique dum bene ministrant exteriora quæ accipiunt per adjunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur.'

MAT 25:29 Multiple spaces in '25.29··Omni enim,··etc. Multi enim natura licet sapientes et acuti, si sint desides, perdunt bonum naturæ, et præmium quod erat eis promissum, videtur transire ad alios qui quod habent minus, per naturam acquirunt per industriam. Vel qui habet fidem et bonam voluntatem, etiam si minus habet in opere dabitur ei a bono judice. Sed qui in fide non habet etiam virtutes quas naturaliter habet, perdit sine qua non sunt virtutes. Vel qui habet amorem verbi, datur ei sensus intelligendi. Qui vero non habet, etiam si naturali studio callet, deficit. Vel qui non habet charitatem, amittit omne bonum quod habet. Nota quod hoc quod cuique datur in rebus mundanis vel spiritualibus, pro talento imputatur de quo est rationem redditurus.'

MAT 25:31 Multiple spaces in '25.31··Cum autem.··Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.'

MAT 25:32 Multiple spaces in '25.32··Oves ab,··etc. Duo ordines erunt in judicio electorum scilicet et reproborum: sed electorum alii judicabunt, quibus dicitur: Sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes tribus Isræl.··Alii judicabuntur quibus dicitur: Esurivi et dedistis mihi manducare.··Item reproborum alii qui extra Ecclesiam sunt, non judicabuntur: alii qui judicabuntur, quibus dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare,··etc.'

MAT 25:33 Multiple spaces in '25.33··Hædos.··Hædus est animal petulcum et olidum, qui pro peccatis offerebatur in lege, et significat peccatores: nec dicit capras quæ possunt habere fetus.'

MAT 25:34 Multiple spaces in '25.34··Benedicti Patris.··Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.'

MAT 25:37 Multiple spaces in '25.37··Tunc respondebunt.··Non diffidentes de verbis Domini, sed vel stupentes pro magnitudine majestatis regis; vel quia parum videtur illis omne bonum quod fecerunt, unde dicitur: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam Rom. 8., etc.'

MAT 25:40 Multiple spaces in '25.40··De his fratribus.··Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.'

MAT 25:42 Multiple spaces in '25.42··Non dedistis,··etc. Quid meretur qui aliena rapuit, si æternaliter damnatur quid de suo non dedit?'

MAT 25:44 Multiple spaces in '25.44··Domine, quando,··etc. Excusare se satagunt quasi Deum fallere possint qui homines fallebant. Sed non habent excusationem qui converti a malis et agere eleemosynas noluerunt; unde subdit: Quandiu non fecistis uni,··etc.'

MAT 25:46 Multiple spaces in '25.46··In supplicium æternum.··Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis dæmonibus. In supplicium æternum.··AUG. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis sæculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.'

MAT 26:1 Multiple spaces in '26.1··Et factum est cum consummasset.··De consummatione sæculi et discretione judicii: vel ab initio Evangelii usque ad passionem omnia faciendo et prædicando compleverat. Post sermonem quo se venturum in claritate prædixit, passurum se ostendit, ut sacramentum crucis admistum esse gloriæ æternitatis admoneat.'

MAT 26:6 Multiple spaces in '26.6··Cum autem.··Habito consilio ordo narrationis illuc transit, tunc abiit unus de duodecim,··ut factum Judæ conjungatur ad consilium sacerdotum. Redit autem ad eum diem, qui erat ante sex dies paschæ dicens: Cum autem,··etc. Simonis.··Permanet pristinum nomen ut virtus curantis appareat. Per eam domum accipe illam partem populi quæ credidit Domino et curata est. Simon,··id est obediens.'

MAT 26:7 Multiple spaces in '26.7··Accessit.··HIER. Diligenter observa, quæ de duabus super caput. Siquidem peccatrix, super pedes, et ea quæ dicitur non fuisse peccatrix, super caput. Mulier habens.··Maria Magdalena soror Lazari modo justa et familiaris, quæ quondam peccatrix venit et pedes lacrymis lavit, nunc caput et pedes unxit, pedes nunc, ut Joannes dicit. Unguenti pretiosi.··Marcus: nardi spicati, id est, de spicis et foliis confecti, quod pretiosius est. Joannes nardi pistici, id est, fidelis, non adulterati aliis herbis: Græce, fides Latine. Mystice.··Hæc devotio Mariæ fidem significat Ecclesiæ, quæ dum deitatem Christi prædicat, caput ungit: dum humanitatem, pedes. De hoc unguento in domo Simonis leprosi in Bethania dicunt, et Matthæus et Marcus et Joannes. Lucas vero aliud dicit simile huic factum ante in domo alterius Simonis pharisæi non leprosi, neque in Bethania, sed de eadem muliere quæ tunc accessit peccatrix.'

MAT 26:8 Multiple spaces in '26.8··Discipuli indignati.··Joannes dicit hæc Judam locutum, et hoc gratia cupiditatis: alii potuerunt verbis ejus consentire, vel etiam idem dicere, sed propter curam pauperum.'

MAT 26:11 Multiple spaces in '26.11··Me autem,··etc. Corporali præsentia, alioquin dicit alibi: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.'

MAT 26:12 Multiple spaces in '26.12··Mittens enim.··Officium est sepulturæ quod vos perditionem esse putatis. Nec mirum, si mihi dat fidei odorem, pro qua mox fusurus sum sanguinem.'

MAT 26:15 Multiple spaces in '26.15··Quid vultis.··Quasi vile mancipium tradens, ponit in potestate ementium quantum velint dare.'

MAT 26:17 Multiple spaces in '26.17··Ubi vis,··etc. Non erat eis certa domus: in quo improbatur ædificatio superfluorum.'

MAT 26:18 Multiple spaces in '26.18··Ad quemdam.··Eumdem significat, quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias. Qui ergo ait ad quemdam, tanquam ex persona sua (et non Domini) studio brevitatis illum compendio insinuavit. Ad quemdam.··Non ad quemlibet, sed ad aliquem certum, quem ex persona sua loquens recte posuisset. Modo autem cum verba Domini posuit, Ite in civitatem:··interponit ipse, ad quemdam:··non quia Dominus hoc dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine proprio fuisse ibi quemdam ad quem mittebantur.'

MAT 26:19 Multiple spaces in '26.19··Et fecerunt discipuli sicuti.··In alio Evangelio scribitur: Invenerunt cœnaculum grande stratum.··Cœnaculum, lex spiritualis est, quæ de angustiis litteræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui litteram sequitur in imo pascha facit. Sed qui aquæ bajulum, id est præconem gratiæ, in domum Ecclesiæ sequitur, hic per spiritum litteram transcendens in alto mentis Christo refectionem parat.'

MAT 26:21 Multiple spaces in '26.21··Quia unus.··Qui prædixit de passione, prædicit de proditore, ut videns se non latere pœniteret facti. Mittit crimen in numero, ut agat conscius pœnitentiam, non tamen designat specialiter, ne impudentior fieret.'

MAT 26:22 Multiple spaces in '26.22··Cœperunt singuli.··Quia plus credunt magistro quam sibi: et timentes etiam fragilitatem suam, quærunt de peccato cujus non habent conscientiam.'

MAT 26:23 Multiple spaces in '26.23··Qui intingit.··Aliis contristatis et a cibo manum retrahentibus, ea impudentia qua tradidit, manum cum magistro mittit, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Ecce humilitas et patientia, qua proditorem ad mensam admittit. In paropside.··Marcus: in catino.··Paropsis est vas escarum quadrangulum a paribus absidibus, id est, ab æquis lateribus dictum: catinum vas fictile aptum ad immittendum liquorem, et potuit fieri ut mensa fictile vas et quadrangulum contineret. Pœna prædicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia.'

MAT 26:24 Multiple spaces in '26.24··Bonum erat ei.··Multo melius esset omnino non esse quam male esse, usitate et simpliciter hoc dicit. Non potest enim ei bene esse qui non est. An diabolo dicit non nasci ad peccatum: an etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata per proditionem? Vel solemus dicere simpliciter, melius esset non esse quam male esse. Rabbi.··Alii dicunt, Domine, iste, rabbi. Quasi minus peccatum habens prodere magistrum quam Dominum, vel blandiendo.'

MAT 26:25 Multiple spaces in '26.25··Tu dixisti.··Nec hic aperte dicitur an ipse esset: potest enim intelligi, quasi dicat, non ego dixi.'

MAT 26:26 Multiple spaces in '26.26··Cœnantibus autem,··etc. Finitis solemnibus gaudiis veteris paschæ quæ in memoriam liberationis populi Dei de Ægypto agebantur, transit ad novum quod in sui memoriam Ecclesiam frequentare volebat. Ut videlicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis et sanguinis sacramentum substitueret, ipsumque esse monstraret, cui juravit Dominus et non pœnitebit eum: tu es sacerdos Psal. 109., etc. Accepit.··HIER. Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem. Et benedixit ac fregit.··Quia hominem assumptum ita morti subdidit, ut ei immortalitatis potentiam inesse, et ideo cito resurrecturum esse monstraret. Fregit,··ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte fore. Benedixit prius, quia naturam quam assumpsit cum Patre et Spiritu sancto, gratia divinæ virtutis implevit. Ideo post cœnam corpus suum dedit, quia necesse erat pascha typicum prius consummari, et sic veteri paschæ sacramenta post substitui. Nos vero pro reverentia tanti sacramenti prius reficimur Dominicæ passionis sacramentis, quam corporalibus escis.'

MAT 26:27 Multiple spaces in '26.27··Gratias egit.··Ostendit quod quisque facere debet in flagello culpæ propriæ, cum ipse æquanimiter tulit alienæ: quia panis corpus confirmat, vinum sanguinem operatur.'

MAT 26:29 Multiple spaces in '26.29··Non bibam.··Non delectabor cæremoniis hujus populi, in quibus sacra paschalis agni præcipua sunt. Post passionem non assumam carnem, donec assumam eam novam quæ modo mortalis est. Novum in regno Patris.··Dicens illud novum,··hoc vetus, ostendit corpus: scilicet, de veteri Adam quod immortalitate immutabitur. Vobiscum,··per hoc et suis immortalitas promittitur, etsi non eodem tempore. De hoc genimine,··quia eadem corpora resurrectura. Erit autem dies meæ resurrectionis, cum in regno Dei, id est, immortalitatis gloria sublimatus, de salute ejusdem populi spirituali gratia regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar.'

MAT 26:30 Multiple spaces in '26.30··Et hymno.··Hoc est quod psalmus dicit: Edent pauperes et saturabuntur Psal. 21., etc. Vel hymnum secundum Joannem Patri gratias agens cantabat, in quo pro se et discipulis et credituris precabatur. Exierunt in montem,··etc. Ut per sacramentorum perceptionem et suam intercessionem ad altiora charismata quibus corde perungamur nos conscendere doceat: ubi laboris refectio, doloris solatium.'

MAT 26:31 Multiple spaces in '26.31··Omnes vos scandalum pati.··Prædicit illis quid passuri sunt, ut post eum tum non desperent, sed pœnitentia liberentur.'

MAT 26:32 Multiple spaces in '26.32··Postquam.··Sicut prædixit locum passionis, sic prædicit locum resurrectionis, ut sicut sunt tristes ex passione, sic lætentur glorificati resurrectione vel visione. Præcedam vos,··etc. Ut infirmitatem eorum sponsione reditus sui consolaretur.'

MAT 26:33 Multiple spaces in '26.33··Etsi omnes.··Non est mendacium nec temeritas, sed fides et ardens dilectio, intantum ut imbecillitatem suam et fidem verborum Dei non contueretur.'

MAT 26:36 Multiple spaces in '26.36··Et orem.··Proxima morte apte orat in valle pinguedinis, quia per humilitatem et charitatis pinguedinem pro nobis subiit mortem.'

MAT 26:37 Multiple spaces in '26.37··Cœpit contristari.··Non timore passionis, qui ad hoc venerat, sed pro scandalo apostolorum et perditione impiorum. HIER. Cœpit contristari,··ut veritatem assumpti hominis probaret. Vere contristatus est, sed non passio ejus animo dominatur: verum propassio est, unde ait: Cœpit contristari.··Contristatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat, sed propter infelicem Judam et scandalum apostolorum et ejectionem Judæorum et eversionem Jerusalem.'

MAT 26:38 Multiple spaces in '26.38··Tristis.··Anima est quæ timet et tristatur. Petrus inferior non timet, dicens: Animam meam ponam pro te:··quia ut homo vim mortis ignorat. Christus timet, quia, ut Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit: qui corpus suscepit omnia debuit subire quæ corporis sunt. Usque ad mortem.··HIL. Non propter mortem, sed donec apostolos sua liberet passione. Non mors, sed tempus mortis in metu est, quia post virtutem resurrectionis, fides est firmanda credentium.'

MAT 26:39 Multiple spaces in '26.39··Si possibile est.··Hoc non pro timore, sed pro misericordia, ne Judæi, qui excusationem ignorantiæ non habent, non occidant; unde ait: iste,··id est populi Judæorum non simpliciter calix: Si possibile est,··ut sine interitu Judæorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excæcandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas. Non sicut ego volo.··AUG. Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi: Esurivi et dedistis mihi manducare. Et quid me persequeris?··Docet autem eos privatam voluntatem corrigere et dirigere juxta divinam. AMBR. Hominem quem veritate corporis demonstrabat, æquabat affectu, ut diceret: Sed non sicut ego volo, sed sicut tu.··Suscepit voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem prædico.'

MAT 26:41 Multiple spaces in '26.41··Caro autem.··Non de se utique hoc dicit, sed de his qui dixerunt se nunquam negaturos.'

MAT 26:42 Multiple spaces in '26.42··Iterum secundo.··Secundo orat, id est, si non potest Ninive salvari aliter, nisi aruerit cucurbita, id est populus Judæorum, qui prius fuit ejus tabernaculum, ut me occidat.'

MAT 26:44 Multiple spaces in '26.44··Oravit tertio.··Tribus vicibus oravit, ut et nos a præteritis peccatis veniam, et a pœnitentibus malis tutelam, et a futuris periculis cautelam oremus, et ut omnem orationem ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigamus. Item sicut est trina tentatio cupiditatis, ita et timoris. Est enim concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et ambitio sæculi. Est et timor mortis, et timor utilitatis, et timor doloris, contra quæ omnia docet nos debere muniri oratione. Unde et propter trinam tentationem passionis potest intelligi Dominus ter orasse.'

MAT 26:47 Multiple spaces in '26.47··Cum gladiis et fustibus.··Factum congruit mutatæ menti. Jam enim venit cum fustibus qui quandiu cum pace fuit tranquillius se egit.'

MAT 26:48 Multiple spaces in '26.48··Dedit eis signum.··Putabat signa quæ viderat non divinitus, sed magice facta: et quem in monte transformatum audierat, timebat ne tali modo nunc de manibus eorum laberetur: et ideo dabat signum. Quemcunque osculatus.··Habebat adhuc aliquid de verecundia discipuli, cum non eum palam tradidit persecutionibus, sed per signum osculi.'

MAT 26:49 Multiple spaces in '26.49··Et osculatus est.··Suscepit Dominus osculum non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, unde: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus Psal. 119..'

MAT 26:52 Multiple spaces in '26.52··Gladio peribunt.··Gladio illo quo igneus vertitur ante paradisum, id est, divinæ vindictæ, et gladio spiritus, id est, verbi Dei.'

MAT 26:53 Multiple spaces in '26.53··An putas quia,··etc. Quasi dicat non indigeo auxilio apostolorum duodecim qui possum habere duodecim legiones angelorum, in quibus sunt septuaginta duo millia quibus omnium gentium lingua exprimitur. Innuit autem non esse verendum, si contra Jesum omnes nationes insurgant, cum multo fortiores ipse habeat exercitus angelorum. Aliter: Hic numerus significat omne genus hominum cum Romano imperio contra Judæos certaturum. Hi sunt angeli Dei, qui post resurrectionem anno quadragesimo secundo, cum Tito et Vespasiano perdiderunt, homicidas illos, et civitatem illorum succenderunt.'

MAT 26:55 Multiple spaces in '26.55··Existis cum gladiis.··Stultum est cum gladiis et fustibus quærere eum qui ultro se tradit, et in nocte per proditorem investigare quasi latitantem, qui quotidie in templo docebat. Sed in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris.'

MAT 26:57 Multiple spaces in '26.57··Ad Caipham.··Convenit nomen actioni. Caiphas, id est, investigator vel sagax ad implendam, scilicet doli sui nequitiam. Vel vomens ore, quia impudens ad proferendum mendacium et ad petendum homicidium.'

MAT 26:58 Multiple spaces in '26.58··A longe.··Merito a longe, qui in proximo fuerat negaturus, significat Ecclesiam imitaturam passionem Christi longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, sed Christus pro Ecclesia.'

MAT 26:64 Multiple spaces in '26.64··Tu dixisti.··Marcus: Ego sum:··quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis.··Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.'

MAT 26:65 Multiple spaces in '26.65··Scidit vestimenta.··Furor qui fecit de solio surgere, facit et vestem scindere. Magno mysterio: cum vestis Domini nec a militibus scindi potuit. Significat enim sacerdotium eorum pro sceleribus pontificatum esse penitus solvendum: sed soliditas Ecclesiæ (quæ vestis Dei dicitur) usque in finem sæculi indirupta manebit. Mos est Judæorum cum aliquid blasphemiæ audiunt, scindunt vestimenta. Quod Paulus et Barnabas fecerunt in Licaonia, cum dicti sunt Jupiter et Apollo.'

MAT 26:67 Multiple spaces in '26.67··Tunc exspuerunt.··Sicut tunc consputus est salivis infidelium, ita nunc opprobriis exhonoratur falsorum fidelium, et colaphis, id est, blasphemiis eorumdem cæditur.'

MAT 26:68 Multiple spaces in '26.68··Prophetiza.··Dicunt contumeliam ei qui se prophetam haberi voluit a populis. Velaverunt enim faciem ejus secundum Marcum, non ut eorum scelera non videat, sed ut a seipsis gratiam cognitionis ejus abscondant. Sicut velum fuit super faciem Moysi, quod usque hodie manet.'

MAT 26:69 Multiple spaces in '26.69··Una ancilla.··Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem prævaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiæ compellit.'

MAT 26:72 Multiple spaces in '26.72··Non novi hominem.··Quam noxia pravorum colloquia, quæ cogunt Petrum negare Christum, vel hominem se nosse, quem confessus est inter discipulos Dei Filium.'

MAT 26:73 Multiple spaces in '26.73··Qui stabant.··Joannes et Lucas unum dicunt cognatum Malchi. Sed vel est plurale pro singulari. Vel unus erat qui eum viderat, et præcipue dicebat, quem secuti cæteri similiter arguebant.'

MAT 26:74 Multiple spaces in '26.74··Et continuo gallus cantavit.··Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, in galli cantu pœnitet, post resurrectionem sub luce quem ter negaverat ter se amare professus est: quia quod in tenebris oblivionis erravit, speratæ jam lucis rememoratione correxit: et ejusdem veræ lucis præsentia plene quidquid mutaverat, erexit.'

MAT 26:75 Multiple spaces in '26.75··Recordatus est.··In alio Evangelio dicitur, Respexit Dominus Petrum Luc. 22., et intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, et quod ei prædixerat, nec potuit in tenebris permanere, quem lux mundi respexit. Et egressus.··Ab impiorum consilio seclusus culpam lavat, quod non intus. Ob hoc hæsitare permissus est ut in Ecclesiæ principe remedium pœnitentiæ conderetur, et nemo auderet de sua virtute confidere.'

MAT 27:1 Multiple spaces in '27.1··Mane autem.··Matthæus et Marcus contexerunt narrationem de his quæ cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redeunt usque ad negationem Petri narrandam: qua terminata redeunt iterum ad mane, ut inde cætera contexerent.'

MAT 27:4 Multiple spaces in '27.4··Peccavi tradens,··etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam: licet autem mutaverit voluntatem, tamen primæ voluntatis exitum non mutavit. Quid ad nos.··Quid ad nos pertinet de hoc? tu videris,··tu scias quid fecisti. Vel quid videris pertinere ad nos. Quid ad nos pertinet pretium acceptum: tu istud probaveras, tu inde fac quod vis. Qui ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et cæcitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec pœnitentiæ dolore crucientur.'

MAT 27:5 Multiple spaces in '27.5··Et projectis.··Sicut pœnitentia ejus fuit infructuosa, sic et hæc oblatio in templo est exsecrabilis. Et abiens.··HIER. Nihil profuit Judæ egisse pœnitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Sed quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur pœnitentia. Hoc est quod de eo dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum Psal. 108.: ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit, unde scelestior.'

MAT 27:6 Multiple spaces in '27.6··Non licet eos.··Vere colentes culicem et camelum glutientes: si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, id est, in gazophylacium, id est, inter dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ergo ipse sanguis effunditur? Et quid præmii eis, si inde ager emitur in sepulturam pauperum?'

MAT 27:9 Multiple spaces in '27.9··Per Jeremiam.··HIER. Hoc non in Jeremia, sed in Zacharia legitur: tamen aliis verbis. Legi nuper Jeremiæ apocryphum, in quo hæc verba scripta reperi. Sed tamen magis mihi videtur hoc sumptum de Zacharia more apostolorum, qui verborum ordine prætermisso, sensus tantum de Veteri Testamento proferunt. A filiis Isræl,··etc. A quibus minus oportuerat, qui magnificare debuerant.'

MAT 27:11 Multiple spaces in '27.11··Tu es rex Judæorum.··Secundum Lucam duo objecerant, scilicet quod prohibebat dari censum Cæsari, et quod diceret se regem. De regno ergo Pilatus, quia nescit, interrogat. De tributis: quia audierat eum respondisse: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari Zac. 2.: quasi apertum mendacium invidorum negligit. Unde Marcus: Et non erant convenientia testimonia eorum Marc. 24.. In hoc quod Pilatus nihil aliud criminis interrogat, nisi an sit rex Judæorum: arguuntur impietatis Judæi, qui nec falso invenire potuerunt quod objicerent Salvatori.'

MAT 27:16 Multiple spaces in '27.16··Qui dicebatur Barabbas.··Barabbas in Evangelio secundum Hebræos filius patris vel magister eorum interpretatur. Ipse est Antichristus, quem illi Christo præferunt, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Pilatus qui os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universæ terræ, per quem Dominus vasa sua permittit probari: et ad ultimum conterit, quando in extrema damnatione confringet.'

MAT 27:17 Multiple spaces in '27.17··Quem vultis.··Populo volens satisfacere dat optionem quamvis non dubitet Christum eligendum sciens per invidiam traditum. Qui dicitur Christus.··Idem quod Marcus ait: regem Judæorum, quorum rex Christus vocabatur.'

MAT 27:19 Multiple spaces in '27.19··Pro tribunali.··Tribunal sedes judicum, ut solium regum, cathedra doctorum. Uxor ejus.··Uxor viri gentilis hoc in visione intelligit, quod Judæi vigilantes intelligere noluerunt. Nihil tibi.··Nunc demum diabolus intelligens per Christum se spolia amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulit; ita modo per mulierem vult Christum de manibus Judæorum liberare, ne per mortem ejus mortis amittat imperium.'

MAT 27:21 Multiple spaces in '27.21··Barabbam,··etc. Filium diaboli elegerunt pro Filio Dei, ut Salvatorem cum sua salute perderent, et proditorem liberarent, quæ sua petitio hodie etiam hæret eis, amissa gente et loco et libertate: quia datorem libertatis perdere voluerunt.'

MAT 27:22 Multiple spaces in '27.22··Quid igitur faciam de Jesu.··Multas quærebat occasiones, ut eum cum benevolentia populi liberaret. Primo, latronem justo conferens. Deinde: Quid ergo faciam de Jesu, qui dicitur Christus?··Et cum dicerent: crucifigatur,··non statim acquievit, sed juxta suggestionem uxoris ait: Quid enim mali fecit?··Quo dicto Pilatus absolvit Christum.'

MAT 27:24 Multiple spaces in '27.24··Lavit manus.··Gentilem populum ab impietate Judæorum alienum designans, qui clamaverunt: Crucifige, crucifige eum.'

MAT 27:25 Multiple spaces in '27.25··Sanguis ejus.··Perseverat usque hodie imprecatio, et sanguis Christi non aufertur ab eis.'

MAT 27:26 Multiple spaces in '27.26··Tunc dimisit illis Barabbam.··Barabbas latro seditiosus et homicidiorum auctor, dimissus est populo Judæorum. ISID. Diabolus qui jam olim ob superbiam a patria lucis expulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus. Et ideo Judæi pacem habere non possunt, quia seditionum principem eligere maluerunt. Vel Barabbas typum gerebat Antichristi. Jesum vero flagellatum.··Ideo credendus est Pilatus Jesum flagellasse et militibus ad illudendum dedisse, ut satiati pœnis ejus et opprobriis, Judæi ejus mortem ultra non sitirent. Jesum vero.··Serviens Romanis legibus, quæ crucifigendos prius jubent flagellari.'

MAT 27:28 Multiple spaces in '27.28··Chlamydem coccineam.··HIER. In chlamyde coccinea opera gentium cruenta sustentat. In corona spinea, maledictum solvit antiquum. In calamo, venenata occidit animalia. Vel calamum tenet in manu, ut sacrilegium scriberet Judæorum. In suis vestibus non illuditur, sed in his quæ propter peccata nostra portavit. Cum crucifigeretur suum recepit ornamentum statim: quia elementa turbantur, et Creatori testimonium dat creatura.'

MAT 27:32 Multiple spaces in '27.32··Cyrenæum.··Ecce non Hebræus, sed alienigena opprobrio Christi subditur, ut plenitudo sacramentorum transire a circumcisione ad præputium ostendatur.'

MAT 27:33 Multiple spaces in '27.33··Golgotha.··Syrum est, et interpretatur Calvariæ,··non ob calvitium Adæ quem mentiuntur ibi sepultum, sed ob decollationem damnatorum. Adam juxta Hebron in libro Jesu legitur sepultus.'

MAT 27:34 Multiple spaces in '27.34··Cum felle mistum.··Alius evangelista dicit mirrhatum,··id est, amarissimum. Et potuit utraque esse commistio fellis et myrrhæ. Et cum gustasset noluit.··Hoc Marcus tacet: noluit bibere.··Hoc est quod Marcus ait: non accepit,··scilicet ut biberet.'

MAT 27:35 Multiple spaces in '27.35··Diviserunt.··Hoc Joannes distinctius: vestimenta in quatuor partes ut Ecclesia in quatuor partibus mundi signetur. Tunica sortita significat omnium partium unitatem vinculo charitatis, quæ sorte, id est, gratia Dei provenit, non humano arbitrio.'

MAT 27:37 Multiple spaces in '27.37··Causam.··Pro quam eum Judæi Pilato tradiderunt. Rex per crucem non perdidit, sed confirmavit imperium, velint nolint Judæi.'

MAT 27:38 Multiple spaces in '27.38··Unus a dextris.··Unus a dextris per quem mortificatio significatur carnis pro cœlesti gloria: unus a sinistris, per quem iterum significatur mortificatio carnis pro aliqua mundi causa.'

MAT 27:39 Multiple spaces in '27.39··Blasphemabant.··Prædictum erat in libro Sapientiæ Cap. 2.: Morte turpissima condemnemus eum. Erit enim respectus in sermonibus illius. Si enim vere Filius Dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum.··Quia ergo crucifigebatur, et non liberabatur, credebant illum non esse Dei Filium: propterea pendenti in ligno insultant, et caput agitant:'

MAT 27:40 Multiple spaces in '27.40··Si Filius Dei es.··Si insultantibus cedens descenderet de cruce, virtutem patientiæ non demonstraret.'

MAT 27:42 Multiple spaces in '27.42··Et credemus ei.··Fraudulenta promissio: majus facit surgens de sepulcro, et non creditis: si ergo de cruce descenderet, non crederetis. Sed hoc dæmones immiserunt; statim enim senserunt virtutem crucis, et suas vires fractas et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed sciens hoc Dominus, permanet ut diabolum destruat.'

MAT 27:44 Multiple spaces in '27.44··Idipsum autem et latrones.··Prius uterque blasphemavit, deinde visis signis unus credidit. Ita uterque populus Deum prius blasphemavit: sed alter signis territus pœnituit, et nunc Judæos arguit.'

MAT 27:45 Multiple spaces in '27.45··A sexta autem hora.··Nota, sole a centro mundi recessuro crucifigitur Dominus, quia propter peccata moritur, et Adam post meridiem cum peccasset vocem Domini audivit. Et ordo est rationis, ut quo tempore prævaricanti Adæ clausit, eo tempore pœnitenti latroni januam reseret paradisi. Quod Marcus ait hora tertia crucifixisse Dominum, ideo est, ut Judæos qui se excusant, magis crucifixisse ostendat linguis, quam milites quorum manibus factum est: qui hora tertia ut crucifigeretur inclamaverunt. Quando enim crucifixus est, hora erat quasi sexta, id est non adhuc plene sexta.'

MAT 27:46 Multiple spaces in '27.46··Et circa horam nonam.··Cum inclinata est dies ad vesperam et tepefactus est sol a fervore, passionem consummat, ostendens se mori propter peccata nostra quibus a divina luce et dilectione in hanc noctem cecidimus. Mane surrexit Dominus, docens resuscitatos in anima se esse producturum in lucem æternæ felicitatis. Eli, Eli, lamma.··Quorum suscipit naturam, eorumdem plorat miseriam. In quo ostendit quantum ipsi flere debent qui peccant. Ne mireris verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens scandalum crucis videas.'

MAT 27:47 Multiple spaces in '27.47··Quidam autem.··Non omnes, forsitan Romani, Hebræi sermonis ignorantes proprietatem. Vel aliqui Judæi Christum minorem Elia reputantes, ut ejus auxilium deprecetur.'

MAT 27:49 Multiple spaces in '27.49··Sine videamus.··Quia vocem Domini male intelligebant, frustra Eliæ exspectabant adventum.'

MAT 27:51 Multiple spaces in '27.51··Et ecce velum templi.··Ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: transeamus de his sedibus. Velum quod dicebatur exterius: quia nunc ex parte videmus; cum autem venerit quod perfectum est, tunc velum interius dirumpetur. Terra mota est.··Omnia elementa suum Dominum crucifixum demonstrant. Terra movetur, Dominum suum pendentem ferre non sustinens. Petræ.··Id est corda gentilium, vel vaticinia prophetarum, qui petræ dicuntur a petra Christo, ut quidquid in eis duro legis velamine clausum erat, scissum pateret gentibus.'

MAT 27:52 Multiple spaces in '27.52··Et monumenta.··Et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante surrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus ex multis fratribus. Corpora sanctorum.··Hi credendi sunt cum Domino ascendente similiter ascendisse cum corpore.'

MAT 27:53 Multiple spaces in '27.53··In sanctam civitatem.··Jerusalem quæ sancta dicitur propter templum, et Sancta sanctorum, quod nulla alia.'

MAT 27:54 Multiple spaces in '27.54··Centurio autem.··Hi in scandalo crucis confitentur Deum. Arius in Ecclesia prædicat creaturam, quem cæci Judæi nec tot miraculis credunt. In centurione fides Ecclesiæ designatur, quæ velo cœlestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Jesum Filium Dei tacente Synagoga confirmat.'

MAT 27:55 Multiple spaces in '27.55··Mulieres multæ.··Matthæus et Lucas dicunt Mariam Magdalenam a longe stetisse. Joannes vero juxta crucem, quia tanto intervallo aberat, ut juxta diceretur: quia præsto erat in conspectu ejus, et longe comparatione turbæ propioris. Possumus etiam dicere quod illæ quæ erant cum matre Domini postquam eam commendavit discipulo, abire cœperint jam, ut a densitate turbæ eruerent se et cætera quæ facta sunt longius intuerentur. Ministrantes ei.··Consuetudinis Hebraicæ erat, ut mulieres de substantia sua præceptoribus suis ministrarent: quod Dominus accepit, ut exemplum daret apostolis.'

MAT 27:56 Multiple spaces in '27.56··Jacobi.··Jacobus Alphæi minor dicitur ad differentiam Jacobi, qui inter primos apostolos vocatus est et electus a Domino.'

MAT 27:57 Multiple spaces in '27.57··Homo dives.··Quia ad præsidem nisi dives accedere non poterat, non quod divitias commendet evangelista. Dictus est et decurio, quia fuit de ordine curiæ et officium curæ ministrabat, per hoc potuit habere facultatem, per hoc quod discipulus, hoc ministerio dignus fuit. Discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum.··Etsi occultus, vitans prius inimicitias Judæorum, in hoc extremo officio nihil curat de illis.'

MAT 27:59 Multiple spaces in '27.59··In syndone munda.··Mystice. Sindone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscepit. Hinc etiam mos Ecclesiæ habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur.'

MAT 27:60 Multiple spaces in '27.60··In monumento suo novo.··Quia si in monumento, ubi alius positus esset, poneretur, alius fortasse resurrexisse fingeretur. In petra, ne si ex multis lapidibus ædificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur.'

MAT 27:61 Multiple spaces in '27.61··Erant autem ibi.··Aliis notis Jesu ad sua redeuntibus, solæ mulieres quæ arctius amabant, obsequium funeris inspiciebant, exspectantes quod promiserat Jesus: et ideo primæ resurrectionem vident.'

MAT 27:63 Multiple spaces in '27.63··Post tres.··A parte totum, sexti diei quo crucifixus est cum sua nocte pro uno die. Sabbatum integre. Tertius dies a parte prima, id est, nocte totius cum suo diurno, et sic est triduum.'

MAT 27:66 Multiple spaces in '27.66··Munierunt sepulcrum.··Diligentia eorum nostræ profuit fidei. Nam quanto amplius servabatur, tanto magis virtus resurrectionis ostenditur.'

MAT 28:1 Multiple spaces in '28.1··Vespere,··etc. HIER. Quod diversa tempora istarum mulierum, etc., usque ad adire non potuerunt, mane adeunt. Maria Magdalene, et altera Maria.··Duæ unius nominis et devotionis mulieres, duas significant plebes pari devotione Christi passionem et resurrectionem amplectentes.'

MAT 28:2 Multiple spaces in '28.2··Terræ motus.··Sicut in passione et in resurrectione fit motus terræ: significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad pœnitentiam movenda. Revolvit lapidem.··Clauso potuit exire sepulcro, qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur: quo ablato, resurrectio, mortis abolitio, vita æterna cœpit toto orbe prædicari.'

MAT 28:3 Multiple spaces in '28.3··Sicut fulgur.··In candore vestis significabat blandum justis, in terrore fulguris, significat terribilem futurum reprobis.'

MAT 28:5 Multiple spaces in '28.5··Nolite timere.··Quæ vestros concives videtis. Illi timeant qui ad eorum societatem non pertinent.'

MAT 28:7 Multiple spaces in '28.7··Et cito euntes.··Nec concessum est nobis hoc gaudium occulto cordis tenere, sed similiter amantibus pandere.'

MAT 28:8 Multiple spaces in '28.8··Cum timore et gaudio.··Duplex est affectus in eis, timoris et gaudii. Alter de magnitudine miraculi, alter ex desiderio resurgentis, et uterque gradum femineum concitabat.'

MAT 28:9 Multiple spaces in '28.9··Et ecce Jesus,··etc. Sic omnibus iter virtutum inchoantibus adjuvando occurrit Christus. Et tenuerunt.··Superius dictum est clauso exisse monumento, ut immortale corpus intelligeres: hic tenentur pedes, ut veram carnem comprobes. Et quia tantam visionem tremebant, primum pellitur timor: Nolite timere,··ut mente placida possint audire quæ dicuntur. Istæ tenent pedes quæ adorant resuscitatum: sed illa quæ nesciebat adhuc resurrexisse Filium Dei, audit merito: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum Joan 20..'

MAT 28:10 Multiple spaces in '28.10··Nuntiate.··Ut mulier mortifera serpentis verba narravit, ita modo verba vivificatoris, ut a qua tunc mors, modo ab ea vita. Fratribus meis.··Ante etiam servos vocavit, modo fratres, ut post resurrectionem eamdem humanitatem resumpsisse, et illos idem sperare doceat.'

MAT 28:12 Multiple spaces in '28.12··Pecuniam copiosam.··HIER. Qui rebus Ecclesiæ abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et Pharisæorum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.'

MAT 28:13 Multiple spaces in '28.13··Furati sunt eum nobis dormientibus.··AUG. Si dormierunt, quomodo viderunt? Si non viderunt, quomodo testes esse potuerunt? Avaritia quæ captivavit discipulum comitem Domini, decepit et milites custodes sepulcri: et sic Judæos seduxit, unde subdit: Et divulgatum est.'

MAT 28:16 Multiple spaces in '28.16··Abierunt.··A Jerusalem in Galilæam. In montem:··quia corpus de communi terra susceptum super omnia terrena erat elevatum. Et monet nos, ut si eum videre volumus, ad superna de infimis elevemur. Præcessit Christus primitiæ dormientium, sequuntur alii in suo ordine, et videntes eum adorant, id est, sine fine laudant.'

MAT 28:17 Multiple spaces in '28.17··Quidam autem dubitaverunt,··ut Lucas ait: existimantes se spiritum videre, quem moriendo tradidit.'

MAT 28:18 Multiple spaces in '28.18··Et accedens.··Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est.··Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.'

MAT 28:19 Multiple spaces in '28.19··Euntes.··Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete.··Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.'

MAT 28:20 Multiple spaces in '28.20··Et ecce ego vobiscum sum.··Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum,··etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..'

MRK 1:1 Multiple spaces in '1.1··Initium Evangelii.··ISID. Evangelium, bona annuntiatio,··quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde: Pœnitemini et credite Evangelio: et appropinquavit regnum cœlorum.··HIER. Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum: quia unum omnia, et omnia unum. Jesu Christi.··HIER. Jesus Hebraice, Soter Græce, Salvator Latine, Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, id est, rex sacerdos: dicitur de genere David regis, et Levitico. Filii Dei.··BEDA. Matthæus dicit: filii David filii Abraham Matth. 1.. Marcus dicit: filii Dei,··ut paulatim a minoribus ad majora, etc., usque ad Joannes ab æternitate Verbi Dei inchoat, in resurrectione Domini consummat.'

MRK 1:2 Multiple spaces in '1.2··Sicut scriptum est.··Marcus prophetarum testimonia præmittit quibus hæc vetera et non nova, sed a prophetis præscita et prædicta asserit, in quo et Judæos qui legem et prophetas susceperant ad Evangelium invitat: et gentiles qui Evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat, ne quis juxta hæreticos alterum sine altero suscipiat. Ecce mitto.··BEDA. Angelus dicitur Joannes non societate naturæ, ut mentitur Origenes, sed officii dignitate: sicut et sacerdotes, de quibus dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est Mal. 2.. ID. Nota quod hoc testimonium: Ecce ego mitto angelum,··etc., Malachiæ est, utrumque tamen dicit Isaiæ esse, quia, etc., usque ad omnes prophetæ uno spiritu locuti sunt quasi uno ore.'

MRK 1:3 Multiple spaces in '1.3··Clamantis.··ISID. Ad Judæos surdos propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos. In deserto.··In deserto fit vox et clamor: quia deserta domus Judæa vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Jesus et Joannes quærunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus, ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi resurgit. Parate.··ISID. Pœnitentiam agite et prædicate. Unde Parasceve ante sabbatum, etc., usque ad ut possideamus quieti terram desiderabilem. Viam Domini.··HIER. Via Domini qua ad homines ingreditur, pœnitentia est, per quam ad nos Deus descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis. Rectas facite semitas.··ISID. Præcipit, ut regia via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos, etc., usque ad ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore. Semitæ post viam, quia mandata moralia post pœnitentiam secundum Marcum vel Matthæum explanantur. Paratur via per fidem et baptismum et pœnitentiam. Rectæ semitæ per austera indicia vestis, zonæ, cibi, potus, vocis humillimæ.'

MRK 1:4 Multiple spaces in '1.4··Joannes.··ISID. Gratia Dei. A gratia Dei incipit, unde sequitur: Baptizans,··etc. Per baptismum peccata dimittuntur; unde: Quod gratis accepistis, gratis date Matth. 10.. Et Apostolus: Gratia salvati estis Ephes. 2.. Baptizans.··HIER. Baptismum pœnitentiæ dedit, baptismum in remissionem peccatorum prædicavit, tamen non dedit. Sicut prædicatione, etc., usque ad nunc per amicum sponsi inducitur sponsa, ut Rebecca Isaac, per puerum pallio albo velata.'

MRK 1:5 Multiple spaces in '1.5··In Jordane ID. Jordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim, etc., usque ad corpus Christi, non mundatis non proficit, sed in deterius mutat. Confitentes,··etc. ID. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus Psal. 115., id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac, in cujus nativitate risum fecit Deus Saræ. Sicut ad Mariam dicitur, quæ est princeps cum Deo: Benedicta tu in mulieribus Luc. 1.. BEDA. Confitentes peccata sua baptizantur. Debent enim melioris vitæ novitatem promittere, qui baptismum, etc., usque ad et sic mundatos Christianam religionem promittentes in Ecclesiæ membra commuta.'

MRK 1:6 Multiple spaces in '1.6··Et erat Joannes,··etc. HIER. Vestis prophetæ et cibus et potus, totam austeram vitam prædicantium significant, et gentes, etc., usque ad quia omnia a gratia Evangelii, in qua non est distinctio Judæi et Græci. BEDA. Vestitus pilis cameli.··Quia peccata non fovit, sed aspere increpavit, dicens: Genimina viperarum,··etc. Zona pellicea, etc., usque ad in melle enim dulcedo, in locusta alacer volatus, sed cito deciduus.'

MRK 1:7 Multiple spaces in '1.7··Fortior me.··HIER. Quis fortior est gratia qua abluuntur peccata? Ille qui, etc., usque ad et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit. Solvere corrigiam.··BEDA. Modus fuit apud veteres, ut si quis eam quæ sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille, etc., usque ad Redemptoris vestigia nudare non valeo, quia sponsi nomen mihi non usurpo. HIER. Corrigia calcamentorum, id est mysterium Incarnationis Dei. Calx enim, etc., usque ad sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in Maria et Joseph, dilecta in Joanne Baptista, columba in Christo et apostolis.'

MRK 1:8 Multiple spaces in '1.8··Ego baptizavi vos aqua.··BEDA. Nondum Joannes dicit Deum aut Dei Filium esse aperte, quia rudes erant auditores: sed paulatim per humanitatem glorificatam ad fidem divinitatis ducit, dicens: Ille vero baptizabit vos Spiritu sancto.··Sed postea cum capaciores jam videret, Dei Filium jam aperte prædicat dicens: Testimonium perhibuit, quia hic est Dei Filius Joan. 3.. ISID. Ego baptizo vos aqua, ille,··etc. Dei fluvius semper plenus, semper æqualis, de quo: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei Psal. 45.. Multum distat, etc., usque ad unctio Christi de amaritudine passionis pervenit ad gloriam resurrectionis; unde Apostolus: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu,··etc., usque: Propter quod et Deus illum exaltavit Phil. 2..'

MRK 1:9 Multiple spaces in '1.9··Et baptizatus est in Jordane.··Tribus causis: Ut justitiam et humilitatem impleret; ut baptismum Joannis comprobaret; ut Jordanis aquas sanctificans per descensionem columbæ Spiritum sanctum in baptismo adesse monstraret. HIER. Marcus: Sicut cervus desiderans ad fontes aquarum saltus dat, culmina pratorum carpit, palmas in vertice portat, velut apis melliflua flores agri (cui odor veri Isaac similatur) summatim gustat. Unde a Nazareth Galilææ venientem Jesum ad baptismum, etc., usque ad: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei Apoc. 2..'

MRK 1:10 Multiple spaces in '1.10··Vidit apertos cœlos,··etc. BEDA. Mysterium Trinitatis in baptismo demonstratur: Filius baptizatur, Spiritus est in columba, Pater in voce sonat. Aperiuntur cœli, etc., usque ad apud nos manebit et in nobis erit juxta mensuram fidei Spiritus. De Christo autem dicitur: Plenum gratiæ et veritatis Joan. 1.. Manentem in ipso.··Manet in eo Spiritus, non ex quo baptizatus, sed ex quo conceptus. Quod autem in baptismo descendit, significat nobis gratiam spiritualem in baptismo dari, quibus in remissionem peccatorum ex aqua et Spiritu regeneratis solet amplior Spiritus gratia per impositionem manus episcopi cœlitus dari.'

MRK 1:11 Multiple spaces in '1.11··Tu es Filius meus dilectus.··BEDA. Non quod nesciebat docetur, sed nobis quod credere debeamus ostenditur, ipsum scilicet, etc., usque ad bene autem in specie columbæ descendit Spiritus, quæ simplex animal et sine felle: quia simplices quærit, nec habitat in mentibus impuris.'

MRK 1:12 Multiple spaces in '1.12··Spiritus.··ID. Ne dubium quis spiritus, Lucas consulte præmittit: Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane;··deinde intulit: et agebatur a Spiritu in desertum, ne putetur immundus spiritus quidquam contra eum potuisse.'

MRK 1:13 Multiple spaces in '1.13··Quadraginta diebus.··ID. Totum tempus significat, quo membra ejus diabolus tentat. Quadripartitus enim mundus per observantiam decem præceptorum contra diabolum certando Domino famulatur. Quater vero decem quadraginta faciunt. Ubique et semper adest adversarius, qui iter nostrum impedire non cessat. Eratque cum bestiis.··Nos quoque si in eremo sanctæ conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, mysterium angelorum meremur, a quibus corpore absoluti in cœlum transferamur'

MRK 1:14 Multiple spaces in '1.14··Postquam autem.··ISID. Accepimus gratiam pro gratia, carnalia decollantur, spiritualia vivificantur. Cessante umbra, adest veritas. Joannes in carcere, lex in Judæa, Jesus in Galilæa, salus in gentibus. Prædicans,··etc. HIER. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi possidebunt Matth. 5., etc. Regno terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum sempiternum; unde: Regnum meum non est de hoc mundo Joan. 18.: omnis enim honor terrenus, spuma, fumus, somnus.'

MRK 1:15 Multiple spaces in '1.15··Pœnitemini.··HIER. Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat: pericula maris spes portus delectat, dolorem medicinæ spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum, nucem frangat: pœnitentiam agat, qui vult æterno adhærere bono. Præconia Christi narrare possunt, qui ad palmam indulgentiæ pervenire meruerunt. Unde post pœnitentiam prædicatores eliguntur.'

MRK 1:16 Multiple spaces in '1.16··Vidit Simonem.··HIER. Simon, obediens;··Andræas, virilis;··Jacobus, supplantator;··Joannes, gratia.··His nominibus, etc., usque ad per prudentiam obedimus, per justitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur. ID. Quem non inebriat eloquentia sæcularis? Difficile homines potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcæcatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes, simplicitatemque Scripturæ sanctæ, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant utilitate. ID. Vocantur quatuor piscatores, Simon, Andræas, Jacobus et Joannes: relictis omnibus sequuntur. Hac quadriga vehimur ad æthera, etc., usque ad pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam. BEDA. Quæritur quomodo primum Petrum et Andream et post pusillum Jacobum et Joannem vocaverit, sicut narrat, etc., usque ad tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed tanquam vocantem et jubentem secuti sunt. Et ingrediuntur.··HIER. Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historiæ non secutus, mysteriorum ordinem servat, unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens: Et ingrediuntur,··etc. Capharnaum.··ID. Capharnaum villa consolationis, sabbatum requies. Homo in spiritu immundo, genus humanum, in quo immunditia, etc., usque ad Pharao dimissus ab Isræl, persequimur eum, diabolus contemptus surgit in scandala. BEDA. Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse, sed supra: et docet nos verum sabbatum, ut saluti scilicet animarum studentes, ab omni opere servili, id est, ab omnibus illicitis abstineamus.'

MRK 1:22 Multiple spaces in '1.22··Erat enim,··etc. BEDA. Scribæ dicebant quæ scripta erant in Moyse et prophetis; Jesus, ut Deus et Dominus, ipsius Moysi libere quæ deerant legi addebat vel commutabat; unde in Matthæo: Audistis quia dictum est antiquis,··etc. Ego autem dico vobis.'

MRK 1:24 Multiple spaces in '1.24··Quid nobis,··etc. ID. Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio: sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Dæmones enim in terris Dominum cernentes, se continuo judicandos credebant esse.'

MRK 1:25 Multiple spaces in '1.25··Obmutesce.··ID. Congruo ordine lingua serpentina quæ prima virus sparsit, ne ultra spargat primo obcluditur, deinde, etc., usque ad ut sit idem ordo restaurationis in Domino, qui perditionis in protoplasto.'

MRK 1:26 Multiple spaces in '1.26··Discerpens.··ID. Vel convexans, sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait, discerpens,··idem est quod Lucas: cum projecisset eum in medium.··Quod vero addidit, nihilque nocuit:··intelligendum est quia illa jactatio non eum debilitavit: sicut exeunt dæmones amputatis vel avulsis aliquibus membris. ID. Virum a dæmonio liberatum, animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Femmam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiæ fervore per continentiæ præcepta frenatam.'

MRK 1:27 Multiple spaces in '1.27··Quidnam est?··Per ea quæ vident ad inquisitionem eorum quæ audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit, et discipulis facere dedit, ut per hoc Evangelio certius credatur, dum qui cœlestia promittunt terrenis, cœlestia et divina opera operentur in terris.'

MRK 1:30 Multiple spaces in '1.30··Et statim dicunt ei,··etc. Lucas dicit quia rogaverunt pro illa. Modo enim Salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et quæ non intelliguntur, vel intelligenda dare, vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me Psal. 18..'

MRK 1:31 Multiple spaces in '1.31··Apprehensa.··Socrus Petri febricitans apprehensa manu levatur. Febris intemperantia est, de qua nos filii Synagogæ per manum disciplinæ et levationem desiderii sanamur, et hujus qui sanat nos ad vesperam declinantis a nobis ministramus voluntati. Ministrabat eis.··BEDA. Tropologice: Id est, membra quæ servierant immunditiæ, serviant justitiæ.'

MRK 1:32 Multiple spaces in '1.32··Vespere autem.··ID. Occasus solis mors Christi. Afferebant ad eum omnes male habentes.··Plures enim per apostolos post mortem suam sanavit, quam cum in carne vivens Judæis prædicavit.'

MRK 1:33 Multiple spaces in '1.33··Ad januam.··HIER. Janua regni moraliter pœnitentia est cum fide, quæ operatur salutem variis languoribus. Varia enim sunt vitia, quibus languescit civitas mundi.'

MRK 1:34 Multiple spaces in '1.34··Quoniam sciebant eum.··BEDA. Lucas dicit apertius: Exibant dæmonia a multis,··etc., quia sciebant eum esse Christum.··Dæmonia ergo Christum esse sciunt et Filium Dei, etc., usque ad unde Paulus: Nemo principum hujus sæculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent I Cor. 2..'

MRK 1:35 Multiple spaces in '1.35··Et diluculo.··ID. Sicut per occasum solis mors, sic per diluculum resurrectio Christi cujus manifesta luce abiit in desertum gentium et in fidelibus orabat, quia eorum corda ad orationem excitabat.'

MRK 1:38 Multiple spaces in '1.38··Ad hoc enim veni.··VICT. ANT. Commode hoc subdit evangelista. Neque enim solo illius divinitatis auctoritas per hoc adumbratur, verum etiam spontaneæ evacuationis humilitas. Lucas autem, quo verbi œconomiam exprimat, ad hoc enim missus sum,··scribit. Quare is Patris de Verbi incarnatione beneplacitum apostolatus nomine designat.'

MRK 1:39 Multiple spaces in '1.39··Et erat prædicans in synagogis.··BEDA. In hac prædicatione intelligitur etiam sermo ille habitus in monte quem refert Matthæus; nam, etc., usque ad: Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare Matth. 8..'

MRK 1:40 Multiple spaces in '1.40··Et genu flexo,··etc. BEDA. Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vitæ suæ erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat. HIER. Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui non vult mortem peccatoris, sed, etc., usque ad: Date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt.··Luc. 11.. BEDA. Leprosus genus humanum significat, qui, secundum Lucam, lepra plenus fuisse perhibetur. Omnes enim,··etc., usque ad et vero sacerdoti offerre corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem Rom. 12.. Si vis potes.··ID. In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis suæ conscius non præsumit. ID. Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem judicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas, sic in illo fidei constantia.'

MRK 1:41 Multiple spaces in '1.41··Extendit manum.··ID. Leprosum tangi lex prohibet, sed quia Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ideo tangit, quia sine tactu curare non poterat, sed sic probat, quia legi subjectus non erat. Volo, mundare.··ID. Illud mirabile, quo rogatur eo sanat genere. Volo, mundare: et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra.··Nihil medium inter opus et præceptum. Dixit et facta sunt Psal. 32.. Vides quia voluntas potestas est. Itaque, etc., usque ad: Volo enim dicit propter Potinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichæum.'

MRK 1:44 Multiple spaces in '1.44··Vide,··etc. ID. Non quia voluit quod non potuit, quia omnia quæcunque voluit fecit Psal. 113.. Sed docet nostra beneficia reprimi, non tantum a mercede pecuniæ, sed etiam gratiæ. Ostende te,··etc. ID. Ut intelligat non legis ordine, sed gratia quæ super legem est esse curatum. Offerre jubet, ut ostendat quia non legem solvit, sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium.'

MRK 1:45 Multiple spaces in '1.45··At ille egressus.··ID. Unius salvatio multos ad Dominum cogit. Non potest tacere beneficium, etiam jussus ab eo qui dedit. Præcepit Dominus abscondi. Vult enim, ut in bonis quæ agimus latere velimus, quod est humilitatis; et inviti prodamur ut aliis prosimus, quod magnæ est sublimitatis, cum etiamsi ipsi velimus, opera non possunt taceri. Ita ut jam,··etc. HIER. Non omnibus manifestatus est Jesus, qui latis atque plataneis serviunt laudibus et propriis voluptatibus, sed his, etc., usque ad quos nihil potest separare a charitate Dei.'

MRK 2:2 Multiple spaces in '2.2··Ita ut non caperet,··etc. BEDA. Prædicante Domino, in domo non capiuntur, neque ad januam: quia prædicante in Judæa Christo gentiles ad audiendum nondum intrare voluerunt, ad quos tamen (etsi foris positos) doctrinæ suæ verba direxit per prædicatores suos.'

MRK 2:3 Multiple spaces in '2.3··Paralyticum.··HIER. Paralysis typus est torporis, quo piger jacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis: sed turbis, etc., usque ad ut per aliam viam cum Magis in suam regionem redeat. A quatuor portabatur.··BEDA. Quia quatuor virtutibus ad Dominum fiducia mentis erigitur. De quibus dicitur in libro Sapientiæ: Sobrietatem et sapientiam docet, et scientiam et virtutem Sap. 8., quas alii prudentiam, fortitudinem, temperantiam et justitiam nuncupant.'

MRK 2:4 Multiple spaces in '2.4··Nudaverunt tectum ubi erat.··Tectum domus in qua Christus docet, sublimitas est Scripturæ, in qua corrigit adolescentior viam suam, in custodiendo sermones tuos Psal. 118.. BEDA. Domus Jesu secundum alium evangelistam tegulis tecta dicitur, quia vilitate litteræ sensus spiritualis tegitur. Cum grabato ante Jesum deponitur, quia cognoscere Jesum debet etiam in carne hac constitutus.'

MRK 2:5 Multiple spaces in '2.5··Cum autem vidisset.··ID. Multum valet apud Deum fides propria, ubi tantum valuit aliena: ut homo interius et exterius sanatus repente exsurgeret, aliorumque meritis sua ei relaxarentur errata. Fili.··Mira humilitas, despectum ab omnibus, dissolutum totis artubus, filium vocat. Aut certe ideo, quia dimittuntur ei peccata.'

MRK 2:6 Multiple spaces in '2.6··Dimittuntur tibi peccata.··Ostendit propter peccata fuisse morbo percussum, et ideo non posse sanari nisi prius his dimissis. Sicut paralytico ad piscinam: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi contingat Joan. 5.. BEDA. Quinque de causis afficiuntur homines molestiis carnis. Aut propter merita augenda, ut Job et martyres. Aut propter humilitatem, etc., usque ad Lazarus, cujus infirmitas non fuit ad mortem, sed pro gloria Dei, aut ad initium æternæ damnationis, ut Herodes.'

MRK 2:7 Multiple spaces in '2.7··Quis potest dimittere.··ID. Verum dicunt: Solus Deus hoc potest, solus etiam per eos dimittit quibus potestatem dimittendi peccata tribuit, ideo vere Deus. Verum testantur, sed personam Christi negando falluntur. Errant igitur, quia ut Deum esse, et peccata dimittere credunt, Christum tamen esse eum non credunt. Sed dementius Ariani, qui et Christum esse et peccata dimittere negare non audent: Deum esse negare non timent.'

MRK 2:9 Multiple spaces in '2.9··Quid est.··ID. Quasi dicat: Qua potentia cordis occulta intueor, eadem peccata dimitto. Quasi dicat: Ex vobis intelligite quid consequatur paralyticus.'

MRK 2:10 Multiple spaces in '2.10··Filius hominis.··ID. Solus Deus dimittit peccata, et Filius hominis habet potestatem dimittendi peccata: ergo idem Deus et Filius hominis est. Ita homo Christus per divinitatem dimittit peccata, per humanitatem pro peccatoribus potest mori.'

MRK 2:11 Multiple spaces in '2.11··Vade in domum tuam.··ID. Qui languerat, grabatum domum reportat, cum anima peccatorum remissione curata, se ad diuturnam sui custodiam cum ipso corpore refert: ne quid iterum unde feriatur admittat.'

MRK 2:13 Multiple spaces in '2.13··Et egressus,··etc. ID. Post curationem paralytici in Capharnaum ad mare egreditur, quia non solum cives, sed et maris habitatores instruit, et fluctivagos mundi motus fidei firmitate, etc., usque ad et ab undis cupiditatum separatos ad solitudinem, quiete conversationis quæ est in spe cœlestium, pertrahit.'

MRK 2:14 Multiple spaces in '2.14··Levi.··HIER. Levi additus, quia a telonio negotiorum sæcularium sequitur solum verbum quod dicit: quia qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus Luc. 14.. BEDA. Marcus et Lucas verecundiæ causa et honore evangelistæ nomen vulgatum non ponunt. Ipse (secundum hoc quod scriptum est: Justus in primis accusator est sui Prov. 18.; Matthæum se et publicanum nominat: ut ostendat nullum conversum debere de salute diffidere cum apostolus et evangelista de publicano sit factus repente. Secutus est eum.··ID. Lucas plenius: Et relictis omnibus secutus est eum Luc. 5.. Sequitur, qui ut pauperem Christum non tam corporis gressu quam mentis affectu possit sequi, omnia relinquit, etc., usque ad merito ergo qui obediendo humana contempsit negotia, divinorum dispensator factus est talentorum.'

MRK 2:15 Multiple spaces in '2.15··Et factum est.··ID. Lucas: Fecit eis convivium magnum Levi in domo sua Luc. 5.. Qui enim Christum intus recipit, voluptatum delectatur ubertate, et Dominus libenter ingreditur, et in ejus recumbit affectu. Hoc est spirituale convivium bonorum pauperum, quo dives eget, pauper epulatur. Publicani.··Qui publica vectigalia exigunt, vel sæculi lucra sectantes, qui exemplo publicani conversi jam de salute præsumunt, nec ut Pharisæi calumniantur in vitiis permanentes, sed pœnitentes. BEDA. Ad convivium peccatorum vadit: ut docendi occasionem habeat, et spirituales cibos impertiat. Eundo ad peccatores, Domini humilitas ostenditur: in conversione pœnitentium patet doctrinæ ejus potentia. ID. Per vocationem Matthæi fides gentium: quæ, relictis lucris sæculi, epulis charitatis et operum bonorum cum Domino convivantur. Per pharisæorum supercilium, de salute gentium Judæorum invidia designatur, quibus dicitur: Publicani et meretrices præcedent vos in regno Dei Matth. 21..'

MRK 2:17 Multiple spaces in '2.17··Non necesse.··ID. Si medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus Isa. 53..'

MRK 2:18 Multiple spaces in '2.18··Et erant discipuli.··ID. Alii evangelistæ dicunt pharisæos et discipulos Joannis hoc quæsivisse. Hic videtur dicere, quod alii quæsierunt quos ejusdem rei cura movisset. Unde colligitur hoc a pluribus fuisse objectum, a pharisæis, a discipulis Joannis, a convivis, vel quibuslibet aliis. ID. Discipuli Joannis et Pharisæorum jejunant, quia qui operibus legis gloriantur, vel (quod pejus est) traditiones sequuntur, etc., usque ad manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cernens potestatem agnosceres.'

MRK 2:19 Multiple spaces in '2.19··Nunquia possunt.··Matthæus ita: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus,··etc. Matth. 9. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia, de quo spirituali connubio apostoli creati sunt, qui lugere et jejunare non possunt, quandiu sponsum cum sponsa vident. Quando transierint nuptiæ, ac passionis et resurrectionis tempus advenerit, tunc jejunabunt. BEDA. Quandiu sponsus nobiscum est, in lætitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere; cum vero pro peccato recedit et avolat, tunc jejunium indicendum, tunc luctus multiplicandus.'

MRK 2:21 Multiple spaces in '2.21··Nemo assumentum.··ID. Discipulos, vestimenta vetera dicit, id est, adhuc carnales, necdum innovatos fidei firmitate, etc., usque ad vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei intus sensus novitate reformamur.'

MRK 2:22 Multiple spaces in '2.22··Sed vinum novum.··Erant autem novi, cum post ascensionem desiderio consolationis ejus sperando et orando innovabantur: tunc Spiritum sanctum acceperunt, quo quasi novo musto novi utres repleti sunt.'

MRK 2:23 Multiple spaces in '2.23··Cum sabbatis.··BEDA. Nota primo apostolos litteram sabbati æstruere contra Ebionitas, qui, cum alios discipulos recipiant, Paulum quasi transgressorem legis repudiant. Et vellere spicas.··Esuriunt ut homines, præ turba manducandi spatium non habentes. Sed exemplum austerioris vitæ præbent, non præparatas epulas, sed simplices quærunt. BEDA. Discipuli per sata transeunt, cum prælati subditos pia sollicitudine circumspiciunt, et qualiter quemque ad fidem trahant, sedule, etc., usque ad hoc Dominus sabbati probat, stulti defensores sabbati improbant, qui solam litteræ superficiem diligunt, mentis refectionem nesciunt, requiem animarum non norunt.'

MRK 2:25 Multiple spaces in '2.25··Nunquam legistis,··etc. Præ cæteris in medium affert Davidem, qui legis sanctimoniæ adversatus videri potuit. Facit autem hoc eo consilio quo per honorem et reverentiam quam Davidi deferebant, compescat impudentem sycophantiam, quam apostolis maligne intentarunt. Quasi diceret: An non Davidem legis servitute obstrictum meministis? Ego autem, etsi Filius hominis dicar, sabbati Dominus sum.'

MRK 2:26 Multiple spaces in '2.26··Sub Abiathar,··etc. Non te turbet quod alii dicunt Achimelech, ambo enim tunc illic aderant. Achimelech pater, et Abrathar filius: qui occiso patre a Saule, comes exsilii David factus est, et eo regnante summus pontifex majoris nominis quam pater: et ideo dignus cujus Dominus mentionem faceret, quasi summi sacerdotis, etiam patre vivente. Panes propositionis.··BEDA. Quasi dicat: Si David et Achimelech a nobis non reprehenduntur, sed pro fame excusantur, cur in his causam improbatis quam in cæteris probatis? quamvis sit, etc., usque ad et omnes filii Ecclesiæ sacerdotes sunt, juncti in sacerdotium sanctum, offerentes seipsos spirituales hostias Deo. Et dedit eis.··Hoc secutus. Misericordiam volo, et non sacrificium Ose. 6.: melius judicavit a famis periculo homines liberare quam sacrificium offerre. Hostia Deo placabilis, hominum salus.'

MRK 2:27 Multiple spaces in '2.27··Homo propter sabbatum.··BEDA. Ita sabbatum custodiri præceptum est, ut si necessitas fuerit, non sit reus, etc., usque ad si quis jejunium fregerit ægrotus, reus non tenetur.'

MRK 2:28 Multiple spaces in '2.28··Itaque Dominus.··Quasi dicat: Si David rex et sacerdotes (secundum alium evangelistam) propter templi ministerium sabbatum violantes, crimine carent, quanto magis Filius hominis verus Rex et Sacerdos! et ideo Dominus sabbati in sabbato vulsarum spicarum crimine non tenetur reus.'

MRK 3:1 Multiple spaces in '3.1··Manum aridam.··BEDA. Quæ ad fructum vetitum extensa est, a bono opere aruit, per manus Christi in cruce extensas, bonorum operum succis restituta. HIER. Homo iste significat avaros, qui, nolentes dare, volunt accipere, prædari et non largiri: quibus dicitur ut extendant manus suas, id est, qui furabatur jam non furetur, magis autem laboret operans manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti Ephes. 4..'

MRK 3:2 Multiple spaces in '3.2··Et observabant.··BEDA. Quia discipulos probabiliter excusaverat: ipsum observant, ut si in sabbato curet, transgressionis: si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant. Licet sabbatis benefacere.··ID. Arguit, quod legis præcepta prava interpretatione violant, æstimantes in sabbato a bono feriandum, cum lex dicat, etc., usque ad similitudinem præposuit de ove, et conclusit quod licet sabbato benefacere. Animam.··ID. Hominem totum per partem significat. Vel quia propter animam hoc faciebat, vel quod hæc manus sanatio animæ salutem significat. Perdere.··ID. Non quod summe pius quemquam possit perdere, sed ejus non salvare est perdere. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod obduravit, sed obduratum non emollivit.'

MRK 3:5 Multiple spaces in '3.5··Extende manum.··BEDA. Infructuosa debilitas animæ non melius curatur quam eleemosynæ largitione; unde: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat Luc. 3.. Et in Ecclesiastico: Fili, non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta Eccl. 4.. Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit. Et restituta est manus illi.··Magnum studium nequitiæ in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et cætera victui necessaria.'

MRK 3:6 Multiple spaces in '3.6··Exeuntes autem.··Qui per se non possunt, socios iniquitatis quærunt. Cum Herodianis.··Ministri Herodis propter inimicitias quas ipse adversus hominem exercebat, Jesum insidiis et odiis persequebantur quem Joannes prædicabat.'

MRK 3:7 Multiple spaces in '3.7··Secessit.··Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus. BEDA. De synagoga secedit ad mare, etc. Judæam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet prædicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit. Et multa turba.··ID. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur.'

MRK 3:9 Multiple spaces in '3.9··Navicula.··Ecclesia de gentibus congregata fluctus sæculi mente transgressa: quæ quanto sinum cordis gratiæ recipiendæ dilatat, tanto fluctus sæculi securius calcat. Ne comprimerent.··Comprimunt, qui Ecclesiæ pacem turbant. Tangunt, qui fidem vero corde et dilectione suscipiunt, qui tetigere sanati esse perhibentur: fugiens comprimentes naviculam ascendit.'

MRK 3:11 Multiple spaces in '3.11··Et spiritus immundi,··etc. BEDA. Uterque et plagas habentes, et immundi spiritus. Sed infirmi pia intentione salutis: dæmoniaci, vel potius in eis dæmones: non solum timore coacti ad procidendum, verum etiam ad confitendum majestatem ejus. Præsentia enim ejus perterriti, quem Filium Dei esse jamjamque noverant, celare non poterant. Saniores Arianis, qui etiam hodie negant Filium Dei esse.'

MRK 3:12 Multiple spaces in '3.12··Ne manifestarent.··ID. Non solum dæmones, qui inviti, vel ab eo sanati, qui sponte confitentur: sed et apostoli toto orbe post passionem prædicaturi, ante passionem tacere jubentur, ne divina majestate prædicata passio differretur, et sic salus mundi.'

MRK 3:13 Multiple spaces in '3.13··Et ascendens.··ID. Postquam immundos spiritus se prædicare prohibuit, sanctos elegit, qui eum prædicarent et nefandos spiritus ejicerent. Mons iste significat altitudinem justitiæ, qua instruendi, et quam prædicaturi erant, per locum admonet ad cœlestia erigi, sic et legem in monte dedit. HIER. Consuetudo divinæ Scripturæ est allegorice loqui: sed nos sic excelsa sensibus nostris applicemus, ut historiæ veritatem, etc., usque ad in montem vocantur excelsi et merito et verbo, ut locus congruat meritis altis.'

MRK 3:14 Multiple spaces in '3.14··Ut essent duodecim.··Speciem Jacob dilexit Deus cum videret excelsus gentes, et separaret filios Adam. Statuit terminos populorum juxta numerum filiorum Isræl, ut sint super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl. Quibus data est potestas, quam Filius accepit a Patre secundum carnem, ut opera quæ ipse fecit et ipsi faciant, et majora horum faciant. BEDA. Dedit etiam potestatem mortuos suscitandi, sicut Matthæus dicit, ut virtus ostensa fidem, etc., usque ad quia linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus I Cor. 14..'

MRK 3:16 Multiple spaces in '3.16··Et imposuit.··ID. Non modo primum, sed cum adducto ab Andræa dixit: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus Joan. 1.. Sed hic evangelista te attentum reddit dicens, quod, etc., usque ad vel audiens tristitiam mortis, scilicet cum ei dicitur: Alius te cinget et ducet quo tu non vis I Cor. 4..'

MRK 3:17 Multiple spaces in '3.17··Et Jacobum.··Qui supplantata habet desideria carnis. Et Joannem, qui gratia accepit quod alii per laborem. Et imposuit eis nomen Boanerges, quod est filii tonitrui.··Quorum sublime meritum in monte meretur audire tonitruum Patris per nubem de Filio tonantis: Hic est Filius meus dilectus Matth. 17., ut per nubem carnis et ipsi Christi ignem ac fulgura in pluviam spargerent in terris. quoniam Dominus in pluviam fulgura fecit, ut exstinguat misericordia quod judicium exurit; unde: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine Psal. 100.. Jacobum.··Qui curam carnis Domino vocante supplantavit, et ipsam carnem Herode trucidante contempsit. Joannem.··BEDA. In quo est gratia, vel Domini gratia,··qui ob amoris præcipui gratiam quam virginali gloria promeruit, supra Redemptoris sui pectus in pœna recubuit. Filii.··ID. Quorum unus intonans, vocem theologam (quam nemo prius edere noverat) emisit: In principio erat Verbum,··etc. Joan. 1. Quam tanto pondere gravidam reliquit, ut si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse mundus capere potuisset.'

MRK 3:18 Multiple spaces in '3.18··Et Andream.··HIER. Qui viriliter vim facit perditionis suæ ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis. Et Philippum.··ID. Qui os lampadis est, qui illuminat ore quod accepit, cui datum est opus oris illuminati. Hoc locutionis genus sæpe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita: quod nunc evangelista, ex Dei persona vehementer affectans interserit. Et Bartholomæum.··ID. Qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: Mandabo nubibus meis ne pluant Isa. 5.. Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur: Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur Matth. 5.. Et: Diligite inimicos vestros ut sitis filii Dei Luc. 6.. Et Matthæum.··Qui est donatus:··cui non solum remissio peccatorum, sed etiam in apostolorum numero esse datur, ut leo et bos simul comedant, et lupus cum agno Isa. 11.. Nota, quod alii evangelistæ Matthæum præponunt, et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit, et publicanum se dicit. Et Thomam.··ID. Qui est abyssus.··Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt. Unde scio hominem in Christo,··etc., usque: quæ non licet homini loqui II Cor. 12.. BEDA. Thomas abyssus: quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel geminus, græce quod dicitur didymus,··id est, dubius propter dubium cor, quia resurrectionem vix credidit. Et Jacobum Alphæi.··Id est, docti vel millesimi, cujus a latere cadent mille, et decem millia a dextris tuis Psal. 90.. BEDA. Jacobum Alphæi, qui et frater Domini dicitur: quia Maria Alphæi fuit soror, etc., usque ad post resurrectionem statim Jerosolymorum ordinatur episcopus, tanquam doctus vel docti filius. Thaddæum.··Custos cordis. Hunc Lucas in Evangelio, et in Actibus apostolorum Judam Jacobi nominat, quia frater Jacobi fratris Domini. Unde dicitur filius Mariæ matris Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis. HIER. Et Thaddæum,··qui est corculus,··id est, cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum. Et Simonem.··BEDA. Simon Cananæus a Cana vico Galilææ, qui et Simon Zelotes,··id est, æmulator. Cana, Zelus; Cananæus, Zelotes. Et Simonem Cananæum.··Qui et Zelotes Simon ponens vel habens tristitiam. Beati namque qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur Matth. 5.. Trinum luctum implet qui consolationem quærit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria. Cum Paulo flet cum flentibus. Et flet multum cum Joanne qui dicebat: Et ego flebam multum: quia nemo dignus inventus est aperire librum et solvere signacula ejus Apoc. 5.. Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Dei, ut Phinees: Et cessavit quassatio Num. 25..'

MRK 3:19 Multiple spaces in '3.19··Et Judam Scariotem.··Qui non delet peccatum suum per pœnitentiam, nec illud deletur per memoriam. Unde: Et peccatum matris ejus non deleatur. Fiat contra Dominum semper Psal. 108.. Judas confitens vel gloriosus;··Scarioth memoria mortis.··Confessores multi sunt in Ecclesia superbi et gloriosi quorum primus Simon Magus, et alii hæretici, quorum memoria mortalis in Ecclesia celebratur: ut deleatur. HIER. Judas Scarioth a vico in quo ortus, aut a tribu Issachar. Issachar merces,··pretium scilicet perditionis: Scarioth, etc., usque ad quos unius exemplum ad timorem humiliat, ut angelos luciferi casus, ut Non glorietur sapiens in sapientia sua Jer. 9., sed qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Et veniunt,··etc. BEDA. Qui aliorum curam susceperunt, sollicite custodire debent conscientiæ donum, ut se prius, inde alios regant.'

MRK 3:20 Multiple spaces in '3.20·· HIER. Domus in qua conveniunt, primitiva Ecclesia est. Turbæ quæ impediunt panem manducare, peccata et vitia sunt, quia qui manducat corpus Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini I Cor. 11.. Unde Dominus in furorem vertitur cum dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam Joan. 6..'

MRK 3:21 Multiple spaces in '3.21··Et cum audissent,··etc. Turba frequentat eum, sui tanquam furiosum despiciunt, in quo salus gentium notatur, et invidia Judæorum reprobatur, de quibus: In propria venit, et sui eum non receperunt Joan. 6..'

MRK 3:22 Multiple spaces in '3.22··Et Scribæ.··BEDA. Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis; si forte intelligant, nulla. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt, nulla spes est. Unde, Scribæ,··id est sapientes, etc. Ab Hierosolymis.··Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilæa et Jerosolymis, et trans Jordanem et circa Tyrum et Sidonem, quæ sunt civitates gentilium: et Scribæ ab Jerosolymis blasphemabant: quia turba populi Judæorum illum cum palmis et laudibus perduxit; gentiles desiderabant; Scribæ et seniores populi de nece ejus tractabant. Beelzebub habet.··Vir muscarum sive habens muscas: quo nomine principem dæmoniorum cognominabant propter sordes immolatitii cruoris.'

MRK 3:23 Multiple spaces in '3.23··Quomodo potest Satanas,··etc. BEDA. Eligant quod volunt. Si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum dicunt. Si autem potest, recedant a regno ejus, quod divisum stare non potest.'

MRK 3:27 Multiple spaces in '3.27··Et tunc domum ejus diripiet.··ID. Domum diripuit, quia omnes mundi partes a diabolo possessas, apostolis et eorum successoribus quasi divisas provincias, ut populos ad fidem converterent, distribuit.'

MRK 3:29 Multiple spaces in '3.29··Qui autem blasphemaverit.··HIER. Quia non meretur pœnitentiam agere ut recipiatur, qui Christum intelligens principem dæmoniorum esse dicebat, etc., usque ad: Qui enim fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum Matth. 5.. BEDA. Matthæus dicit Matth. 12.: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum vel verbum,··etc. Ubi ostendit quædam revelari in futuro. Quod de minimis intelligendum est, ut de sermone otioso, de risu nimio; quorum etiam hæc vita veniam promeruit. In æternum.··Hoc contra Origenem, qui omnibus peccatoribus veniam promittit post judicium transactis innumeris sæculis. Reus erit æterni delicti.··BEDA. Non quia spiritum non esse: vel quia esse, sed non Deum esse: vel Deum esse, sed minorem Patre et Filio: quia hoc non invidia diabolica, sed humana ignorantia, etc.'

MRK 3:31 Multiple spaces in '3.31··Fratres.··HIER. Non filii Mariæ semper Virginis, ut mentitur Helvidius: vel Joseph ex alia uxore, sicut alii garriunt, sed cognati. BEDA. Mater et fratres, populus Judæorum ex quibus Christus secundum carnem, foris stant in litterali sensu. Turba in domo, gentes in spirituali mysterio. Foris volunt Judæi videre Christum, quia, spiritualem intelligentiam non quærentes, potius ad carnalia docenda eum exire cogunt vel quærunt.'

MRK 3:33 Multiple spaces in '3.33··Quæ est mater.··ID. Non refutat obsequi matri qui dicit: Honora patrem et matrem Exod. 20.: sed ostendit se plus debere paternis mysteriis, quam maternis affectibus, idem exemplo monstravit, quod verbo ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus Matth. 10.. Nec fratres injuriose contemnit, sed opus spirituale præficit cognationi, docens meliorem esse copulam cordium quam corporum.'

MRK 3:34 Multiple spaces in '3.34··Ecce mater mea,··etc. HIER. Ut sciamus nos esse et fratres ejus et matrem si voluntatem Patris ejus fecerimus, ut cohæredes simus, quia non in sexibus, sed in factis discernit. Soror et frater credendo, mater prædicando, dum per prædicationem amor Christi quasi ipse Christus in corde auditoris generatur.'

MRK 4:1 Multiple spaces in '4.1··Et iterum cœpit docere.··BEDA. Exiens de domo ubi dæmonium habere dicitur, docet ad mare, ut ostenderet se ob perfidiæ culpam Judæam relicturum et ad gentes transiturum. Unde apte præmittitur, quia prædicante eo in domo, mater et fratres foris steterunt. HIER. Cœpit docere ad mare, ut locus indicet auditores amaros et instabiles. Et ideo, etc., usque ad qui amara dulcificat, tristia convertit in gaudium, ægritudinem in salutem. Navim ascendens,··etc. BEDA. Ecclesiam, quæ est in mari inter infideles, quam Deus gratia suæ visitationis illustrat et dilectam sibi mansionem consecrat. Et omnis turba circa mare.··HIER. Hi sunt qui nuper ad audiendum verbum venerunt, et inde pietate animi, ab amaritudine reproborum tamquam a mari secuti sunt: sed nondum cum Domino in navi sunt, quia nondum cœlestibus mysteriis vel sacramentis quæ desiderant imbuti sunt.'

MRK 4:2 Multiple spaces in '4.2··In parabolis multa.··Parabola est rerum natura discrepantium sibi sub aliqua similitudine facta comparatio. More suæ prudentiæ loquitur, ut qui cœlestia sapere non poterant, per similitudinem terrenam auditam percipere potuissent. Græce similitudo dicitur quando quod intelligi volumus, per aliquas comparationes indicamus, ut ferrum, aliquem durum, velocem, ventis comparamus et avibus. Idem fit in tricesimo sexagesimo et centesimo fructu, id est lege, prophetia et Evangelio, quod in ore trium testium mysterium regni in monte ostensum, id est, Moysi, Eliæ et Jesu, consistit.'

MRK 4:4 Multiple spaces in '4.4··Aliud cecidit secus viam,··etc. Lucas: Et conculcatum est, et volucres cœli comederunt Luc. 8.. Via mens, metu carnalium cogitationum trita: unde semen perit nec fructum affert, et a volucribus rapitur, id est a dæmonibus, qui volucres cœli dicuntur sive quia cœlestis et spiritualis naturæ, vel, quia in ære habitant.'

MRK 4:15 Multiple spaces in '4.15··Hi autem,··etc. Differentias ponit eorum qui audiunt verbum. Sunt autem quidam, ut gentiles, qui nec audiunt.'

MRK 4:19 Multiple spaces in '4.19··Reliqua concupiscentiæ,··etc. Quod præceptum est. Præcipitur enim: Concupisces sapientiam: serva mandata Prov. 7., etc. Et alibi: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis Psal. 3.. Hæ concupiscentiæ bonæ: qui reliqua concupiscit, aberrat.'

MRK 4:21 Multiple spaces in '4.21··Lucerna,··etc. HIER. Lucerna verbum Dei. Modius aut lectus, auditus inobedientium. Candelabrum, apostoli, quos illuminavit verbum Dei. Absconditum et occultum, quod palam fit cum a Domino tractatur. BEDA. Modius, vita nostra divina præscientia mensurata. Lectus, caro, in qua, etc., usque ad quia ei carnis concupiscentias præponit. Nonne ut super candelabrum ponatur?··ID. Ut dominetur prædicatio veritatis, subsit servitus corporis, per quam tamen excelsior appareat doctrina tanquam per candelabrum lucerna.'

MRK 4:22 Multiple spaces in '4.22··Non est enim aliquid,··etc. Quasi dicat: Nolite erubescere Evangelium, quia nihil occultum modo, quod non fiat palam in judicio, quando illuminabit Deus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium Matth. 10.; ubi vobis a Deo laus, illis autem pœna æterna.'

MRK 4:24 Multiple spaces in '4.24··In qua mensura,··etc. HIER. Etenim secundum mensuram fidei unicuique dividitur intelligentia mysteriorum, et adjicietur nobis donum scientiæ, etiam adjicientur virtutes.'

MRK 4:25 Multiple spaces in '4.25··Qui enim habet,··etc. Scilicet qui fidem habet, habebit virtutem, et qui habet opus verbi, habebit intelligentiam mysterii. Et econtra, qui non habet fidem, deficit virtute; et qui non habet opus verbi ejus intelligentia caret; et qui non intelligit, auditum perdit, ac si non audisset.'

MRK 4:26 Multiple spaces in '4.26··Sic est regnum Dei.··HIER. Scriptura divina per terrenas similitudines monstrat cœlestia sacramenta, sicut per totum Evangeliorum corpus constat. Regnum Dei est Ecclesia quæ, etc., usque ad: Quoniam adest messis,··id est consummatio sæculi, in qua justi gaudebunt qui in lacrymis seminaverunt.'

MRK 4:29 Multiple spaces in '4.29··Mittit falcem.··VICT. ANT. Messis quidem tempus consummationis, falx Dei verbum omni gladio ancipiti penetrabilius. Cæterum falx hoc loco non denotat, etc., usque ad omnes enim ferunt frumentum, etsi non æque multum omnes.'

MRK 4:31 Multiple spaces in '4.31··Sicut granum.··HIER. Hoc semen iterum comparat grano sinapis, quod minimum in timore est, magnum in charitate, quæ major est omnibus oleribus, quia Deus charitas est, et omnis caro fenum, et qui infirmus est, olera manducet. Et facit ramos misericordiæ et compassionis. Cujus sub umbra pauperes Christi qui sunt cœli animalia delectantur habitare. Seminatum fuerit.··A Christo sive ab homine in terra, vel in agro, id est in corde suo. Hic homo est sensus noster et animus, qui fovens granum prædicationis humore fidei facit pullulare in agro pectoris sui. Minus est,··etc. Quasi contemptibilia prædicans, et primo non creditur, quia prædicat Deum hominem mortuum, crucifixum, hoc eloquentiæ et sapientiæ philosophorum comparatum minus invenitur.'

MRK 4:32 Multiple spaces in '4.32··Ascendit,··etc. Quæ altitudine, amplitudine, annositate transcendit herbarum naturam: Alta est, quia ad cœlestia sustollit; ampla, quia totum mundum occupavit; annosa, quia non poterit finiri. Oleribus.··BEDA. Philosophicis disciplinis, quæ tanto apertius excrescunt, viliores fiunt: quia sicut olera herbarum cito decident.'

MRK 4:34 Multiple spaces in '4.34··Sine parabola.··ID. Non quod nullum sermonem turbis apertum faceret, sed quia nullus sermo ejus invenitur in quo aliquid parabolæ non inveniatur. Seorsum autem discipuli.··HIER. Illi enim digni erant audire mysteria in intimo penetrali sapientiæ, qui, remotis cogitationum tumultibus, in solitudine virtutum permanebant. Sapientia enim est in tempore otii discenda.'

MRK 4:36 Multiple spaces in '4.36··In navi.··BEDA. Allegorice: Mare sæculi æstus. Navicula, crux qua mundi fluctus ascendimus et ad littus patriæ cœlestis pervenimus. Aliæ naves, etc., usque ad erant enim forsitan illæ naves nuper factæ et in portum tantum deductæ, vel post maris pericula ad portum reductæ.'

MRK 4:38 Multiple spaces in '4.38··In puppi.··HIER. Puppis mortuis pellibus vivos continet et fluctus arcet, et ligno solidatur, etc., usque ad: Tranquillitas magna;··pax Ecclesiæ post pressuras, sive theorica post activam vitam. Dormiens.··BEDA. Discipulis navigantibus Christus obdormit, quia fidelibus regni futuri quietem meditantibus et Spiritus sancti secundo flatu vel remigio proprii conatus mundi fluctus post terga jactantibus, subito Christi passio advenit, quo ascendente, etc., usque ad sed ad gubernatorem recurramus, illum sedulo excitemus, qui non servit, sed imperat ventis, qui omnia sedabit, qui portum salutis indulgebit.'

MRK 4:39 Multiple spaces in '4.39··Tace, obmutesce.··Nota quod omnis creatura sentit imperium Creatoris. Non quod omnia animata, ut mentiuntur hæretici, sed majestate conditoris quæ nobis insensibilia, illi sunt sensibilia.'

MRK 4:40 Multiple spaces in '4.40··Quid timidi estis?··BEDA. Quasi dicat: Quid me præsente timetis? Cui simile est, quod post resurrectionem exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia hi qui viderunt eum resurgere, non crediderunt Marc. 16.. Et item: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ! Nonne oportuit pati Christum et sic intrare in gloriam suam Luc. 24.? Et timuerunt.··Matthæus: Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est,··etc. Matth. 8. Non ergo discipuli, sed alii qui in navi erant mirabantur, de eo dubitantes, cui mare et ventus obedirent. Vel etiam ipsi discipuli recte homines dicti, quia necdum noverant potentiam Salvatoris.'

MRK 5:1 Multiple spaces in '5.1··Et venerunt,··etc. BEDA. Gerasa urbs insignis Arabiæ, trans Jordanem, juncta monti Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci præcipitati sunt, significat, etc., usque ad et qui erat longe, factus est prope in sanguine Christi.'

MRK 5:2 Multiple spaces in '5.2··Homo in spiritu.··ISID. Homo iste desperatissimus est populus gentium quem enumerat Apostolus. Elatus, superbus, immundus, sanguinarius, idololatra, ignominiosus, etc., usque ad flagellato enim stulto sapiens sapientior fit vel prudentior.'

MRK 5:3 Multiple spaces in '5.3··Et neque catenis,··etc. BEDA. Catenis et compedibus graves, et duæ leges gentium signantur, quibus peccata in re eorum publica cohibebantur. Ruptis catenis (ut Lucas scribit) subito agebatur a Domino in deserto, quia etiam transgressis illis legibus ad ea scelera cupiditate raptabantur, quæ jam vulgarem excederent consuetudinem.'

MRK 5:7 Multiple spaces in '5.7··Torqueas.··ID. Magnum tormentum ei a læsione hominis cessare, et tanto dimittit gravius quanto possidet diutius.'

MRK 5:9 Multiple spaces in '5.9··Quod tibi nomen est?··BEDA. Non quasi nescius interrogat, sed ut confessa publica peste quam toleraverat, virtus curantis gratior appareat. Sed etiam sacerdotes nostri temporis qui per exorcismum dæmones ejiciunt solent dicere: non aliter patientes posse curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod a dæmonibus visu, auditu, vel quolibet sensu corporis aut animi vigilantes dormientesve pertulerunt, patenter confiteantur. Legio mihi nomen est.··ID. Significat populum gentilem innumeris idololatriæ cultibus mancipatum: cui contra, est, etc., usque ad reprobos autem plures sectæ quam linguæ dissociando confundunt.'

MRK 5:12 Multiple spaces in '5.12··Mitte nos.··ID. Lucas: Et rogabant eum ne imperaret illis, ut in abyssum irent Luc. 8.. Sciebant ergo aliquando futurum ut per adventum ejus mitterentur in abyssum, non futura, etc., usque ad nam nisi quis porci more vixerit, in eum diabolus potestatem non accipit, nisi forte ad probandum, non autem ad perdendum.'

MRK 5:13 Multiple spaces in '5.13··Grex præcipitatus est.··BEDA. Quia jam clarificata Ecclesia, et liberato populo gentium a dæmonum dominatione, in abditis agunt sacrilegos ritus, etc., usque ad quoniam ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur.'

MRK 5:14 Multiple spaces in '5.14··Qui autem.··Quia quidam primates impiorum, quamvis Christianam legem fugiant, potentiam tamen ejus stupendo et mirando per gentes prædicant.'

MRK 5:15 Multiple spaces in '5.15··Et vident illum.··BEDA. Lucas: Sedentem ad pedes ejus.··quod signat eos qui a peccatis correcti sunt, fixa mentis intentione vestigia Salvatoris quæ sequantur, intueri. Vestitum.··Virtutum studio, quod vesana mente perdiderat. Unde filius prodigus ad patrem rediens, mox stola prima cum annulo induitur: quia quisquis vero corde pœnituerit potest donante Christi gratia pristina justitiæ opera, de quibus ceciderat, cum annulo inviolatæ fidei recuperare. Et timuerunt.··Multi enim antiqua suavitate delectati honorare se, sed pati nolle Christianam legem dicunt, quia eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina conversatione sanatum.'

MRK 5:17 Multiple spaces in '5.17··Et rogare cœperunt eum.··RAB. Ut Petrus: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum,··etc. Luc. 5. Ne tangant arcam Dei, ut Oza.'

MRK 5:19 Multiple spaces in '5.19··Vade in domum tuam.··BEDA. Sic quisque post resurrectionem peccatorum in conscientiam bonam redeat et propter aliorum salutem Evangelio serviat: ut post cum Christo quiescat, ne dum præpropere vult jam esse cum Christo, negligat prædicationis mysterium fraternæ redemptioni accommodatum. HIER. Homo sanatus mittitur in domum suam, id est, in spiritualem legis observantiam: et prædicat, etc., usque ad quia moralia ad litteram observanda sunt. BEDA. Matthæus duos, Marcus et Lucas unum a dæmone curatum dicunt, quia unus eorum clarioris nominis, est famosioris: et ideo curatio ejus est famosior. Allegorice: Duo, gentes significant de duobus filiis Nœ. Cum enim Nœ tres filios genuerit, unus assumptus est in possessionem Dei, duo idolis dediti.'

MRK 5:22 Multiple spaces in '5.22··Et venit quidam,··etc. HIER. Post hæc Jairus archisynagogus venit, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Isræl, etc., usque ad Abraham et Moyses et Samuel rogant pro plebe mortua, et sequitur Jesus preces eorum. BEDA. Jairus illuminans vel illuminatus:··quia verbis vitæ populum illuminavit: et ut hoc posset, a Spiritu sancto illuminatus est.'

MRK 5:23 Multiple spaces in '5.23··Quoniam filia mea.··BEDA. Lucas: Quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et hæc moriebatur Luc. 8.. Filia Archisynagogi est Synagoga sola legali institutione, etc., usque ad subito errorum languore consternata, spirituales vias desperabiliter omisit.'

MRK 5:24 Multiple spaces in '5.24··Et comprimebant.··Dum ad puellam sanandam vadit, a turba comprimitur: quia Judæis salutis monita præbens, quibus ægram eorum conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum consuetudine gravatus est.'

MRK 5:25 Multiple spaces in '5.25··Et mulier,··etc. Pergente Domino ad filiam archisynagogi, morbosa mulier annis duodecim præripit sanitatem, et post filia sanata est et suscitata est: quia sic dispensata est salus humani generis, ut primo aliqui ex Isræl, deinde plenitudo gentium, et sic omnis Isræl salvus fiet. BEDA. Notandum quod puella duodenis et mulier duodecim annis sanguine fluxit, etc., usque ad hæc dum Christus Judæam sanare discerneret, jam paratam aliisque promissam salutem spe certa prævenit.'

MRK 5:26 Multiple spaces in '5.26··Multa perpessa,··etc. ID. Falsis theologis, philosophis, legum sæcularium doctoribus, qui se utilia vivendi præcepta dare promittebant. Dæmones quoque, etc., usque ad cœperunt languoris sui et sperare et inquirere remedium.'

MRK 5:27 Multiple spaces in '5.27··Venit in turba.··ID. Si quis mihi ministrat, me sequatur Joan. 12.. Et alibi: Post Dominum Deum ambulabis Ose. 11.. Vel quia Deum præsentem in carne non videt, sed post ad fidei agnitionis gratiam, etc., usque ad sacramentis Evangelicis, quasi suis vestimentis, fontes obsceni sanguinis emundat.'

MRK 5:31 Multiple spaces in '5.31··Tetigit.··BEDA. Sola fidelis mulier Dominum tangit, quem passim comitans turba comprimit. Quia qui diversis inordinate glomerantium hæresibus, vel perversis moribus gravatur, solo fideli Ecclesiæ corde tangitur; unde: Noli me tangere: nondum enim ascendi ad Patrem meum Joan. 20.. Quia veraciter tangere est eum æqualem Patri credere. HIER. Septima virtute suscitatur mortua, sed inter viam tangit fimbriam retro mulier sanguinaria, quæ cum salute substantiam, etc., usque ad cymbalum confessionem; malum punicum, martyrii voluntatem significat et virtutum candorem.'

MRK 5:33 Multiple spaces in '5.33··Mulier autem.··BEDA. Ecce quo tendebat interrogatio, ut mulier scilicet confiteatur veritatem diuturnæ infirmitatis, et subitæ credulitatis et sanationis: et ita ipsa confirmaretur in fide et aliis præberet exemplum.'

MRK 5:35 Multiple spaces in '5.35··Adhuc,··etc. BEDA. Muliere sanata statim nuntiatur puella mortua: quia Ecclesia gentium a labe vitiorum curata, et ob fidei meritum, etc., usque ad sed quod hominibus est impossibile, Deo est possibile.'

MRK 5:36 Multiple spaces in '5.36··Archisynagogo.··Archisynagogus cœtus est doctorum legis de quibus: Super cathedram Moysis sederunt scribæ et Pharisæi Matth. 28.. Qui si credere voluerint, etiam subjecta eis Synagoga salva erit.'

MRK 5:37 Multiple spaces in '5.37··Et non admisit,··etc. BEDA. Blasphemis et irrisoribus non sunt revelanda mysteria, sed fidelibus qui honorent. Unde alibi: Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis Matth. 11..'

MRK 5:38 Multiple spaces in '5.38··Flentes et ejulantes.··ID. Lætentur omnes qui sperant in Domino, et in æternum exsultabunt, et habitabis in eis Psal. 5.. Hanc lætitiam merito infidelitatis Synagoga amisit: et ideo inter flentes et ululantes mortua jacet. Sed Jesus eam funditus interire non patitur.'

MRK 5:39 Multiple spaces in '5.39··Non est mortua.··Mihi, in cujus dispositione et anima recepta vivit, et caro suscitanda quiescit. Hinc mos est Christianis, ut mortui qui resurrecturi non dubitantur, dormientes vocentur; unde: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus I Thess. 4.. BEDA. Cum anima quæ peccaverit moriatur, ea tamen quam Dominus ad vitam æternam prævidet, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormisse non incongrue dici potest.'

MRK 5:40 Multiple spaces in '5.40··Ejectis omnibus.··ID. Turba ejicitur ut puella suscitetur: quia nisi sæcularium curarum multitudo a corde ejiciatur, anima quæ intus jacet mortua non suscitatur. Dum enim se per universas cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit.'

MRK 5:41 Multiple spaces in '5.41··Talitha cumi.··In Syro sermone quem evangelista ponit, non plus est quam: Puella, surge. Sed forte ad vim Dominicæ jussionis exprimendam hoc addidit: Tibi dico, surge,··et magis sensum loquentis quam verba intimare curavit. Sic sæpe apostoli et evangelistæ cum aliquod testimonium assumunt, magis sensum quam verba ponunt. HIER. Ad puellam dicitur Talitha cumi,··id est, Puella, surge. Archisynagogo, etc., usque ad unde dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam Jac. 2.. BEDA. Quod Christus tres mortuos suscitavit, tria genera animarum significat. Puellam suscitat, etc., usque ad quartum mortuum annuntiante discipulo audivit: sed quia vivi qui pro eo precarentur defuerunt: Dimitte,··inquit, mortuos sepelire mortuos suos Matth. 8..'

MRK 6:2 Multiple spaces in '6.2··Unde huic,··etc. Mira cæcitas. In factis et dictis Christum cognoscere possunt, ob solam generis notitiam contemnunt.'

MRK 6:3 Multiple spaces in '6.3··Faber.··BEDA. Qui operatur igni et spiritu; unde: Ipse baptizabit vos in igne et spiritu Joan. 1.. Faber est qui fabricatus est auroram et solem.'

MRK 6:4 Multiple spaces in '6.4··Non est propheta.··Prope naturale est cives civibus invidere quia non opera, sed infantiam quam viderunt recordantur. ISID. Comitatur sæpe vilitas originem. Ut, Quis est filius Isai III Reg. 12.. Sed: Humilia Dominus respicit, et alta a longe cognoscit Psal. 137..'

MRK 6:5 Multiple spaces in '6.5··Et non poterat,··etc. Ne cives incredulos pejus condemnaret faciens multas virtutes. Vel quia in patria sua despicitur, paucas ibi virtutes fecit et signa, ne penitus excusabiles sint. Majora quotidie in gentibus signa facit, non tam in corporum sanatione quam animarum.'

MRK 6:6 Multiple spaces in '6.6··Et mirabatur.··BEDA. Non quasi de improviso, sed quasi mirandum ostendit, quia nec prophetis credunt, nec ipsi quem præsentem cernunt.'

MRK 6:7 Multiple spaces in '6.7··Et vocavit.··HIER. Mittuntur duodecim apostoli, et datur eis potestas præcepta docendi ut comitetur verbum simul et factum: et cum promissis invisibilibus virtutes misceantur, et sic cum ungunt ægros oleo, infirmitatem fidei virtute corroborant. Et dabat illis,··etc. Benignus Dominus et magister non invidet discipulis et servis potestatem suam. Sed ipse potestate sua agit, illi sua infirmitate, si quid agunt, et Domini virtutem confitentur dicentes: In Jesu nomine surge et ambula Act. 3..'

MRK 6:8 Multiple spaces in '6.8··Ne quid tollerent,··etc. Tanta sit in Domino fiducia, ut nihil deesse certissime sciant, ne dum sibi provident temporalia, minus aliis provideant æterna. BEDA. Mattheus et Lucas memorant Dominum discipulis dixisse, ut nec virgam ferrent: Marcus ne quid tollerent nisi virgam. Sed illi realiter virgam accipiunt. Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit.'

MRK 6:9 Multiple spaces in '6.9··Calceatos sandaliis.··ID. Ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est, nec Evangelium occultetur, nec terrenis commodis innitatur. Ne induerentur duabus tunicis.··ID. Quod est ut simpliciter ambulent, non dupliciter.'

MRK 6:11 Multiple spaces in '6.11··Excutite pulverem de pedibus.··ID. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem, quod prædicatio usque ad illos pervenerit. Vel quod nihil ab eis acceperint ad victum necessarium qui Evangelium spreverunt.'

MRK 6:13 Multiple spaces in '6.13··Et ungebant oleo.··ID. Jacobus dicit: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum ungentes eum oleo Jac. 5., etc. Unde patet ab apostolis hunc morem esse traditum ut energumeni et alii ægroti ungantur oleo a pontifice consecrato.'

MRK 6:14 Multiple spaces in '6.14··Et audivit rex.··ID. Lucas Luc. 9.: Audivit Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant,··etc. Unde intelligendum, aut confirmatum eum ex aliorum verbis credendo dixisse, aut adhuc hæsitando, etc., usque ad non resurrexisse, sed sublevatum esse furtim credere maluerunt.'

MRK 6:17 Multiple spaces in '6.17··Philippi fratris sui.··BEDA. Vetus historia narrat Philippum majoris Herodis fuisse filium, et fratrem Herodis sub quo passus est Dominus, et duxisse Herodiadem, filiam Arethæ, et postea Aretham ortis simultatibus filiam suam tulisse, et Herodi inimico Philippi in dolorem ipsius nuptiis copulasse. Egesippus vel Josephus tamen longe aliter.'

MRK 6:18 Multiple spaces in '6.18··Non licet tibi habere,··etc. ID. Qui venerat in spiritu et virtute Eliæ, Herodem arguit et Herodiadem, sicut, etc., usque ad homo enim ad laborem nascitur, et sancti per mortem transeunt ad requiem.'

MRK 6:23 Multiple spaces in '6.23··Et juravit.··BEDA. Non excusatur a perjurio per juramentum. Ideo enim forte juravit, ut occasionem inveniret occidendi. Et si illa patris aut matris interitum postulasset, non utique concessisset Herodes.'

MRK 6:26 Multiple spaces in '6.26··Et contristatus,··etc. ID. Consueto more Scripturæ contristatus, non re, sed multorum opinione. Sicut et ipse Joseph, etc., usque ad ut sub occasione pietatis impius fieret.'

MRK 6:27 Multiple spaces in '6.27··Caput ejus in disco.··ID. Caput legis quod est Christus, a corpore abscinditur, etc., usque ad Christus autem, qui est lux mundi, cum incipiunt crescere dies.'

MRK 6:29 Multiple spaces in '6.29··Et tulerunt.··ID. Josephus narrat Joannem vinctum, in castellum Macheronta adductum ibique truncatum. Ecclesiastica narrat historia, in Sebaste urbe Palæstinæ, quæ dicta est quondam Samaria. Tempore vero Juliani, etc., usque ad expurgato a sordibus templo Serapis ossa eadem ibi posuit, et basilicam in honore sancti Joannis consecravit.'

MRK 6:30 Multiple spaces in '6.30··Et convenientes.··HIER. Ad locum unde exeunt flumina redeunt. Deo gratias semper referunt super his quæ acceperunt. Omnia.··Non solum quæ ipsi egerant et docuerant apostoli Domino renuntiant, sed etiam quæ Joannes eis docentibus passus sit. Vel sui vel ejusdem Joannis discipuli, sicut Matthæus scribit.'

MRK 6:31 Multiple spaces in '6.31··Venite seorsum.··BEDA. Non solum requisitionis causa, sed mystice significat quod, relicta Judæa, quæ, etc., usque ad venit seorsum, ducit quos eligit, ut inter male viventes mala non attendant, ut Loth in Sodomis, et Job in terra Hus, et Abdias in domo Achab. Requiescite.··Ut aves in ramis sinapis. Pusilla hic requies sanctis, longus labor: sed post dicitur illis ut requiescant a laboribus suis. Erant enim,··etc. HIER. In arca Nœ animalia quæ intus erant, foras mittebantur, et quæ foris erant, intus erumpebant. Sic in Ecclesia Judas, etc., usque ad tunc cessabit ventus et procella, Jesu sedente et regnante in navi, quæ est universalis Ecclesia.'

MRK 6:32 Multiple spaces in '6.32··Abierunt in deserto.··BEDA. Petendo solitudinem fidem turbarum an se sequatur explorat, et exploratam digna mercede remunerat. Turbæ autem non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, iter deserti arripiunt, et salutis desiderium ostendunt. Rursus ipse excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando ægrotos, recreando jejunos, quantum devotione credentium delectetur insinuat.'

MRK 6:33 Multiple spaces in '6.33··Et pedestres.··Nota quia non in aliam maris ripam sine Jordanis navigio pervenerunt. Sed transito aliquo freto vel stagno, proximos ejusdem regionis locos adierunt, quo etiam pedestres indigenæ pervenire potuerunt.'

MRK 6:34 Multiple spaces in '6.34··Et misertus est.··BEDA. Quomodo misertus sit, Matthæus plenius exponit hoc modo: Et misertus est eis, et curavit languores eorum.··Hoc est enim pauperum et non habentium pastorem veraciter misereri, et viam veritatis aperire, et languidos curare et jejunos reficiendo ad laudem supernæ largitatis animare; quæ sequentia eum fecisse declarant.'

MRK 6:35 Multiple spaces in '6.35··Et cum jam hora.··Die declinata Salvator turbas reficit, quia vel fine sæculi propinquante, vel cum sol justitiæ pro nobis occubuit, a diutina spiritalis inediæ sumus liberati fame. BEDA. Christum deserta gentium petentem multæ. fidelium catervæ relictis mœnibus priscæ conversationis, neglectoque variorum dogmatum præsidio, sequuntur, et cum primum notus in Judæa Deus, tunc exaltatus est super cœlos et super omnem terram gloria ejus.'

MRK 6:37 Multiple spaces in '6.37··Date illis.··Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudino signi notesceret. Et insinuans, quia quotidie per eos jejuna corda sunt pascenda, cum eorum exemplis vel verbis ad amanda cœlestia suscitamur. Notandum, quod hoc panum miraculum Joannes scripturus præmisit, quod proximum esset Pascha. Matthæus et Marcus hoc, interfecto Joanne, continuo esse factum dicunt: unde colligitur Joannem imminente Pascha fuisse decollatum, et alio sequente Pascha crucifixum Dominum.'

MRK 6:38 Multiple spaces in '6.38··Quinque.··BEDA. Quinque panes, quinque Mosaicæ legis libri, quibus divinæ æternitatis cognitio, mundi creatio, cursus habentis sæculi, et vera Deo serviendi religio, etc., usque ad ad ultimum vero magno munere dat electis ut edant et bibant super mensam suam in regno suo.'

MRK 6:39 Multiple spaces in '6.39··Secundum contubernia.··ID. Diversi discubitus, distincti ordines ecclesiarum qui unam catholicam faciunt.'

MRK 6:40 Multiple spaces in '6.40··Per centenos et quinquagenos.··Per quinquaginta jubilæi requies. Quinquagenarius autem bis ductus centum facit; et ideo utriusque quietis perfectionem significat, scilicet, corporis et mentis. Qui enim quiescit ab actibus pravis, requiem habet corporis. Qui autem a cogitationibus etiam perversis, requiem habet mentis. Bene autem super viride fenum discumbentes, Dei pascuntur alimentis, qui per studium abstinentiæ, calcatis illecebris carnis, audiendis implendisque verbis Dei operam impendunt. Ideo alii quinquageni, alii centeni, quia requiescitur prius a malo opere, ut post sit etiam requies in mente.'

MRK 6:41 Multiple spaces in '6.41··Et acceptis.··Non nova cibaria creat quia incarnatus, non alia quam quæ scripta erant prædicat: sed legem et prophetas mysteriis gravida esse demonstrat. Fregit.··Et ante turbas ponenda distribuit discipulis suis, quia sacramenta sanctis doctoribus, qui hæc toto orbe prædicent, patefecit.'

MRK 6:43 Multiple spaces in '6.43··Et sustulerunt,··etc. BEDA. Secretiora mysteria quæ rudes capere nequeunt, perfectiores diligenter inquirunt. Nam per cophinos, duodecim apostoli: et per apostolos sequentes doctores figurantur, foris despecti, intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati. In cophinis enim servilia geruntur opera: sed ille eos panis fragmentorum implevit, qui infirma mundi, ut frangat vel confundat, elegit.'

MRK 6:44 Multiple spaces in '6.44··Quinque millia.··ID. Propter quinque sensus corporis. Hi Dominum secuti, significant eos qui in sæculari adhuc habitu positi, exterioribus quæ possident bene uti norunt. Qui recte quinque panibus aluntur: quia necesse est ut tales legalibus adhuc præceptis instruantur. Qui autem mundo omnino renuntiant, et quatuor sunt millia et septem panibus refecti, hoc est evangelica perfectione sublimes, et spirituali gratia intus eruditi.'

MRK 6:45 Multiple spaces in '6.45··Et statim cœgit.··Exemplum dat nobis ut in omnibus bonis quæ agimus humani favoris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. Ad Bethsaidam.··BEDA. Bethsaida civitas est in Galilæa Andreæ et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit, etc., usque ad quæ ambæ sunt civitates in Galilæa juxta stagnum Genesareth: quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civitate sic vocatur.'

MRK 6:46 Multiple spaces in '6.46··Abiit in montem.··ID. Bene orat qui Deum orando quærit, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiæ sublimioris ascendit. Qui de divitiis, etc., usque ad omnia quæ vult potest, quia advocatus et judex noster est; alterum pietatis officium, alterum potestatis insigne.'

MRK 6:47 Multiple spaces in '6.47··Et ipse solus,··etc. Qui aliquando omnino in periculis Ecclesiam deseruisse videtur; unde: Ut quid, Domine, recessisti longe Psal. 10. etc. Sed quia differt auxilium, non aufert subsidium.'

MRK 6:48 Multiple spaces in '6.48··Et circa quartam.··BEDA. Stationes et vigiliæ militares, horarum spatio dividuntur: patet ergo eos, etc., usque ad Lucifer namque tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam illuminare dicitur. Et volebat præterire eos.··ID. Ut ad horam, scilicet, conturbati: sed continuo liberati, plus liberationis suæ miraculum stuperent, et ereptori suo, etc., usque ad Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te;'

MRK 6:49 Multiple spaces in '6.49··Putaverunt.··BEDA. Adhuc hæretici putant phantasma esse, nec veram carnem de virgine assumpsisse. Theodorus enim, etc., usque ad et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam.'

MRK 6:50 Multiple spaces in '6.50··Nolite timere.··Prima subventio est pellere timorem; secunda, tempestatem præsentiæ suæ virtute compescere. Nec mirum si Domino ascendente in navim cessat ventus: quia in quocunque corde per gratiam sui amoris adest, mox universa vitiorum et adversantis mundi et malignorum spirituum bella quiescunt.'

MRK 6:52 Multiple spaces in '6.52··Non enim intellexerunt.··BEDA. Miraculo panum, quod esset rerum conditor ostendit. Ambulando super undas, quod totum corpus habebat liberum ab omni gravedine peccati. Placando ventos et undas, quod elementis dominaretur ostendit. Sed carnales adhuc discipuli magnitudine quidem virtutum stupebant, sed divinæ majestatis veritatem non cognoscebant.'

MRK 6:54 Multiple spaces in '6.54··Cognoverunt.··Rumore, non facie vel magnitudine signorum: etiam vultu plurimis notus erat.'

MRK 6:56 Multiple spaces in '6.56··Fimbriam vestimenti.··BEDA. Minimum mandatum quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno cœlorum: vel assumptionem carnis per quam venimus ad Verbum Dei.'

MRK 7:1 Multiple spaces in '7.1··Et conveniunt.··ID. Patet quam vera sit confessio Domini ad Patrem qua dicitur: Quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis Matth. 11.. Indocti veniunt, infirmos adducunt, ut vel fimbriam ejus contingant, et ideo cupita salute patiuntur. Pharisæi vero et Scribæ, qui doctores populi esse debebant, non ad verbum audiendum, non quasi ad medicum, sed ad quæstionum pugnas concurrunt.'

MRK 7:2 Multiple spaces in '7.2··Communibus manibus.··HIERON. Immundis, vel communibus manibus communionem gentium significat. Munditia Pharisæorum sterilis est, communio apostolorum non tota extendit palmites suos usque ad mare. Non lotis.··De non lotis corporis manibus vituperant, cum in eorum operibus nihil immunditiæ inveniatur. Ipsi aqua exterius loti, conscientiæ livore intus sunt polluti.'

MRK 7:3 Multiple spaces in '7.3··Pharisæi.··BEDA. Superstitiosa hominum traditio crebrius lavari, ob manducandum et hujusmodi. Sed necessaria doctrina veritatis eos jubet, qui panem vitæ qui de cœlo descendit manducare desiderant, crebro eleemosynarum, aliorumque justitiæ fructuum lamento sua opera purgare.'

MRK 7:4 Multiple spaces in '7.4··Baptismata.··Frustra vasorum baptismata servant, qui cordium suorum et corporum sordes negligunt. Non enim hoc de materialibus manibus dictum est, sed pro mentium emundatione, et operum castigatione, et animarum sanctimonia et salute.'

MRK 7:5 Multiple spaces in '7.5··Quare discipuli tui,··etc. Mira stultitia! Filium Dei arguunt, quia non servat præcepta hominum. Manus autem, id est, opera non corporis sed animæ lavandæ sunt, ut fiat in illis Verbum Dei.'

MRK 7:6 Multiple spaces in '7.6··Bene prophetavit.··HIERON. Latratum Pharisæorum reprimit furca rationis, id est, Moysi et Isaiæ increpatione, ut et nos hæreticos verbis Scripturæ vincere possimus.'

MRK 7:9 Multiple spaces in '7.9··Bene irritum.··Falsam calumniam vera ratione confutat, quasi, Vos propter traditionem hominum præcepta Dei contemnitis et negligitis, quare ergo meos discipulos arguitis, qui jussa seniorum parvipendunt, ut custodiant mandata Dei?'

MRK 7:11 Multiple spaces in '7.11··Vos autem dicitis.··BEDA. Consulens Dominus imbecillitati, vel ætatum vel penuriæ parentum, præcepit, etc., usque ad qui verus Pater est, oblatio Domini præponatur. Tibi profuerit.··ISID. In tuos usus consumitur, quod sacrilegium est. Vel interrogative. Quasi dicat: Proderit tibi? Non debet: Hoc metuentes patres afficiebantur inedia.'

MRK 7:15 Multiple spaces in '7.15··Nihil est extra,··etc. BEDA. Nec idolothytum in quantum cibus est, in quantum Dei creatura est, sed dæmoniorum invocatio hoc facit immundum. Unde: Non potestis bibere calicem Domini et calicem dæmoniorum I Cor. 10.. Judæi se partem Dei jactant, communes cibos vocant, quibus omnes homines utuntur, ut ostrea, lepores, et hujusmodi animalia, quæ ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt.'

MRK 7:18 Multiple spaces in '7.18··Et vos imprudentes.··Corripiuntur, quia quæ per se patent, mystica putant. Ex quo advertimus vitiosum esse auditorem, qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere.'

MRK 7:19 Multiple spaces in '7.19··Et in secessum.··BEDA. Hinc calumniantur quidam hæretici, quod Dominus physicæ ignarus putet omnes cibos, etc., usque ad per occultos meatus (quos Græci poros vocant) ad inferiora dilabitur et in secessum vadit. AUG. Quædam sic accedunt ut etiam mutent et mutentur, sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur mutamur.'

MRK 7:21 Multiple spaces in '7.21··De corde hominum.··BEDA. Animæ locus principalis non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Arguuntur etiam, etc., usque ad ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit nos amare.'

MRK 7:24 Multiple spaces in '7.24··Et inde surgens.··Relictis Scribis et Pharisæis calumniatoribus, in partes Tyri et Sidonis secessit, ut Tyrios Sidoniosque curaret. Neminem.··BEDA. Quamvis latere non potuerit, non tamen factum est quod voluit. Sed exemplum, etc., usque ad ut filiam Syrophœnissæ a dæmonio liberaret et per fidem gentilis feminæ Scribarum et Pharisæorum perfidiam argueret.'

MRK 7:25 Multiple spaces in '7.25··Mulier enim.··Marcus dicit Dominum fuisse in domo, cum venit ad eum mulier. Matthæus dicit quod clamat post nos Matth. 15.. Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Matthæus ait: Non respondit ei verbum,··dedit intelligere quod ambo tacuerunt, et cum silentio ingressi sunt. Et ita cætera contexuntur, quæ in nullo dissentiunt. HIER. Mulier est mater nostra Romana Ecclesiæ. Nata, dæmoniaca occidentalis barbaries, cujus fides fecit de cane ovem. Micas intellectus quærit, non panem infractum litteræ cupit. BEDA. Mulier gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens Ecclesiam significat de gentibus collectam, quæ pro filia, etc., usque ad qui priscas suæ perfidiæ mansiones relinquunt, atque in domum Dei, id est Ecclesiam, pia se devotione transferunt.'

MRK 7:27 Multiple spaces in '7.27··Sine prius saturari filios.··Quasi dicat: Futurum est ut et vos gentes salutem consequamini: sed prius oportet Judæos, qui antiqua electione filii Dei nominantur, pane cœlesti refici, et sic tandem gentibus vitæ pabula ministrari. Filiorum.··BEDA. Mira conversio: nam Isræl quondam filius, nos canes. Pro diversitate fidei ordo nominum mutatur. De illis dicitur: Circumdederunt me canes multi Psal. 21.. De nobis: Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili Joan. 10..'

MRK 7:28 Multiple spaces in '7.28··De micis.··Non integros cibos digna sum recipere, reliquiis catellorum contenta sum, ut sic veniam ad panem integrum. BEDA. De micis,··etc. Mensa, scriptura, unde: Parasti in conspectu meo mensam,··etc. Psal. 22.. Micæ puerorum, etc., usque ad ut ad speranda superna quæ a Domino promissa sunt præmia in cœlo, merito se humilitatis erigant.'

MRK 7:29 Multiple spaces in '7.29··Propter hunc sermonem.··BEDA. Hic datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, quia per fidem et confessionem parentum in baptismo liberantur a dæmonio parvuli, qui necdum per se sapere vel aliquid agere boni possunt aut mali.'

MRK 7:31 Multiple spaces in '7.31··Tyri.··HIERON. Tyrus angustia significans Judæam, cui Dominus: Coangustatum est stratum et pallium breve, utrumque operire non potest, ut transferat se ad alias gentes Isai. 18.. Sidonem.··HIERON. Sidon, venatio, fera indomita, nostra regio vel natio est. Decapoleos.··BEDA. Regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem. Quod autem dicitur: Venit ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos,··non ipsos eum intrasse significat, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed usque ad mare venisse, atque ad locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat. HIERON. Salvator ad salvandas gentes ab apostolis deducitur, et docet quod adolescenti interroganti respondit: Nosti mandata, hæc fac et vives Luc. 18..'

MRK 7:32 Multiple spaces in '7.32··Surdum et mutum.··BEDA. Qui scilicet, nec aures verbis Dei audiendis, nec os pro loquendis aperit. Quales necesse est ut hi qui audire et loqui verbum Dei longo usu didicerunt, Domino sanandos offerant, ut eos quos humana fragilitas nequit, gratiæ dextera salvet. HIERON. Genus humanum tanquam unus homo varia peste absumptus in protoplasto, cæcatur dum videt, surdus fit dum audit, dum odorat emungitur, obmutescit dum loquitur, mancus fit dum manus erigit, incurvatur dum erigitur, hydropicus fit dum concupiscit, claudus dum progreditur, lepra suffunditur dum mundatur, dæmone impletur dum divinitatem appetit, moritur morte dum audacter excusat. Et deprecabantur.··Incarnationem Domini prophetæ et patriarchæ cupiebant.'

MRK 7:33 Multiple spaces in '7.33··Et apprehendens eum,··etc. Seorsum a turbulentis cogitationibus et actibus inordinatis serminobusque incompositis educitur qui sanari meretur. Digiti qui in aures mittuntur, verba Spiritus sancti, de quo dicitur: Digitus Dei est hic Exod. 8.. Et: Opera digitorum tuorum sunt cœli Psal. 8.. Tetigit linguam,··etc. Spuma de carne Domini, divina sapientia, quæ solvit ignorantiam humani generis, ut dicat: Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc. Seorsum.··BEDA. Prima salutis via est de turba educi. De turba educit Dominus infirmum, cum mentem peccatis, etc., usque ad exspuens ergo linguam muti ut loqui valeat, tangit, cum ora diu bruta ad verba sapientiæ proferenda contactu suæ pietatis informat.'

MRK 7:34 Multiple spaces in '7.34··Et suscipiens,··etc. HIERON. Ingemuit.··Gemere nos docuit, et in cœlum thesaurum nostri cordis erigere, quod per compunctionem cordis a frivola carnis lætitia purgatur, ut dicitur: Rugiebam a gemitu cordis mei; Domine, ante te omne desiderium meum,··etc. Et ait illi: Ephpheta, quod est Adaperire. Corde creditur ad justitiam Rom. 10., etc. Et statim apertæ,··etc. Aures apertæ sunt ad hymnos et cantica et psalmos. Solvitur lingua, ut eructet verbum bonum, quod non possunt nec minæ nec verba cohibere vel prohibere. Unde Paulus: Ego vinctus sum, sed verbum Dei non est alligatum in me I Tim. 2..'

MRK 7:35 Multiple spaces in '7.35··Et loquebatur recte.··BEDA. Ille solus recte loquitur vel Dominum confitendo, vel aliis prædicando, cujus auditum ut cœlestibus possit auscultare et obsecundare mandatis divina gratia referat. Cujus linguam Dominus tactu sapientiæ, quæ ipse est, ad loquendum instruit. Hic talis dicere potest: Domine, labia mea aperies Psal. 5., etc.'

MRK 7:36 Multiple spaces in '7.36··Et præcepit illis ne cui dicerent.··Non in virtutibus gloriandum esse docuit, sed in cruce et in humiliatione. Quanto autem eis,··etc. Civitas in monte posita undique circumspecta abscondi non potest Matth. 15.: humilitas semper præcedit gloriam. Adaperire.··Ad aures proprie. Aures enim ad audiendum aperiendæ, lingua ut loqui possit erat solvenda. Unde sequitur: Statim apertæ,··etc. Quanto autem eis præcipiebat,··etc. Sciebat ille qui omnia novit antequam fiant, quod magis prædicarent, et hoc præcipiendo pigris voluit ostendere, quanto studiosius quantoque frequentius [ferventius] prædicare debeant, quibus jubet ut prædicarent: quando illi qui prohibentur tacere non poterant.'

MRK 8:2 Multiple spaces in '8.2··Misereor super turbam.··Quia verus homo miseretur et compatitur affectu humanæ fragilitatis. Quod de septem panibus et paucis pisciculis quatuor millia hominum satiavit, divinæ potentiæ opus est contra Eutichetis errorem. Triduo sustinent.··Quare triduo sustinerent Matthæus dicit sic Matth. 15.: Et ascendens in montem sedebat ibi, et accesserunt ad eum,··etc. Turba triduo Dominum sustinet propter sanationem infirmorum suorum, cum electi quique fide sanctæ Trinitatis lucidi Domino, pro suis suorumque peccatis, animæ peccantis, scilicet, languoribus instanter supplicant. Turba multa triduo Dominum sustinet, cum multitudo fidelium peccata sua per pœnitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione et cogitatione convertit. BEDA. Hoc miraculo designatur, quod viam præsentis sæculi, aliter incolumes transire nequimus, alimento verbi sui Christus nos reficiat. Hoc vero typice, etc., usque ad ipse ab infimis delectationibus abstractam pane cœli reficit, atque ad appetitum supernæ suavitatis cibi spiritualis dato pignore accendit.'

MRK 8:3 Multiple spaces in '8.3··Si dimisero eos.··Quia conversi peccatores in præsentis vitæ via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulis dimittantur. De longe.··Moraliter. Qui nihil carnalis corruptionis expertus, ad servitutem Dei festinat, de longinquo non venit; qui etiam nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, nec iste de longinquo. Alii post multa flagitia veniunt: et ideo de longinquo.'

MRK 8:5 Multiple spaces in '8.5··Septem.··BEDA. Mysterium est Novi Testamenti, in quo septiformis Spiritus gratia plenius creditur et datur. Nec sunt panes hordeacei, sicut illi quinque de quibus quinque millia hominum satiata sunt, ne, sicut in lege, vitalis animæ alimentum corporalibus sacramentis tegeretur. Hordei enim medulla tenacissima tegitur palea. HIER. Septem panes, septem dona Spiritus sancti. Quatuor millia, annus Novi Testamenti cum quatuor temporibus. Septem sportæ, septem primæ Ecclesiæ. Fragmenta panum mystici intellectus primæ septimanæ sunt. Pisciculi benedicti: libri Novi Testamenti, quomodo piscis assi partem resurgens postulat, et piscem superpositum prunis discipulis in captura piscium porrigit.'

MRK 8:6 Multiple spaces in '8.6··Super terram.··BEDA. In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit; quæ autem septem panibus reficienda est, super terram discumbere præcipitur: quia per legem carnis, etc., usque ad hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continet.'

MRK 8:7 Multiple spaces in '8.7··Pisciculos.··ID. Sanctos illius temporis, per quos eadem condita est Scriptura: vel quorum ipsa Scriptura, fidem, vitam et passiones continet; qui de fluctibus sæculi erepti, et divina benedictione consecrati refectionem nobis, ne in hujus mundi excursu deficiamus, vitæ suæ et mortis suæ exemplo præbuere.'

MRK 8:8 Multiple spaces in '8.8··Manducaverunt.··ID. Sunt multi qui quamvis omnia sua relinquere, et altiora hujus mundi nequeant implere, tamen esurientes et sitientes justitiam saturantur, cum audientes mandata Dei ad vitam perveniunt æternam. Quod superaverat.··ID. Altiora præcepta vel exhortamenta, et consilia, quæ generalis fidelium multitudo nequit attingere, sicut hic: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes Matth. 19., etc. Septem sportas.··Septem sportæ, Spiritus sancti gratia septiformi repleti. Fiunt enim sportæ de junco, et palmarum foliis. Juncus nascitur super aquas, palma victorem coronat. Sancti quoque ne ab humore æternitatis arescant, in ipso vitæ fonte se collocant, et æternæ retributionis palmam exspectant.'

MRK 8:10 Multiple spaces in '8.10··Et statim.··Pro hoc in Matthæo habemus: Ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan.··Sed non est dubitandum eumdem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique codices habent Magedan etiam secundum Marcum.'

MRK 8:11 Multiple spaces in '8.11··Quærentes,··etc. Quasi ea quæ viderant, non fuissent signa. Sed quid quærant per hoc determinatur, de cœlo, vel in morem Eliæ ignem de sublimi, vel ad similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua, vel fulgura vel imbres, quasi non possent et hæc calumniari qui ea calumniabantur quæ oculis viderant, manu tangebant, utilitate sentiebant. Vel signa de cœlo, manna, ut qui paucis panibus multa hominum millia satiavit, nunc sicut Moyses manna cœlitus misso populum omnem passim reficiat. Unde Joannes post edulium panum turbas quæsisse dicit: Quid operaris? Patres nostri manducaverunt manna in deserto Joan. 6., etc.'

MRK 8:12 Multiple spaces in '8.12··Si dabitur.··AUG. De concordia evangelistarum. In Marco ita scriptum esse dicit: et signum non dabitur ei. BEDA. Generationi isti, id est tentantium Deum et contradicentium verbis ejus, non dabitur signum de cœlo, quod tentantes, etc., usque ad ad impositionem manuum apostolorum gratiam sancti Spiritus de cœlo plurimis credentibus infudit.'

MRK 8:13 Multiple spaces in '8.13··Ascendit navim.··ID. Septem sportis modo impletis, statim ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan, et ibi navigantibus dictum est quod caverent a fermento Pharisæorum et sadducæorum. Sed Scriptura dicit quod obliti sunt panes tollere, in quo ostenditur quod modicam curam carnis haberent intenti Domini præsentiæ.'

MRK 8:17 Multiple spaces in '8.17··Quid cogitatis.··BEDA. Accepta occasione, docet quid significent quinque panes et septem, et pauci pisciculi, quinque millia hominum aut quatuor. Si enim fermentum Pharisæorum et Herodis traditiones perversas et hæretica significat dogmata, quare cibi quibus nutritus est populus Dei non veram doctrinam integramque significat?'

MRK 8:23 Multiple spaces in '8.23··Ex exspuens.··ID. Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos cæci, manus suas imponit, ut videat: quia cæcitatem humani generis et per invisibilia divinæ pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpta humanitatis abstersit. Quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanæ cæcitatis ostendat: et quæ vix et quasi per gradus ad lucem redeat, et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adjuvant.'

MRK 8:24 Multiple spaces in '8.24··Video homines,··etc. HIER. Omnes æstimat sibi superiores, se indignum judicans: ut David se vocari hominem, sed canem mortuum et pulicem unum. Primo autem, etc., usque ad huic Dominus secunda impositione manuum, lucem omnia clara videndi restituit: scilicet quid credendum, quomodo vivendum, quæ præmia sunt speranda.'

MRK 8:25 Multiple spaces in '8.25··Deinde iterum,··etc. HIER. Ut clare videret omnia, id est per opera visibilia invisibilia intelligeret, et quæ oculus non vidit, et clarum, animæ suæ statum post rubiginem peccati mundi cordis oculo contemplaretur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth. 5..'

MRK 8:26 Multiple spaces in '8.26··Et misit.··HIER. Ut videret in se quod ante non vidit. Non enim putat desperans homo de salute omnino posse se quod facere illuminatus per spem potest perficere. Mystice. Admonet Dominus omnes qui agnitione veritatis illustrantur, ut ad cor redeant, et quantum sibi donatum fuerat sollicita mente perpendant, et beneficiis Dei digna operatione respondeant. Nemini dixeris.··BEDA. Quod sanationem silere jubet, exemplum est suis, ne si miranda faciant, favorem quærant, sed divinis aspectibus sint placere contenti.'

MRK 8:27 Multiple spaces in '8.27··Quem me dicunt?··Pulchre primo sententiam hominum interrogat, ne confessio eorum vulgi opinione, sed veritatis agnitione videatur infirmata: ne sicut Herodes de auditis hæsitare putentur. Unde Petro secundum Matthæum dicit: Caro et sanguis non revelavit tibi Matth. 16., id est doctrina hominum. Homines.··Pulchre qui hominum more diversam de Domino sententiam ferunt, homines dicuntur. Nam qui veritatem potentiæ ejus pia mente cognoscunt, non homines, sed dii appellari merentur. Unde dicit illis: Vos vero,··etc. Quasi dicat: Illi, homines, humana opinantes; sed vos, dii, quem me esse dicitis?'

MRK 8:29 Multiple spaces in '8.29··Tu es Christus.··BEDA. Omnia complectitur qui et naturam et nomen exprimit, in quo summa virtutum. Paulus dicit, etc., usque ad non licet tamen nescire generationis fidem.'

MRK 8:30 Multiple spaces in '8.30··Et comminatus est.··BEDA. Noluit se ante passionem et resurrectionem prædicari: quia completo sanguinis sacramento apostolis opportunius dicit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 18.. Quia non prodesset eum publice prædicari, quem flagellatum sunt visuri, et crucifixum multa pati.'

MRK 8:31 Multiple spaces in '8.31··Quoniam oportet,··etc. HIER. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate præcavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi: Si quis vult venire post me, abneget se Matth. 16., etc.'

MRK 8:32 Multiple spaces in '8.32··Et apprehendens.··BEDA. Amantis affectu dicens: Absit a te, Domine.··Vel ut melius in Græco habetur: Propitius esto,··etc., usque ad apprehenditque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne præsentibus cæteris magistrum videatur arguere.'

MRK 8:33 Multiple spaces in '8.33··Vade retro.··ID. Multi putant quod non Petrus, sed adversarius Spiritus sit correctus, quo suggerente hoc Apostolus dicebat: Sed mihi error Apostoli de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videbitur diaboli. Diabolo dicitur: Vade retro, Satanas.··Petro: Vade retro me,··etc., id est sequere sententiam meam. Quæ Dei sunt,··etc. Mea est voluntas et Patris, ut pro salute hominum moriar: tu non vis granum frumenti in terram cadere, ut multum fructum afferat.'

MRK 8:34 Multiple spaces in '8.34··Si quis vult,··etc. BEDA. Postquam mysterium suæ passionis et resurrectionis ostendit, hortatur omnes ad imitandum passionis exemplum, et omnibus salutem promittit animarum. Sed perfectioribus, quanta passurus quod a mortuis resurrecturus esset aperuit, formam tribuens prædicandi, ut scilicet, pro suo quisque modo instruatur, neque infirmis altiora committantur. Deneget.··Non valet apprehendere quod ultra ipsum est si nescierit mactare quod est. Nisi quis a semetipso deficiat, ad Deum, qui supra ipsum est, non appropinquat. Tollat crucem.··Vel per abstinentiam macerando corpus, vel per compassionem animum. De corpore dicit Paulus: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo II Cor. 9., etc. Idem de compassione animi: Quis infirmatur, et ego non infirmor?··II Cor. 11.'

MRK 8:38 Multiple spaces in '8.38··Qui enim.··BEDA. Duo tempora Ecclesia significat, aliud persecutionis, quando ponenda est anima; aliud pacis, quando frangenda sunt desideria terrena. Qui enim me,··etc. Quia multi avaritiam vineunt, labentia despiciunt, sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti, non exprimunt voce. Addit: Qui enim me,··etc.'

MRK 8:39 Multiple spaces in '8.39··Amen dico.··BEDA. Cum de futura vita loqueretur, ideo necessarium fuit ut hoc promitteret de pœnitenti vita, ut rudes adhuc discipuli hac consolatione confortarentur, sicut de Judaico populo dicitur: Dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant Psal. 104.. Regnum Dei,··etc. Id est, Ecclesiam contra mundi hujus gloriam erectam. Vel futuram in cœlis beatitudinem quam in monte viderunt. Quod pia provisione factum est, ut æternum gaudium, tametsi ad breve momentum prælibatum, ad adversa ferenda fortius animaret.'

MRK 9:1 Multiple spaces in '9.1··Et post dies,··etc. HIER. Post comminationem crucis resurrectionis gloria ostenditur, unde sequitur: Et post dies,··etc. Ut non timerent opprobria crucis, qui oculis suis viderant gloriam futuræ resurrectionis. BEDA. Et post dies sex.··Lucas: Factum est autem post hæc verba fere dies octo, etc., usque ad ne in octavo retributionis tempore ab irato judice corripiamur. In montem excelsum.··In montem ut oraret, etc., usque ad tunc æterna ejus visione merebuntur lætari. Transfiguratus.··Non veram substantiam carnis amisit, sed gloriam futuræ suæ, vel nostræ resurrectionis ostendit. Talis post judicium cunctis apparebit electis: in judicio, in forma servi et bonis et malis, ut impii quem sprevere, quem Judæi negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem judicavere nequeant judicem agnoscere.'

MRK 9:2 Multiple spaces in '9.2··Et vestimenta.··Vestimenta Domini, sancti. Unde: Qui in Christo baptizati estis Christum induistis Gal. 3.. Hæc Domino in mundo manente videbantur despecta, sed ipso montem petente novo candore refulgent. Quia nunc quidem filii sumus Dei, sed nondum apparuit quid erimus. Cum ergo apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est I Joan. 3.. Unde subditur.'

MRK 9:3 Multiple spaces in '9.3··Et apparuit,··etc. Moyses sanctus mortuus, Elias vivus in cœlum raptus, visi in majestate cum Domino (ut Lucas dicit) futuram in illo omnium sanctorum gloriam significant: qui tempore judicii vel vivi in carne reperientur vel mortui. Elias cum.··BEDA. Legislator et eximius prophetarum apparent: loquuntur cum Domino in carne vivente, ostendentes ipsum esse quem lex et prophetæ promiserunt; non in infimis, sed in monte cum illo, quia qui terrena desideria mente transeunt solvi majestatem Scripturæ sanctæ, quæ in Domino impleta est, perspiciunt.'

MRK 9:4 Multiple spaces in '9.4··Rabbi.··Quamvis stupefactus, etc., usque ad unum habentia tabernaculum, id est Ecclesiam Dei. Bonum est.··Multo ergo melius choris sanctorum interesse, Deitatis perfrui visione: si sic delectat humanitas Christi transfigurata, et duorum societas ad punctum ostensa.'

MRK 9:6 Multiple spaces in '9.6··Nubes obumbrans.··Unde quia quæsivit materiale tabernaculum, nubis accepit umbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti sanctos esse protegendos. Hic est.··Quasi dicat: Hic vere est ille quem Moyses iste vobis promisit, etc., usque ad ipsaque illustrabitur gratia et in perpetuum protegetur.'

MRK 9:7 Multiple spaces in '9.7··Et statim.··BEDA. Cum fieret vox super Filium hominis, inventus est ipse solus. Quia cum manifestaverit seipsum electis, erit Deus omnia in omnibus: imo ipse cum suis unus per omnia Christus, id est, caput cum corpore splendebit, unde: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo Joan. 3..'

MRK 9:8 Multiple spaces in '9.8··Præcepit illis.··Non vult gloriam regni futuri et triumphi quam in monte ostenderat publice prædicari: ne et incredibile esset pro magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret.'

MRK 9:9 Multiple spaces in '9.9··Verbum continuerunt.··HIER. Id est, cum absorpta mors fuerit in victoria, non erunt in memoria priora, cum abstulerit Dominus sordem filiæ Sion, auferens omnem lacrymam ab oculis sanctorum.'

MRK 9:10 Multiple spaces in '9.10··Quid ergo.··Tradunt scribæ, secundum Malachiam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad patres eorum, et restituet omnia in antiquum statum. Existimant ergo discipuli hanc adventus gloriam esse, quam viderant in monte, et dicunt: Si jam venisti in gloria, quare præcursor tuus non apparet? maxime quia vident recessisse Eliam.'

MRK 9:11 Multiple spaces in '9.11··Restituet,··etc. Scilicet convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres.··Restituet enim morti quod debet et diu vivendo sustulit, unde addit: Quomodo scriptum.··Quasi dicat: Sicut de Christi passione prophetæ multifarie scripserunt: sic et Elias multa passurus est. Restituet ergo omnia. Primo, corda hominum illius temporis ad credendum in Christo, resistendum Antichristo. Deinde, ponet animam pro Christo.'

MRK 9:13 Multiple spaces in '9.13··Turbam magnam.··HIER. Non est requies sub sole: semper occidit parvulos invidia, magnos percutiunt fulgura montes, alii discentes cum fide, alii invidentes cum fastu, ad Ecclesiam veniunt. Conquirentes.··BEDA. Quid conquirant Evangelista non dicit, sed potest intelligi de hoc quæstionem motam fuisse, quare discipuli dæmoniacum qui in medio erat, non possent liberare: hoc enim ex sequentibus concipi potest.'

MRK 9:15 Multiple spaces in '9.15··Et interrogavit.··ID. Nota quod loca rebus congruunt. In monte orat, transformatur, discipulis arcana suæ majestatis aperit, in imo a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur. Sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat. Sursum vocem Patris his qui audire poterant pandit, deorsum malos spiritus expellit. Nunc pro meritorum qualitate aliis ascendere, aliis non desistit descendere. Et interrogavit.··HIER. Scit et interrogat, ut confessio pariat salutem, et murmur cordis nostri sermonibus solvatur prius ut est: Dic iniquitates tuas prius, ut justificeris.'

MRK 9:17 Multiple spaces in '9.17··Et dixi discipulis.··Latenter culpam obliquat in discipulos, cum sæpe curatio non curantium, sed curandorum impediatur vitio.'

MRK 9:18 Multiple spaces in '9.18··O generatio.··Non homini irascitur, sed vitio. Non tædio affectuum hoc dicit, sed ut medicus ægro contra præcepta agenti. Et arguit per unum Judæos incredulitatis.'

MRK 9:19 Multiple spaces in '9.19··Statim spiritus.··Quia dum post peccatum ad Dominum converti volumus, magis a diabolo impugnamur, ut vel excutiat virtutem, vel vindicet suam expulsionem.'

MRK 9:20 Multiple spaces in '9.20··Ab infantia.··HIER. Significat gentilem populum cui nativitate increvit cultus idolorum, ut stulte immolaret filios suos dæmoniis, unde sequitur:'

MRK 9:21 Multiple spaces in '9.21··Et frequenter eum,··etc. Alii enim ignem, alii aquam venerabantur. Adjuva.··HIER. Credulitas nostra, ut rostrata lingua infirma est, nisi innixa adjutorio Dei. Fides cum lacrymis optata vota capit, ut est: Fiat tibi secundum fidem tuam Matth. 15..'

MRK 9:25 Multiple spaces in '9.25··Discerpens,··etc. HIER. Discerpit diabolus appropinquantes ad salutem, quod est ei esca dilecta, quos in ventrem suum trahere desiderat per terrores et damna, ut Job: Factus,··etc. ISID., RAB. etc. Sanatis enim dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo Col. 3.. Unde infirmitas Christianorum non est mors, sed mortis similitudo.'

MRK 9:28 Multiple spaces in '9.28··Hoc genus nonullo.··HIER. Stultitia ad luxuriam carnis pertinet et jejunio sanatur. Ira et ignavia oratione depellitur. Medicina cujusque vulneris adhibenda est ei. Non sanat oculum quod calcaneum, jejunio passiones corporis, oratione sanantur pestes mentis.'

MRK 9:30 Multiple spaces in '9.30··Occident eum,··etc. Prosperis miscet tristia, ut cum venerint, non impræmeditatis ferantur animis. Si contristat eos, quia occidendus est, debet lætificare quia die tertia resurrecturus est.'

MRK 9:31 Multiple spaces in '9.31··Ignorabant.··Non tam ingenii tarditate quam amore, quia Deum verum cognoverunt, moriturum credere nequibant. Et quia eis in figuris loqui consueverunt, horrentes ejus mortem, in his quoque eum loqui figurate putabant.'

MRK 9:32 Multiple spaces in '9.32··Capharnaum.··HIER. Villa consolationis: congruit prædictæ sententiæ: Occisus die tertia resurget Joan. 12.. Granum frumenti moritur, ut multiplicius colligatur: si non moritur, solum manet. Quid in via,··etc. In via tractabant de principatu: similis tractatio loco. Principatus enim vi ingreditur, sic deseritur, et dum tenetur labitur: et incertum in qua mansione, id est, in qua die finiatur; unde dicit: Qui vult esse primus,··etc.'

MRK 9:33 Multiple spaces in '9.33··Inter se disputaverunt.··BEDA. Hinc exorta videtur disputatio, quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem seorsum ductos in montem, et aliquod secretum ibi esse creditum eis, sed et Petro, sicut Matthæus dicit, claves regni cœlorum promissas, et Ecclesiam super petram fidei, a qua ipse nomen acceperit, ædificandam. Putabant ergo vel illos tres cæteris, vel omnibus Petrum esse prælatum.'

MRK 9:34 Multiple spaces in '9.34··Et residens,··etc. Illi euntes disputabant de principatu, et ipse sedens docet humilitatem. Principes enim laborant, humiles quiescunt. Desiderium gloriæ vult humilitate sanare, et primo simplici monet imperio, mox innocentiæ puerilis exemplo.'

MRK 9:35 Multiple spaces in '9.35··Complexus.··Significat humiles dignos esse suo complexu, qui jure possunt gloriari et dicere: Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me Cant. 2..'

MRK 9:36 Multiple spaces in '9.36··Quisquis unum.··Vel simpliciter pauperes Christi ab his qui velint esse majores, pro ejus honore ostendit esse recipiendos. Vel ipsos malitia parvulos esse suadet, ut tanquam parvuli simplices sint. Et quicunque.··Quia in pueris se recipi docebat, ut caput in membris, ne putaretur hoc solum esse quod videbatur, adjunxit: Et quicunque me susceperit,··etc.'

MRK 9:37 Multiple spaces in '9.37··Respondit illi.··Quia dixerat: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, me recipit,··intelligit Joannes quod in nomine ejus eos non recipiant, qui non sincere ambulant; unde ait: Magister, vidimus quemdam.··Quasi dicat: Hic in nomine tuo non debet suscipi. Et prohibuimus eum.··Putavit eum excludendum a beneficio qui non utitur officio, sed docetur neminem a bono quod ex parte habet arcendum, sed ad hoc potius quod non habet provocandum: unde: Nolite prohibere.'

MRK 9:38 Multiple spaces in '9.38··Nolite prohibere.··BEDA. Hinc Apostolus: Sed sive occasione sive veritate Christus annuntietur,··etc., usque ad detestari et prohibere debemus.'

MRK 9:41 Multiple spaces in '9.41··Et quisquis scandalizaverit.··Quanquam hoc generale sit, potest tamen secundum consequentiam sermonis contra apostolos dici, qui de primatu disputabant et eos quos ad fidem vocabant, exemplo suo perdere poterant. BEDA. Nota quod in bono opere nostro aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando pro nihilo habendum: in quantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem pro veritate scandalum sumitur, utilius nasci permittitur quam veritas relinquatur. Mola asinaria.··HIER. Secundum morem provinciæ, etc., usque ad tolerabilior utcunque eum inferni pœna cruciaret.'

MRK 9:42 Multiple spaces in '9.42··Et si scandalizaverit.··Quia supra docuit, ne scandalizemus eos qui credunt in eum, admonet quantum debemus eos cavere qui scandalizant. Græce offendiculum vel ruina vel impactio pedis. Vel, ut alii, scrupulus. Ille ergo scandalizat fratrem qui ei dicto vel facto occasionem ruinæ præbet. Manus tua.··Amicus, cujus ope et consilio indigemus quotidie. Sed si hic lædere in causa animæ voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere volumus, simul cum illo pereamus. Quam duas manus.··HIER. Duæ manus principatus, humilitas et superbia. Abscinde superbiam, tene humile principatum.'

MRK 9:43 Multiple spaces in '9.43··Ubi vermis.··BEDA. Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis, ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentiæ non resistit, pœnam luxuriosis generat æternam. Debemus ergo corpus continentiæ sale, et mentem condimento sapientiæ ab erroris et vitiorum labe castigare.'

MRK 9:48 Multiple spaces in '9.48··Omnis enim igne.··Quia tertio mentionem fecit ignis et vermis, ostendit quomodo utrumque valeamus vitare. Omnis enim igne,··mire dictum est: Quod enim sale salitur, vermis putredinem arcet. Quod vero igne, id est, in igne, asperso sale carnem quoque consumit. Hæc secundum legem in hostiis fiebant quæ in altari cremabantur, ubi in omni victima et sacrificio sal offerri præceptum est. Omnis victima sale salietur.··Ille enim vere Domini victima est qui corpus et animam, etc., usque ad dilectos et proximos nobis abnegare. Omnis victima sale salietur.··HIER. Victima genus humanum, quod hic sapientiæ sale vel ratione salitur, dum corruptio sanguinis, custodia putredinis, et mater vermium hic consumitur, et post purgatorio igne examinabitur.'

MRK 9:49 Multiple spaces in '9.49··Quod si sal,··etc. Id est, si quis semel condimentis veritatis refectus ad apostasiam redierit: quo alio doctore corrigitur, qui eam quam gustavit sapientiam, vel adversis territus, vel prosperis illectus respuit? Unde: Quis medebitur incantatori a serpente percusso?··Eccli. 12. In hoc Judam et socios ejus significare creditur, qui phylargyria corruptus, et apostolatum perdere, et Dominum tradere non dubitavit. Quia autem sunt multi quos dum major scientia erigit, ab aliorum societate disjungit, et quo plus sapiunt, eo plus a concordiæ virtute desipiunt. subjungit: Habete in vobis sal et pacem.··BEDA. Habere sal sine pace, non virtutis est donum, sed damnationis argumentum. Quo enim quisque melius sapit, eo deterius delinquit.'

MRK 10:1 Multiple spaces in '10.1··Et inde exsurgens.··Hucusque ea quæ in Galilæa fecit et docuit: hinc narrat quæ in Judæa fecit, et docuit, et passus est. Et primo quæ trans Jordanem ad orientem: deinde quæ cis Jordanem, quando venit Jericho, et Bethaniam, et Jerusalem. Cum enim omnis Judæorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Judæa dicta sit, specialius tamen meridiana plaga dicitur Judæa ad distinctionem Galilææ Decapolis, et cæterarum in eadem provincia regionum.'

MRK 10:2 Multiple spaces in '10.2··Pharisæi interrogabant.··Magna distantia inter turbas et Pharisæos. Hæ conveniunt, ut doceantur, et infirmi curentur, sicut Matthæus aperte dicit: Illi ut tentando decipiant. Has enim devotio pietatis: illos adducit stimulus livoris. Si licet viro.··BEDA. Cornuto syllogismo tentavit, etc., usque ad sed peccantium necessitate concessa est.'

MRK 10:5 Multiple spaces in '10.5··Ad duritiam cordis.··ID. Nunquid Deus contrarius sibi est, etc., usque ad per odia et homicidia perseverare nuptiarum copulam.'

MRK 10:8 Multiple spaces in '10.8··Et erunt,··etc. Præmium nuptiarum est e duobus unam carnem fieri. Castitas juncta spiritui unus spiritus efficitur.'

MRK 10:9 Multiple spaces in '10.9··Homo non separet.··Desiderio secundæ uxoris. Deus separat: qui conjungit, quando ex consensu utriusque propter servitutem Dei (eo quod tempus breve sit), sic habent uxores quasi non habentes.'

MRK 10:10 Multiple spaces in '10.10··Et in domo,··etc. HIER. Non discipuli interrogaverunt prius, etc., usque ad ut panis cor hominis confirmet, ut est: Si quis vult post me venire Luc. 9., etc.'

MRK 10:11 Multiple spaces in '10.11··Quicunque dimiserit.··BEDA. Matthæus plenius: Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mæchatur Matth. 5.. Una ergo solummodo causa est carnalis, fornicatio: una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege præscripta, ut alia ducatur vivente ea quæ est relicta.'

MRK 10:13 Multiple spaces in '10.13··Discipuli autem comminabantur offerentibus.··Non quia nollent eis et manu et voce Salvatoris benedici, sed nondum plenam fidem habentes putabant eum more hominum offerentium importunitate lassari.'

MRK 10:14 Multiple spaces in '10.14··Talium enim est regnum Dei.··Talium significanter dicit, non istorum. Quasi dicat: Mores regnant, non ætas. His promittitur regnum cœlorum qui similem habent simplicitatem et innocentiam, quibus congruit illud apostolis: Nolite effici parvuli sensibus, sed malitia parvuli estote I Cor. 14..'

MRK 10:15 Multiple spaces in '10.15··Quisquis non receperit regnum.··Qui non perseverat in ira, læsus non meminit, videns pulchram mulierem non concupiscit, non aliud habet in ore, aliud in corde. Quasi dicat: Si tales non fueritis, non intrabitis in regnum cœlorum. Regnum Dei.··Id est, doctrinam Evangelii sicut parvuli accipere jubemur, id est, sicut parvulus doctoribus non contradicit, rationes adversus eos non componit, sed fideliter suscipit, cum metu obtemperat et quiescit: ita et nos obediendo simpliciter, et sine omni contradictione verba Domini debemus suscipere.'

MRK 10:17 Multiple spaces in '10.17··Procurrens quidam genu.··BEDA. Audierat, credo, iste a Domino tantum eos qui volunt parvulis esse similes introitu regni cœlestis esse dignos, et ideo certior esse desiderat, non per parabolas, sed aperte: quibus operum meritis vitam æternam consequi possit.'

MRK 10:18 Multiple spaces in '10.18··Quid me dicis.··ID. Quia magistrum vocaverat bonum, etc., usque ad sed absque Deo, nullum bonum esse testatur.'

MRK 10:19 Multiple spaces in '10.19··Ne adulteres.··ID. Hæc est puerilis innocentiæ castitas, quæ nobis imitanda proponitur, si regnum Dei intrare velimus. Notandum sane, quod justitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed etiam vitam conferebat æternam.'

MRK 10:20 Multiple spaces in '10.20··Magister.··ID. Non putandus est voto tentantis, etc., usque ad unde addit: Vade, quæcunque habes vende, et da pauperibus Matth. 5., etc.'

MRK 10:21 Multiple spaces in '10.21··Et veni, sequere me.··ID. Quasi dicat: Post contemptas divitias Salvatorem imitare, id est, relictis malis fac bona. Facilius saccus contemnitur quam concupiscentia vel voluptas.'

MRK 10:23 Multiple spaces in '10.23··Quam difficile.··ID. Qui multiplicandis divitiis incumbunt, etc., usque ad intrare possint regnum Dei.'

MRK 10:25 Multiple spaces in '10.25··Facilius est camelum.··Quomodo ergo in Evangelio Matthæus et Zachæus, et Joseph et in Veteri Testamento quam plurimi divites intravere? Forte quia divitias pro nihilo habuere vel ex toto contemnere didicerunt, unde David: Unicus et pauper sum ego Psal. 24.. Et idem: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere Ibid. 61.. Non ait, nolite suscipere.'

MRK 10:26 Multiple spaces in '10.26··Et quis potest.··Cum plures sint pauperes quam divites, non hoc dixissent nisi in divitum numero intellexissent cunctos qui divitias adipisci vellent.'

MRK 10:27 Multiple spaces in '10.27··Apud Deum.··Qui a cupiditate terrenorum ad charitatem æternorum convertere potest, et superbos facere humiles.'

MRK 10:28 Multiple spaces in '10.28··Ecce nos dimisimus.··Grandis fiducia: piscator erat, dives non erat, victum manu et arte quærebat, et tamen confidenter dicit: Ecce nos reliquimus omnia. Et secuti sumus.··Quia non sufficit sic dimittere, jungit quod perfectum est, et secuti sumus te.··Quasi dicat: Fecimus quod jussisti: quid ergo dabis præmii?'

MRK 10:30 Multiple spaces in '10.30··Centies tantum.··BEDA. Hac occasione quidam Judaicam mille annorum fabulam post resurrectionem justorum dogmatizant, etc., usque ad patriæ cœlestis, quæ per dexteram significatur, omnium pariter electorum verissima dilectione fruuntur.'

MRK 10:31 Multiple spaces in '10.31··Multi autem.··Quia multi incipiunt sed non perficiunt, terribilis sententia subditur: Multi autem,··etc. Latro in cruce confessor eodem die quo pro peccatis suis crucifixus est, gratia fidei cum Christo in paradiso gaudet. Quotidie quoque videmus multos laicos magis vitæ meritis excellere, et alios a prima ætate spirituali studio ferventes, ad extremum otio torpescere.'

MRK 10:32 Multiple spaces in '10.32··Et stupebant.··Ideo scilicet quia meminerant quod se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis prædixerat, et occidendum. Metuebant ergo ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel ille, cujus vita et magisterio gaudebant, occideretur. Et assument.··BEDA. Prævidens discipulorum animos ex passione sua perturbandos, etc., usque ad locum mortis quasi intrepidus adit.'

MRK 10:35 Multiple spaces in '10.35··Et accedunt.··Audita resurrectione, immemores secundi adventus putant eum more hominum regnare. Matthæus dicit matrem postulasse, sed Marcus dicit ipsos, desiderium eorum volens aperire quorum consilio mater petebat.'

MRK 10:38 Multiple spaces in '10.38··Aut baptismo.··Idem quod calix. Unde alibi de passione sua dicit: Baptismo habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur.'

MRK 10:39 Multiple spaces in '10.39··Calicem quidem.··BED. Jacobus ab Herode capite truncatur, Joannes in ferventis olei dolium missus. Inde ad coronam martyrii athleta Christi processit, statimque in Pathmos relegatus. Itaque et martyrio animo non defuit, et calicem confessionis bibit quem biberunt in camino tres pueri, licet persecutor sanguinem non fuderit.'

MRK 10:40 Multiple spaces in '10.40··Sedere autem.··Quasi, Vultis ut hoc tribuam vobis? Sed regnum cœlorum non est dantis, sed accipientis. Non enim personarum acceptio est apud Deum Act. 10., sed quicunque dignus fuerit, accipiet quod non personæ sed vitæ paratum. Vobis.··Adhuc superbis, quasi dicat: Si vultis accipere, nolite esse quod estis: aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est, quod est, prius humiliamini qui jam vultis exaltari.'

MRK 10:41 Multiple spaces in '10.41··Indignati sunt.··Non de matre, sed de filiis, qui ignorantes mensuram suam immodica cupiditate ardebant.'

MRK 10:42 Multiple spaces in '10.42··Jesus autem vocans eos.··Humilis magister, et pius et mitis, nec cupiditatis immodicæ duos arguit, nec decem indignationis increpat et livoris, sed docet majorem esse qui minor fuerit, et dominum qui servus sit. Frustra igitur, aut illi ad majora suspirant aut hi super desiderio eorum dolent, cum ad summitatem virtutum non potentia sed humilitas ducat. Suis denique proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, ad opera erubescerent. Nam et Filius hominis, etc.'

MRK 10:46 Multiple spaces in '10.46··Et veniunt Jericho.··HIER. Jericho luna vel anathema, quod congruit appropinquanti passioni. Defectus carnis Christi, præparatio est cœlestis Jerusalem, unde Jericho deserentes, Jerusalem, id est visioni pacis, appropinquant. Et proficiscente eo.··BEDA. Quia ascendente ad cœlos Domino et fidelibus sequentibus, etc., usque ad eosque ad illuminationem omnium populorum in mundum dispersit. Bartimæus cæcus.··HIER. Cæcitas Judæorum quæ illustrabitur in fine in adventu Eliæ et Enoch.'

MRK 10:47 Multiple spaces in '10.47··Qui cum audisset.··Populus gentium audita fama Christi, cujus particeps quærebat fieri, contradicebant multi, primo Judæi post etiam gentiles, ne illuminandus sanandusque mundus Christum invocaret, nec tamen ad vitam præordinatos æternam poterat impugnantium furor prohibere. Fili David.··HIER. Per merita patriarcharum illuminatur Judaicus populus, cui adest misericors Deus et miserator illuminans cæcos et erigens elisos.'

MRK 10:48 Multiple spaces in '10.48··At illo multo magis.··Ingravescente bello vitiorum, manus levandæ sunt ad lapidem adjutorii cum clamore, id est, ad Jesum. HIER. Conveniens ordo salutis, etc., usque ad apostolos in altis considerans.'

MRK 10:49 Multiple spaces in '10.49··Et vocant cæcum.··BEDA. Allegorice, cæcum clamantem Dominus vocat, dum populo gentium scientiam veritatis desideranti, per sanctos prædicatores verbum fidei committit. Qui vocantes cæcum animæquiorem esse et surgere, ad eumque venire, præcipiunt, cum prædicando spem salutis habere, de vitiorum torpore surgere, atque ad virtutum studia quibus illuminari mereatur, accingi jubent quasi dicat: Accedite ad eum et illuminamini Psal. 33.. Et, surge qui dormis Ephes. 5., etc.'

MRK 10:50 Multiple spaces in '10.50··Qui, projecto vestimento suo.··Id est, abjectis mundi curis, expedito mentis gressu ad datorem lucis properat. Exsiliens.··Promptam voluntatem completione desiderii remunerat, unde: Quodcunque petieritis in oratione credentes accipietis.'

MRK 10:51 Multiple spaces in '10.51··Rabboni, et videam.··Non aurum quærit, sed lumen. Cæcus enim divitias habere potest, sed non videt quod habet. Exemplo hujus non falsas divitias quæramus, sed lucem quam cum solis angelis videre possumus ad quam via fides est. Unde illuminato cæco dicitur: Vade, fides tua salvum te fecit.'

MRK 10:52 Multiple spaces in '10.52··Vidit et sequebatur.··BEDA. Videt et sequitur qui quod bene intelligit operatur. Sequi, imitari. Unde: Si quis mihi ministrat, me sequatur Joan. 12.. In via.··Consideremus qua via graditur, et sequamur per humilitatem, per labores. Via quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. Hæc est via angusta quæ ducit ad ardua, Hierosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, qui est mons luminis et consolationis.'

MRK 11:1 Multiple spaces in '11.1··Bethaniæ.··BEDA. Bethania villa sive civitas in latere montis Oliveti, etc., usque ad duos propter veritatis scientiam et operis munditiam. Duos ex discipulis.··HIER. Bini vocantur, bini mittuntur, etc., usque ad inter duo cherubim Dominum cognoscant, spiritu mente psallentes.'

MRK 11:2 Multiple spaces in '11.2··Et statim.··BEDA. Intrœuntes mundum prædicatores invenerunt populum nationum, etc., usque ad qui autem mundus et sanctus est, solius Dei est.'

MRK 11:4 Multiple spaces in '11.4··Pullum ligatum.··HIER. Pullus ligatus et indomitus, quem solvunt et domant, populus gentilis est. Ante januam fidei, cum vinculis peccatorum suorum in bivio stat: in libertate arbitrii dubitat inter mortem et vitam.'

MRK 11:6 Multiple spaces in '11.6··Et dimiserunt.··BEDA. Qui in solvendo contradicebant, etc., usque ad quo Christo sessore fiant digna operiunt.'

MRK 11:7 Multiple spaces in '11.7··Et sedit.··HIER. Cœpit regnare ut non regnet peccatum in mortali vel lasciva carne: sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.'

MRK 11:8 Multiple spaces in '11.8··Multi autem straverunt.··Quia multi martyres se propriæ carnis amictu exuentes, simplicioribus viam suo sanguine parant, ut inoffensi ad supernam civitatem, ad quam ducit Jesus, incedant. HIER. Multi,··etc. Pedes sunt extremi quos ad jungendum constituit Apostolus, qui etsi non sunt dorsum in quo sedit Dominus, tamen cum militibus a Joanne instruuntur. Alii autem.··ID. Justi ut palma florebunt, angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus: quoniam bonus odor Christi sunt, et sternunt viam mandatorum Dei bona fama. BEDA. Alii autem frondes vel ramos de arboribus cædunt, qui in doctrina veritatis verba et sententias Patrum de eorum excerpunt libris. Et hæc in via Dei ad animum auditoris venientis humili prædicatione submittunt.'

MRK 11:9 Multiple spaces in '11.9··Et qui præibant.··Præcessit Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui præeunt, et qui sequuntur, hosanna clamant: quod Salva nos, Latine dicitur: ab ipso enim omnes priores etiam salutem quæsierunt.'

MRK 11:10 Multiple spaces in '11.10··Benedictus qui venit.··Quoniam una fides, una spes omnium. Illi exspectabant et venturum credebant, et nos venisse credimus. BEDA. Per hoc quod jungitur: hosanna in excelsis: quod est salus, significat quod adventum Christi non solum hominum salus est, sed totius mundi terrena jungens cœlestibus, ut ei omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum Philip. 2.. HIER. Hoc Gabrieli consonat: qui ait: Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur,··etc., usque ad per ipsum verbum obsecrationis.'

MRK 11:11 Multiple spaces in '11.11··Et introivit.··ID. Jam appropinquante passione in loco passioni præfinito ante sæcula vult esse, etc., usque ad jam sacramentum beatæ immolationis inchoavit. In templum.··Exemplum dedit nobis, ut quocunque veniremus, primum ad domum orationis si ibi sit divertamus: et cum nos per orationis studium Deo commendaverimus, ad ea propter quæ venimus agenda secedamus. Et circumspectis,··etc. Non semel hoc fecit, sed per omnes quinque dies. Per diem in templo docebat, noctibus exiens in monte Oliveti morabatur, sicut Lucas ait. Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, manendo apud fideles gratiam benignitatis propitius exhibebat. Cumque vidisset.··BEDA. Sicut per parabolas loquitur, ita facit, etc., usque ad miracula faciendo, et non invenit: ideo damnavit.'

MRK 11:14 Multiple spaces in '11.14··Jam non amplius.··ID. Tu quoque si non vis audire in judicio a Christo, Discedite a me, mali, in ignem æternum, quia esurivi et non dedistis mihi, manducandum Matth. 25., arbor sterilis esse caveto, sed potius Christo pauperi et esurienti fructum pietatis quo indiget offer.'

MRK 11:15 Multiple spaces in '11.15··Cœpit ejicere.··In ipsa re ostendit quod per figuram in ficu fecit. Ficus enim non peccavit si ante tempus fructum non habuit, sed sacerdotes. Vendentes.··BEDA. Ea scilicet quæ qui de longinquo venerunt ab indigenis offerenda emebant, etc., usque ad semper privantur sacerdotio.'

MRK 11:16 Multiple spaces in '11.16··Et non sinebat.··Futuri judicii exemplum præmittit, quando omnes reprobos ab Ecclesia repellit: et ne ultra ad eam turbandam intrent æterno verbere compescit. Vos autem fecistis.··Ad hoc enim in templo erant, ut vel non dantes corporaliter persequerentur, vel dantes spiritualiter necarent. Templum et domus Dei mens est et conscientia fidelium, quæ in læsione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt: et sic mens jam non domus Dei, sed spelunca est latronum.'

MRK 11:20 Multiple spaces in '11.20··Aridam factam.··BEDA. A radicibus arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus, vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per pœnitentiam liberanda, sicut sæpe factum est, sed omni et æterna damnatione ferienda. Aliter. Arefacta est a radicibus, ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda: nam et vitam perdidit in cœlis et patriam in terris.'

MRK 11:21 Multiple spaces in '11.21··Recordatus Petrus.··Petrus agnoscit aridam, et abscissam radicem cui succedit oliva pulcherrima fructifera vocata a Domino. Unde sequitur: Amen, dico vobis,··etc.'

MRK 11:23 Multiple spaces in '11.23··Quicunque dixerit.··BEDA. Solent quidam dicere, quod nostri nondum plenam fidem habuerunt, etc., usque ad quanto a piorum læsione se expulsum gemit. HIER. Sed hoc factum est: quando dixerunt apostoli: Digne transferimur ad gentes, quia vos indignos judicatis Matth. 21.. BEDA. Notanda est distinctio deprecantium, etc., usque ad si tamen in se peccantibus primo dimittunt.'

MRK 11:25 Multiple spaces in '11.25··Et cum stabitis.··HIER. Marcus suo more, septem versus orationis Dominicæ una oratione comprehendit. Is namque cui dimissa sunt omnia, quid amplius rogabit, nisi quod perseveret in eo quod obtinuit?'

MRK 11:28 Multiple spaces in '11.28··In qua potestate.··De Dei dubitant potestate, et volunt subintelligi diaboli esse quod facit.'

MRK 11:29 Multiple spaces in '11.29··Interrogabo.··Poterat aperta responsione calumniam tentatorum confutare: sed prudenter interrogat, ut vel silentio suo vel sententia condemnentur.'

MRK 11:31 Multiple spaces in '11.31··Si dixerimus.··HIER. De lucerna mundi obscurantur, unde dicit: Paravi lucernam Christo meo: inimicos ejus induam confusione Psal. 131.. Quare ergo,··etc. Quasi dicat: Quem confitemini de cœlo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit et ab illo audistis in qua potestate hæc facio.'

MRK 11:32 Multiple spaces in '11.32··Si dixerimus.··Quodlibet horum respondeant: vident se in laqueum ruituros, timent lapidationem: sed magis confessionem veritatis.'

MRK 11:33 Multiple spaces in '11.33··Neque ego dico vobis.··BED. Duabus de causis scientia veritatis occultatur quærentibus, cum aut hic cui quærit minus intelligit, aut odio aut contemptu veritatis indignus est qui debeat aperiri. Propter alterum dicitur: Adhuc multa habeo vobis dicere, quæ non potestis portare modo.··Propter alterum, Nolite sanctum dare canibus.'

MRK 12:1 Multiple spaces in '12.1··Lacum,··sive torcular aut altare, aut illa torcularia quorum titulo quidam psalmi prænotantur. Peregre profectus.··Dans liberum arbitrium operandi non mutatione loci, quia ubique Deus, et omnia complet.'

MRK 12:6 Multiple spaces in '12.6··Quia reverebuntur.··Non hoc ignorando dixit, quia omnia novit, sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. BEDA. Interrogamus Arium, et Eunomium, ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in nobis est dicitur esse mentitus. Quidquid pro patre responderint, hoc intelligant pro filio, qui se dicit ignorare consummationis diem.'

MRK 12:7 Multiple spaces in '12.7··Coloni autem.··ID. Probat Judæorum principes non per ignorantiam Christum crucifixisse, etc., usque ad et suam justitiam quæ ex lege est, præferre nitebantur.'

MRK 12:8 Multiple spaces in '12.8··Et ejecerunt.··Notat pertinaciam eorum: qui nec crucifixo ac resuscitato Domino ad prædicationem apostolorum credere voluerunt, sed quasi vile cadaver projecerunt: quia quantum in se erat, a suis finibus excludentes gentibus suscipiendum dederunt. BEDA. Cuicunque fidelium mysterium baptismi, etc., usque ad Dominum crucifigere et ostentatui habere gaudebit.'

MRK 12:10 Multiple spaces in '12.10··Lapidem quem reprobaverunt.··HIER. Lapis reprobus, quem gessit angulus, conjungens in cœna agnum cum pane, finiens Vetus, Novum inchoans Testamentum, hic præstat mira in oculis nostris.'

MRK 12:13 Multiple spaces in '12.13··Et mittunt ad eum.··BEDA. Turbam timebant, atque quod per se non poterant, etc., usque ad et regnum et omnia perdere maluerint, quam esse tributarii.'

MRK 12:14 Multiple spaces in '12.14··Magister, scimus.··ID. Blanda et fraudulenta interrogatio ad hoc provocat respondentem, ut magis Deum quam Cæsarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut audientes Herodiani seditionis contra Romanos auctorem teneant.'

MRK 12:15 Multiple spaces in '12.15··Qui sciens versutiam.··Qui putant interrogationem Salvatoris ignorationem esse, non dispensationem, ex hoc loco discant, quod potuit scire cujus imago esset. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat. Denarium.··Denarius genus nummi qui pro decem nummis computatur, et habet imaginem Cæsaris.'

MRK 12:17 Multiple spaces in '12.17··Reddite ergo quæ sunt Cæsaris.··Hoc ipse fecit: pro se et pro Petro solvendo tributa. Quæ sunt Dei Deo.··Hoc quoque fecit Patris implens voluntatem. Aliter: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari.··Impressionem suæ imaginis. Quæ sunt Dei Deo.··Animam lumine vultus ejus illustratam, Unde: Signatum est super nos lumen vultus tui Psal. 4., etc.'

MRK 12:18 Multiple spaces in '12.18··Sadducæi,··etc. Duæ hæreses erant in Judæis, Pharisæorum et Sadducæorum. Pharisæi traditionum et observationum (quas illi vocant) justitiam præferebant: unde et divisi vocantur a populo. Sadducæi autem, id est, justi, et corporis et animæ resurrectionem negabant. Sadducæi,··etc. BEDA. Qui resurrectionem corporum esse negant, vel non credunt animas judicantes interire cum corporibus; recte hujusmodi fabulam fingunt, quæ deliramenti arguat eos qui asserunt resurrectionem corporum. Potuit autem et in gente eorum aliquando hoc accidere.'

MRK 12:20 Multiple spaces in '12.20··Septem ergo,··etc. ID. Turpitudinem fabulæ opponunt, ut resurrectionem negent. Sed mystice, septem fratres sine filiis defuncti, omnibus reprobis congruunt: qui per totam vitam (quæ septem diebus volvitur) a bono opere steriles sunt, quibus viritim morientibus ad ultimum et ipsa mundana conversatio moritur, id est, transit, quasi uxor infecunda, quam illi sine fructu boni operis exegerunt. HIER. Mulier sterilis, nec relinquens semen ex septem fratribus, etc., usque ad quia initium sapientiæ timor Domini.'

MRK 12:25 Multiple spaces in '12.25··Neque nubent, neque,··etc. BEDA. Græco idiomati Latina consuetudo non respondet: nubere enim proprie mulieres dicuntur: et viri ducere. Sed nos simpiliciter dictum intelligamus, neque nubent viri, neque nubentur mulieres.'

MRK 12:26 Multiple spaces in '12.26··Ego sum Deus,··etc. BED. Cum multa apertiora testimonia de resurrectione posset proferre, etc., usque ad quæ cum animabus vel bona vel mala gesserunt.'

MRK 12:28 Multiple spaces in '12.28··Interrogavit eum.··HIER. Quid sibi vult hæc quæstio, cum hoc sciant omnes periti in lege? Sed diverse in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata. De his enim duobus uberibus super pectora sponsæ levatis alitur nostra infantia. Primum omnium,··etc. Maximum quod ante omnia debemus in corde, quasi unicum pietatis fundamentum locare, hoc est, scilicet cognitio atque confessio divinæ unitatis cum exsecutione divinæ operationis, quæ in dilectione Dei et proximi perficitur: hæc est fides quæ per dilectionem operatur.'

MRK 12:32 Multiple spaces in '12.32··Bene magister.··BEDA. Ostendit scriba in hac responsione inter scribas et Pharisæos gravem quæstionem diu versatam esse, etc., usque ad nemo autem absque fide et dilectione in qua sententia scriba iste declarat se fuisse.'

MRK 12:34 Multiple spaces in '12.34··Non longe es a regno Dei,··etc. ISID. Quamvis ad tentandum venerit: longior namque est ignorantia quam scientia, ut Sadducæis dicitur: Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei Matth. 22.. BEDA. Matthæus dicit, quia tentando quærebat, etc., usque ad secundum illud: Qui facile credit levis est corde, et minorabitur Eccl. 19.. Et nemo.··Quia in sermonibus confutantur, ultra non interrogant; sed aperte comprehensum Romanæ potestati tradunt, unde patet venena invidiæ superari posse, sed difficile quiescere.'

MRK 12:36 Multiple spaces in '12.36··Sede a dextris.··Nam in hoc infirmitatem filii, sed quia alter in altero operatur ostendit. Nam et filius subjicit inimicos Patri, et Deum Patrem glorificat super terram.'

MRK 12:38 Multiple spaces in '12.38··Cavete.··BEDA. Nota, quia non vetat eos qui hujus officii sunt, etc., usque ad simulatione seducamur, vel æmulatione ad idem inflammemur.'

MRK 12:40 Multiple spaces in '12.40··Qui devorant domos viduarum.··Quasi patroni in judicio futuri, ab infirmis et peccatorum conscientia turbatis pecuniam accipere non dubitant: cum commendet Deo orationem manus porrecta ad dandum, non collecta ad accipiendum: quibus illud congruit: Oratio ejus fiat in peccatum.'

MRK 12:41 Multiple spaces in '12.41··Gazophylacium.··BEDA. Græce, servare Latine. Gaza, Persice, divitiæ, Gazophylacium locus quo divitiæ servantur, et arca, scilicet, in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regnum: Tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper IV Reg. 12., etc., et porticus in quibus servabantur. Unde: Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo. Aspiciebat quomodo.··Sicut appetitores primatus et vanæ gloriæ cavendos esse dixit, et simulatione orantibus prolixius judicium prædixit, sic etiam offerentes justo examine discernit, ut retribuat singulis, secundum cor et opera, quod et hodie facit in Ecclesia. Divites.··BEDA. Divites, Judæi de justitia legis elati, etc., usque ad cunctis superborum Judæorum operibus, præstant.'

MRK 12:42 Multiple spaces in '12.42··Vidua pauper.··HIER. Hæc paupercula me et similes signat, qui mitto quod possum et desidero quod non possum vobis explanare. Non quantum, sed ex quanto desiderat Deus. Unusquisque quadrantem potest offerre. Hæc est torta panis in Levitico, quæ est voluntas prompta. Quadrans, quia ex tribus consistit, cogitatu, verbo et facto. Quadrans.··Quadrantem vocant calculatores quartam partem cujusque rei, scilicet, loci, temporis, pecuniæ. Forsitan ergo hic quartam partem sicli, id est, quinque obolos significat.'

MRK 12:44 Multiple spaces in '12.44··Omnes enim.··BEDA. Judæus ex abundante mittit in munera, etc., usque ad Deus meus misericordia ejus præveniet me Psal. 58..'

MRK 13:1 Multiple spaces in '13.1··Et cum egrederetur.··BEDA. Recedent de templo Domino, etc., usque ad erat luitura, et ædificia ruitura. Vides has,··etc. Divinitus autem procuratum est, ut, patefacta per orbem fidei evangelicæ gratia, ipsum templum cum cæremoniis tolleretur: ne forte aliquis parvulus adhuc, ac lactens in fide, si videret manere illa a prophetis facta a Domino instituta admirando sanctum sæculare, paulatim ad Judaismum relaberetur. Aufertur ergo umbra, et palmam tenet veritas per orbem declarata. HIER. Prænuntiat cladem novissimi temporis, id est destructionem templi cum plebe et littera sua. De qua: Lapis super lapidem non relinquetur Luc. 21.: id est, testimonia prophetarum super eos in quos Judæi retorquebant ea ut in Esdram, in Zorobabel, in Machabæos.'

MRK 13:3 Multiple spaces in '13.3··Et cum,··etc. BED. In sanctis quietus manet: dum superborum detestatur amentiam. Mons enim Olivarum fructiferam Ecclesiæ celsitudinem significat: mons ille non infructuosas arbores, sed oliveta gignit, quibus lumen alitur, requies lassis tribuitur, infirmitas solvitur.'

MRK 13:5 Multiple spaces in '13.5··Et respondens.··ID. A tempore Dominicæ passionis in populo Judæorum qui latronem seditiosum elegerunt, Christum Salvatorem abjecerunt, nec bella hostium nec seditiones civium cessaverunt; sed apostoli ne his adventantibus terreantur, et ne Hierosolymam Judæamque deserant, admonentur, quia non statim finis.··In quadragesimum enim annum desolatio provinciæ et ultimum urbis ac templi excidium prolatum est.'

MRK 13:6 Multiple spaces in '13.6··Multi enim venient.··Imminente excidio multi venerunt qui se esse Christos, et jam tempus libertatis adesse mentirentur. Multi etiam in Ecclesia temporibus apostolorum inter cætera diem Domini instare minati sunt. Multi in nomine Christi venere Antichristi, quorum primus Simon Magus, cui auscultabant omnes qui erant in Samaria a minimo usque ad maximum dicentes: Hic est virtus Dei quæ vocatur magna: eo quod multo tempore magicis artibus dementasset eos.'

MRK 13:8 Multiple spaces in '13.8··Exsurget enim.··BEDA. Hæc omnia ante ultimos et acerbissimos dolores, etc., usque ad qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiæ victoriam faciunt.'

MRK 13:9 Multiple spaces in '13.9··Videte autem.··BEDA. Quare hæc omnia inferantur, dicit Videte,··etc. Ea enim vel sola maxima causa est excidii, quia post occisionem Domini, nominis quoque ac fidei præcones similes et confessores impia crudelitate vexabant.'

MRK 13:10 Multiple spaces in '13.10··Et in omnes gentes.··ID. Quia noverat Dominus corda discipulorum de perditione suæ gentis tristanda, hoc modo consolatur, ut sciant amissis Judæis se socios regni cœlestis ex toto orbe habituros. Sicut enim ecclesiasticæ historiæ testantur multo ante excidium Judææ, omnes apostoli ad prædicandum Evangelium per totum orbem sunt dispersi, exceptis Jacobo Zebedæi, et Jacobo fratre Domini, qui prius in Judæa pro verbo Evangelii sanguinem fuderunt.'

MRK 13:14 Multiple spaces in '13.14··Cum autem videritis,··etc. ID. Potest abominatio intelligi, vel Antichristus, vel imago Cæsaris quam Pilatus in templo posuit, etc., usque ad semper parebat imperio Romanorum.'

MRK 13:17 Multiple spaces in '13.17··Væ autem prægnantibu.,··etc. Quia vel uteri pondere vel filiorum sarcina gravatæ fugere non poterunt. Unde in libro Historiarum legitur uxorem Jonathæ turbatam fuga, filium sinu suo lapsum recepisse perpetuo claudum.'

MRK 13:21 Multiple spaces in '13.21··Et tunc si quis.··BED. Quidam hoc ad captivitatem Judaicam referunt, quando multi Christos se esse dicentes, populum post se deceptum trahebant. Sed ibi nullus erat fidelis, quem Deus exhortaretur, ne perversos magistros sequeretur. Omnes et obsidentes et obsessi alieni a Christo obdurabant, unde melius de hæreticis accipiendum, qui contra Ecclesiam venientes, se Christos esse mentiuntur: quorum primus Simon Magus; extremus Antichristus.'

MRK 13:24 Multiple spaces in '13.24··Sed in illis diebus,··etc. ID. Sidera in judicio videbuntur obscura, etc., usque ad tunc fiet quod idem propheta alibi dicit: Et erit lux lunæ sicut sol, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum Isa. 3..'

MRK 13:25 Multiple spaces in '13.25··Decidentes.··A lumine quando pene deerit semen Abrahæ, cui assimilatæ sunt stellæ. Et virtutes quæ,··etc. BEDA. Quid mirum tremere homines, cum aspectu judicii tremant angelicæ potestates? Unde Job: Columnæ cœli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus Job. 26.. Et quid patitur virgula deserti, ubi concutitur cedrus paradisi? Movebuntur.··HIER. Ad iram vindictæ quando mittentur a Filio hominis veniente in nubibus cœli cum virtute, quæ prius sicut pluvia in vellus descendit in humilitate.'

MRK 13:27 Multiple spaces in '13.27··A quatuor ventis.··Ab oriente et occidente, austro, aquilone, et non tantum ab his; sed a summo terræ usque ad summum cœlum, id est, ab extremis finibus terræ per directum usque ad ultimos terminos ejus, ubi longe aspicientibus circulus cœli terræ videtur insidere.'

MRK 13:28 Multiple spaces in '13.28··A ficu autem.··Quasi dicat, quomodo cum fuerint in ficu teneri cauliculi, et gemma in florem erumpit, intelligitis adventum æstatis et veris et favonii; sic cum hæc quæ scripta sunt videritis, non putetis jam adesse finem mundi, sed quasi præcursores venire, qui ostendant prope esse. BEDA. Ficus Synagoga, quæ quia ad se veniente Domino fructum justitiæ non habuit, etc., usque ad et æstatem veræ lucis et pacis. HIER. Fici parabola, id est, prophetia. Folia nata, verba sunt præsentia, æstas vero proxima dies est judicii, in quo unaquæque arbor manifestabit quod intus habuit an aridum ad comburendum, an viride ad plantandum in Eden cum ligno vitæ cujus folia in salutem gentium, id est, verba quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei,··etc.'

MRK 13:31 Multiple spaces in '13.31··Cœlum et terra transibunt.··Cœlum æreum, a quo aves cœli et nubila cœli, unde Petrus: Cœli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt et igni reservati II Pet. 3., aperte docens, quia alii cœli sunt igne perituri quam aqua perditi, id est, inania et nebulosa. Aqua enim diluvii quæ tantum quindecim cubitis cacumina montium transcendit ultra æris ætherisque confinia non pervenit. Ecclesiastes Cap. 1.: Generatio præterit, et generatio advenit: terra vero in æternum stat.··Sic ergo cœlum et terra transeunt, secundum imaginem, manent in æternum secundum essentiam.'

MRK 13:32 Multiple spaces in '13.32··Neque filius. In eo enim sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.··Ideo absconditi, quia nobis scire non expedit, unde ait: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate Act. 1.. In quo ostendit quod sciat, sed nosse apostolis non expediat, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant quasi alia die judicandi. Scit ergo filius sibi, sed non nobis, ut semper simus solliciti, unde: videte, vigilate,··etc. HILAR. Filius et Spiritus sanctus, quia non sunt a se, de die illa nesciunt a se: Pater autem, quia a se est, scit a se.'

MRK 13:34 Multiple spaces in '13.34··Et janitori,··etc. HIER. Ei, scilicet, qui prædicat. Cui dicitur: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram Ezech. 3.. Vigilate ergo.··Præmisso patrisfamilias exemplo, cur consummationis diem reticeat, dicit: vigilate ergo.··Qui dormit, non corpora, sed phantasias videt, cum evigilat nihil habet de his quæ viderat. Sic sunt quos mundi amor rapit in vita, deserit post vitam.'

MRK 13:36 Multiple spaces in '13.36··Quod autem vobis.··Non solum rectores Ecclesiæ, sed et omnes vigilare præcipimur, januas cordium custodientes; ne antiqui hostis mala suggestio subintret, ne nos Dominus dormientes inveniat, unde Paulus: Vigilate, justi, et nolite peccare.'

MRK 14:1 Multiple spaces in '14.1··Erat autem pascha.··HIER. Pascha, transitus interpretatur, phase vero immolatio, etc., usque ad et armati virtute comedamus dicentes: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus Matth. 26.. BEDA. Pascha, quod Hebraice phase, a transitu, non a passione, etc., usque ad iter scilicet admonet subire virtutum. Et quærebant summi sacerdotes.··HIER. A principibus egressa est iniquitas, qui templum parare, et vasa, et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant.'

MRK 14:2 Multiple spaces in '14.2··Non in die festo.··ID. Vitant diem festum, quod convenit illis: non est festivitas eis qui vitam et misericordiam perdiderunt.'

MRK 14:3 Multiple spaces in '14.3··Et cum esset Bethaniæ.··ID. Hinnulus cervorum semper ad lectulum suum redit, id est, Filius obediens Patri usque ad mortem: obedientiam a nobis petit. Simon enim obediens dicitur. Simonis leprosi.··Simon leprosus mundum infidelem primo, postea fidelem significat. Et recumberet, venit,··etc. Recumbente seipso, id est, humiliante se, ut eum tangeret fides peccatricis: quæ de pedibus ascendit ad caput, a capite descendit per fidem, id est, a Christo ad membra ejus. Mulier.··BEDA. Maria Magdalena soror Lazari quem suscitavit Dominus, etc., usque ad ut Matthæus et Marcus perhibent, oleo sancto perfudit. Alabastrum.··Alabastrum marmor candidum variis guttis distinctum unguenta incorrupta servat. Nardi spicati.··Pistica nardus dicitur mista, quia non solum de radice, sed de spicis et de foliis compositum erat: quod est pretiosius. Et fracto.··HIER. Domus impleta odore, cœlum et terra est. Fractum alabastrum carnale est desiderium, quod frangitur ad caput: ex quo omne corpus compaginatum est. BED. Devotio Mariæ, fidem et pietatem designat Ecclesiæ, etc., usque ad pia prædicatione et devotis veneratur obsequiis.'

MRK 14:4 Multiple spaces in '14.4··Erant autem quidam.··ID. Per synecdochen plurale pro singulari posuit, etc., usque ad cujus hac de causa furandi consuetudinem intimare curavit. Ut quid perditio ista.··HIER. Perditus de salute perditionem invenit, ut in ficu fructifera mortis laqueum nancisceretur.'

MRK 14:5 Multiple spaces in '14.5··Poterat enim unguentum.··ID. Sub prætextu avaritiæ mysterium loquitur fidei, etc., usque ad spolia dividamus ad vesperam.'

MRK 14:6 Multiple spaces in '14.6··Bonum opus operata.··ID. Qui credit in Deum, reputatur ei in opus justitiæ. Aliud enim est credere ei, aliud est credere in eum, id est, totum se injicere in illum.'

MRK 14:7 Multiple spaces in '14.7··Me autem non semper.··BEDA. Corporali præsentia et familiaritate conjunctum sicut nunc. Unde Apostolus: Etsi noverimus Christum secundum carnem, sed nunc jam novimus II Cor. 5.. Spiritualiter autem semper est nobiscum, unde: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi omnibus diebus.··HIER. Ita intelligendum est: Me autem non semper habebitis in corporali præsentia, ut prius in convictu et familiaritate.'

MRK 14:8 Multiple spaces in '14.8··Quod habuit.··Quod putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturæ est. Nec mirum si mihi dedit odorem fidei bonum, cum ego pro ea fusurus sum sanguinem meum.'

MRK 14:9 Multiple spaces in '14.9··Amen dico vobis.··BEDA. Nota in Christo notitiam futurorum, passuros post paucos dies præscit Evangelium suum toto orbe prædicandum. Notandum, quod sicut Maria toto orbe quo est Ecclesia diffusa gloriam meruit de pio obsequio, quod Domino devote exhibuit: sic et Judas qui ei detraxit, perfidiæ nota longe lateque infamatur. Sed Dominus bonum pia laude remunerat, futura impii contumelias tacet.'

MRK 14:10 Multiple spaces in '14.10··Uno de duodecim.··HIER. Unus numero, non merito, nomine non numine, corpore non animo, unde sponsus ad sponsam: Vulnerasti cor meum, soror mea, in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui Cant. 4.. Oculus et crinis sapientia est et virtus, quoniam Judæ cum cæteris dicitur: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei Matth. 13.. Et: Dedi vobis potestatem Luc. 10., etc. Abiit ad,··etc. Ille abiit ad principes: et postquam exivit, intravit in eum Sathanas. Hic nox nocti indicat scientiam. Unumquodque animal ad sibi simile juugitur Matth. 28.. Maria currit ad apostolos ut dies diei eructet verbum; Judas ad Judæos, ut nox nocti indicet scientiam.'

MRK 14:11 Multiple spaces in '14.11··Et quærebat quomodo illum,··etc. HIER. Promittit se tradere, ut magister ejus ante dicebat: Tibi dabo hanc potestatem universam. BEDA. Multi hodie scelus Judæ exhorrent nec tamen cavent, etc., usque ad ut amotis arbitris mendacio veritatem, crimine mutent virtutem.'

MRK 14:12 Multiple spaces in '14.12··Et prima die azymorum.··Id. Quarta decima luna, quando abjecto fermento agnus occidebatur ad vesperum, etc., usque ad ipsius immolationis, id est, suæ passionis exordium sacravit. ISID. Cum amaritudine comeditur azyma, quæ est redemptio nostra. Amaritudo enim est passio Domini.'

MRK 14:13 Multiple spaces in '14.13··Ite in civitatem.··BED. Indicium est præscientiæ divinitatis, etc., usque ad et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma consecretur. HIER. Civitas est Ecclesia quæ muro fidei cingitur: homo occurrens primitivus populus est, amphora aquæ lex litteræ. Homo lagenam aquæ.··BEDA. Consulte et aquæ bajuli, et Domini domus tacita sunt vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, id est sacramentis Christi imbui, eumque suæ mentis hospitio suscipere quærentibus, facultas danda signetur. Sequimini.··HIER. Qui ducit in altum ubi refectio Christi, unde Raab exploratoribus mandat, ut non per ima sed per excelsa irent.'

MRK 14:15 Multiple spaces in '14.15··Cœnaculum grande.··ID. Ecclesia magna, quæ narrat nomen Domini, strata varietate virtutum et linguarum, unde: Circumamicta varietate Psal. 44. virtutum, in qua paratur Domino pascha. Dominus domus Petrus apostolus cui Dominus domum suam credidit: ut sit una fides sub uno pastore. BED. Cœnaculum lex spiritualis, quæ de angustiis litteræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, etc., usque ad quia cuncta paschæ sacramenta et cætera legis decreta ejus esse sacramenta cognoscit.'

MRK 14:17 Multiple spaces in '14.17··Vespere autem.··HIER. Vespera diei vesperam indicat mundi. Circa undecimam namque horam veniunt novissimi: qui primi denarium accipiunt vitæ æternæ: quia ante crucem Abraham erat in inferno, et post crucem latro in paradiso.'

MRK 14:18 Multiple spaces in '14.18··Amen dico,··etc. Sicut de passione prædixerat: ita de proditore prædicit, dans locum pœnitendi, ut cum intellexisset cogitationes suas præsciri a Deo, pœniteret eum facti sui. Non tamen ex nomine designat, ne aperte redargutus impudentior fiat. Mittit crimen in numerum: ut conscius pœnitentiam agat. Unus ex vobis.··Dum falsitas arguitur, veritas comprobatur et impletur. Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem Psal. 40.. Omnes tanguntur ut fiat harmonia in cithara. Omnes nervi bene suspensi consona voce respondent: Nunquid ego sum, Domine?··Unus remissus et pecuniæ amore affectus dixit: Nunquid ego sum, Rabbi?'

MRK 14:19 Multiple spaces in '14.19··Contristari.··Sicut undecim quia nihil mali contra Dominum cogitaverant: sed plus credunt magistro quam sibi, et timentes fragilitatem suam, tristes de peccato suo interrogant, cujus non habebant conscientiam.'

MRK 14:20 Multiple spaces in '14.20··Unus ex duodecim.··HIER. Separat seorsum ovem lupus quam cupit. Ovis quæ de ovili egreditur, lupi patet morsibus. Qui intingit.··BEDA. Mira Domini patientia. Prius dixit: Unus ex vobis tradet me,··perseverat proditor in malo. Apertius arguit: et tamen non proprie designatur. Judas aliis contristatis et manum retrahentibus a cibis temeritate et impudentia qua Dominum tradit; etiam manum cum magistro in catino mittit ut audacia bonam conscientiam mentiretur.'

MRK 14:21 Multiple spaces in '14.21··Væ autem.··ID. In sempiternum væ homini illi qui ad mensam Domini indigne accedit, etc., usque ad pœna prædicitur ut qui pudore non vincitur, timore corrigatur.'

MRK 14:22 Multiple spaces in '14.22··Manducantibus.··ID. Finito veteri pascha quod in commemoratione liberationis populi Dei ab Ægypto agebatur, etc., usque ad ideoque velocius a morte resuscitandum. Accepit.··HIER. Figurans corpus suum in pane, etc., usque ad exstinguuntur inimici quæ sunt mysteria Ecclesiæ Christi. BEDA. Panis qui confirmat cor hominis, etc., usque ad vel nos sine illius passione salvari.'

MRK 14:23 Multiple spaces in '14.23··Gratias.··Gratias egit et benedixit jam proximus passioni, qui pœnam alienæ iniquitatis suscipit: qui nihil dignum passione egit: ut ostendat quam æquanimiter unusquisque propriæ culpæ flagella sustinere debeat. Biberant.··HIER. Ebrietas felix: salutaris satietas, etc., usque ad sanguis enim Novi Testamenti qui pro multis effunditur non omnes emundat.'

MRK 14:25 Multiple spaces in '14.25··Jam non bibam.··ID. Hic mutat sacrificium, sed non mutat tempus; ut nos nunquam cœnam Jesu ante quartam decimam lunam faciamus. Qui facit in quarta decima resurrectionem, in undecima cœnam Domini facit, quod nunquam inventum est nec in Novo nec in Vetere Testamento. Vitis.··BEDA. Vitis vel vinea Domini Synagoga, etc., usque ad de salute ejusdem populi baptismo regenerati novo vobiscum gaudio perfundar.'

MRK 14:26 Multiple spaces in '14.26··Et hymno dicto.··ID. Potest intelligi hymnus quem secundum Joannem Patri gratias agens decantabat, etc., usque ad et charismata sancti Spiritus quibus in corde perungamur, debere conscendere. In montem Olivarum.··HIER. In monte Oliveti tenetur Jesus: et inde ascendit ad cœlos: ut sciamus quia inde ascendimus ad cœlos unde vigilamus, et oramus, et ligamur, nec repugnamus in terra. Omnes scandalizabimini.··BEDA. Prædicit quid passuri sint: ut cum passi fuerint non desperent, sed pœniteant.'

MRK 14:27 Multiple spaces in '14.27··In nocte ista. Qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt I Thess. 5., et qui scandalizantur, nocte scandalizantur, id est, mente obscurati. HIER. Omnes cadunt, sed non omnes jacent. Nunquid quia dormit non adjiciet ut resurgat?··Zach. 13. Carnale est cadere: diabolicum est jacere. Percutiam pastorem.··Percute pastorem. Propheta postulat passionem Domini: Pater respondet: Percutiam pastorem.··Precibus sanctorum Filius a Patre mittitur: id est, incarnatur et percutitur, et patitur: disperguntur oves pastore capto. Resurrectio promittitur ut spes non exstinguatur.'

MRK 14:29 Multiple spaces in '14.29··Petrus autem.··ID. Avis sine pennis in altum volare nititur: sed corpus aggravat animam ut, timore humanæ mortis, timor Domini superetur.'

MRK 14:30 Multiple spaces in '14.30··Bis gallus vocem.··BEDA. Alii simpliciter: Priusquam gallus cantet, ter me negabis,··etc., usque ad sicut et illud: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam mœchatus est eam Matth. 5.. HIER. Gallus cantat: Petrus negat ter, etc., usque ad et trinæ negationis sordes lavit lacrymis.'

MRK 14:32 Multiple spaces in '14.32··Gethsemani.··ID. Id est, vallis pinguium, ubi tauri pingues obsederunt eum et vituli multi circumdederunt eum. Sedete hic.··ISID. Separantur in oratione qui separantur in passione: quia ille orat, illi dormiunt pinguedine cordis oppressi. Donec orem.··BED. Cum Dominus in monte orat, etc., usque ad unde: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Et majorem hac dilectionem nemo habet ut ponat quis animam suam pro amicis suis Phil. II; Joan. 15..'

MRK 14:33 Multiple spaces in '14.33··Et cœpit pavere.··HIER. Pavere et tristari docemur ante judicium mortis, qui non possumus per nos dicere nisi per illum: Venit princeps hujus mundi et in me non habet quidquam Joan. 14..'

MRK 14:34 Multiple spaces in '14.34··Tristis est,··etc. BED. Non propter mortem tristis est, etc., usque ad sed a somno infidelitatis et torpore mentis.'

MRK 14:35 Multiple spaces in '14.35··Et orabat.··ID. Hæc vox est sonus infirmitatis nostræ, etc., usque ad sed quia aliter non fiet, Non quod ego volo, sed quod tu.··HIER. Hoc contra Eutychianos qui dicunt unam tantum in Christo operationem, unam voluntatem: hic autem ostendit humanam quæ per infirmitatem carnis recusat passionem, et divinam quæ prompta est perficere dispensationem.'

MRK 14:36 Multiple spaces in '14.36··Sed non quod.··HIER. Usque in finem non cessat docere nos patribus obedire: et voluntatem eorum voluntati nostræ præponere.'

MRK 14:37 Multiple spaces in '14.37··Et ait Petro,··etc. Qui dixerat: Et si oporteat me mori tecum, non te negabo: etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego Matth. 26.; nunc tristitiæ magnitudine somnium vincere non potest.'

MRK 14:38 Multiple spaces in '14.38··Ut non intretis.··Non ait ut non tentemini, sed ut non intretis in tentationem,··id est, ut tentatio vos non superet, non teneat intra suos casses. HIER. In tentationem intrat qui orare negligit. Ter discipuli dormiunt, ter Dominus orans suscitat. Trina dormitio, tres mortuos quos Dominus suscitavit significat. Primus in domo, secundus ad sepulcrum, tertius de sepulcro. Trina Domini vigilia tres personas nos habere in orando docet, et de præteritis et de præsentibus, et futuris veniam rogare. Caro autem infirma.··BEDA. Caro namque pondere suo ad ima semper trahit.'

MRK 14:42 Multiple spaces in '14.42··Surgite.··Postquam tertio oravit, apostolorum timorem pœnitentia corrigendum docuit, securus ad passionem pergit, dicens: Surgite, eamus.··Quasi dicat nos non inveniant timentes, sed ultro eamus obviam, ut passuri gaudium et confidentiam videant.'

MRK 14:44 Multiple spaces in '14.44··Signum.··HIER. Dat signum osculi cum veneno diaboli: sicut Cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum, unde vinum cum aceto in cruce ponunt.'

MRK 14:45 Multiple spaces in '14.45··Rabbi.··BEDA. Impudens et scelerata confidentia magistrum vocat, etc., usque ad illud etiam complet: Cum his qui oderunt pacem Psal. 119., etc.'

MRK 14:47 Multiple spaces in '14.47··Unus.··ID. Petrus secundum Joannem eodem ardore mentis quo cætera. Sciebat enim quod Phinees puniendo sacrilegos, mercedem justitiæ et sacerdotii perennis acceperat. Lucas ait: Quod Dominus tetigit auriculam et sanavit eam Luc. 22.. Ipse enim pietatis nunquam obliviscitur, hostes etiam suos vulnerari non patitur. Mystice: Docens eos qui in suæ mortis consensione vulnus animæ contraxerunt, si digne pœnituerunt salutem posse mereri.'

MRK 14:48 Multiple spaces in '14.48··Tanquam ad latronem.··ID. Quasi dicat: Stultum est cum gladiis et fustibus comprehendere, qui ultro se vobis tradit: et in nocte quasi latitantem investigare per proditorem, cum quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me congregamini in tenebris, quia potestas vestra in tenebris est.'

MRK 14:50 Multiple spaces in '14.50··Tunc,··etc. ID. Impletur quod dixit, quod omnes scandalizarentur, etc., usque ad et a Deo revocandi, adversariis dare didicerunt.'

MRK 14:52 Multiple spaces in '14.52··At ille,··etc. Sicut Joseph relicto pallio nudus de manibus impudicæ dominæ effugit. Qui autem vult effugere manus iniquorum, relinquens mente quæ mundi sunt, post Jesum fugiat. Ab eis.··Quorum et præsentiam detestabatur et facta. Non a Domino, cujus amorem etiam absens corpore fixum servavit in mente.'

MRK 14:53 Multiple spaces in '14.53··Summum,··etc. Caipham scilicet, qui secundum Joannem erat pontifex anni illius, de quo consentaneum scribit Josephus, quod pontificium sibi absque merito dignitatis emerat a principe Romano: quid ergo mirum, si iniquus pontifex inique judicat?'

MRK 14:54 Multiple spaces in '14.54··A longe.··BEDA. Quia negationi proximus, si Christo proximus fuisset non negasset: in hoc tamen admirandus est, quod Dominum non reliquit etiamsi timeat. Quod timeat naturæ est, quod sequitur devotionis est: quod negat obreptionis est, quod pœnitet fidei est. Atrium.··HIER. Atrium, sæcularis circumitus est. Ministri, dæmonia sunt. Ignis desiderium carnale, cum quibus qui manet, flere peccata non valet. Et calefaciebat se.··BEDA. Est ignis charitatis; de quo dicitur, etc., usque ad moxque sui cordis arcana prunis inflammavit amoris.'

MRK 14:56 Multiple spaces in '14.56··Falsum testimonium.··ID. Falsus est qui non in eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur, etc., usque ad ut proprie de templo Judaico videatur dixisse.'

MRK 14:60 Multiple spaces in '14.60··Et exsurgens,··etc. Iratus, quia non invenit locum calumniæ, motu corporis insaniam mentis demonstrat. Non respondens,··etc. Ad responsum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis locum accusandi inveniat. Jesus autem non respondit, quia prævidit quidquid responderet in calumniam verti. Tu es Christus.··HIER. Quem exspectabat a longe non videbat prope: sicut Isaac caligantibus oculis, Jacob sub manibus non agnoscebat, sed longe post de eo futura canit.'

MRK 14:62 Multiple spaces in '14.62··Et videbitis.··Sacerdos interrogat Filium Dei; Jesus respondit Filium hominis; ut intelligamus eumdem Filium Dei esse et Filium hominis, ne quaternitatem faciamus in Trinitate, et homo in Deo, et Deus in homine sit. A dextris virtutis.··Quia humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen Phil. 2.. Cum nubibus cœli.··HIER. Ascendit in nube, cum nube veniet: id est cum corpore solo suo quod assumpsit a virgine ascendit, et cum multiformi Ecclesia, quæ est corpus ipsius et plenitudo ad judicium venturus est, sicut dicit Matthæus: Cum autem venerit Filius hominis, et omnes angeli cum eo, etc.'

MRK 14:63 Multiple spaces in '14.63··Summus autem sacerdos.··BEDA. Eadem rabies quæ prius de sede excusserat, etc., usque ad cum in Lycaonia quasi dii honorarentur, fecerunt. Vestimenta sua,··etc. HIER. Hoc est, ephod in quo Judæi habebant honorem, amiserunt, etc., usque ad ejus tamen inviolata permanet castitas usque ad consummationem sæculi in illis, quos sors electionis invenerit.'

MRK 14:64 Multiple spaces in '14.64··Qui omnes,··etc. HIER. Quo reatu suo nostrum reatum solveret, etc., usque ad hinc propheta: Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?··Psal. CXV.'

MRK 14:65 Multiple spaces in '14.65··Velare faciem,··etc. Non ut scelera eorum non videat, sed, ut ipsi quondam Moysi fecerunt, a se gratiam cognitionis ejus abscondant. Hoc velamentum usque hodie manet super cor eorum, quod in Christum credentibus est ablatum. Unde eo moriente velut templum scissum est, et sancta sanctorum arcana patefacta. Alapis eum cædebant.··BEDA. Qui tunc cæsus est alapis, et nunc cæditur blasphemiis falsorum Christianorum. Qui consumptus salivis infidelium, nunc vesanis fidelium opprobriis exhonoratur.'

MRK 14:68 Multiple spaces in '14.68··At ille,··etc. Nota, quod negat Christum qui se negat ejus esse discipulum. Dominus enim non dixit: Negabis te discipulum meum, sed me negabis.··Negavit ergo eum cum se negavit ejus esse discipulum. Et exiit foras,··etc. HIER. Petrus sine spiritu, voci ancillæ cessit, etc., usque ad et foras eximus extra quod fuimus.'

MRK 14:70 Multiple spaces in '14.70··Nam et Galilæus.··BEDA. Eadem lingua Galilæis et Hierosolymitis est, sed tamen quæcunque provincia et regio habet proprium loquendi sonum quem mutare, etc., usque ad quia nomen illud aliter Hierosolymitæ, aliter Galilæi sonabant.'

MRK 14:72 Multiple spaces in '14.72··Et recordatus est.··ID. Petrus nocte negat, ad galli cantum pœnitet. In die quem tertio negaverat, se tertio amare professus est. Quod enim, etc., usque ad egreditur foras (ut alii Evangelistæ narrant), ut ab impiis secretus, negationis culpam liberius abluat fletibus.'

MRK 15:1 Multiple spaces in '15.1··Et confestim,··etc. Sequitur: Vincientes Jesum.··Mos erat Judæis, ut quem morte adjudicassent, vinctum judici traderent. Et notandum, quod non tunc primum ligaverant, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes dicit: Et sic adduxerunt eum ad Annam primum Joan. 18.. HIER. Adest Samson vinctus a Dalila. Samson interpretatur, etc., usque ad et fontem perennis vitæ sitientibus nobis, id est corporis sui, aperit.'

MRK 15:2 Multiple spaces in '15.2··Tu es rex Judæorum?··Cum Pilatus nihil criminis interrogat nisi an sit rex Judæorum, arguitur impietas eorum qui nec falso quidem quod objiciant invenerunt. Tu dicis.··Sic temperat responsum, ut verum dicat, nec tamen calumniæ pareat. Et nota, quod Pilato qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit: sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo judicaverit.'

MRK 15:4 Multiple spaces in '15.4··Vide,··etc. Ethnicus condemnat Jesum, sed causam refert in populum Judæorum. Vide in quantis,··etc.'

MRK 15:11 Multiple spaces in '15.11··Ut magis Barabbam.··BEDA. Adhæret Judæis usque hodie petitio sua, quam toto labore impetraverunt. Data enim optione sibi, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem elegerunt. Merito ergo salutem et vitam perdiderunt et latrociniis ac seditionibus in tantum se subdiderunt, ut regnum et patriam perderent, et libertatem corporis et animæ nunquam reciperent.'

MRK 15:14 Multiple spaces in '15.14··Pilatus vero.··Multas occasiones dedit Pilatus liberandi Salvatorem, primo justo conferens latronem, deinde inferens: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum?··Cumque respondissent: Crucifigatur,··non statim acquievit, sed secundum suggestionem uxoris quæ mandaverat ei (ut Matthæus dicit): Nihil tibi et justo illi Matth. 27., respondens ait: Quid enim mali fecit?··Quod dicendo, Jesum absolvit. At illi magis,··etc. David: Circumdederunt me canes multi Psal. 21., etc. Isaias: Exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas: et justitiam, et ecce clamor Isa. 5.. Jeremias: Facta est hæreditas mea mihi sicut leo in silva: dedit contra me vocem Jer. 12..'

MRK 15:15 Multiple spaces in '15.15··Barabbam, et tradidit,··etc. HIER. Hi sunt duo hirci, unus apompeius, id est emissarius, cum peccato populi in desertum inferni absolutus dimittitur. Alter pro peccatis absolutorum, ut agnus occiditur. Pars Domini semper mactatur, pars diaboli, qui est magister eorum, effrenata in tartara præcipitatur. Jesum flagellis.··Ut nos flagellis liberaret; unde: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo Psal. 90.: cum prius diceretur: Multa flagella peccatoris Psal. 31.. BEDA. Jesum flagellis cæsum.··Cæsus est ab ipso Pilato, unde Joannes: Apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit:··et post subjunxit: Et milites plectentes coronam de spinis Joan. 19., etc. Et militibus illudendum præbuit. Quod ideo fecit, ut ejus pœnis et opprobriis saturati ultra mortem non sitirent.'

MRK 15:17 Multiple spaces in '15.17··Et induunt.··BEDA. Matthæus ita: Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei Marc. 27.. Quod idem est. Pro regia enim purpura data est, etc., usque ad purpura vel cocco vestitur, cum triumpho gloriosorum martyrum gloriatur.'

MRK 15:19 Multiple spaces in '15.19··Et percutiebant,··etc. Caput Christi Deus est. Caput ergo Christi percutiunt qui eum denegant esse Deum. Et qui Scripturæ auctoritate errorem suum defendunt (quia scriptura arundine solet fieri), quasi arundine caput ejus feriunt. In faciem ejus spuunt qui præsentiam gratiæ ejus exsecrandis verbis ex interna cæcæ mentis insania conceptis respuunt, et eum in carne venisse negant. Adorabant eum.··Quasi falso se dixisset Deum. Sed hodie (quod est gravioris insaniæ) quidam eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris postponunt. Et educunt illum.··HIER. Hic educitur Abel in agrum a fratre ut perimatur. Hic adest Isaac, etc., usque ad hic adest Jonas de ligno navis foris et in mare ventremque ceti triduo missus.'

MRK 15:20 Multiple spaces in '15.20··Ut crucifigerent.··HIER. Ipsa crucis species quid est nisi forma quadrati mundi? Oriens de virtute fulget, arcton dextera tenet, auster læva consistit, occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus: Ut sciamus quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Aves in forma crucis ad æthera volant, homo adorat, et natat in forma crucis, navis per maria antenna cruci assimilata sufflatur. Tau littera signum salutis et crucis demonstrat.'

MRK 15:21 Multiple spaces in '15.21··Et angariaverunt.··BEDA. Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Joannes dicit: Post iste Simon, de quo et alii dicunt, et hoc satis congruo ordine mysterii. Christus enim passus pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus Joan. XIX; I Petr. 2.. HIER. Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei. Patrem Alexandri.··Magnæ opinionis Simon iste videtur esse, cum et filii ejus tanquam noti omnibus ex nomine designantur. HIER. Alii per merita patrum suorum commemorantur, alii per merita filiorum. Hic autem Simon, etc., usque ad unde: per Jeremiam ad Judæam dicitur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.'

MRK 15:22 Multiple spaces in '15.22··Calvariæ locus.··HIER. Tradunt Judæi quod in hoc loco montis immolatus fuerit aries pro Isaac Gen. 22., ut ibi decalvetur Christus, id est carne sua, scilicet Judæa carnali, separetur. BEDA. Extra portam truncabantur capita damnatorum, et calvariæ decollatorum loca dicuntur. Ideo ibi crucifixus Dominus ut ubi erat area damnatorum, ibi erigantur vexilla martyrum. Et quoniam pro nobis factum est maledictum crucis et flagellatus et crucifixus pro salute omnium, quasi noxius inter noxios voluit crucifigi.'

MRK 15:23 Multiple spaces in '15.23··Et dabant.··BEDA. Matthæus, cum felle mistum Matth. 27., quod idem est. Fel enim pro amaritudine posuit. Myrrhatum enim vinum est amarissimum; quanquam fieri possit ut et felle et myrrha amarissimum redderent vinum. HIER. Et dabant,··etc. Hoc aceto succus lethalis pomi abstergitur. Et non accepit.··Id pro quo patitur. Unde de eo: Quæ non rapui tunc exsolvebam Psal. 68.. Et non accepit.··Matthæus: Et cum gustasset, noluit bibere.··Indicat Matthæus quod pro nobis amaritudinem mortis gustaverit, sed die tertia resurrexit.'

MRK 15:24 Multiple spaces in '15.24··Et curcifigentes cum.··HIER. Hic figitur salus in ligno. Primo infixa est mors in ligno. Lignum primum, scientiæ boni et mali; secundum boni tantum et vitæ nobis lignum est. Extensio primæ manus ad lignum mortem apprehendit; extensio secundæ vitam quæ perierat invenit. Ligno hoc vehimur per mare undosum ad terram viventium. Vestimenta sua.··BEDA. Quadripartita vestis Christi secundum numerum militum, significat Ecclesiam quatuor partibus orbis æqualiter, id est concorditer distributam. HIER. Vestimenta Domini mandata sunt quibus tegitur corpus ejus, quod est Ecclesia, quia dividuntur inter milites gentium ut sint quatuor ordines cum sit una fides, id est conjugati, viduati, præpositi, separati. Sortiti sunt tunicam indivisam quæ est pax et veritas in cunctis in modum regalis amictus vel annuli. Mittentes sortem.··ID. Super tunicam, scilicet quæ erat inconsutilis. Hic sortita, etc., usque ad et sors solius Dei judicio venit vel cedit.'

MRK 15:25 Multiple spaces in '15.25··Erat autem hora ter.··HIER. Hoc proprie Marcus, nam sexta hora tenebræ suffuderunt terram, ut non quis posset movere caput. A tricesimo namque, etc., usque ad qui magis dicendi sunt eum crucifixisse quamvis nitantur hoc dissimulare, quam milites qui secundum officium suum duci suo paruere.'

MRK 15:26 Multiple spaces in '15.26··Et erat titulus.··BEDA. Titulus ostendit quod nec occidendo potuerunt efficere quod non esset eis rex; unde: Ego autem constitutus sum rex ab eo,··etc. Bene enim simul est rex et pontifex, cum eximiam Patri suæ carnis hostiam offerret in altari crucis, et regis dignitatem titulo prætenderet, ut cunctis insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit, sed confirmaverit imperium.'

MRK 15:27 Multiple spaces in '15.27··Et cum eo crucifigunt.··BEDA. Sicut dicit Apostolus: Vetus homo noster simul cum illo crucifixus est ut destruatur corpus peccati, ut ultra non dominetur super nos peccatum.··Quandiu ergo agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu, etc., usque ad unde Apostolus: Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Duos latrones.··ID.Latrones qui cum Domino crucifixi sunt signant eos qui fide et confessione Christi, vel agone sui martyrii, vel quamlibet arctam continentiam subeunt. Et qui hoc pro æterna gloria gerunt, dextri latronis merito et fide signantur. Qui autem pro humana gloria vel qualibet minus digna intentione, sinistri latronis mentem imitatur et actus. HIER. Cum iniquis veritas deputata unum relinquit sinistrum, alterum assumit dextrum; sic faciet in die judicii, ex simili crimine dissimiles sortiuntur vias. Alter præcedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis vitam acquirit longam, et blasphemia finita pœna plectitur æterna. Hic pullus Judæ ligatur ad vitem, id est, pallium tingitur in sanguine uvæ, hic lacerant hædi vineam.'

MRK 15:29 Multiple spaces in '15.29··Moventes capita.··HIER. Emittitur mors iniquorum quando excitantur vincula inferni usque ad cervicem, quæ est cervix humani generis.'

MRK 15:31 Multiple spaces in '15.31··Alios salvos.··HIER. Etiam nolentes confitentur quod alios fecit salvos, et se propria damnant sententia, quia alios salvos fecit et se si vellet salvare poterat.'

MRK 15:32 Multiple spaces in '15.32··Descendat nunc.··Plus est de sepulcro surgere, et tamen non crediderunt. Hi omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt Psal. 13.. Et qui cum eo.··BEDA. Secundum Lucam Luc. 23. unus latro blasphemabat dicens: Si tu es Christus, salvum fac te et nos.··Alter, etc., usque ad qui cœlestia petunt, ad ea sine dubio Christo mediante et miserante perveniunt.'

MRK 15:33 Multiple spaces in '15.33··Et facta hora sexta.··BEDA. Notandum quod hora sexta, id est sole recessuro a centro mundi, crucifixus sit, et diluculo, oriente sole resurrexit, etc., usque ad et qua hora primus Adam peccando mundo mortem intulit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret. Tenebræ.··HIER. Hic adest Nœ inebriatus ac nudatus cœlo ac terra ebrioso pallio tectus, et ab homine irrisus hic stillavit de ligno sanguis.'

MRK 15:35 Multiple spaces in '15.35··Et quidam,··etc. Non omnes. Forsitan milites Romani non intelligentes proprietatem Hebræi sermonis, ex eo quod dicitur Eloi, putaverunt Eliam ab eo vocari. Vel Judæi solito sibi sermone verba Domini depravantes, imbecillitatis infamabant eum quod Eliæ vocaret auxilium.'

MRK 15:36 Multiple spaces in '15.36··Currens autem,··etc. BEDA. Joannes plenius dicit: Postea sciens Jesus,··etc. Quasi: Hoc minus fecistis, date quod estis. Erant enim, etc., usque ad de quo: Dominus plantavit vineam Soreth: et quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienæ: et exspectavi ut faceres uvas, et fecisti spinas Isa. 5..'

MRK 15:37 Multiple spaces in '15.37··Jesus autem,··etc. BEDA. Quid dixerit Lucas aperit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et hoc dicens exspiravit Luc. 23.. Quod autem dicit Joannes: Cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est: et inclinato capite tradidit spiritum Joan. 19.. Inter hoc quod ait: Consummatum est,··et illud: inclinato capite emisit spiritum,··emissa est vox illa magna, quam Joannes tacet, cæteri commemorant: In manus tuas,··etc. HIER. Infirmata etenim carne mox virtus divina invaluit quæ dicit: Aperite mihi portas justitiæ Psal. 117., etc. Nos autem cum nulla, vel una voce morimur qui de terra sumus; ille enim cum exaltata voce exspiravit qui de cœlo descendit.'

MRK 15:38 Multiple spaces in '15.38··Et velum templi.··Ut arcam testamenti, et omnia legis sacramenta quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Ante dicebatur: Notus in Judæa Deus, in Isræl magnum nomen ejus Psal. 75.; nunc autem: Exaltare super cœlos Deus Ibid. 56., et in omni,··etc.; et in Evangelio prius: In viam gentium ne abieritis Matth. 10..; et post passionem: Ite, et docete omnes gentes Ibid. 28..'

MRK 15:39 Multiple spaces in '15.39··Videns autem,··etc. Ostenditur quare centurio miratur, quia vidit eum sic exspirasse, id est spiritum emisisse. Nullus enim habet potestatem emittendi spiritum, nisi conditor animarum. Vere,··etc. HIER. Nota quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Filium Dei confitetur: et Arius, etc., usque ad et vere Filium Dei Synagoga tacente confirmat.'

MRK 15:40 Multiple spaces in '15.40··Erant autem.··ID. Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem: ita non repellitur a mysterio crucis scientiæ et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam et cæteras matres. Jacobi minoris et Joseph.··BEDA. Minorem Jacobum dicit Jacobum Alphei, qui et frater Domini, eo quod esset filius Mariæ materteræ Domini. De qua Joannes: Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus Joan. 19., etc. Cleophæ videtur eam dicere a patre vel a cognatione.'

MRK 15:42 Multiple spaces in '15.42··Et cum jam sero esset,··etc. ID. Græce, præparatio Latine. Hoc nomine Judæi inter Græcos morantes sextam sabbati appellabant, quia in eo quæ sabbato erant necessaria præparabant secundum quod, etc., usque ad donec octava veniente ætate et ipsa corpora resurrectione glorificata cum animabus simul incorruptionem æternæ hæreditatis accipiant.'

MRK 15:43 Multiple spaces in '15.43··Venit Joseph.··HIER. Joseph venit sero parasceve ab Arimathia, quæ interpretatur deponens,··ad deponendum corpus Christi, etc., us que ad aspicientibus a longe electis qui sunt stellæ maris, quando, si fieri potest, scandalizabuntur etiam electi.'

MRK 15:46 Multiple spaces in '15.46··Joseph autem,··etc. BEDA. Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis, etc., usque ad lineo terreno celebrat, sicut corpus Domini in syndone munda sepultum est: sic a papa Sylvestro statutum est. Quod erat excisum.··BEDA. Dicitur quod monumentum Domini domus rotunda fuit de subjacente rupe excisa tantæ altitudinis ut homo rectus consistens vix extenta manu culmen possit attingere. Et habet introitum, etc., usque ad color autem monumenti et loculi albo et rubeo dicitur esse permistus.'

MRK 15:47 Multiple spaces in '15.47··Maria autem,··etc. ID. Lucas dicit: Quia astabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quæ secutæ fuerant eum Luc. 23.. Sed aliis deposito corpore ejus ad sua remeantibus, solæ mulieres, etc., usque ad et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit ejus passio amplectenda, perpendunt.'

MRK 16:1 Multiple spaces in '16.1··Et cum transisset.··BEDA. Lucas dicit quia revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta, et sabbato siluerunt, quia mandatum erat ut sabbati silentium, etc., usque ad illuminata facie decussis vitiorum tenebris odorem bonorum operum Domino et orationum suavitatem offerre. HIER. Nunc cum aromatibus redolentibus cum sponsa et adolescentulis currunt, post eam conspergimus librum, id est cubile, etc., usque ad et Domino in eo cum triumpho resurgente et dicente: Hæc est dies quam fecit Dominus,··etc. PSAL. 117..'

MRK 16:2 Multiple spaces in '16.2··Et valde mane.··HIER. Quod alius dicit diluculo. Diluculum est inter tenebras noctis et diei claritatem in qua salus venit in Ecclesia declaranda more solis, qui consurgens roseam præmittit auroram, ut tantus splendor præparatis oculis possit videri, cum tempus Dominicæ resurrectionis illuxit, ut tunc laudes Christi tota cantaret ecclesia sanctarum feminarum, quando vitam præstitit et lumen credulitatis infundit.'

MRK 16:3 Multiple spaces in '16.3··Et dicebant ad invicem.··HIER. Aquilæ congregantur ad corpus, martyres et apostoli vident lapidem revolutum, qui est lex mortis, quasi dicat: Ubi est, mors, aculeus tuus I Cor. 15.?'

MRK 16:4 Multiple spaces in '16.4··Revolutum lapidem.··BEDA. Quomodo lapis per angelum sit revolutus, Matthæus dicit? Allegorice autem, lapidis revolutio resurrectionem sacramentorum Christi quæ velamine litteræ legis tecta erant, insinuat. Lex etenim in lapide scripta est cujus ablato tegmine, gloria resurrectionis ostensa est, et abolitio mortis antiquæ, et vita nobis speranda perpetua toto orbe cœpit prædicari.'

MRK 16:5 Multiple spaces in '16.5··Juvenem.··HIER. Non senem, non infantem, sed jucundum ætate, ut dicitur: Lætare, juvenis, in adolescentia tua Eccle. 11., quæ non est hic vera dum senio mista. BEDA. Mulieres angelos vident quæ cum aromatibus venerunt, quia illæ mentes supernos cives aspiciunt, quæ cum virtutibus ad Deum per sancta desideria veniunt. Sedentem in dexteris.··BEDA. Ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat, etc., usque ad intrantes in monumentum duos angelos ibi stantes invenerunt. GREG. Per sinistram vita præsens, per dexteram vita æterna, etc., usque ad et ad angelorum numerum restituens cœlestis patriæ damna reparavit.'

MRK 16:6 Multiple spaces in '16.6··Nolite expavescere.··GREG. Quasi: Paveant illi qui non amant adventum Domini vel supernorum civium, qui vitiis pressi de eorum societate desperant. Vos autem, quid timetis quæ vestros concives videtis? Unde Matthæus angelum apparuisse describens ait: Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix Matt. 28.. Jesum.··Salutare. Sed quia multi non substantialiter sed nuncupative hoc nomine dicebantur, determinat per locum Nazarenum, et causam subdit: Crucifixum.··Atque addit: Surrexit, non est hic.··Per præsentiam carnis, qui tamen nusquam deest per præsentiam majestatis. Ecce locus.··Ostenditur mortalitas mortalibus ad actionem gratiarum debitam, ut intelligamus quid simus et fuerimus, et sciamus quid erimus.'

MRK 16:7 Multiple spaces in '16.7··Et Petro.··BEDA. Petrus vocatur ex nomine, ne desperet ex negatione. Nisi enim, etc., usque ad ut qui futurus erat pastor Ecclesiæ in sua culpa disceret quomodo aliis misereri deberet. Et Petro.··HIER. Qui se indignum discipulatu indicat, cum ter magistrum negat. Sed peccata præterita non nocent, quando non placent. Præcedit vos.··Bene de Redemptore nostro dicitur: de Galilæa namque transmigratio facta interpretatur. Jam enim a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a pœna ad gloriam transmigraverat. Et bene post resurrectionem in Galilæa a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post læti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigremus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur; et qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur. BEDA. Nota quod Marcus dicit: Præcedit vos in Galilæam,··etc. Nec tamen ibi visum retulit. Matthæus autem, etc., usque ad sicut in illa æternitate cognoscetur, quo et nos perducet propter formam servi, ut liberi contemplemur formam Domini.'

MRK 16:8 Multiple spaces in '16.8··Fugerunt.··HIER. De futura vita dicitur: Fugiet dolor et gemitus.··Imitantur mulieres ante resurrectionem omnium quod faciunt post, id est, quod facturæ sunt fugiunt mortem et pavorem. Et nemini.··HIER. Quia illi soli mysterium resurrectionis vident qui meruerunt, unde, secundum Joannem: Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum,··ut videret quæ audivit.'

MRK 16:9 Multiple spaces in '16.9··Surgens autem.··Mane surrexit, sero sepultus est, ut hoc adimpleret: Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum lætitia Psal. 29.. Sepultus ergo sexta sabbati quæ vocatur parasceve circa ve peram sequenti nocte et die sabbati, cum sequenti nocte in monumento positus, die tertia, id est primo mane prima sabbati, surrexit. Et bene una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suæ simplæ mortis nostræ duplæ mortis tenebris adjunxit. In morte enim animæ et spiritus tenebamur, unde ad nos suam, id est carnis mortem attulit, et duas nostras solvit: simplam suam duplæ nostræ contulit, et duplam nostram moriens abstulit. Apparuit primo Mariæ Magdalenæ.··Mariæ Magdalenæ primo ostenditur, de qua ejecerat septem dæmonia: quia meretrices, et publicani præcedunt Synagogam in regnum Dei, ut latro præcessit apostolos. Apostoli flent et lugent, quia necdum viderunt, sed cito consolabuntur. BEDA. In principio mulier auctor culpæ viro fuit, exsecutor vir erroris, etc., usque ad ut ipsis evangelistis et apostolis resurrectionem evangelizaret.'

MRK 16:11 Multiple spaces in '16.11··Et illi audientes.··BEDA. Quod discipuli resurrectionem tarde credunt, non tam est illorum infirmitas, quam nostra firmitas; dubitantibus enim resurrectio per multa argumenta monstrata est, quibus et nos firmius solidamur.'

MRK 16:12 Multiple spaces in '16.12··Duobus ex his.··BEDA. Hoc Lucas apertius Luc. 24.: Oculi eorum,··etc. Post cognoverunt eum in fractione panis. Et sicut Lucas ait: Surgentes eadem hora reversi sunt in Hierusalem,··etc. Ambulantibus.··HIER. Fides hic laborat agens activam vitam, illic contemplativa, etc., usque ad oblitus carnis suæ postulat in ista vita quod post illam speramus in futura.'

MRK 16:14 Multiple spaces in '16.14··Novissime,··etc. BEDA. Quadragesimo die, quando erat jam ab eis recessurus in cœlum, hoc eis maxime, etc., usque ad: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium. Duritiam cordis,··etc. HIER. Ut succedat cor carneum charitate plenum: hinc quod catervæ martyrum mortem hujus sæculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros.'

MRK 16:15 Multiple spaces in '16.15··Omni creaturæ.··Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judæa repulsa prædicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturæ, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquæ, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.'

MRK 16:16 Multiple spaces in '16.16··Qui crediderit,··etc. Per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quæ in baptismo eis remittuntur, peccata extraxerunt.'

MRK 16:17 Multiple spaces in '16.17··Signa autem,··etc. Nunquid si signa non faciamus, non credimus? Sed hæc in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur, fide autem Ecclesiæ jam confirmata non sunt necessaria. Dæmonia ejicient,··etc. Hoc hodie spiritualiter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit, et malignos spiritus expellit. Linguis loquentur novis.··Hoc fit dum fideles veteris vitæ sæcularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant, et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt.'

MRK 16:18 Multiple spaces in '16.18··Si mortiferum,··etc. Dum pestiferas persuasiones audiunt, nec ad operationes usque perducunt, quod inde eis non nocet si mortiferum bibunt. Super ægros manus,··etc. Dum proximos in bono opere confirmatos roborant exemplo bonæ operationis, super ægros manus imponunt, et bene habebunt. Hæc miracula tanto majora, quanto spiritualia; per hoc enim animæ suscitantur, non corpora.'

MRK 16:19 Multiple spaces in '16.19··In cœlum.··AUG. Nota quod aliquando cœlos pluraliter et aliquando cœlum singulariter, etc., usque ad ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur. Et sedet a dextris.··BEDA. Et nunc omnia judicans, in fine omnium Judex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem, quia in certamine habuit eum adjutorem.'

MRK 16:20 Multiple spaces in '16.20··Illi autem,··etc. BEDA. Nota quod Marcus Evangelium suum quanto inchoavit tardius, tanto, etc., usque ad quo apostoli idem Evangelii verbum per totum orbem seminaverunt.'

LUK 1:1 Multiple spaces in '1.1··Quoniam quidem,··etc. BEDA. Lucas de omnibus quæ fecit Jesus et docuit, etc., usque ad magis ordinarent narrationem quam historiæ texerent veritatem.'

LUK 1:3 Multiple spaces in '1.3··Omnia.··ID. Non omnia quæ assecutus, sed de omnibus quæ ad fidem legentium confirmandam credit idonea. Ex consulto enim multa præterit, quæ alii dicunt, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam libri singuli mysteriorum gestorumque miracula eminerent. Theophile.··Theophilus, amans Deum, etc., usque ad fidem perpetuæ divinitatis et temporaneæ dispensationis illius debet ordinem nosse.'

LUK 1:5 Multiple spaces in '1.5··Fuit in diebus Herodis regis Judææ.··AMBR. Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc Evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur, et in vitulo consummatur, id est in Christo, qui pro mundi vita immolatur. Sacerdos quidam.··Implevit ordinem, dixit regem, et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem illius indicat. Zacharias.··Zacharias, memor Domini: cui apparet Angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium. De vice Abia.··BEDA. Abia, Pater Dominus, etc., usque ad sicut per septem Testamentum declaratur Vetus. Elizabeth.··Elizabeth, Dei mei saturitas, signat Mariam quæ plena Deo fuit.'

LUK 1:6 Multiple spaces in '1.6··Erant autem ambo.··BEDA, AMBR. Plena laudatio quæ genus in majoribus, mores in æquitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, judicium in justificationibus comprehendit. Justi ante Deum.··AMBR. Non enim omnis qui justus est ante homines justus est ante Deum; aliter enim vident homines, aliter Deus: homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari justus videatur mihi, justus tamen non sit ante Deum, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur.'

LUK 1:7 Multiple spaces in '1.7··Et non erat illis.··BEDA. Divinitus procuratum fuit, ut de provectis diuque fructu conjugii privatis Joannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et cæteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophetiæ. Unde postea subditur: Posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quis putas puer iste erit?'

LUK 1:8 Multiple spaces in '1.8··Factum est autem.··Cum ex præcepto Moysi uno sacerdote decedente, unus succedere jubeatur, tempore David statutum est ut vicissim ministrantes per octonos dies a sabbato usque ad sabbatum tempore vicis suæ, singuli castimoniæ studerent, nec interea domum tangerent.'

LUK 1:9 Multiple spaces in '1.9··Sorte.··BEDA. Non nova tunc sorte electus, quando incensum erat adolendum, etc., usque ad prædicitur dum ille promittitur præcursurus.'

LUK 1:12 Multiple spaces in '1.12··Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum,··etc. AMBR. Solemus turbari et a nostro affectu alienari quando perstringimur superioris potestatis occursu. Sed sicut humani defectus est terreri, ita angelicæ benignitatis est paventem suo aspectu blandiendo solari; contra, dæmones, si quos sua præsentia territos senserint, ampliore horrore concutiunt.'

LUK 1:13 Multiple spaces in '1.13··Quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus.··Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis, et donatus est tibi præcursor. AMBR. Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum, deprecationis fructus, deinde sterilis partus. Tum lætitia plurimorum, et magnitudo virtutis, Altissimi etiam prophetia promittitur. Quinetiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia pœna plectitur silentii.'

LUK 1:14 Multiple spaces in '1.14··Et erit gaudium,··etc. BEDA. Singularis meriti est indicium quoties hominibus a Deo vel imponitur nomen, vel mutatur, etc., usque ad quia hic salutem multis prædicat, ille vero omnibus dat. AMBR. Gaudium et exsultatio.··Monentur parentes non minus gratias agere, etc., usque ad matres quia honorantur præmiis conjugii.'

LUK 1:15 Multiple spaces in '1.15··Vinum et siceram,··etc. BEDA. Magnæ coram Deo virtutis est prædicare in deserto gaudia cœlestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiæ.'

LUK 1:16 Multiple spaces in '1.16··Et multos filiorum Isræl convertet.··ID. Cum Joannes Christo testimonium perhibens, in fide Christi baptizans, dicatur filios Isræl ad Deum convertisse, patet Christum esse Dominum Deum Isræl.'

LUK 1:17 Multiple spaces in '1.17··Præcedet ante.··ID. Sicut Elias præco judicis, etc., usque ad ille cum eo manifestatur in gloria. In spiritu et virtute.··AMBR. Bene junguntur spiritu et virtute. Non enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Elias virtutem habuit abstinentiæ, et patientiæ, et convertendi animos populorum a perfidia ad fidem, spiritum autem prophetandi habuit. Convertat,··etc., BEDA. Corda patrum in filios convertit, etc., usque ad fere eadem verba quæ angelus de Joanne, Malach, prædixit de Elia.'

LUK 1:18 Multiple spaces in '1.18··Unde,··etc. ID. Si homo esset qui promittebat, impune liceret quærere signum, etc., usque ad et infidelitatis esset pœna quam meruit.'

LUK 1:19 Multiple spaces in '1.19··Ante Deum.··ID. Cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant. Quia etsi angelus est spiritus circonscriptus, summus spiritus qui Deus est, incirconscriptus est, intra quem currit angelus quocunque moveatur vel mittatur.'

LUK 1:22 Multiple spaces in '1.22··Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus,··etc. Sine voce corporales actus indicare moliens, nec exprimens voluntatem. Cui similis populus Judæorum, actuum suorum impotens reddere rationem.'

LUK 1:23 Multiple spaces in '1.23··Ut impleti sunt,··etc. Quia vicis suæ tempore, pontifices templi tantum officiis mancipati, non solum a complexu uxorum, sed etiam a domorum ingressu abstinebant. Nostris autem sacerdotibus quibus non carnalis successio, sed spiritualis perfectio quæritur, qui quotidie præsto debent esse altari, perpetua castitas indicitur.'

LUK 1:24 Multiple spaces in '1.24··Occultabat.··AMBR. Occultat quia partus sui erubescit ætatem, etc., usque ad neque enim ea quæ senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum.'

LUK 1:25 Multiple spaces in '1.25··Quia sic fecit.··BEDA. Gesta sunt hæc, inquit Joannes Chrysostomus, etc., usque ad quia per ipsum afflictio pœnitentiæ erat prædicanda.'

LUK 1:26 Multiple spaces in '1.26··In mense autem sexto.··HIER. Sicut sexto mense missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilææ, ita sexto millenario missus est Christus, Gabriel.··BEDA. Ideo angeli ex nomine aliquando signantur, ut ex ipso nomine quid ministraturi veniant, demonstretur. Gabriel fortitudo Dei, quia illum nuntiat qui ad debellandum diabolum veniebat.'

LUK 1:27 Multiple spaces in '1.27··Ad virginem.··Mulier a diabolo seducta mortem intulit: contra mulier ab angelo edocta salutem edidit.'

LUK 1:28 Multiple spaces in '1.28··Dominus tecum.··Quam novo castitatis amore ad cœlestia sustulit, et post mediante humana natura, omni plenitudine divinitatis consecravit. Benedicta tu in mulieribus.··Quæ, sine exemplo muliebris conditionis, et virgo et mater est, et Deum genuit.'

LUK 1:29 Multiple spaces in '1.29··Turbata est,··etc. Quia nesciebat si præteritum an futurum esset, quod angelus dixit.'

LUK 1:30 Multiple spaces in '1.30··Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria.··Turbatam insolita salutatione quasi familiarius notam vocat ex nomine. Ne timeat jubet, et quare gratia plenam vocaverit, plenius explicat.'

LUK 1:31 Multiple spaces in '1.31··Jesum.··Jesus salvator, sive salutaris dicitur. Ipse enim salvum faciet, non populum Isræl, sed suum populum, sive ex præputio, sive ex circumcisione, in unum ovile sub uno pastore congregatum.'

LUK 1:32 Multiple spaces in '1.32··Sedem David patris ejus.··BEDA. Id est Isræliticam plebem, etc., usque ad in his qui de oleastro incisi in olivam bonam sunt inserti.'

LUK 1:35 Multiple spaces in '1.35··Sanctum vocabitur Filius Dei.··Jesus nascitur sanctus, qui conditionem naturæ corruptibilis vinceret, et commistione copulæ carnalis conceptus non est. Nos conditione corruptibilis naturæ constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit, ut quæ contra morem virgo concepit, supra morem humanæ consuetudinis Dei Filium generet.'

LUK 1:36 Multiple spaces in '1.36··Et ecce,··etc. BEDA. Ne virgo desperet de partu, etc., usque ad præcursorem quoque de anu sterili nasciturum cognosceret. Cognata tua.··Quia de tribu Levi, id est de tribu Dei. BEDA. Legimus, quod Aaron qui de tribu Levi erat, etc., usque ad quæ secundum Deum spiritualis cognationis consortio non carebant.'

LUK 1:38 Multiple spaces in '1.38··Ecce ancilla Domini.··Non de singularitate meriti se extollit, sed suæ conditionis et divinæ cognationis per omnia memor, se ancillam illius esse fatetur, cujus mater eligitur, et cum magna devotione promissionem angeli optat impleri.'

LUK 1:39 Multiple spaces in '1.39··Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda.··AMBR. Non incredula de oraculo, etc., usque ad dum subditur: Et factum est ut audivit.'

LUK 1:40 Multiple spaces in '1.40··Et intravit in domum Zachariæ.··Hinc discant sanctæ mulieres, quam sedulitatem prægnantibus debeant exhibere cognatis. Et salutavit Elizabeth.··BEDA. Prior salutat, quia decet ut quanto castior, tanto humilior sit.'

LUK 1:41 Multiple spaces in '1.41··Exsultavit,··etc. Quia lingua non poterat, animo exsultante salutat, et suæ præcursionis officium inchoat. Ecce apparet quod angelus dixerat: Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ.'

LUK 1:42 Multiple spaces in '1.42··Benedicta tu.··BEDA, AMBR. Conveniunt verba Evangelii cum verbis psalmi in quo promittitur David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psal. 131.. Et eadem voce Maria benedicitur ab Elizabeth qua a Gabriele, ut et angelis et hominibus veneranda, et nostris feminis præferenda monstretur.'

LUK 1:43 Multiple spaces in '1.43··Mater Domini.··Sentio miraculum, mysterium cognosco, mater Domini verbo feta, Deo plena.'

LUK 1:44 Multiple spaces in '1.44··Ut facta.··Ipso momento quo vox intrat ad aures corporis, virtus spiritualis cor intrat audientis, et non solum matrem, sed etiam sobolem amore advenientis accendit. Exsultavit.··BEDA. Revelante Spiritu quo impleta erat, etc., usque ad credidit virgo, ubi sacerdos negavit.'

LUK 1:46 Multiple spaces in '1.46··Magnificat anima mea Dominum.··ID. Primo dona sibi spiritualiter concessa profitetur, etc., usque ad in ejus præceptis observandis impendo.'

LUK 1:47 Multiple spaces in '1.47··Et exsultavit.··ID. ID. Quia terrena non curo, prosperitas non emollit me, adversitas non frangit, sed sola illius memoria delectat, a quo salus speratur æterna, illius divinitate lætor cujus temporali conceptione mea caro fetatur.'

LUK 1:48 Multiple spaces in '1.48··Quia respexit.··ID. Ecce quam vilia de se sentit, etc., usque ad et de parvis et infirmis magnos facit et fortes. Quia fecit mihi magna.··Quia in me carnem sumpsit, et me a peccatis mundavit, et dona Spiritus sancti mihi contulit. Et misericordia.··BEDA. A specialibus donis ad generalia Dei judicia se convertit, etc., usque ad subdit quid contemptores mereantur.'

LUK 1:53 Multiple spaces in '1.53··Esurientes implevit bonis.··ID. Qui æterna toto studio desiderant; saturabuntur, cum Christus apparuerit in gloria. Sed qui terrenis gaudent, in ultimo inanes totius beatitudinis dimittuntur. In præsenti etiam videmus humiles divina gratia impleri, superbos lumine veritatis privari.'

LUK 1:55 Multiple spaces in '1.55··Sicut locutus est ad patres nostros.··Memoriam patrum quibus hæc salus revelata est faciens, Abraham nominatim exprimit, cui primo ipsa incarnatio manifestata est. Et semini ejus in sæcula.··Non tam carne genitis, quam fidei vestigia secutis, quibus adventus Salvatoris in sæcula est promissus, quia ipsa promissio hæreditatis nullo fine claudetur. Nam et usque in finem sæculi credentes non deerunt, et beatitudinis erit gloria perennis.'

LUK 1:56 Multiple spaces in '1.56··Mansit autem Maria.··BEDA. Tandiu mansit, donec videret præcursoris nativitatem, propter quam maxime venerat. Nec causa sola familiaritatis tandiu mansit, sed ut tanto tempore et Elizabeth et Joannis cresceret profectus. Nam si in primo adventu Mariæ, Spiritu sancto sunt repleti, multum est illis superadditum tanta mora mansionis.'

LUK 1:59 Multiple spaces in '1.59··Die octavo.··Per circumcisionem resurrectio Domini figuratur, quia et octava die, id est post sabbatum, facta est. Et sicut illa a reatu mortis absolvere solebat, sic ista immortalis vitæ nativitatem, et in auctore nostro exhibuit, et in nobis monstravit sperandam. Et vocabant eum.··BEDA. Joannis celebrata nativitas, est Novi Testamenti inchoata gratia, etc., usque ad gratiam Evangelii si recte intelligatur exprimit.'

LUK 1:62 Multiple spaces in '1.62··Innuebant autem patri ejus,··etc. Qui innuunt patri de nomine pueri, significant illos qui testimonio legis intendunt astruere gratiam fidei.'

LUK 1:67 Multiple spaces in '1.67··Et prophetavit dicens.··BEDA. Magna largitas divinæ pietatis. Ecce loquela quæ sola ablata est diffidenti, cum spiritu prophetiæ restituta est credenti.'

LUK 1:68 Multiple spaces in '1.68··Benedictus.··Qui dum bonitatem Dei rogavit, pro liberatione præcursor donatus est. Visitavit.··Quod proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat.'

LUK 1:69 Multiple spaces in '1.69··Cornu salutis nobis.··BEDA. Per cornu quod carnem excedit, cum omnia ossa carne tegantur, regnum Christi significatur, quo mundus et gaudia carnis superantur. In cujus figuram David et Salomon cornu olei, sunt in regni gloriam consecrati, ut prius Saul lenticula.'

LUK 1:71 Multiple spaces in '1.71··Salutem ex inimicis nostris, et de manu,··etc. Erexit nobis salutem ex inimicis, et est explanatio superioris versiculi, in quo breviter idem præmiserat: Et erexit cornu salutis nobis.'

LUK 1:72 Multiple spaces in '1.72··Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti,··etc. Locutus est, et erexit nobis salutem ad faciendam misericordiam, ut misericordiam quam patribus promisit impleat in nobis, et juramentum quod fecit patribus de liberatione nostra, in nobis per Christum compleatur.'

LUK 1:76 Multiple spaces in '1.76··Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare,··etc. BEDA. Non mirum si alloquitur infantem octo dierum, etc., usque ad quæ agnoscebat se in filios suscepisse.'

LUK 1:79 Multiple spaces in '1.79··Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Puer autem crescebat,··etc. Ut per omnia gressus nostrorum operum illuminatoris nostri gratiæ concordent, donec ad mansionem perpetuæ pacis intremus.'

LUK 2:1 Multiple spaces in '2.1··Exiit edictum a Cæsare.··AUG., BED. Augustus duodecim annis circa nativitatem Christi in pace regnavit, etc., usque ad hic primum Judæa facta est stipendiaria Romanis.'

LUK 2:2 Multiple spaces in '2.2··Prima.··BEDA. Jam diversis temporibus, pleræque partes terrarum leguntur descriptæ, sed hæc est prima earum quæ totum orbem concluserunt, quæ professio est mentium, quia nullus excluditur. Vel certe tunc primum cœpit, quando Cyrinus a Cæsare in Syriam missus est, censor patrimoniorum futurus.'

LUK 2:4 Multiple spaces in '2.4··Nazareth.··ID. Quotidie Dominus in Nazareth concipitur, etc., usque ad quod instantia loquentis magistri nihil valet nisi augmentum superni juvaminis ut audiatur acceperit.'

LUK 2:6 Multiple spaces in '2.6··Factum est autem.··Alibi concipi, alibi nasci Dominus voluit, ut insidiantis Herodis furorem facilius evaderet. Humilitas Christi commendatur, quia non solum incarnari, sed etiam illo tempore nasci voluit, quo mox natus censui Cæsaris propter nostram liberationem subderetur.'

LUK 2:7 Multiple spaces in '2.7··Pannis eum involvit.··Vilibus induitur pannis, ut stolam immortalitatis reciperemus. Manus et pedes stringuntur; ut manus nostræ ad bene operandum, pedes in viam pacis dirigantur; parvulus factus, ut nos perfecti simus.'

LUK 2:8 Multiple spaces in '2.8··Et pastores.··BEDA. Nato summo pastore, pastores ab insidiis noctis, etc., usque ad super quos divina gratia largius coruscat.'

LUK 2:9 Multiple spaces in '2.9··Et ecce angelus Domini.··ID. Et concipiendum, et conceptum, et natum Dominum, cœli cives testantur, ut et mortales sufficienter imbuant, et suum auctori servitium impendant.'

LUK 2:12 Multiple spaces in '2.12··Infantem pannis involutum.··ID. Crebris infantia Salvatoris et angelorum testimoniis, et evangelistarum est inculcata, ut mentibus nostris altius infigatur quid pro nobis sit factus: In quo humilitas commendatur: Quia cum esset dives, pauper pro nobis factus est, ut inopia sua nos ditaret II Cor. 8..'

LUK 2:14 Multiple spaces in '2.14··Et in terra pax.··Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant; sed quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat. Hominibus bonæ voluntatis.··BEDA. Qui suscipiunt natum Christum, non his qui audita ejus nativitate sunt turbati et eum persecuti. Non est pax impiis, dicit Dominus Isa. 48..'

LUK 2:16 Multiple spaces in '2.16··Et venerunt festinantes.··BEDA. Non cum desidia Christi quærenda est præsentia, etc., usque ad quasi in præsepio invenient.'

LUK 2:17 Multiple spaces in '2.17··Videntes autem.··Visio vel cognitio Dei est, et hæc est sola vita hominum ut cognoscant verum Patrem, et quem misit Jesum Christum esse unum Deum.'

LUK 2:18 Multiple spaces in '2.18··Mirati sunt.··Mirantur et de mysterio incarnationis et de tanta pastorum attestatione, qui fingere audita nescirent, sed simplici facundia vera prædicarent. Sed Dominus non rethores, sed piscatores ad evangelizandum destinavit. Sic et in Vetere Testamento suæ dispensationis nuntios pastores ordinavit. Ideo non est parvipendenda pastorum attestatio.'

LUK 2:20 Multiple spaces in '2.20··Et reversi,··etc. BEDA. Sic spirituales pastores modo dormientibus aliis contemplando cœlestia subvehuntur, etc., usque ad dum dicunt: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.'

LUK 2:22 Multiple spaces in '2.22··Tulerunt illum.··Parvuli qui de toto regno Judæorum ad templum portabantur, si erant de tribu Levi, in ministerium domus perpetuo detinebantur. Si de alia tribu, pretio dato a parentibus primogeniti redimebantur ad propria referendi.'

LUK 2:23 Multiple spaces in '2.23··Sicut scriptum.··BEDA. Scriptum est in lege: Mulier quæ suscepto,··etc., usque ad cum bonorum operum fructibus supernæ beatitudinis gaudia subit.'

LUK 2:24 Multiple spaces in '2.24··Par turturum.··ID. Hæc oblatio pauperum erat, qui non sufficerent offerre agnum, ut per omnia humilitas Domini pateat.'

LUK 2:25 Multiple spaces in '2.25··Et ecce homo.··Non solum angeli, sed omnis ætas et sexus testimonium nato reddunt puero. Et sicut ab omnium sæculorum fidelibus præsagiebatur, ita veniens omnium sanctorum laude prædicatur.'

LUK 2:27 Multiple spaces in '2.27··Puerum.··Cum pueritia post septem annos infantiæ incipiat, Jesus frequenter puer dicitur, non tam ætate quam pro servitio, unde Propheta: Ecce puer meus,··quia Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Isa. 42.'

LUK 2:29 Multiple spaces in '2.29··Nunc dimittis servum tuum.··AMBR. Qui vult dimitti, veniat in Hierusalem, etc., usque ad tunc dimittetur ut non videat mortem, quia viderat vitam.'

LUK 2:34 Multiple spaces in '2.34··Ecce positus est hic.··In ruinam illorum qui steterant, et resurrectionem illorum qui ceciderant; vel in ruinam vitiorum, et in resurrectionem virtutum. Non in se tantum, sed in suis quoque prædicatoribus positus est in ruinam et resurrectionem, unde Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt.··Bono enim odore, alii salvantur, alii pereunt II Cor. 2..'

LUK 2:35 Multiple spaces in '2.35··Gladius.··BEDA. Dolor Dominicæ passionis, etc., usque ad zizania germinare conspicit. Ut revelentur.··Ante erat incertum qui Judæorum Christi gratiam reciperent, qui conspuerent: sed audita nativitate revelantur cogitationes, et Herodes et alii turbantur, quidam ad Christi magisterium accedunt.'

LUK 2:36 Multiple spaces in '2.36··Et erat Anna,··etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est, in testimonio vitæ per Christum redeuntis Anna conjungitur Simeoni. Convenit mysteriis Ecclesiæ, quod Anna gratia interpretatur, quæ est filia Phanuel, qui facies Dei dicitur, unde supra: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4.. De tribu Aser.··Id est beati, descendit, qui inter duodecim patriarchas ordine nascendi octavus est, propter mysterium resurrectionis. Quinque sunt Annæ. Prima mater Samuel, secunda uxor Raguel, tertia mater Tobiæ, quarta filia Phanuel, quinta mater Mariæ. Processerat in diebus.··BEDA. Juxta historiam, Anna, et devotæ conversationis, etc., usque ad multiplicantur propter apostolicam doctrinam.'

LUK 2:38 Multiple spaces in '2.38··Omnibus qui,··etc. Omnibus fidelibus qui jugo Herodis alienigenæ gravati, liberationem civitatis et populi exspectabant, promittebat per adventum Christi in proximo redemptionem a tyrannide alieni.'

LUK 2:40 Multiple spaces in '2.40··Puer autem.··BEDA. In eo quod puer erat, etc., usque ad homo fieri cœpisset, perfectus esset ut Deus.'

LUK 2:41 Multiple spaces in '2.41··Et ibant parentes,··etc. ID. Merito Lucas inter quatuor animalia vitulo comparatur, etc., usque ad discipulos Domini in templo laudantes in fine Evangelii sui concludit.'

LUK 2:45 Multiple spaces in '2.45··Et non invenientes.··ID. Si quæritur quomodo potuit a parentibus obliviscendo relinqui, etc., usque ad cum altero parente reversum.'

LUK 2:46 Multiple spaces in '2.46··In medio.··ID. Quasi fons, medius doctorum sedet, sed quasi exemplar humilitatis, prius interrogat et audit quam instruat, ne parvuli a senioribus doceri erubescant, ne infirmus docere audeat.'

LUK 2:49 Multiple spaces in '2.49··Quid est quod me quærebatis?··ID. Non quod eum quasi filium quærunt vituperat, sed quis sit sibi verus Pater insinuat, et quid potius debeat ei cui est æternus Filius, mentis oculos attollere cogit. Quia enim Deus et homo est, nunc excelsa Deitatis, nunc infirma præfert humanitatis. Quasi Filius Dei in templo commoratur, quasi Filius hominis cum parentibus quo jubent regreditur.'

LUK 2:51 Multiple spaces in '2.51··Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.··Omnia quæ de Domino, vel a Domino facta cognovit, sive quæ intellexit, sive quæ nondum intelligere potuit, omnia in memoria recondebat, ut, quando tempus prædicandæ seu scribendæ incarnationis ejus adveniret, sufficienter universa prout essent gesta posset explicare quærentibus. Sic nos crebra factorum et dictorum Domini meditatione importunos cogitatus repellamus, et alios instruere laboremus.'

LUK 2:52 Multiple spaces in '2.52··Proficiebat sapientia.··BEDA. Sicut est carnis ætate proficere, etc., usque ad utraque pariter salvaretur.'

LUK 3:2 Multiple spaces in '3.2··Factum est verbum,··etc. BEDA. Congregaturus Ecclesiam, Dei Filius primum operatur in servulo, etc., usque ad unum itaque dixit, et omnia declaravit.'

LUK 3:3 Multiple spaces in '3.3··Prædicans baptismum pœnitentiæ,··etc. ID. Joannes baptismum pœnitentiæ prædicavit, et quibusdam etiam dedit, etc., usque ad præcurretur suo baptismate quo peccata solvi non possunt.'

LUK 3:4 Multiple spaces in '3.4··Vox clamantis.··Vox, quia prænuntius verbi. In deserto.··Quia desertæ et destitutæ Judææ solatium redemptionis annuntiat. Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine verbi intelligentia valet. Parate viam Domini,··etc. Qui fidem et bona opera prædicat, quid aliud quam venienti Domino? ad corda audientium viam parat, ut hæc vis gratiæ illustret, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas cogitationes in animo per sermonem prædicationis format.'

LUK 3:5 Multiple spaces in '3.5··Et erunt prava.··BEDA. Prava, id est, malorum corda per injustitiam distorta ad regulam justitiæ dirigentur.'

LUK 3:6 Multiple spaces in '3.6··Et videbit.··ID. In hac vita omnis homo Christum videre non potuit, sed in die judicii, in sede majestatis et electi et reprobi pariter videbunt, ut justi remunerentur, et mali in æternum gemant. Unde et subditur:'

LUK 3:7 Multiple spaces in '3.7··Quis ostendit,··etc.? AMBR. Quis ostendit in prudentia miseratione Dei infusa, etc.? usque ad quam ad gentes transferendam prophetat.'

LUK 3:8 Multiple spaces in '3.8··Dico enim vobis.··ID. Qui amisso sensu rationis, etc., usque ad replentur fructibus, vestiuntur frondibus.'

LUK 3:11 Multiple spaces in '3.11··Qui habet duas.··BEDA. Tunica plus sui necessaria quam pallium, etc., usque ad sed quod habet cum paupere partiat.'

LUK 3:12 Multiple spaces in '3.12··Publicani.··ID. Qui vectigalia publica exigunt, etc., usque ad tandem ad propria cum proximis communicanda pertingerent.'

LUK 3:15 Multiple spaces in '3.15··Existimante autem.··ID. Non solum cogitabant, etc., usque ad per virginem venisse non credunt.'

LUK 3:16 Multiple spaces in '3.16··Veniet autem.··Ideo baptizo aqua, quia ille venit qui baptizabit spiritu, et oportet, ut illi via præparetur. Cujus non sum dignus.··BEDA. Non sum dignus mysterium incarnationis investigare, etc., usque ad evangelica prædicatio, qua calceati sunt apostoli.'

LUK 3:19 Multiple spaces in '3.19··Herodes.··Antequam Lucas aliquid narrat de actibus Jesu, dicit Joannem ab Herode captum, ut ostendat se solummodo ea facta descripturum, quæ eo anno gesta sunt, quo Joannes vel captus est, vel punitus.'

LUK 3:21 Multiple spaces in '3.21··Et Jesu baptizato.··BEDA. Baptizatur Dominus, non mundari indigens, etc., usque ad jam edoctus Dei Filium aperte prædicat.'

LUK 3:22 Multiple spaces in '3.22··In te complacui.··Non aliena in filio, sed sua laudatur, quasi dicat: Quæcunque habes tu, mea sunt.'

LUK 3:23 Multiple spaces in '3.23··Annorum triginta.··BEDA. Quod tricennalis baptizatur, etc., usque ad ut in Jeremia et Daniele.'

LUK 3:26 Multiple spaces in '3.26··Qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli.··BEDA. Mathath qui per Salomonem descendit, etc., usque ad qui per carnalem generationem ostenditur factus Filius hominis.'

LUK 3:29 Multiple spaces in '3.29··Qui fuit Levi.··Non autem hi quatuor qui hoc loco inferuntur Jacob filii fuerunt, sed quod eorum nominibus participabant. BEDA. Quasi nominibus alludens quod in illis figuratum est, etc., usque ad genera virtutum diversa præcederent.'

LUK 3:31 Multiple spaces in '3.31··Nathan.··ID. Quod Matthæus per Salomonem, etc., usque ad cui judicium a Deo rege defertur: Sacerdos est in æternum secundum ordinem Melchisedech.'

LUK 3:37 Multiple spaces in '3.37··Mathusale.··AMBR. Anni Mathusale ultra diluvium numerantur, significat Christum, cujus vita ætatem nescit. Qui fuit Enoch.··BEDA. A baptizato Dei Filio usque ad Deum Patrem ascendens, septuagesimo gradu Enoch ponit, etc., usque ad quos in resurrectione immutabili Dei sapientiæ contemplandæ per sæcula monstrat esse jungendos.'

LUK 3:38 Multiple spaces in '3.38··Seth.··Seth posterior Adæ filius, non siletur, ut cum duæ populi sint generationes, significet Christum in posteriore potius quam in priore generatione numerandum. Qui fuit Dei.··A Filio Dei generatio incipit, terminatur in Filium Dei, præcedit creatus in figura, ut sequatur natus in veritate; præit factus ad imaginem, ut propter eum imago descendat.'

LUK 4:1 Multiple spaces in '4.1··Et agebatur.··AMBR. Agebatur in desertum, hoc consilio, ut diabolum provocaret; nam nisi ille certasset, iste mihi non vicisset; mysterio, ut Adam de exsilio liberaret; exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere. In desertum.··Historialiter: in illo deserto quod est inter Hierusalem et Hiericho, ubi figuraliter dixerat Adam a diabolo victum fuisse.'

LUK 4:2 Multiple spaces in '4.2··Esuriit.··BEDA. Non est scriptum de Moyse vel Elia, etc., usque ad esurit autem non tam cibum corporis quam salutem animæ.'

LUK 4:3 Multiple spaces in '4.3··Si Filius Dei es.··AMBR. Noverat Dei Filium venturum, sed venisse per infirmitatem corporis non putabat, etc., usque ad qui hoc verbo non vescitur, non vivit.'

LUK 4:4 Multiple spaces in '4.4··Scriptum est.··Docet magis doctrina quam miraculis pugnare, humilitati quam potentia, nihil pro diaboli arbitrio, nec declarandæ virtutis consideratione faciendum.'

LUK 4:5 Multiple spaces in '4.5··Et duxit.··Lucas sicut res gesta est exsequitur, mediam ponens avaritiam, ultimam superbiam, secundum mores præsentis temporis, quia superbia post omnes virtutes sævit. Matthæus non sequitur ordinem historiæ, sed tentationum Adæ.'

LUK 4:6 Multiple spaces in '4.6··Tibi dabo.··Hæc de arrogantia dicit, non quod totus mundus sit suus, sunt enim aliqui boni. Mihi traditur.··Non a diabolo est potestas, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec ideo mala ordinatio potestatum, quia malo sunt obnoxiæ potestates.'

LUK 4:7 Multiple spaces in '4.7··Tu ergo.··BEDA. Dicens diabolus Salvatori: Si procidens adoraveris me,··econtrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat, Dominum et Deum suum.'

LUK 4:8 Multiple spaces in '4.8··Si Filius Dei.··In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat si Filius Dei sit. Sed Christus sic responsum temperat, ut ambiguum relinquat: Mitte te deorsum.··Quem nec gula nec avaritia vicit, tentat vana gloria, si forte illum vel ipsa victoriæ suæ jactantia valeat dejicere. Mitte.··Hæc vox ei convenit qui omnes præcipitare satagit. In quo infirmus ostenditur qui nulli possit nocere, nisi prius ille se deorsum miserit.'

LUK 4:9 Multiple spaces in '4.9··Scriptum est.··Quia Scripturarum exemplum prætulerat, Scripturarum vincitur exemplis. Utitur autem diabolus per hæreticos testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat.'

LUK 4:10 Multiple spaces in '4.10··Angelis.··BEDA. Hæc prophetia non de Christo est, sed de sancto viro. Quæ etiamsi de Christo esset, etiam quod sequitur debuerat meminisse: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem Psal. 90.. Sed de angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione quasi tergiversator tacet.'

LUK 4:13 Multiple spaces in '4.13··Et consummata.··ID. Tribus tentationibus victis, omnem tentationem dicit consummatam, etc., usque ad tamen formidat instare, ne frequentius triumphetur.'

LUK 4:14 Multiple spaces in '4.14··Et fama exiit.··Non tantum a præsentibus propter visa miracula honoratur, sed apud absentes fama divulgabatur.'

LUK 4:15 Multiple spaces in '4.15··Docebat.··Post miracula ecce sapientia, qua docet, qua doctrina per miracula præcedentia magnificat.'

LUK 4:16 Multiple spaces in '4.16··Et surrexit legere.··BEDA. Qui non venerat ministrari, sed ministrare, etc., usque ad vel prophetiæ lectionis attestatione corrigeret.'

LUK 4:18 Multiple spaces in '4.18··Spiritus.··ID. In superioribus prophetiæ Salvator de gentium vocatione et Ecclesiæ confirmatione loquens, etc., usque ad quia Spiritus Domini est super eum. Evangelizare pauperibus,··etc. Gentes intelligit quæ erant vere pauperes. Neque enim Dei cognitionem, neque legem, neque prophetas, neque aliud quidquam in bonis habebant, et cæteris omnibus spiritualibus opibus erant destitutæ.'

LUK 4:20 Multiple spaces in '4.20··Et cum plicuisset.··BEDA. Audientibus illis qui aderant legit, etc., usque ad sed pro capacitate audientium committit doctori dispensandum verbum.'

LUK 4:23 Multiple spaces in '4.23··Medice.··Sicut fabri filium, ita eadem erroris dementia; medicum vocant, sed in errore illorum veritas latet. Vere enim erat filius fabri, qui per ipsum in principio omnia fecit, qui operatur in Spiritu sancto et igni, qui in magna domo hujus mundi facit vasa diversi generis. Est et medicus, quia per ipsum omnia quæ in cœlis et quæ in terra sunt restaurata. Qui de se dicit: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus Matth. 9..'

LUK 4:24 Multiple spaces in '4.24··Amen dico vobis.··BEDA. Non solum Dominus et caput prophetarum, etc., usque ad miracula suæ virtutis avertit.'

LUK 4:25 Multiple spaces in '4.25··In diebus Eliæ.··ID. Quasi dicat: Non est contrarium exemplo prophetarum, etc., usque ad quia nulla erat cognoscendæ divinitatis ubertas.'

LUK 4:26 Multiple spaces in '4.26··Viduam.··ID. Vidua ad quam Elias mittitur, gentium figurat Ecclesiam, etc., usque ad in qua nobis vitæ æternæ præparatur panis.'

LUK 4:27 Multiple spaces in '4.27··Naaman Syrus.··ID. Naaman, qui decor interpretatur, populum significat nationum, etc., usque ad quia oportet baptizatos Dominici corporis participatione confirmari.'

LUK 4:29 Multiple spaces in '4.29··Et duxerunt.··ID. Pejores Judæi discipuli, diabolo magistro, etc., usque ad veluti divini Sculptoris expressa manu servantur.'

LUK 4:31 Multiple spaces in '4.31··Et descendit,··etc. ID. Nec indignatione commotus, nec scelere offensus, etc., usque ad nec solvitur lex, si sit renovatio hominis jam labentis.'

LUK 4:33 Multiple spaces in '4.33··Et in Synagoga.··ID. In Synagoga est homo habens spiritum immundum, quia Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus, unde Christus spiritualiter exierat.'

LUK 4:34 Multiple spaces in '4.34··Scio te.··Per opera potuit probari Filius Dei. Sed nonne dixit Apostolis: Majora facietis?··Solutio, per opera, id est modum operationis. Alii dicebant: In nomine Jesu,··etc. Ipse dicebat: Tibi dixi,··etc.'

LUK 4:35 Multiple spaces in '4.35··Et cum projecisset.··BEDA. Curandus permittitur a dæmone in medium projici, ut virtus patefacta plures ad salutem invitet.'

LUK 4:36 Multiple spaces in '4.36··Et virtute.··Non ut homines qui in verbo Dei dæmonia ejiciunt, sed propria potestate virtutes operatur.'

LUK 4:38 Multiple spaces in '4.38··In domum Simonis.··Domus Petri, circumcisio est ejus apostolatui commissa. Socrus, est Synagoga quæ quodammodo mater est Ecclesiæ Petro commissæ. Hæc febricitat, quia invidiæ æstibus laborabat, persequens Ecclesiam. Sed Jesus stans super eam sanat, quia ubi timor Dei incipit esse, talis æstuatio solet recedere.'

LUK 4:40 Multiple spaces in '4.40··Cum sol autem occidisset.··BEDA. Solis occubitus, passio Christi, per quam plures sanantur dæmoniaci, quam ante vivens in carne ægrotos sanaverat, quia in carne vivens paucos Judæorum docuit, post resurrectionem gentibus apparuit.'

LUK 4:41 Multiple spaces in '4.41··Tu es Filius Dei.··ID. Cum jejunio fatigatum diabolus videret, etc., usque ad quia, si cognovissent Dominum gloriæ, nunquam crucifixissent Matth. 1..'

LUK 4:42 Multiple spaces in '4.42··Facta autem die.··Mystice: manifesta luce resurrectionis a credentium turmis requiritur: et in gentium deserto inventus, ne abeat, retinetur.'

LUK 5:1 Multiple spaces in '5.1··Factum est autem.··Nec tempore, nec loco turba a studio sanandi cohibetur; vesper incumbit, et tamen sequitur; stagnum occurrit, et turba urget, et ideo ascendit in navim Petri. Secus stabat.··BEDA. Stagnum, præsens sæculum designat. Dominus autem jam non in stagno quasi jam non in carne passibili, sed secus stagnum, quia in ea carne in qua passus est stabilitatem perpetuæ quietis adiit.'

LUK 5:2 Multiple spaces in '5.2··Vidit duas naves.··ID. Duæ naves, mystice, circumcisionem et præputium significant quas vidit, quia in utroque populo novit qui sunt ejus,··quorum corda a fluctibus sæculi ad futuræ vitæ tranquillitatem, quasi ad littus misericorditer vivendo, provenit.'

LUK 5:3 Multiple spaces in '5.3··Rogavit eum.··ID. Quod primo rogat navim a terra reduci pusillum, etc., usque ad ad remotiores gentes quibus postea prædicatum est pertinet.'

LUK 5:4 Multiple spaces in '5.4··Duc in altum.··AMBR. Etsi aliis imperatur ut laxent retia, etc., usque ad vel de Spiritu sancti profluentibus donis instruitur Ecclesia, et armatur.'

LUK 5:5 Multiple spaces in '5.5··In verbo,··etc. BEDA. Nisi verbo gratiæ laxata fuerint instrumenta disputationum, etc., usque ad etiam inter persequentium scandala.'

LUK 5:7 Multiple spaces in '5.7··Et impleverunt.··ID. Hæc impletio usque in finem sæculi crescit, etc., usque ad et talis humilitas meretur piam Domini consolationem.'

LUK 5:10 Multiple spaces in '5.10··Ex hoc jam.··ID. Hoc ad ipsum Petrum specialiter pertinet, cui exponitur quid captura significet piscium. Sed sicut tunc per retia pisces, sic per verba aliquando capiet homines, in quo Petro est typus totius Ecclesiæ.'

LUK 5:12 Multiple spaces in '5.12··In una civitatum.··Hic duo adventus in Capharnaum notantur. Primus, incarcerato Joanne, quando fecit continue illa tria miracula; secundus, quando descendit de monte electis apostolis, quando fit istud miraculum de leproso.'

LUK 5:13 Multiple spaces in '5.13··Tetigit.··Propter humilitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Tangit non dedignatus, imperat non diffisus, adhibet operis testimonium. Volo.··Dicit propter Fotinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichæum.'

LUK 5:14 Multiple spaces in '5.14··Præcepit illi.··BEDA. Taceri jubet, nec taceri potest. Non quod aliquid voluerit et non potuerit, sed dat exemplum ut sui in magnis quæ faciunt latere velint, sed ut prosint aliis, prodantur inviti.'

LUK 5:15 Multiple spaces in '5.15··Et conveniebant turbæ,··etc. BEDA. Sanatio hujus multas ad Dominum cogit turbas. Ut enim ipse interius et exterius se sanatum doceret: perceptum beneficium etiam jussus non tacet. Sed et Marcus ait, evangelico functus officio: Mox egressus, cœpit prædicare et diffamare sermonem Marc. 1..'

LUK 5:16 Multiple spaces in '5.16··Et orabat.··Quando orat, theoricam vitam, quando sanat activam informat. BEDA. Sanat ut Deus, orat ut homo. In urbe, etc., usque ad per interna desideria silenter loquatur.'

LUK 5:17 Multiple spaces in '5.17··Et factum est.··etc., ID. Ubi sedens docuerit Lucas breviandi gratia præteriit, etc., usque ad quam non nascendo, sed virtutibus illustrando suam fecerat. Et erant.··AMBR. Inter cæterorum remedia debilium, convenientibus, etc., usque ad actuumque nostrorum clauda vestigia verbi cœlestis remedio reformentur.'

LUK 5:18 Multiple spaces in '5.18··Viri portantes.··Allegorice: id est, erigentes ad superiora animum hominum, quamvis exterioris hominis debilitate torpentem; quorum rursus adminiculis, et attollere et humiliare se facilius ante Jesum docetur, Dominico dignus videri aspectu. Humilitatem enim respicit Deus. Et quærebant,··etc. BEDA. Desiderant offerre, sed turba interposita recluduntur, quia sæpe anima, etc., usque ad quia ad Christi humilitatem fidei pietate descenditur, et ad Christi notitiam venitur.'

LUK 5:19 Multiple spaces in '5.19··Et per tegulas.··ID. Domus Jesu tegulis tecta describitur, quia sub contemptibili litterarum velamine, si adsit doctor, qui reseret divina, spiritualis gratiæ virtus invenitur. Quod cum lecto deponitur, significat ab homine adhuc in ista carne constituto Christum debere cognosci.'

LUK 5:20 Multiple spaces in '5.20··Quorum fidem.··BEDA. Multum valet fides propria cujusque, cum per alienam fidem homo interius et exterius sit salvatus. ID. Hæc curatio paralytici significat salvationem animæ suspirantis ad Deum, etc., usque ad quæ sunt prudentia, fortitudo, temperantia, justitia. Homo, remittuntur,··etc. Tu homo peccator, ego Deus qui peccata remitto, qui aliorum merito tibi peccata relaxo. Qui ergo peccatis gravatur, adhibeat Ecclesiam quæ pro eo precetur. Quia pro culpa animæ etiam corpus infirmabatur, ideo sanaturus corpus, prius sanat animam.'

LUK 5:21 Multiple spaces in '5.21··Quis potest dimittere?··Nemo dimittit peccata nisi Deus, qui per eos quoque dimittit quibus potestatem dimittendi dedit. Cum ergo Christus dimittat, vere Deus probatur. Verum testimonium Deo reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Perfidia enim confiteri potest, credere non potest. Itaque testimonium non deest Divinitati, fides deest saluti. Deus autem volens salvos facere peccatores, et occultorum cognitione se Deum esse demonstrat, et admiratione factorum illis respondens: Quid cogitatis mala in cordibus vestris?··Eadem majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Sed quia spiritualem gratiam non cognoscitis, nec creditis quod interius factum est, probetur signo visibili quod non minoris constet esse potentiæ, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis qua potest peccata dimittere ut Deus.'

LUK 5:22 Multiple spaces in '5.22··Ut autem cognovit,··etc. AMBR. Magnus sacerdos lepram videbat in cordibus Judæorum, et pejores ostendit illo leproso cui purgato jussit se offerre sacerdoti. Sed hos summus sacerdos repudiat ne alios quoque eorum lepra contaminet.'

LUK 5:24 Multiple spaces in '5.24··Tibi dico, surge.··BEDA. Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, etc., usque ad per missionem pœnæ, remissionem culpæ intellige.'

LUK 5:26 Multiple spaces in '5.26··Et stupor.··AMBR. Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem, et divini operis miracula malunt timere quam credere; nam si crederent, non timerent, sed diligerent. Perfecta enim dilectio foras mittit timorem I Joan., 4..'

LUK 5:27 Multiple spaces in '5.27··Levi.··BEDA. Idem Levi qui et Matthæus. Sed Lucas, etc., usque ad de telonario in evangelistam sit mutatus. BEDA, AMBR. Reliquit propria, qui rapiebat aliena. Nec solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contemnit, quod poterat venire a principibus sæculi, quia rationes vectigalium incompositas reliquerit. Et quia in nullo prorsus hujus vitæ respectum vel cogitationem sibi reservavit, dominicorum talentorum fidelis dispensator esse meruit. BEDA. Per Matthæi electionem, fides gentium, quæ prius mundanis inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiunt, exprimitur. Per superbiam Pharisæorum insinuatur Judæorum invidia, quæ de gentium salute torquetur.'

LUK 5:30 Multiple spaces in '5.30··Quare,··etc. AMBR. Omnis quæstio ex lege quæ tenax justitiæ, non habet, etc., usque ad et ambulatio et omnia quæ gessit, saluti serviunt. AMBR., BEDA. Qui domicilio Christum recipit interno, maximis exuberantium pascitur delectationibus voluptatum. Itaque Dominus ingreditur, et in ejus qui credidit recumbit affectu. Sed rursus accenditur invidia perfidorum, futuræ pœnæ species præfiguratur. Epulantibus enim fidelibus et in regno cœlorum recumbentibus, perfidia jejuna torquebitur. Ostenditur etiam quantum intersit inter æmulos legis et gratiæ, quia qui legem sequuntur, mentis famem patientur æternam. Qui vero in interioribus verbum receperint, alimenti cœlestis et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possunt, et ideo qui animo jejunant murmurant, dicentes: Quare cum publicanis,··etc.? Filii diaboli, venenum serpentis diffundunt. Serpens primam vocem emisit, dicens Evæ: Quid utique Deus dixit: Nolite manducare ex omni ligno?··Gen. 3. Hunc imitantur isti.'

LUK 5:31 Multiple spaces in '5.31··Medico.··Christus medicus qui, miro medicandi genere, vulneratus est propter iniquitates nostras.··Hoc medicamine serpentis venenum excluditur. Qui hoc medicamento utitur, non remanet ejunus.'

LUK 5:32 Multiple spaces in '5.32··Vocare justos.··BEDA. Justos vocat eos qui, Dei justitiam ignorantes et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti;··et de lege præsumentes, gratiam Evangelii non quærunt; peccatores qui sua mala attendentes, nec per legem se posse justificari putantes, Christi se gratiæ pœnitendo submittunt.'

LUK 5:33 Multiple spaces in '5.33··Quare discipuli.··BEDA. Matthæus dicit ipsos discipulos hoc quæsisse. Sed sciendum, quia utrique quæsierunt. ID. Spiritualiter: discipuli Joannis et Pharisæorum jejunant, quia qui opera legis, etc., usque ad manducat cum peccatoribus, ut gratiam et potestatem intelligas.'

LUK 5:34 Multiple spaces in '5.34··Nunquid enim potestis.··ID. Quandiu sponsus nobiscum est et in lætitia sumus, nec jejumare possumus, etc., usque ad tunc filii sponsi jejunabunt, desiderantes Judicis adventum.'

LUK 5:35 Multiple spaces in '5.35··Venient autem.··ID. Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes jejunent, quia estis, etc., usque ad quandiu cum discipulis Dominus in carne conversatus est. Tunc jejunabunt,··etc. De utroque jejunio quod est in tribulatione vel gaudio respondet: Cum ablatus fuerit sponsus,··tunc erunt in mœrore et luctu, donec per Spiritum sanctum consolatio tribuatur; quo dono percepto, jejunium quod fit per lætitiam, jam renovati in vitam spiritualem celebrabunt. Et hic prius agit de jejunio quod pertinet ad humilitatem tribulationis. Illud autem quod ad gaudium mentis pertinet (quando mens ad spiritualia suspenditur, et ideo a cibis corporeis alienatur) sequentibus similitudinibus significat, ostendens quod carnalibus et ob hoc adhuc veterem sensum trahentibus, hoc genus jejunii non congruit.'

LUK 5:36 Multiple spaces in '5.36··A vestimento novo.··BEDA. Veteri vestimento comparantur discipuli, qui adhuc sunt vetus homo. Quibus novus pannus, etc., usque ad unde Apostolus: Exuite veterem hominem cum actibus suis, et induite novum Ephes. 4..'

LUK 5:37 Multiple spaces in '5.37··Vinum.··Vino intus reficimur, veste foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera quæ foris agimus, quibus coram hominibus lucemus. Vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei in novitate sensus intus reformamur. In utres.··BEDA. Veteribus etiam utribus comparantur, qui novo vino, id est, spiritualibus præceptis, facilius dirumpuntur quam contineant. Erunt autem novi utres, cum post ascensionem, accepto Spiritu, desiderio consolationis ejus orando innovabuntur. Aliter: animæ nondum innovatæ, sed in vetustate malitiæ perseveranti novorum mysteriorum sacramenta non debent committi. Aliter: veteres utres sunt scribæ et Pharisæi; novus pannus et novum vinum, præcepta Evangelii, quæ non possunt sustinere Judæi, ne major scissura fiat, cum quibus Galatæ præcepta legis miscebant in utres veteres vinum novum. Conveniunt autem apostolis non his qui traditionibus majorum depravati, sinceritatem præceptorum Christi nequeunt custodire; unde subditur: Et nemo,··quia Judæis veteris vitæ salivis imbutis novæ gratiæ præcepta sordebant, quia majorum traditionibus accumulati, dulcedinem spiritualium verborum percipere non valebant.'

LUK 5:38 Multiple spaces in '5.38··Sed vinum.··Fragilitas humanæ conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Sed renovatis utribus, nova vina conducuntur, cum sacramenta quæ accepimus inviolata servamus. Hos utres, si pleni sunt, gratia servat, si vacui, tinea et ærugo consumit: semper ergo sint pleni.'

LUK 6:1 Multiple spaces in '6.1··Factum est autem,··etc. BEDA. Dicit quod sabbati littera solvi cœperat, etc., usque ad post secundum, ab eo quo præcedentia sunt dicta vel facta. Per sata,··etc. Mystice: ager mundus; agri seges, humani generis fecunditas; spicæ, fructus Ecclesiæ, quibus saturantur apostoli nostro se alentes profectu. Vellebant discipuli,··etc. Non habentes discipuli spatium manducandi, propter importunitatem turbarum, esuriebant ut homines, sed vellentes spicas inediam consolantur, quod est indicium austerioris vitæ, non præparatas escas, sed cibos simplices quærere. Et nota quod apostoli litteram sabbati jam destruunt adversus Ebionitas, qui alios apostolos recipiunt, Paulum quasi legis transgressorem repudiant. BEDA. Mystice: discipuli esurientes salutem hominum transeunt per sata, id est per regiones quæ, etc., usque ad arguens doctores legis nescire legem.'

LUK 6:2 Multiple spaces in '6.2··Dicebant illis,··etc. Alii dicunt ipsi Domino hæc fuisse objecta. Sed a diversis et ipsi Domino, et discipulis potuerunt objici, et cuicunque objectum sit ad ipsum maxime respicit. In sabbatis.··Sabbata significant feriationes; vel quæ in hoc sæculo aguntur a vacantibus superstitionibus Judæorum; vel quæ in futuro agentur, quando in perpetua solemnitate manducabimus bona terræ.'

LUK 6:3 Multiple spaces in '6.3··Nec hoc legistis,··etc. BEDA. Quomodo Domino ad crimen objicitur, quod in servo pro crimine non tenetur? Verus rex, etc., usque ad omnes filii Ecclesiæ sunt sacerdotes, uncti Spiritu sancto ut seipsos offerant.'

LUK 6:4 Multiple spaces in '6.4··Intravit in domum Dei.··Magna hospitalitatis gratia, proposito mortis periculo, non declinat hospitem animus sacerdotis. Et sic nos debemus aliena pericula in nos transferre. Sed et verum David hospitio mentis nec pro periculo mortis veri excludunt sacerdotes.'

LUK 6:6 Multiple spaces in '6.6··Homo.··BEDA. Mystice homo iste humanum genus significat in fecunditate boni operis arefactum, per manum in primo parente ad lignum extensam, quam sanat manus innocens in cruce extensa. Et bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiæ, ibi majori transgressor subjacet culpæ.'

LUK 6:7 Multiple spaces in '6.7··Observabant.··ID. Quia destructione sabbati, quam in discipulis arguebant, probabili magistri excusavit exemplo, nunc ipsum observando magistrum, calumniari volunt, ut si non curet, crudelitatis vel imbecillitatis, si curet, transgressionis arguant.'

LUK 6:9 Multiple spaces in '6.9··Interrogo vos.··BEDA. Præveniens calumniam quam sibi parabant, arguit eos, etc., usque ad non est auctor mali Deus, sed quos non salvat, perdere dicitur.'

LUK 6:10 Multiple spaces in '6.10··Extende.··ID. Infructuosæ debilitas animæ nullo melius ordine curatur, quam eleemosynarum largitate; unde dicitur: Non sit manus tua ad accipiendum porrecta, et ad dandum collecta Eccles., 4.. Quia frustra pro peccatis rogaturus, manus ad Deum extendit, qui has ad pauperes pro posse non extendit.'

LUK 6:11 Multiple spaces in '6.11··Insipientia.··Quia solo livore permoti sunt, non enim in culpa fuit vel hominis manum extendere, vel Jesum sanare. Magna insipientia erat de nece ejus tractare cujus beneficiis plurimum indigebant.'

LUK 6:12 Multiple spaces in '6.12··Exiit in montem orare.··Mons in quo apostolos eligit et docet, altitudinem significat justitiæ, quia instituendi erant et prædicaturi, ne infirmis remaneant, sed ad superna erigantur. Sic et lex in monte data fuit. Apostolos præeminentius adducit, ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses, solus legem spiritualiter intelligens, montis verticem in quo Deus erat ascendit.'

LUK 6:13 Multiple spaces in '6.13··Discipulos.··De quibus elegit duodecim quos apostolos, id est suo loco missos, nominavit; unde: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos Joan. 20.. In montem ascendens ad se vocat, elegit quos vult, quia non illorum est studii sed divinæ gratiæ, ut in apostolatum vocarentur; unde: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos Ibid., 15.. Non sapientes, non divites, non nobiles elegit, ne duxisse pro prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentiæ nobilitatisque auctoritate aliquos ad gratiam traxisse videretur.'

LUK 6:14 Multiple spaces in '6.14··Cognominavit.··Non modo primum, sed longe prius cum ab Andræa adductus dicitur: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.··Sed volens Lucas nomina duodecim apostolorum nominare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere, quod non antea vocaretur; sed ita Dominus cognominavit, ut non casu factum putetur, sed ex commutatione sacramentum petræ audientibus commendaretur.'

LUK 6:15 Multiple spaces in '6.15··Matthæum.··Matthæus compari suo Thomæ, in ordine causa humilitatis se supponit, cum a cæteris evangelistis prælatus sit.'

LUK 6:17 Multiple spaces in '6.17··Et descendens,··etc. Electurus apostolos Dominus in montana subiit; turbas docturus ad campestria redit, quia non nisi in humili turbæ Christum videre sufficiunt, et raro invenitur quod vel turba Dominum ad altiora sequatur, vel quispiam debilis in monte curetur, sed exstincta febre libidinum et succensa luce scientiæ, pedetentim quisque subiit culmen virtutum. Maritima.··Non a proximo mari Galilææ, quia hoc non miraculi loco ponunt, sed a mari magno cognominatur. In quo etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant. Sed quia sunt civitates gentium, consulte nominatim ponuntur, ut quanta sit virtus Christi intimetur, quæ etiam exteras civitates excitat.'

LUK 6:18 Multiple spaces in '6.18··Ut audirent.··Si dicamus duos esse sermones, ascendit in montem, et habuit ibi discipulos; et post, descendit et fecit istum ad turbam. Si dicimus unum fuisse, ita intelligendum est, quod ascendit in montem, et post aliquantulum descendit, et ibi fecit sermonem, ubi erat planities.'

LUK 6:19 Multiple spaces in '6.19··Eum tangere.··Tangit Christum qui fideliter credit in eum. Tangitur a Christo qui firmatur in illo. Qui sic tangit et tangitur, spiritus ipsius virtute sanatur.'

LUK 6:20 Multiple spaces in '6.20··Et ipse elevatis,··etc. Etsi generaliter omnibus loquitur, specialiter in discipulos oculos levat, ut qui intenta cordis aure verbum Dei percipiunt, latius saporis intimi lumen accipiant, quibus os in monte sedens aperit, ut magna proferret in eos, stans in campo oculos dirigit, ut audita patienter intelligant. Beati pauperes,··etc. Qui nondum consummatæ virtutis arcem conscendere possunt, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, ut paulatim ad meliora progressi, dum Domino in planitie stante libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum cordibus adhuc edomandis insistit, hos quasi stans affatur. Quos longo studio exercitatos et jam dociles invenit, his quasi quietus residens mystica intimat. BEDA. Quod apud Matthæum plenarie per octo beatitudines dicitur in sermone perfectionis ad apostolos in summo montis, hoc apud Lucam, etc., usque ad sed quia fide præstitit, fide præ cæteris meruit principatum.'

LUK 6:21 Multiple spaces in '6.21··Qui nunc esuritis.··Qui esurit esurienti compatitur: compatiendo largitur, largiendo fit justus; æqualem se inferioribus præstat, dolum excludit, veritatem requirit. Qui nunc fletis.··Qui propter divitias hæreditatis Christi, propter panem vitæ æternæ, propter spem cœlestium gaudiorum fletus, esuriem, paupertatemque desiderat, beatus est; multo beatior, qui has virtutes inter adversa servare non trepidat.'

LUK 6:23 Multiple spaces in '6.23··Gaudete et exsultate.··Inter odia cordium, inter probra linguarum, inter manus persequentium, lætiori corde versamini, intuitu supernæ mercedis. Secundum hæc.··Exemplo prophetarum confortat illos, quia vera dicentes persecutionem solent pati.'

LUK 6:24 Multiple spaces in '6.24··Verumtamen væ,··etc. Matthæus in monte, beatitudines solummodo proborum; Lucas vero in campo, etiam væ describit improborum, quia rudes adhuc auditores minis et terroribus ad bona sunt compellendi, perfectos satis est præmiis invitari. Verumtamen væ.··Cum supra regnum cœlorum pauperum esse dicatur: ex opposito apparet, quod ab hoc regno se alienat qui consolationem quærit in temporalibus. Nec tam divitiæ quam amor divitiarum in culpa est. Mystice: dives populus Judaicus, vel hæreticus, vel philosophus mundi, qui, ubertate verborum et facundiæ patrocinio delectati, simplicitatem veræ fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt, secundum usum sæculi de generatione Christi disputantes, qui in futuro egestatem fidei suæ recognoscent, cibumque perfidiæ quæ in præsenti eructant, æterno macerati jejunio causam tanti supplicii esse scient. Eritque tempus cum risus suos lugeant. Quibus bene dicitur: Væ, cum benedixerint vobis homines;··quia dum hic placent potentibus, maledicto perpetuo se subdunt, quia sicut pauperes esurientes, flentes, improbitate malorum probantur, sic divitiis, epulis, risuique vacantes, mala obsequentium clientela, majorem foventur ad pœnam.'

LUK 6:25 Multiple spaces in '6.25··Qui saturati estis,··etc. Qui inter divites amplius abundatis, sicut dives qui induebatur purpura, et bysso, et epulis, qui de digito Lazari quærit guttam aquæ. Væ vobis, qui nunc ridetis,··etc. Salomon: Cor sapientis ubi est tristitia, cor stultorum ubi est lætitia Eccl. 7.; docens stultitiam ridentibus, prudentiam flentibus ascribendam.'

LUK 6:26 Multiple spaces in '6.26··Benedixerint vobis,··etc. Magna pars pœnæ est peccatorum sua scelera non modo non argui, sed insuper quasi bene gesta laudari.'

LUK 6:27 Multiple spaces in '6.27··Diligite inimicos.··Dicto quid ab inimicis possint pati, supponit qualiter ad ipsos se debeant habere inimicos. Et hic Ecclesia non lacte imbuitur, sed validiore charitatis cibo roboratur. Non sufficit non odisse, sed quod ultra humanam naturam est, præcipitur diligere. Et cum lex vicissitudinem imperet ultionis, Evangelium inimicitiis charitatem, odiis benignitatem, maledictis vota, persequentibus patientiam, esurientibus etiam gratiam remunerationis impertit.'

LUK 6:28 Multiple spaces in '6.28··Orate pro calumniantibus vos.··Quod prophetæ videntur imprecari, non vota sunt optantium sed prænuntiationes futurorum: ipsi enim pro inimicis orabant.'

LUK 6:29 Multiple spaces in '6.29··Et qui te percutit.··Cum charitas patiens sit, debet patientiam verberantis sustinere, cum benigna sit, non debet respondere maledictis. Si non quærit quæ sua sunt,··non debet resistere rapienti, si non æmulatur I Cor. 13., non debet odisse inimicum. Præbe illis,··etc. Medicus animarum quos ad curandos proximos instruit, omnia quæ ad salutem proximorum valere possunt tolerare præcipit. Et pertinet ad misericordiam, ut tanquam a filiis ægrotantibus et phreneticis, si salus illorum hoc exigat, multa patiantur, donec infirmitas transeat. Quid tam mirum quam percutienti maxillam præbere? Imo omnis indignantis impetus frangitur, ira sedatur; et per patientiam ille invitatur ad pœnitentiam. Vestimentum.··Quod de vestimento et tunica dicitur et in aliis est faciendum, quæ aliquo jure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatur, multo magis superflua contemnere præcipitur.'

LUK 6:30 Multiple spaces in '6.30··Ne repetas.··Quia charitas est patiens, benigna est I Cor. 3.; non tantum injurias inimici fortiter sustinet, sed etiam amici quoque gratiam benigne prævenit, ut beneficiis aliis trahantur.'

LUK 6:31 Multiple spaces in '6.31··Et prout vultis.··Ne videatur legem dissolvere, in beneficiis vicem servat, quam negligit in injuriis. Nec ait prout faciunt, sed prout vultis ut faciant vobis homines, et vos faciatis illis,··ut vicissitudo sit cumulatior, cum votis actus æquatur. Et non tantum jam ad amicos opera charitatis extendite, sed etiam ad inimicos, ut amici esse incipiant, et prius affectum dilectionis, et postmodum opera extendite charitatis.'

LUK 6:32 Multiple spaces in '6.32··Et si diligitis.··Quantum vobis gradus professionis eximior, ita necesse est ut cura virtutis sit uberior, ut etiam non amantes charitatis sinu amplectamini. Duo sunt genera beneficii: vel cum benevole donamus quod damus, vel cum reddituro commodamus.'

LUK 6:35 Multiple spaces in '6.35··Verumtamen,··etc. Postquam dilectionem et mutuum beneficium peccatorum quasi infructuosa redarguit, nunc qualiter hæc a fidelibus fructuose fieri debeant ostendit, quasi dicat: Quamvis peccatoribus non prosit talis dilectio et mutuum beneficium, tamen vos diligite, non tantum ductu naturæ, sicut illi amicos, sed altiori gradu virtutis inimicos. Philosophi in tres partes dividunt justitiam: unam in Deum, quæ pietas dicitur; alteram in parentes, vel reliquum humanum genus; tertiam in mortuos, ut his exsequiarum justa solvantur. Sed Dominus legis oraculum et prophetiæ fastigium supergressus, in eos quoque qui læserint pietatis porrexit officium. Nihil inde sperantes: et erit.··Non in hominem spem mercedis figentes. Qui sive reddat quod commodastis, reddet tamen et Deus quo jubente fecistis, sive non reddat, hæreditas vestra in æternum erit.'

LUK 6:36 Multiple spaces in '6.36··Estote ergo misericordes,··etc. Pluit super malos, proventus terra non negat, idem sol bonos et malos illuminat. Mystice: populum Judæorum propheticis pluviis irrigat, et non merentibus radius æterni solis refulsit. Si ergo illi crediderint, estote eis misericordes, docendo, et extollendo, et nolite temere judicare, ne quis sui conscius delicti, in alterum cogatur ferre sententiam.'

LUK 6:37 Multiple spaces in '6.37··Nolite judicare.··Sunt quædam media et incerta quo animo fiant, quia bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus est, qui nunc apparet malus, de cujus correctione desperare, eumque quasi abjectum reprehendere temerarium est. De apertis quæ bono animo fieri non possunt, permittitur nobis judicare.'

LUK 6:38 Multiple spaces in '6.38··Eadem quippe mensura.··Generaliter de omnibus potest accipi, quæ mente, manu, lingua, aguntur, quia secundum opera singulorum reddet Deus. Eadem quippe,··AMBR. Non iniqua mensura rependet Deus, sed est ac si dicat: Ipsa temeritas judicandi et iniqua mensura tibi nocet, te punit, et sæpe non illum de quo hoc agis. Vel si recte judicas et metiris, tibi prodest, te salvat, etsi aliquando non illum cui hæc impendis.'

LUK 6:39 Multiple spaces in '6.39··Dicebat.··Per quam invitat ad eleemosynam dandam et ad dimittendam injuriam. Nunquid potest.··Si contra violentum ira te cæcaverit: si contra petentem avarus eris, nunquid vitiata mente tua, vitium ejus curare poteris? Nec solum qui tibi injuriam fecit, sed etiam tu qui ferre nescis, reus eris. Sed si improbitas illius te tranquillum invenit, et ille pœnitebit, et tu de patientia coronaberis, quia cæcum vidente oculo, id est, sereno corde ad lumen ducere curasti.'

LUK 6:40 Multiple spaces in '6.40··Sicut magister.··Deus non suas ulciscitur injurias, sed tolerando persecutores mitiores reddere voluit; discipuli, qui homines sunt, hanc regulam perfectionis debent imitari.'

LUK 6:41 Multiple spaces in '6.41··Quid autem vides,··etc. Vere peccans peccantem castigare non valet, quia qui superbia, vel odio, vel alio vitio præventi, levia hæc vel nulla judicantes, graviter increpant illos quos a statu mentis vident, vel ira vel aliquo levi peccato perturbatos, hi tales amant magis vituperare et condemnare, quam corrigere et emendare. Non consideras.··Apertus oculus male videt, scilicet jactantiam sui, dum aliis vult mederi, sed cæcus se non valet intueri dum in hoc deterius cadit.'

LUK 6:42 Multiple spaces in '6.42··Hypocrita.··Si quem vis reprehendere, primum vide si similis ei sis. Quod si es, pariter ingemisce et noli eum tibi obtemperare, sed pariter conari mone. Quod si non es similis, tamen quia olim fuisti, vel esse potuisti, condescende, et non ex odio sed misericordia argue. Raro ergo non sine magna necessitate sunt objurgationes adhibenda, et nonnisi respectu Dei, remota ab oculo trabe. Hi enim odio vel livore omnia accusare suscipiunt et volunt videri consultores, sine exemplo suæ emendationis. Sed prius debent auferre trabem invidiæ, vel malitiæ, vel simulationis de occulto sui cordis, ut valeant ejicere festucam iræ vel alicujus livoris culpæ de oculo fratris.'

LUK 6:43 Multiple spaces in '6.43··Non est arbor,··etc. Arbor bona vel mala, non natura, quæ a Deo in omnibus bona creata est, sed bona vel mala voluntas. Fructus, opera, quæ nec bona malæ voluntatis possunt esse, nec mala bonæ voluntatis. Neque arbor.··Si veram vis habere justitiam et non fictam, quæ verbis ostendis, factis imple, ut sis bona arbor, et bonis fructibus orneris. Quia etsi fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala, et si reprehendit insontem, non ideo malus est qui facit opera bona. Et nota quod de manifestis hic agitur.'

LUK 6:44 Multiple spaces in '6.44··Unaquæque enim arbor.··Mali suo fructu noscuntur, dum bonos opprimunt, et Deum si non verbis, blasphemant factis: et maxime per impatientiam dignoscuntur in tempore adversitatis. Jejunia enim et oratio, et hujusmodi sunt simulatis ut et bonis: sed non debent oves pelles suas deponere, etiam si aliquando lupi eis se contegant. Cognoscitur.··Non a veste, sed ab operibus quæ fiunt ab eis, cognoscuntur. Quia ut spina non facit uvam, sic bona arbor bonum, mala malum, et non e converso. Neque enim de spinis.··Non de spinis, id est sollicitudinibus mundi, ficus, id est dulcedo resurrectionis, neque de rubo, id est punctione vitiorum, uva, id est fructus animæ. Quæ sicut uva proxima terrenis, corrumpitur, in superioribus maturatur. Vel de carne quæ generat spinas et tribulos, non vindemiamus Christum, qui sicut uva pependit in ligno. Spina et rubus, hæreticis, a quibus nullus sapientium sanctitatem vel virtutem poterit invenire, sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinæ et rubi, curæ sæculi et punctiones vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novæ conversationis quam Christus in nobis esurit, et fervor dilectionis qui lætificat cor hominis. Non de spinis et rubis uva vel ficus, quia mens adhuc hominis veteris pressa consuetudine, potest quidem simulare, sed non ferre fructum novi hominis. Quod si quando facta vel dicta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei.'

LUK 6:45 Multiple spaces in '6.45··Profert bonum.··Diligit inimicum. Omni petenti tribuit, et hujusmodi. Profert malum,··etc. Odit amicum, aufert aliena, non dat sua, et hujusmodi, quæ Deus judicat secundum intentionem cordis. Et vere, quia de bono vel malo corde procedit, bonus vel malus debet judicari fructus, quia ex abundantia cordis quod interius latet loquitur os, id est procedit exterius effectus, tam in verbis quam in factis. Hoc est quantum ad divinum examen cui loquitur os cordis, quia ex qua intentione verba procedunt, non ignorat. Quia etiam verba quæ exterius bona videntur, quia ex mala radice procedunt, non bona esse judicat; unde subdit: Quid autem vocatis me Domine?··Quasi dicat: Quid folia rectæ confessionis vos germinare jactatis, qui nullos boni operis fructus ostenditis? Ex abundantia.··Per oris locutionem, universa quæ actu vel cogitatu de corde proferuntur, Dominus significat. Nam et verbum pro facto solet poni; unde: Non fuit verbum, quod non ostenderet eis Isa. 39..'

LUK 6:46 Multiple spaces in '6.46··Quid autem,··etc. Hæc vocatio videtur fructus bonæ arboris, sed quia non procedit de pinguedine charitatis, Deus non bonum judicat. Quæ autem bonorum malorumve fructuum vera discretio sit, sub alia figura supponit:'

LUK 6:47 Multiple spaces in '6.47··Omnis qui venit,··etc. Postquam de aperte malis, de vere et simulatis bonis diu disputavit, bonos auditores verbi sibi ipsis, malos diabolo assimilat. Quia sicut Christus variis hominum personis unam Ecclesiam construit, erudit, gubernat, in vitam æternam perducturus; sic bonus auditor variis virtutibus supernam sibi mansionem ædificat in futuro cum Christo de dedicatione lætaturus. Et sicut diabolus obedientes sibi de cœlis ad terrena et ad peccata trahit, ubi non est fundamentum, quia malum est sine substantia, et semper in deteriora præcipitat: sic malus auditor, sive sit initiatus mysteriis Christi, sive ex toto alienus, quasi in puteum sine fundo præcipitatus, non invenit ubi se retineat, sed cum venerit in profundum malorum, contemnit.'

LUK 6:48 Multiple spaces in '6.48··Fodit in altum.··Fodit in altum qui præceptis humilitatis terrena omnia de suorum cordibus funditus eruit, ne propter aliquod fluxibile Deo serviat, ut inconcussam in eis habeat mansionem. Posuit fundamentum.··Fundamenta pluraliter, doctores; singulariter fundamentum, doctor doctorum Christus. Moraliter. Fundamenta domus, intentiones bonæ conversationis, quas per humilitatem Christianam exhaustis supervacuarum cogitationum ruderibus perfectus auditor in se inserit, hoc in se spiritualiter agens, quod Christus in universa Ecclesia generaliter agit. Inundatione.··Hanc inundationem alibi portas inferi appellat. Et portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Hæc inundatio tribus modis fit, quia tentatur quisque a propria concupiscentia, vel falsorum fratrum improbitate, vel aperta exteriorum impugnatione. Illisum.··Potest per impetum fluminis, extremi judicii discrimen intelligi, quando Ecclesia utraque est consummata. Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur Luc. 14.. Domui illi.··Singulæ nostræ domus, quotidie, vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel suæ ipsius mentis, vel carnis inquietudine pulsantur. Et quantum propriis viribus fidunt, inclinantur: quantum invictissimæ petræ adhærent, labefactari nequeunt.'

LUK 6:49 Multiple spaces in '6.49··Supra terram,··etc. Diabolus mundum qui in maligno positus est super terram ædificat, quia ad terrenorum amorem trahit. Sine fundamento ædificat, quia peccatum in propria natura non subsistit, quia malum substantia non est, quod tamen ubicunque fit in bona natura coalescit vel sine fundamento, id est sine fundo. Sicut ergo qui in puteo mergitur, putei in fundo retinetur, sic anima lapsa quasi in quodam loco fundi consistit, si in aliqua peccati mensura se retinet. Sed cum peccato in quo labitur non potest esse contenta, dum ad deteriora quotidie ducitur, quasi in puteo quo concidit fundum quo figatur non invenit. Concidit et facta est ruina,··etc. Omnis conscientia, quæ spe fixa in Deum non permanet, in tentationibus non valet persistere, et tanto plus agitur, quanto plus in illis quæ mundi sunt a superioribus disjungitur. Et vere omnes mali vel ficte boni ingruente qualibet tentatione, pejores fiunt.'

LUK 7:1 Multiple spaces in '7.1··Cum autem implesset.··Pulchre ubi præcepta complevit, formam docet suorum exsequendi præceptorum. Nam statim gentilis centurionis servus Domino sanandus offertur, in quo gentiles qui mundana servitute ægri tenebantur, beneficio Dei salvandi exprimuntur. Intravit Capharnaum. Centurionis,··etc. Non ante intravit quam verba terminasset, etsi statim post hæc verba non intravit. Priusquam enim intraret, in ipso intervallo mundatus est leprosus, ut Matthæus ponit.'

LUK 7:3 Multiple spaces in '7.3··Misit ad eum seniores,··etc. Divina providentia seniores Judæorum mittuntur, et eis præsentibus languidus sanatur, ut inexcusabiles sint si credere noluerint. Centurio amicos mittit, ne præsentia sua verecundiam Domini gravare videretur, et officium officio provocasse. Significat autem, quia nos qui de gentibus credimus ad Dominum, non ipsi venire possumus quem in carne videre non possumus, sed ad residentem in dextera Patris. Gentilis populus quasi centurio stipatur milite virtutum et spiritualium perfectione, quæ in centum significatur. Sublimis, nihil terrenum a Domino sibi suisque requirens, sed sola æternæ salutis gaudia: et hi pro servis, id est, pro his qui adhuc spiritu servitutis in timore premuntur, Domino supplicant, ut eis paulatim ad superiora provectis, perfecta dilectio foras mittat timorem I Joan. 4.. Matthæus dicit centurionem accessisse, quod per fidem intelligendum est. Per fidem enim vere ad Deum acceditur, quæ in centurione a Domino commendatur: Non inveni tantam fidem in Isræl.··Porro Lucas ordine quo gestum est exsequitur, ut intelligere cogeremur, quomodo eum accessisse dicit Matthæus.'

LUK 7:5 Multiple spaces in '7.5··Gentem nostram.··Mystice. Gentilis populus (cujus figuram gestat centurio) non longe habet a domo Jesum, tametsi sub tecto invitare non audet, quia, prope timentes eum salutare ipsius.··Qui naturali lege recte utitur, ut bona quæ novit operatur, eo illi qui vere bonus est appropiat. At illis quos errore gentilitatis crimina vinxerant, aptari potest, quod alibi dicitur: Quidam enim ex his de longe venerunt Marc. 8..'

LUK 7:6 Multiple spaces in '7.6··Jesus autem ibat.··Solo verbo potenter curaturus, ad humilitatis commendationem visitare dignatur languentem; et qui ad sanandum reguli filium ire noluit, ne divitias honorasse videretur, ad servum vadit, ne servilem conditionem sprevisse putaretur. Elucet fides in operibus dum sanat, sed plus operatur humilitas in affectibus dum vadit. Non sum dignus.··Propter vitæ gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini quam juvari, nec posse habere hospitem Christum, cujus etsi fide præditus, nondum tamen sacramentis imbutus. Sed quia quod infirmitas humana non præsumit, divina gratia dare novit in figuram gentilis populi, et suam fidem nondum catechizatus a Domino laudari et famulum sanari promeruit.'

LUK 7:8 Multiple spaces in '7.8··Nam et ego,··etc. Si ego homo sub alio possum imperare minoribus, quanto magis tu, qui super omnia habens famulantes angelos, potes per eorum ministeria sine corporis præsentia dicere infirmitati ut recedat, et recedet, et sanitati ut veniat, et veniet.'

LUK 7:9 Multiple spaces in '7.9··Nec in Isræl.··Fides istius etiam electioribus et Deum videntibus antefertur. Etiam in isto uno fides gentium præfertur Isræli.'

LUK 7:10 Multiple spaces in '7.10··Et reversi sunt.··Matthæus planius explicat, quod dicente Domino: Sicut credidisti fiat tibi, sanatus sit puer Matth. 8.. Sed mos est beato Lucæ ab aliis plane exposita breviare, vel etiam de industria præterire quæ breviter dicta ab aliis, vel omissa solertius dilucidare. Invenerunt servum.··Credente Domino sanatur servus, quia potest meritum Domini etiam servis suffragari, non tantum fidei merito, sed etiam studio disciplinæ.'

LUK 7:11 Multiple spaces in '7.11··Et factum est,··etc. Post sanatum infirmum suscitat mortuum, quia infirmitas præcedit mortem. Quæ vocatur Naim.··Naim est civitas Galilææ in secundo milliario a Thabor contra meridiem juxta Endor, qui est vicus grandis. Naim autem interpretatur fluctus vel commotio.'

LUK 7:12 Multiple spaces in '7.12··Cum autem appropinquaret,··etc. BEDA. Cum Verbum caro factum, gentilem populum per portas fidei, etc., usque ad quod et interim in paucis Judæorum conversis, et tandem in plenitudine imperat. Ecce defunctus efferebatur,··etc. Defunctus, qui coram multis extra portam effertur, significat criminaliter peccantem, et peccatum non cordis cubili tegentem, sed indicio operis vel locutionis, quasi per ostia suæ civitatis aliis propalantem. Quem sicut unicum deflet mater Ecclesia, quæ licet ex multis collecta personis, una est tamen virgo mater Ecclesia, singuli autem filii. Porta qua effertur, aliquis est de sensibus quo aliquis in peccatum corruit. Ut qui videt ad concupiscendum, qui autem otiosis vel turpibus audiendis, qui linguam commodat litigiis. Filius unicus matri suæ.··AMBR. Adam de terra portatur a quatuor elementis, unde homo constat. Tangitur loculus, etc., usque ad quando avaritiam cogitat, vel quando pro nimia febre tangi non potest.'

LUK 7:13 Multiple spaces in '7.13··Et turba.··Multi cum Domino, multi cum vidua, ut viso miraculo multi Dei laudatores et testes fiant.'

LUK 7:15 Multiple spaces in '7.15··Et resedit.··Tres mortuos suscitavit Dominus: filiam archisynagogi in domo, id est, cogitatione; filium unicum matris in porta, id est in verbo; Lazarum in monumento, id est in opere.'

LUK 7:16 Multiple spaces in '7.16··Visitavit.··Dum et Verbum semel incorporari constituit, et quotidie Spiritum sanctum in corda hominum, ut suscitentur mittit.'

LUK 7:18 Multiple spaces in '7.18··Et nuntiaverunt.··AMBR. Non simplici corde, sed invidia stimulante, etc., usque ad et correcti credant in Jesum et magistro interrogante sibi dicant: Tu es qui venturus es.··BED., GREG. Non ait, qui venisti, etc., usque ad quia lapsus amoris fidem non impedit, talis enim lapsus est religiosus.'

LUK 7:22 Multiple spaces in '7.22··Et respondens dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ vidistis,··etc. Sciens Jesus neminem sine Evangelio plene posse credere, quia sicut fides a Veteri incipit Testamento, ita impletur in Novo. Interrogatus de se, non verbo aliquo, sed factis se esse signavit, non respondens ad ea quæ interrogabantur, sed ad scandalum nuntiorum.'

LUK 7:23 Multiple spaces in '7.23··Beatus.··Quasi dicat: Mira quidem facio, sed abjecta pati non dedignor, et cavendum est hominibus ne in me despiciant mortem, qui signa venerantur. Qui non.··GREG. Qui de potentia divinitatis non dubitaverit. Hoc non contra Joannem, quem mox adeo commendat, sed non credentes a perfidia revocat, et Joanni exponit quod quærebat, quia Deus salvos faciendi, et Domini Domini exitus mortis Psal. 67.. Visis tot signis et virtutibus, fidelis non potuit de morte ejus dubitare, sed admirari, sed infidelium mens scandalum in illo pertulit, cum et post miracula morientem vidit.'

LUK 7:24 Multiple spaces in '7.24··Quid.··Ubi monuit discipulos Joannis in crucem Dominicam esse credendum: conversus ad turbas, ad virtutem pauperes provocat, ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi, speciosa utilibus æternis caduca præferrent, sed crucem potius quam mundi phaleras tollant. Et ideo laudat personam Joannis, qui posthabito amore vitæ etiam justitiæ formam nec mortis timore mutavit. Deserto mundus comparatur, quia adhuc incultus et sterilis in quem non est ita prodeundum, ut homines mente carnis inflatos et virtutis vacuos, et de fragilis mundi gloria jactantes, putemus esse imitandos. Arundinem vento.··BED. Per arundinem carnalis animus, qui cum favore vel detractione tangitur, in quamlibet partem inclinatur. Sed Joannes non est arundo vento agitata, quia illum nec gratia blandum nec cujuslibet ira faciebat asperum, nec prospera erigebant, nec adversa inclinabant.'

LUK 7:25 Multiple spaces in '7.25··Mollibus vestimentis indutum.··Per vestem, corpus humanum intelligitur. Prophetico ergo exemplo ad virtutem subeundæ virtutis hortatur. Ecce quæ in veste pretiosa. Quibus fluida divitiis membra solvuntur, exteros cœlestis regni, sub jure dæmonum (qui sunt reges tenebrarum) intra habitacula hujus mundi consenescunt.'

LUK 7:26 Multiple spaces in '7.26··Plusquam prophetam.··Quia angelus: non natura, sed officio, qui supernum judicem nuntiare mittitur.'

LUK 7:28 Multiple spaces in '7.28··Dico autem.··In hoc non præfertur patriarchis et cunctis hominibus, sed æqualis cæteris sanctis ostenditur. Qui autem.··Omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc est mundo. Vel, ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi prælatus sum. Vel novissimus angelus cœli melior est quovis homine.'

LUK 7:29 Multiple spaces in '7.29··Et omnis populus.··Si hoc a Domino dictum esse intelligitur: audiens Joannem, populus intelligitur esse designatus. Si ab evangelista dicitur interpositum: audiens ipsum Dominum, de Joannis magnitudine disputantem, restat intelligi.'

LUK 7:31 Multiple spaces in '7.31··Cui ergo,··etc. Laudato Joanne, transit ad increpandum illos qui nec prædicatione Joannis moti sunt, vel ipsius Christi prædicationem despiciunt.'

LUK 7:32 Multiple spaces in '7.32··Similes sunt pueris.··Pueri, doctores sunt spiritu humiles. Forum, synagoga, vel ipsa Jerusalem, in qua jura præceptorum Dei condebantur, quia contribulibus solebant exprobrare quod nec psalmis allecti ad laudes Dei assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate (quod notat saltus) nec threnis (id est lamentationibus prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis) ad pœnitentiam sunt conversi.'

LUK 7:34 Multiple spaces in '7.34··Venit Filius hominis manducans et bibens.··Venit sicut tunc, ita et nunc, utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cantavimus ad Christum.'

LUK 7:35 Multiple spaces in '7.35··Justificata est sapientia.··Ostendit filios sapientiæ intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in æquanimitate tolerandi inopiam et temperantiam, non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus Rom. 14.. Quorum non usus, sed concupiscentia reprehenditur. Justificata,··etc. Quidquid me putetis, ego tamen Dei virtus et Dei sapientia juste facere intelligor ab apostolis, quibus Pater revelavit quæ prudentibus abscondit.'

LUK 7:36 Multiple spaces in '7.36··Rogabat.··Sicut proposuerat verbis, ita factis etiam astruit justificatam sapientiam ab omnibus filiis, quia etiam a Maria pœnitente post culpam.'

LUK 7:37 Multiple spaces in '7.37··In domo.··In cujuscunque domo interiore cognoveris sapientiam et justitiam recumbentem, recurre ad pedes, id est, ad extremam sapientiæ partem, inquire lacrymis, confitere peccata, expande capillos, id est, sterne ante eum cunctas corporis tui dignitates, osculare, id est, nihil nisi sapientiam loqueris. Attulit.··Quot habuit in se oblectamenta, tot de se invenit holocausta. HIER. Alabastrum unguenti, id est, corpus cum fide, etc., usque ad id est, peccata Judæorum.'

LUK 7:38 Multiple spaces in '7.38··Cœpit rigare.··Maria soror Lazari bis eodem functa est officio: semel in Galilæa cum primo accedit cum humilitate et lacrymis, ubi remissionem peccatorum accepit. Secundo, in Bethania, non jam peccatrix nominata, sed casta, et ideo devota: ibi pedes, hic caput inungit.'

LUK 7:43 Multiple spaces in '7.43··Is cui plus.··Secundum homines plus fortasse offendit, cui plus debuerit. Sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, tamen gratiam consequatur. Recte judicasti.··Sua sententia Pharisæus convincitur, quia sicut phreneticus funem portat ex quo ligetur.'

LUK 7:44 Multiple spaces in '7.44··Intravi in domum.··Intravi carne assumpta in populum Judæorum.'

LUK 7:46 Multiple spaces in '7.46··Oleo caput meum non unxisti.··Et si populus ille in Deum se credere et non in hominem fatebatur, tamen ipsam potentiam divinitatis quæ per miracula apparebat, digna laude prædicare neglexit. Sed gentilitas dum mysterium incarnationis credit, summa laude etiam infirma ejus prædicat.'

LUK 7:47 Multiple spaces in '7.47··Remittuntur ei peccata.··In domo Pharisæi, id est, in custodia legis et prophetarum, non Pharisæus incredulus, sed peccatrix pœnitens glorificatur, quia ardor charitatis in ea rubiginem delictorum combussit.'

LUK 7:49 Multiple spaces in '7.49··Et cœperunt qui simul.··Sanata ægra, de salute ejus aliis ægrotant.'

LUK 7:50 Multiple spaces in '7.50··Fides tua te salvam fecit.··Fides salvam fecit, quia quod petiit, posse accipere non dubitavit, quia jam spem ab illo acceperat, a quo salutem quærebat.'

LUK 8:1 Multiple spaces in '8.1··Et factum est.··More aquilæ provocantis ad volandum pullos suos, paulatim Dominus discipulos suos in nido fidei plumis virtutum induit, quibus postea sublimius volare, et alios instruere valeant. Prius docet in synagogis, miracula facit, famam ubique dispergit, turbas suscipit, curat, instruit, hic discipulos facit, ex quibus duodecim elegit, quos primo præsente turba docet, et miseris solita præstat beneficia, jam vero solos ipsos secum retinet, ut eum familiarius audiant solis illis occultiora exponit mysteria, et sic demum virtutum suarum ostensione quasi alarum protectione firmatis, dat ipsis potestatem curandi, et mittit prædicare regnum Dei.'

LUK 8:2 Multiple spaces in '8.2··Maria quæ vocatur Magdalene.··Cum Maria iter faceret cum Domino, et ei ministrare commemoratur, celebri eam vocabulo Magdalenam vocat: ubi eamdem peccatricem describit, reverenter eam generali nomine mulierem dicit, ne nomen tantæ famæ quod hodie veneramur, prisci erroris nota fuscaret. Maria,··amarum mare, propter insitum pœnitentiæ rugitum, quo ipsa vel nos singula mala deflemus. Dæmonia septem.··Eamdem Ecclesiam de gentibus a sordibus vitiorum mundatam, quam Maria significat, significat et Joanna prius cultibus idolorum deditam, sed jam Christi pietate redemptam, et gratia impletam, quæ quasi uxor erat prius diaboli.'

LUK 8:3 Multiple spaces in '8.3··Et Joanna,··etc. Joanna, Dominus gratia ejus, vel Dominus misericors. cujus est omne quod vivimus. Procuratoris Herodis.··Cum quilibet malignus spiritus pro regno diaboli ad decipiendum laborat, quasi Herodis impiissimi procurator existit. De facultatibus,··etc. Antiquus mos erat Judæorum, nec ducebatur in culpam, ut mulieres sua substantia pascerent et vestirent doctores. Hic quia hoc in gentibus scandalum poterat facere, Paulus se memorat abstinuisse. Ministrabant ergo Domino carnalia, cujus metebant spiritualia, ut formam daret prædicatoribus quod victu et vestitu deberent esse contenti accipiendo a plebibus.'

LUK 8:4 Multiple spaces in '8.4··Cum autem turba,··etc. Quotiens in Evangelio turbæ vocabulum interseritur, sicut diversitas hominum, ita etiam diversitas intimatur voluntatum. Non enim omnes eadem voluntate, sed diversis ex causis Christum sequebantur: quidam pro bono, quidam pro malo, omnibus tamen Dominus beneficia præstat, docendo, alendo, sanando. Exiit qui seminat,··etc. Exiit Filius Dei de sinu Patris, quo creaturæ non erat accessus, ut seminaret semen suum, venit in mundum, ut testimonium perhiberet veritati. Unde secundum alios evangelistas hanc parabolam dicturus de domo exiisse, mare adiisse, navem conscendisse memoratur, id ipsum situ corporis quod processu sermonis insinuans.'

LUK 8:5 Multiple spaces in '8.5··Secus viam.··Via, est cor sedulo malarum cogitationum transitu attritum et arefactum, ne semen verbi possit accipere vel germinare, sed a pessimis cogitationibus conculcatur, et a dæmonibus rapitur. Qui ideo volucres cœli dicuntur, quia cœlestis et spiritualis sunt naturæ, vel quia per ærem discurrunt.'

LUK 8:6 Multiple spaces in '8.6··Supra petram.··Petra indomitum cor nullo veræ fidei vomere penetratum, in quo non est verus amor et perseverantiæ virtus.'

LUK 8:8 Multiple spaces in '8.8··Centuplum,··etc. Cum denarius pro perfectione soleat accipi (quia in decem legis præceptis custodia continetur), centenarius qui per multiplicatum denarium surgit, pro magna perfectione ponitur: cor igitur centuplum facit fructum quod per amorem proximi activam, et per amorem Dei contemplativam adipiscitur vitam, et spiritualium ornatur perfectione virtutum.'

LUK 8:9 Multiple spaces in '8.9··Hæc parabola.··Nota hanc esse primam parabolam quæ cum interpretatione sua posita sit. Et cavendum est ubicunque Dominus rogatus a discipulis intrinsecus sermones suos disserit, ne vel aliud vel plus vel minus intelligere velimus, quam ab eo expositum est. Ideo autem hanc parabolam per seipsum dignatur ostendere, ut se figurate loqui innotesceret, et rerum significationes etiam in his quæ exponere noluit, quærendas esse doceret.'

LUK 8:10 Multiple spaces in '8.10··Videntes.··Doctores Judæorum qui cum merito perversitatis suæ excæcati sunt, mendaciter se videntes putant.'

LUK 8:12 Multiple spaces in '8.12··Quod autem secus viam.··Secus viam seminantur, qui nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentante utilitatis occasione, percipere dignantur. Porro super petram et in spinis seminantur, qui audiunt quidem et utilitatem verbi probant et desiderium gustant, sed ne perveniant ad id quod gestiunt: vel per adversa terrendo, vel prospera blandiendo retardant. His tribus generibus quicunque verbum auditum non faciunt designantur.'

LUK 8:13 Multiple spaces in '8.13··Ad tempus credunt.··Multi audientes disputationem contra avaritiam vel luxuriam, dicunt contemptores sæculi et castos homines esse beatos: sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus præsentantur, mox recedunt ab eis quidquid recte cogitaverant.'

LUK 8:14 Multiple spaces in '8.14··Suffocantur.··Quia voluptates et divitiæ suis importunis cogitationibus guttur mentis, ne bonum desiderium ad cor possit intrare quasi aditum vitalis strangulant flatus.'

LUK 8:15 Multiple spaces in '8.15··In terram bonam,··etc. In bonos auditores qui verbum audire satagunt, et in ventrem memoriæ recondunt, et sic opportuno tempore fructum operationis proferunt, inter prospera et adversa sæculi patientes. Et bona terra cum patientia fructum reddit, quia bona agit, et mala proximorum æquanimiter tolerat, et dum humiliter flagella suspiciunt, post flagella in requiem suscipiuntur.'

LUK 8:16 Multiple spaces in '8.16··Nemo autem.··Hæc verba ponuntur secundum similitudinem humanæ consuetudinis.'

LUK 8:17 Multiple spaces in '8.17··Non enim,··etc. Quasi dicat. Timor carnalium non vos retardet, sed nec mala opinio, quæ de vobis modo habetur apud incredulos quia etsi viles apparetis, quandoque claritas vestra apparebit, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum,··tunc et vos coronabimini, et punientur vestri adversarii.'

LUK 8:18 Multiple spaces in '8.18··Qui enim habet,··etc. Hæc specialiter apostolis, quibus ex charitate nosse mysteria datur, et perfidis Judæis (qui per parabolas quod non intelligunt audiunt) dicta videntur. Potest et generaliter accipi, quia et ingeniosus, negligendo, sapientia vera se privat et simplex studiosus laborando degustat. Quia qui amorem verbi habet, dabitur et sensus intelligendi quod amat. Sed qui non habet amorem audiendi, etiamsi naturali ingenio vel labore studioso se intelligere putat, nullam tamen veræ scientiæ dulcedinem gustabit. Et quicunque non.··Ideo desidiosus ingenium accipit sæpe, ut de negligentia jutius puniatur, qui scire contempsit quod sine labore assequi potuit, et aliquando studiosus tarditate intelligentiæ premitur, ut eo majora præmia inveniat, quo studiosius elaborat.'

LUK 8:24 Multiple spaces in '8.24··Et cessavit, et facta est tranquillitas.··Nota quod omnis creatura sentit Creatorem. Imperat, increpat, sentiunt imperantem, non quod secundum hæresim quorumdam sint animantia, sed majestati conditoris sunt sensibilia, quæ apud nos sunt insensibilia.'

LUK 8:25 Multiple spaces in '8.25··Mirati sunt ad invicem.··Non discipuli, sed nautæ et alii qui in navi erant mirantur. Unde Matthæus: Porro homines illi mirati sunt, dicentes: Qualis est hic?··Matth. 8. Quod si discipulos dicimus miratos fuisse, merito et ipsi homines sunt appellati. Ad regionem Gerasenorum.··Gerasa civitas Arabiæ juxta montem Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, significat gentes quas post passionem et resurrectionem Dominus per prædicatores visitavit, unde Gerasa sive Gergesi colonum ejiciens, id est diabolum a quo prius incolebatur vel advena propinquans, qui longe erat in tempore.'

LUK 8:27 Multiple spaces in '8.27··In monumentis.··Quid aliud sunt perfidorum corpora, nisi quædam defunctorum sepulcra, in quibus non habitant Dei verba?'

LUK 8:28 Multiple spaces in '8.28··Jesu Fili Dei.··Arius contendit esse creaturam, quem dæmon confitetur esse Filium Dei. Judæi dicunt: In principe dæmoniorum ejicit dæmonia,··quem dæmonia negant aliquid secum commune habere. Tormentum est diaboli ab hominis læsione cessare, et quantum diutius possederat, tantum difficilius dimittit. Caveat ergo aliquis læsus a diabolo, ut cito ejus jugum dirumpat, quia tanto facilius quanto citius ejus dominium evitatur.'

LUK 8:29 Multiple spaces in '8.29··Vinciebatur catenis.··Catenæ et compedes, duræ et graves sunt gentium leges, quibus, et in eorum republica cohibebantur peccata. His tamen legibus ruptis, ad ea scelera cupiditate ducebantur, quæ vulgarem consuetudinem excedebant.'

LUK 8:30 Multiple spaces in '8.30··Quia intraverunt dæmonia multa,··etc. Multa dæmonia quæ unum premunt, signant multos cultus idololatriæ in uno gentium populo. E contra dicitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una Act. 4.. Unde bene in Babylone unitas linguarum scissa, in Jerusalem est adunata.'

LUK 8:31 Multiple spaces in '8.31··Et rogabant.··Sciebant dæmones per adventum Domini se aliquando in abyssum mergendos: non ipsi futura prædivinantes, sed prophetarum de se dicta recolentes.'

LUK 8:32 Multiple spaces in '8.32··Grex porcorum.··Porci sunt homines vocis et rationis expertes, lutulentis actibus dediti, in monte superbiæ pascentes. Et nisi quis more porci vixerit, diabolus in eo potestatem non accipit, vel ad probandum tantum, non autem ad perdendum accipit.'

LUK 8:34 Multiple spaces in '8.34··Fugerunt et nuntiaverunt in civitatem, et in villas.··Pastores fugerunt, quia nec philosophi gentium, nec principes Synagogæ pereuntibus possunt conferre medicinam, et licet Christianam fugiant legem, potentiam tamen ejus stupendo et mirando prædicant.'

LUK 8:35 Multiple spaces in '8.35··Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem,··etc. Significat multitudinem sua venusta vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati religionem Christianam, dum dicunt quod eam implere non possunt. Mirantur et fidelem populum a pristina conversatione sanatum, et sedere ad pedes Domini, id est, sano mentis examine vestigia Salvatoris quæ sequatur intueri, et vestitum studiis virtutum, quæ deceptus amiserat.'

LUK 8:37 Multiple spaces in '8.37··Et rogaverunt.··Conscii fragilitatis, præsentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiæ non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam præsentiam.'

LUK 8:39 Multiple spaces in '8.39··Redi in domum,··etc. Allegorice. Post remissionem peccatorum redeundum est in bonam conscientiam, et serviendum Evangelio, propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat, ne cum jam prope vult esse cum Christo, negligat mysterium prædicationis accommodatum fraternæ liberationi, unde Apostolus: Cupio dissolvi, et esse cum Christo Philip. 1., multo melius, manere autem in carne necessarium propter vos.'

LUK 8:43 Multiple spaces in '8.43··In medicos.··Medici, dæmones, qui quasi consulentes hominibus, pro Deo se coli exigunt, quibus servierat gentilitas.'

LUK 8:44 Multiple spaces in '8.44··Tetigit fimbriam.··Fimbriam tangit, qui Incarnationis mysteria perfecte amat et credit, donec ad majora capienda perveniat. Si consideremus quanta sit fides nostra, et intelligamus quantus sit Filius Dei, videmus quia, comparatione ejus, fimbriam tantummodo tangimus, superiorem vestimenti ejus partem nequimus attingere. Et confestim,··etc. Suscitaturus mortuam rediit ad fidem faciendam, prius curat hemorroidam. Sic Elisabeth sterilis paritura indicatur ut conceptura virgo credatur.'

LUK 8:45 Multiple spaces in '8.45··Quis est.··Non quærit ut doceatur quæ nesciat, sed ut fides mulieris appareat.'

LUK 8:46 Multiple spaces in '8.46··Nam et ego novi.··Non latet quicunque tangit: Deus non indiget oculis ut videat, nec corporaliter sentit, sed in se habet cognitionem omnium. Etiam virtus quæ propitiatur omnibus iniquitatibus nostris, et sanat omnes infirmitates nostras, non ex nobis, sed ex Deo exit.'

LUK 8:47 Multiple spaces in '8.47··Videns autem mulier.··Hæc mulier verecunda fimbriam tangit, fidelis accessit, religiosa credidit: sapiens se esse sanatam cognoscit: sic plebs gentium quæ Deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, devotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam et ipsa sentiret, fiduciam sumpsit ut fateretur quod præripiebat alienum.'

LUK 8:51 Multiple spaces in '8.51··Patrem puellæ.··Pater puellæ, cœtus doctorum legis, scilicet Scribæ et Pharisæi, qui si credere voluerint etiam subjecta Synagoga salva erit.'

LUK 8:52 Multiple spaces in '8.52··Flebant autem.··Flent qui Synagogam a Deo, qui vita est, vident alienam et dolent, nec amplius posse vivificari putant, et illa quæ sponsi præsentiam qua vivere debet, amisit, quasi inter plangentes mortua jacens, nec hoc ipsum quidem quare plangatur, intelligit. Nolite flere.··Fleant mortuos suos, qui putant mortuos, ubi est fides resurrectionis non est mors, sed spes quietis. Non est mortua,··etc. Mortua est puella hominibus qui suscitare non possunt: non Deo, cui anima vivit, et caro suscitando quiescit.'

LUK 8:53 Multiple spaces in '8.53··Deridebant,··etc. Merito exclusi sunt, qui deridere quam credere malebant, indigni videre resurrectionis miraculum.'

LUK 8:54 Multiple spaces in '8.54··Tenens manum.··Tenet manum, quia nisi manus Judæorum (quæ sanguine plenæ) prius fuerint mundatæ, Synagoga non surget. Puella, surge.··Quisquis a morte animæ, a Christo manum sibi confortante resipiscit, a sordibus vitiorum debet exsurgere, et (sicut Marcus ait) in bonis operibus ambulare, et cœlesti pane necesse est ut mox satietur, id est, verbi Dei et altaris.'

LUK 8:56 Multiple spaces in '8.56··Quibus præcepit.··Sicut publica noxa publico eget remedio, ita levia peccata leviori et secreta queunt deleri pœnitentia. Unde puella in domo jacens, paucis arbitris exsurgit, eisdemque ne miraculum vulgarent interdicitur.'

LUK 9:1 Multiple spaces in '9.1··Convocatis autem Jesus.··Concessa primum potestate signorum mittuntur prædicare regnum Dei, ut magnitudini promissorum attestetur etiam magnitudo factorum, et fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova prædicarent.'

LUK 9:3 Multiple spaces in '9.3··Nihil tuleritis.··In Marco legitur, ut nihil tollerent in via nisi virgam tantum Marc. 6.. Sed sciendum est, quia utrumque præceptum est a Domino, ut nihil nisi virgam ferrent, et ut nec virgam ferrent. Non ferre virgam, est non esse sollicitum de his quæ necessaria sunt humanæ sustentationi, quia hæc debentur prædicatoribus ab his quibus prædicant, quando sine scandalo possunt accipi. Nihil ferre nisi virgam, est uti illa potestate accipiendi necessaria quæ data est prædicatoribus. Duas tunicas.··Simplex vestimentum est quidquid est necessarium alicui secundum qualitatem loci vel temporis. Duplex est, quod ultra necessitatem est. Allegorice, in duabus tunicis, duplicitatem prohibet.'

LUK 9:4 Multiple spaces in '9.4··Ibi manete.··Ne excursetis per domos et inviolabilis hospitii jura mutetis. Unde secundum Matthæum, domus in qua manere debeant prius eligenda est, ut mutandi hospitii necessitas auferatur.'

LUK 9:5 Multiple spaces in '9.5··Pulverem pedum vestrorum.··Pulvis excutitur in testimonium laboris sui quod ingressi sunt in civitatem, et usque ad illos prædicatio pervenit. Vel, excutitur, ut nihil ab eis accipiant qui Evangelium spreverunt, nec etiam necessaria vitæ.'

LUK 9:8 Multiple spaces in '9.8··Joannes surrexit.··Qui Joannem, cujus nullum signum viderant, resurrexisse dicebant, per summam malitiam Jesum resurrexisse negabant, multa mirabilia opera viderant, in cujus passione multa miranda contigerant.'

LUK 9:10 Multiple spaces in '9.10··Narraverunt.··Narrant apostoli Domino quæ fecerint, et quomodo docuerint, quomodo Joannes dum ipsi docerent passus sit. Unde sequitur: Et assumptis.··Non otiosis, non in civitate Synagogæ, id est, sæcularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum quærentibus cœlestis gratiæ alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt, a Christo suscipiuntur, et spiritualiter et corporaliter, etiam si indigent curantur. Et nota, quia postquam perfecta est mentio passionis Joannis, Christus reficit, quia post defectum legis, evangelicus cibus incipit. Denique postquam curata est mulier quæ gestat figuram Ecclesiæ, et postquam apostoli ad prædicandum sunt missi, fit mentio refectionis, quia per apostolos in Ecclesia vera refectio fit.'

LUK 9:11 Multiple spaces in '9.11··Secutæ sunt illum.··Non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent. Sanabat.··Nemo cibum Christi accipit nisi antea sanatus fuerit, quia post remissionem peccatorum tribuitur alimonia cœlestis.'

LUK 9:12 Multiple spaces in '9.12··Dies autem cœperat.··Declinata die reficit, quia vel fine sæculorum propinquante, vel cum sol justitiæ occubuit, a spirituali fame sumus salvati. Et nota ordinem mysterii: prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuitur, postea alimonia mensæ cœlestis expenditur.'

LUK 9:13 Multiple spaces in '9.13··Nisi forte.··Nondum intellexerant apostoli fidem populi credentis non esse venalem, sed noverant nos potius esse redimendos per suas escas gratuitas.'

LUK 9:14 Multiple spaces in '9.14··Quinque millia.··Per quinque millia significantur, qui in sæculari adhuc habitu per quinque sensus corporis exterioribus quæ possident, bene uti noverunt. Qui quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc præceptis institui, et legali timore comprimi. Nam qui mundo integre renuntiant et quatuor sunt millia propter evangelicam doctrinam, et septem panibus, id est, septiformis spiritus reficiuntur gratia.'

LUK 9:15 Multiple spaces in '9.15··Et discumbere omnes.··Secundum alium evangelistam quinque millia super fenum discumbunt, quia illi quibus adhuc sunt corporales sensus, melioribus delectantur. Omnis enim caro fenum.··Quatuor millia super terram recumbunt, plus est enim terra premere quam super feno jacere.'

LUK 9:16 Multiple spaces in '9.16··Distribuit discipulis suis.··Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis non habere testantibus magnitudo signi notior fiat. Insinuat quod per eorum doctrinam, jejuna corda quotidie sunt pascenda.'

LUK 9:17 Multiple spaces in '9.17··Et saturati sunt.··Quod manducans populus satiatur, significat famem in perpetuum ab electis repellendam, quia non esuriet qui acceperit Christi cibum. Quod apostoli ministrant, futuram divisionem Dominici corporis et sanguinis pronuntiat. Cophini duodecim.··Cur quinque millibus hominum plus redundat, quatuor millibus minus? Quia quatuor millia triduo cum Christo fuerunt, et ideo amplius cœlestis pabuli receperunt.'

LUK 9:18 Multiple spaces in '9.18··Et factum est.··Post miraculum cum turbæ vellent eum facere regem, dimissa turba, fugit et ascendit in montem solus orare, et antequam discipuli ascenderent in naviculam, aderant cum ipso. Ipse autem solus orat Patrem. Possunt enim sancti fide et amore Domino conjungi, et eum hominibus excellentiorem intueri, et conversationem ejus in carne passibus humilitatis subsequi, sed incomprehensibilia paternæ positionis arcana solus penetrat, et solus quod orandum novit, orat. Cum discipulis autem non reperitur orasse, sed solus obsecrat, quia Dei consilium humana corda non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo. Quem me dicunt esse turbæ?··Exploraturus fidem discipulorum, prius vulgi sententiam inquirit, ne apostolorum fides firmata videatur vulgari opinione, sed veritatis agnitione. Merito turbæ nominantur quæ diversas de Domino ferunt sententias, quorum sermo et sensus instabilis est et vagus, a quibus suos distinguens ait. Vos autem quem me esse dicitis?'

LUK 9:19 Multiple spaces in '9.19··Joannem Baptistam.··Opinio de Joanne ideo forte erat, quia in utero matris positus, Domini præsentiam sentiebat. De Elia, quia raptus est in cœlum, et venturus creditur. De Jeremia, quia in matris utero sanctificatus est.'

LUK 9:20 Multiple spaces in '9.20··Vos autem.··Qui tractat debet audientium considerare personas, ne prius irrideatur quam audiatur. Christum Dei.··Complexus est omnia, qui et naturam et nomen expressit. In nomine enim Christi et divinitatis et incarnationis est expressio et fides passionis. Hæreticus etsi nomen Christi non negat Christum tamen negat, qui non omnia quæ Christi sunt confitetur.'

LUK 9:21 Multiple spaces in '9.21··Præcepit ne,··etc. Jubet tacere discipulos ut fallat principem mundi, et ut declinet jactantiam, doceat humilitatem. Simul ne adhuc rudes et imperfecti discipuli majoris prædicationis mole opprimerentur.'

LUK 9:23 Multiple spaces in '9.23··Dicebat autem.··Quæ ad fidem Dominicæ nativitatis vel passionis pertinent, solis seorsum discipulis aperuit, sed hæc ad omnes. Abneget semetipsum.··Nisi quis a seipso deficiat, ad eum qui super se est non appropinquat: et novitatem ad quam vocatur, non apprehendit, nisi mactet vetustatem, in qua natus fuit; et cum cessat a vitiis exquirat etiam virtutes, unde subjungitur:'

LUK 9:24 Multiple spaces in '9.24··Nam qui.··GREG. Sicut persecutionis tempore ponenda est anima, ita in pace frangenda sunt desideria terrena, ut quanto videtur homo securior, tanto sit ad sui custodiam sollicitior.'

LUK 9:26 Multiple spaces in '9.26··Hunc filius hominis.··Non sufficit ad probationem fidei vox professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis.'

LUK 9:27 Multiple spaces in '9.27··Aliqui hic stantes.··Qui stat cum Christo non gustat mortem, quia nec tenuem mortis æternæ sensum habebit, qui Christi consortia meruerit, cui nec in morte interrumpitur ordo vivendi. Donec videant regnum.··Quia arduum erat animam periculis, corpus morti offerre, sustentat infirmitatem humanæ mentis remuneratione præsentium, ne frangatur desperatione vel tædio. Visa enim æterna gloria, etsi transitu et ad breve momentum, fortiores tamen contra mundi adversa redduntur. Promittit itaque futuram gloriam in transitu videndam in terra, ut certius in cœlo speretur æterna. Vel promittit aliquos de discipulis visuros dilationem Ecclesiæ antequam per mortem recedant de mundo, ut in præsenti contra mundi gloriam erecti, certius credantur in cœlo regnaturi.'

LUK 9:28 Multiple spaces in '9.28··Post hæc verba.··Alii qui sex dies tantum numerant post sex ætates sæculi sanctis a labore quiescendum signant. Lucas qui et primum quo promittitur, et ultimum quo promissio impletur connumerat, octava innuit resurgendum. Nam sicut Christus post sextam sabbati qua crucem ascendit, et post septimam sabbati, qua in sepulcro quievit, octava die resurrexit: sic nos post sex sæculi ætates quibus pro Domino patimur et laboramus, et post septimam quietis animarum quæ interim in alia vita geritur, octava ætate resurgemus. Assumpsit Petrum.··Tres tantum dicit, quia multi vocati, pauci electi Matth. 20., et qui fidem Trinitatis inviolatam servant, æterna merentur visione lætari. Scit meritorum cognitor perfectiores fuisse cæteris tres apostolos. Signant illos qui habent fidem, spem, charitatem. Vel per Petrum, præpositi sive conjugati, per Jacobum pœnitentes vel actuales, per Joannem, virgines vel theorici.'

LUK 9:29 Multiple spaces in '9.29··Et factus est.··Transfiguratus non substantiam veræ carnis amisit, sed gloriam, vel suæ vel nostræ resurrectionis ostendit, qui qualis tunc apostolis, talis post judicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso judicio et bonis et malis in forma servi apparebit ut videant in quem pupugerunt. Et vestitus ejus.··Vestes Domini sancti sunt qui Christum induerunt. Quæ vestis Domino in terris consistente despicabilis, et aliorum similis visa est, sed Domino montem ascendente fulget, quia nondum apparuit quid erimus, sed tandem similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est.··Vel vestimenta verbi sermones sunt Scripturarum, et quædam indumenta divini intellectus. Quia sicut illis apostolis in altera specie apparuit ipse et vestis ejus refulsit, ita et oculis mentis tuæ jam divinarum sensus albescit lectionem.'

LUK 9:30 Multiple spaces in '9.30··Ecce duo viri.··Notandum est, non corpora vel animas Eliæ vel Moysi apparuisse, sed ex aliqua subjecta creatura illa corpora formata fuisse: potest etiam credi angelico ministerio illud factum esse, ut angeli eorum personas assumerent. Mortuus et vivus apparent, ut significent Christum moriturum et post victurum, et ut vivamus Christo, et moriamur mundo. Etiam apostolis dat signum de cœlo, ut fides eorum augeatur. Sed scribis tentantibus dare noluit, ut indurarentur. Erant autem Moyses, et Elias visi.··Per Moysen, infernales; per Eliam, cœlestes; per apostolos, terrestres ad judicium venturi significantur.'

LUK 9:31 Multiple spaces in '9.31··Dicebant excessum.··Moyses, id est legislator, et Elias prophetarum eximius apparent cum verbo, ut ostendant ipsum esse qui locutus est in lege et prophetis, et quem lex et prophetæ promiserunt. Qui non in infimis, sed in monte visi sunt, quia soli mente excelsi majestatem Scripturæ, quæ in Domino impleta est, perspiciunt.'

LUK 9:32 Multiple spaces in '9.32··Gravati erant somno.··Somno gravantur, quia splendore incomprehensibilis deitatis premitur sensus humani corporis. Vel somno gravantur, ut resurrectionis gloriam post corporis quietem viderent, et sancti eo verius majestatem Domini videbunt, quo carnis suæ in qua mortem vicerant immortalitate gaudebunt. Tunc Moysen et Eliam speculabuntur in gloria, quia melius intelligent quomodo unum iota aut unus apex non præteribit a lege Matth. 5., et quomodo Dominus legem et prophetas non solverit, sed adimpleverit.'

LUK 9:33 Multiple spaces in '9.33··Bonum est nos hic esse.··Qui ad montana conscenderat non vult ad terrena descendere, sed semper in sublimi perseverare, et est Petrus in persona ingredientium regnum Dei. Bonum est nos hic esse.··Bonum est in regno Dei esse. Quasi dicat: Nos soli hac luce fruemur, non Judæi invidi. Tria tabernacula.··Id est, verba, cogitationes, opera. Unum Moysi.··Quomodo noscunt quos antea non viderunt? Per majestatem super eos venientem, sicut in futura resurrectione unusquisque alterum cognoscet, et desiderata in altero alter per charitatem intelliget.'

LUK 9:34 Multiple spaces in '9.34··Facta est nubes, et obumbravit eos.··Etsi Petrus ex infirmitate ignorat, placet tamen obsequii devotio. Unde et nubes obumbrat, divini Spiritus est ista obumbratio quæ non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta, cujus perfectus ostenditur audita voce dicentis: Hic est Filius meus.··Quia materiale quæsivit tabernaculum, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione, non regimine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. Et timuerunt.··Timent, quia humana fragilitas conspectum majoris gloriæ ferre non sustinet, et quanto quis ampliora quæsierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si mensuram suam ignoraverit.'

LUK 9:36 Multiple spaces in '9.36··Et vox.··Vox Patris Petrum sublato terrore docet veritatem. Et nota quod, sicut Domino baptizato, sic et transfigurato mysterium Trinitatis declaratur, quia gloriam quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Spiritus in columba, hic in nube lucida, quia qui nunc simplici corde fidem servat, tunc aperta luce visionis contemplabitur quod credidit, ipsaque qua illustrabitur gratia, protegetur. Inventus est Jesus solus.··Non Elias, non Moyses, sed quem solum videtis, huic figendum est tabernaculum in corde. Recedunt ergo illi ubi Dominus cœpit designari, ne ad servos vox Patris missa putetur.'

LUK 9:37 Multiple spaces in '9.37··Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte.··Pro qualitate meritorum, quotidie Dominus aliis ascendit, dum perfectos, quorum conversatio in cœlis est, sublimius extollendo glorificat, et de æternis instruit et docet quæ a turba non audiri valeant. Aliis descendit, dum terrenos et incipientes confortat et docet et castigat. Occurrit illis turba.··In monte orat, docet, majestatem suam demonstrat, Patris vocem apostolis aperit, descendens a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur, infidelitatis peccata exprobrat, malos spiritus expellit.'

LUK 9:39 Multiple spaces in '9.39··Et ecce spiritus apprehendit.··Matthæus lunaticum, Marcus surdum et mutum describit. Significat autem illos qui ut luna mutantur, nunquam in eodem statu manentes, sed per diversa vitia crescunt et decrescunt, qui nec fidem confitentur, nec ipsius fidei audire volunt sermonem.'

LUK 9:42 Multiple spaces in '9.42··Et cum accederet.··Dum puer ad Dominum accedit, eliditur, quia conversi ad Dominum plerumque a dæmonio gravius pulsantur, ut vel ad vitia reducantur, vel de sua expulsione diabolus se vindicet. Sicut in principio nascentis Ecclesiæ multa et gravia opposuit certamina illis quos suo regno subtrahi videbat.'

LUK 9:43 Multiple spaces in '9.43··Et increpavit.··Non puer vim patiens, sed diabolus vim inferens increpatur, quia qui peccantem vult sanare, vitium debet arguere et depellere, sed hominem amando refovere donec sanatum spiritualibus reddat patribus Ecclesiæ.'

LUK 9:44 Multiple spaces in '9.44··Ponite vos.··Vos qui meo discipulatui adhæretis, quibus arcana mea manifestius aperui, pretiosi sanguinis quo mundus redimendus est, eventum mente recondite, dum cæteri mirantur tanta facta divinæ altitudinis. Futurum est ut tradatur.··Inter magnalia potentiæ divinæ sæpius replicat abjecta passionis humanæ, ne subito veniens terreat, sed levius feratur præcogitata.'

LUK 9:45 Multiple spaces in '9.45··At illi ignorabant.··Hæc ignorantia non tam de tarditate, quam de amore nascitur, quia adhuc carnales, et mysterii crucis ignari, quem Deum cognoverunt, moriturum credere nequeunt, sed sicut per figuras loquentem audire solebant, sic etiam quod de sua traditione loquebatur, figuraliter aliud significare putabant.'

LUK 9:46 Multiple spaces in '9.46··Intravit autem cogitatio.··Quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem in montem seorsum ductos, secretumque aliquod eis esse traditum. Sed et Petro superius claves regni cœlorum esse promissas, Ecclesiamque super eum esse ædificandam rati sunt; vel, istos tres cæteris, vel, omnibus apostolis Petrum esse prælatum: vel quia in tributi solutione Petrum ipsi Domino parificatum viderant, ipsum cæteris præferendum arbitrabantur. Sed sciendum est istam quæstionem et ante tributum et post tributum solutum esse factam.'

LUK 9:48 Multiple spaces in '9.48··Quicunque susceperit puerum.··Vel simpliciter: pauperes Christi ab his qui volunt esse majores, pro ejus docet esse honore suscipiendos. Vel parvulos malitia docet esse, ut puerilis innocentiæ simplicitatem conservent, ut formam virtutis quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi sequantur ex industria. Me recipit.··Qui imitatorem Christi recipit, Christum recipit, et qui imaginem Dei recipit, Deum recipit.'

LUK 9:49 Multiple spaces in '9.49··Joannes dixit.··Joannes diligens Deum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio qui non utatur obsequio, ideo docetur neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Tales etiam ob aliorum salutem admittendi censentur. Igitur in hæreticis vel in malis catholicis, non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.'

LUK 9:50 Multiple spaces in '9.50··Nolite prohibere. Qui enim.··Non reprehenditur Joannes quia amore faciebat, sed docetur ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam, quia Dominus, etsi remunerat fortiores, non excludit infirmos.'

LUK 9:54 Multiple spaces in '9.54··Domine, vis.··BED. Apostoli adhuc rudes et modum vindicandi ignorantes, etc., usque ad talis potestas sanctis viris a Deo collata est. Dicimus ut ignis descendat de cœlo.··Ad sermonem istorum ignis de cœlo descenderet, quia sunt filii tonitrui. Et consumat illos? Et conversus increpavit illos et dixit.··In similitudine Eliæ, qui et propria manu et igne divinitus impetrato, presbyteros Baal morte affecit. Et in hoc quod apostoli potestatem talis prophetæ sibi præsumunt, ostenditur in ipsis fuisse meritum prophetarum. AMBR. Non peccant apostoli, qui legem sequuntur, etc., usque ad vindictam non quærit qui non timet.'

LUK 9:55 Multiple spaces in '9.55··Nescitis cujus spiritus estis.··Cujus spiritu signati estis, cujus acta imitamini, nunc pie consulentes, sed in futuro juste judicantes.'

LUK 9:56 Multiple spaces in '9.56··Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare,··etc. Perfecta virtus non habet studium ultionis, nec ulla est iracundia, ubi est charitatis plenitudo. BED. Non semper in eos qui peccant est vindicandum, etc., usque ad a quibus hoc loco ignis arcetur.'

LUK 9:57 Multiple spaces in '9.57··Dixit quidam.··ID. Iste signorum magnitudine motus vult sequi, etc., usque ad et finxit obsequium discipuli, quæ fictio per vulpem figuratur.'

LUK 9:58 Multiple spaces in '9.58··Vulpes foveas habent.··ID. Vulpes animal fallax, insidiis intentum, rapinas fraudis exercens, etiam inter ipsa hominum hospitia habitans in foveis: ita hæreticus domum fidei non habens alios in suam fraudem trahit et a fide seducit.'

LUK 9:59 Multiple spaces in '9.59··Ait autem ad alterum.··Attende Dominum non culpas aspernatum, sed fraudes, quia qui repudiavit fraudulentum, elegit innocentem, sed eum cujus patrem sciebat mortuum, illum patrem de quo dicitur: Obliviscere domum patris tui Psal. 44., etc.'

LUK 9:60 Multiple spaces in '9.60··Sine ut mortui.··BED. Mystice. Non revocatur ab officio patris filius, etc., usque ad diaboli perfidias in se sepelire non debet.'

LUK 9:61 Multiple spaces in '9.61··Renuntiare his.··Si discipulus Deum secuturus arguitur, quod renuntiare domui velit, quid fiet illis qui nulla utilitate sæpe visitat domos suorum quas dereliquerunt.'

LUK 10:1 Multiple spaces in '10.1··Post hæc autem,··etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suæ lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Misit illos binos.··Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo prædicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiæ sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum prædicatione.'

LUK 10:2 Multiple spaces in '10.2··Messis quidem multa, operarii autem pauci.··Messis, turba credentium, operarii apostoli et sequaces eorum. Et licet messis verbo Dei sit sata, tamen culturæ laborem et sollicitum munus operarii requirit, ne aves cœli sparsa semina dissipent.'

LUK 10:3 Multiple spaces in '10.3··Sicut agnos inter lupos.··Sicut lupus ovibus, sic hæreticus insidiatur fidelibus. Et sicut lupus ovile circumit nocte, non audens intrare, canis somnum pastoris absentiam vel desidiam explorans, sic hæreticus nocte suæ interpretationis fideles decipere conatur Ecclesiam non intrans, pastores Ecclesiæ vel vitare, vel necare, vel in exsilium mittere contendit. Lupus natura corporis rigidus, se inflectere facile non potest, sic hæreticus intentionem duri cordis non solet ab errore revocare.'

LUK 10:4 Multiple spaces in '10.4··Nolite ergo portare sacculum neque peram.··Tanta prædicatori debet esse fiducia in Deo, ut præsentis vitæ sumptus etsi non prævideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus prædicet æterna. Neminem per viam salutaveritis.··Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: Neminem salutaveritis cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, in via,··quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendæ devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.'

LUK 10:7 Multiple spaces in '10.7··In eadem autem domo.··Si pax vestra recipitur, dignum est ut in ea maneatis, carnalia stipendia ab eis accipientes, quibus cœlestia offertis. Ecce qui saccum et peram prohibuit, sumptus ex prædicatione concedit, sic tamen ut oblato cibo et potu sint contenti. Manete.··Non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne coalita amicitiæ necessitudo facile resolvatur. Dignus est enim.··Nota quod uni operi prædicatorum duæ mercedes debentur: una in via, quæ nos in labore sustentat; alia in patria, quæ nos in resurrectione remunerat.'

LUK 10:8 Multiple spaces in '10.8··Et in quamcunque civitatem.··Descripto diverso domus hospitio, quid etiam in civitatibus agere debeant docet, piis scilicet, in omnibus communicare, ab impiorum per omnia societate secerni.'

LUK 10:11 Multiple spaces in '10.11··Etiam pulverem.··Pulverem excutere jubet: vel ad contestationem terreni laboris, quem pro illis inaniter susceperunt; vel ut ostendant usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quærere, ut etiam pulvere de terra eorum non sibi patiantur adhærere.'

LUK 10:12 Multiple spaces in '10.12··Quia Sodomis in die illa.··Sodomitæ, etsi in vitiis exardebant, et inhospitales erant, tamen apud illos nulli hospites tales quales apud Judæos prophetæ, quales apostoli reperti sunt. Loth inter eos etsi justus, non tamen aliquid docuit, nulla signa fecit. Et ideo cui multum donatum est, multum ab eo quæritur, et potentes potenter tormenta patientur Sap. 6..'

LUK 10:13 Multiple spaces in '10.13··Væ tibi, Corozaim.··Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileæ, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non pœnituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptæ legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt. Et cinere sedentes.··Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illæ civitates prædictæ, Domino præsente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicæ David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit prædicatum non credituris, et non prædicatum credituris, novit ille qui omnia novit.'

LUK 10:16 Multiple spaces in '10.16··Qui vos audit me audit.··In audiendo vel spernendo Evangelii prædicatorem, quisque sciat se non viles personas, sed ipsum Salvatorem spernere vel audire, quia in discipulo magister auditur, et in Filio Pater honoratur.'

LUK 10:17 Multiple spaces in '10.17··Domine, etiam.··Bene confitentur deferentes honorem nomini Christi: sed quia infirma adhuc fide, gaudent in virtutibus, et de signorum operatione efferuntur, exemplo terrentur, et ad humilitatem revocantur. Quia si diabolus propter superbiam de cœlo est præcipitatus, multo magis isti de terra editi, si superbierunt, humiliabuntur.'

LUK 10:19 Multiple spaces in '10.19··Supra serpentes et scorpiones.··Serpentes sunt mali homines vel dæmones qui inchoandis virtutibus venena pravæ persuasionis objiciunt. Scorpiones, qui consummandas virtutes ad finem vitiare contendunt.'

LUK 10:20 Multiple spaces in '10.20··Nolite gaudere, quia spiritus vobis,··etc. Malos spiritus ejicere et alias virtutes facere, aliquando non est meritum illius qui illa operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad utilitatem eorum qui vident et audiunt: ubi licet homines despiciant signa facientes, Deum tamen honorant, ad cujus invocationem miracula fiunt. Prohibet gaudere de humiliatione diaboli, qui propter superbiam cecidit, sed gaudeant de sua sublimatione: ut unde illi ceciderunt sublevati, isti ascendant humiliati. Gaudete autem.··Si quis cœlestia sive terrestria opera gesserit, per hæc quasi litteris adornatus apud Dei memoriam æternaliter est affixus.'

LUK 10:21 Multiple spaces in '10.21··In ipsa hora.··Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in cœlo loqueretur, ostendit per quid hæc tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianæ. Confiteor tibi, Domine.··Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quæ ignorant scribæ et Pharisæi, qui sibi sapientes videntur. Revelasti ea.··Non ait, insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen. Quia sic.··Non rationem reddit cur hos elegit, illos reprobaverit, sed sic Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis. Omnia mihi,··etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quæ ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiæ omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam.'

LUK 10:24 Multiple spaces in '10.24··Quod multi prophetæ.··Prophetæ et justi a longe Domini gloriam viderunt per speculum et in ænigmate; sed apostoli præsentem Dominum habentes, et ab ipso quæ volebant interrogantes, non per angelos vel varias visionum species docebantur.'

LUK 10:25 Multiple spaces in '10.25··Legisperitus surrexit.··Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat.'

LUK 10:27 Multiple spaces in '10.27··Ille respondens dixit.··Dixit quod legerat, sed non implevit quod scriptum erat, quia in præsentia habebat Dominum quem diligere debebat, sed hunc magistrum, non Deum, vocat.'

LUK 10:29 Multiple spaces in '10.29··Ille autem volens.··Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre quæ revelantur parvulis Christi; cui Christus ita responsum temperat, ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur, et specialiter ipse Dei Filius qui nobis per humanitatem proximus factus est designetur. Quis est meus.··Nemo proximior homini quam Deus, qui intrinsecus et extrinsecus novit, et omnia curare potest, sed omnis incredulus vel tentator nec Deum nec hominem proximum habet. Homo quidam,··etc. AUG. Homo iste Adam intelligitur in genere humano, etc., usque ad proximior fuit quam sacerdos vel Levita ejusdem gentis.'

LUK 10:31 Multiple spaces in '10.31··Accidit autem,··etc. Sacerdos Dei legem annuntiat: descendit quidem lex per Moysen in mundum, et nullam sanitatem contulit hujusmodi. Descendit Levita, qui typum ostendit prophetarum, sed et hic nullum sanat, quia lex peccata arguit, sed pertransit, quia indulgentiam non largitur.'

LUK 10:33 Multiple spaces in '10.33··Misericordia motus.··Hoc de sacerdote et Levita non est dictum, quia lex non habet misericordiam, sed judicium et vindictam.'

LUK 10:34 Multiple spaces in '10.34··Duxit in stabulum.··Non domum, sed stabulum vocat, quo nomine miserias, et fetores hujus vitæ signat, ne homo in hoc exsilio tanquam in patria gaudeat.'

LUK 10:37 Multiple spaces in '10.37··Qui fecit.··Cognatio non facit proximum, sed misericordia, quæ misericordia est secundum naturam. Nihil enim tam secundum naturam quam naturæ juvare consortem.'

LUK 10:38 Multiple spaces in '10.38··Factum est, dum,··etc. Habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponitur exemplum utriusque dilectionis, non tam in solo verbo, quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores, duæ significantur vitæ spirituales. Per Martham, operibus actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur. Per Mariam religiosa mentis intentio in Dei verbo, qua in Dei amore suspiramus. Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrinæ ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, quæ singulis expediant dispensat: contemplativa, charitatem Dei et proximi retinet, sed ab exteriori actione quiescit, soli conditoris desiderio inhæret, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus, de æterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus. In domum suam.··Intrante Jesu in domum, vita iniqua, etsi aliquando fuerat, aufugit, remanent duæ vitæ innocentes, laboriosa et otiosa, inter eas medius est ipse fons vitæ.'

LUK 10:39 Multiple spaces in '10.39··Sedens secus.··Quanto humilius sedet, tanto amplius cadit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis. Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine.'

LUK 10:40 Multiple spaces in '10.40··Martha autem.··Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, intenta erat Martha: quomodo pasceret Dominum: hæc convivium parat Domino, in convivio Domini illa jam jucundatur.'

LUK 10:41 Multiple spaces in '10.41··Et respondens.··Maria non respondet, sed causam suam tanquam otiosa committit judici. Si enim pararet respondendi sermonem remitteret audiendi intentionem. Martha, Martha.··Repetitio indicium est dilectionis, vel forte monendæ intentionis, ut audiret attentius.'

LUK 10:42 Multiple spaces in '10.42··Porro unum est.··Præponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno, et tamen multa sunt necessaria tendentibus ad unum. Maria optimam.··Non reprehenditur pars Marthæ, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Mariæ, quæ quare sit optima, subinfertur.'

LUK 11:1 Multiple spaces in '11.1··Et factum est.··Post historiam sororum (quæ duas vitas significant) inducit Dominum orasse, et discipulos ad orandum informasse, quia et oratio quam docuit utriusque vitæ in se continet mysterium, et ipsarum perfectio vitarum non nostris viribus, sed precibus est obtinenda. Ut cessavit.··Ideo sæpe Salvator orans inducitur, ut discipulos ad orationis studium inducat. Unde finita oratione, a discipulis sciscitatur, ut doceat qualiter debeant orare.'

LUK 11:5 Multiple spaces in '11.5··Quis vestrum habet amicum.··Postquam formam orationis rogantibus proposuit, instantiam etiam et frequentiam orandi illis injungit, ut non solum diebus, sed etiam noctibus oratio deferatur, qui enim media nocte panes ab amico petit, et in petendi intentione persistit, non fraudatur orans.'

LUK 11:7 Multiple spaces in '11.7··Noli mihi.··Non aufert spem impetrandi, sed vehementius accendit desiderium orandi, ostensa difficultate consequendi. Jam ostium.··Ostium quod Paulus sibi aperiri petit ad loquendum mysterium Christi, et quod Joannes sibi apertum vidit, intelligentia est divini sermonis, quod est clausum tempore famis verbi Dei, cum intelligentia non datur. Et pueri, id est, illi qui evangelicam sapientiam tanquam panem erogantes per orbem terrarum prædicaverunt, jam cum Domino sunt in æterna quiete, et tamen orando efficitur, ut orans accipiat intellectum ab ipso Domino, etiamsi homo desit per quem sapientia prædicetur. Non possum surgere.··AMBR. Nemo timet ne excitet dormientem, quem scit semper orare vigilantem.'

LUK 11:8 Multiple spaces in '11.8··Propter improbitatem tamen ejus,··etc. Multæ sunt insidiæ, et gravis corporis somnus, quia si dormire mens incipit, vigorem suæ virtutis amittit. Excita ergo somnum tuum, ut pulses Christi ostium, ut cum intraveris aperiantur tibi thesauri absconditi, et tenebrosi in Christo Jesu.'

LUK 11:9 Multiple spaces in '11.9··Petite et dabitur vobis.··Si amicus homo surgit, et dat non amicitia, sed tædio compulsus, quanto magis dat Deus qui sine tædio largissime donat quod petitur. Ne ergo animus ab erroris vanitate conversus spirituali inopia diutius tabescat, petamus epulas verbi, quæramus amicum qui det, pulsemus ostium ubi servantur abscondita. Magnam enim spem tribuit, qui promittendo non decipit. Omnis enim qui petit accipit.··Opus est perseverantia, ut consequamur. Quod si petenti datur, et quærens invenit, et pulsanti aperitur, cui ergo non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet quod non bene quæsierit, petierit et pulsaverit.'

LUK 11:10 Multiple spaces in '11.10·· Quærite et invenietis'

LUK 11:11 Multiple spaces in '11.11··Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem,··etc. BED. Mystice. Panis signat charitatem propter majorem appetitum et necessarium usum, etc., usque ad in ea quæ ante sunt se extendat.'

LUK 11:13 Multiple spaces in '11.13··Quanto magis.··Aperta comparatio. Si enim homo peccator adhuc fragili carne gravatus, petentibus filiis temporalia dare non abnegat, multo magis Pater cœlestis filiis suo timore et amore præditis, non deficientia bona largitur in cœlis.'

LUK 11:14 Multiple spaces in '11.14··Et erat ejiciens.··Post prædicationis verba quæ humilibus proposuit etiam miracula operatur, ut qui prædicanti non credunt, visis miraculis credant. Matthæus hunc dæmoniacum etiam cæcum fuisse dicit. In quo tria miracula a Domino fiunt: videt, loquitur, a dæmone liberatur. Quod autem tunc in uno carnaliter factum est, quotidie fit in conversione gentium, ut primum expulso dæmone, et omni spurcitia idololatriæ, fidei lumen videant, deinde tacentia prius ora ad laudem Dei laxarentur.'

LUK 11:15 Multiple spaces in '11.15··In Beelzebub.··Ninus rex, conditor Ninive, Belo patri suo statuam consecravit, eique divinos honores instituit, cujus simulacri similitudinem suscipientes Chaldæi Bel vocabant. Palæstini suscipientes, Baal dicebant, Moabitæ Beelphegor. Judæi autem unius Dei cultores propter derisionem gentilium Beelzebub appellabant. Baal enim vir dicitur, Zebub musca, inde Beelzebub, id est, vir muscarum, sive habens muscas, propter sordes cruoris, qui in templo ejus immolabatur. Asserebant etiam Judæi in hoc simulacro principem dæmoniorum habitare, per cujus potestatem dicebant Jesum dæmonia pellere.'

LUK 11:18 Multiple spaces in '11.18··Ipse autem ut vidit cogitationes eorum.··Hoc sibi proprium Dominus reservavit, ut cogitationes intueatur et judicet. Proprium est Judæorum quærere signa, unde Paulus: Judæi signa petunt, gentes sapientiam I Cor. 1.. Ipse autem ut vidit.··Non ad verba, sed ad cogitata respondet: in quo dat certum potentiæ suæ signum qua secreta cordium rimatur. Juxta litteram patet, quod omne regnum solidum, et firmum si per partes dividitur, in solitudinem redigitur, vacuatum ab habitatoribus, et domus supra domum cadet cum habitatoribus unius domus ab alterius domus familia vel opprimuntur vel puniuntur. Quo autem hæc spiritualiter tendant, exponit cum adjungit: Si autem et Satanas in seipsum divisus est.··Si ego, ut vos dicitis, in principe dæmoniorum ejicio dæmonia, ergo regnum diaboli est divisum contra se, et ita potestas malitiæ ejus stare non potest. Si autem dæmon dæmonem non potest expellere, falso dicitis me in principe dæmoniorum dæmonia ejicere. Si vero potest sicut dicitis, prospicite vobis, ut de regno ejus quod divisum est exeatis, ne in ruina ejus pariter involvamini. In quo autem Dominus ejiciat dæmones, ne dæmoniorum principem existiment, attendant quod sequitur.'

LUK 11:19 Multiple spaces in '11.19··Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii.··Filios Judæorum apostolos vocat, qui inter alia miracula quæ a Domino acceperant, etiam dæmones pellebant. Quam expulsionem non diabolo, sed Deo assignabant, qui sibi conscii erant nihil malarum artium a Domino didicisse. Ideo ipsi ignobilia et contemptibilia mundi eligentes, in quibus nulla malitia artificiosa fuit, sedebunt super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Isræl.··Vel, filii,··id est, exorcistæ illius gentis, qui invocato nomine Domini dæmones expellebant. Quasi dicat: Si expulsio dæmonum in illis, non diabolo sed Deo deputatur, cur idem opus in me non habeat eamdem causam? Ideo ipsi judices vestri erunt.··Non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem, non diabolo sed Deo assignant. Si autem.··Quasi dicat: Regnum divisum stare non potest, sed regnum Satanæ est divisum, ut vos dicitis, quod Satanas Satan expellat, ergo, etc.'

LUK 11:20 Multiple spaces in '11.20··Porro, si in digito.··Filius dicitur manus vel brachium Patris: Spiritus sanctus dicitur digitus propter differentiam variorum donorum, quæ per Spiritum sanctum hominibus dantur, sicut digiti inter se discreti sunt: nec nocet inæqualitas membrorum. Licet enim brachium majus sit digito, tamen brachium cum digito unum est corpus. Hoc digito scripta est lex in tabulis. Hunc digitum magi confessi sunt in Ægyto. Profecto pervenit,··etc., regnum.··Id est, judiciaria potestas Dei:··qua bonos a malis secernet in die judicii. Vel, Regnum,··id est, superna beatitudo. Quasi dicat: Si in Spiritu Dei ejicio dæmonia, sine dubio sciatis aditum regni cœlestis patefactum credentibus.'

LUK 11:21 Multiple spaces in '11.21··Cum fortis atrium.··Quasi dicat: Si ego in Beelzebub, sicut dicitis, ejicerem dæmonia, tunc in aliquo operibus diaboli consentirem, sed nullo modo cum illo consentio, sed potius illum superare et ejicere a meis fidelibus festino. Cum diabolus, fortis.··Ad nocendum, armatus,··multis spiritualibus nequitiis: custodit,··in sua servitute, atrium suum,··id est mundum, qui in maligno positus est, in quo usque ad adventum Filii Dei diabolus sine contradictione principabatur, et male pacato utebatur imperio in cordibus infidelium.'

LUK 11:22 Multiple spaces in '11.22··Si autem fortior.··Fortiorem se vocat, qui non concordi pace et operatione, sicut calumniabantur, sed fortiori potentia ipsum stravit, mundumque ab ipsius dominatione liberavit. Arma diaboli quæ abstulit, calidissimæ sunt versutiæ spiritualis nequitiæ. Spolia, sunt animæ ab eo deceptæ, quæ victor Christus distribuit, quod est insignium triumphantis, quia captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem apostolos, alios evangelistas Ephes, 4., etc.'

LUK 11:23 Multiple spaces in '11.23··Qui non est,··etc. Et vere opera mea non conveniunt cum operibus Satanæ, quia ego ipse in nullo convenio cum illo, sed omnino contrarii sumus, quia ego humilis, benignus, animas volens salvare: ille superbus, invidus cupit perdere. Ego prædicatione mea virtutes congrego; ille spargit et separat ab unitate Ecclesiæ. Et qui non colligit.··Hæc de omnibus hæreticis vel schismaticis ex superfluo possunt intelligi, qui omnes excluduntur a regno Dei.'

LUK 11:24 Multiple spaces in '11.24··Cum immundus spiritus.··Quia subtrahitis vos a meo regno, attribuentes opera mea diabolo, ideo diabolus habitat in vobis, sicut in suo regno gravius quam in principio. Exierit.··Exivit diabolus a Judæis, quando legem et cultum unius Dei populus iste suscepit, et transivit ad gentes quæ erant a pinguedine Spiritus sancti et dilectione proximi aridæ et steriles. In quibus jam non invenit requiem, quia jam a cordibus gentium suscepta fide Christi expellitur, quando dicit: Repetam Judæos quos ante dimisi. Et invenit scopis mundatam illam plebem, id est superfluis observationibus Pharisæorum et cæremoniis legis, quæ jam nihil valent post adventum Christi. Et ut firmius possideat, assumit universitatem dæmonum. Et modo deteriores Isrælitæ sunt, blasphemantes Christum in suis conventiculis, quam olim fuissent in Ægypto ante perceptam legem, quia major infidelitas est venientem non suscipere, quam venturum non credere. Quærens requiem et non invenit.··Quia qui in pravis cogitationibus et actibus pascitur, in mentibus fidelium omnia sua tentamenta cessare perpendit. Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi.··Revertar ad illius conscientiam, unde in baptismo ejectus fueram, et pristinam possessionem consueto dominio mihi subjiciam.'

LUK 11:25 Multiple spaces in '11.25··Et cum venerit invenit eam scopis mundatam.··Quia cum hujusmodi reprobum delictis cogentibus repetierit, invenit conscientiam peccatoris a vitiis in baptismo mundatam, sed nullo bono opere cumulatam.'

LUK 11:26 Multiple spaces in '11.26··Tunc assumit septem.··Plenitudinem omnium vitiorum. Qui scilicet tales spiritus, nequiores,··diabolo dicuntur, quia cum diabolus malus sit, illi tamen qui suis meritis impellentibus, vitiis mancipantur, non solum mali sunt, sed etiam speciem bonitatis affectatis virtutibus per hypocrisim ostentare nituntur. Et fiunt novissima hominis.··Melius erat viam veritatis ignorare, quam post agnitionem converti retrorsum.'

LUK 11:27 Multiple spaces in '11.27··Beatus.··Hic Maria laudatur quæ Dominum portavit. Et pravitas tam præsentium Judæorum quam futurorum hæreticorum qui veram Christi humanitatem negant, confutatur, quia verum Dei Filium adversus blasphemos Judæos confitetur, et verum hominis filium testatur, matri consubstantialem. Nisi enim esset una caro cum matre, frustra venter ille virginis et ubera beatificarentur. Et ubera.··Secundum physicos ex eodem fonte et lacte nutriendis et semen procreandis pueris emanat, ergo de semine virginis potuit concipi, qui ejus lacte potuit nutriri.'

LUK 11:28 Multiple spaces in '11.28··Quinimo.··Quasi dicat: Non solum laudanda Maria, quia Verbum Dei portavit in utero, sed maxime beata est, quia præcepta Dei servavit in opere. Sic etiam omnes beati sunt qui verbum Dei auditu fidei concipiunt, et boni operis custodiam in suo vel proximorum corde pariunt et nutriunt. Qui audiunt.··In laude Ecclesiæ. E contrario damnantur Pharisæi, qui verbum Dei nec audire nec implere, sed blasphemare quærebant.'

LUK 11:29 Multiple spaces in '11.29··Cœpit dicere.··Quidam calumniabantur opera ejus, quibus hucusque respondit. Alii tentantes, signum quærebant de cœlo, et illis hic respondet. Signum quærit et signum non dabitur illi,··etc. Discipulis signum dedit divinitatis, et prius transfiguratus in monte, et postea ipsis videntibus sublevatus in cœlum. Sed incredulis de inferiori humanitatis passione.'

LUK 11:31 Multiple spaces in '11.31··Regina austri surget.··Hic condemnata plebe Judæorum, Ecclesiæ mysterium exprimitur, quæ in Ninivitis per pœnitentiam (quæ peccatum abolet) in regina austri studium percipiendæ sapientiæ (quæ peccatum cavet) de totis finibus orbis congregatur, ut veri Pacifici verba cognoscat. Ex duobus enim constat Ecclesia, ut aut peccare desistas, aut peccare nescias. In judicio.··Non mille annis ante judicium sicut Judæi fingunt, sed in ipso judicio surget. Cum viris.··BED. Ecce communis ostenditur resurrectio, tam bonorum quam malorum. Condemnabit.··Non potestate judicii sed comparatione melioris facti, quia, relicto imperio, venit in Judæam audire hominem sapientia famosum, sed Judæi veram Dei sapientiam cum ipsis conversantem, non audiunt sed blasphemant. In prædicatione.··Jonas paucis diebus, Christus longo tempore prædicavit. Ille peregrinis, Christus suis civibus. Ille signum non fecit, Christus multa fecit.'

LUK 11:33 Multiple spaces in '11.33··Nemo.··BED. Qui in figura reginæ et Ninivitarum Ecclesiam prætulit Synagogæ, etc., usque ad apertam lucis januam nolunt ingredi credendo.'

LUK 11:35 Multiple spaces in '11.35··Vide ergo ne,··etc. Post institutionem rectæ fidei etiam de bonis operibus et bona intentione instruit, ut non tantum opera, sed etiam cogitationes et cordis intentiones mundentur, quasi dicat: Ego lucernam fidei in vestris sensibus accendo, et in Ecclesiam pono. Vos autem, quantum ex vobis est, lucernas vestras accendite, id est intentiones cordis vestri mundate, ut ex intentione munda placeant etiam opera. Hæc contra hypocrisim Pharisæorum subdole signa quærentium specialiter dicta, nos juxta moralem sensum generaliter instruunt.'

LUK 11:37 Multiple spaces in '11.37··Et cum loqueretur.··Non ait, cum loqueretur hæc, sed cum loqueretur.··In quo innuitur, non statim finitis his verbis, sed aliis interpositis ad Pharisæum divertisse, quia finito hoc sermone adhuc eo loquente, ecce mater et fratres quærebant loqui ei. De quibus postquam nuntianti sibi respondit: Qui facit voluntatem Patris mei, hic frater meus et soror et mater est,··postea intravit ad convivium Pharisæi. Quare non baptizatus.··Judæi frequenter lavant manus antequam manducent, tenentes traditionem seniorum, et a foro revertentes nisi baptizentur non comedunt.'

LUK 11:39 Multiple spaces in '11.39··Calicis.··Marcus refert, Judæos baptismata calicis et urceorum lectorumque et æramentorum solitos observare. Calix, vas vitreum; catinus, fictile de terra. Per hoc figuratur fragilitas humani corporis, in quo exterius prætendunt sanctitatem et simulant justitiam, quod foris erat lavabant, intus nequissimi. Quod autem intus est vestrum.··Nemo putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et spiritualia vitia esse levia, sicut avaritiam, iram, superbiam, etc., sicut Pharisæi putabant.'

LUK 11:41 Multiple spaces in '11.41··Verumtamen quod superest.··Jam bonus doctor, quomodo contagium corporis mundari debeat, docet. Et hic latius explicatur quod supra breviter dixerat de mundando cordis oculo. Totus enim hic locus ad hoc dirigitur, ut nos ad studium simplicitatis invitet, et superflua Judæorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intelligendo legem vitro et catino propter fragilitatem comparantur. In quo etsi graviter peccant, ipsis tamen absolutio peccati promittitur, si misericordiam facere nitantur. Quod necessario victui et vestimento superest, date pauperibus. Vel do consilium, quod restat solummodo post tanta scelera, date eleemosynam. Prima eleemosyna est mederi animabus vestris credendo in me qui corda mundo, et per fidem mundatis cordibus omnia etiam exteriora erunt munda. Qui ordinate vult dare eleemosynam, a semetipso incipit, et eam sibi primum dat. Est enim eleemosyna opus misericordiæ, unde dicitur: Miserere animæ tuæ placens Deo.'

LUK 11:42 Multiple spaces in '11.42··Præteritis judicium.··Breviter multa eorum vitia perstrinxit, qui ad vilia decimanda intendentes, futuri judicii metum, et Dei charitatem non habent. Prætereunt judicium, quia non omnia quæ agunt in judicium referunt. Charitatem prætereunt, quia non ex affectu Deum diligunt. Sed rursus, ne fidei vos studiosos faciat operum negligentes, perfectionem fidelis viri supponit, ut post fidem operetur.'

LUK 11:44 Multiple spaces in '11.44··Qui estis ut monumenta.··Hic superstitionem ipsorum doctorum redarguit, qui foris speciem rectæ doctrinæ prætendunt, fœditatem vero quam intus gerunt, occultant.'

LUK 11:45 Multiple spaces in '11.45··Repondens autem.··Audito verbo Dei Pharisæus ex mala conscientia sibi contumeliam fieri putat, et commemorata pœna perfidorum, intelligit se dammandum.'

LUK 11:47 Multiple spaces in '11.47··Væ vobis.··Non arguuntur quod exornant monumenta prophetarum, sed quia interfectores prophetarum imitantur, ædificando sepulcra, accusant paterna facinora. Sed persequendo Christum et apostolos imitantur scelera patrum, et sententiam damnationis quam in patres proferebant, in seipsos retorquent.'

LUK 11:48 Multiple spaces in '11.48··Profecto.··Propter vulgi favorem captandum ædificatis, quasi exhorreatis scelera eorum, sed ipso opere ostenditis, quod perfidiæ eorum, consentitis, quia hoc bonum non bene facitis sed pro vana gloria. Vos autem.··Propterea quia estis imitatores illorum, ut impleatis quod patribus defuit, scilicet ut me et meos persequamini, quem illi persecuti sunt in prophetis.'

LUK 11:49 Multiple spaces in '11.49··Prophetas et apostolos, et ex illis occident, et persequentur.··Mentiuntur hæretici, qui alium Veteris, alium Novi Testamenti dicunt institutorem.'

LUK 11:50 Multiple spaces in '11.50··A generatione.··Omnes mali una generatio sunt, una civitas, unum corpus diaboli, sicut omnes boni una generatio, et unum corpus sunt dicti.'

LUK 11:51 Multiple spaces in '11.51··Usque ad sanguinem Zachariæ.··Cur usque ad hunc, cum post hunc multi occisi ante natale Christi, et nato Christo mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit, necatusque in agro, Zacharias sacerdos necatus in atrio templi, duos ordines martyrum signant, laicos, et eos qui altaris officio mancipantur.'

LUK 11:52 Multiple spaces in '11.52··Quia tulistis clavem.··Clavis, humilitas Christi, quam qui habent, Scripturas intelligunt. Hanc legisperiti, nec ipsi lege et prophetis intelligunt, nec ab aliis intelligi volunt. Intrare clavem, est non esse contentum superficie litteræ sed usque ad arcana intelligenda penetrare. Vel doctor si illos quos verbo ædificat exemplo scandalizat, nec ipse regnum Dei intrat et illos qui intrare poterant excludit.'

LUK 11:53 Multiple spaces in '11.53··Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt Pharisæi, et legisperiti.··Quam vera perfidiæ simulationis et impietatis suæ crimina audierint, ipsi testantur qui tanto intonante turbine non resipiscunt, sed doctorem veritatis aggrediuntur.'

LUK 12:1 Multiple spaces in '12.1··Attendite.··Ad hoc fermentum pertinent omnia quæ superius in domo Pharisæi disputavit, unde et Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ I Cor. 5., etc. Attendite a fermento.··Pulcher locus tenendæ simplicitatis et æmulandæ fidei, ne more Judæorum aliud promamus affectu, aliud voce simulemus, cum sciamus in die judicii non posse esse latebram fraudis.'

LUK 12:2 Multiple spaces in '12.2··Neque absconditum quod non sciatur.··Ideo ne æmulemini simulatores, quia profecto veniet tempus in die judicii in quo et vestra virtus et illorum hypocrisis omnibus revelabitur, unde sequitur. Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur.··Non solum in futuro omnia patebunt, sed etiam in præsenti tempore in tota Ecclesia per orbem terræ publice prædicabuntur, quæ in tenebris, id est, in umbra pressurarum et carcerum locuti estis, quando actus vestri legentur in excelsis. Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur.··AMBR. Quod in tenebris, id est in timore dixistis, dicetur in lumine, id est in fiducia veritatis accepto Spiritu sancto. Et quod in aure, id est secreto locuti, super tecta, id est calcato carnis domicilio prædicabitur.'

LUK 12:4 Multiple spaces in '12.4··Dico autem vobis.··ID. Cum gemina sit causa perfidiæ, etc., usque ad ita fidei fundamentum est fortitudo.'

LUK 12:5 Multiple spaces in '12.5··Ostendam autem vobis.··Quia duo sunt genera persecutorum, unum aperte persequentium, alterum fraudulenter blandientium. Sicut supra contra hypocrisim, ita hic armat contra carnifices. Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem vel contemptu mortis, vel spe præmii, vel mansuros in denuntiatione supplicii instruit.'

LUK 12:6 Multiple spaces in '12.6··Nonne quinque.··AMBR. Quinque passeres, quinque corporis sensus; vel duo secundum Matthæum, corpus et anima, etc., usque ad non dubium fidelium contemplationem apud illum valituram. Veneunt dipondio.··Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus as: quod duo, hoc dipondius est. Et unus ex,··etc. Simplicitatis affectum inspiraverat, virtutem mentis erexerat, sola fides nutabat, hanc de vilioribus roborat. Quomodo dicit Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo?··I Cor. 9. Sed aliud est cura, aliud est scientia.'

LUK 12:7 Multiple spaces in '12.7··Sed et capilli.··Non actu computationis, sed facultate cognitionis, a similitudine pecuniæ quæ numeratur ut servetur. Ubi magna providentia Dei, quod nec parva nec otiosa dicta eum lateant.'

LUK 12:8 Multiple spaces in '12.8··Omnis quicunque.··Ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis, dicit: Omnis quicunque confessus fuerit.··Confitetur quis Jesum ea charitate quæ per dilectionem operatur, negat qui præceptis non obedit. Filius hominis.··Confitetur Filius apud Patrem illum, qui per Filium habet accessum ad Patrem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Et ne putetur una conditio omnium et eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, subdit: Et omnis qui dicit verbum in Filio hominis remittetur.'

LUK 12:10 Multiple spaces in '12.10··Ei autem.··Ei etiam qui scandalizatus in infirmitate carnis me purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit, sed qui gratiam Spiritus sancti (qua pœnitentia inspiratur, et ad congregationem reditur) non cognoscens impœnitenti corde permanserit, cum hoc jam non sit humanum sed diabolicum, irremissibile erit.'

LUK 12:11 Multiple spaces in '12.11··Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates.··Terror talium conventuum solet auferre libertatem loquendi. Nolite solliciti esse.··Voluntatem vestram pro Christo offerte. Christus vero loquetur pro se.'

LUK 12:13 Multiple spaces in '12.13··Magister.··Commendanti gratiam supernæ pacis et unitatis, vult iste ingerere molestiam terrenæ divisionis, unde et homo dicitur, id est terrenus. Inter quos enim hujusmodi zelus et contentio est, homines sunt et secundum hominem ambulant. Inter fratres, patrimonium, non judex medius, sed pietas debet sequestra dividere, quamvis immortalitatis patrimonium non sit pecunia hominibus petendum.'

LUK 12:14 Multiple spaces in '12.14··Quis me constituit.··Non sum dissensionis Deus, sed pacis et unitatis, qui veni homines pacificare cum angelis, ut multi unum cor et unam animam habeant. Non ut dividantur, sed ut habeant omnia communia, nec sit aliquis egens inter eos. Ille qui non colligit mecum, est divisor fraternitatis et dissensionis auctor.'

LUK 12:15 Multiple spaces in '12.15··Ab omni avaritia.··Nemo putaret crimen esse, hæreditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus judex, unde et subjungit: hominis cujusdam divitis.··Sicut supra contra Pharisæos et hypocritas, ita hic occasione stultæ petitionis contra avaritiam disputat. Non in abundantia. Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei Deut. 8., nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur.'

LUK 12:16 Multiple spaces in '12.16··Dixit autem,··etc. Post præceptum subdit exemplum ad declinandam avaritiam temporalium. Hominis cujusdam divitis uberes fructus.··Non reprehenditur dives quod terram coluerit, vel fructus condiderit in horrea, sed quod fiduciam vitæ posuerit in illis, nec pauperibus erogaverit, ut ab eis reciperetur in æternis tabernaculis.'

LUK 12:17 Multiple spaces in '12.17··Quid faciam,··etc. Fructus suos, et sua bona esse computans non erogat pauperibus quæ supersunt, sed suæ luxuriæ reservare in futurum studet, et ignarus quis congregatis sit usurus.'

LUK 12:19 Multiple spaces in '12.19··Bona mea et dicam.··AMBR. Non sunt hominis bona, quæ secum auferre non potest. Sola enim misericordia comes est defunctorum. Requiesce.··Ecce cum pesti avaritiæ jungitur pestis desidiæ, ut nec pro temporalibus Deum interpellaret.'

LUK 12:20 Multiple spaces in '12.20··Dixit autem.··Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Stulte.··Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte præreptus aliis congregata relinques. Repetunt,··etc. In nocte aufertur anima, quæ in obscuritate cordis quod poterat pati, prævidere noluit.'

LUK 12:21 Multiple spaces in '12.21··Et non est in Deum dives.··In Deum dives est qui transitoria contemnens pauperibus distribuit, cujus exspectatio Dominus est, cujus substantia, id est conscientiæ possessio qua sustentatur et pascitur, est apud Deum, non in sacculis terræ.'

LUK 12:22 Multiple spaces in '12.22··Dixitque ad discipulos suos.··Apostolos per fidem in spe æternorum confirmat, quia plures sunt quos torpentes facit amor præsentium et desperatio futurorum. Nolite solliciti.··Perfectius esset pauperibus omnia dare, et de mammona iniquitatis amicos facere; sed quia plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, non prohibet providentiam, per quam in sudore vultus panis præparatur, sed vetat sollicitudinem quæ mentem perturbat et ab æternis revocat.'

LUK 12:24 Multiple spaces in '12.24··Considerate.··Sancti merito avibus comparantur, qui nihil in mundo habentes, nec laborantes, sola contemplatione æterna petunt, jam similes angelis. Quanto magis.··Si volatilibus non laborantibus, nec communes fructus aliquo sibi dominatu specialius vindicantibus providentia Dei necessaria largitur, verum est causam inopiæ nostræ avaritiam indicare, qui communia quasi propria vindicamus et aliis invidemus.'

LUK 12:26 Multiple spaces in '12.26··Si ergo neque.··Si nec in augmentatione corporis vestri operari potestis, quæ operatio est Deo minima ad comparationem spiritualis creaturæ, quid solliciti estis de cæteris majoribus, id est de animæ conservatione.'

LUK 12:27 Multiple spaces in '12.27··Considerate lilia.··Aperta comparatio. Lilia non sicut cæteri fructus aliquem agricolarum cultum requirunt. Solet etiam per lilium cœlestis beatitudo significari, ad quam nos invitat Dominus. Lilia non silvis sed in hortis nascuntur, sic et nos in hortis virtutum nasci debemus. Nec Salomon.··AMBR. Salomon et hic vestitus, et alibi coopertus gloria dicitur, qui infirmitatem corporeæ naturæ veluti quadam virtute mentis adopertam, operum gloria vestiebat. Vestiebat sicut unum.··Quæ purpura regum, quæ pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur vestimentum floris, sicut dicitur: Operuit istum rubor.'

LUK 12:28 Multiple spaces in '12.28··Cras in clibanum.··Cras in Scripturis pro futuro ponitur, dicente Jacob: Exaudiet me cras justitia mea Gen. 30..'

LUK 12:29 Multiple spaces in '12.29··Nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis.··Non ait: Nolite quærere vel solliciti esse de cibo vel vestimento, sed expressius quid manducetis aut quid bibatis.··In quo videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta vel indumenta requirunt. Nolite in sublime.··Prohibita sollicitudine victus vel vestitus, quæ sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam quæ solet de istis superabundantibus consequi: ideo hæc ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes.'

LUK 12:30 Multiple spaces in '12.30··Et hæc omnia.··Quia omnia sunt filiorum, ideo hæc omnia adjicientur vobis, etiam non quærentibus, ut nec in præsenti nec in futuro desit aliqua gratia fidelibus, quibus si hæc subtrahuntur, ad probationem est, si dantur ad gratiarum actionem, quia omnia cooperantur in bonum bonis.'

LUK 12:32 Multiple spaces in '12.32··Nolite timere.··Regnum quærite, et de regno ne diffidatis; quia Pater complacita bonitate dabit vobis regnum, non vestris meritis. Pusillus.··Vel ob comparationem majoris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem, per quam humilitatem crescit Ecclesia, per quam pervenitur ad regnum.'

LUK 12:33 Multiple spaces in '12.33··Vendite.··Non tantum non timeatis ne propter regnum militantibus vitæ necessaria desint, sed etiam possessa vendite propter eleemosynam, quæ est via ad regnum, dum per eam peccata redimuntur. Non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite vestras possessiones, ut omnibus vestris semel pro Domino spretis postea labore manuum vestrarum operemini, unde vivatis vel eleemosynam faciatis. Date eleemosynam.··Qui pro cœlo omnia mundana spernit vendat quæ habet et distribuat: qui non est tantæ virtutis, de his quæ habet eleemosynam det. Non deficientem.··Temporalia, vel ex sua fragilitate deficiunt, vel si quid solidum superest, ut lapides pretiosi, a furibus possunt tolli. Sed data pro Christo æternum fructum conferunt in cœlis.'

LUK 12:34 Multiple spaces in '12.34··Ubi enim thesaurus.··Universaliter, et de pecunia et de omnibus voluptatibus. Gulosi thesaurus est venter, ubi habet cor, sic et de aliis. Nam si in terra, cor est deorsum; si in cœlestibus, est in Christo fixum. Necesse est enim, ut quo præcesserit dilectionis thesaurus, illic et cogitationis sequatur affectus.'

LUK 12:35 Multiple spaces in '12.35··Sint lumbi,··etc., et lucernæ.··Deo non placet unum sine altero cum quis vel bona agit nondum refrenata luxuria, vel caste vivit, non exercens se per bona opera. Et ut ab amore temporalium possitis removeri, et bona quæ agitis, simplici intentione æternorum agatis, cingite lumbos, id est motus carnalium desideriorum refrenate, et habete lucernas ardentes, ut in operatione vestra solo Dei amore ardeatis et aliis exemplum præbeatis.'

LUK 12:36 Multiple spaces in '12.36··Exspectantibus.··Sive vitatis mala sive facitis bona, nihil mundamini, sed solum adventum Redemptoris exspectetis. Quando revertatur.··Ad nuptias Dominus ivit, cum post resurrectionem novus homo angelorum multitudinem sibi copulavit: a quibus revertitur, cum nobis per judicium manifestatur. Unde et bene de exspectantibus subdit: Ut cum venerit, confestim aperiant ei.··Non vult aperire judici pulsanti, qui timens videre iratum quem contempsit, de corpore exire metuit. Aperit qui judicem lætus et securus sustinet, et de propinqua morte gaudet, unde subditur: Beati servi illi, quos cum venerit,··etc.'

LUK 12:37 Multiple spaces in '12.37··Vigilantes.··Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiæ evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: Amen dico vobis.'

LUK 12:38 Multiple spaces in '12.38··Et si venerit in secunda,··etc. Vigilias vocat a similitudine excubantium. In nocte hujus mundi semper debemus esse contra hostem solliciti, et exspectare lucem venturam, id est adventum judicis. Prima ergo vigilia custodia pueritiæ est, secunda juventutis, tertia senectutis. Si quis vero in pueritia vigilare neglexerit, non tamen desperet, sed etiam in juventute vel saltem tandem in senectute resipiscat, quia pius judex moras nostras patienter exspectat. Qui ad excutiendam mentis desidiam exteriorum damnatorum similitudinem inducit, ut per hoc animus ad custodiam sui suscitetur. Unde, Hoc autem scitote quoniam si sciret paterfamilias.··Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicia trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem præcavens, pœnitendo occurreret.'

LUK 12:40 Multiple spaces in '12.40··Qua hora non putatis Filius hominis veniet?··Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta, et ad eam semper præparetur.'

LUK 12:41 Multiple spaces in '12.41··Ait autem ei Petrus.··Cum Dominus duo proposuerit, scilicet et se subito venturum, et illos exspectando paratos esse debere, quærit Petrus si illa sublimia instituta cœlestis vitæ, quæ sunt necessaria se præparantibus, ad apostolos solum et similes eorum, an ad omnes salvandos pertineant.'

LUK 12:42 Multiple spaces in '12.42··Dixit autem Dominus.··Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quæsierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator?··Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et præparatione, ut et vos et alios præparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem. Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut,··etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves!'

LUK 12:43 Multiple spaces in '12.43··Beatus.··Quasi dicat: Pauci sunt fideles. Iste autem qui repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrat, et in curam gregis vigilans, æterna beatitudine glorificabitur.'

LUK 12:44 Multiple spaces in '12.44··Super omnia quæ possidet.··Quanta inter bonos auditores et bonos doctores est distantia meritorum, tanta et præmiorum. Auditores bonos facit discumbere et transiens ministrat, dispensatores constituit super omnia quæ possidet, non ut soli, sed ut præ cæteris habeant æterna, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia.'

LUK 12:45 Multiple spaces in '12.45··Quod si dixerit servus.··Nota inter vitia servi ascriptum, quod tardum putat domini reditum. In virtutibus boni non annumerantur, quod hunc cito speraverit, sed tantum quod fideliter ministravit. Nihil ergo est melius, quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest, sed tamen laboremus ut idonei inveniamur. Et edere.··Id est, cunctis sceleribus et illecebris sæculi, quæ mentem errare faciunt, occupari, vel ad litteram, si sit deditus gulæ et ebrietati.'

LUK 12:46 Multiple spaces in '12.46··Partemque.··Mali cum infidelibus punientur, sed differenter. Illi enim qui scienter peccant, gravius punientur. Minus graviter, qui peccant ex ignorantia. Et inter injustos tanto quisque tolerabiliorem habebit damnationem, quanto minorem habuit iniquitatem.'

LUK 12:48 Multiple spaces in '12.48··Paucis.··Mitissima omnium pœna est eorum qui præter originale nullum insuper addiderunt delictum. AMBR. Multi existimantes se minus vapulaturos, si nesciant, etc., usque ad sed contemptores judicantur. Omni autem.··Merito malus cognoscens plus, et non cognoscens minus vapulabit quia illi plus, isti minus, commissum est: et ab omni cui plus committitur, plus exigitur.'

LUK 12:49 Multiple spaces in '12.49··Ignem,··etc. Quasi dicat: Tu quærebas, an omnes moneam accinctis lumbis, ardentibus lucernis adventum Domini præstolari? Sed ego qui tantum ob hoc veni in mundum ut a cupiditatibus mundi ad cœlestia homines accenderem, nil aliud volo, nisi ut incendii hujus jubar usque ad finem sæculi cunctas mundi partes illustret, et ut in cordibus fidelium ita ignescat, ne aliquo impetu fluctuum vel flatuum exstinguatur. Baptismo autem habeo,··etc. Et ut ignis iste in fidelium cordibus queat accendi, ita ut omnia temporalia perfecte et seipsos possint despicere, prius habeo baptismo baptizari, hoc est unctione proprii sanguinis perfundi: non enim daretur spiritus, nisi Jesus primum glorificaretur. Et quomodo.··Tanta est dignatio Domini, ut infundendæ nobis devotionis et consummandæ perfectionis in nobis, et maturandæ pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nil haberet unde doleret, nostris tamen angebatur ærumnis, et tempore mortis mœstitiam prætendebat, quam non ex metu mortis suæ, sed mora redemptionis nostræ assumpserat. Usque dum perficiatur.··Qui usque ad perfectionem angitur de perfectione est securus, nec de ipsa angitur, sed potius mors corporis absolutio est anxietatis, non coacervatio doloris.'

LUK 12:51 Multiple spaces in '12.51··Putatis.··Quomodo post baptisma passionis, et post adventum ignis terra sit arsura, dicit: Quia ad fidem Christi totus orbis contra se est divisus, unaquæque domus habuit fideles et infideles, his contra fidem, illis pro fide pugnantibus.'

LUK 12:52 Multiple spaces in '12.52··In domo una.··Unusquisque homo, domus una est, vel Dei, vel diaboli. Itaque homo spiritualis domus spiritualis est. Divisi.··Prima causa est religionis ad Deum, secunda pietatis ad proximum. Oportet enim ut divinis humana posthabeas. Non est ergo pignoribus renuntiandum, sed Deus omnibus præferendus. Etenim naturæ pignora sunt Dei beneficia, nec debet plus amari beneficium quod accipitur, quam Deus a quo beneficium acceptum servatur. Tres in duos.··Id est, filius et filia et nurus, in patrem et matrem, et duo in tres, id est, pater et mater, ubi etiam socrus intelligitur, in filium et filiam et nurum.'

LUK 12:54 Multiple spaces in '12.54··Dicebat autem.··Cum apostolos etiam de suo primo adventu informasset, insinuans quid in eo factum sit, et de futuro, qualiter eum exspectare debeant, admonuisset, vertit sermonem ad turbas, in quibus Pharisæi erant, ut Matthæus indicat: Quia nec primum adventum factum credentes, nec secundum recte exspectantes, signum de cœlo quærebant tentantes. Hos ergo arguit, quia si vellent attendere, possent ex verbis prophetarum certum utriusque adventus habere indicium. Cum videritis.··Mystice. Nubes ab occasu oriens, carnem Christi a morte resurgentem significat, ex quo tempore imber Evangelicæ prædicationis omnibus terris est infusus. Auster flans ante æstum, leviores tribulationes ante judicium significat. Nimbus venit.··Ad litteram manifestus est sensus: Qui ex elementorum immutatione aurarum statum possunt prænoscere, possent etiam tempus utriusque adventus scire, tum ex dictis prophetarum, tum ex magnificentia operum.'

LUK 12:56 Multiple spaces in '12.56··Hypocritæ,··etc. Et ne aliqui rudes in turba de imperitia sua sibi blandientes se excusarent, dicentes se legem et prophetas ignorare, supponit eos per naturalem rationem posse discernere, vel eum qui opera facit quæ nullus alius fecerat, supra hominem et Deum esse: vel post tot sæculi injustitias, justum Creatoris judicium esse venturum.'

LUK 12:58 Multiple spaces in '12.58··Cum autem vadis.··Cum in hac vita præparas te ad placatam faciem judicis videndam, quamvis sermo Dei sit contrarius tuæ carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset. Cum adversario.··Adversarius noster in via est sermo Dei, contrarius nostris carnalibus desideriis in præsenti vita, a quo liberatur qui præceptis ejus humiliter subditur: alioquin ex sermonis contemptu reus, in examine judicis tenebitur peccator, quem judex exactori, id est diabolo, tradet; quia permittet ut diabolus animam ejus ad pœnam trahat, et ipse exactor qui pœnam exigit pro reatu quem suggessit, eam retrudet in gehennam. Da operam,··etc. Hæc etiam ad calcandas mundi illecebras et ad judicis adventum præstolandum pertinent. Quasi dicat: Quandoquidem constat districtum judicem esse venturum, ergo hic ita vivite, ne in illo judicio damnemini.'

LUK 12:59 Multiple spaces in '12.59··Reddas.··Reddit semper pœnas pro peccatis patiendo, sed nunquam veniam consequendo.'

LUK 13:1 Multiple spaces in '13.1··Aderant autem.··Dum magister veritatis præsentes instrueret qualiter se præparare deberent ad adventum judicis, et qualiter qui se non præparant sunt damnandi, nuntiatur ei de Galilæis, quod quasi juste ideo petierunt, quod non bene se præparaverunt: et respondet Dominus, et illos vere fuisse peccatores et juste periisse, et similiter alios peccatores perituros, si se peccatores non attendunt. Nuntiantes.··Quasi dicant: Apparet istos fuisse peccatores et damnandos in æternum, qui tam scelerata morte ab impio præside inter sua sacrificia occisi sunt. De Galilæis.··Galilæi impias scelerata morte scelerum suorum pœnas solvunt, quibus tamen non ipsa mors obfuit, ut in secundam mortem mitterentur, sed improba vita. Puniti sunt autem ad correctionem viventium, ut flagellato pestilente stultus sapientior fiat, vel ad exemplar corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum.'

LUK 13:3 Multiple spaces in '13.3··Omnes,··etc. Hoc impletum est post passionem Domini quando Romani impœnitentes Judæos incipiendo a Galilæa adeo devastaverunt, ut non solum atria templi, sed etiam interiora domus, quo Galilæorum accessus non erat, humano sanguine fœdarentur.'

LUK 13:4 Multiple spaces in '13.4··Sicut illi decem.··Isti Hierosolymitæ sicut et Galilæi non soli peccatores fuerunt, sed in terrorem reliquorum puniti sunt; qui ruina turris pressi significant Judæos qui pœnitere noluerunt, cum suis mœnibus esse perituros. Nec frustra decem et octo, qui numerus apud Græcos ex iota et ita exprimitur, hoc est ex eisdem litteris quibus nomen Jesus incipit. Significat autem Judæos hinc maxime perituros, qui nomen Salvatoris recipere noluerint. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, quæ merito in Siloa, quia Siloa, quod interpretatur missus,··significat eum qui missus a Patre venit in mundum, qui omnes super quos ceciderit conteret.'

LUK 13:6 Multiple spaces in '13.6··Arborem fici.··In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent de foliis ficulneæ succinctoria sibi fecerunt. Per folia ergo ficulneæ intelliguntur peccata. Erant autem sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis, de quibus dictum est: Qui sedebant sub umbra mortis lumen ortum est eis Isa. 9..'

LUK 13:7 Multiple spaces in '13.7··Quærens fructum. Vinea Domini sabaoh, domus Isræl est,··in qua domo Synagoga condita est sicut ficus in vinea. Sed qui in vinea peccantem a viatoribus permisit diripi, hanc etiam ficum jussit excidi. In qua quærit fructum, non qui adesse nesciret, sed ostendit in figura, quia in Synagoga jam fructum habere deberet. Nec ante tempus quærit qui per triennium venit. Qui per Moysen Synagogam instituit, ipse in carne apparens in Synagoga crebris docet, fructum fidei quærit, sed in Pharisæis non reperit. Dixit autem ad cultorem vineæ.··Cultor vineæ, doctores sunt et apostoli quorum precibus et monitis assidua Dei cura suggeritur, quibus Dominus sæpe de infructuosa gente Judæorum conqueritur, quod per tres annos suæ visitationis, id est, in legalibus edictis, propheticis contestationibus, Evangelii gratia, negligens exstiterit. Ut quid etiam terram,··etc. Potest per terram sterili ficu occupatam Judaica plebs signari, quæ noxia præpositorum umbra premitur, ne lumen veritatis videat et exemplis eorum impeditur, ne sole dilectionis calescat; unde Matth. 23.: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi,··etc. Terram occupat, qui locum quem tenet bonis operibus non exercet, qui exemplo pravitatis impedimentum præstat cæteris.'

LUK 13:8 Multiple spaces in '13.8··Usquedum fodiam,··etc. Donec radicem infructuosæ mentis humilem, et præsentium pressurarum, et æternæ damnationis incutiendo metum. Fossa quippe in imo est, et increpatio, dum mentem sibi demonstrat, humiliat. Novit cultor terram excolere, qui novit vitia reprehendere. Intellexit duritiam et superbiam Judæorum causam esse sterilitatis. Pollicetur itaque dura corda apostolicis ligonibus esse fodienda, et superbientia ad humilitatem revocanda. Mittam stercora.··Id est, malorum quæ fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam cum fructibus boni operis quasi de pinguedine stercoris exsuscitem. Peccata enim carnis stercora dicuntur, quæ immittuntur ad radicem arboris, quando pravitatis conscientiæ tangitur cogitationis memoria, et dum inde pœnitet quasi per tactum stercoris redit ad fecunditatem operis.'

LUK 13:9 Multiple spaces in '13.9··Et si quidem.··Cum pœnitentiæ ordo exigeret, ut apponeret, reservabitur vel aliquid tale, nihil tamen subjunxit, sed suspendit sententiam. Sin autem.··Scilicet, non fecerit fructum, continue judicium venturæ damnationis annexuit, quia procliviores ad negandum quam ad credendum videbat.'

LUK 13:10 Multiple spaces in '13.10··Erat autem docens.··Hanc similitudinem de ficulnea dicitur Dominus docuisse in Synagoga, ut intimetur ad ipsam Synagogam pertinuisse parabolam. Quod enim fructum quærit in ficulnea nec invenit, significat quod verbum commodat Synagogæ, nec illa recipit, quam tamen non ex toto exstirpandam, sed reliquias per fidem salvandas intelligens, mox ibidem primitivæ Ecclesiæ sanatio sub specie incurvæ mulieris subsequitur. Idem enim significat ficulnea reservata quod mulier erecta. Sabbatis.··Sabbatis docet et curvam erigit, quia per verbum prædicationis a temporalibus ad æterna erectos ad quietem resurrectionis perducit.'

LUK 13:11 Multiple spaces in '13.11··Ecce mulier,··etc. Hæc mulier non nisi post decem et octo annos erigi potuit, quia humana natura hanc corruptionem deponere et ad induendam incorruptionem æternæ beatitudinis erigi non poterit, nisi prius impleverit legem quæ in decem præceptis continetur, et gratiam in qua Christi resurrectio facta est et nostra exspectatur. Annis,··etc. Senarius in quo mundi creatura perfecta est, operum perfectionem signat, qui per tres multiplicatos decem et octo reddit, et signat eos qui in tribus temporibus Dominicæ visitationis, scilicet ante legem et sub lege et sub gratia, perfectionem operum habent. Hoc ergo tempore Judæa a suæ mentis rectitudine curvata fuit, quæ magis terrena quam cœlestia noverat, operatur.'

LUK 13:14 Multiple spaces in '13.14··Quia Sabbato.··Deus ab operibus mundi Sabbato requievit. Unde et Moyses Sabbato a servili et noxia actione feriandum præcepit, præfigurans tempus quo nostra sæcularia opera, non vero religiosa, id est laudandi Deum cessabunt. In signum hujus rei etiam Sabbato Dominus curat. Hoc autem non intelligens archisynagogus fallitur et fallit, quia lex in Sabbato non hominem curare, sed servilia opera facere, id est peccatis gravari prohibuit.'

LUK 13:15 Multiple spaces in '13.15··Hypocritæ.··Merito hypocritas, id est simulatores vocat, qui cum magistri plebium videri appetant, sanationem hominis non reverentur postponere curæ pecoris. Non solvit bovem.··Mystice. Bos qui cognovit possessorem suum et asinus qui novit præsepe domini sui, Judaicum et Gentilem populum significant, qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim æstumque hujus mundi per haustum Dominici fontis deposuit. In his ergo duobus animalibus vocationem duorum populorum, adversantibus Judæis, prænuntiat Dominus.'

LUK 13:16 Multiple spaces in '13.16··Hanc autem,··etc. Filia Abrahæ, quæque fidelis anima filia Abrahæ, Ecclesia de utroque populo ad fidem collecta, quæ tempore legis et Dominicæ resurrectionis impleto, per septiformem gratiam Spiritus sancti vincula longæ captivitatis erupit: et sic idem est bovem vel asinum a præsepio solutos ad potum agi, quod est filiam Abrahæ a vinculo noxiæ inclinationis erigi'

LUK 13:17 Multiple spaces in '13.17··Erubescebant omnes.··Qui de dictis Salvatoris erubescunt, ficulneæ sterili se similes ostendunt. Qui ergo gaudent de miraculis, pertinent ad filiam Abrahæ, id est Ecclesiam, Deum de sua erectione glorificantem. Adversarii.··Scribæ et Pharisæi, qui nec aperte veritati contradicere possunt, nec propter invidiam credere volunt. Omnis populus gaudebat.··Simplices, humiles verba veritatis et miracula amantes, et isti sunt figura gentium, quæ excæcatis Judæis congregandæ sunt ad fidem per humilitatem. Unde et Salvator fidem eorum commendat sub comparatione grani sinapis.'

LUK 13:18 Multiple spaces in '13.18··Dicebat ergo.··Quandoquidem aderant gaudentes et glorificantes, dicebat ad commendationem et instructionem illorum qui per humilitatem et fidei fervorem exaltandi sunt in Ecclesia.'

LUK 13:19 Multiple spaces in '13.19··Simile est,··etc. Granum sinapis, res vilis et simplex, sed, si teritur, vim suam fundit. Regnum ergo cœlorum, id est fides per quam venitur ad regnum, comparatur grano sinapis: quia primo humilis et quasi abjecta et amari saporis propter infirmitatem Christi et scandalum crucis; sed trita adversis, gratiam suæ virtutis effundit et odore suo circumstantes adimplet, dum gloriam resurrectionis et ascensionis etiam post mortem prædicavit toto orbe terrarum. Vel corpus Christi granum sinapis, quod accipiens Joseph in horto sepelivit, quod postea in resurrectione et ascensione crevit. Expandit ramos, prædicatores per totum mundum mittens, in quorum dictis et consolationibus fideles a fatigatione mundi respirant.'

LUK 13:21 Multiple spaces in '13.21··Quod acceptum,··etc. Mulier Ecclesia, cujus farina sumus, quotquot timoris et spei exercitio quasi mola superiore et inferiore conterimur, ut unus panis multi simus in Christo. Abscondit ergo Ecclesia fermentum dilectionis in farinæ sata tria, quia præcipit ut diligamus Deum toto corde, tota anima, tota virtute.'

LUK 13:22 Multiple spaces in '13.22··Et ibat,··etc. Ubique indifferenter prædicabat, non personas discernens, sed salutem credentibus quærens.'

LUK 13:24 Multiple spaces in '13.24··Contendite intrare,··etc. Quasi diceret: Vere pauci, et illi cum magnis laboribus, quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur.'

LUK 13:25 Multiple spaces in '13.25··Cum autem,··etc. Paterfamilias Christus, cum ubique ex Divinitate sit, illis jam intus esse dicitur, quos in cœlo præsens sua visione lætificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adjuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet ostium, cum reprobis locum pœnitentiæ tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a justis segregati, misericordiam quam contempserunt frustra implorabunt. Incipietis foris stare.··Modo tempore misericordiæ contendite, quia tempore judicii reprobis tollitur locus pœnitentiæ, qui nunc aperitur cunctis pie quærentibus. Nescio vos.··Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia, si aspiceret, tenebræ non essent.'

LUK 13:26 Multiple spaces in '13.26··Manducavimus,··etc. Non festivitatum epulatio juvat, quæ fidei pietas non commendat. Non scientia Scripturarum notum Deo facit, quem operum iniquitas indignum ostendit. Vel de Judæis simpliciter intelligendum est, qui respuentes mysteria fidei, gratos se Deo arbitrantur, quod in templo victimis oblatis coram Domino epulantur, et lectionem prophetarum auscultant. Vel mystice: Manducat coram Domino et bibit, qui verbi pabulum avide suscipit. In plateis,··etc. Scriptura in obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et manducando glutitur. Potus enim in apertioribus, ubi ita absorbetur sicut invenitur. Et occulta ergo et aperta se intellexisse testantur, qui, reprobante judice, quod manducaverunt conqueruntur.'

LUK 13:28 Multiple spaces in '13.28··Ibi erit fletus,··etc. Fletus de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari, quia ibi transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Vel stridor prodit indignantis affectum, quod sero pœnitet, quod deliquit pertinaciter. Vel stridebunt dentibus, qui hic de edacitate gaudebunt. Flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabuntur. Et nota per fletum qui est oculorum, et stridorem dentium, veram impiorum resurrectionem.'

LUK 13:29 Multiple spaces in '13.29··Et venient.··Multi prius ferventes postea torpent. Multi prius frigidi, subito ardescunt. Multi in sæculo despecti, in futuro sunt glorificandi. Alii apud homines gloriosi, in futuro sunt damnandi. Vel gentiles, qui diu sine fide vixerant, ad fidem sunt vocandi, Judæi exsecrandi.'

LUK 13:32 Multiple spaces in '13.32··Dicite vulpi,··etc. Vulpis animal dolosum, in fovea ad insidias latens, odore fetens, nunquam rectis itineribus incedens. Hæc omnia hæreticis (quorum typum tenet Herodes) congruunt, qui Christum, id est humilitatem Christianæ fidei, in credentibus conantur exstinguere. Ecce ejicio dæmonia,··etc. Quasi diceret: Nec Herodes, nec hæretici quorum ipse figura est, poterunt perturbare quod intendo facere. Intendo autem ejicere dæmonia de cordibus hominum, ut relictis vanitatibus in me credant; et perficere sanitates, ut secundum mea præcepta vivant; postea consummor in meo corpore, quod est Ecclesia, quam in die resurrectionis glorificatam ad consortium angelorum perducam.'

LUK 13:33 Multiple spaces in '13.33··Verumtamen oportet.··Non poterit perturbare Herodes quin ita agam et ita consummar, sed nec mortem corporis mei poterit operari, quam in Jerusalem oportet fieri, ubi non ipse sed Pilatus dominatur. Hodie et cras,··etc. Prima dies, est per Dei gratiam abrenuntiare vanitatibus. Secunda, concordare veritati moribus et vita. Tertia, est ultima glorificatio.'

LUK 13:34 Multiple spaces in '13.34··Jerusalem,··etc. Ubi prophetæ mei, ibi ego caput prophetarum debeo immolari, pro quo peccato juste ipsa destruetur, cui destructioni eorum sicut pius pater condoleo. Quoties volui congregare.··Ac si dicat: Ego volui et tu noluisti: et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia ingrata semper fuisti. Filios tuos.··In hoc quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos,··etc., omnes retro prophetas a se missos testatur. Quemadmodum avis,··etc. Pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat, se avi comparat, quia fraudulenta vulpes semper avibus insidias tendit.'

LUK 13:35 Multiple spaces in '13.35··Domus vestra.··Templum vel civitas, quia, occiso Domino, Romani quasi vacuum nidum diripientes, tulerunt locum et gentem. Non videbitis me,··etc. Nisi pœnitentiam egeritis et confessi fueritis me Filium omnipotentis Patris, in secundo adventu faciem meam non videbitis. Cum dicetis,··etc. Hoc quidem turbæ dixerunt Domino veniente in Jerusalem. Sed quia Lucas non dicit Dominum ad Galilæos postea reversum, ut ab illis hoc ei decantaretur, cogit mystice hoc de adventu claritatis intelligi.'

LUK 14:1 Multiple spaces in '14.1··Et factum est,··etc., aqua, inde hydropis, morbus aquosus subcutaneus, de vitio vesicæ natus cum inflatione turgente et anhelitu fetido. Et est proprium hydropici, quanto plus bibit, tanto plus sitit, et ideo comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat, comparaturque diviti avaro.'

LUK 14:3 Multiple spaces in '14.3··Si licet,··etc. Sabbatis præcipue docet et operatur Jesus, non solum propter spirituale sabbatum, sed et propter populi celebriorem conventum, quærens salutem omnium.'

LUK 14:4 Multiple spaces in '14.4··At illi tacuerunt.··Merito tacent, qui contra se dicturum quidquid dixerat vident. Si enim licet, cur observant? Si non licet, cur pecora curant? Ipse vero.··Ideo ante Pharisæos hydropicum sanat, et mox contra avaritiam disputat, ut ipsos avaritiæ arguat per quam sabbatum violant, et legem male interpretantur. In sabbato enim non a bonis, sed a malis operibus feriandum est, unde dicitur: Omne opus servile non facietis in eo Lev. 23., id est peccatum. Sic in æterna requie a malis tantum feriabitur, non a bonis.'

LUK 14:5 Multiple spaces in '14.5··Cujus vestrum.··Competenti exemplo solvit quæstionem, ut ostendat eos sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Bos in puteum.··Congrue animali quod decidit in puteum hydropicum comparat, quia noxio humore peribat. Et bene bovem et asinum nominat, ut vel sapientes vel hebetes, vel utrumque populum signat, scilicet Judæum pressum jugo legis, et gentilem nulla ratione domitum, sed stolidum et brutum, quos omnes a puteo concupiscentiæ demersos extrahit: Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei Rom. 35..'

LUK 14:7 Multiple spaces in '14.7··Dicebat autem.··Postquam convicerat illos de avaritia et violatione sabbati, incipit docere de Evangelica gratia illos qui aderant idonei, invitans illos ad humilitatem contra tumorem quem habebant in lege Pharisæi, vel intendens in doctrina sua quomodo debeant accubitus in Ecclesia eligere.'

LUK 14:8 Multiple spaces in '14.8··Cum invitatus fueris:··Cum per gratiam fidei vocatus a prædicatore, membris Ecclesiæ te junxeris, non te de meritis gloriando, quasi cæteris sublimior extollas. Ne forte honoratior.··Honoratiori post invitato locum dat, qui de suæ conversationis confidentia securior factus, cito illorum qui se in Christo secuti sunt agilitate præitur. Et cum rubore novissimum locum tenet, etc., cum de aliis meliora cognoscens, quidquid de sua operatione altum senserat, humiliat, dicens cum Propheta: Exaltatus autem humiliatus sum et confusus Psal. 87..'

LUK 14:9 Multiple spaces in '14.9··Et tunc incipias,··etc. Et tunc, erubescens quod de te aliquando majora præsumpsisti, incipies ad pœnitentiam humiliari, et te minoris cognoscere meriti, ne nunc incipias quærere quod tibi servatur in fine, quia hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissima benedictione deficiet.'

LUK 14:10 Multiple spaces in '14.10··Tunc erit tibi gloria,··etc. Quotidie Dominus, dum convivas suos visitat et dijudicat, tanta spiritus sui humilibus dona præstat, ut eos cœtus fidelium cum admiratione glorificet; stupensque in auctoris sui laudem prosiliat, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus Psal. 138..'

LUK 14:12 Multiple spaces in '14.12··Dicebat autem.··Secundum ordinem litteræ. Postquam monuit invitatos qualiter debeant accumbere, monet et invitatorem quos debeat invitare, ne temporalis expensio bonorum quam facit cedat in vacuum, vel forsitan augmentet peccatum: sed ita expendat temporalia, ut per hæc pateat via ad æterna. Et ei qui se invitaverat.··Principi Pharisæorum loquitur, qui forsitan superbire poterat, quia tot ad convivium quasi ex misericordia vocaverat; vel sicut ex verbis Domini potest concipi, ideo potius invitaverat, ut ab illis iterum invitaretur, et sic nulla specialis retributio sequeretur. Noli vocare amicos.··Fratres, amicos, et divites alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed ostendit non valere ad præmia vitæ. Sunt autem et quædam talium divitum convivia, quæ non solum in præsenti retributiones, sed etiam damnationem percipiunt futuro; unde Apostolus: Non in comessationibus et ebrietatibus Rom. 8., id est in luxuriosis conviviis, quæ aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus contubernalibus solent exhiberi, ubi neminem pudeat aliquid inhonestum facere vel dicere. Ne forte.··Quasi dicat: Si intendis invitare, ut inviteris, ibi potes falli; sed si distribueris pauperibus, de mercede non falleris.'

LUK 14:13 Multiple spaces in '14.13··Voca pauperes.··Qui pauperes vocat in futuro præmium percipiet. Qui amicos et fratres et divites vocat, recepit mercedem suam. Sed si hoc propter Deum facit, in exemplum filiorum Job, sicut cætera fraternæ dilectionis officia, ipse qui jussit remunerat. Qui luxuriosos propter lasciviam vocat, pœna non carebit.'

LUK 14:14 Multiple spaces in '14.14··In resurrectione.··Cum omnes resurrecturi sint, tamen singulariter et quasi propria dicitur resurrectio justorum, qui in ea sunt immutandi.'

LUK 14:15 Multiple spaces in '14.15··Hæc cum audisset,··etc. Illectus dulcedine auditæ resurrectionis in laudem ejus prorumpit, et in ea vere beatos fore asserit, etsi non bene intelligat quibus meritis ad illam beatitudinem possit attingi. Beatus,··etc. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum Joan. 6.. Si quis incarnationis sacramento perfecte incorporatus, divinæ majestatis visione frui meruerit, hic æterna beatitudine gaudebit. Sed quia multi fide tenus quasi orando percipiunt, dulcedinem vero ejus veraciter attingere fastidiunt, torpor eorum redarguitur.'

LUK 14:16 Multiple spaces in '14.16··Homo quidam,··etc. Verbum incarnatum satietatem internæ dulcedinis multis præparavit, sed pauci veniunt, quia multi qui per fidem ei subjiciuntur male vivendo ei continuo contradicunt. Cœnam magnam.··Hoc convivium, non prandium sed cœna dicitur, quia post prandium de quo Matthæus agit, cœna restat, post cœnam nullum convivium restat: de prandio multi, et de cœna nullus ejicitur.'

LUK 14:17 Multiple spaces in '14.17··Et misit servum.··Hora cœnæ finis sæculi; unde Apostolus: Nos scimus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor. 10.. In hoc fine mittitur servus, id est ordo prædicatorum ad invitatos per legem et prophetas, ut repulso fastidio ad gustandam cœnam se præpararent, quia omnia jam sunt parata. Christo enim immolato, introitus regni patet.'

LUK 14:18 Multiple spaces in '14.18··Et cœperunt,··etc. Ideo excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi quem suæ vocis professio excluserit. Excusat autem se omnis qui plus terrena quam cœlestia diligit, etiamsi ad cœlestia se tendere dicat. Villam emi.··Villa, id est terrena substantia. Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam, et hoc est quod ab amatoribus mundi prius quæritur, scilicet substantia corporis. AUG. In empta villa, dominatio notatur et superbia. Habere enim villam, etc., usque ad amor rerum terrenarum viscus est spiritualium pennarum. Rogo te.··Dum dicit: Rogo te, habe me excusatum,··humilitas sonat in voce dum venire contemnit, superbia in actione.'

LUK 14:19 Multiple spaces in '14.19··Juga boum.··Quinque juga boum, quinque corporis sensus, qui recte juga dicuntur, qui in utroque sexu geminantur; qui quoniam non interna, sed sola exteriora cognoscunt et tangunt, recte per eos curiositas designatur, quæ dum exterius investigat vitam proximi, sua intima nescit. Et curiosi animus quanto est peritus alieni, tanto ignarus sui. Nec discrepant verba excusantis a significatione sui vitii, dum dicit: Eo probare illa.··Quia probatio ad curiositatem solet pertinere.'

LUK 14:20 Multiple spaces in '14.20··Uxorem duxi.··Quia multi non propter fecunditatem, sed propter desideria carnis uxores ducunt, ideo per rem istam carnis voluptas designatur, propter quam ad cœnam Dei fastidiosus venire recusat.'

LUK 14:22 Multiple spaces in '14.22··Factum est,··etc. Multos tales ex Judæis ad cœnam tuam collegimus, sed isti locum convivii tui non implent, superest locus ubi gentium numerositas suscipiatur.'

LUK 14:23 Multiple spaces in '14.23··Exi in vias et sepes,··etc. Nota quod in hac tertia invitatione non dicitur: Invita, sed Compelle intrare. Qui enim hujus mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a præsentis vitæ desideriis corriguntur, illi non nisi compulsi intrant. Quidam autem vocantur et contemnunt, qui domum intellectus accipiunt, sed opere non implent. Quidam vocantur et veniunt, qui acceptam intelligentiam opere adimplent.'

LUK 14:25 Multiple spaces in '14.25··Ibant autem turbæ,··etc. Turbæ quæ sequuntur Jesum iter facientem in Jerusalem, signant eos qui ad cœnam invitati vel compulsi veniunt, et tota intentione Jesum imitantur, præcedentem ad æternæ pacis visionem. Hos ergo instruit qui sincero amore patriam illam debeant appetere, et pro ea carnalis pietatis affectibus renuntiare.'

LUK 14:26 Multiple spaces in '14.26··Si quis venit.··Simul et odisse et diligere possumus: ut et cognitione conjunctos, et divino præcepto diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Adhuc.··Tunc bene animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, sed reluctamur et frangimus.'

LUK 14:27 Multiple spaces in '14.27··Et qui non bajulat.··Crux duobus modis bajulatur: cum vel per abstinentiam caro afficitur, vel per compassionem proximi affligitur animus. Et venit post me.··Aliquis enim carnem lacerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpæ faveat, hic crucem ferre videtur, sed Deum non sequitur.'

LUK 14:28 Multiple spaces in '14.28··Quis enim ex vobis.··Postquam Dominus sequentibus se in Jerusalem dedit sublimia præcepta de contemptu mundi, et de abjectione corporis, supponit præceptum de perseverantia, ad quam necessaria est cum humilitate patientia. Et hoc per simile ædificantis. Turrim ædificare.··Quia sublimia præcepta dedit, ædificandæ sublimitatis comparationem subjungit. Computat sumptus.··Ille computat sumptus, qui discernit esse erogandam temporalem pecuniam, et cor avertendum a cupiditatibus mundi, et animam præparandam contra adversa mundi.'

LUK 14:29 Multiple spaces in '14.29··Omnes qui vident.··Sicut ait Apostolus: Facti sumus spectaculum mundo, angelis et hominibus II Cor. 4.. Et in omni quod agimus, considerare occultos adversarios debemus, qui nostris operibus insidiantur, et nisi contra eos vigilemus, patimur irrisores quos habemus ad malum suasores.'

LUK 14:31 Multiple spaces in '14.31··Aut quis,··etc. Post similitudinem de turre ædificanda, supponit similitudinem majoris rei, de rege pugnaturo. In quo ostenditur per impletionem præcedentium mandatorum nullum ad gloriam posse pertingere, nisi severi judicis sententia temperetur per misericordiam. In conspectu enim Dei omnis homo imperfectus. Si possit.··Quasi cum decem millibus occurrit Deo, qui offert opera decem mandatorum quæ exterius gessit. Sed Deus quasi cum duplicato numero contravenit, cum vix illum præparatum in solo opere, discutit simul de opere et cogitatione. Et ideo, dum adhuc longe est per dilationem judicii, nos fragilitatis nostræ insufficientiam attendentes, ad impetrandam severi judicis pacem debemus præmittere legationem lacrymarum, bonorum operum, piorum affectum.'

LUK 14:33 Multiple spaces in '14.33··Sic ergo,··etc. Infert a præmissis similitudinibus. Quandoquidem non bene potest ædificare qui non computat sumptus, nec secure potest occurrere qui non præmittit legationem, ergo nec meus potest esse discipulus qui non renuntiat omnibus.'

LUK 14:34 Multiple spaces in '14.34··Bonum.··Vere qui vult meus esse discipulus oportet ut renuntiet omnibus, quia ita erit bonum sal, id est dignus constitui in numero apostolorum, ad condienda corda auditorum spiritualia sapientia.'

LUK 14:35 Multiple spaces in '14.35··Neque in sterquilinium.··Sal sterilem facit terram. Unde ira victorum destructas urbes sale seminabat, ne in eis germen oriretur. Ita apostoli, destructo peccati regno, germen vitiorum compescunt. Sal cibos condit, carnes siccat. Prædicatio a vermibus et putredine vitiorum illæsam servat suo Creatori humanam naturam.'

LUK 15:4 Multiple spaces in '15.4··Qui ex vobis,··etc. Didiceras in superioribus abnegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, sæcularibus occupationibus non teneri, caduca non præferre perpetuis. Sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto sæculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedium ibi medicus demonstrat, scilicet, judex spem veniæ non negat. Centum oves.··Quia centenarius numerus perfectus est. Deus centum oves, id est perfectum numerum habuit, cum angelorum et hominum substantiam creavit; sed una periit, quando homo pascua vitæ peccando dereliquit: ergo quia rationalis creaturæ numerus pereunte homine erat diminutus, quærit in terra hominem ut summa integretur. Nonne dimittit.··Quasi dicat: Murmuratis, quia peccatores recipio, sed ego non veni nisi ut aberrantes colligam, sicut unusquisque vestrum aberrantem ovem reducere laborat.'

LUK 15:5 Multiple spaces in '15.5··Imponit in humerum.··Ovem in humeris posuit, qui, humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit: unde humeri Christi crucis brachia sunt, illic peccata nostra deposuit, in illa nobilis patibuli cervice requievit.'

LUK 15:6 Multiple spaces in '15.6··Et veniens.··Reparato homine ad cœlum redit pastor, ibi angelorum choros invenit. Qui amici, quia in stabilitate sua voluntatem ejus continue custodiunt; qui et vicini, quia claritate visionis ejus fruuntur. Et nota, quod non dicit: Congratulamini ovi inventæ, sed mihi,··quia gaudium ejus est vita nostra.'

LUK 15:7 Multiple spaces in '15.7··Dico vobis.··In nonaginta novem, justorum numerus intelligitur; in una ove, peccatorum. Gaudium.··Angeli, quia rationales, gaudent de reconciliato sibi homine, quod incendit nos ad probitatem: agamus quod illis gratum sit, quorum et affectare patrocinium, et offensam timere debemus. Quam super.··Si in nonaginta novem justis qui non erraverunt nec indigent pœnitentia, angeli intelliguntur, majus videtur impios justificare quam justos creare et conservare, quia etsi utrumque æqualis potentiæ, hic majoris misericordiæ et majoris gaudii.'

LUK 15:8 Multiple spaces in '15.8··Aut quæ mulier.··Mulier, id est Dei sapientia, decem drachmas habuit, cum homines et angelos ad imaginem suam creavit. Sed unam perdidit, cum homo a similitudine Creatoris recessit. Sed Dei sapientia lucernam ad quærendum accendit, cum in carne apparuit, quia lucerna est lux in testa, id est verbum in carne. Quod ubi inter homines claruit, domum evertit, quia conscientias hominum de reatu suo perturbavit, et sic drachma reperitur, dum in homine similitudo Conditoris reparatur. Habens drachmas decem.··Angelorum et hominum naturam, quam ad æternitatem Dominus consistere voluit, ad suam similitudinem creavit. Decem ergo drachmas mulier habuit, cum novem ordinibus angelorum additus est homo, ut compleretur decimus electorum numerus. Qui nec post culpam a Creatore periit, quia eum sapientia Dei per carnem miraculis coruscans, ex lumine testæ reparavit. Convocat.··Amicæ et vicinæ supernæ potestates, quæ tanto Deo juxta sunt, quanto eum vicinius contemplantur. Quas vocat, dum per exhibitionem gratiæ hominibus impensæ ad amorem sui vehementius accendit.'

LUK 15:11 Multiple spaces in '15.11··Homo quidam.··Duabus præmissis parabolis, quantum ipse cum angelis gaudeat de pœnitentium salute insinuat. In hac tertia non solum gaudium ostendit, sed etiam murmur invidentium reprehendit.'

LUK 15:12 Multiple spaces in '15.12··Et dixit,··etc. Sicut Deus non habet alium a quo formetur, a quo negatur, sic iste vult sua potestate uti, ut nullo formante, nullo regente vivat. Pater, da.··Dimidium patrimonium petentibus datur, nec est culpa patris qui dat adolescentiori. Nulla in regno Dei infirma ætas, nec fides gravatur annis, nisi ipse certe se judicaverit inidoneum qui poscit. Si iste non recessisset a patre, impedimentum nescisset ætatis, sed perægre profectus merito patrimonium vastat. Et divisit.··Fidelibus suæ gratiæ protectionem, quam desiderabant, impertiendo: infidelibus vero naturalibus solum ingenii quo contenti erant, beneficium concedendo.'

LUK 15:13 Multiple spaces in '15.13··Non post multos.··Non multo post institutionem humani generis, placuit animæ liberum arbitrium ferre secum, quasi quamdam potentiam naturæ suæ, et deserere eum a quo condita est, confidens viribus suis. Et has vires tanto citius consumat quanto datorem deserit. Hæc est prodiga vita, quæ amat fundere et spatiari in pompis exterioribus, relinquens eum qui sibi est interior'

LUK 15:14 Multiple spaces in '15.14··Et ipse cœpit.··Quia nihil satis est prodigæ voluptati, quia voluptas semper habet famem sui; merito ergo eget, qui thesauros sapientiæ, divitiarumque cœlestium altitudinem reliquit.'

LUK 15:15 Multiple spaces in '15.15··Uni civium.··Unus civium ille est qui concupiscentiis terrenis merito pravitatis suæ præpositus princeps mundi vocatur. Qui in villam mittit, quia cupiditati mundialis substantiæ subjugat. Porcos pascit, cum ea quibus immundi spiritus gaudent, operatur. Ut pasceret porcos.··Porcus immundum animal, quod sordibus delectatur; sic diabolus, qui in idolis cruore pecudum pascitur, et morte ipsius hominis. Misit ergo in villam, id est suum fecit famulum, ut pasceret porcos, immolans ei animam suam.'

LUK 15:16 Multiple spaces in '15.16··Et cupiebat.··Cibus dæmonum est ebrietas, fornicatio et hujusmodi, quæ blanda sunt et ad sui usum provocant. Neque alia cura est luxuriosis nisi ut ventrem suum impleant, quorum deus venter est Philip. 3.. Sed eis non potest saturari, quia voluptas semper habet famem sui. Nemo illi dabat.··Quia diabolus cum aliquem suum facit, ultra ad vitiorum abundantiam non procurat, sciens esse jam mortuum.'

LUK 15:17 Multiple spaces in '15.17··Quanti mercenarii.··Qui futuræ mercedis intuitu digna operari satagunt, quotidianis supernæ gratiæ reficiuntur alimentis. Sed fame perit, qui extra domum patris, id est sine fide vivens, vitam beatam in inani philosophia inquirit.'

LUK 15:18 Multiple spaces in '15.18··Pater, peccavi.··Etsi Deus omnia novit, vocem tamen exspectat confessionis. Sine periculo prodas quod scis jam esse cognitum: habes causam ut pro te interveniat Christus, nec pro te gratis mortuus sit; habet et causam ignoscendi Pater, quia quod vult Filius vult et Pater.'

LUK 15:19 Multiple spaces in '15.19··Fac me,··etc. Ad Filii affectum, qui omnia quæ Patris sunt sua esse non ambigit, aspirare non præsumit, sed mercenarii statum jam pro mercede serviturus desiderat, sed nec hunc etiam nisi paterna dignatione se promereri posse testatur. AMBR. Distat inter servum, mercenarium et filium. Servus, etc., usque ad quod post osculum patris generosissime dedignatur.'

LUK 15:20 Multiple spaces in '15.20··Cum autem adhuc longe esset,··etc. Antequam intelligeret Deum, sed tamen cum jam pie eum quæreret, tamen nondum dignus operibus rediret, per Verbum incarnatum anticipat filii reditum. Ante ad terras venit quam ille ad domum confessionis, ipsum verbum non deserens, sed in verbo usque ad peregrinationem nostram condescendens. Brachium, id est filium in amplexum revertentis humiliavit. Pater super filii collum cecidit, dum leve jugum suæ dilectionis sibi imposuit, et osculatus est eum, ut ostenderetur quod alibi dicitur: Osculetur me osculo oris sui Cant. 1.. Rediens, osculum charitatis a patre accipit, dum per gratiam certificatur de indulgentia.'

LUK 15:22 Multiple spaces in '15.22··Cito proferte,··etc. Stola prima, vestis innocentiæ, in qua primus homo conditus, sed post culpam se nudum novit, et pellicium, id est mortale sumpsit indumentum. Annulum.··Id est signaculum fidei, quo signantur promissa in cordibus credentium. In manu.··Id est operatione: ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur. Et calceamenta.··Id est exempla priorum munite in officio prædicandi, ut et opus ornetur bene vivendo, et cursus ad æterna præparando.'

LUK 15:23 Multiple spaces in '15.23··Adducite vitulum.··Prædicate Christum et mortem ejus insinuate, ut et corde credat, occisum imitando, et ore percipiat passionis sacramentum ad emendationem.'

LUK 15:24 Multiple spaces in '15.24··Et cœperunt epulari.··Non solum filius pro quo vitulus occisus est, reficitur, sed et pater et servi ejus, quia refectio Dei et sanctorum est salus peccatorum. Et nota, quod post datam stolam, annulum, calceamentum, vitulus immolatur, quia nisi quis spem primæ immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera præmunierit, nisi ipsam fidem confitendo prædicaverit, cœlestibus non potest interesse sacramentis.'

LUK 15:25 Multiple spaces in '15.25··Erat autem filius,··etc. Filius, id est populus Isræl, qui nec ad colenda idola elongaverat. Neque in domo erat, quia interiora legis non penetrabat: litterali sensu, contentus, terrena operans, terrena exspectans. Hic est qui agrum emit, et quinque juga boum, legis onere pressus, terrenis sensibus fruitur, et uxorem duxit in affectu carnis. Et cum veniret.··Appropinquat filius domum cum aliquis in populo illo spiritualiter legem intelligens, labores servilis operis improbat, et Ecclesiæ libertatem considerat. Audit symphoniam et chorum, id est spiritu plenos vocibus consonis Evangelium prædicare. Vocat unum de servis, cum sumit ad legendum aliquem de prophetis. Et eum interrogat, dum in eo scrutatur quæ sint hæc festa Ecclesiæ in quibus se esse non videt.'

LUK 15:26 Multiple spaces in '15.26··Interrogavit.··Et nunc quærit Isræl cur Deus lætetur in assumptione gentium, et propter invidiam nescit patris voluntatem, et foris stat, quamvis per præcones rogetur.'

LUK 15:28 Multiple spaces in '15.28··Indignatus.··Indignabantur Judæi et conquerebantur, quia Jesus cum gentibus epularetur. Et adhuc de gentium salute indignantur nec volunt introire. Sed cum plenitudo gentium introierit, egredietur pater ad rogandum Isræl, quando manifesta erit vocatio Judæorum.'

LUK 15:29 Multiple spaces in '15.29··Ecce tot annis.··HIER. Justitiam legis secutus, justitiæ Dei non est subjectus. Quæ enim major est justitia Dei quam ignoscere pœnitentibus? Mandatum tuum,··etc. Quasi non sit præterire, saluti alterius invidere, vel de justitia se jactare.'

LUK 15:30 Multiple spaces in '15.30··Occidisti illi vitulum.··Confitentur venisse Christum, sed invidia non vult salvari. Sic de Judæo et gentili. Generaliter autem de justo et peccatore potest accipi. Devoravit substantiam,··etc. Meretrices sunt superstitiones gentilium, cum quibus substantiam dissipat, qui, relicto connubio verbi Dei, cum dæmone feda cupiditate fornicatur. Filii, tu semper,··etc. Non quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam ejus approbans, et ad perfruitionem potioris exsultationis invitans. Omnia mea,··etc. In æterna beatitudine, et omnium singula, et singulorum omnia.'

LUK 16:1 Multiple spaces in '16.1··Ad discipulos.··Quia Pharisæi superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant; ideo Salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus, ad discipulos de pietate verba facit. Homo quidam.··Villicus proprie, villæ custos, sed ponitur hic pro œconomo, id est dispensatore, qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed econtrario istæ similitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino qui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum ejus præceptum opera illa facit.'

LUK 16:6 Multiple spaces in '16.6··Centum cados.··Cadus Græce, amphora dicitur Latine, continens tres urnas. Chorus modiis triginta impletur. Simpliciter sic potest accipi; quisquis indigentiam pauperis, vel ex dimidia, vel ex quinta parte alleviat misericordiæ suæ mercede donandus est.'

LUK 16:8 Multiple spaces in '16.8··Et laudavit Dominus.··Si dispensator iniqui mammonæ Domini voce laudatur quod de re iniqua sibi justitiam præparavit, et passus dispendium, tamen laudat prudentiam ejus, non quod adversum Dominum fraudulenter egerit, sed quod pro se prudenter fecerit: quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si in sibi creditos misericordes fuerint. Filii hujus sæculi.··Cujus quisque opera agit, ejus et filius dicitur; unde: Filii hujus sæculi,··id est tenebrarum; et filii lucis, æternæ vitæ.'

LUK 16:9 Multiple spaces in '16.9··Facite vobis.··Mammona lingua Syrorum divitiæ iniquitatis, quia de iniquitate collectæ sunt. Si ergo iniquitas bene dispensata vertitur in justitiam, quanto magis epulæ divini sermonis, in quo nulla est iniquitas, bonum dispensatorem levant in cœlum.'

LUK 16:10 Multiple spaces in '16.10··Qui fidelis.··In pecunia cum paupere participanda. Et in majori.··Adhærens Creatori, et cum eo spiritus unus effectus. Sed qui temporalia quæ possidet non bene dispensat, æternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat.'

LUK 16:11 Multiple spaces in '16.11··Si ergo,··etc. Qui non dat fratribus ad utendum quod a Deo pro omnibus est creatum, iniquus erit in spirituali pecunia dividenda, ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam Domini dividat.'

LUK 16:12 Multiple spaces in '16.12··Et si in alieno.··Si carnales divitias quæ labuntur non bene dispensatis, veras et æternas divitias quis dabit vobis?'

LUK 16:13 Multiple spaces in '16.13··Nemo servus.··Corripiens avaritiam dicit amatores pecuniæ Deum amore non posse; qui ergo Deum amat pecuniam contemnit: non valet enim simul transitoria et æterna diligere. Aut uni adhærebit.··AUG. Non quidem diliget. Nemo enim diligit, etc., usque ad et de bonitate ejus et impunitate sibi blanditur. Non potestis,··etc. Non ait habere divitias, sed servire. Servit qui custodit ut servus; sed qui servitutis excussit jugum, distribuit ut Dominus. Qui servit mammonæ, illi utique servit qui merito suæ perversitatis rebus istis præpositus princeps mundi a Domino dicitur.'

LUK 16:14 Multiple spaces in '16.14··Audiebant autem.··Monebat Dominus scribas et Pharisæos non superbe sapere, non de sua justitia præsumere, sed peccatores pœnitentes suscipere: et sua quæ forte inciderent peccata, eleemosynis redimere. Sed illi præceptorem misericordiæ, humilitatis, et parcimoniæ, derident, quasi minus utilia et nunquam facienda noxius imperaret, vel certe utilia, sed a se jam perfecta superfluus ingereret.'

LUK 16:15 Multiple spaces in '16.15··Et ait,··etc. Dum peccatores quasi infirmos et desperatores contemnitis, et vos perfectos in omnibus cunctæque fragilitatis expertes, eleemosynarum remedio non egere creditis. Sed hæc tumoris altitudo quam juste damnanda sit, videt ille qui illuminat abscondita tenebrarum, et manifestat consilia cordium.'

LUK 16:16 Multiple spaces in '16.16··Lex et prophetæ.··Disputantem contra philargyriam deridebant, quasi contrarium legi et prophetis: cum in lege multi divites Deo placuerunt, et cum lex suis observatoribus bona terræ promittat, quibus occurrit docens distantiam esse inter legem et Evangelium: quia in lege carnalibus propter terram præcipiuntur minora, et in Evangelio spiritualibus propter cœlum præcipiuntur majora. Et omnis.··Magna vis est cum de terra genitu cœlum quærit possidere per virtutem, quod non potuit tenere per naturam, cum linguas etiam deridentium contemnit, sicut Dominus irritus est a Pharisæis. Omnis qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnities criminosa. Faciamus ergo vim naturæ, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat.'

LUK 16:17 Multiple spaces in '16.17··Facilius est.··Quamvis dicam, Lex et prophetæ usque ad Joannem,··tamen non prædico legis destructionem: quia facilius est maxima mundi elementa quam minima legis præcepta transire, quia etiam illa quæ levia vel superstitiosa videntur, non vacant a sacramentis spiritualibus quando omnia et in Evangelio recapitulatur.'

LUK 16:18 Multiple spaces in '16.18··Omnis etc. AMBR. Non omne conjugium est a Deo. Non enim gentilibus Christianæ copulantur, cum lex prohibeat. Ubi est impar conjugium, lex Dei non est.'

LUK 16:19 Multiple spaces in '16.19··Homo quidam.··Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur, qui Lazarum non fecit sibi amicum, a quo posset recipi in æterna tabernacula, et magis videtur narratio quam parabola. Qui induebatur purpura,··etc. GREG. Purpura color regii habitus est, conchis marinis, etc., usque ad quia viscera pietatis ignoravit, quia præcepta pretio redimere noluit.'

LUK 16:20 Multiple spaces in '16.20··Et erat quidam.··Si qua reprehensibilia in pauperibus videmus, despicere non debemus, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat. Ulceribus plenus.··Hujus ulcera dives fastidiosus exhorret, ne inter pretiosas epulas, unguentatosque convivas, fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineat.'

LUK 16:21 Multiple spaces in '16.21··Cupiens.··In una re duo judicia Dei explentur: ex visione pauperis diviti non miserenti cumulus damnationis infertur; et rursum ex visione divitis, tentatus quotidie pauper probatur, quem ad majorem ipsius probationem paupertas simul et ægritudo, et visa divitis copia, et nulla sibi adhibita consolatio, afficiunt. Canes.··Potest in lingua canum lingua significari adulantium qui vulnera lingunt, dum mala quæ in nobis reprehendimus improbo favore laudant.'

LUK 16:22 Multiple spaces in '16.22··In sinum Abrahæ.··Sinus Abrahæ est requies beatorum pauperum, quorum est regnum cœlorum, in quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni pœnarum profunditas est, quæ superbos et immisericordes post hanc vitam vorat. Et sepultus est.··In lege non tenacia, sed rapina damnatur; in Evangelio dives quod sua non dedit torquetur.'

LUK 16:23 Multiple spaces in '16.23··Elevans autem.··A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Longe est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. Vidit Abraham.··GREG. Credendum est, quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie, etc., usque ad et de illorum pœna torquentur quos inutiliter amaverunt.'

LUK 16:24 Multiple spaces in '16.24··Ut intingat.··Qui micas cadentes de mensa Lazaro non dedit, de extremo ejus digito aquam distillari in ore suo cupit, et qui minima in vita non dedit, in inferno minima quærit.'

LUK 16:25 Multiple spaces in '16.25··Quia recepisti.··AUG. Nota quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit, et Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopia purgavit.'

LUK 16:26 Multiple spaces in '16.26··Et in his omnibus.··Sicut reprobi a pœnis ad gloriam sanctorum transire volunt, ita justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent; sed non possunt, quia justorum animæ etsi in naturæ suæ bonitate misericordiam habent, jam tamen auctoris sui justitiæ conjunctæ, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.'

LUK 16:27 Multiple spaces in '16.27··Rogo ergo.··Postquam ardenti de se spes tollitur, animus ad propinquos recurrit, quia reproborum mentem pœna sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritualiter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant. Servatur ergo diviti ad pœnam, et cognitio pauperis quem despexit, et memoria fratrum quos reliquit, ut de visa despecti gloria, et de pœna inutiliter amatorum amplius torqueatur. Ut mittas.··Serius dives iste magister incipit esse, cum jam nec discendi tempus habeat, nec docendi.'

LUK 16:31 Multiple spaces in '16.31··Si Moysen.··Qui verba legis despiciunt, Redemptoris præcepta qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto hæc difficilius implebunt, et cujus dicta implere renuunt, ei procul dubio credere recusant.'

LUK 17:1 Multiple spaces in '17.1··Et ait ad discipulos.··Sciendum cum Dominus de misericordia loqueretur, Pharisæi avari in irrisione perseverabant, in quo infirmis auditoribus scandalum, ne attenderent, faciebant. Hos ergo increpat loquens apostolis, scilicet quod illi suo vitio faciebant, ut evenirent scandala per se quæ non poterant non evenire in mundo ærumnis et erroribus plenissimo.'

LUK 17:2 Multiple spaces in '17.2··Si lapis molaris,··etc. Secundum ritum provinciæ ubi erat ista criminum pœna, ut alligato saxo in profundum demergerentur. Et vere utilius innoxium pœna gravissima vitam finire, quam lædendo fratrem mortem mœreri perpetuam. De pusillis.··Non ætate, sed fide et animo, qui occasiones quærunt quomodo scandalizentur, ideo consulere oportet vos his ne occasione vestri recedant a fide et a salute.'

LUK 17:3 Multiple spaces in '17.3··Attendite vobis.··Quo ordine, scandala declinare et væ perpetuum evitare possimus, insinuat. Sed si nos attendimus ne quem lædamus, si pœnitentem zelo justitiæ corripimus, si ex corde pœnitenti dimittimus, nec jubemur passim peccanti, sed pœnitentiam agenti dimittere. Primum ergo est peccantem increpare, ut postea pœnitenti possimus dimittere. Ita enim peccat qui peccantem videns tacet, sicut qui pœnitenti non indulget. Et si pœnitentiam.··Aliter fratri pœnitenti, aliter inimico persequenti veniam dare præcipimur. Fratri concessa remissione socia charitate communicamus, persecutori malum nobis volenti, vel si potest facienti, bona volumus et facimus quod possumus.'

LUK 17:4 Multiple spaces in '17.4··Septies.··Solet universitas septenario designari. Præcipitur ergo ut omnia peccata dimittantur, vel semper pœnitenti dimittatur.'

LUK 17:5 Multiple spaces in '17.5··Adauge.··Cum supra dixisset Luc. 16.: Qui fidelis est in minimo,··etc. Apostoli qui in alieno et in minimo, id est in terrenorum contemptu fuerant fideles, in suo et majori fidem postulant augeri, ut qui ex fide jam habent exordia virtutis, in eadem proficiant, donec ad perfectionem veniant.'

LUK 17:6 Multiple spaces in '17.6··Arbori moro.··Per morum colore sanguineo cujus fructus et virgulta rubent, Evangelium crucis exprimitur, quæ per fidem apostolorum de gente Judæorum (in qua velut in stirpe generis tenebatur verbum prædicationis) est eradicata et in mare gentium transplantata, cui etiam convenit subjecta parabola de ministris verbi. Folia mori serpenti subjecta necem inferunt, et verbum crucis ut cuncta salutaria confert, cuncta noxia tollit. Fructus mori in flore albet, formatus irrutilat, maturitate nigrescit: sic diabolus, flore angelicæ naturæ et potestate rutilantis prævaricando terror inhorruit odore, qui per fidem excluditur.'

LUK 17:7 Multiple spaces in '17.7··Quis autem,··etc. Servus arans aut pascens doctor est Ecclesiæ, de quo dicitur: Nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Luc. 9. Dei. Et Dominus Petro dicit: Pasce oves meas Joan. 21.. Qui servus de agro regreditur, cum intermisso opere prædicandi, quasi ad curiam conscientiæ rediens sua dicta vel facta pertractat, cui Dominus non statim jubet ab hac vita transire, et æterna quiete refoveri, sed domi parare quod cœnet, id est post laborem apertæ locutionis, humilitatem propriæ conversationis exhibere, in tali enim conscientia Deus cœnat.'

LUK 17:8 Multiple spaces in '17.8··Et ministra mihi.··Ministrat conditori qui ejus naturam considerans, et ejus judicia pertimescens, de suis se virtutibus humiliat. Minister enim a minori statu dicitur.'

LUK 17:10 Multiple spaces in '17.10··Sic et vos.··Postquam ad perfectionem fidei exhortatus est, per quam fiunt mirabilia opera, etiam contra rerum naturam monet, ne quis de suis operibus glorietur, sed quanto fides est foris virtutibus excellentior, tanto conscientia intus sit humilior, quia Domino jure debemus obsequium. Servi inutiles.··Si homo ab homine servo non uniforme, sed multiplex ministerium exigit, nec gratiam habet, quanto magis vos qui sine me nihil potestis, non unius usum operis vel laboris exercere debetis, sed semper novis studiis augere priora, nec vos jactetis, quia bene servitis. Quod debuimus facere.··Qui venit ministrare non ministrari, nos debitores sibi fecit, ne nostris operibus confidentes, sed ejus examen paventes, omnibus impletis quæ præcepta sunt, nos imperfectos esse recognoscamus, quandiu peregrinamur a Deo.'

LUK 17:11 Multiple spaces in '17.11··Et factum est.··Post parabolam qua invitat ad humanitatem et perseverantiam in diversis officiis Dei, reprehenduntur ingrati de impensis beneficiis.'

LUK 17:12 Multiple spaces in '17.12··Occurrerunt,··etc. Leprosi sunt hæretici, qui quasi varios colores habentes in eodem corpore, varias sectas, nunc falsitatis, nunc veritatis, permiscent in eadem prædicatione. Hi autem quia vitantur et ab Ecclesia removentur longe, necesse habent ut magno clamore interpellent. Qui steterunt,··etc. Qui contra Decalogum peccaverunt, nec amando Deum (de quo male sentiunt), nec proximum, a quo dividuntur, sub denario ad Deum clamant et sanantur, dum in Ecclesiæ societate doctrinam integram veramque assequuntur, et omnia secundum Catholicæ fidei regulam disserunt, et varietate mendaciorum quasi lepra carent. Sed unus gratias agit, id est qui in unitate Ecclesiæ per humilitatem remanent; qui vero per superbiam elati mundatori sunt ingrati, novem sunt, quia per unitatem a perfectione denarii deficiunt.'

LUK 17:13 Multiple spaces in '17.13··Et levaverunt vocem.··Quia in verbis Salvatoris se errasse cognoscunt, salvandi præceptorem vocant, et per cognitionem præceptoris redeunt ad formam salutis.'

LUK 17:14 Multiple spaces in '17.14··Ite,··etc. Quisquis hæretica pravitate, vel gentili superstitione, vel Judaica perfidia, vel fraterno schismate per Dei gratiam mundatus caruerit, necesse est ut ad Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum aliis similem ostendat.'

LUK 17:15 Multiple spaces in '17.15··Unus autem.··Unus autem regressus significat unius Ecclesiæ devotam in Christo humilitatem, qui cadens ad pedes ejus gratias agens, quia repressis præsumptionis cogitationibus, quam sit infirmus videt, nihil virtutis sibi tribuit; bona quæ agit de misericordia intelligit.'

LUK 17:16 Multiple spaces in '17.16··Et cecidit in faciem.··Cadit in faciem, qui de perpetratis malis erubescit. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Qui in faciem cadit, videt quo cadat; qui retro cadit, non videt. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiliant se in his visibilibus, ut ad invisibilia erigantur; mali retro cadunt, quia cadunt in invisibilibus, ubi non vident quid eos sequatur.'

LUK 17:19 Multiple spaces in '17.19··Surge.··Qui infirmitatem suam agnoscens humiliter ante Deum jacuit, divina consolatione surgere ad fortiora opera, et ire crescendo usque ad perfectiora jubetur. Fides tua.··Fides quæ ad agendas gratias inclinavit, econtra perfidia illos damnat qui de acceptis beneficiis sunt ingrati. Te salvum fecit.··In superiori parabola decernitur fidem per humilitatem debere augeri. In ista rebus ipsis manifeste ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed fidei exsecutam operationem esse, quæ salvum faciat credentem.'

LUK 17:20 Multiple spaces in '17.20··Interrogatus.··Ideo interrogant, quia, sicut Lucas inferius aperuit, existimabant quod, veniente Domino Hierosolymam, confestim regnum ejus manifestaretur. Non venit regnum Dei,··etc. Quia, quando veniet, neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut Dominicæ incarnationis tempus, et prophetarum vaticiniis præfixum, et angelorum est præconiis manifestatum, adeo ut conceptus est, natus, baptizatus, prædicans, moriens, resurgens, ad cœlos ascendens, comitantibus indesinenter, vel angelorum, vel hominum, vel certe miraculorum sit declaratus indiciis.'

LUK 17:21 Multiple spaces in '17.21··Ecce enim regnum.··Non poterit observari, quia regnum meum non est corporale, ut putatis, sed spirituale, quod fide jam incepit. Regnum Dei.··Vel sic potest accipi responsio Domini: Regnum Dei intra vos est,··qui quandoque venturus Judex omnium, nunc etiam regnat in cordibus fidelium. Sed cum hæretici turbant Ecclesiam pravis dogmatibus, desiderant fideles ut Dominus, una die ad terras rediens, si fieri posset, veritatem fidei intimaret. Sed non videbunt, quia quod semel Evangelico fulgore est exhibitum, non est opus corporali visione Domini firmari.'

LUK 17:22 Multiple spaces in '17.22··Venient dies.··Noluit dicere quando veniret, sed venturum dixit, ut incuteret omnibus terrorem imminentis judicii, nec securitatem afferret dilationis. Desideretis.··Post meam ascensionem, quando vos in hoc exsilio mundi ingemiscentes desiderabitis me videre in gloria mea, quæ voluntas laudanda, non tamen in hoc mundo implenda. Unum diem.··Bene unum dicit, quia in illa gloria, de qua propheta ait: Melior est dies una in atriis tuis super millia Psal. 83., nulla est tenebrarum interruptio, nulla saltem memoria miseriæ vel doloris. Hujus diei præsentiam bonum est desiderare, non tamen magnitudine desiderii nobis fingere somnia, quasi instet dies Domini, quod ab aliquibus faciendum prædicit.'

LUK 17:23 Multiple spaces in '17.23··Et dicent,··etc. Fuere quidam qui computantes curricula ætatum, consummationis sæculi, certum annum, diem et horam se dicerent invenisse.'

LUK 17:24 Multiple spaces in '17.24··Nam sicut,··etc. Nolite illis credere, quia secundus adventus repentinus erit, et ita manifestus, quod nullus poterit ignorare de sub cœlo, quia discrimen judicii sub cœlo, hoc est, in æris medio geritur.'

LUK 17:25 Multiple spaces in '17.25··Primum autem,··etc. Loquens de gloria adventus, inserit etiam de passione, ut cum morientem viderent quem regnaturum audierant, dolorem passionis, spe promissæ claritatis mitigarent.'

LUK 17:26 Multiple spaces in '17.26··Et sicut factum est.··Subitum adventus sui diem pluribus astruit exemplis, et quem fulguri (cito omnia transvolanti) comparaverat, diebus Nœ, vel Loth æquiparat, quando repentinus mortalibus supervenit interitus.'

LUK 17:27 Multiple spaces in '17.27··Edebant,··etc. Non connubia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturæ posita sint subsidia, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Quia enim his se totos dando, Dei judicia contemnebant, igne vel aqua perierunt. Usque in diem.··Allegorice: Nœ arcam ædificat, cum Dominus fideres in Ecclesia congregat. Quam et consummatam ingreditur cum hanc in die judicii præsentia sua illustrat. Sed dum arca ædificatur, iniqui luxuriantur, et dum intratur, æterna damnatione plectuntur.'

LUK 17:28 Multiple spaces in '17.28··Similiter,··etc. Prætermisso maximo Sodomitarum scelere, sola ea commemorat quæ vel levia, vel nulla esse putarentur, ut intelligas quali pœna feriantur illicita, si licita et ea sine quibus vita non ducitur, immoderatius acta, igne et sulphure punientur. Loth.··Allegorice: Loth, qui interpretatur declinans,··est populus electorum, qui dum in Sodomis, id est inter reprobos ut advena moratur, quantum valet scelera eorum declinat. Exeunte Loth, Sodoma perit, quia in consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis Matth. 13..'

LUK 17:30 Multiple spaces in '17.30··Filius hominis.··Qui interim apparens omnia videt, tunc apparens omnia judicabit, quando cunctos judiciorum suorum oblitos huic sæculo conspexerit mancipatos, ut merito debeant cum ipso quem inhabitant orbe deleri.'

LUK 17:31 Multiple spaces in '17.31··In illa die.··Hucusque de hoc quod regnum, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat: nunc a qualibus ipse adventus exspectari debeat. In tecto est, qui carnalia excedens velut in aura libera spiritualiter vivit. Vasa ejus in domo, sunt concupiscentiæ carnales, quas prius amaverat, sed superna petens in mundo reliquerat, quas imminente judicio necesse est ne repetat. Et qui in agro.··Quod dixerat: Eum qui in agro est retro non debere redire, ne de his tantum dictum videretur, qui aperte de agro redituri sunt, id est Dominum palam negaturi; ostendit multos qui cum faciem in anteriora videntur tenere, animo tamen retro respiciunt.'

LUK 17:32 Multiple spaces in '17.32··Memores estote.··Uxor Loth significat illos qui in tribulatione retro respiciunt, et se a spe divinæ promissionis avertunt, et ideo statua salis facta est, quia admonendo homines ne similia faciant, corda eorum condit ne sint fatui.'

LUK 17:33 Multiple spaces in '17.33··Quicunque.··Qui vitam carnalem (negando Christum) in mundo salvare voluerit, in futuro perdet eam; vel qui æternam salutem animæ quærit, non dubitet eam dare ad mortem hujus temporis.'

LUK 17:34 Multiple spaces in '17.34··In illa nocte.··Id est in illa tam tenebrosa tribulatione ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi Matth. 24.. Duo in lecto.··Illi scilicet qui otium eligunt, neque sæcularibus, neque ecclesiasticis negotiis occupati.'

LUK 17:35 Multiple spaces in '17.35··Altera relinquetur.··Qui vel humana laude, vel qualibet corruptione statum vitæ qua imbutus est, deserit. De quo Jeremias: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus Thren. 1.. Duæ erunt,··etc. Duæ differentiæ, sequentium orbem rerum mobilium. Quæ femineo genere designantur, quia majorum consilio reguntur, ut feminæ a viris, quæ tamen in unum molunt inquantum de suis negotiis Ecclesiæ usibus deserviunt. Sed quidam tantum propter æterna, qui habent tanquam non habentes,··quidam propter temporalia, qui in incerto divitiarum sperant I Tim 6..'

LUK 17:37 Multiple spaces in '17.37··Qui dixit illis.··Duo quærentibus unum respondet, sanctos scilicet secum assumendos, aliud subjiciendo innuit, malos scilicet a se repulsos cum diabolo damnandos. Ubicunque,··etc. Ubicunque fuerit Dominus corporaliter, illo congregabuntur electi, qui ejus passionem humiliter imitando tanquam de carne ejus saturantur, quorum per resurrectionem renovabitur ut aquilæ juventus.'

LUK 18:2 Multiple spaces in '18.2··Judex quidam.··Hæc parabola ad orandum et credendum, et non de nobis, sed de Deo præsumendum hortatur.'

LUK 18:3 Multiple spaces in '18.3··Vidua autem.··Hæc vidua potest habere similitudinem Ecclesiæ, quæ desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit. Vindica me.··Cum justi pro persecutoribus orare moneantur, tamen de malis salva justitia hanc vindictam expetunt: ut pereant omnes mali, vel conversi ad justitiam, vel amissa per supplicium potestate quam nunc contra bonos quandiu hoc ipsum bonis expedit vel temporaliter aliquid possunt. Quem finem cum justi venire desiderant, quamvis pro inimicis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.'

LUK 18:8 Multiple spaces in '18.8··Verumtamen.··Dico me facturum vindictam justorum, sed illi erunt valde pauci, quia cum in die judicii in forma Filii hominis apparuero, tanta erit raritas justorum, ut non tam ob clamorem fidelium injuste damnatorum, quam ob eorum torporem juste damnandorum totius jam mundi sit acceleranda ruina. Putas.··In verbo increpatur dubitationis infidelitas, non opinatur Divinitas. Scit enim omnia per quem sunt omnia, sed dubitando increpat infidelium corda.'

LUK 18:10 Multiple spaces in '18.10··Duo homines.··Quia parabola qua ad orandum invitavit, ita conclusit, ut diceret, veniente Judice, difficile fidem in terra reperiendam. Ne quis sibi de supervacua fidei cognitione, vel etiam confessione blandiretur, in hac parabola, diligentius ostendit a Deo non fidei verba, sed opera examinanda, inter quæ maxime regnat humilitas, quam quia non habent superbi de sua justitia præsumentes, et infirmos despicientes, quasi vacui fide, cum orant non exaudiuntur.'

LUK 18:11 Multiple spaces in '18.11··Deus, gratias,··etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere æstimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis cæteris appetit singulariter videri habere quæ habet. Hac Pharisæus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se prætulit.'

LUK 18:12 Multiple spaces in '18.12··Jejuno bis.··Ecce Pharisæus ad exhibendam abstinentiam, ad impetrandam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habet, ad humilitatis custodiam non habet. Et quid prodest si tota civitas custodiatur, et unum foramen per quos hostes intrent relinquatur?'

LUK 18:13 Multiple spaces in '18.13··Et publicanus.··Sicut humilis, non audet appropinquare, ut ad eum Deus appropinquet: non aspicit ut aspiciatur; premit conscientiam, sed spem sublevat; percutit pectus, pœnas de se exigit ut Deus parcat; confitetur ut Deus ignoscat; ignoscit Deus quod ille agnoscit. Deus, propitius.··Publicanus humiliter orans ad illos pertinet de quibus dicitur: Deus non faciet vindictam electorum ad se clamantium. Pharisæus merita jactans, ad illos de quibus subditur: Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?'

LUK 18:14 Multiple spaces in '18.14··Quia omnis,··etc. Posita Pharisæi et publicani controversia, ponitur judicis sententia, ut caveatur superbia.'

LUK 18:15 Multiple spaces in '18.15··Afferebant autem.··Post dictam controversiam, post datam sententiam humili magistro, offeruntur infantes, ut ostendatur quod innocens et simplex ætas ad gratiam pertineat. Increpant apostoli, non quod nollent infantes manu et voce Salvatoris benedici, sed quia nondum perfecti in fide, putabant eum in similitudinem hominum lassari importunitate offerentium. Increpabant.··Hoc fortasse ideo, quia prius populum Judæorum ex quo secundum carnem erant, salvari volebant, sed et pro Chananæa muliere supplicaverunt. Sciebant ergo mysterium, quod utriusque populi vocatio deberetur, sed fortasse adhuc nesciebant ordinem.'

LUK 18:16 Multiple spaces in '18.16··Sinite pueros.··Nemo prohibeat languidos venire ad medicum. Isti in ramo nihil adhuc commiserunt, sed in radice perierunt. Qui pro se agere non possunt, causam suam majoribus commiserunt. Tangat medicus, et benedicat pusillis cum majoribus Psal. 113.. Talium est enim.··Non ait istorum, sed qui habent ex studio innocentiam et simplicitatem quam isti habent per naturam, quia non ætas regnat, sed mores. Non enim est virtus non posse peccare, sed nolle. Sicut puer non perseverat in ira, læsus non meminit, non concupiscit mulierem, non cogitat vel loquitur malum, sic vos nisi talem innocentiam et animi puritatem habueritis, non intrabitis in regnum cœlorum.'

LUK 18:17 Multiple spaces in '18.17··Regnum Dei.··Id est doctrinam Evangelii sicut puer jubemur accipere. Puer in discendo non contradicit doctoribus. Non rationes et verba componit ad resistendum, sed fideliter suscipit, obtemperat et quiescit.'

LUK 18:18 Multiple spaces in '18.18··Et interrogavit eum.··BEDA. Audierat hic princeps similes puerorum dignos esse, etc., usque ad his qui perfecti esse volunt, adjungit: Omnia vende et da pauperibus Marc. 10.. Magister bone.··Quia bonum magistrum dixit, et non Deum vel Dei Filium confessus est dicit quamvis sanctum hominem comparatione Dei bonum non esse. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit bonitatem.'

LUK 18:19 Multiple spaces in '18.19··Dixit autem.··AMBR. Versuta interrogatio, et ideo arguta responsio. Tentator enim, etc., usque ad cum his verbis definiatur contra naturam esse dives misericors. Mandata nosti.··Hæc est puerilis innocentiæ castitas, quæ nobis imitanda proponitur, si regnum Dei ingredi volumus.'

LUK 18:23 Multiple spaces in '18.23··Dives erat.··Nullus dives, id est confidens divitiis suis, intrabit, ut Jesus secundum Matthæum exponit. Non ergo divites manentes, sed qui esse desierunt intrabunt.'

LUK 18:25 Multiple spaces in '18.25··Facilius est enim.··Mystice. Facilius est Christum pati pro dilectoribus sæculi, quam dilectores sæculi ad Christum converti. Camelus dicitur Christus, quia sponte humiliatus, infirmitatis nostræ onera sustulit. Acus punctio, per quam angustias passionis significat, qua passione velut acu, naturæ nostræ quasi scissa vestimenta resarcire dignatus est, id est reparare post lapsum. Aliter: facilius est gentilem populum gibbo peccatorum deformem per angustam vitæ viam ingredi, quam Judæum de meritis gloriantem, et ad subeundum leve onus Christi se humiliare nolentem.'

LUK 18:26 Multiple spaces in '18.26··Quis potest?··Intelligunt in numero divitum deputandos omnes qui amant divitias, etsi non habent: aliter enim, cum sit turba major pauperum, non dicerent: Quis potest salvus fieri?'

LUK 18:29 Multiple spaces in '18.29··Nemo.··Qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet. Marcus ait: Centies tantum nunc,··etc. Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur.'

LUK 18:30 Multiple spaces in '18.30··Recipiat,··etc. Qui pro Domino omnes divitias dimiserit, et carnis affectus contempserit, multo plura recipiet in præsenti, et a fratribus et sororibus propositi sui glutino spirituali colligatis, multo gratiosiorem in hac vita recipiet charitatem.'

LUK 18:31 Multiple spaces in '18.31··Assumpsit.··Prævidens ex passione sua discipulos perturbandos, prædicit et passionis pœnam, et resurrectionis gloriam, ut cum morientem cernerent, resurrecturum non dubitarent. Et consummabuntur.··In hoc ostendit quidquid prophetæ prædixerunt ad suæ dispensationis mysterium intendisse. In quo percutit hæreticos, qui dicunt Christum legi et prophetis contrarium prædicasse, et alium Veteris, alium Novi esse Deum Testatamenti. Confutat etiam paganorum dementiam, quia ejus crucem derident cum proximæ suæ passionis, et tempus quasi futurorum præscius ostendit, et locum quasi mortem non timens adiit.'

LUK 18:34 Multiple spaces in '18.34··Et ipsi,··etc. Discipuli sermonem Dominicæ passionis toties replicatum ideo intelligere non valent, quia quem maxime videre desiderant, ejus mortem audire non possunt, et quem non solum hominem innocentem, sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant.'

LUK 18:35 Multiple spaces in '18.35··Cæcus.··Cæcus significat humanum genus, quod a superna claritate exclusum damnationis suæ patitur tenebras, sed a Domino appropinquante Jericho curatur. Jericho luna interpretatur, per quam defectus mortalitatis intelligitur. Dum ergo Verbum Dei infirmitatem nostræ carnis suscipit, homo ad cognoscenda redit. Cæcus sedet juxta viam dum incipit credere in ipsum, qui dicit: Ego sum via Joan. 14.. Mendicat, dum rogat.'

LUK 18:39 Multiple spaces in '18.39··Et qui præibant,··etc. Qui Jesum præeunt venientem, significant cæcum carnalium vitiorum, quæ dissipant cogitationem hominis et perturbant vocem orationis, ne Jesus ad illuminandum venire possit cor hominis, sed jam sentiens se gravari phantasmate priorum vitiorum, et vocem orationis suæ impediri, ne pro se exorari possit, ardentius clamat.'

LUK 18:40 Multiple spaces in '18.40··Stans autem,··etc. Transiens, cæcum audit, stans illuminat, quia per humanitatem suam nostræ cæcitatis vocibus compatitur, sed per potentiam Divinitatis lumen nobis gratiæ infundit. Adduci ad se.··Qui prætereuntem aliquatenus sentiebat, dum in oratione patitur phantasmatum turbas, vehementius insistens orationi ducitur ad stantem, et recipit lumen, quia Deus in corde firmo figitur, et sic lux amissa reparatur.'

LUK 18:41 Multiple spaces in '18.41··Quid tibi,··etc. Non ex ignorantia quærit, sed ideo ut rogetur, ut mentem ad orationem excitet. Quod intelligens, cæcus subjungit: Domine, ut videam.··Non petit cæcus aurum vel aliquid temporale, sed tantum lumen. Imitemur ergo eum, quem mente et corpore audivimus sanatum; petamus a Domino lucem æternæ visionis, et dicet nobis: Respice, fides tua salvum te fecit.'

LUK 18:43 Multiple spaces in '18.43··Et confestim vidit.··Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur, et Jesum præsentem vel prætereuntem imitatur. Et hic talis non solum pro impetrato in Deum proficit, sed etiam alios ad laudem Dei accendit. Et omnis plebs.··Laudat plebs Deum non solum pro impetrato munere lucis, sed et pro merito fidei impetrantis, quia non solum laudat quod potenter et misericorditer illuminat, sed quia clamorem fidei firmiter clamantis exaudit.'

LUK 19:1 Multiple spaces in '19.1··Et ingressus,··etc. Ecce camelus deposita sarcina gibbi per foramen acus transit, dum contempto censu fraudium, angustam portam quæ ducit ad vitam ascendit. Et quia devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habebat, ascensu arboris supplet, juste quod rogare non audebat, Dominicæ susceptionis benedictionem accipit quam desiderabat. Mystice, Zachæus, qui interpretatur justificatus,··significat credentes ex gentibus qui per occupationem temporalium depressi erant, et minimi, sed a Domino sanctificati. Et ipse dives.··Quis de se desperet, cum venit iste ad Deum cui census ex fraude? Per hunc apparet, quia non omnis dives avarus.'

LUK 19:3 Multiple spaces in '19.3··Præ turba.··Quæ turba, nisi imperitæ confusio multitudinis, quæ verticem sapientiæ videre nequit? Zachæus ergo non in turba, sed plebem transgressus Messiam quem desiderat aspicit.'

LUK 19:4 Multiple spaces in '19.4··Sycomorum.··Sycomorus arbor est, moro foliis similis, sed altitudine præstans, et interpretatur ficus fatua,··id est crux. Quæ credentes ut ficus pascit, ab infidelibus irridetur ut fatua. Quam pusillus ascendit, dum quilibet humilis et propriæ infirmitatis conscius, in virtute crucis gloriatur, et per hanc laudabilem fatuitatem transeuntem prope Dominum cernit, quia si nondum ita solide ut est jam, tamen raptim, et quasi in transitu luci sapientiæ cœlestis intendit. Quia inde erat transiturus.··ISID. Illa parte ubi sycomorus, vel ubi crediturus, etc., usque ad velut in fecunda altitudine operis eminebat.'

LUK 19:5 Multiple spaces in '19.5··Et cum venisset.··Per præmissos præcones verbi sui, in quibus erat Jesus et loquebatur, venit ad populum nationum, qui passionis ejus fide jam sublimis, etiam divinitatem ejus agnoscere ardet, suspiciens videt, quia per fidem a terrenis elevatum elegit eligentem se, et amat amantem se. Descende.··Quod descendere de sycomoro, et sic in domo parare mansionem jubetur, hoc est quod Apostolus ait: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed jam non novimus. Si enim mortuus est ex infirmitate, sed jam vivit ex virtute Dei II Cor. 5, 13.. Manere.··Manebat aliquando Dominus in domo principis Pharisæorum, id est id est in Judæorum Synagoga docebat.'

LUK 19:7 Multiple spaces in '19.7··Murmurabant.··Manifestum est Judæos semper gentium odisse, vel non intellexisse salutem. Unde et adversus Petrum dicitur: Quare introisti ad gentes præputium habentes Act. 9.?'

LUK 19:8 Multiple spaces in '19.8··Stans autem,··etc. Aliis calumniantibus hominem peccatorem, ipse et Zachæus stans, id est in ea quam cœperat fidei veritate persistens, non solum se ex peccatore conversum, sed etiam inter innocentes probat conversatum, cum etiam ante conversionem innocenter vixit, et qui ante conversionem dimidium, post conversionem potest dare et totum. Si quid,··etc. Primum est secundum legem reddere, deinde quod remanet pauperibus erogare. Hunc fructum vitæ publicanus de sycomoro per sapientem stultitiam legit quod rapta reddit, propinqua relinquit, visibilia contemnit, ejus quem nondum videt sequi vestigia concupiscit.'

LUK 19:9 Multiple spaces in '19.9··Filius sit.··Non carne, sed fide, quia sicut Abraham jussu Dei patriam ob spem futuræ hæreditatis deseruit, sic et iste qui thesaurum in cœlis acquirit spe.'

LUK 19:10 Multiple spaces in '19.10··Venit,··etc. Etiam murmurantibus sua mysteria non dedignatur exponere, quod propter pœnitentiam peccatorum suspiciendam maxime ipse in terram venerit, ubi et se appellat Filium hominis, ut insinuet nobis dispensationem suæ pietatis.'

LUK 19:11 Multiple spaces in '19.11··Hæc illis,··etc. Suscepta et commendata pœnitentia publicani divitis, per parabolam docet sibi magis pœnitentiam peccatorum, quam justitiam placere superborum, latiusque in gentibus de ignorantia legis humilibus, quam in Judæis de justitia legis superbientibus se esse regnaturum. Eo quod.··Non solum qui justi perseverant, sed etiam qui de injustitia convertuntur ad filios promissionis pertinent.'

LUK 19:12 Multiple spaces in '19.12··Nobilis abiit.··Hic est nobilis cui cæcus clamabat: Miserere mei, fili David,··et cui tubæ clamabant: Hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini rex Isræl,··qui constitutus est a Patre rex, cui datæ sunt gentes in hæreditatem. Longinquam.··Excæcatos Judæos relinquens, transit ad illuminandas gentes, quæ longe (quia a finibus terræ) clamant ad Dominum, vel quia longe a peccatoribus salus Psal. 118.: Deus, qui ubique præsens, longe ab his qui idola colunt, sed et ipsi prope facti sunt in sanguine.'

LUK 19:13 Multiple spaces in '19.13··Vocatis autem decem.··Vocat decem servos, dum elegit discipulos littera Decalogi imbutos. Dat decem mnas, dum post resurrectionem surgit, et aperit sensum, ut spiritualiter intelligat legis dicta Mna decem drachmas appendit. Et omnis Scripturæ sermo, quia vitæ cœlestis perfectionem suggerit, quasi centenarii numeri pondere fulget. Negotiamini.··Verba legis mystica interpretatione discussa populis offerte, et ab eis confessionem fidei, morumque probitatem recipite.'

LUK 19:15 Multiple spaces in '19.15··Et factum est.··Quotidie Christus accepto regno a Patre redit, quia peregrinantis in terra Ecclesiæ semper statum conspicit. Huic servo pecuniam negotiaturo commodat, in altero modum consummati operis examinat. Hunc prudenter laborantem ampliori gratia donat, illum luxuriosa sectantem, etiam quod dederat privat. In judicio vero multi qui ad docendum idonei videbantur, ob negligentiam suam inter indoctos reputabuntur. Quidam simplicioris observationis devotionem inter apostolicos summa præmia percipient. Qui enim recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet Matth. 10..'

LUK 19:16 Multiple spaces in '19.16··Venit autem.··Primus servus, ordo doctorum in circumcisione missus, qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unum Deum, unam fidem, unum baptisma missus est prædicare. Sed decem acquirit dum populum sub lege constitutum docendo sibimet associat.'

LUK 19:17 Multiple spaces in '19.17··In modico fuisti fidelis.··Modicum est quidquid in præsenti percipimus donorum ad comparationem futurorum. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13.. Decem civitates.··Decem civitates sunt animæ, per legis verba ad gratiam Evangelii pervenientes, quibus tunc glorificandus præponitur, qui eis pecuniam verbi digne Deo commendaverit; unde Apostolus: Quæ est spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum Jesum I Thes. 2.?'

LUK 19:18 Multiple spaces in '19.18··Et alter,··Bonus ordo, vocaturus gentes, et Judæos missurus interfici, qui noluerunt super se Christum regnare, hanc præmisit comparationem, ne diceretur: Nihil dederat populo Judæorum unde melior possit fieri, ut quod exigeretur ab eo qui nihil recipit? Ex una mna quinque facit, qui moralia habet propter quinque sensus.'

LUK 19:20 Multiple spaces in '19.20··Et alter,··etc. Qui ad præputium missus est, cui Dominus mnam unam eamdemque fidem, quæ circumcisioni credita est, ad prædicandum commisit. Quæ quinque mnas facit, quia gentes quinque sensibus corporis mancipatas, ad gratiam fidei evangelicæ convertit. In sudario,··etc. In sudario pecuniam reponit, qui ad prædicandum idoneus, officium prædicandi vel suscipere renuit, vel susceptum non bene gerit, sed percepta dona sub otio temporis abscondit secum, dicens: Sufficit mihi ut de me rationem reddam, cur aliis prædicem, vel de aliis cogar reddere rationem? cum etiam apud Deum illi sunt inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem cognoscere.'

LUK 19:21 Multiple spaces in '19.21··Metis quod.··Metit enim Deus ubi non seminavit, id est etiam eos impietatis reos tenet quibus legis verbum vel Evangelii non ministravit. Timens ergo periculum judicii, requiescam ab administratione verbi.'

LUK 19:22 Multiple spaces in '19.22··Sciebas,··etc. Quod putaverat pro excusatione dixisse vertitur in culpam. Si me ita durum et crudelem noveras, quare ista cogitatio non incussit tibi timorem, ut scires me mea diligentius quæsiturum?'

LUK 19:23 Multiple spaces in '19.23··Pecuniam.··Id est evangelicam prædicationem paratisque fidelium cordibus non intimasti. Meam ad mensam.··Non tuam. Unde Apostolus: Si quis loquitur, quasi sermones Dei I Petr. 4.. Cum usuris.··Qui verbi pecuniam a doctore emit credendo, necesse est ut cum usuris solvat operando. Vel, de accepto verbi fenore usuras solvit, qui ex eo quod audit, etiam alia studet intelligere.'

LUK 19:24 Multiple spaces in '19.24··Auferte,··etc. Collatam gratiam amittit, qui prædicando aliis communicare neglexit. Augetur vero illi qui in ea laboravit. Sicut regium chrisma quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit. Spiritus enim Domini qui a Saul recessit, directus est a die illa et deinceps in David.'

LUK 19:26 Multiple spaces in '19.26··Et abundabit.··Mystice: cum omnis Isræl salvus erit, tunc plenitudo spiritualis gratiæ quam modo torpenter exercemus, doctoribus illius temporis abundanter conferetur.'

LUK 19:28 Multiple spaces in '19.28··Et his dictis.··Finita parabola, vadit Hierosolymam, ut ostenderet de ejusdem maximæ civitatis eventu parabolam fuisse præmissam, quæ non longe post, et ipsum occisura ob odium regni ejus hostili clade sit peritura.'

LUK 19:29 Multiple spaces in '19.29··Ad Bethphage.··Bethphage, viculus sacerdotum in monte Oliveti, et interpretatur domus buccæ.··Bethania villa vel civitas in latere ejusdem montis, et dicitur domus obedientiæ.··Has Dominus Hierosolymam venturus præsentia sua sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo piæ confessionis donis et obedientiæ spiritualis implevit. Quæ bene in monte Oliveti sunt positæ, id est in ipso Domino qui nos unctione spiritualium chrismatum, et conscientiæ pietatisque luce refovet. Et quia non vult abscondi civitatem supra se positam, mittit discipulos in castellum, quod est contra eos, ut per eos totius contra positi orbis munitiones penetret.'

LUK 19:30 Multiple spaces in '19.30··Intrœuntes invenietis.··Intrœuntes in mundum prædicatores inveniunt populum nationum, perfidiæ vinculis irretitum, liberum et lascivum. Cui nemo,··etc., id est, nullus rationalis doctor frænum correctionis posuit, qui vel linguam a malo prohiberet, vel in arctam viam vitæ ire cogeret. Nemo indumenta salutis quibus calefieret,··utilia suadendo contulit. Nemo sedit,··quia nullus stultitiam ejus deprimendo correxit. Alligatum.··Alligatus vinculis perfidiæ, in quo addictus vel astrictus Domino errore famulabatur, sed dominatum sibi vindicare non poterat, quem Dominum fecerat non natura, sed culpa. Et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur. Nam, etsi multi dii et domini, generaliter tamen unus Deus et unus Dominus.'

LUK 19:33 Multiple spaces in '19.33··Solventibus autem,··etc. Non despicias hunc asellum, quia sicut in vestitu ovium sunt lupi rapaces, ita sub exuviis corporis (quod nobis est commune cum belluis) mens Deo plena vegetatur. Dixerunt.··Multos habebat dominos qui non uni superstitioni deditus, sed pro libitu immundorum spirituum raptabatur ad varios errores. Quid solvitis.··Qui solvendo pullo contradixerant, audito nomine quiescunt, quia magistri errorum qui doctoribus ad salutem gentium venientibus obsistunt, suas tenebras defendunt, donec miraculis attestantibus veri possessoris virtus emineat. Sed postquam Dominicæ fidei potestas apparet, cedentibus adversariorum querelis, cœtus qui Deum corde portet adducitur.'

LUK 19:35 Multiple spaces in '19.35··Vestimenta.··Vestimenta apostolorum doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum, et gratia spiritualiter, quibus illi corda hominum prius nuda et frigida contegunt, ut mereantur habere sessorem Christum. Imposuerunt.··Dum populus gentium portat Christum, discipuli in via vestimenta sternunt, quia corporis sui exuentes amictum simplicibus sanguine suo viam parant, ut inoffenso gressu mentis, Hierosolymam, quo Christus ducit, tendant, id est ad veram pacis visionem.'

LUK 19:37 Multiple spaces in '19.37··Ad descensum.··Descendente Domino de monte Oliveti, id est, humiliante se ad infirmitatem nostræ carnis illo qui erat in forma Dei, cum eo descendunt turbæ, id est, humiliatur qui ejus misericordia indigent, ut ab eo exaltentur. Gaudentes.··Frequenter ingressus est civitatem Hierusalem, sed non rex vocatus, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius eorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat. Super.··Maxime de resurrectione Lazari, quæ nuper facta erat. Nam et propterea obviam venit ei turba, quia hoc signum factum audierant ab eo. Laudant etiam de signis et doctrina, quæ fecit cum ascendit ad diem scenopegiæ, quod Joannes narrat.'

LUK 19:38 Multiple spaces in '19.38··Benedictus.··Turba post modicum crucifixura, regem appellat, exspectatum secundum carnem David filium venisse declarat, ut adversum se testimonium extorqueatur invitis. Pax.··Sicut nascente Domino hominum et angelorum agmina cœlestia decantabant: Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus,··etc. Sic eidem mox triumphaturo homines concinunt: Pax in cœlo, et gloria in excelsis.'

LUK 19:39 Multiple spaces in '19.39··Magister.··Mira invidentium dementia, quem vera docentem noverant, cum magistrum appellari audiunt, discipulos ejus quasi melius edocti redarguendos æstimant, quos ille instituerat, quem Deum apparet esse per miracula.'

LUK 19:40 Multiple spaces in '19.40··Lapides.··Crucifixo Domino apostolis præ timore tacentibus, petræ quæ scissæ sunt, apertis monumentis Deum et mundi Dominum aperte clamabant. Mystice: si cæcitas contigerit in Isræl, ut a laude Dei conticeat, populus gentium mollito corde lapideo Creatorem suum credet et annuntiabit.'

LUK 19:44 Multiple spaces in '19.44··Et non relinquent.··Perversus enim cum perversionem adjicit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur, et hoc ideo, quia non cognoveris tempus.··Perversam enim animam Deus visitat, aliquando præcepto, aliquando miraculo. Sed quia superbiens contemnit, nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis tradetur, cum quibus in æterno judicio damnationis societate colligitur. Ad pacem,··etc. Dum carnem das voluptatibus mala ventura non prospiciens, habes bona præsentia quæ ad pacem possunt esse temporalem. Et cur hoc, subdit, scilicet, quia non prævidet mala quæ ei eventura sunt. Si enim prævideret, in præsentibus prosperis lætata non fuisset.'

LUK 19:45 Multiple spaces in '19.45··Et ingressus.··Post enumerata mala, ingressus templum ejecit vendentes et ementes, per hoc innuens, quod ruina populi, maxime ex sacerdotum culpa fuit; dum enim vendentes et ementes percutit, ostendit unde radix perditionis processit.'

LUK 19:47 Multiple spaces in '19.47··Et erat docens.··Domus Dei est conscientia fidelium, quam facit speluncam latronum qui, relicta simplicitate sanctitatis, illud meditatur agere, unde proximum innocentem possit lædere. Sed econtra Dominus mentes fidelium ad cavenda mala erudit. Quærebant illum perdere.··Ideo non poterant illum perdere, quia timebant tumultum populi, vel ideo volebant perdere, quia, neglecto, suo magisterio, totum populum videbant ad ejus doctrinam confluere.'

LUK 20:2 Multiple spaces in '20.2··In qua potestate.··De Dei potestate dubitant, et subintelligi volunt diaboli esse quod facit. Unde addunt: Aut quis est,··etc. In quo plane negant Dei Filium, quem non suis viribus, sed alienis signa facere credunt.'

LUK 20:3 Multiple spaces in '20.3··Interrogabo vos,··etc. Poterat aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut vel suo silentio vel sua sententia condemnentur.'

LUK 20:4 Multiple spaces in '20.4··Baptismus Joannis,··etc. Quem confitemini de cœlo habuisse prophetiam mihi perhibuit testimonium, et ab illo audistis in qua potestate ego faciam. Quod illi intelligentes, dubitant quid debeant respondere. Neque ego,··etc. Propter duas causas veritas quærentibus est abscondenda. Vel, quia minus capaces sunt ad audiendum; unde dicitur: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo Joan. 16.. Vel quia ex odio et contemptu quærunt; unde dicitur: Nolite sanctum dare canibus Matth. 7..'

LUK 20:9 Multiple spaces in '20.9··Cœpit autem.··Principibus sacerdotum et scribis de sua interrogatione confutatis, Dominus quod cœperat, exsequitur, et illis audientibus plebem, quod sua verba libentius audiat alloquitur, inferens parabolam qua et illos impietatis arguat, et regnum Dei ad gentes transferendum ostendat. Vineam.··Moraliter: Vinea Domini sabaoth, domus Isræl Isa. 5.: coloni, operarii, qui ad excolendum prima hora, tertia, sexta et nona sunt conducti. Et ipse peregre,··etc. Qui ubique est, diligentibus se præsentior est, negligentibus abest, et longo tempore abfuit, ne perperam videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia.'

LUK 20:10 Multiple spaces in '20.10··Et in tempore.··Primus servus qui mittitur, Moyses legislator. Qui per quadraginta annos fructum legis quam dederat, a cultoribus inquirebat, sed cæsum dimittunt inanem.'

LUK 20:11 Multiple spaces in '20.11··Et addidit,··etc. Alter servus David propheta, qui post Moysem colonos vineæ psalmodiæ modulamine et citharæ dulcedine ad exercitium boni operis invitavit, sed et hunc contumelia affectum, dimittunt inanem, dicentes: Quæ nobis pars in David, aut quæ hæreditas in filio Isai Reg. 12.? Qui tamen pro hac vinea, ne penitus exstirpetur exorat: Domine Deus virtutum, converte et respice de cœlo, et vide et visita vineam istam Psal. 77.. Tertius servus chorus prophetarum. Qui populum corripiebant, et mala quæ vineæ imminerent prædicabant, sed et illos persecuti sunt et occiderunt.'

LUK 20:14 Multiple spaces in '20.14··Quem cum vidissent.··Aperte probat Judæos, non per ignorantiam crucifixisse Filium Dei, sed per invidiam. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ Psal. 117.. Et ideo consulentes sibi dicunt: Ecce mundus totus post eum abiit Joan. 12., etc. Hæreditatem ergo Ecclesiæ quam non moriens Pater reliquit, sed ipse sua morte emptam resurgendo possedit, hanc Judæi eripere volunt, dum fidem, quæ per eum est, exstinguere conantur, justitiæ Dei non subjecti, sed suam constituere volentes. Hic est hæres:··Christus hæres, quia morti propriæ supervixit, et testamentorum quæ ipse condidit, quasi hæreditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.'

LUK 20:15 Multiple spaces in '20.15··Et ejectum illum.··Marcus ordinem mutat: Occiderunt et ejecerunt extra vineam Marc. 12.. In quo pertinacia eorum notatur, qui post resurrectionem prædicantibus apostolis credere noluerant, sed quasi utile cadaver projicientes, gentibus suscipiendum dederunt.'

LUK 20:16 Multiple spaces in '20.16··Absit.··Contradicunt sententiæ quam contra perfidiam suam dictam esse cognoscunt. Quod enim in mente gerebant, in parabola contineri intelligunt. Negantibus ergo Judæis justum fore, divinæ scientiæ legis (quam ipsi spernebant) ad gentes transferri, quid Salvator respondeat attende.'

LUK 20:17 Multiple spaces in '20.17··Quid est,··etc. Quomodo implebitur hæc prophetia? Nisi quia Christus a vobis reprobatus, credituris gentibus est prædicandus, ut in se uno angulari lapide duos condat parietes. Ædificantes.··Qui supra coloni, hic ædificantes dicuntur, quia qui plebem ad ferendos fructus excolere, hanc ipsi Domino inhabitatore dignam quasi domum constituere jubebantur.'

LUK 20:18 Multiple spaces in '20.18··Omnis qui ceciderit.··Qui credit et tamen peccat, cadit super lapidem, et non conteritur, sed confringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur. Sed cui lapis irruit, id est, qui negat penitus, conteritur, ut nec testa remaneat. Vel cadit super eum, qui modo contemnit, et injuriis afficit, necdum penitus interit, sed quassatur, ut non ambulet rectus. Cadit super eum lapis, quem veniens in judicio opprimit.'

LUK 20:19 Multiple spaces in '20.19··Et quærebant,··etc. Quasi mentientem quærunt interficere in quo vera probantur quæ dixerat. Ipse est enim hæres, illi pravi coloni qui solo humano terrore retardantur donec veniret hora ejus.'

LUK 20:20 Multiple spaces in '20.20··Et observantes.··Quod præ timore populi, per se non possunt, inanibus præsidiis efficere volunt, velut immunes a morte ipsius videantur.'

LUK 20:22 Multiple spaces in '20.22··Licet nobis,··etc. Cum nuper sub Augusto Judæa Romanis stipendiaria facta esset, Pharisæi qui de justitia sibi applaudebant, qui decimas et primitiva Deo dabant, tributa homini solvenda negabant, pro qua seditione postea regnum et tota patria destructa sunt.'

LUK 20:24 Multiple spaces in '20.24··Cujus habet,··etc. Alia imago Dei, alia mundi. Si ergo Christus non habuit imaginem Cæsaris, cur censum dedit? Non de suo dedit, sed mundo reddidit quæ erant mundi. Et tu si non vis esse obnoxius Cæsari, noli habere quæ sunt mundi. Si habes divitias, obnoxius es Cæsari. Si vis terreno regi nihil debere, omnia tua relinque et Christum sequere. Et bene prius quæ Cæsaris sunt reddenda decernit. Non enim potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiaverit.'

LUK 20:25 Multiple spaces in '20.25··Reddite ergo.··Sicut Cæsar exigit impressionem suæ imaginis, sic et Deus animam lumine vultus sui signatam.'

LUK 20:27 Multiple spaces in '20.27··Accesserunt autem,··etc. Duæ hæreses erant in Judæis: Pharisæorum, qui præferebant justitiam traditionum et observationum, unde et divisi vocabantur a populo, et Saducæorum, qui et ipsi vindicabant sibi quod non erant, id est justi.'

LUK 20:28 Multiple spaces in '20.28··Magister.··Qui resurrectionem corporum non credunt, et animas putant interire cum corporibus, turpitudinem fabulæ fingunt, quæ deliramenti arguit eos qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri, ut in gente eorum hoc aliquando acciderit. Ut accipiat,··etc. In lege litteræ cogebatur nubere in vita. Sed in lege spiritus commendatur castitas.'

LUK 20:35 Multiple spaces in '20.35··Illi vero,··etc. Cum omnes boni et mali sint resurrecturi et absque nuptiis mansuri, Dominus tamen ut ad gloriam resurrectionis incitet, de solis electis disserit. Si autem in resurrectione neque ducent uxores, resurgent ergo corpora quæ possunt nubere et ducere. Quod dicitur de his qui habent membra genitalia, sed nulla voluptate vel necessitate nubendi mancipabuntur. Et nota quod cum insidiatoribus et conculcatoribus secreta mysteria loquatur, non tamen sanctum dat canibus, sed aderant multi idonei quos propter aliorum immunditiam non oportebat negligi. Neque nubent,··etc. Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem, ubi ergo non est mors, neque connubia.'

LUK 20:37 Multiple spaces in '20.37··Quia vero resurgent mortui.··Postquam propositæ quæstioni de resurrectionis conditionibus satisfecit, de ipsa resurrectione contra eorum infidelitatem agit.'

LUK 20:40 Multiple spaces in '20.40··Et amplius,··etc. Confutati in sermonibus non amplius interrogant, sed aperte comprehensum Romanæ potestati tradunt, ex quo intelligimus venena invidiæ posse quidem superari, sed difficile conquiescere.'

LUK 20:41 Multiple spaces in '20.41··Quomodo dicunt,··etc. Consummaturus præcepta Dominus, in fine testamenti sui fidem concludit ut Dominum Jesum verum Deum et verum hominem ad dexteram Patris sedere credamus.'

LUK 20:43 Multiple spaces in '20.43··Donec ponam.··Quod a Patre subjiciuntur inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturæ, qua in altero aliter operatur, significat. Nam et Filius subjicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram.'

LUK 20:46 Multiple spaces in '20.46··Attendite a scribis.··Duplici ratione jubemur attendere a vanæ gloriæ cupidis, ne vel eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalium inflammemur. Et amant salutationes in foro.··Non salutari in foro, nec primas sedes vetat eis quibus debentur ex ordine officii, sed eis qui indebite amant. Animum enim, non gradum redarguit. Nec vero caret culpa, si is fori litibus interesse velit, qui desiderat sedere in cathedra Moysi. Qui devorant,··etc. Marcus: Sub obtentu prolixæ orationis,··qui ut religiosiores appareant, prolixius orant, ubi ab infirmis quibuslibet, et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni laudes et pecunias accipiant, quorum oratio fit in peccatum, ut non solum pro aliis non possint intercedere, sed nec sibi ad salutem proficere, imo pro ipsis orationibus magis damnabuntur. Hi accipient damnationem.··In hoc insinuat illos etiam, qui in angulis stantes orant, ut videantur ab hominibus, damnationem quidem mereri, sed istos majorem.'

LUK 21:1 Multiple spaces in '21.1··Respiciens autem,··etc. Qui appetitores primatus, et vanæ gloriæ cavendos esse monuerat, etiam dona ferentes in domum Domini certo examine discernit, ut retribuat singulis secundum intentionem cordis.'

LUK 21:4 Multiple spaces in '21.4··Ex abundanti.··Judæus ex abundantia mittit, qui de justitia præsumens, ita orat apud se Luc. 18.: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut cæteri hominum.··Omnem victum Ecclesia in munera Dei mittit, quæ omne quod innuit, non sui meriti, sed divini muneris intelligit, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.'

LUK 21:5 Multiple spaces in '21.5··Et quibusdam.··Post oblationem viduæ in qua Ecclesia de gentibus signatur, destructio templi supponitur, ut velamento litteræ occultantis, recondita sacramenta Ecclesiæ incipiant patescere. Curavit enim Deus civitatem et templum et omnia figuralia subvertere, ne quis post adventum Christi ad illa recurreret.'

LUK 21:7 Multiple spaces in '21.7··Interrogaverunt.··Quia laudantibus ædificationes templi prædixerat omnia destruenda, discipuli (sicut Marcus ait) Petrus, Jacobus, et Joannes et Andræas separatim quærunt tempus, et signa prædictæ destructionis.'

LUK 21:8 Multiple spaces in '21.8··Multi enim.··Imminente Hierosolymorum excidio, multi fuere principes qui se Christos esse, et tempus libertatis appropinquare dicerent. Temporibus quoque apostolorum hæresiarchæ multi prodierunt, qui inter cæteras falsitates diem Domini instare prædicabant, quos et Apostolus redarguit.'

LUK 21:9 Multiple spaces in '21.9··Prælia et seditiones.··Hæc a passione Domini in Judæa abundaverunt, quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judæam deserant, admonentur, quia non statim finis,··sed post quadragesimum secundum annum.'

LUK 21:10 Multiple spaces in '21.10··Tunc dicebat.··Horum alia a cœlo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus. Mystice. Regnum adversus regnum, et pestilentia eorum quorum sermo, ut cancer serpit, et fames, audiendi verbum Dei, commotio terræ, a vera fide separatio in hæreticis intelligi debet, qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiæ victoriam faciunt. Et signa magna.··Hæc etiam eo tempore impleta apud Josephum inveniuntur, qui narrat stellam gladio similem per annum supra Hierosolymam pependisse, et currus equitesque armatos quadraginta diebus in ære debellasse, et vitulam inter manus immolantium agnam peperisse.'

LUK 21:13 Multiple spaces in '21.13··Continget autem,··etc. Eorum qui vel persequuntur, vel vivendo non mutantur. Mors enim justorum bonis est in adjutorium, malis in testimonium damnationis ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt, ut vivant.'

LUK 21:16 Multiple spaces in '21.16··A parentibus,··etc. Majus tormentum, cum aliquis ab illis patitur, de quibus præsumebat, quia cum damno corporis mala cruciant amissæ charitatis. Et quia dura sunt quæ prædicuntur de afflictione mortis, subditur consolatio de gaudio resurrectionis.'

LUK 21:18 Multiple spaces in '21.18··Et capillus.··Quasi dicat: Cur timetis ne pereat, quod incisum dolet, quandoquidem nec illuc potest perire in vobis, quod incisum non dolet? Caro enim incisa dolet, capillus non dolet.'

LUK 21:19 Multiple spaces in '21.19··In patientia vestra.··Patientia radix et custos est omnium virtutum. In hac ergo animas, quæ corpus possident, possidemus, cum ipsas animas ad patiendum ratione regimus. Vera autem patientia est aliena mala æquanimiter perpeti; contra eum qui mala irrogat, nullo dolore moveri.'

LUK 21:21 Multiple spaces in '21.21··Et qui in regionibus.··Ecclesiastica historia narrat Christianos qui in Judæa erant, imminente excidio ab angelo monitos fuisse, et trans Jordanem in civitate Pella, donec desolatio Judææ impleretur, habitasse.'

LUK 21:23 Multiple spaces in '21.23··Erit enim pressura,··etc. Hæc pressura et ira usque hodie populo illi per omnes gentes disperso durat. Non tamen in æternum durabit.'

LUK 21:24 Multiple spaces in '21.24··Donec impleantur,··etc. Id est, Donec plenitudo gentium intraverit, et sic omnis Isræl salvus Rom. 11., et quasi ad solium propriæ nativitatis gavisurus redeat. Quid enim impletis temporibus nationum, et omni Isræl salvato sequatur, Dominus ex ordine ponit. Nam et hæc secundum Matthæum apostoli quæsierunt, non solum tempus evertendi templi, sed et signum adventus ejus, et consummationis sæculi.'

LUK 21:25 Multiple spaces in '21.25··Et erunt signa.··Hæc de ipso adventu, cum omnes virgines prudentes et fatuæ, insolito clamore suscitatæ, lampades ornant, id est, opera secum numerant, pro quibus maximo cum timore jam instantem æterni discriminis exspectant eventum. Appropinquante extremo judicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarumque orbis prementibus undique colonis inficitur: maxima cœli luminaria novo horrore percussis radiis, turbatam faciem velant, quia, appropinquante termino suo, elementa quasi paventia nutant et fremunt.'

LUK 21:27 Multiple spaces in '21.27··Et tunc videbunt.··Quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc corda ad ejus patientiam non inclinant. Quia vero contra reprobos hæc dicta sunt, mox ad consolationem electorum supponit.'

LUK 21:28 Multiple spaces in '21.28··His autem fieri incipientibus.··Id est, cum plagæ crebrescunt, cum terror judicii commotis virtutibus ostenditur. Levate capita.··Exhilarate corda vestra, quia, dum finitur mundus cui amici non estis, prope est redemptio quam quæritis. Quod vero mundus despici debeat, provida comparatione manifestatur.'

LUK 21:29 Multiple spaces in '21.29··Videte ficulneam.··Regnum Dei æstati comparat, quia tunc mœroris nostri nubila transibunt, et æterni dies vitæ sub claritate solis fulgebunt. Sicut enim ex fructu arborum vicina æstas cognoscitur, ita et ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei. Ex his verbis ostenditur, quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit ut cadat, ad hoc germinat ut quæcunque germinaverit, cladibus consumat.'

LUK 21:33 Multiple spaces in '21.33··Cœlum et terra.··Nihil in corporum natura cœlo et terra durabilius est. Nihil transit velocius quam sermo. Verba quousque imperfecta sunt verba non sunt, si perfecta sint jam omnino non sunt: neque enim perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo: Cœlum et terra transibunt.··Quasi dicat: Omne quod apud vos durabile, et sine mutatione est, ad æternitatem durabile non est, et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sermo meus, qui transit, sententias manentes exprimit. Verba autem mea non transibunt.··Et cum verba mea ita absque dubio sint implenda, videte ne contra contestationem verborum meorum sitis dediti crapulæ, et ebrietati, et sæcularibus curis, sicut quidam erunt tempore imminentis judicii: De quibus dicitur: Cum dixerint: Pax et securitas, superveniet repentinus interitus I Thess. 5..'

LUK 21:37 Multiple spaces in '21.37··Erat autem,··etc. Quod verbo docuit exemplo astruit. Qui ante universale judicium, et singulorum incertum exitum voluptatibus et curis sæculi renuntiare, et vigilare monuit et orare, ipse imminente sua passione, doctrinæ, vigiliis, precibusque instat, et eos pro quibus passurus erat, verbo provocat, et oratione Patri commendat. Sic et nos cum inter prospera juste et pie conversamur, inter adversa de divina misericordia non desperemus. Diebus docemus in templo, quia fidelibus boni operis formam præbemus; noctibus in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritualis consolatione respiramus.'

LUK 22:1 Multiple spaces in '22.1··Appropinquabat,··etc. Qui dicitur Pascha,··etc. Pascha non a passione, sed a transitu nominatur, quod illa die transivit exterminator per Ægyptum, vel Dominus liberans populum suum, quo nomine significabatur Agnum in hac die de mundo ad Patrem transiturum. Inter Pascha vero et azyma hoc distat, quod Pascha vocatur solus dies, in quo agnus occidebatur ad vesperam, id est decima quarta luna primi mensis. Dies azymorum erant a quinta decima luna usque ad vigesimum primum diem ejusdem mensis. Sed evangelistæ indifferenter ponunt, et diem Azymorum pro Pascha, et Pascha pro diebus Azymorum, unde hic Lucas: Dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha Luc. 12., quia et Paschæ dies in azymis panibus celebrari præcipiebantur. Et nos quasi perpetuum Pascha facientes, semper ex hoc mundo transire præcipimur: uno die immolato agno ad vesperam sequuntur septem dies Azymorum, quia Christus in plenitudine temporum semel pro nobis passus, toto tempore sæculi (quod septem diebus agitur) in azymis sinceritatis et veritatis præcepit esse vivendum.'

LUK 22:2 Multiple spaces in '22.2··Et quærebant,··etc. Hæc ante biduum Paschæ congregatis principibus sacerdotum et scribis in atrium Caiphæ Matthæus gesta testatur.'

LUK 22:3 Multiple spaces in '22.3··Intravit.··Dicit Joannes, quod post buccellam a Domino traditam intravit Satanas in Judam. Sed et ante buccellam invaserat eum Satanas, et quem prius intraverat ut deciperet, postmodum intravit, ut jam sibi traditum plenius possideret.'

LUK 22:7 Multiple spaces in '22.7··Venit autem dies.··Licet sequenti die, id est quintadecima luna sit crucifixus, hac tamen nocte qua Agnus immolabatur, et carnis sanguinisque suis discipulis sacramenta celebranda tradidit, et a Judæis tentus, ligatus, ipsius immolationis, id est passionis suæ, sacravit exordium.'

LUK 22:10 Multiple spaces in '22.10··Ecce intrœuntes.··Sicut Deus cunctorum præscius, cum discipulis loquitur de his quæ alibi geruntur. Et bene paraturis Pascha amphoram aquæ portans occurrit, ut ostendatur, quod hujus Paschæ mysterium pro ablutione mundi per aquam baptismi sit celebrandum ubi veri Paschæ cultoribus typicus de limine fervor aufertur, et ad tollenda peccata vivifici fontis baptisma consecratur. Amphora significat perfectam mensuram expleti temporis, quo dignum erat hæc geri. Homo amphoram.··Sine nomine designatur, ut pauper et ignobilis æstimetur, qui a Domino eligitur. Cujus sanctitas in hoc apparet, quod in strato ejus Dominus cum discipulis, cum sublimium virtutum delectatione requiescit. Sequimini.··Consulte prætermittuntur nomina, vel bajuli aquæ, vel Domini domus, ut omnibus volentibus imbui sacramentis Christi (quod est Pascha celebrare) Christum suæ mentis hospitio suscipere quærentibus, facultas danda signetur.'

LUK 22:12 Multiple spaces in '22.12··Cœnaculum magnum.··Spiritualis est lex, quæ de angustiis terræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Qui in littera remanet, intimis Pascha facit, sed qui aquæ bajulum, id est, gratiæ præconem in domum Ecclesiæ sequitur, transcendens litteræ superficiem, in mentis solio refectionem parat Christo, dum cuncta vel Paschæ sacramenta, vel cætera legis decreta de eo intelligit scripta.'

LUK 22:15 Multiple spaces in '22.15··Desiderio desideravi,··etc. Desiderat primo typicum Pascha manducare, et sic passionis suæ mysteria mundo declarare, ut et antiqui Paschæ probator exsistat, et hoc ad suæ dispensationis figuram pertinuisse demonstrans, jam adveniente veritate umbra cessare debeat. In cujus rei figura defecit manna, postquam comederunt filii Isræl de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo.'

LUK 22:16 Multiple spaces in '22.16··Non manducabo.··Non ultra Mosaicum Pascha celebrabo, donec in Ecclesia quod est regnum Dei spiritualiter intellectum compleatur. In hoc regno usque hodie manducat Christus, cum ea quæ Moyses rudi populo carnaliter observanda præcepit, in membris suis spiritualiter exercet.'

LUK 22:17 Multiple spaces in '22.17··Et accepto calice.··Hic calix ad vetus Pascha, cui finem imponebat, pertinet. Quo accepto gratias agit, ideo scilicet, quia vetera transierunt et nova omnia erant ventura. Gratias egit.··Ostendit quid quisque facere debet in flagello culpæ propriæ, cum ipse æquanimiter flagella tulit alienæ.'

LUK 22:18 Multiple spaces in '22.18··Dico enim vobis.··Sicut typicum esum agni, sic et typicum Paschæ potum negat se bibiturum, donec ostensa resurrectionis gloria, regnum Dei, id est fides mundi adveniat, ut per horum duorum immutationem sacramentorum, cætera legis sacramenta vel jussa ad spiritualem observantiam doceat transferenda. Potest tamen simpliciter accipi, quod ab hora cœnæ usque ad tempus resurrectionis quo in regno Dei erat venturus, vinum non erat bibiturus. Post resurrectionem enim cum discipulis manducavit et bibit.'

LUK 22:19 Multiple spaces in '22.19··Et accepto.··Finitis veteris Paschæ solemniis transit ad novum, quod in suæ redemptionis memoria in Ecclesiam frequentare desiderat, ut pro carne et sanguine agni, suæ carnis et sanguinis sacramentum in panis et vini figura substituat. Frangit et porrigit, ut ostendat sui corporis fractionem non sine sua sponte futuram. Agit gratias de veteribus terminatis, et novis incipiendis. Pane,··etc. Quia panis corpus confirmat, vinum operatur sanguinem.'

LUK 22:21 Multiple spaces in '22.21··Verumtamen,··etc. Sicut de passione prædixit, sic prædixit et de proditore, ut videns se latere non posse, pœniteat facti. Nec designat ex nomine, ne manifeste correctus impudentior fiat. Mittit ergo culpam in numero, ut conscius pœnitentiam agat prædixit et pœnam, ut quem pudor non convicerat, denuntiata supplicia cœrceant. Manus tradentis me.··Exemplo Judæ Filium hominis tradit, qui illud inviolabile Dominici corporis sacramentum violare præsumit. Vendit, qui ejus timore et amore neglecto caduca amare convincitur et criminosa'

LUK 22:24 Multiple spaces in '22.24··Facta est,··etc. BEDA. Causa contentionis nobis incognita, sed non est incredibile, etc., usque ad quid spiritualis magister jusserit videamus. AMBR. Caveamus ergo impendio, etc., usque ad ut non de prælatione jactantia sit, sed de humilitate contentio.'

LUK 22:25 Multiple spaces in '22.25··Dixit autem eis.··Pius magister non initæ contentionis arguit, sed formam humilitatis quam sequantur, describit; quasi dicat: Vos more sæcularium per prælationem pervenire vultis ad regni possessionem, sed ad summam virtutum non potentia venitur, sed humilitate. Necesse est autem ut correctionem subditus et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina, aut ne districtio rigida, aut pietas sit remissa.'

LUK 22:27 Multiple spaces in '22.27··Nam quis,··etc. Ad verba exhortationis explendæ exemplum de se exponit. Hinc Joannes scribit Joan. 13.: Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister,··etc. Possunt et in verbo ministrandi omnia quæ Dominus in carne gessit, non tantum prædicando vel miraculis admovendo, sed etiam animam quam pro nobis accepit, ponendo, ut et nos pro invicem ponere animas discamus.'

LUK 22:28 Multiple spaces in '22.28··Permansistis mecum.··Infirmitas mea non conturbavit vos, sed in bono cœpto perseverastis. Sicut ergo mihi perseveranti usque ad mortem dedit Pater nomen quod est super omne nomen Phil. 3.: sic et ego perseverantes vos mecum ducam ad æternum regnum. Intelligendum est Judam jam recessisse, et multos alios jam retro abisse, auditis verbis incomprehensibilis sacramenti quando hæc loquebatur Dominus.'

LUK 22:30 Multiple spaces in '22.30··Et sedeatis super thronos.··Hæc mutatio dextræ Excelsi, ut qui humiles nunc gaudent ministrare conservis, tunc sublimes super mensam Domini perpetuis dapibus alantur, et qui in tentationibus injuste judicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos justi judices veniant. Quanto enim hic despectiores, tanto illic majori culmine potestatis excrescent. Judicantes duodecim.··Per duodecim, non duodecim personæ, sed multitudo judicantium significatur, propter duas partes septenarii, quo universitas significatur, id est tria et quatuor per quas duodecim multiplicantur.'

LUK 22:31 Multiple spaces in '22.31··Ait autem Dominus.··Ne glorientur duodecim quod soli de tot millibus cum Domino in tentationibus permansisse dicerentur, admonet eos eadem procella potuisse conteri, nisi divina gratia fuissent protecti. Cum vero Satanas expetit tentare, et velut qui triticum purgat ventilando concutere, docetur nullus a diabolo, nisi Deo permittente tentari. Ecce Satanas,··etc. Satanas bonos ad cribrandum petit, cum ad eorum afflictionem æstibus anhelat malitiæ. Quo enim invidens eorum tentationem appetit, eo illorum quasi probationem deprecans petit.'

LUK 22:32 Multiple spaces in '22.32··Ego autem rogavi.··Non ut tenteris, sed ne deficiat fides tua, ut post lapsum negationis ad pristinum statum pœnitendo resurgas. Utile est enim sanctis et tentationibus examinari, ut vel tentati quam fortes fuerint appareat, vel cognita per tentationem sua infirmitate fortiores fieri discant, et sic cum probati fuerint accipiant coronam vitæ.'

LUK 22:33 Multiple spaces in '22.33··Qui dixit ei,··etc. Quia Dominus dixerat se pro Petro orasse, conscius ille præsentis affectus et ferventis fidei, sed nescius casus futuri, non credit se ab eo posse deficere. Sed ille qui novit quid sit in homine, ne quis de suo statu incaute confidat, vel de casu incautius diffidat, sicut Deus modum, tempus, numerum negationis ejus prædicit, et sicut misericors auxilium suæ defensionis promittit.'

LUK 22:35 Multiple spaces in '22.35··Quando misi vos.··Non eadem regula vivendi persecutionis tempore qua pacis discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad prædicandum, ne quid tollerent in via præcepit; ordinans scilicet, ut qui Evangelium nuntiat, de Evangelio vivat.··Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens necessaria victui, donec sopita persecutorum insania tempus evangelizandi redeat.'

LUK 22:36 Multiple spaces in '22.36··Sed nunc,··etc. In hoc nobis quoque datur exemplum, ut nonnunquam causa instante, quædam de nostri propositi rigore sine culpa possimus intermittere. Verbi gratia: si per inhospitales regiones iter agimus, plura viatici causa licet portare quam domi habeamus. Et qui non habet.··Gladium vel habitum sumere, vel non habitum jubet emere, ut sciant legentes non facultatem resistendi deesse discipulis, sed amorem magistro potius inesse patiendi, ubi etsi nulla alia causa esset evaginandi gladium, sufficere potest illa ut, amputata servi auricula, tactu Domini sanaretur. In quo admonemur, ne iram percussi sustineamus, sed fidem resurgentes suscipiamus.'

LUK 22:38 Multiple spaces in '22.38··Ecce gladii duo.··Duo gladii promuntur, unus Novi, alter Veteris Testamenti, quibus adversus diaboli munimur insidias. Et dicitur: Satis est.··Duo gladii sufficiunt ad testimonium sponte passi Salvatoris. Unus qui et apostolis audaciam certandi pro Domino et evulsa ictu ensis auricula Domino etiam morituro pietatem virtutemque medicandi inesse doceret. Alter qui nequaquam exemptus vagina, ostenderet eos non totum quod potuere, pro ejus defensione facere permissos.'

LUK 22:39 Multiple spaces in '22.39··Et egressus.··Tradendus a discipulo Dominus consuetum locum adit, ubi facile posset inveniri, ne mortem putaretur timuisse. Et bene discipulos sanguinis et corporis sui mysteriis imbutos, in montem Oliveti educit ut omnes in morte ipsius baptizatos designaret, altissimo sancti Spiritus charismate confirmandos.'

LUK 22:40 Multiple spaces in '22.40··Orate.··Impossibile est hominem non tentari, nec ait, ut non tentemini, sed, ne intretis in tentationem. Orate,··id est, ne tentatio vos superet, et intra casses suos teneat.'

LUK 22:41 Multiple spaces in '22.41··Et ipse,··etc. Dato apostolis præcepto orandi, et ipse avulsus est ab eis. Solus orat pro omnibus qui solus pro omnibus passurus erat, innuens orationem suam, tantum quantum et passionem a nostra distare. Jactus est lapidis,··etc. In hoc mystice innuit, ut in idipsum dirigant lapidem, id est usque ad ipsum perducant intentionem legis, quæ scripta erat lapide: usque ad illum enim potest pervenire ille lapis, quoniam finis legis est Christus omni credenti ad justitiam Rom. 10..'

LUK 22:42 Multiple spaces in '22.42··Orabat dicens.··Orat non tam timore patiendi, quam misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum. Unde et signanter dicit: Istum,··id est, populi Judæorum qui non habent excusationem ignorantiæ in meam mortem, quia quotidie annuntior illis in lege et prophetis. Si ergo fieri potest, ut sine interitu Judæorum credat multitudo gentium, recuso passionem. Si vero illi excæcandi sunt, ut alii videant, non mea, sed tua fiat voluntas. Pater, si vis,··etc. AMBR. Pro me doluit cum pro se nihil habuit quod doleret. Suscepit enim tristitiam meam ut mihi largiretur suam lætitiam. Confidenter ergo tristitiam nomino, qui crucem prædico. Verumtamen,··etc. Appropinquans Dominus passioni, infirmantium vocem et timorem ut abstraheret, in se suscepit: et rursus per obedientiam fortitudinem mentis ostendit, ut cum nobis imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ne fiat, ut tamen per fortitudinem parati simus ad implendum conditoris voluntatem potius quam nostram.'

LUK 22:44 Multiple spaces in '22.44··Et factus est sudor.··Appropinquante morte certamen mentis nostræ in se expressit, qui merito quamdam vim terrori patimur, cum post pusillum sumus inventuri quod in æternum duret. Sanguinis decurrentis in terram.··Per terram sanguine irrigatam declaratur, quod effectum suæ precis jam obtineret, ut fidem scilicet discipulorum quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret, et quidquid illa scandali de morte ejus pertulisset, hoc totum ipse moriendo deleret, sed et totum mundum peccatis mortuum ad vitam resuscitaret.'

LUK 22:47 Multiple spaces in '22.47··Ut oscularetur.··Suscipit Dominus osculum, non quod simulare nos doceat, sed ut nec proditorem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret. Unde dicitur: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus Psal. 119..'

LUK 22:49 Multiple spaces in '22.49··Domine, si percutimus in gladio.··Ordo: Cum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio,··tunc respondit: Sinite usque huc.··Id est, non vos moveat quod futurum est. Permittendi sunt hucusque progredi, ut me apprehendant, et impleantur quæ de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium et respondentis, Petrus, aviditate defensionis majore commotus, pro Domino percussit. Sed non potuerunt simul dici, quæ potuerunt simul fieri. Non ergo dicitur: Sinite usque huc, quasi Domino placuerit factum Petri, cum apud Matthæum legatur dixisse: Converte gladium tuum in locum suum,··quod post factum apparet dixisse Jesum.'

LUK 22:50 Multiple spaces in '22.50··Servum,··etc. Mystice: Servus est populus Judæorum, principibus, scilicet indebite mancipatus, qui in passione Domini dexteram aurem, id est, spiritualem intelligentiam perdidit. Sinistra, id est, vilitate litteræ contentus, non Petro tollente, sed divino judicio ablatam pandente. Quæ auris in his qui credere maluerunt, pietate Domini restituitur.'

LUK 22:52 Multiple spaces in '22.52··Venerant ad se,··etc. Juxta alios evangelistas non venerant ad Jesum principes sacerdotum et magistratus, sed in atrio Caiphæ exspectaverant. Sed quia illi de nece Domini ita agebant, ut quasi innoxii viderentur, cum per discipulum traditus, a tribuno et turbis comprehensus, a præside damnatus, a Romanis crucifixus, a populis etiam Barabbas est electus, volens evangelista eos maxime esse reos, quorum consilio cuncta gerebantur, dicit eos venisse ad comprehendendum Salvatorem qui suæ jussionis potestate venerunt. Quasi ad latronem,··etc. Stultum est cum gladiis et fustibus quærere, qui ultro se eorum offert manibus, et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem investigare per proditorem, qui quotidie in templo docet. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra qua contra lucem armamini, in tenebris est.'

LUK 22:54 Multiple spaces in '22.54··Principis sacerdotum.··Caiphæ, qui pontificatum unius anni pretio sibi emerat a Romano principe: prius tamen ad Annam, ut Joannes ait: Sequebatur a longe.··Merito a longe qui in proximo fuerat negaturus. Significat Ecclesiam imitaturam Christi passionem longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, Christus pro Ecclesia.'

LUK 22:55 Multiple spaces in '22.55··Igne in medio.··Ignis cupiditatis instinctu maligni spiritus accensus, in atrio Caiphæ ad negandum et blasphemandum Deum linguas perfidorum armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum maligna synodus gerebat, hoc ignis inter frigora noctis foris accensus typice demonstrabat. Hoc frigore ad horam torpens Petrus, quasi prunis ministrorum calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quærebat. Sed hanc infidelitatem Domino respiciente reliquit et post resurrectionem in captura piscium, cum prunas positas, et piscem superpositum vidisset, cor suum prunis amoris inflammavit.'

LUK 22:56 Multiple spaces in '22.56··Ancilla quædam.··Cur prima ancilla prodit, cum viri magis poterant cognoscere? Nisi ut iste sexus ostendatur in nece Domini peccasse, per passionem redempturus. Et ideo mulier prima resurrectionis mysterium accepit, et mandata custodit, ut veterem prævaricationis errorem aboleret.'

LUK 22:57 Multiple spaces in '22.57··At ille negavit.··Non in monte, non in templo, non in domo sua Petrus negat, sed in prætorio Judæorum, in domo principis sacerdotum ubi non est veritas, ubi Christus captus et ligatus. Quid nisi erraret, quem intromisit ostiaria Judæorum? Eva male induxit Adam, Petrum male introduxit femina.'

LUK 22:59 Multiple spaces in '22.59··Homo, nescio quid dicis.··Non solum negat Christum, qui dicit illum non esse Christum, sed etiam qui cum sit, negat se esse Christianum, et ita impletur quod dicit Dominus: Tu me negabis. Galliæus est.··Hierosolymitæ et Galilæi æque sunt Hebræi et unius linguæ, sed unaquæque provincia habet suas proprietates, vernaculum loquendi sonum mutare non potest. Et continuo.··Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, galli cantu pœnitet. Post resurrectionem sub luce quem ter negaverat, ter se amare professus est, quia qui in tenebris oblivionis erravit speratæ jam lucis rememoratione correxit et ejusdem veræ lucis præsentia plene quidque putaverat erexit.'

LUK 22:61 Multiple spaces in '22.61··Et conversus Dominus.··Intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, quod ei prædixerat, nec potuit in tenebris remanere quem lux mundi respexit.'

LUK 22:62 Multiple spaces in '22.62··Et egressus foras.··Ab impiorum concilio seclusus culpam lavat, quæ non intus ob hoc permissus est hæsitare ut in Ecclesiæ principe conderetur remedium pœnitentiæ, et nemo auderet de sua virtute confidere.'

LUK 22:63 Multiple spaces in '22.63··Illudebant,··etc. Impleta est prophetia: In virga percutietur maxilla judicis Isræl.··Et item: Dedi maxillam meam alapis.··Sed qui tunc cædebatur colaphis Judæorum, nunc cæditur blasphemiis falsorum Christianorum. Velaverunt faciem, non ut eorum scelera non videret, sed ut a se (sicut quondam Moysi fecerunt) gratiam cognitionis ejus abscondant: Si enim crederent Moysi, crederent et Domino Joan. 8.. Hoc velamen usque hodie manet super corda eorum, sed credentibus est ablatum: cum illo moriente velum templi scissum est.'

LUK 22:64 Multiple spaces in '22.64··Prophetiza.··Contumelia in eum qui se prophetam dicebat. Sed et hæretici et Judæi, qui usque hodie Christum negant, et mali Christiani qui reprobis actibus exacerbant, dum suas cogitationes et opera tenebrarum ab illo videri non putant, quasi illudentes aiunt: Prophetiza: Quis est qui te percussit?'

LUK 22:66 Multiple spaces in '22.66··Si tu es Christus.··Non veritatem desiderant, sed calumniam parant. Intelligebant Christum purum hominem de David nasciturum. Secundum hoc ergo quærunt, ut si diceret, Ego sum Christus, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem.'

LUK 22:67 Multiple spaces in '22.67··Si vobis dixero.··Sæpe dixerat se esse Christum. Interrogaverat etiam eos quomodo dicerent Christum filium David cum eum David Dominum vocet, ut per hoc ad credendum Deum provocaret: sed illi nec dicenti credere, nec interroganti respondere, nec eum qui innoxius erat dimittere volebant.'

LUK 22:69 Multiple spaces in '22.69··Ex hoc autem erit.··Qui semen David calumniari quærebant plus etiam audiunt, quod per contemptum sit venturus ad gloriam.'

LUK 22:70 Multiple spaces in '22.70··Vos dicitis.··Ita temperat responsionem ut et verum dicat, et sermo calumniæ non pateat. Maluit se Christum Filium Dei probare, quam dicere, ut condemnandi causa tolleretur his qui fatentur quod objiciunt.'

LUK 22:71 Multiple spaces in '22.71··Ipsi enim audivimus.··Ubi dixit: Erit Filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei.··Sua se sententia damnant qui eum morti tradunt quem oris et operis sui testimonio Deum esse cognoscunt.'

LUK 23:1 Multiple spaces in '23.1··Duxerunt illum.··Tradiderunt Romanæ potestati, ut eo modo Judæi ab ejus interfectione alienos se esse ostenderent, in quo non eorum innocentia, sed insania monstratur.'

LUK 23:3 Multiple spaces in '23.3··Pilatus autem.··etc. Cum duo objecta fuerint, scilicet quod attributa reddi prohiberet, et se Christum diceret, Pilatus potuit audire quod de tributis dixerat: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari,··et inde hoc quasi apertum mendacium nihilipendens, solum quæ nesciebat quæsivit. Tu dicis.··Eodem verbo quo principibus sacerdotum, respondet et præsidi, ut propria sententia ambo condemnentur.'

LUK 23:4 Multiple spaces in '23.4··Nihil invenio.··Pridie quam pateretur Dominus, ait discipulis: Venit princeps mundi hujus, et non habet in me quidquam Luc. 20.. Sed quia princeps, id est Pilatus, eum absolvit, in quo nihil damnationis invenit, vide quid agant Judæi qui non æquitatis amore verum investigant, sed invidiæ stimulo justum damnare laborant.'

LUK 23:5 Multiple spaces in '23.5··Commovet populum.··Non illum, sed se accusant. Docuisse enim populum, et a pristina corporis ignavia docendo commovisse, talique actu a Galilæa usque ad Judæam, id est totam promissionis terram, a fine usque ad finem pertransisse, non criminis, sed judicium est virtutis. Denique Pilatus nec interrogandum Salvatorem de hoc ratus, sed magis nacta occasione, liberum ab eo judicando cupit reddere.'

LUK 23:7 Multiple spaces in '23.7··Et ut cognovit.··Ne contra insontem, et quem traditum per invidiam noverat, sententiam dare cogeretur, Herodi mittit audiendum, ut a suo tetrarcha vel absolveretur vel damnaretur, sed ne qua Judæis excusatio remaneret, Herodes quoque qui natu et religione Judæus erat, quid de Christo senserit, ostendere permissus est, ut utraque regio, et Judæa in qua Christus natus, et Galilæa in qua nutritus erat, in ejus necem conspirasse monstrentur. At ipse nihil respondit.··Tacuit et nihil fecit, quia et Herodis incredulitas non merebatur videre divina, et Dominus jactantiam declinabat. Significantur autem in Herode omnes impii, qui non credunt legi et prophetis, et in Evangelio Christi opera videre non possunt. Principibus ergo sacerdotum accusantibus, apud Pilatum pauca, apud Herodem nulla respondet, ne crimen diluens dimissus a principe crucis utilitatem differret.'

LUK 23:11 Multiple spaces in '23.11··Et illusit.··Quod in alba veste spernitur et illuditur, significat quod pro totius mundi peccatis in carne casta immolatus agnus est passus et sepultus: quod hic alba, juxta alios Evangelistas purpurea vel coccinea veste illuditur, indutus, signat geminum martyrii genus, quo in passionibus Ecclesia adornatur, ut sit candidus actione, rubicundus sanguine. Ipse enim membrorum flosculis vernans, in pace lilia gignit, bello rosas. Et remisit ad Pilatum.··Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur, et si uterque reum non pronuntiat, alienæ tamen iniquitatis stimulis obsequitur.'

LUK 23:12 Multiple spaces in '23.12··Et facti sunt amici.··Nefandum fœdus, quod Herodes et Pilatus in occidendo Christum pepigerunt, successores eorum hæreditario jure custodiunt, dum Judæi et gentiles, sicut genere et religione, ita mente quoque dissidentes, in Christianis tamen persequendis, et fide Christi perimenda consentiunt. In typo Herodis et Pilati qui per Jesum amici facti sunt, Judæorum gentiumque figura servatur, ut per passionem Christi utriusque populi concordia facta sit ventura, ita tamen ut Gentilis prius capiat regnum Dei, et ad Judæum fidei suæ devotionem transmittat, ut illi quoque gloria majestatis suæ corpus vestiant Christi, quem antea despexerant.'

LUK 23:14 Multiple spaces in '23.14··Obtulistis.··Quantum studium dimittendi Jesum Pilatus habeat, attende. Primo illis accusantibus dicit se nihil causæ in eo invenisse, deinde tamen in incœpto persistentibus mittit ad Herodem, ut exploret an ille aliquid sceleris in eo invenire possit, an dimittendum decernat. Denique Herodis agnita voluntate, nec invento in Jesu facinore, plebis sententiam quærit, cui unum in Pascha oportet dimitti. Iterum etiam tertio volens dimittere, interrogat. Sed quanto curiosius dimittere quærit, tanto criminosiores ad mortem ejus invenit.'

LUK 23:15 Multiple spaces in '23.15··Sed neque Herodes.··Ad exprobrandam duritiam Judæorum vel Gentilium fatetur Pilatus, nec se, nec Herodem aliquid in occidendo Christo et illudendo invenisse, sed alienæ crudelitatis clamoribus obtemperasse.'

LUK 23:16 Multiple spaces in '23.16··Emendatum ergo,··etc. Pilatus absolvit Jesum quem probat insontem, sed ut implerentur Scripturæ, absolvit quidem judicio, quem tamen crucifigit mysterio.'

LUK 23:18 Multiple spaces in '23.18··Tolle hunc,··etc. Quia pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitæ ademptorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et vitam, et latrociniis et seditionibus in tantum se subdiderunt, ut et patriam regnumque quod Christo prætulerant, perderent, et hactenus libertatem animæ vel corporis quam vendiderant, non reciperent. Barabbam,··etc. Barabbas, qui filius magistri vel patris eorum interpretatur, ipse est Antichristus, quem illi Christo præferent, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis.··Pilatus os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universæ materiæ, per quem Deus vasa probare permittit, et tandem conterit, cum in extrema damnatione confringit.'

LUK 23:21 Multiple spaces in '23.21··Crucifige, crucifige eum.··Magna crudelitas: non solum occidere, sed crucifigere quærunt, ut manibus et pedibus ad lignum confixis producta morte necaretur, ne dolor citius finiretur, et ut in cruce diu videretur.'

LUK 23:22 Multiple spaces in '23.22··Corripiam,··etc. Hanc correptionem deridendo et flagellando nefandorum desideriis exhibuit, ne usque ad crucifigendum sævirent. Quod et verba Joannis evangelistæ, et ipsa columna testatur ad quam ligatus fuit Dominus, quæ usque hodie Dominici sanguinis cernentibus certa signa demonstrat. Sed licet Pilatus hoc agat, insatiabilis tamen sacrilegorum furor non cessat, sed magis instat quia accusationem, quam contra Dominum detulerant, sollicita Pilati interrogatione viderant evacuatam. Tandem impudici ad solas preces se convertunt, ut quod criminando vel quasi ratiocinando nequiverant, jam postulando et vociferando et perficiendo perficiunt.'

LUK 23:25 Multiple spaces in '23.25··Dimisit autem,··etc. Auctor seditionis et homicidiorum Judæis dimittitur, id est diabolus, qui ob culpam a lucis patria depulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus, et ideo pacem habere non possunt, quia pacis auctorem non elegerunt.'

LUK 23:26 Multiple spaces in '23.26··Apprehenderunt quemdam,··etc. Primo Dominus crucem portavit, sed postea imposita est Simoni, quem exeuntes obviam habuerunt, et hoc congrue: Christus enim passus est pro nobis ut sequamini vestigia ejus I Petr. 2.. Qui vero eum vult sequi, tollat crucem suam et sequatur. Quia vero Simon non Isrælita, sed Cyrenæus erat, per eum Gentiles designantur, prius peregrini et hospites testamentorum, sed nunc in fide cives et domestici Dei et cohæredes Christi, unde Simon obediens Cyreneæ hæres interpretatur. Sed Simon venit de villa, id est de pago, a quo pagani, qui a civitate Dei alieni urbanæ sunt conversationis ignari. Sed Simon pago egrediens crucem portat post Jesum, cum populi gentium paganis ritibus derelictis obedienter amplectuntur vestigia Dominicæ passionis.'

LUK 23:27 Multiple spaces in '23.27··Sequebatur,··etc. Sed non eadem mente crucem sequitur: Mali sequuntur ut morientem læti aspiciant. Mulieres, ut quem vivere desiderabant, moriturum, morientem, et mortuum plorarent. Nec ideo inducitur solus mulierum planctus, quando et multi viri dolerent, sed quia femineus sexus quasi contemptibilior, liberius poterat præsentibus principibus sacerdotum, quod contra eos senserit ostentare. Quia vero novit Dominus qui sunt ejus II Tim. 2., prætermissa furentis populi turba, ad amantes et plangentes se feminas oculos et ora convertit. Quæ plangebant.··Tristabantur de vita mortali, quæ morte erat finienda, non de cæcis qui medicum occidebant.'

LUK 23:28 Multiple spaces in '23.28··Filiæ Hierusalem.··Nota cum filios Hierusalem vocat, quod non solæ quæ cum eo venerant a Galilæa, sed etiam ejusdem urbis cives ei multæ mulieres adhæserant. Nolite flere.··Ne lamentemini me moriturum, cujus cito resurrectio mortem solvere potest, cujus mors mortem et ipsum mortis auctorem destruet. Vos potius vestramque progeniem dignis lacrymarum fontibus abluite, ne cum perfidis damnemini in ultionem meæ crucis.'

LUK 23:29 Multiple spaces in '23.29··Ecce venient dies.··Dies Romanæ obsidionis et captivitatis. Naturale est imminente captivitate, hostilique per agros urbesque clade fervente, cunctos qui evadere queant, alta quæque vel abdita refugia quibus abscondantur, requirere.'

LUK 23:30 Multiple spaces in '23.30··Cadite super nos.··Potest hoc ex superfluo intelligi de his qui utrolibet sexu seipsos castraverunt propter regnum cœlorum.'

LUK 23:31 Multiple spaces in '23.31··Quia si in viridi ligno.··Viride lignum Christus et sui electi, aridum impii et peccatores, unde ait: Si ergo ego qui peccatum non feci, qui lignum vitæ merito appellatus duodenos fructus gratiæ per singulos menses affero, sine igne passionis de hoc mundo non exeo, quæ tormenta manent illos qui fructibus sunt vacui, insuper et lignum vitæ flammis dare non timent? Et si nunc est tempus, ut incipiat judicium de domo Dei, et omnes qui volunt pie vivere Christo persecutionem patiuntur,··qui finis eorum qui non credunt Evangelio? I Petr. IV; I Tim. 3..'

LUK 23:32 Multiple spaces in '23.32··Ducebantur autem.··Impletur quod dictum est: Et cum iniquis deputatus est Isa. 53.. In morte deputatur cum iniquis, ut in resurrectione vivificet iniquos qui propter homines homo factus, hominibus dedit potestatem filios Dei fieri.'

LUK 23:33 Multiple spaces in '23.33··Calvariæ locum.··Extra portam Hierusalem erant loca in quibus truncabantur capita damnatorum, et dicebantur loca Calvariæ, id est decollatorum. Ibi crucifigitur, ut, ibi erat area damnatorum, erigantur vexilla martyrii. Et latrones,··etc. Exsecrabilis in facto iniquitas Judæorum, quæ quasi latronem crucifigit omnium Redemptorem, bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa ejus auferret. Per illum qui a dextris significatur mortificatio carnis pro cœlesti gloria, per illum qui a sinistris mortificatio carnis pro aliqua mundi causa.'

LUK 23:34 Multiple spaces in '23.34··Jesus autem,··etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt. Dividentes.··De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quæ quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus æqualiter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Sortes.··In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personæ cujusquam vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur.'

LUK 23:35 Multiple spaces in '23.35··Alios salvos fecit.··Sua se sententia damnant, qui etiam nolentes quod alios salvos fecerit, confitentur. Poterat quidem se salvare, sed quia ipse Christus Dei electus, de cruce descendere noluit. Nam qui ideo venit, ut pro nobis crucifigeretur, ideo, se de cruce salvare neglexit, quia cum cæteris peccatoribus etiam crucifixores moriendo curavit salvare.'

LUK 23:36 Multiple spaces in '23.36··Illudebant autem ei,··etc. Nota quod Judæi vocabulum Christi et Filii Dei auctoritate Scripturæ sibi traditum irrident. Milites vero Scripturarum inscii non Christo Dei electo, sed regi Judæorum insultant. Et acetum offerentes.··Acetum erant Judæi, a vino patriarcharum degenerantes. Hoc aceto milites potant Dominum, quem illorum suggestione morti tradunt.'

LUK 23:38 Multiple spaces in '23.38··Erat autem,··etc. Hæ tres linguæ præ cæteris eminebant. Hebræa, propter Judæos in lege gloriantes: Græca propter Gentilium sapientiam: Latina propter Romanos imperantes. Ergo velint nolint Judæi, omne regnum mundi, omnis mundana sapientia, omnia divina legis sacramenta testantur, quod Jesus est imperator credentium et confitentium. Hic est rex Judæorum.··Titulus qui Christum regem testatur, non infra, sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat, et ideo immolato titulus est supra positus, ut cunctis legere, id est, credere volentibus pateat, quia per crucem non perdidit, sed corroboravit imperium.'

LUK 23:40 Multiple spaces in '23.40··Increpabat eum.··Ipsa increpatio futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat, quorum alii a dextris, alii a sinistris.'

LUK 23:42 Multiple spaces in '23.42··Domine, memento mei.··Magna gratia in hoc latrone eminet. Nullum membrum a supplicio liberum habet, præter cor et linguam, totum quod liberum habet, offert. Corde credit, ore confitetur. Fidem habuit qui regnaturum credidit quem secum morientem vidit. Spem habuit, qui aditum postulavit. Charitatem firmiter tenuit, qui latronem et de sua iniquitate arguit, et vitam quam cognoverat ei prædicavit. Magna virtus, confitetur quem videt humana infirmitate morientem, quem negabant apostoli, quem viderant miracula divina virtute facientem.'

LUK 23:43 Multiple spaces in '23.43··Amen dico tibi.··Pulcherrimum affectandæ conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior gratia quam precatio. Semper enim Dominus plus tribuit quam rogatur; Ille rogabat: Memento mei,··etc. Dominus ait: Hodie mecum eris,··etc. Cito ignoscit Dominus, quia ille cito convertitur.'

LUK 23:44 Multiple spaces in '23.44··Et tenebræ,··etc. Sol retraxit radios ne aut pendentem videret Dominum, aut ne impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et nota quod sexta hora, id est sole recessuro a centro mundi, crucifigitur; diluculo, id est oriente sole, resurgit, quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram Rom. 18.. Adam peccante post meridiem, id est inclinata luce fidei, vox Domini auditur, eodem igitur temporis articulo, quo tunc peccanti Adæ obcluserat, nunc latroni pœnitenti Dominus paradisum reserat.'

LUK 23:45 Multiple spaces in '23.45··Velum templi,··etc. Hoc exspirante Domino gestum est, sed Lucas præoccupat, volens miraculum solis conjungere miraculo veli. Scinditur autem velum, ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait: Virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: Fugiamus ab his sedibus. Pater,··etc. Patrem invocans, se Filium Dei declarat. Spiritum commendans, non defectum virtutis, sed confidentiam ejusdem cum parte potestatis insinuat. Amat enim dare gloriam Patri, in quo nos informat, ut gloriam demus Creatori.'

LUK 23:47 Multiple spaces in '23.47··Videns autem centurio.··Videns quod ita haberet potestatem mittendi spiritum, quod non habet nisi conditor animarum, ipse qui crucifixerat in ipso passionis scandalo, confitetur Dei Filium, quem Judæi post tot miracula credere renuerunt. Unde per centurionem fides Ecclesiæ designatur, quæ, velo mysteriorum cœlestium per mortem Domini reserato, mox justum et Dei Filium tacente Synagoga confirmat.'

LUK 23:48 Multiple spaces in '23.48··Percutientes pectora.··Quod percutiunt pectora in signum pœnitentiæ et luctus dupliciter potest intelligi. Sive enim cujus vitam dilexerant, injuste occisum dolebant: sive cujus mortem se impetrasse meminerant, hunc in morte amplius glorificatum tremebant. Sed quæcunque causa pectus tundere cœgerit, videamus distantiam gentis et gentis. Gentiles, moriente Domino Deum timentes, apertæ confessionis voce glorificant: Judæi percutientes solum pectora, silentes domum redeunt.'

LUK 23:50 Multiple spaces in '23.50··Nomine Joseph.··Joseph per nobilitatem potentiæ sæcularis corpus accipere, per justitiam meritorum dignus est sepelire.'

LUK 23:52 Multiple spaces in '23.52··Hic accessit,··etc. Non apostoli, sed Joseph justus et constans, et Nicodemus, in quo non erat dolus, sepeliunt. Talis est etiam sepultura Christi, quæ fraudem iniquitatemque non habet, in quo obstruitur tergiversatio Judæorum. Nam si apostoli sepelissent, dicerent non sepultum quem dixerunt raptum.'

LUK 23:53 Multiple spaces in '23.53··Syndone.··Ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui nec mortui carere possunt divitiis. Mystice: In syndone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscipit. Hinc etiam mos Ecclesiæ habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur. Et posuit eum.··Bene ergo Christus in monumento justi conditur, ut habeat Filius hominis ubi reclinet caput, et justitiæ habitatione quiescat. Bene novo, ut in novitate vitæ qui Christum suscipit ambulet. Non sepelit Christum, nisi qui credit in Christum. In monumento exciso.··Solus Dominus tumulo includitur, ut sepultura illius et resurrectio a nostræ fragilitate naturæ dissimilis monstretur. Sepultus est, sed quandiu voluit: resurrexit, sed quando voluit. In quo nondum.··Si in monumento ubi alius positus fuisset, poneretur, alius resurrexisse fingeretur. In petra exciso, ne si ex multis lapidibus ædificatum esset, fossis tumuli fundamentis, furto ablatus diceretur.'

LUK 23:54 Multiple spaces in '23.54··Et dies erat,··etc. Sexta die factus homo, sabbato quievit Deus. Sexta ergo crucifixus præparationis implet arcanum. Sabbato sepulcro quiescens, resurrectionis exspectat eventum. Sic nos in sexta mundi ætate debemus pati pro Domino. In septima, id est, quando morimur, corpus in tumulo, anima cum Domino post opera manet in quiete, donec in octava resurgant corpora.'

LUK 23:55 Multiple spaces in '23.55··Mulieres.··Aliis notis Jesu post depositum corpus recedentibus, solæ mulieres, quæ arctius amabant, officium funeris inspiciebant, ut congruo tempore munus devotionis suæ offerrent, exspectantes quod Jesus promiserat, et ideo primæ viderunt.'

LUK 23:56 Multiple spaces in '23.56··Et revertentes.··Inspecta Domini sepultura revertentes parant aromata et unguenta, qui lecta, audita, recordata, passione Domini, ad opera virtutum quibus Christus delectetur se convertunt, et sabbato silent. Post sabbatum cum muneribus venturi ad Dominum, cum finita præsentis vitæ parasceve in beata quiete gaudentes exspectant tempus resurrectionis, quo Christo occurrunt cum redolentibus actionum aromatibus. Et sabbato,··etc. Mandatum erat, ut sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur. Ideo mulieres sepulto Domino, quandiu licebat operari, in unguentis præparandis occupantur parasceve usque ad solis occasum, et transacto sabbato occidente sole, ut mane venientes ungerent eum, quia vespere sabbati, præoccupante jam noctis articulo, monumentum adire non poterant.'

LUK 24:1 Multiple spaces in '24.1··Una autem sabbati,··etc. Una sabbati idem est quod prima sabbati, id est, una dies a die sabbati vel sabbatorum, quæ nunc Dominica dicitur. Quod valde mane mulieres ad monumentum venerunt, magnus fervor charitatis quærendi et inveniendi Dominum ostenditur. Mystice: Exemplum datur, ut, illuminata fide, decussisque vitiorum tenebris, ad sacrum corpus Domini accedamus. Nam sepulcrum figura est altaris, in quo celebratur mysterium corporis et sanguinis Domini. Aromata quæ deferunt odorem virtutum, et suavitatem orationum, cum quibus altari propinquare debemus, significat.'

LUK 24:2 Multiple spaces in '24.2··Lapidem revolutum.··Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur. Lex in lapide scripta est, cujus ablato tegmine Domini corpus mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur: quia etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus II Cor. 5.. Potuit autem clauso exire sepulcro, qui clauso exivit utero.'

LUK 24:4 Multiple spaces in '24.4··Mente consternatæ.··Mente consternantur, quia et lapidem immensæ magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam venerabile non inventum dolebant. Sicut tentato in solitudine Domino, expleta victoria angeli ministrabant ei, ita modo post devictam mortem venerunt angeli, qui non solum verbo, sed etiam fulgenti habitu gloriam annuntiant triumphantis. Et sicut corpori in sepulcro astiterunt, sic etiam corpori consecrato in altari quotidie assistunt.'

LUK 24:5 Multiple spaces in '24.5··Declinarent vultum.··Nota quod nec sanctæ mulieres in terram cecidisse, nec aliquis sanctorum in resurrectione Domini prostratus in terram adorare legitur; unde mos cœpit in Ecclesia paschali tempore non flecti genua in oratione, sed vultu in terram declinato orare.'

LUK 24:6 Multiple spaces in '24.6··Recordamini.··Die tertia, sicut ex hoc loco habemus, inter discipulos etiam feminis quæ eum sequebantur, Dominus resurrecturum se prædixit. Parasceve hora nona exspiravit, mane prima sabbati resurrexit. Merito autem una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suæ simplæ mortis (quæ tantum in carne erat) tenebris duplæ nostræ mortis quæ in corpore erat et anima, apposuit, et utramque nostram curavit. Si enim utramque suscepisset, nos a neutra liberasset.'

LUK 24:8 Multiple spaces in '24.8··Et recordatæ sunt.··Sicut mulieres in monumento Domini stantes, recordantur verborum quæ de sua dispensatione præfatus erat, sic nos inter Dominicæ passionis mysteria celebranda, non solum passionis, sed et resurrectionis debemus recordari.'

LUK 24:9 Multiple spaces in '24.9··Nuntiaverunt.··Sicut in principio mulier auctor culpæ viro fuit, vir exsecutor fuit erroris, ita nunc quæ mortem prior gustaverat, resurrectionem vidit, et ne perpetui reatus opprobrium apud viros sustineret, quæ culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. Et quia constantiam prædicandi non habet inferior sexus ad exsequendum infirmior, mandatur viris officium evangelizandi.'

LUK 24:11 Multiple spaces in '24.11··Et non crediderunt.··Quod discipuli tarde credunt, non tam illorum infirmitas quam nostra futura firmitas fuit, nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstratur, quæ dum legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur?'

LUK 24:12 Multiple spaces in '24.12··Petrus autem surgens.··Joannes commemorat, quod et ipse et Petrus simul cucurrerunt, et quod Petro intus intrœunte in monumentum, et vidente linteamina et sudarium, ipse Joannes inclinans se, vidit linteamina, nec introivit. Sed intelligendum est Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Joannes tacet: post vero ingressum, ut diligentius interiora dignosceret, ingressum tamen antequam Joannes intraret.'

LUK 24:13 Multiple spaces in '24.13··Nomine Emmaus.··Emmaus ipsa est metropolis civitas insignis Palæstinæ, quæ post expugnationem Judææ sub Marco Aurelio Antonio principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.'

LUK 24:15 Multiple spaces in '24.15··Dum fabularentur.··Loquentes de se Dominus appropinquans comitatur, ut et fidem resurrectionis eorum mentibus incendat, et quod se promiserat facturum, impleat: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum Matth. 28.. Appropinquans,··etc. Oculi,··etc. Apparuit quidem in specie propria, sed speciem quam recognoscerent, non ostendit. Sicut et ipsi et intus amabant, et tamen dubitabant, sic ipse foris et præsens adest, et quis sit, non ostendit. De se ergo loquentibus præsentiam exhibet, sed de se dubitantibus speciem cognitionis aufert.'

LUK 24:18 Multiple spaces in '24.18··Peregrinus es,··etc. Quibus,··etc. Peregrinum putant, quem non agnoscunt. Et vere peregrinus erat eis, a quorum fragilitate per gloriam resurrectionis jam longe stabat, a quorum fide resurrectionis nescia extraneus manebat. Vir propheta,··etc. Et quomodo tradiderunt,··etc. Prophetam et magnum fatentur, Filium Dei tacent, vel quia nondum perfecta credunt, vel si credunt timent tradi in manus Judæorum, nescientes cum quo loquuntur.'

LUK 24:21 Multiple spaces in '24.21··Nos autem,··etc. Quodammodo redarguunt seipsos, quod in illum redemptionem speraverint, quem mortuum viderant, nec resurrecturum credebant, et maxime dolent eum sine culpa occisum, quem innocentem noverant, et ex hoc tristes incedebant.'

LUK 24:22 Multiple spaces in '24.22··Terruerunt nos,··etc. Merito dicuntur teruisse eos quibus de non invento corpore plus mœstitiam addiderunt, quam de nuntiata resurrectione gaudium quo recrearentur, afferunt.'

LUK 24:24 Multiple spaces in '24.24··Abierunt quidam,··etc. Cum supra dixerit Petrum cucurrisse ad monumentum, et modo dicat Cleophas: Quidam ex nostris abierunt ad monumentum,··etc. Intelligendum est, quod duo simul ierunt. Sed Petrum solum primo commemoravit, quia primitus illi nuntiavit Maria.'

LUK 24:25 Multiple spaces in '24.25··O stulti et tardi corde.··Hic gemina humiliandi necesitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec ad implenda quæ novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophetæ de Christo locuti sunt, et eum per passionem et gloriam intraturum prædixerant, quomodo gloriatur se esse Christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat?'

LUK 24:28 Multiple spaces in '24.28··Et ipse,··etc. Mane nobiscum,··etc. Talem se exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. Probandi erant, si hunc quem nondum ut Deum diligebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed quia extranei a claritate esse non possunt, cum quibus veritas gradiebatur, ad hospitium vocant, imo cogunt. Quo exemplo colligitur, quia peregrini non solum ad hospitium sunt vocandi, sed etiam trahendi.'

LUK 24:30 Multiple spaces in '24.30··Fregit,··etc. Quem in expositione Scripturæ non cognoverunt, in fractione panis noverunt, quia non auditores legis, sed factores justificabuntur, et veritas melius operando quam audiendo intelligitur.'

LUK 24:31 Multiple spaces in '24.31··Aperti sunt,··etc. Subtrahitur carnalibus oculis species infirmitatis, ut mentibus incipiat apparere gloria resurrectionis.'

LUK 24:32 Multiple spaces in '24.32··Et dixerunt,··etc. Mystice: Ideo in Christo illis ostensa est alia effigies, ne eum nisi in fractione panis cognoscerent, ut omnes intelligant se Christum non agnoscere, nisi fiant participes corporis ejus, id est Ecclesiæ, cujus unitatem commendat Apostolus in sacramento panis, dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus I Cor. 10.. Cum ergo panem benedictum porrigit, aperiuntur oculi ut eum cognoscant, et removetur impedimentum quod a Satana in oculis erat, ne agnosceretur Jesus. Et hoc impedimentum permittit inesse Dominus donec ad sacramentum panis veniatur. Sed participata unitate corporis, aufertur impedimentum inimici, ut possit Christus agnosci. Ardens.··GREG. Exaudito sermone, cor prius torpore incredulitatis et timoris frigidum igne sancti Spiritus est accensum, ut jam superno desiderio ardeat, et ad credendam veritatem se extendat. Quot præceptis instruitur homo, quasi tot facibus inflammatur.'

LUK 24:34 Multiple spaces in '24.34··Surrexit Dominus.··Jam fama erat quod resurrexerat Jesus ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro cui apparuerat, hæc loquentes invenerant isti duo, sed et ipsi prius audierant quod resurrexerat, sed timuerunt dicere in via quando tantummodo angelos dixerunt visos mulieribus. Ignorantes enim eum cum quo loquebantur, poterant timere ne inciderent in manus Judæorum, si quid passim dicerent de Christi resurrectione.'

LUK 24:36 Multiple spaces in '24.36··Stetit Jesus,··etc. Hæc ostensio est illa, de qua Joannes ait Joan. 20.: Cum sero esset die,··etc., et dixit eis: Pax vobis.··Quod vero dicit Joannes Thomam non fuisse cum illis: cum Lucas dicat istos duos invenisse undecim congregatos, et eos qui cum eis erat, intelligendum est quod Thomas inde exisset antequam Dominus eis hoc loquentibus appareret.'

LUK 24:37 Multiple spaces in '24.37··Spiritum videre. Et dixit eis.··Noverant discipuli fuisse verum hominem, sed postquam mortuus est, non credunt tertia die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. Putant ergo se videre spiritum quem emisit in passione, sed hunc errorem aufert Dominus. Quid turbati estis.··AMBR. Credebant apostoli, sed tamen turbantur, etc., usque ad quod clausis januis, Dominus cum corpore suo se improvisus infuderit. Cogitationes,··etc. Falsæ non desuper descendentes, sed sicut mala herba in corde ascendentes, fidem quam in vobis plantavi exigo, quod ex vobis ortum est condemno, si non est veritas resurrectionis, perditus est fructus passionis.'

LUK 24:39 Multiple spaces in '24.39··Palpate et videte.··Multis documentis persuadet resurrectionem præbendo se, et oculis videndum, et manibus contrectandum, qui dum palpando ossa carnemque monstrat, statum suæ vel nostræ resurrectionis signat, in qua corpus nostrum, et subtile erit per effectum spiritualis potentiæ, et palpabile per veritatem naturæ. Post resurrectionem Dominus in corpore suo duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturæ ut informet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriæ, ut invitet ad præmium.'

LUK 24:40 Multiple spaces in '24.40··Ostendit eis manus,··etc. Ut ostensa vulnerum cicatrice infidelitatis vulnus sanaret, quas cicatrices et tunc servavit, et in judicio servaturus est. Primo ad fidem resurrectionis astruendam: deinde ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit semper ostendat: tertio, ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adjuti, propositis ejusdem mortis insinuat indiciis. Sed postremo, ut in judicio quam juste damnentur impii denuntiet, ostensa quam ab illis accepit cicatrice. Non ergo ex impotentia curandi cicatrices servavit, sed ut perpetuum victoriæ suæ circumferat triumphum.'

LUK 24:41 Multiple spaces in '24.41··Habetis hic aliquid.··Ad insinuandam veritatem resurrectionis, non solum tangi, sed convesci voluit, non quod vel ipse vel nos post resurrectionem cibo debeamus indigere, sed ut corpus, non spiritum esse manifestaret, manducavit potestate, non necessitate. Aliter absorbet aquam terra sitiens aliter solis radius calens: illa indigentia, iste potentia.'

LUK 24:42 Multiple spaces in '24.42··Piscis assi.··Piscis assus, ipse mediator passus, in aquis humani generis captus laqueo mortis, assatus tempore passionis. Ipse et favus mellis nobis est in resurrectione. Favus mellis in cera, id est Divinitas in humanitate. In hujus mellis comestione signatur, quia illos in corpore suo ad æternam quietem suscipit, qui cum tribulationes pro Deo sentiunt, ab amore internæ dulcedinis non recedunt. Qui hic assantur, illic vera dulcedine satiabuntur.'

LUK 24:43 Multiple spaces in '24.43··Et cum manducasset.··Omnes ambages aufert: visus est, tactus est, manducavit, et ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, mittit manus ad Scripturas, ut etsi magicis artibus videatur potuisse quod voluit, sicut dicunt pagani, saltem videant prophetare non potuisse antequam natus fuit.'

LUK 24:45 Multiple spaces in '24.45··Tunc aperuit.··Post visum, post contactum, post commemoratam legem aperuit sensum, ut quod vident et legunt, intelligant, deinde post sui corporis commendatam veritatem commendat Ecclesiæ unitatem: Et prædicari in nomine ejus.'

LUK 24:46 Multiple spaces in '24.46··Oportebat,··etc. Oportebat ut ministri qui pœnitentiam et remissionem erant prædicaturi in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei, et quia eorum est adoptio filiorum, et gloria testamenta, et legislatio; sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicitæ, hoc maxime indicio divinæ pietatis ad spem veniæ provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, veniam relaxat.'

LUK 24:49 Multiple spaces in '24.49··Vos autem sedete.··Postquam discipulos de virtute prædicationis perfecte instruxit, cum repente si vellet posset eos roborare, distulit, dicens: Vos autem sedete.··Ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti prædicare ante tempus præsumant. In civitate sedet, qui intra mentis claustra se constringit, ne loquendo exterius evagetur, ut cum divina virtute perfecte fuerit indutus, tunc quasi a seipso foras exeat, alios instruendo.'

LUK 24:50 Multiple spaces in '24.50··Eduxit autem eos.··Prætermissis omnibus quæ per quadraginta dies gesta sunt, primo resurrectionis diei tacite conjungit novissimum quo ascendit in cœlum. Et pulchre benedicturus discipulos, educit in Bethaniam, quæ domus obedientiæ dicitur, quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam conversorum ascendit.'

LUK 24:53 Multiple spaces in '24.53··In templo.··Ut in loco orationis inter laudum devotiones, promissum sancti Spiritus adventum, paratis per omnia cordibus exspectent. Sic nos post celebrata in Hierosolymis, id est visione pacis, passionis et resurrectionis solemnia, Domino duce petamus Bethaniam, ut mente quieta corporis et sanguinis ejus sacramentis imbuamur, et domus obedientiæ esse curemus. Laudantes et benedicentes.··Lucas qui sacerdotium Christi cæteris amplius exponendum suscepit, et ideo Evangelium suum a ministerio templi per sacerdotium Zachariæ cœpit, pulchre hoc in templi devotione complevit, cum apostolis ibi ministros, scilicet, novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et benedictione concludit.'

JHN 1:1 Multiple spaces in '1.1··Prologus Omnibus divinæ Scripturæ paginis, Evangelium excellit, quia quod lex et prophetæ futurum prædixerunt, hoc completum dicit Evangelium. Inter ipsos autem evangeliorum scriptores Joannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore Dominicæ Ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani prædicavit tempora. Sed occiso Domitiano, cum permittente Nerva de exsilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asiæ de coæterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hæreticos, qui eo absente irruperant in ejus ecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quatuor animalium aquilæ volanti comparatur, quæ volat altius cæteris animalibus, et solis radios irreverberatis aspicit luminibus. Cæteri quippe evangelistæ, qui temporalem Christi nativitatem et temporalia ejus facta, quæ gessit in homine sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt, quasi animalia gressibilia, cum Domino ambulant in terra. Hic autem pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, sed divinitatis potentiam sublimius contemplans, cum Domino ad cœlum volat. Qui enim supra pectus Domini in cœna recubuit, cœlestis haustum sapientiæ cæteris excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem evangelia trium evangelistarum, et approbaverat fidem eorum et veritatem in quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historiæ, et ea maxime quæ Dominus gessit primo prædicationis suæ tempore, scilicet, antequam Joannes Baptista clauderetur in carcere. Hæc ergo quasi dimissa ab illis, scribit Joannes quæ fecit Jesus antequam Joannes traderetur, sed maxime divinitatem Christi et Trinitatis mysterium commendare curavit. Tres siquidem alii evangelistæ, dicta et facta Domini temporalia, quæ ad informandos mores vitæ præsentis maxime valent, copiosius consecuti, circa activam vitam sunt versati. In qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum. Joannes vero pauca Domini facta dicit, verba vero Domini quæ Trinitatis unitatem, et vitæ æternæ felicitatem insinuant, diligentius conscribit, et sic in contemplativa vita virtute commendanda, intentionem suam et prædicationem tenuit. In qua contemplativa vacatur, ut Deus videatur. Iste siquidem est Joannes quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit, et cui matrem virginem virgini commendavit. In principio erat Verbum.··Contra eos qui propter temporalem Christi nativitatem dicebant Christum non semper fuisse, incipit de æternitate Verbi dicens: In principio erat Verbum.'

JHN 1:3 Multiple spaces in '1.3··Omnia per ipsum facta sunt.··AUG. Non est creatura per quem omnis creatura facta est, etc., usque ad quæ concordant cuncti potentiæ Divinitatis. Et sine ipso factum est nihil.··ORIG. Ita distinguit: Et sine ipso factum est nihil.··Ordo: Nihil est quod factum est sine ipso.'

JHN 1:4 Multiple spaces in '1.4··Quod factum est, erat vita in ipso.··AUG. Joannes Chrysostomus: Et sine ipso factum est nihil. Quod factum est.··Hilarius: Sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso.'

JHN 1:6 Multiple spaces in '1.6··Fuit homo missus.··Postquam sublimi volatu ultra omnem naturam in altitudinem theologiæ ascendit, quia Verbum apud Patrem semper fuisse contemplatus est, mox ad humilitatem humanæ naturæ, et specialiter præcursoris Verbi descendit contra illos qui dicebant humanam naturam in primo parente ex toto perditam et ad nihilum redactam. Homo missus.··Homo, non angelus, ut hæretici volunt, missus a Deo. Ideo potuit dicere de Deo.'

JHN 1:9 Multiple spaces in '1.9··Erat lux vera.··Omnis homo dicitur illa natura in homine, quæ ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quæ sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia quorum vita et conversatio in cœlis est, quasi in alio mundo sunt.'

JHN 1:11 Multiple spaces in '1.11··Et sui eum non receperunt.··Ab initio mundi nullum tempus erat in quo receptores divini verbi non essent, unde addit: Quotquot autem receperunt.'

JHN 1:12 Multiple spaces in '1.12··Filios Dei fieri.··Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant, et quomodo hæc generatio distat a carnali, subditur: Qui non ex sanguinibus.'

JHN 1:14 Multiple spaces in '1.14··Et Verbum caro factum est.··Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est.··Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiæ et veritatis.··Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.'

JHN 1:15 Multiple spaces in '1.15··Hic erat quem dixi.··Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Sæpe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et prædicaret, ad Joannem solitus erat venire. Qui post me venturus est.··Qui post me natus, post me prædicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod jam non esset natus, quando hæc dixit, quia etiam baptizatus: sed venturus in prædicatione, in morte, sed non in resurrectione. Ante me factus est, quia prior me erat.··Ex Græco, coram me factus est, id est, apparuit mihi quidem, scilicet, quia prior me erat.'

JHN 1:16 Multiple spaces in '1.16··Et de plenitudine.··Exposito testimonio præcursoris, redit evangelista ad testimonium suæ assertionis. Quasi dicat: Verbum caro factum est: vidimus gloriam ejus plenam gratiæ et veritatis, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus.··Gratiam, ut ipsum credamus, et veritatem qua illum intelligemus. Accepimus.··AUG. Non solum gratiam, quæ plane gratis datur, non pro merito ut fidem quæ per dilectionem operatur, ex qua justus vivit, sed pro ista, gratiam, id est beatitudinem æternam, quæ et merces justitiæ dicitur, et etiam gratiam, quia meritum ex gratia. Gratiam pro gratia.··Gratia in conceptione boni per gratiam datur. Gratia simpliciter quæ non est meriti, si postea cum illa operamur, in bonis consuescimus, et tunc datur gratia pro gratia priori.'

JHN 1:17 Multiple spaces in '1.17··Per Moysen.··Per Moysen servum prænuntiatio, per Dominum Jesum salutis impletio.'

JHN 1:18 Multiple spaces in '1.18··Deum nemo vidit unquam.··Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius,··etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.··Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.'

JHN 1:19 Multiple spaces in '1.19··Et hoc.··Et hæc et cætera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum. Tu quis es.··Putabant Judæi Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futuræ vindictæ terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum, propter prophetiæ gratiam.'

JHN 1:20 Multiple spaces in '1.20··Confessus est.··Confessus est, ut postea dicit, non quod erat Christus. Non negavit quod erat, id est, quod esset præcursor, ut post interrogatus dicit: Ego vox clamantis.··Ordo verborum, et confessus est et non negavit quando miserunt.'

JHN 1:21 Multiple spaces in '1.21··Elias es tu?··Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias præcessurus sit eum. Sed ipse Elias præcessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo præcones sicut duo adventus ejusdem, unde: Non sum Elias,··id est, non præco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiæ judex.'

JHN 1:23 Multiple spaces in '1.23··Ego vox clamantis in deserto.··Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariæ. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra hæc omnia exaltatus præcursor Verbi, deserit omnia quæ intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur præter abundantiam gratiæ, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei. Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit: Ecce agnus Dei. Isaias,··Hoc de Joanne prophetavit: Ego vox clamantis in deserto,··in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi præsentis.'

JHN 1:24 Multiple spaces in '1.24··Ex Pharisæis.··Id est, ex principibus Judæorum, qui doctrinam non quærunt, sed invident. Qui tamen ad Joannem ideo veniunt, quia audiunt eum prædicasse communem omnium resurrectionem, quam et ipsi credebant, unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque apostolum in multis audierunt.'

JHN 1:25 Multiple spaces in '1.25··Quid ergo baptizas.··Audiebant Pharisæi in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisæum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisæo non dubitabant præcessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum? sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui præfiguravit baptismum.'

JHN 1:26 Multiple spaces in '1.26··Ego baptizo in aqua.··Non imputetur audaciæ quod ago, quia corpora abluo aqua, non aufero peccata, ut sicut nascendo et prædicando præcursor sum, sic et baptizando, sed iste medius inter vos est qui peccata tollit.'

JHN 1:27 Multiple spaces in '1.27··Cujus ego non sum dignus,··etc. Non ait non solvam. Solvit enim, quoniam ipsum manifestavit et de divinitate et humanitate ipsius multa aperuit; sed, Non sum dignus, quia indignum ad hoc agendum se reputat, in quo simpliciter indicatur humilitas.'

JHN 1:28 Multiple spaces in '1.28··Hæc in Bethania.··Duæ sunt Bethaniæ. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quæ trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiæ, quæ gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quæ natura ad hoc creata erat; ut legi naturæ obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quæ nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quæ est citra Jordanem significat eamdem humanam naturam obedientem sub lege gratiæ, quæ est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem, in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato liberat.'

JHN 1:29 Multiple spaces in '1.29··Altera die vidit Joannes Jesum.··Typice. Joannes, id est populus gratiæ, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait.··Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suæ contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei,··etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinæ quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suæ. Peccata mundi.··Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.'

JHN 1:30 Multiple spaces in '1.30··Post me venit vir.··Christus est vir in quo nobis congruit et pro nobis solvit, et Filius Dei in quo Patri congruit et peccata dimittendo reconciliat nos ei.'

JHN 1:31 Multiple spaces in '1.31··Ut manifestetur.··Hic est agnus qui tollit peccata, quod non ego quem etiam melius modo novi, sed propterea baptizo ut manifestetur Isræli. Ne enim propter insolentiam minus baptizarentur a Christo in spiritu, usu baptizandi ei viam paravit, unde postquam ad ipsum, qui via est, ventum est, baptismus ejus cessat. In baptismo etiam Joannis manifestatur humilitas Christi, quæ est impletio totius justitiæ; sicut enim opus est Christum nasci et mori, sic et baptizari. Si enim ipse qui non eget a servo baptizatur, non dedignentur quantumcunque sapientes et sancti a Domino baptizari, sine quo permanent in peccatis. Baptizans.··Christus a Joanne baptizatur, ut indicetur omnis humilitas quæ est omnis justitia. Sed non solus, ne baptisma Joannis sanctius et majus, in quo Deus homo baptizatus est, videretur baptismo Christi, in quo homines baptizantur. Baptizantur autem alii a Joanne, ut usus baptizandi præparet viam baptismo Christi.'

JHN 1:32 Multiple spaces in '1.32··Et testimonium.··Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet vidit spiritum.··In quo didicit, quod prius nescivit: venerat etiam prædicare pœnitentiam, id est, facere præparationem prædicationis Christi, sed tantum de præparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia. Spiritum descendentem.··Non quod modo primum descenderit, sed ut per hoc descendere ostendatur, et manere in baptizatis aqua et non aliter, et ut Joannes per eum de Christo excellentius intelligeret.'

JHN 1:33 Multiple spaces in '1.33··Et ego nesciebam.··AUG. Visa columba, dicit se per eam didicisse, quod prius nesciebat, etc., usque ad unde Apostolus: In labore et mente sunt differentes, in operatione indifferentes.··HIER. Ostendit Joannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum, nam sciebat bat eum Filium Dei esse, et natum in carne. Aug. dicit Joannem ignorasse hoc tantum utrum sibi retineat vim baptizandi, an alicui suorum tribuat. Et manentem.··AUG. Spiritualiter dicitur spiritum manere in Christo, a quo nunquam per peccatum recessit, in quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est; in sanctos venit, et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid, ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent, vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum. Qui baptizat.··Baptizat Christus in spiritu, non solum remittendo peccata in aqua, sed et post purgando, et amorem accendendo, et donis implendo. Hic est Filius Dei.··Hic testatur Filium Dei quem superius virum vocabat: ut ab eo habeatur testimonium utriusque naturæ.'

JHN 1:35 Multiple spaces in '1.35··Altera die iterum stabat Joannes.··Typice. Stat Joannes, cessat lex, tamen testimonium perhibens Christo. Ambulat Jesus, id est gratia hinc inde colligens.'

JHN 1:37 Multiple spaces in '1.37··Secuti sunt Jesum.··Secuti sunt, ut eum jam potius quam Joannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adhærentes, sed ut videant ubi habitat, ut assidue ad eum veniant, et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti, quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur, quia qui sequuntur gemina charitate debent accendi.'

JHN 1:38 Multiple spaces in '1.38··Conversus.··Quasi a tergo viderant, sed quasi faciem præbuit illis dum de majestate descendit, ut posset videri, dum pro umbra legis Evangelii lucem exhibuit. Quid quæritis?··Interrogat non ignorans, sed ut mercedem habeant respondentes, qui rem, non personam, quid, non quem, ne se videatur ostendere, illi personam respondent. Ubi habitas?··Mystice. Volunt ostendi sibi in quibus Christus habitet, ut se illis assimilent. Vel, qui incarnationem vident, pie quærunt ostendi sibi æternam mansionem quomodo sit apud Patrem.'

JHN 1:39 Multiple spaces in '1.39··Venite.··Quasi sermone non potest explicari, sed opere demonstratur, venite credendo et operando, et intelligetis; venite testimonio Joannis et a lege recedite, et gratiam recipietis. Die illo.··Ostendit Novum Testamentum, sive præsentem vitam. Hora autem erat quasi decima.··Quia ex lege venerant, decalogus ad Christum misit, hora decima quærunt ab eo doceri, quia non alius docet legem, nisi qui dedit eam. Docet autem cum misericordia et implentur quæ implere non poterant, vel hora decima vesperam mundi indicat.'

JHN 1:40 Multiple spaces in '1.40··Frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant.··Frater junior natu prior credit, non enim est ordo fidei inanis. Forte ad dignitatem Andreas dicitur esse frater Petri, super quem, id est super cujus fidem fundanda erat Ecclesia.'

JHN 1:41 Multiple spaces in '1.41··Invenit hic primum.··Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide. Invenimus Messiam,··etc. Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam præfigurabat, etc.'

JHN 1:42 Multiple spaces in '1.42··Tu es Simon filius.··Prius dicit nomen ut habet a parentibus, ut significetur mutatio, dum de Simone Petrum dicit. In mutatione autem notatur vivacitas mysterii, sed nec prius nomen caret virtute. Est enim Simon obediens filius gratiæ vel columbæ, dum venit ad Jesum, sequens fratrem, unde a petra Christo dicitur Petrus, infirmus in illo, in figura Ecclesiæ quæ in petra fundatur. Tu es Simon.··CHRYS. Ideo nomen mutavit ut ostendat quia ipse est qui Vetus Testamentum dedit, et nomina transmutavit, quia Abram Abraham vocavit, et Sarai Saram, et Jacob Isrælem. Igitur multis quidem et a nativitate nomina imposuit, ut Isaac et Samson, aliis autem post eam quæ a progenitoribus est nuncupationem, ut Petro et filiis Zebedæi. Nam quibus quidam a prima ætate debebat virtus clarescere, ex tunc nomina susceperunt: quibus autem postea debebat augeri, postea nuncupatio posita est. Filius Joanna,··etc. Jona dicitur et Joanna indifferenter. Jona columba,··Joanna gratia interpretatur.'

JHN 1:43 Multiple spaces in '1.43··In Galilæam et invenit Philippum.··Galilæa dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilæam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.'

JHN 1:44 Multiple spaces in '1.44··A Bethsaida civitate.··Non frustra nominatur civitas, nec frustra dicitur Philippi, Petri et Andreæ. Sonat enim domus venatorum, in quo notatur animus et officium istorum: sunt enim venatores in capiendis animabus, unde Philippus, antequam fiat apostolus, sponte vocat Nathanælem.'

JHN 1:45 Multiple spaces in '1.45··Invenit Philippus,··etc. Nathanæl peritissimus Scripturarum intelligit quod non alii, scilicet a Nazareth exire singularem Nazarenum: quia autem doctissimus, non est in apostolum electus: omnes enim apostoli primum de idiotis, ut confundantur sapientes. Quem scripsit Moyses.··Ut cautus venator multis rationibus veritatem fratri astruit, scilicet quod Jesus est qui prænuntiatur in lege et prophetis. Filius Joseph, qui est de domo David, ut per eum (non quod de eo natus) cum Maria matre ejus (quam sciebat ex prophetis virginem peperisse) notetur esse ex David.'

JHN 1:46 Multiple spaces in '1.46··Et dixit ei Nathanæl.··Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus, a civitate tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem, vel summum Salvatorem. Dicitur enim Nazareth, flos vel germen munditiæ, vel sanctitas. Utrique autem pronuntiationi congrue subditur: Veni et vide,··etc.'

JHN 1:47 Multiple spaces in '1.47··Ecce vere Isrælita.··Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisæi autem sunt dolosi qui se bonos prædicant cum sint mali.'

JHN 1:48 Multiple spaces in '1.48··Unde me nosti?··Cognoscens Dominum loqui de sua conscientia, non ex indignatione quærit, sed admirando, unde et ex qua virtute. Sub ficu vidi te.··AUG. Nathanæl, id est donum Dei, est verus populus Isræl donum Dei, qui erat sub ficu abditus, id est subditus sub consuetudine peccandi et umbra mortis, ut primi parentes sub fici foliis se texerunt, ubi prius visus esset a Domino et quæsitus, quam Dominum videret et quæreret, et ante etiam quam per apostolos vocaret.'

JHN 1:49 Multiple spaces in '1.49··Rabbi, tu es Filius Dei.··Quia cognovit Nathanæl Christum absentem vidisse quæ ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Isræl, id est Christum in quo probatur esse Isrælita, ut dicitur, id est videns Deum.'

JHN 1:51 Multiple spaces in '1.51··Videbitis cœlum apertum.··Nathanæl Isrælita, dicitur visurus apertum cœlum, et angelos Dei descendentes et ascendentes, ut olim patriarcha Jacob vidit scalam, et angelos ascendentes et descendentes, qui per benedictionem vocatus est Isræl. Angelos Dei.··Sæpe hoc miraculum apparuit quod angeli ascendebant et descendebant super Christum. Super Filium hominis.··Christus dicit se Filium hominis, affirmans quod minus est, scilicet humanitatem, Nathanæl et Petrus Filium Dei, quod majus est, affirmantes divinitatem. Ecce confirmatio utriusque naturæ in Christo. Isti confitentes deitatem, merentur ascendere, ille asserens humanitatem, testatur se ad redimendum venisse. Super Filium hominis.··Confirmat se esse hominem ne aliqui errarent, credentes ipsum tantum esse Deum ut etiam Petrus cum dixit: Absit a te, Domine.'

JHN 2:1 Multiple spaces in '2.1··Et die tertia.··AUG. Post ostensionem Christi per testimonia Joannis ipse se miraculo ostendit. Et die.··Significat tertia die, id est tempore gratiæ, post tempus, id est ante legem et sub lege Christum ad nuptias Ecclesiæ per carnem venisse.'

JHN 2:2 Multiple spaces in '2.2··Vocatus est autem.··In quo ostendit non despiciendas nuptias quas fecit, et sacramentum nuptiarum insinuat.'

JHN 2:3 Multiple spaces in '2.3··Deficiente.··Vinum deficit, ut mirabiliter vino de aqua facto, virtus latentis Deitatis appareat. AUG. Major virtus est in creatione et gubernatione cœli et terræ, etc., usque ad per quæ virtus quæ in majoribus etiam operatur, ad memoriam reducitur.'

JHN 2:4 Multiple spaces in '2.4··Quid mihi.··ID. In his non negat matrem, ut hæretici dicunt, etc., usque ad intrationem ad Deum intelligit, vinum bibit.'

JHN 2:6 Multiple spaces in '2.6··Binas vel.··ID. Æstimantis est hoc dicere, ut ipsas diceret binas quas et ternas, etc., usque ad tribus filiis Nœ disseminatæ.'

JHN 2:7 Multiple spaces in '2.7··Et impleverunt.··Quod jussu ejus impletæ sunt hydriæ, significat quod etiam illa Scriptura a Domino est, sed dum in ea sub velamine, id est adopertione litteræ, latet Christus, sapit aquam insipidam. Cum autem aufertur velamen, est vinum inebrians. Potuit quidem vacuas implere vino, qui cuncta creat ex nihilo, sed maluit de aqua vinum facere, ut doceret se non solvere legem, sed implere, nec in Evangelio alia facere vel docere quam quæ prophetia prædixit.'

JHN 2:9 Multiple spaces in '2.9··Ut autem gustavit.··Triclinium, id est tres ordines discumbentium, altitudine distantes inter se, id est doctores, continentes, conjugati. Architriclinus aliquis legisperitus, qui bibit spiritualem sensum legis. Unde spiritualem sensum in Scripturis aperire discipulis est aquam in vinum convertere, ut quando post resurrectionem aperuit illis sensum, intelligerent Scripturas. Aquam vinum factam.··Per aquam baptismus Joannis, per vinum passio Christi, unde et vinum prius fertur architriclino, id est Joanni qui ante bibit passionem quam Christus.'

JHN 2:11 Multiple spaces in '2.11··Hoc fecit.··HIER. In initio signorum quæ mortalis mortalibus erat daturus, aquam vertit in vinum, sicut jam immortalis discipulis aperuit sensum, ut in lege et prophetis intelligerent Christum, ita carnales mentes prius sapore sapientiæ imbuit, postea resuscitatos majori gloria completurus.'

JHN 2:12 Multiple spaces in '2.12··Post hæc,··etc. Post initium signorum de vino, subdit aliud indicium divinæ majestatis in ejectione vendentium de templo. Typice. Filius Dei ut humilis, descendit Capharnaum, id est in mundum, secundum quod habet matrem et fratres.'

JHN 2:13 Multiple spaces in '2.13··Et prope erat Pascha.··Pascha agimus, dum a vitiis ad virtutes transimus. Ad hoc Jesus venit dum Ecclesiam quotidie visitat, et actus cujusque considerat, et eos ejicit qui inter sanctos, vel ficte bona, vel aperte mala faciunt. Per boves qui arant, prædicatores doctrinæ cœlestis significantur, hos vendunt qui non amore Dei, sed pro quæstu temporali prædicant. Oves innocentes sua vellera vestiendis præbent, per has signantur opera munditiæ et pietatis, quæ venduntur, dum pro humana laude geruntur. Spiritus ut columba apparuit, unde per columbam spiritus accipitur, quam vendunt Simoniaci. Nummos dant mutuo in Ecclesia, qui non simulate cœlestibus, sed aperte terrenis serviunt. Hi omnes ejiciuntur de parte sortis sanctorum, qui vel ficte bona, vel aperte mala faciunt, et funiculis peccatorum modo flagellantur ad correctionem; qui, si incorrecti permanserint, in fine ligabuntur. Oves quoque et boves ejicit, quia talium vitam et doctrinam ostendit reprobam. Et mensas subvertit, quia in fine ipsæ res quas dilexerunt, destruuntur. Et ascendit.··Si ipse qui dedit decreta Dei, custodit, docet quanta cura hominibus debet esse vacare orationibus et Dei solemnitatibus. Bis legitur ad Pascha ascendisse. Semel primo anno prædicationis, nondum incarcerato Joanne, unde hic agitur. Secundo cum ad passionem iret, et in utroque vendentes ejecit de templo.'

JHN 2:14 Multiple spaces in '2.14··Et invenit in templo.··Si in figurali templo quod est domus orationis, prohibet negotiationem quæ honesta putatur, cum sit de his quæ in templo offeruntur, quanto magis prohibet potationes et cætera graviora?'

JHN 2:15 Multiple spaces in '2.15··De funiculis.··Funiculi quibus ejiciuntur sunt incrementa actionum malarum, unde Isaias: Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis Isa. 5.. Et Salomon: Funiculis peccatorum suorum quisque constringitur Prov. 5..'

JHN 2:16 Multiple spaces in '2.16··Qui columbas.··Non solum vendentes columbas, sed etiam alii domum Dei faciunt domum negotiationis, id est omnes qui quærunt quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi.'

JHN 2:17 Multiple spaces in '2.17··Zelus domus tuæ.··AUG. Bonus zelus est fervor animi, quo mens, abjecto humano timore, pro defensione veritatis accenditur. Ab eo comeditur, qui quælibet prava quæ viderit, corrigere satagit; si nequit, tolerat et gemit.'

JHN 2:18 Multiple spaces in '2.18··Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? Respondit.··Quia signum quærunt quare solita commercia de templo ejicit? et ait: Solvite.··Quasi dicat: Quia hoc templum significat templum corporis in quo nulla est macula et merito hoc figurale purgo, qui illud ab hominibus morte solutum divina potentia suscitare queo.'

JHN 2:20 Multiple spaces in '2.20··Dixerunt ergo.··Carnales carnaliter sapiebant, ille spiritualiter loquebatur. Quod Evangelista nobis aperit: Ille autem dicebat de templo corporis sui. Quadraginta et sex.··AUG. Anatole Græce oriens, dysme occidens, arctos septentrio, etc., usque ad qui senarium numerum quadragies sexies habent. Ædificatum.··AUG. Ædificatio Salomonis septem annis perfecta est, etc., usque ad unde dicitur electos esse congregandos a quatuor ventis.'

JHN 2:23 Multiple spaces in '2.23··Cum autem.··Conventus adibat, ut verbis et signis plures converteret. Et quia aliqui solis signis moti credebant in eum, vere quidem, sed tamen ita, ut possent postea in passione ejus scandalizari, et quia nondum erant renati ex aqua et spiritu, non erant digni quibus se crederet Jesus, et familiariter cohabitaret. Sciebat enim quid esset in illis, melius quam ipse homo de se. Hæc fides convenit catechumenis, qui credunt in eum, sed quia non sunt renati, non creditur eis communio corporis et sanguinis Christi. De talibus erat Nicodemus, qui credens dicit eum a Deo venisse, propter signa quæ viderat, sed nondum renatus erat, et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus cœlesti lumine.'

JHN 3:1 Multiple spaces in '3.1··Erat autem homo,··etc. Hic erat unus ex his, qui per signa crediderant. Nicodemus nomine.··Nicodemus, victoria populi, vel victor populi gestans figuram omnium qui ex Judaico populo in Christum credentes per fidem vincunt mundum.'

JHN 3:2 Multiple spaces in '3.2··Hic venit,··etc. Nox significat litteram legis, vel ignorantiam cordis, vel timorem. Et nocte ideo forsitan venit, quia magister in Isræl palam dicere erubesceret, vel pro metu Judæorum. Hic quia prudenter aperta signa notavit, plenius mysteria fidei requirit, et ideo meruit doceri de deitate Christi et ipsius utraque nativitate, de passione, de resurrectione et ascensione, de secunda generatione, et ingressu regni cœlorum, et de aliis pluribus.'

JHN 3:3 Multiple spaces in '3.3··Amen, amen dico.··Non interroganti secundam nativitatem exponit, ne credat Nicodemus solam fidem, quapropter visa signa crediderat in Jesum sufficere ad salutem absque spiritualis regenerationis virtute, et absque sacramentis. Etiam quia hominem purum intelligebat eum Nicodemus ut Joannem Baptistam, vel quemlibet ex prophetis, ideo incœpit eum instruere Jesus de secunda regeneratione, qua intelligit eum Filium Dei, et se posse Filium Dei fieri. AUG. Secunda nativitas de qua docet Jesus spiritualis est, quæ est ex Deo et Ecclesia ad vitam, sed ille solam carnalem sapit quæ est ex Adam et Eva ad mortem. Sed sicut carnalem dicit iste non posse iterari, sic et spiritualis a quocunque facta non potest iterari. Ex semine enim veri Abrahæ sunt nati, sive per liberam sive per ancillam. Nisi quis.··Necessarium est visibile sacramentum aquæ ad ablutionem visibilis corporis, sicut est necessaria doctrina invisibilis fidei, et ad sanctificationem animæ invisibilis. Renatus fuerit.··CHRYS. Hoc est, si tu non natus fueris desuper, et dogmatum susceperis certitudinem alicubi, extra erras et longe es a regno cœlorum, seipsum hic ostendens et indicans, quoniam non est hoc tantum quod videtur, sed aliis oculis opus est ad videndum Deum.'

JHN 3:5 Multiple spaces in '3.5··Ex aqua.··Ex aqua visibili sacramento, et spiritu, invisibili intellectu, ut symbolum baptismi visibiliter accipiat, et spiritualem intellectum ipsius symboli perficiat. Vel ex aqua visibili et Spiritu sancto.'

JHN 3:6 Multiple spaces in '3.6··Quod natum.··Hanc spiritualem nativitatem distinguit a carnali, dicens: Quod natum est. Ex carne.··Id est, ex primo homine per carnis successionem carnale est. Nomine carnis, non solum carnem, sed totum carnalem hominem significat. Sic econtra totus homo spiritualis anima et corpore spiritus dicitur. Et quod,··etc. Verbo et sacramento spiritus invisibiliter adest quo natus ex Adam ad mortem nascitur, Filius Dei ad vitam, qui non tantum spiritualis dicitur, sed spiritus, quia sicut substantia spiritus est invisibilis, ita invisibiliter per visibile sacramentum efficitur Dei Filius. Spiritus est.··Non autem mireris, si sic natum dico spiritum, quia sicut spiritus ubi vult spirat, et nescis unde venit, aut quo vadat, sic est omnis qui natus est ex spiritu.'

JHN 3:8 Multiple spaces in '3.8··Spiritus ubi vult.··Qua in potestate habet cujus cor illustret. Vocem ejus audis in Scripturis, vel dum loquitur aliquis plenus Spiritu sancto, quæ et si audis, nescis unde venit, id est, quomodo cor illius intravit, vel quomodo redierit, quia natura ejus est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu sancto, quia ipse invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infidelis nesciat unde veniat, et quo vadat, id est, qua gratia venit in adoptionem Filii, et vadit in regnum Dei. Quæ quia incognita sunt carnali, iterum quærit? Quomodo possunt hæc fieri, non habens spiritualem intellectum in littera legis; impossibile putat quod dicitur de nativitate per spiritum, unde redarguitur a Domino: Tu es magister,··etc. Et vocem ejus,··etc. Vox spiritus est vox Christi, quam audivit Nicodemus, sed quia nondum est natus de spiritu, nescit unde veniat, aut quo vadat, id est, qua occasione velit nasci hominem in spiritu, aut quo vadat, id est, ad quam perfectionem dicat ipsum nascentem ex se. Nam qui ex eo nascitur, unus cum ipso spiritus per gratiam efficitur, sicut etiam ipse spiritus unus est per naturam.'

JHN 3:10 Multiple spaces in '3.10··Tu es magister,··etc. Non insultat ei, ut superior eo habeatur qui omnibus præest, sed quia vult eum nasci ex spiritu, quod nequit nisi humilis, tumidum ex magisterio humiliat. Quasi dicat: Superbus princeps, nil nosti, humiliare ut ille qui seipsum exinanivit, et natus est ex spiritu, scies quod modo nescis.'

JHN 3:11 Multiple spaces in '3.11··Quod scimus loquimur.··Id est quia ipse est scientia, locutio et sermo Patris. Et quod vidimus testamur.··Quia ipse visio, et verum testimonium et veritas Patris. Quod pluraliter mysterium Trinitatis innuit.'

JHN 3:12 Multiple spaces in '3.12··Si terrena dixi vobis.··AUG. Et quia non accipitis terrena, quomodo potestis capere cœlestia, id est cœlestem spiritus nativitatem? cum non solum non credatis, sed nec intelligatis terrena, quod de templo corporis mei (quod de terra accepi) dixi a vobis solvendo, a me suscitando.'

JHN 3:13 Multiple spaces in '3.13··Nisi qui descendit.··Hoc pertinet ad secundam nativitatem in spiritu, quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo salvatur per mortem Christi, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo nascitur ex spiritu, nisi in morte Christi. Et cum dicit Filius hominis, dat nobis certitudinem ascendendi, cum filii hominum simus.'

JHN 3:14 Multiple spaces in '3.14··Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto.··Supponit de morte sua quæ est origo et causa habendi prædicta, in cujus fide eum instruit. Et quia carnalis erat, et notus in lege, ideo quamdam legis partem adducit, quam ostendit esse figuram et mortis suæ significativam, ut etiam sic pateat de aliis partibus legis, quod sint in figura. Et quia mors intelligitur per serpentem, et Christus mortuus serpens dicitur, quem qui fide intuetur, liberatur, sicut intuitu illius in figura ab ignitis serpentibus liberantur qui significant incentiva vitiorum. Ita exaltari oportet Filium hominis,··etc. Magistrum legis ad significationem legis invitat. Et quia dixerat de Filio hominis, ne hoc solum putet Nicodemus, subdit eumdem etiam esse Filium Dei. Sic enim dilexit Deus.··Aperit causam humanæ salutis, scilicet dilectionem Dei Patris, ex quo omnis restauratio est per Filium suum in Spiritu sancto.'

JHN 3:16 Multiple spaces in '3.16··Mundum.··Cosmos Græce, quod Latine mundus interpretatur, ornatus dicitur. Per mundum igitur humana natura significatur, non quod secundum corpus ex quatuor elementis constet, sed quia secundum animam a Deo est ornata, et ad imaginem Dei est facta, qua ad hoc diligit Deus ut eam æternam faciat. Ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit,··etc. Ecce idem dicit de Filio Dei quod supra de Filio hominis, ut per quem in deitate conditi sumus, per eumdem in homine restauremur.'

JHN 3:19 Multiple spaces in '3.19··Hoc est autem judicium.··Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quæ excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quæ diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. Erant enim eorum.··Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: Erant enim opera eorum mala.··Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium æternæ lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.'

JHN 3:21 Multiple spaces in '3.21··Qui autem facit.··Ostenso qua justitia damnetur qui non credit, ostendit qua justitia salvetur qui credit. Qui autem facit.··Id est, cui displicent mala sua et accusat, non sibi ignoscit, non sibi parcit, sed venit ad lucem. Et incipit agere cum Deo qui mala accusat, quia initium boni est accusatio mali, ergo opera ejus, hæc scilicet, quod se accusat sicut Deus accusat, manifestat, quia in Deo sunt facta, nisi enim Dei lux sibi luceret, sibi non displiceret.'

JHN 3:22 Multiple spaces in '3.22··Post hæc.··Non continuo post disputationem cum Nicodemo quæ facta est in Hierosolymis, sed peracto spatio temporis de Galilæa in Judæam rediit. In terram Judam, et illic demorabatur,··etc. Moraliter. Ubi est confessio peccatorum vel divinarum laudum, illuc venit Jesus, et discipuli ejus, id est doctrina et illuminatio ejus, ubi moratur purgando a delictis, unde sequitur, et ibi morabatur et baptizabat. Erat autem.··Christo jam baptizante adhuc baptizat Joannes, quia adhuc permanet umbra. Nec debet præcursor cessare donec manifestetur veritas.'

JHN 3:24 Multiple spaces in '3.24··Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.··Ecce aperte notat facta Christi ante Joannem incarceratum quæ alii præterierunt, incipientes ab his quæ facta sunt post Joannem missum in carcerem, quando, cessante baptismo præcursoris, aperte incœpit baptismus Christi.'

JHN 3:25 Multiple spaces in '3.25··Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis,··etc. Dum Joannes prædicat, et schola ejus durat, Christus latenter prædicat et operatur, sed palam baptizat, ut oriatur quæstio de baptismo Joannis, et de baptismo Christi, et illa solvatur testimoniis Joannis.'

JHN 3:26 Multiple spaces in '3.26··Et venerunt ad Joannem et dixerunt ei: Rabbi,··etc. Volentes accusare Christum quem paulo ante viderant a Joanne baptizatum.'

JHN 3:27 Multiple spaces in '3.27··Respondit Joannes, et dixit,··etc. Quia ultra consuetudinem humanæ naturæ sum natus ex parentibus provectæ ætatis, putatis me esse ultra homines. Sed scitote quia purus sum homo, ille Deus, a quo habeo quidquid habeo. Ex me infirmitas, ex illo gratiæ sublimitas. Putatis ut aliquid dicam contra meum testimonium? Ego non baptizo in remissionem peccatorum, sed ille. Non potest.··Quasi dicat: Ego purus homo, nil habeo nisi quod datum est a Deo, id est baptizare in pœnitentiam non in remissionem, quia non ego Christus, sed ille ut scitis me testatum fuisse vobis, ideo ad illum currite.'

JHN 3:28 Multiple spaces in '3.28··Non sum ego Christus.··Non sum unctus a Patre plenitudine spiritus, sed de plenitudine illius accepi, ut illum præcurrerem.'

JHN 3:29 Multiple spaces in '3.29··Hoc ergo gaudium.··In hoc gaudium meum est plenum, quod factus sum amicus sponsi, et quia sto et gaudeo.'

JHN 3:30 Multiple spaces in '3.30··Illum oportet crescere.··Gaudeo ad vocem sponsi. Ille sponsus crescet, id est invenietur esse Christus, qui putabatur propheta. Ego minuar, quia ejus propheta inveniar, qui Christus putabar. Illum oportet crescere.··Id est exaltari, id est dum peccata dimittit, gratiam dat, in quo gloria ejus quæ in se semper est perfecta, crescit in hominem, dum eam homo plus videt et habet. Homo minuitur qui ante in se gloriabatur, dummodo peccata confitetur, et accipit quod ille dat. Cui rei attestatur passio utriusque: Christus in cruce exaltatur, Joannes capite minuitur. Attestatur et creatura. Joannes natus est decrescentibus diebus, Christus vero crescentibus.'

JHN 3:31 Multiple spaces in '3.31··Me autem minui.··Joannes figura legis est, Christus, veritas, lex minuitur, apparente veritate. Qui desursum venit, super omnes est,··etc. ALC. Id est, de altitudine humanæ naturæ ante peccatum primi parentis, etc., usque ad secundo juxta altitudinem Patris, cui est æqualis. De terra.··Id est, qui est de terrenis parentibus natus, a quibus peccatum et pœnam peccati contraxit, ex se nihil est nisi terra. Et quod vidit.··Cum ipse Filius Dei sit verbum Patris, non aliud verbum Patris audit vel hominibus testatur, sed se verbum quod Pater locutus est, id est, edidit et genuit ex se, scit et indicat hominibus esse ex Patre. Hoc Evangelista dicit, ut potuit, quod plene dici vel intelligi nequit.'

JHN 3:33 Multiple spaces in '3.33··Signavit quia Deus.··Hoc est, signum posuit in corde suo quasi speciale aliquid, scilicet hunc esse verum Deum, qui missus est ad salutem hominum. Verax est. Quem enim misit Deus.··Omnis homo ex se mendax; non enim vera dicere potest, nisi illuminatus a Deo. Quem enim misit Deus Pater, verba Dei loquitur, quod est? Quem misit Deus, Deus est: ideo verba Dei loquitur, ergo verba Filii de se testimonium perhibentis quod Deus sit, verba Dei sunt. Verba Dei loquitur.··In hoc se distinguit a Christo, sed quia missus et verba Dei loquitur, apertius addit: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.··Hominibus dat ad mensuram, filio non dat ad mensuram, sed sicut totum ex seipso toto genuit Filium suum, ita incarnato Filio suo totum spiritum suum dedit, non particulatim, non per subdivisiones, sed generaliter et universaliter, et non ob aliud dat nisi quia Pater diligit Filium.'

JHN 3:36 Multiple spaces in '3.36··Qui credit in Filium habet vitam æternam: qui autem,··etc. Ac si diceret, qui credit in Filium habet ipsum Filium, et per hoc habet vitam. Sed ira Dei manet super eum.··Ira cum qua natus est, permanet, et ideo non ait, venit, sed manet, quia per Filium missum, qui est vita, non tollitur effectus illius iræ, scilicet mors, corruptio, etc., quæ omnia manent.'

JHN 4:1 Multiple spaces in '4.1··Ut ergo cognovit.··Sciebat Jesus scientiam eorum et invidiam, quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur, et ideo fugit, docens suos cedere malis, non timens, vel evadere eos impotens. Et baptizat.··Quod vere dicitur, ipse enim semper mundat in spiritu invisibiliter et dono, sed ejus baptismus fit etiam in corpore, qui est in duobus, scilicet in aqua et verbo vitæ; unde Paulus: Mundas eam lavacro aquæ et verbo vitæ Ephes. 5..'

JHN 4:2 Multiple spaces in '4.2··Sed discipuli.··In quorum baptismo dabatur spiritus, licet non ita manifeste, ut post Ascensionem datus est ineffabili et inexcogitabili modo.'

JHN 4:3 Multiple spaces in '4.3··Reliquit Judæam.··Id est Pharisæos incredulos, qui cogitabant eum persequi, propter baptisma ipsius quod crescebat, et quia per doctrinam ejus, legem evacuari intelligebant. Et abiit.··Postquam paucos de Judaico populo suscepit, reliquit incredulos legis litteram sequentes, quæ neminem ad perfectum ducit. Et abiit in Galilæam,··id est in spiritualem ipsius litteræ intelligentiam. In Galilæam.··In Galilæa transformatio Domini creditur facta, per quam significatur transmutatio humanæ naturæ in pristinam gloriam. In Galilæa dedit discipulis in monte doctrinam per quam ad vitam transituri sunt credentes.'

JHN 4:4 Multiple spaces in '4.4··Oportebat.··Inter Judæam et Galilæam Samaria est, id est, inter legem litteræ, quæ per Judæam et divinas leges circa Deum revolutas, quarum figura est Galilæa, est lex naturalis in medio constituta, quia ergo ex lege sumpsit fundamenta Ecclesiæ, oportebat eum ad gentes transire constitutas sub lege naturæ, ut cum utrisque in Galilæam æternæ beatitudinis rediret.'

JHN 4:5 Multiple spaces in '4.5··Venit ergo.··Ut agnoscerent et converterentur ad eum Samaritani, vindicantes sibi hæreditatem patriarchæ Isræl. Quæ dicitur Sichar.··Sichar, id est conclusio, vel ramus, id est gentilis populus conclusus sub peccato, qui est ramus de oleastro excisus et olivæ insertus.'

JHN 4:6 Multiple spaces in '4.6··Erat autem,··etc. Quia naturalis ratio non aliunde surgit nisi a causa omnium bonorum, ideo pulchre dicitur fons esse Jacob, id est ratio infinita Patris altitudine procedens. Jesus ergo fatigatus,··etc. Allegorice. Iter Jesu carnis est assumptio in qua est fatigatio, id est infirmitas, relevans hominem quem creavit potentia: sessio est humilitas. Sexta hora, sexta ætas qua venit, puteus profunditas hujus sæculi. Samaritana Ecclesia venit non jam justa, sed justificanda. Aqua putei voluntas hujus sæculi, quæ quasi de profundo extrahitur submissis et inclinatis ad eam hominibus, præmissa cupiditate quasi hydria. Sedebat.··Quasi lassitudinem relevans in quo indicatur magister docturus accedentes et possessurus. Supra.··Fons dicitur ubicunque manat aqua de terra, sed si in superficie fons tantum, si in profundo etiam dicitur puteus.'

JHN 4:7 Multiple spaces in '4.7··Venit.··In figura Ecclesiæ de gentibus, quæ prius hauriebat aquam, id est voluptatem de profundo sæculi cujus fidem sitit Jesus et petit ab ea potari. GREG. Vel mulier, id est Synagoga, quæ venit haurire aquam, etc., usque ad primitivam Ecclesiam. Da mihi.··Jesus sedens supra fontem petit a primitiva Ecclesia quam de gentibus elegerat potum fidei, qua in eum credatur, petit a natura potum rationis, qua conditor et redemptor investigetur. Apostoli missi in civitatem, id est in mundum, emere spirituales escas, id est fidem, et actionem, et cognitionem, quibus magistri satiantur Ecclesiæ. Da mihi.··Licet Jesus post fatigationem sitire posset, tamen hunc potum non exigit, sed ut cor Ecclesiæ gentium pro laboris ejus cognitione potus ei efficiatur, desiderat.'

JHN 4:8 Multiple spaces in '4.8··Discipuli enim.··In civitatem discipuli abierunt, scilicet ad Judæos, qui legis valle muniti, et prophetiæ sunt telis armati, ut cibos emerent ipsorum, scilicet corda prædicatione fidei Deo præparantes.'

JHN 4:9 Multiple spaces in '4.9··Dicit ergo.··Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judæi, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua. Non enim,··etc. Samaritanos Judæi exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos hæreditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum.'

JHN 4:10 Multiple spaces in '4.10··Respondit Jesus.··Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere.'

JHN 4:11 Multiple spaces in '4.11··Dixit ei mulier.··Aqua viva dicitur non alia, nisi quæ ubi oritur, excipitur, de qua mulier carnaliter sapiens dixit: Cum hauritorium non habeas, et puteus altus sit, quomodo habes aquam vivam? Sed ne forte alium fontem promittere videretur, subdit: Nunquid tu melior es, id est potes melior esse Jacob qui cum suis usus est isto? Contra quod ergo aperte Christus ostendit se non carnaliter, sed spiritualiter loqui, dicens non sitire eum qui suam aquam biberit.'

JHN 4:12 Multiple spaces in '4.12··Nunquid tu.··Alienigena Jacob patrem suum vocat, quia ipsa sub lege Moysi vixerat, et prædium quod Jacob filio suo dederat, possidebat. AUG. Vasculum cupiditas, aqua voluptas, reficitur, non exstinguitur. Et ipse ex eo.··De puteo bibunt homines et pecora, et similiter de ratione, quasi depravata et obscurata magno labore foditur et exercetur: bibunt autem quidam ut homines qui ea ratione ad bonum utuntur, ut sancti. Quidam ut pecora, qui utuntur ea ad malum ut philosophi.'

JHN 4:13 Multiple spaces in '4.13··Qui autem.··Quicunque meæ prædicationi cor accommodaverit et gratiæ donum cognoverit, fides quæ per dilectionem operatur in eo nascitur, et sic tandem in vitam transibit æternam.'

JHN 4:14 Multiple spaces in '4.14··Aqua.··Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in æternam gloriam subvehit.'

JHN 4:16 Multiple spaces in '4.16··Vade, voca virum tuum,··etc. Ut eo duce ad contemplationem spiritualis intelligentiæ ascendas: vade, voca virum tuum.··Tu sensualis voca rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quæ modo carnaliter sapis, hunc ego lux et caput viri illuminabo. Quasi dicat: Hæc quæ dico non carnaliter, ut tu animalis facis, sed spiritualiter sunt intelligenda et ductu rationis accipienda, et ideo tu para intellectum mihi et veni, intelligendo hæc spiritualia quæ dico.'

JHN 4:17 Multiple spaces in '4.17··Respondit mulier.··Revera hæc mulier tunc non habebat virum, sed utebatur quodum non legitimo, de quo respondet adhuc carnaliter sapiens, qui nondum vocaverat virum, id est intellectum. Dicit ei Jesus.··Paulatim ea attollens adhuc mysteria loquitur, ut paulatim perduceret eam ad cognoscendum quis cum ea loqueretur. Et non opus bonum, non prudentem mulieris laudat responsionem, sed veritatis laudat confessionem.'

JHN 4:18 Multiple spaces in '4.18··Quinque enim viros.··Quinque viri sunt quinque leges humanæ naturæ datæ. Prima, in paradiso ante peccatum in prohibitione ligni. Secunda, post prævaricationem et expulsionem de paradiso, de multiplicatione humanæ propaginis. Tertia, Nœ ante diluvium de fabricanda arca. Quarta, post diluvium de divisionibus gentium. Quinta, Abraham de circumcisione et immolatione filii. His quinque legibus quasi quinque viris humana anima ab initio mundi usque ad Moysen subjecta fuit: postea data est lex litteræ, quæ nullam salutem contulit, unde dicitur: Quem nunc habes, non est tuus vir.··Dimitte litteram, vade ad spiritum litteræ ad Novum Testamentum, a quo spiritualem virtutum prolem concipias. AUG. Quinque viri, id est quinque sensus corporis te rexerunt, nunc in tempore discretionis non te regit vir, id est intellectus sapientiæ, sed adulter, id est error corrumpit, dum carnaliter quæ dico accipis, et ideo voca virum, ut (sicut dico) spiritualiter intelligas. Ideo quinque sensus in minori ætate dicuntur viri, quia sunt legitimi. Post lapsum enim hominis et decreto Dei naturaliter regitur illa ætas, non ad æterna, sed ad ista temporalia appetenda si mulcent, vitanda si offendunt.'

JHN 4:19 Multiple spaces in '4.19··Quia propheta tu es.··Mulier ex auditis proficiens, jam cœperat aliquatenus habere intellectum, unde et prophetam vocat, sed non plenum, quia non credit venisse Christum.'

JHN 4:20 Multiple spaces in '4.20··Panes nostri,··etc. Propheta es tu, et ideo judica de hac contentione, quæ me movet. Judæi se præferebant Samaritanis pro templo quod ædificavit Salomon, in quo adorabant. Econtra Samaritani adversum Judæos pro monte, in quo et non in templo patres adoraverunt, qui Deo placuerunt. Et sic patriarchæ in montibus, Judæi in templo adoraverunt, præfigurantes modum bene orandi.'

JHN 4:21 Multiple spaces in '4.21··Mulier.··In hoc loco Dominus jactantiam Samaritanorum reprimit, qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Judæos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum credunt; unde ait: Vos adoratis Patrem quem nescitis,··quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur, sed nos scimus Filium, et per Filium Patrem, unde sequitur: Quia salus ex Judæis est,··etc., id est. quia Christus, qui est salus, ex Judæis est, non solum origine carnis, sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia. Crede mihi.··Quia jam est in te vir qui potest credere et ideo crede: Quia nisi credideris non intelliges Isa. 7.. Quando neque in monte.··Ecce pariter mons vester et templum Judæorum reprobabitur, sed in hoc estis impares, quod vos Samaritani adoratis quod nescitis, sed nos Judæi non omnes, sed electi adoramus quod scimus, quia nobis cognitio Dei testamentum; prophetia promissa: de nobis Christus, et hoc est, quia salus ex Judæis est,··sed quamvis ita simus differentes, tamen non præfero locum Judæorum loco Samaritanorum, et hoc est.'

JHN 4:23 Multiple spaces in '4.23··Sed venit hora, et nunc est, quando.··Priusquam venirem in carne, nemo potuit adorare Patrem in spiritu et veritate, præter patriarchas et prophetas, quibus mea incarnatio revelata fuit, sed per meam præsentiam in carne fient veri adoratores. In spiritu et veritate.··Non in templo, non in hoc monte, sed interius in intimo templo cordis et in veritate cognitionis Patrem esse adorandum.'

JHN 4:24 Multiple spaces in '4.24··Spiritus est Deus.··Cum Deus sit spiritus et non corpus, non quærit corporeum locum, montem vel templum in quo oretur, sed spiritus purus est ejus templum, in quo oretur, non de visibilibus quæ transeunt, sed de æternis quæ veritas sunt.'

JHN 4:25 Multiple spaces in '4.25··Scio quia Messias venit, qui dicitur,··etc. Jam per verba docentis amplius provecta, scit a quo perfecte debeat instrui, id est a Messia. Ille nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus.··Qualiter spreto templo vel monte in spiritu et veritate adoremus ostendet, et abjectis umbris veritate illustremur. Ego sum qui loquor.··Quem venturum exspectas, venisse cognosce: et adducto tecum viro qui te regat, quæ fidei sunt necessaria discere labora. Et quia sciebat jam quis eam posset docere cum eum jam docentem non agnosceret, digna erat cui ipse se manifestaret, unde dicit: Ego sum Messias,··qua manifestatione accepta non habet quid ultra quærat, unde sequitur: Reliquit ergo hydriam,··etc. Sed Evangelista interserit de discipulis.'

JHN 4:27 Multiple spaces in '4.27··Et mirabantur quia.··Non mirabantur quod cum muliere loquitur, cum quibus loqui consueverat, sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesiæ de gentibus futuræ. Et non malum suspicantur, sed clementiam mirantur, quia gentilem erroneam docet sicut qui venit quærere quod perierat.'

JHN 4:28 Multiple spaces in '4.28··Reliquit ergo.··Audito ego sum,··jam habens in intellectu mulier Christum caput viri, reliquit hydriam, id est cupiditatem, et cucurrit evangelizare. Hic discant evangelizaturi prius deponere curam, et onus hujus sæculi.'

JHN 4:29 Multiple spaces in '4.29··Venite et videte.··Pedetentim inducit ad veritatem illos rudes; nec statim affirmat Christum, ne irascerentur et indignarentur.'

JHN 4:33 Multiple spaces in '4.33··Nunquid aliquis attulit.··Non ausi sunt interrogare Dominum timentes ne ab eo reprehendantur, si incaute interrogaverint.'

JHN 4:34 Multiple spaces in '4.34··Meus cibus est.··Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: Meus cibus est ut faciam,··etc. Voluntatem ejus.··Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis.'

JHN 4:35 Multiple spaces in '4.35··Nonne vos dicitis.··Cum quærat fidem et salutem populorum, fervet in opus, et operarios mittere disponit. Levate oculos vestros.··Intellectu mentis considerate quod, transacta hieme, id est infidelitate, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiæ ex eis colligatis, quasi dicat: Juvate ad implendum voluntatem Patris. Et bene potestis, quia parata est messis, id est, videte gentes facile credentes.'

JHN 4:36 Multiple spaces in '4.36··Ut et qui seminat.··Utroque opus erat, seminatore et messore, quia in hoc apparet probabile verbum, quia alius seminat, alius metit; nisi enim parati essent per prophetas, non audirent apostolos.'

JHN 4:38 Multiple spaces in '4.38··Ego misi vos.··Vos facio messores ibi ubi alii seminaverunt, id est in Judæa, ubi prima seges collecta est, unde aliqui exeuntes in toto mundo seminaverunt, unde alia messis quasi de granis surgit colligenda in fine sæculi messoribus angelis. Laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.··Multi enim labores fuerunt patriarchis et prophetis, in quibus omnibus erat prophetia Christi, et multa passi sunt quasi in frigore seminationis.'

JHN 4:40 Multiple spaces in '4.40··Cum venissent.··Prius audierunt famam, post conspexerunt præsentem, nec satis est eis, sed apud se manere faciunt, ut ipsius verbis instruerentur, quæ præferunt verbis mulieris. In quibus omnibus econtrario arguitur duritia Judæorum, qui nec miraculis credunt. Et mansit ibi duos.··Moraliter. Sic quotidie apud illos qui foris sunt, nuntiatur Christus per mulierem, id est Ecclesiam, et credunt per istam famam. Inde apud eos manet per duos dies sine mentione noctis, ut lux eorum duobus præceptis charitatis instruatur.'

JHN 4:42 Multiple spaces in '4.42··Et mulieri dicebant.··Postquam Dominus carnis præsentia Judæis spiritualiter edoctis gratiam suæ cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus.'

JHN 4:43 Multiple spaces in '4.43··Ipsi enim audivimus.··Quia sibi primum moratus miracula fecerat, nec nisi pauci in eum crediderunt, unde super viso signo crediderunt in eum discipuli ejus, non alii: et ideo a Samaritanis qui facile nullo signo viso crediderunt, revertitur ad istos, ut qui per priora non crediderunt, modo credant. Significat quod a gentibus facile conversis, in fine sæculi revertetur ad Judæos qui sunt sua patria, quia prius in eis honorem non habuerat.'

JHN 4:44 Multiple spaces in '4.44··Quia propheta.··Allegorice. Patria Christi est populus Judæorum, ubi sine honore est, quia pauci de his credunt quod de Galilæis civibus Christi dicitur. Ecclesia gentium facile credens similis est Samaritanis, et hi multi solo verbo prædicationis, illi per miracula et pauci. Ecce cur venit, ideo revertitur, quia testatus est quod propheta non habet honorem in patria; alioquin videtur non debuisse ad hos reverti, ubi honorem non habet, sed manere apud illos ubi bene receptus est.'

JHN 4:46 Multiple spaces in '4.46··Et erat quidam regulus cujus filius.··Iste regulus potest figurare aliquem gentis Judaicæ doctorem, qui tandem post plenam Ecclesiæ gentium conversionem ad quam Dominus a Judæis expulsus per discipulos transmigravit, pro filio, Judaico populo, quem non nisi in fine sæculi fidem accepturum cognoscit, orat, ut de longa perfidiæ infirmitate sanetur.'

JHN 4:47 Multiple spaces in '4.47··Et rogabat.··Jam credens quod posset sanare filium ejus, sed quia per deitatem, quæ ubique est, non credit filio adesse, rogat ut descenderet et præsens corpore sanaret, unde infidelitatis arguitur: Nisi signa et prodigia,··etc. Econtrario centurio laudatur, qui dicit: Dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8.; unde: Non inveni tantam fidem in Isræl.··Vel forsitan cupiebat tentare qualis esset Christus, unde arguitur: Nisi signa et prodigia.··Propter salutem filii credidit ipse et domus ejus tota.'

JHN 4:48 Multiple spaces in '4.48··Nisi signa.··In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judæorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quæ solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judæis durabit. Et prodigia.··Prodigium quasi porro dictum, quasi quod aliquid significat. Vel, prodigium quasi procul a digito, quia præfigurat aliquod remotum et futurum.'

JHN 4:49 Multiple spaces in '4.49··Descende.··Quasi aliter non posset sanare, nisi præsens esset. Unde Dominus indicans se non deesse ubi invitatur, solo jussu sanat, unde: Vade, filius tuus.··Ad filium reguli non vadit, ne divitias honorare videatur, ad servum centurionis ire promittit qui naturam hominis non despicit: in quo superbiam destruit quæ in hominibus non pensat naturam, sed quæ extra patent. Credidit ipse.··Non alii cives, in quo paucitas fidei Judæorum signatur, quamvis signa viderint, unde infert: Hoc iterum secundum signum fecit Jesus.··Sicut supra multitudo gentium solo verbo convertendarum in Samaritanis signabatur.'

JHN 4:54 Multiple spaces in '4.54··Hoc iterum secundum signum fecit Jesus cum venisset a Judæa in Galilæam.··De omnibus miraculis quæ fecit Jesus in anno ante mortem Joannis, non facit Joannes mentionem nisi de istis, et de disputatione Christi cum Judæis, quæ supra ponitur. Cæteri enim Evangelistæ quæ hic reticet, dixerunt plane.'

JHN 5:4 Multiple spaces in '5.4··Angelus autem.··Ecce duo miracula: unum invisibiliter per angelum in piscina, alterum visibiliter a Domino. In utroque unus sanatus, ut unitas commendetur. Alioquin nec in potestate ideo magnum et in benignitate parum fuit, unum de tot sanari ab eo qui omnes uno poterat erigere verbo. Sed in his corporalibus plus intendit æternam salutem animarum.'

JHN 5:5 Multiple spaces in '5.5··Triginta et octo.··Id est duobus minus quadraginta, qui numerus constat ex quater decem, et significat perfectionem operum, in decem præceptis legis et quatuor Evangeliis, a quo duo minus habet qui charitate Dei et proximi caret.'

JHN 5:6 Multiple spaces in '5.6··Vis sanus fieri.··Non nescit quid velit, sed accendit ad amorem sanitatis, de qua jam desperabat, unde jam conquerebatur, quod non haberet qui eum mitteret in aquam.'

JHN 5:8 Multiple spaces in '5.8··Tolle grabatum tuum.··Dilige proximum infirma ejus tolerando, qui te infirmum patienter tulit, et non solum ætate de tua erectione, sed etiam de proximorum sollicitus esto salute. Ecce angelus magni consilii latens in carne, turbata aqua Judæorum sanum fecit unum.'

JHN 5:9 Multiple spaces in '5.9··Et ambulabat.··Diligendo Deum festina usque ad visionem ejus, nec fratrem propter amorem ejus ad quem pergis deserens, nec propter fratrem ab illo quærendo cessans.'

JHN 5:10 Multiple spaces in '5.10··Dicebant ergo.··Judæi observatores litteræ nescientes gratiam qua lex impletur, quæ ab omni servili opere, id est a peccato cessare jubet, unde hic dicitur: Tolle grabatum,··etc. Non licet.··Non calumniantur de salute qui in sabbato curant animalia, sed de lecti portatione.'

JHN 5:11 Multiple spaces in '5.11··Respondit eis.··Non cedit objicientibus, sed sanatoris mandatis obediens, auctoritatem sanationis suæ objicit calumniantibus.'

JHN 5:13 Multiple spaces in '5.13··Nesciebat quis esset.··In turba positus non agnovit Jesum, sed post in templo. In quo docemur, ut quisquis vult ad visionem Dei pervenire, fugiat turbam suorum affectuum et nequitiam hominum, et adeat templum internæ orationis.'

JHN 5:14 Multiple spaces in '5.14··In templo.··Non in turba, sed in templo, quia si gratiam conditoris cognoscere volumus, oportet ut conventicula fugiamus, et templum efficiamur. Noli peccare.··Innuit quod propter peccata languebat, sed ipse Jesus illum sicut exterius, ita intus sanavit, unde præmonet ne iterum peccando gravius judicetur.'

JHN 5:16 Multiple spaces in '5.16··Quia hæc faciebat in sabbato.··Quasi solutor legis agens contra Deum qui requievit in sabbato, sex diebus primo operatus. Contra quod ait Jesus: Non sex diebus tantum ut putatis operatus est Deus, sed usque modo operatur, quia qui sex diebus condidit nova, a quibus requievit die septimo, postea operatur usque in finem gubernando, sustentando, renovando, propagando, ut permaneant condita. Et cum semper operatur Deus, constat sacramentum esse quod de requie sabbati legitur.'

JHN 5:17 Multiple spaces in '5.17··Jesus autem respondit.··Quasi dicat cæci in lege cur mihi invidetis, si hominem in sabbato sano, qui Deus cum Patre semper operor.'

JHN 5:18 Multiple spaces in '5.18··Respondit itaque Jesus.··Quia commoti sunt de audita æqualitate ejus quem putant hominem purum cum Deo Patre, subdit se esse Filium æqualem Patri, ejusdem voluntatis, ejusdem potestatis, ejusdem operationis. In his autem disserendis hoc genere loquendi utitur, quo mentes parvulorum possit excitare, et si non implere, et quo mentes adultorum exerceantur et pascantur. Dicit enim de deitate Filii. Non potest a se facere, nisi quod videt Patrem facere, et demonstrat ei Pater, quæ omnia non secundum litteram ut in hominibus fieret accipienda sunt, sed mystice. Ille autem hæc secreta dicit, ut conturbentur, vel ut forte turbati medicum quærant. Propter nos etiam ut nobis scriberentur, quæ non bene intellecta in errorem, bene intellecta in veritatem ducerent.'

JHN 5:19 Multiple spaces in '5.19··Amen, amen dico vobis.··Agit hic de identitate sua cum Patre, et minoritate sua secundum hominem, et quid in his faciat, scilicet utramque resurrectionem, corporis scilicet et animæ. Non potest filius.··Ita sum æqualis Patri, ut non ipse a me, sed ego sim ab eo. Non facit a se, nec potest a se, qui non est a se, sed ab eo facit et potest a quo est. Hæc et Filius.··Videtur corpus omne facere quod animus, sed non similiter, cum animus imperet corpori; Pater vero et Filius eadem et similiter operantur, quia una natura, una substantia Patris et Filii, et una voluntas, et una potestas, et una operatio.'

JHN 5:20 Multiple spaces in '5.20··Omnia demonstrat.··Demonstrare Patrem Filio est cuncta operari per Filium, ut æque habeantur in fide nostra, Pater et Filius. Et ne aliquo modo minus sentiatur de Filio, addit: Et majora his demonstrabit ei,··hoc est, per eum majora faciet. Quæ? Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat.··Majus est suscitare mortuos quam languidum sanare, unde agebatur. Majora his.··Suscitat Pater animas per Filium, ut animæ vivant ex substantia Patris et Filii, et ei Filio homini facto in tempore demonstrabit majora, id est resurrectionem corporum, ut miremini eam fieri per Filium.'

JHN 5:21 Multiple spaces in '5.21··Sicut enim Pater suscitat.··Incipit ostendere quod Filius secundum quod æqualis est Patri, faciat, scilicet animas a morte resuscitat. Et est prima resurrectio a vitiis. In sequenti vero ostendit etiam resurrectionem mortuorum corporum secundum quod Filius hominis est et potestatem dedit ei, id est Filio. Sic et Filius.··AUG. Quia Pater et Filius sunt eadem vita. Judicat autem et suscitat corpora, etc., usque ad hæc causa redditur, quia Filius hominis est.'

JHN 5:23 Multiple spaces in '5.23··Ut omnes honorificent.··Honorat Deum qui commendat Creatorem, omnipotentem, æternum. Honorat Patrem, qui credit eum habere Filium æqualem sibi. Honorat Filium, qui credit eum esse æqualem Patri. Qui non honorificat.··AUG. Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, quod vel invidus nollet eum genuisse æqualem, vel infirmus non posset, et sic non esse Deus convinceretur, quia impotens.'

JHN 5:24 Multiple spaces in '5.24··Quia qui,··etc. Quia æqualis sum Patri et uno honore cum eo honorandus, ergo qui audit verbum meum, id est, qui credit me Filium, et credit eum Patrem, habet vitam æternam, quia hæc est vita æterna, ut post dicet, ut cognoscant te quem misi Jesum Christum esse unum verum Deum. Audit et credit.··Cur ait: Audit verbum meum et credit, non mihi, sed ei qui me misit: quia verbum ejus est in me, imo ego sum verbum ejus. Qui ergo ei credit, credit verbo ejus, id est mihi. Sed transiit.··Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et justitiæ, post a corruptione ad æternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est,··etc.'

JHN 5:25 Multiple spaces in '5.25··Quia venit.··Dixi quia Filius suscitat et vivificat, quod verum est, quia venit hora, etc., et ostensio Patris sui, hic enim de suscitatione animæ a peccatis agitur. Vocem Filii.··Hoc solum justis convenit, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est. Sicut enim Pater.··AUG. Vita quæ est ipse Pater et Filius pertinet ad animam, non ad corpus, etc., usque ad vita et ipsa est vita corporis. In semetipso.··Non aliunde, sed ipse est vita, sic et Filius in semetipso est vita. Sed differunt, quia Pater est vita non nascendo, Filius est vita ex Patre nascendo, unde ait: Dedit, non quod aliquando Filius fuerit sine vita, sed nascitur ex eo vita, dedit ergo, id est, vita genuit vitam.'

JHN 5:27 Multiple spaces in '5.27··Et potestatem.··Postquam dixit de resurrectione animæ, subdit de resurrectione carnis. Et potestatem quam habet Filius cum Patre in occulto, dedit Pater ei, quia Filius hominis est, in qua forma judicans bonis et malis videbitur. Visio enim formæ Dei solis mundis corde promittitur, unde: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth. 5.. AUG. Christus in eo quod est Filius Dei, etc., usque ad per verbum factum in carne Filium hominis fit corporum resurrectio.'

JHN 5:28 Multiple spaces in '5.28··Quia veniet hora.··Sicut supra auctor de resurrectione mentis in vitam æternam, ita etiam hic est auctor de resurrectione carnis, aliter nemo crederet.'

JHN 5:30 Multiple spaces in '5.30··Non possum ego a meipso facere.··Dedit mihi potestatem judicii, non tamen possum a me, id est, qui non est a se, non facit a se, et ita qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem. Sicut autem.··Audio per unitatem substantiæ, id est, scio quia non est aliud audire, quam scire vel esse. Vel, ego Filius hominis nihil a me possum, sed sicut audio a Deo judico, et hoc judicium meum de quibuscunque est justum, ideo quia non quæro voluntatem meam, id est hominis, sed Patris, quæ est de salute hominum, qui ad hoc me misit, id est, incarnari fecit. Non quæro.··Loquitur nunc secundum quod æqualis est Patri, ut probetur in eo vera deitas, nunc secundum quod minor, ut probetur vera humanitas.'

JHN 5:31 Multiple spaces in '5.31··Si ego testimonium. Dico de identitate essentiæ suæ cum Patre, ex qua vivunt non corpora quæ non sentiunt, sed animæ rationales mediæ inter Deum et corpora: dicto etiam de minoritate humanitatis, in qua scilicet moritur, resurgit, suscitat corpora et judicat: supponit de testimoniis suis quæ non indiget habere ab homine, quia habet ab operibus quæ Pater dedit et ab ipso Patre. Habet tamen et ab hominibus, sed ut a lucernis, id est a Joanne et a Moyse, qui si non possunt conjungere animas Deo, possunt tamen confutare inimicos.'

JHN 5:34 Multiple spaces in '5.34··Sed hæc.··Sed tamen testimonium Joannis induco, ut per Joannem vos homines ad veritatem ipsam ducamini, et credentes salvi sitis.'

JHN 5:35 Multiple spaces in '5.35··Ille erat,··etc. Qui me exterius oculis hominum visibilem exhibuit, interius corda hominum ad me cognoscendum accendit. Etiam omnes prophetæ et apostoli sunt lucernæ: Christus verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.'

JHN 5:37 Multiple spaces in '5.37··Neque vocem.··Et si in Sina vocem ejus audisse et speciem vidisse putetis.'

JHN 5:41 Multiple spaces in '5.41··Claritatem.··Nec ideo hoc loquor, ut quæram gloriam meam, sed vobis errantibus condoleo, qui non habetis dilectionem Dei, et ad viam veritatis reducere volo.'

JHN 5:42 Multiple spaces in '5.42··Quia dilectionem.··Dilectio Dei non est in vobis, quia me non accipitis, id est non creditis, quia veni ut per me Pater glorificetur.'

JHN 5:43 Multiple spaces in '5.43··Si alius.··Antichristus, qui propriam gloriam quærit non Dei, id est in nomine suo veniet, hoc est quod Apostolus ait, ut credant mendacio, qui non crediderunt veritati.'

JHN 6:1 Multiple spaces in '6.1··Trans mare.··Tiberiadis et Capharnaum in eodem littore ex parte nostra, ultra in alio littore opposito, locus est ubi miraculum istud factum est. Nec proprie vocatur mare, sed quædam magna Jordanis refluxio.'

JHN 6:2 Multiple spaces in '6.2··Et sequebatur.··Viso hoc miraculo, gentium magna turba sequitur, quia sicut eos quos a corporis infirmitate sanabat, intus spiritus reintegrabat, sic ipsos a morbo incredulitatis sanabat.'

JHN 6:5 Multiple spaces in '6.5··Cum sublevasset.··Exemplo suo nos admonet levare oculos cordis nostri, ut si forte eo ducente ad altitudinem actionis et scientiæ ascendere permittamur, turba sequentium carnalium cogitationum nos non perturbet, nec ab altitudine contemplationis dejiciat, sed eam spiritualibus escis, quantum capere possit, pascere curemus.'

JHN 6:7 Multiple spaces in '6.7··Ducentorum.··Centenarius duplicatus significat perfectionem bonæ actionis et rationalis scientiæ, quæ erudiendis in fide non sufficiunt, nisi eis altitudo theologiæ addatur, quæ animas per bonam operationem purgatas, et per scientiam rerum creatarum illuminatas, ad consummatam spiritualium refectionum plenitudinem perducit.'

JHN 6:9 Multiple spaces in '6.9··Est puer unus.··Hic puer est Moyses legislator, cujus lex neminem ad perfectum perduxit. Unus, quia vanitatem Ecclesiæ futuram præfigurabat. Hic, id est, in Veteri Testamento quod quamvis Novo clarescente jam vilescit, adhuc tamen omnino non recessit. Sed hæc,··etc. Quasi dicat: Legis littera, vel corporei sensus quid prosunt ad multitudinem in te creditorum, qui spiritualia alimenta sunt petituri, quæ omnem litteram omnemque corporeum sensum superant?'

JHN 6:10 Multiple spaces in '6.10··Facite homines.··Magister veritatis prius in simplicitate litteræ quasi in infimis locis, et in simplicitate visibilis creaturæ auditores erudivit, ut sic in altitudinem contemplationis erigantur.'

JHN 6:14 Multiple spaces in '6.14··Illi ergo homines cum vidissent quod,··etc. Illi nondum plena fide proficiebant, quare hunc Deum dicere nesciebant. Nos certiores illis dicimus: Hic est Verbum, sine quo non est propheta vel angelus.'

JHN 6:15 Multiple spaces in '6.15··Jesus ergo.··Qui volunt rapere et regem facere significant discipulos et alios credentes, qui volunt prævenire tempus regni ejus, putantes eum sic venisse, ut jam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum, quod in fine erit manifestum, cum dicet: Percipite regnum quod vobis paratum est.··Fugit ergo non timens teneri, qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens quod altitudo ejus non potest intelligi. Fugit in montem, id est ascendit cœlos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim jactatur fluctibus, unde subdit: Ut autem sero factum est.··Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores mundi, et regunt navem, id est Ecclesiam.'

JHN 6:19 Multiple spaces in '6.19··Timuerunt.··Quod discipuli qui omnium in Ecclesia futurorum figuram gerebant, viso Domino super fluctum maris ad se venientem timuerunt, et ut alius evangelista apertius dicit, phantasma crediderunt eum, mysterio non vacat, quia adhuc hodie multi in Ecclesia, cum audiunt sibi persuaderi ut præsentia bona et caduca pro æternis quæcunque habendis dimittant, timent et se deceptos credunt, quibus Dominus ait: Nolite timere, ego sum.'

JHN 6:22 Multiple spaces in '6.22··Altera die.··Insinuatum est turbæ hoc miraculum, quod super aquas Jesus ambulasset, quia non fuerit ibi nisi navis una, et in eam non intravit Jesus cum discipulis, unde ergo factus esset transitus, nisi super aquas ambulasset?'

JHN 6:25 Multiple spaces in '6.25··Et cum invenissent.··Ecce præsens est eis quos fugerat, ne eum regem facerent. Cur ergo fugerat, nisi pro prædicto sacramento? Iterum præsens loquitur eis, ut quorum satiavit ventres, eorum satiet et mentes, dicens: Amen, amen dico vobis,··docens eos quos doctores instituit, fugere laudem et terrenum imperium, sed tamen insistere prædicationi.'

JHN 6:26 Multiple spaces in '6.26··Amen, amen dico vobis.··Postquam de divinitate sua qua idem est cum Patre tractavit, et eodem honore honorandus, et de humanitate sua qua de morte liberat et suscitat grandi honore dignus, vult tractare de cibo vitæ, id est verbo Dei. Et hæc continuatio quantum ad sententiam. Ad litteram vero sic: Vos quæritis me, non propter me, sed propter panes qui pereunt. Ergo operamini, id est, quærite me propter me, non propter aliud. Ipse est enim cibus ille qui permanet in vitam æternam, ut post aperte dicet. Similiter quotidie quærunt multi Jesum, non propter Jesum, sed ut bene sit eis in tempore.'

JHN 6:27 Multiple spaces in '6.27··Signavit Deus.··Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.'

JHN 6:29 Multiple spaces in '6.29··Hoc est opus Dei.··Fides per dilectionem operans, est opus, quia si desit facultas, non quæritur nisi voluntas. Merito etiam fides quæ per dilectionem operatur, opus dicitur, quæ est initium et finis totius boni.'

JHN 6:32 Multiple spaces in '6.32··Dixit ergo.··Quod præferebant opus Moysi suo operi, ostendit illud esse minus, quia non fuit panis de cœlo, sed tantum figura illius et suum majus, qui est panis de cœlo qui dat vitam, et hic est cibus quem supra dixit permanere in vitam æternam.'

JHN 6:33 Multiple spaces in '6.33··Panis enim verus.··Angeli purum verbum solidum cibum comedunt: nos vero verbum, sed in lac versum, quia si non possumus comedere, possumus sugere. Nisi enim incarnaretur, a nobis non cognosceretur, a nobis non gustaretur.'

JHN 6:34 Multiple spaces in '6.34··Domine, semper,··etc. Sicut mulier Samaritana audiens: Qui biberit de hac aqua, non sitiet in æternum,··secundum corpus accepit, et tamen labore et indigentia carere volens, dixit: Da mihi hanc aquam,··sic isti quærunt panem qui eos reficiat, et nunquam deficiat, propter quod eum regem facere voluerunt. Sed Jesus ad se revocat, et quem panem dixit evidentius aperit, Ego sum panis vitæ.··Potero dare vitam, quia sum panis vivificans, igne Spiritus sancti in clibano uteri virginalis coctus et formatus, et mundo ad pellendum famem ignorantiæ Dei donatus.'

JHN 6:36 Multiple spaces in '6.36··Sed dixi vobis.··Quasi dicat: Non dixi de hoc pane, qui sciam vos esse satiandos, sed ad improperium vestræ infidelitatis, quia videtis et non creditis.'

JHN 6:37 Multiple spaces in '6.37··Omne quod dat mihi Pater,··etc. Id est, quæcunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum. Veniet.··Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.'

JHN 6:39 Multiple spaces in '6.39··Hæc est enim voluntas ejus qui misit me Patris,··etc. Non est voluntas Dei ut pereat unus de pusillis, de tumentibus perit, de pusillis nihil. Non perdam,··etc. Id est, quia videt me et credit in me, qui sum vita sicut et Pater, et ideo modo habet vitam quæ non est ei sola, sed et resuscitabo eum.'

JHN 6:40 Multiple spaces in '6.40··Ut omnis,··etc. Supra dicebat: Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit;··hic dicitur: Qui videt Filium et credit in eum.··Non dicit: Qui credit in Patrem, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso.'

JHN 6:41 Multiple spaces in '6.41··Murmurabant.··Nescientes hunc panem, nec Patrem ejus cœlestem, quia inflati de sua justitia in qua de viribus suis præsumunt, justitiam Dei quæ de cœlo venit, non esuriunt.'

JHN 6:43 Multiple spaces in '6.43··Nolite murmurare.··Quasi non sim panis qui de cœlo descendi, quia vere sum, sed nemo potest venire ad me nisi a Patre tractus, et ideo vos non creditis me esse Patrem, quia non estis tracti a Patre.'

JHN 6:44 Multiple spaces in '6.44··Nisi Pater.··AUG. Illum Pater trahit ad Filium, qui ideo credit in Filium, quia cogitat, etc., usque ad in quo commendatur magna gratia. Et ego resuscitabo,··etc. Ego æqualis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit, habere quod amavit et desideravit, quod non potest esse in præsenti, ubi tantum trahitur.'

JHN 6:45 Multiple spaces in '6.45··Est scriptum.··Vere nemo venit ad me nisi Pater docuerit, quia ita testantur prophetiæ. Omnes homines regni illius, id est Christianæ fidei, erunt docibiles Dei,··quia etsi homines foris loquuntur, tamen Deus solus intus sensum aperit, intus instruit veritatis cognitione et amore, ita quicunque audit et discit a Patre, venit ad me. In prophetis.··Prophetis, dicit pluraliter, quia omnes prophetæ uno et eodem spiritu repleti, licet diversa prophetarant, tamen ad idem tendebant.'

JHN 6:46 Multiple spaces in '6.46··Non quia Patrem,··etc. Id est ego novi Patrem, quia ab illo sum, et ideo credite, quia qui credit in me habet vitam æternam. Potuit dicere, habet me, sed revelat quod ipse sit vita æterna, quia verbum est vita hominum quod et carni suæ quam susceperat, cui intervenit mors ut mortem tolleret, dat vitam in resurrectione, et aliis credentibus in se.'

JHN 6:48 Multiple spaces in '6.48··Ego sum panis vitæ. Patres vestri,··etc. Manna de quo superbitis, patribus murmuratoribus quorum estis filii, murmurando non fuit panis vitæ, quia non intellexerunt in eo spiritualem cibum, sic et vos qui me auditis, non spiritualiter intelligitis. Vixit autem Moyses et alii electi de manna, quia spiritualiter manducaverunt. Sic et qui modo verba mea spiritualiter accipiunt. Ego sum panis vitæ.··Ecce sacramentum verbis tegit, ut Judæi et etiam aliqui discipuli non credentes verbis illius magis scandalizentur, et humiles apostoli humiliter credentes probentur; unde Petrus: Verba vitæ æternæ habes.'

JHN 6:52 Multiple spaces in '6.52··Et panis,··etc. Quomodo sit panis determinat non solum secundum verbum quo vivunt omnia, sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Humana enim caro quæ erat peccato obnoxia, et ideo mortua, carni ejus mundæ unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de spiritu ejus, sicut vivit corpus de suo spiritu: qui vero non est de corpore Christi, non vivit de spiritu Christi. Quia autem Judæi non erant hujus unitatis, litigabant, nec talibus exponitur quomodo Dominus carnem suam det ad manducandum, sed audivit, unde magis moveantur.'

JHN 6:54 Multiple spaces in '6.54··Nisi manducaveritis carnem,··etc. AUG. Hunc cibum et potum societatem vult intelligere, etc., usque ad ut ex multis granis unus panis sit, et ex multis acinis vinum confluit.'

JHN 6:55 Multiple spaces in '6.55··Qui manducat.··Exponunt quidam sancti de comestione altaris, et bene dicunt, sed quærunt quomodo fiat in vitam æternam, cum quidam ad mortem, ut dicit Apostolus. Si quis comedit in altari cum hac comestione de qua agit hic, scilicet cum fide operante et dilectione, hic comedit in vitam æternam. Si quis vero aliter, in mortem.'

JHN 6:56 Multiple spaces in '6.56··Caro enim.··Vere vivet anima et corpus ex hoc cibo, quia caro mea vere est cibus.··Qui solus facit immortales, ut neque esurient neque sitient, alius cibus hoc non præstat, etiam si in eo hoc appetatur.'

JHN 6:57 Multiple spaces in '6.57··Qui manducat.··Jam exponit quomodo fiat quod dixit, et quid sit manducare carnem, et bibere sanguinem, hoc est manere in Christo, et Christum habere in se manentem. Qui vero non manet in Christo, et in quo non manet Christus, non manducat spiritualiter, et sic sacramentum sibi sumit in judicium corporaliter.'

JHN 6:58 Multiple spaces in '6.58··Sicut misit me.··Me æqualem sibi misit, id est, hominem fecit, et inde est ut ad eum referam vitam meam quasi ad majorem. Et ipse vivet.··Ut vivam ex Patre, mea exinanitio facit: ut homo vivat ex me, participatio facit quæ me manducat.'

JHN 6:59 Multiple spaces in '6.59··Hic est panis.··Et ita constat quod hic est vere panis de cœlo, non manna, quia illud manducantes patres vobis similes mortui sunt in æternum: hunc panem homo qui vitam non habebat manducans, vivet in æternum. Supra dixerat, Ego sum panis qui de cœlo descendi.··Hic dicit: Hic, id est Filius hominis, ad esum cujus carnis invito, est ille panis qui de cœlo descendit:··ergo idem est Filius hominis et Filius Dei.'

JHN 6:61 Multiple spaces in '6.61··Multi ergo.··Multi carnaliter sapientes, quasi particulatim carnem qua indutus erat se eis distributurum promitteret, contra naturam esse putant, ut cibum hominum humanam carnem daret. Durus est,··etc. AUG. Sic oportebat dici ut ab hominibus non intelligeretur, sed secretum Dei verbis tegeretur: secretum Dei intentos debet facere, non adversos.'

JHN 6:63 Multiple spaces in '6.63··Si ergo,··etc. Suspenditur oratio, Quasi dicat: Tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod hæc gratia morsibus non consumitur, sed spirituali gratia me illis dando, ipsos in corpus meum converto; hinc plane solvit quod ipsos moverat; putabant enim quod corpus distribueret, ille dicit in cœlum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit, aperte subdit:'

JHN 6:64 Multiple spaces in '6.64··Spiritus est qui vivificat.··Caro, sicut intelligitis; sicut quæ in macello emitur, sicut alius cibus non prodest, ipsa tamen vas spiritus, qui in ea salutem operatur multum prodest, sicut sola scientia inflat, ipsa tamen non est mala, sed per charitatem ædificat. Verba quæ ego,··etc. Quibus dixi manducandum me esse, manere in me et me in ipso. Ut autem aliquis maneat in Christo ut membrum, et Christus in ipso ut in templo, unitas facit. Unitas autem ex charitate est, charitas autem ex spiritu, ergo spiritus qui vivificat compaginata membra non separat.'

JHN 6:65 Multiple spaces in '6.65··Sed sunt quidam,··etc. Propheta. Nisi credideritis, non intelligetis: per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Et quis traditurus.··Quia Judas inter scandalizatos recedit, sed manet ad insidiandum, quem nec silet, nec aperte ostendit, ut omnes timeant dum unus perit.'

JHN 6:66 Multiple spaces in '6.66··Quia nemo potest,··etc. Causam quare quidam non credant subdit: Quia non est a Deo datum; fides enim non est hominibus a se, quasi propria, sed a Deo quasi gratia.'

JHN 6:67 Multiple spaces in '6.67··Ex hoc,··etc. Nota esse caute loquendum, sed si tamen ex verbis tuis aliquis scandalizabitur, habet consolationem in eo, ex cujus dicto multi scandalizati sunt, qui hoc fecit ut tibi esset exemplum.'

JHN 6:71 Multiple spaces in '6.71··Nonne ego vos,··etc. Duodecim numerus sacratus est qui permanet, etsi Judas inde perit. Elegit undecim ad permanendum, elegit Judam ut per eum divinæ dispensatio misericordiæ in salutem mundi impleretur, utens malo ad bonum, ut mali utuntur bonis Dei ad malum.'

JHN 7:1 Multiple spaces in '7.1··Post hæc autem.··Dominus in carne manens frequenter in Galilæam ambulabat, ut eum imitari volentes, de vitiis ad virtutes transmigrare discant: quod illa figurabat. Vel ut illius temporis sancti de Judæa ad gentes verbi Dei transitum exspectarent.'

JHN 7:2 Multiple spaces in '7.2··Dies festus.··Non quod unus, sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt, quasi unus dicuntur propter unam festivitatem scenopegia festivitas tabernaculorum, quia mense septimo Judæi habitabant in tabernaculis: in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto.'

JHN 7:3 Multiple spaces in '7.3··Ut et discipuli.··Opera quæ veri discipuli sciebant, laudibus divinis et non populari favore efferenda.'

JHN 7:4 Multiple spaces in '7.4··Nemo.··Gloriæ ejus consulunt. Quasi: Mira facis, scilicet in abscondito, sed innotescere, ut ab omnibus lauderis.'

JHN 7:6 Multiple spaces in '7.6··Tempus.··Ideo non est nunc tempus meum, sed vestrum, quia non sum amator mundi ut vos, sed accusator, et ideo non audit vos mundus suos falsos testes, qui dicitis bona mala et mala bona.'

JHN 7:8 Multiple spaces in '7.8··Ego enim non ascendo.··AUG. Quidam dicunt hoc ad passionem pertinere, quia non in festivitate scenopegiæ, sed in paschali qua agnus occidi solet, crucem ascendit.'

JHN 7:10 Multiple spaces in '7.10··Non manifeste,··etc. Typice: Christus occultus ascendit in festivitatem, quia in omnibus illis figuralibus latuit qui modo est manifestus nobis. Et quod latuit, exemplum est vitandi malos: quod palam loquitur et non tenetur ab his qui quærebant, potestatis est.'

JHN 7:16 Multiple spaces in '7.16··Respondit eis: Mea doctrina,··hominis, non est mea,··sed Dei. Vel quia non est verbum nullius, sed alicujus doctrina ejus, id est ipse verbum, doctrina ejus non est sua, sed ejus a quo est: quod est Ego non sum a meipso. Et quia hoc profundum vidit non omnes intellecturos, dedit consilium: Si vis intelligere, crede. Hoc est: Si quis credit me Filium Dei, cognoscet de doctrina, id est, intelliget quod doctrina mea non est mea.'

JHN 7:18 Multiple spaces in '7.18··Qui a semetipso.··Antichristus non est verax, et injustitia in illo est, quia quærit gloriam suam, non Dei, a quo non est missus, sed venire permissus. Qui autem,··etc. Id est, ego qui licet æqualis Patri, tamen in servi forma quæro gloriam Patris, non meam, in hoc exemplum humilitatis tribuit, ut omnia bona Deo tribuamus.'

JHN 7:19 Multiple spaces in '7.19··Nonne Moyses,··etc. Ego ex Deo loquor et gloriam ejus quæro, verax, justus: sed vos qui gloriamini in lege, contra legem quæ vetat occidere, quæritis me interficere.'

JHN 7:20 Multiple spaces in '7.20··Dæmonium.··Quærunt occidere et, quod pejus est, dicunt eum dæmonium habere, qui dæmonia pellit.'

JHN 7:21 Multiple spaces in '7.21··Unum opus feci.··De uno miramini, quid si omnia videretis? Unum opus fuit, quod totum hominem sanavit in sabbato, unde turbati sunt stulti observatores sabbati, sed convincit eos Moyses, jubens circumcidere octava die, quod aliquando occurrit in sabbato fieri. Et hoc est: Propterea ne quis turbetur, si salus semper fit etiam in sabbato. Et sciant omnes semper debere fieri quæ salutis sunt.'

JHN 7:22 Multiple spaces in '7.22··Circumcisionem.··ALC. Propter tres causas data fuit circumcisio. Primo, etc., usque ad et cor a cupiditatibus spoliatur.'

JHN 7:23 Multiple spaces in '7.23··Si circumcisionem,··etc. Quasi vos qui in lege gloriamini contra legem quæ me nuntiat, de morte mea tractatis, sed non est contra legem, quod totum hominem sanum feci in sabbato ego Dominus sabbati. Custodia enim sabbati sicut cætera omnia propter salutem hominis sunt, sicut vos ipsi circumcidentes in sabbato, (quia ad salutem pertinet) non solvere vos sabbatum creditis.'

JHN 7:24 Multiple spaces in '7.24··Nolite judicare,··etc. Non debetis mihi irasci de salvatione hominis in sabbato, sicut non irascemini de circumcisione in sabbato, quia non est judicandum secundum faciem, id est actionem personarum, ut quod licuit Moysi, mihi non liceat, sed justum judicium, id est, secundum veritatem rerum: qua cognita, nec me nec Moysen damnabitis, nec me contrarium illi dicetis. In quo illos arguit, nos instruit, ne in judicandis causis personas accipiamus, non quod pro diversitate graduum diversimode personas non honoremus.'

JHN 7:25 Multiple spaces in '7.25··Dicebant ergo.··Quia etsi occultus ad festum ascendit, palam loquitur, et apparet potestas quæ putabatur timiditas. Mirantur aliqui, quia potentia non tenetur cujus mors tantopere quærebatur, et nondum plene intelligentes ejus esse potentiam, putant esse scientiam principum, quia cognoverunt eum esse Christum, unde sibi ipsis objiciunt non esse hunc Christum, cum nemo sciat unde sit Christus, quia etsi per prophetas dicitur locus nativitatis et hujusmodi, tamen æterna nativitas ejus ex Patre nascitur, unde Propheta: Generationem ejus quis enarrabit Isa. 53. Unde Christus ad utrumque respondet, et de infirmitate, et de majestate.'

JHN 7:28 Multiple spaces in '7.28··Et me scitis.··Id est, effigiem vultus mei, et unde sim nativitatem et parentes, quod est: secundum carnem me noscitis, sed non secundum Divinitatem, quia a me ipso non veni.··Nesciebant eum Dei Filium esse, nec a Patre missum: nesciebant etiam Deum Patrem qui verus est genitor ipsius veritatis. Sed unde possunt scire, subdit: Ego scio.··Ergo a me quærite, in me credite, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare Marc. 11..'

JHN 7:29 Multiple spaces in '7.29··Sed scio eum.··Ideo scio eum, quia ab ipso sum ipse,··etc. Breviter utrumque complectatur, ab ipso sum,··quia Filius de Patre, Pater non de alio, et in carne me videtis, quia ipse me misit. In quo ei magna generantis auctoritas et sibi communis cum hominibus natura.'

JHN 7:30 Multiple spaces in '7.30··Hora ejus.··Non quod necessitas sit facti, sed opportunitas voluntatis. Voluit enim opportuno tempore nasci, præmissa longa serie præconum. Similiter prædicator Evangelii voluit opportuno tempore mori.'

JHN 7:32 Multiple spaces in '7.32··Audierunt Pharisæi.··Principes insani, audito murmure quo Christus a turba glorificabatur, quærunt occidere, quem tamen nondum volentem apprehendere non potuerunt, sed docentem audierunt.'

JHN 7:33 Multiple spaces in '7.33··Adhuc modicum tempus.··Quasi dicat: Quod modo vultis, post facturi estis, sed non modo, quia adhuc modicum tempus vobiscum sum, quo dispensationem meam implere debeo, et tunc vado ad eum qui me misit, tunc pati debeo. Et qui modo non vultis audire præsentem et miracula facientem, quæretis me post resurrectionem et assensionem cum tanta miracula fient per apostolos mea virtute, et cum tanta credet multitudo. Tunc enim compuncti de tanto scelere mortis Christi dixerunt Petro: Quid faciemus? Vobiscum sum et vado.··Non ait ero, sed sum, quia et si secundum quod homo mutat loca, secundum quod Deus non mutat, cum ubique sit. Unde alibi: Filius hominis qui est in cœlo,··quasi dicit, loquens in terra.'

JHN 7:34 Multiple spaces in '7.34··Non potestis venire.··Non ait poteritis, sed potestis. Tales enim tunc erant qui non possent, sicut et alibi dicit Petro: Non potes me sequi modo, sequeris autem postea Joan. 13., sic nec de istis datur desperatio.'

JHN 7:35 Multiple spaces in '7.35··Ad semetipsos,··etc. Unde Domino dicere nescierunt, et tamen illud quod futurum erat nescientes pronuntiaverunt. Quod etsi non præsentia per apostolos, tamen iturus est ad gentes credituras.'

JHN 7:36 Multiple spaces in '7.36··Quis est hic?··Cum ignorantes prophetassent veritatem, replicantes eamdem quæstionem, ostendunt se prophetasse ex ignorantia, ut potius ignorasse videantur quam prophetasse.'

JHN 7:37 Multiple spaces in '7.37··In novissimo autem.··Post dissensiones Judæorum de Jesu, et post verba quæ dixit, quibus alii conderentur, alii docerentur, in ultimo die scenopegiæ vocat non solum loquendo, sed et clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si quis sitit.··Bibat spiritum, ut post exponit, et cum biberit, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.··Venter est conscientia cordis, quæ bibito spiritu purgata vivit, et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius, qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere, qui bona sua putat sibi soli sufficere, non fuit ille fons. HIER. Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, etc., usque ad quamobrem cum duceretur Jesus ad passionem negant, et Christum se nescire jurant.'

JHN 7:39 Multiple spaces in '7.39··Nondum enim,··etc. Et si prophetæ acceperunt eumdem spiritum: et Joannes et alii ante resurrectionem Christi; tamen erat alius modus donationis futurus apertior et plenior: post resurrectionem enim, quando primum apparuit apostolis, insufflavit in faciem eorum, qui flatu primo homini animam indidit, et de limo erexit. Significans ergo se esse eumdem, insufflavit spiritum apostolis, ut de luto exsurgerent. Deinde post ascensionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut omnes gentes docerent, sicut illi tunc omnibus linguis: sic nunc unitas Ecclesiæ loquitur omnibus linguis, a qua unitate præcisus non habet spiritum. Quia Jesus nondum erat glorificatus,··etc. Ex illa ergo turba,··etc. Postquam autem baptizantur Spiritu sancto, et effunditur gratia Spiritus sancti in eis; tunc libere loquuntur ad principes Judæorum: Oportet obedire magis Deo quam hominibus Act. 5.: mortuos suscitant, inter flagella lætantur, sanguinem fundunt, et aliis suppliciis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiæ spirituales: quia nondum fuerat Dominus glorificatus.'

JHN 7:45 Multiple spaces in '7.45··Venerunt ergo.··Missi ad capiendum eum redierunt immunes a crimine, pleni admiratione divinæ doctrinæ testes.'

JHN 7:47 Multiple spaces in '7.47··Nunquid et vos,··etc. Laudabiliter seducti erant qui dimisso malo infidelitatis transierant ad fidem.'

JHN 7:48 Multiple spaces in '7.48··Nunquid ex principibus aliquis,··etc. Qui docent legem contemnunt eum qui misit legem, sed qui non noverant legem, credunt in eum qui dedit legem, ut impleatur quod dicitur: Ut non videntes videant, et videntes cæci fiant Joan. 9..'

JHN 7:51 Multiple spaces in '7.51··Nunquid lex.··Quia illi perversi volebant prius esse damnatores quam cognitores, iste vero putabat quod si patienter eum præsentem audirent, forsan essent similes ministris qui maluerunt credere quam tenere. Auctoritate ergo legis vult eos inducere, ut eum prius velint audire.'

JHN 7:52 Multiple spaces in '7.52··Et tu Galilæus es,··etc. Et reversi sunt,··etc. Galilæus dicebatur Jesus, quoniam de Nazareth erant parentes ejus.'

JHN 8:1 Multiple spaces in '8.1··Jesus autem.··Quia mos ei erat die docere in templo, vespere reverti in Bethaniam, quæ est in monte Oliveti. Mystice: Signat altitudinem misericordiæ, unde nobis chrisma, id est unctio. Mane redit ad templum. Mane est ortus novæ lucis post tenebras legis, quo fidelibus, id est, in templo ejus misericordiam venit pandere et dare. Sessio est humilitas Incarnationis, qua miseretur et docet, unde libentius populus venit ad eum, sed inimici Pharisæi de justitia tentant, an contra eam dicat. Sciebant mansuetum et misericordiæ prædicatorem, unde placebat populo, unde putabant dicturum dimittendam esse adulteram, et in hoc diceretur hostis legis contrarius Moysi et Deo auctori et cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam, deriderent, quasi non haberet mansuetudinem quam prædicabat pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondet quod est veræ justitiæ: Qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat.··Non autem statim judicat, sed inclinans se digito scribit in terram.'

JHN 8:3 Multiple spaces in '8.3··Adducunt.··Mystice: Mulier in adulterio deprehensa signat Synagogam, quæ adulteravit legem Moysi, sequendo traditiones patrum. Vel quæ dimissa lege Moysi, jam sequitur fidem Christi, unde Judæus jam quasi adulteram accusat. Vel signat Ecclesiam, quæ relinquens Deum, fornicata erat cum dæmonibus, quam Judæus accusat, quod ad Christum accedat, et quasi novum idololatriæ genus reputata est.'

JHN 8:6 Multiple spaces in '8.6··Jesus autem inclinans se deorsum.··Quid scriberet in terra, sive verba illorum, sive quid aliud, non est diffinitum, secundum quod se inclinat, et digito scribit. Docet tamen ut antequam judicium fiat, nos debere inclinare, id est, condescendere in judicio aut faciendo uti discretione.'

JHN 8:8 Multiple spaces in '8.8··Et iterum se inclinans.··Data sententia justitiæ qua illi conscii malorum, percussi sunt, iterum scribit in terram ex more, vultum alio vertens: ut illis sit liberum exire, quos prævidebat citius exituros quam plura interrogaturos. Docet autem nos sicut et ante correctionem alterius, ita et post nos ipsos humiliter investigare, ne idem vel aliud simile in nobis sit.'

JHN 8:11 Multiple spaces in '8.11··Nec ego te condemnabo.··Sed quia poterat timere ne iste qui sine peccato est eam puniret, dicit ei, ut misericors præterita peccata dimittens: Nec ego te condemnabo,··ut justus ne amplius peccet interdicens.'

JHN 8:12 Multiple spaces in '8.12··Iterum ergo.··Repulsis tentatoribus, sanata culpa mulieris, apertius subdit quid possit ex Divinitate, ne ambigant de eo homine an possit peccata dimittere. Ego sum lux mundi.··Quæ nube carnis tegitur, et sic toleranda hominibus efficitur, unde et peccata possum dimittere et etiam hominem illuminare.'

JHN 8:13 Multiple spaces in '8.13··Testimonium.··Putant non credendum ei. Quasi: Solus de se testatur obliti præmissarum lucernarum, et ipsius Joannis Baptistæ, qui de eo evidenter ostendit.'

JHN 8:14 Multiple spaces in '8.14··Verum est testimonium.··Meum testimonium ideo verum est habendum, quia scio unde venio, hoc est, quia testimonio Patris confirmatur. veni missus a Patre, non tamen eum deserens, et impleto ministerio ad Patrem redeo, nec tamen mundum relinquo.'

JHN 8:15 Multiple spaces in '8.15··Vos secundum carnem judicatis.··Quia illud nescitis, ideo vos secundum carnem judicatis, hoc est, hominem putatis, cui in laude sua credendum non sit, et etiam damnatis. Ego non judico quemquam.··Ego non judico, quasi, secundum carnem, ut nos, vel penitus non judico hoc primo adventu, sed salvo, sed quia secundo adventu judicabit, subdit hoc: Et si judico ego,··etc.'

JHN 8:16 Multiple spaces in '8.16··Quia solus AUG. Ideo verum, quia non solus, sed ego et Pater. Ecce ergo duo in personis, licet unum in substantia; quod est: Ideo verum est judicium meum, quia verus Dei Filius sum, unde probatur quod Filius, quia non solus, sed Pater mecum.'

JHN 8:17 Multiple spaces in '8.17··Et in lege vestra scriptum est.··ID. Dicto de judicio quod suum et Patris testimonium verum sit, probat ab auctoritate legis. Dicitur enim, etc., usque ad ut accusata Susanna habuit.'

JHN 8:19 Multiple spaces in '8.19··Dicebant ergo ei.··Secundum carnem judicantes, Patrem Christi carnaliter acceperunt; sed erat homo in aperto, Verbum Patris in occulto. Ubi est Pater tuus.··Quasi dicant: Te videmus sed non Patrem tecum. Quibus econtra dicitur: Sed nec me scitis, quia si hominem quem videtis, non quod in occulto sum scitis, et ideo nec Patrem scitis. Sed si me sciretis, quod est prius, me cognoscite, et sic Patrem sciretis, quia unum sumus. Forsitan et Patrem,··etc. Non dubitat, sed dubitantes quasi irridet et increpat; ut et dominus servo, forsitan Dominus tuus sum.'

JHN 8:20 Multiple spaces in '8.20··Hæc verba,··etc. Gazæ divitiæ, Phylaxe servare. Typice: Gazophylacium est mysteria Scripturarum, quæ sunt in templo, id est in Christo. Hæc secreta post resurrectionem aperuit apostolis, sed in his modo loquitur per parabolas non intelligentibus Judæis. Et nemo apprehendit eum.··Id est, loquentem de Deitate.'

JHN 8:21 Multiple spaces in '8.21··Ego vado.··Quasi sponte, et ideo frustra laboratis. Vadit illo unde venerat, et unde non discesserat. Quæretis,··ideo persequentes assumptum in cœlis non ut amici habere cupientes. Unde eis pœnam prædicit: In peccato vestro moriemini.'

JHN 8:22 Multiple spaces in '8.22··Nunquid interficiet semetipsum?··Stulta verba quasi si de morte diceret, non possent eum sequi ad mortem. Dicebat ergo non de morte, sed de gloria ad quam ibat per mortem, unde illis carnalibus subdit:'

JHN 8:23 Multiple spaces in '8.23··Vos deorsum estis.··Et ideo terram sapitis, sicut serpens terram comeditis.'

JHN 8:24 Multiple spaces in '8.24··Dixi ergo vobis.··Hic exponit quid sit esse de mundo, id est, esse peccatores infideles terrena sapientes, unde hoc eis exponit. Si enim.··Sed econtrario spem dat credituris. Credideritis.··Credideritis dicit, non perceperitis, quia nemo nunc capit immutabilem essentiam. Ego sum, moriemini,··etc. Non dicit quid, vel Christus, vel Filius Dei, vel aliud hujusmodi, sed ad istos utitur verbo æternæ essentiæ, sicut olim ad Moysen quem mittebat ad liberandum Isræl. Quasi dicat: Qui misi Moysen ad liberandum filios Isræl, ego per meipsum veni liberare perditos. Cætera vero omnia quæ mittuntur, non vere sunt.'

JHN 8:25 Multiple spaces in '8.25··Principium.··AUG. Credite me principium, etc., usque ad ipse manus dextera, fortitudo, sapientia, et Verbum est Patris. ID. Ecce quid est esse, quia principium in se manet, innovat omnia, et mutari non potest. Loquor vobis.··Et habeo vobis multa loqui, docendo, si credideritis, accusando si non credideritis, et qui modo non judico, sed salvo, habeo post judicare. Habeo dico, sed totum ex Patre qui verax est ex se, ex quo ego sum veritas quam genuit ex se, et ideo vera dico, et judico. Ecce quomodo dat gloriam Patri cui æqualis est, ut doceat nos minores dare gloriam Deo.'

JHN 8:27 Multiple spaces in '8.27··Et non cognoverunt.··Cum dicit, qui misit me, verax est,··non intellexerunt quod de Patre diceret, quia adhuc habebant clausos oculos, et ideo subdit eis: Cum exaltaveritis Filium,··etc., ubi ostendit aliquos ibi esse, qui post passionem suam essent credituri et cognituri quis ipse esset.'

JHN 8:29 Multiple spaces in '8.29··Quia ego sum.··Esse est immutabile divinæ substantiæ. Sed ne ipse qui loquitur, intelligeretur esse Pater, subdit: Et a meipso facio nihil;··quia a meipso non sum, sed a Patre. Quia ego,··etc. Semper ipsa æqualitas est. Semper non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio et fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per Unigenitum facta sunt tempora.'

JHN 8:30 Multiple spaces in '8.30··Multi crediderunt in eum.··Fides est credere quod non vides, veritas est videre quod credidisti. Non cognoscimus ut credamus, sed credimus ut cognoscamus: ideo Christus homo in terra fidem jacit, post se videndum dabit, quod est merces fidei.'

JHN 8:31 Multiple spaces in '8.31··Vere discipuli.··Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.'

JHN 8:33 Multiple spaces in '8.33··Liberi.··Hoc verbum Dominus posuit a libertate, non ut plerumque Latine dici solet, liberari aliquis ab infirmitate. Et non dixerat Dominus: liberi eritis, sed: Veritas liberabit vos,··in quo tamen verbo non intellexerunt nisi libertatem carnalem. Respondit eis,··etc. Non illi qui crediderunt, sed alii in turba qui non crediderunt, qui audito liberabit vos,··indignati sunt se vocari servos, putantes dixisse de carnali libertate. Et nemini servivimus.··Mentiuntur. Joseph servivit in Ægypto, patres in Ægypto servierunt in luto, isti eidem tributis Cæsaris. Amen, amen dico,··etc. Amen Hebraice, verum dicitur Latine, quod nullus interpres mutavit, ne vilesceret nudatum, sed honorem habeat secretum, et est quasi juramentum, unde Hieronymus super Isaiam: Jurat Dominus per semetipsum, quoniam sententiam oris sui et verbum quod semel protulit, nequaquam irritum facit, hoc est, per semetipsum juravit.'

JHN 8:35 Multiple spaces in '8.35··Servus autem,··etc. In hoc terruit nos. Quæ ergo spes est libertatis his qui non sunt sine peccato?'

JHN 8:37 Multiple spaces in '8.37··Scio,··etc. Exposito a Domino contra gloriantes de vana libertate carnis, et vera servitute peccati, et vera libertate per se filium, concedens istis, scilicet quod filii Abrahæ sunt per carnem, tales liberos ostendit non esse filios Abrahæ, per imitationem fidei et justitiæ, sed esse filios homicidæ diaboli, quærentes se occidere, et ita esse vere servos.'

JHN 8:39 Multiple spaces in '8.39··Responderunt et dixerunt ei.··Quia arguit eos facere mala patris, fatentes patrem suum esse Abraham, provocant aliqua maledicere contra Abraham, ut sit eis occasio faciendi quod volebant, sed Dominus Abraham laudat et istos degeneres damnat, dicens: Si filii Abrahæ,··etc.'

JHN 8:40 Multiple spaces in '8.40··Nunc autem quæritis,··etc. Non dicit (quod poterat) se esse dominum Abrahæ, ne sit occasio calumniæ, nec filium Dei, sed quod invident, et quod possunt occidere.'

JHN 8:41 Multiple spaces in '8.41··Vos facitis opera.··Jam innuit alium patrem quam Abraham, cujus filii sunt, non natura, sed imitatione. Dixerunt,··etc. Nos,··etc. Jam intelligentes non de origine carnis, sed de vita Dominum loqui, et ex usu Scripturarum scientes fornicationem spiritualiter dici, cum anima falsis diis subjicitur, mutant responsionem et tacent jam de patre Abraham, ne eis dicatur: Cur de eo gloriamini, cujus vitam non imitamini? et dicunt patrem Deum, volentes videre quid ad hoc posset eis dicere.'

JHN 8:42 Multiple spaces in '8.42··Dixit ergo.··Sicut præostendit de Abraham, ita nunc ostendit Deum non patrem eis esse eorum, quia non cognoscunt Filium quem misit nec eum diligunt. Ego enim.··Processio ex Patre æterna est, in qua est Filius unigenitus Patri æqualis; venit homo factus, in quo frater hominibus.'

JHN 8:43 Multiple spaces in '8.43··Quare loquelam.··Ita res est ut dico, sed non potestis quod dico cognoscere, quia non potestis audire, cum non velitis credendo corrigi. Et hoc quare? Quia ex diabolo estis: filii diaboli perseverare elegistis.'

JHN 8:44 Multiple spaces in '8.44··Vos ex patre,··etc. Ecce jam determinat quis sit pater eorum, cujus filii sunt non nascendo, ut Manichæi dicunt, sed imitando; unde et Judæis dicitur: Pater tuus Amorrhæus est, mater tua Cethæa Ezech. 16.. Et desideria.··Ideo filii diaboli quia desideria patris vestri vultis facere,··et occidere me in carne, quia non potestis in mente. Ille homicida.··Nota homicidam non solum qui ferro, sed etiam qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes, unde in psalmo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Et in veritate non stetit.··Quare non stetit? Quia non est in eo veritas.··Id est, Verbum et sapientia Patris. Cum dicitur, in Christo est veritas, ita dicitur, ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate, in Christo stetisset, sed non stetit in ea, quia non est ipsa in eo. Ex propriis loquitur, quia mendax est.··Et hoc non sufficit, quia et homo mendax est qui non habet de proprio, sed ab alieno cœpit, id est a diabolo, ideo addidit: Et pater ipsius.··Scilicet mendacii quod invenit. Ex propriis.··Quia non aliunde habet, sed a se postquam cecidit a veritate; unde subditur esse pater mendacii quod ex se genuit, ut Deus ex se veritatem.'

JHN 8:46 Multiple spaces in '8.46··Quis ex vobis,··etc. Non dedignatur ex ratione ostendere se non esse peccatorem, etc.'

JHN 8:48 Multiple spaces in '8.48··Nonne,··etc. Quia convicti sunt non esse filii Abrahæ vel Dei, sed diaboli, ingerunt convicia, quia non poterant resistere.'

JHN 8:49 Multiple spaces in '8.49··Honorifico.··Non me (ne arrogans vobis videar) facio quod debeo, sed vos non facitis quod debetis, quia non honorastis me, quem si cognosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic vos me honoraretis'

JHN 8:50 Multiple spaces in '8.50··Ego autem.··Audito convicio, Dæmonium habes,··econtra de gloria sua hoc solum dicit: Honorifico Patrem,··omnia tribuendo ei, et ego non quæro gloriam meam ut homines, qui illatis contumeliis aliquid reddunt, sed Patri reservo, et est qui quærat et judicet.··Duæ sunt tentationes. Una probationis, de qua: Tentat vos Deus Deut. 13.. Alia deceptionis, de qua: Deus intentator malorum est Jac. 2.. Sic et duo timores: unus quem charitas foras mittit, alter qui permanet in sæculum sæculi. Sic et duo judicia: unum damnationis, quo non judicat Pater, sed omne judicium dedit Filio: alterum discretionis; unde: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Secundum hoc dicitur: Est Pater qui quærat gloriam meam, et discernat a gloria vestra, quia vos secundum sæculum gloriamini, ego non, sed ea gloria quam habui apud Patrem antequam mundus esset, quæ est ab humana inflatione discreta.'

JHN 8:51 Multiple spaces in '8.51··Amen, amen dico vobis.··Non ego, sed Pater quærit gloriam meam; ego autem dico, Si vos dicitis, Dæmonium habes, ego vos ad vitam voco. Hinc discat homo Jesus, non malum, sed bonum reddere. Non videbit.··Quod dicitur, videbit vel gustabit, nihil aliud est quam experietur.'

JHN 8:52 Multiple spaces in '8.52··Nunc cognoscimus.··Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio pejor.'

JHN 8:53 Multiple spaces in '8.53··Quem teipsum facis?··Secundum illos se faciebat Filium Dei, æqualem sibi, quasi non esset, sed non faciebat, imo vere erat; unde Apostolus: Non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo Philip. 2.. Ideo non qui es, sed quem teipsum facis?'

JHN 8:54 Multiple spaces in '8.54··Respondit Jesus.··Contra hoc quod dicunt: Quem te facis?··refert gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est.'

JHN 8:55 Multiple spaces in '8.55··Est Pater meus.··Aperte dicit Patrem suum esse Deum qui annuntiatus est Judæis: non recentem Deum vobis annuntio, sed illum de cujus cognitione soletis gloriari. Qui glorificat.··Vox Patris glorificat Filium in baptismo, in monte, et in aliis hujusmodi. Et non cognovistis.··Non cognovistis spiritualiter, dum pro terrenis servistis. Ecce videt aperte eos sibi resistere, sed tamen non desinit se eis prædicare. Et si dixero,··etc. Ne in hoc arrogans videatur gloriari, addit, et si dixero.··Arrogantia sic caveatur, ut veritas non relinquatur.'

JHN 8:56 Multiple spaces in '8.56··Abraham.··Credens exsultavit sperando, ut videret intelligendo tantum mysterium. Diem meum.··AUG. Incertum est in diem temporalem, etc., usque ad et quod ipsum caro factum est?'

JHN 8:59 Multiple spaces in '8.59··Et exivit.··Exiens de templo, id est, de figuris Judæorum, videamus quid fecerit in templo gentium.'

JHN 9:1 Multiple spaces in '9.1··Et præteriens.··Non stans in via peccatorum, sed secus viam nostræ mortalitatis. Cæcum.··Cæcus significat humanum genus, in quo cæcitas naturalis, quia peccante primo homine, vitium propter naturam inolevit, unde secundum mentem omnis homo cæcus natus est.'

JHN 9:3 Multiple spaces in '9.3··Neque hic peccavit.··Peccaverunt quidem, sed non illo peccato factum est, ut cæcus nasceretur, sed hæc est causa, ut manifestentur opera Dei in illo.··Ut eum illuminando et per eum quid in cæcitate humani generis facturus sit significando, Filius Dei manifestetur; unde subdit: Me oportet operari.'

JHN 9:5 Multiple spaces in '9.5··Quandiu sum in mundo.··Non solum tunc Christus lumen erat in mundo, sed et semper usque ad consummationem sæculi per fidem est cum electis, et est tempus operandi. Nox illa est infernalis, in qua nulli licet operari, ut nec ardenti diviti licuit, sed tantum est tempus recipiendi.'

JHN 9:6 Multiple spaces in '9.6··Et fecit lutum.··Sicut primum hominem de limo terræ formavit, ita per idem genus luti genus humanum reformavit. De saliva lutum fecit, quia Verbum caro factum est. Saliva est sapientia quæ ex ore Altissimi prodiit. Terra est caro Christi. Unxit oculos.··Id est, catechumenum fecit, qui credit Verbum carnem factum. Unctus nondum videt, sed mittitur ut lavet, id est, baptizetur in Misso, id est in Christo, propter quod nomen piscinæ interpretatur. Baptizatus a peccatis lumen recepit.'

JHN 9:7 Multiple spaces in '9.7··Et venit videns,··etc. Quæritur quomodo istum sine fide sanaverit, cum legatur neminem sine sanatione interiore, exterius sanasse? Sed hoc dicitur de illis qui propter peccata infirmabantur: iste non propter peccatum, sed propter gloriam Dei languebat.'

JHN 9:16 Multiple spaces in '9.16··Non est hic homo a Deo,··etc. Ille spiritualiter custodit sabbatum, qui est sine peccato; illi non, qui servi sunt peccati.'

JHN 9:17 Multiple spaces in '9.17··Tu quid dicis,··etc. Quærunt calumniam, ut ille de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Ille autem dixit,··etc. Adhuc inunctus in corde, qui confitetur, non tamen mentitur.'

JHN 9:18 Multiple spaces in '9.18··Donec vocaverunt,··etc. Mystice: Parentes, id est diabolus vel vitia, qui dicunt. Ætatem habet, ipse de se loquatur, qui nolunt hominem confiteri Christum. Da gloriam Deo: Nos scimus,··etc. Dare gloriam Deo, est veritatem de aliquo quasi præsente Deo dicere, hoc est: Confiteri istum non esse Deum sicut nos, sed peccatorem.'

JHN 9:27 Multiple spaces in '9.27··Quid iterum,··etc. AUG. Stomachatur contra duritiam eorum, de cæco factus videns, et cæcos jam non ferens.'

JHN 9:28 Multiple spaces in '9.28··Maledixerunt ergo ei.··Secundum cor eorum maledictio est. Sed quod dicitur optabile est omnibus, ut discipuli Christi sint.'

JHN 9:29 Multiple spaces in '9.29··Hunc autem nescimus.··Superius dixerant: Hunc scimus:··unde hinc dicunt se nescire, sed nescire nos dicimus quæ abjicimus. Ille nescitur, latet humilitate, proditur signorum virtute: nescitur unde sit, et ut Deus cæcos illuminat.'

JHN 9:33 Multiple spaces in '9.33··Nisi esset hic a Deo,··etc. Spreta eorum ira, libere veritatem confitetur. Hæc enim non nisi a Domino, nec a discipulis fierent, nisi Deus in eis.'

JHN 9:34 Multiple spaces in '9.34··In peccatis natus est totus.··Id est, cum clausis oculis, quod dicunt esse pro peccatis parentum, sed Christus totum sanat, extra oculos, intus cor aperit. Et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.··Toties interrogando ut discerent, magistrum fecerant, sed ingrati docentem projecerunt. Sed quia expulsus, magis factus est Christianus.'

JHN 9:36 Multiple spaces in '9.36··Quis est,··etc. Adhuc inunctus his verbis ostendit se jamdudum cor ad credendum habuisse paratum, sed in quem credere debeat, ignorasse.'

JHN 9:37 Multiple spaces in '9.37··Et vidisti.··Jam Dominus lavat faciem inuncti, jam cordis oculos illuminat et ille non tantum Filium hominis, sed etiam confitetur Filium Dei.'

JHN 9:39 Multiple spaces in '9.39··Ut qui non vident.··Id est, qui se videre putant, quærunt ut videant, et qui vident, id est, qui se videre putant, et medicum non quærunt, et hoc est judicium, id est discretio quod discernit causam credentium a superbis. Judicium enim damnationis non modo, sed in fine faciet; unde: Ego non judico quemquam.'

JHN 10:1 Multiple spaces in '10.1··Amen, amen dico vobis.··Quia Pharisæi jactabant se videre, quod possent, si oves Christi essent, Dominus contra eorum arrogantiam de grege suo, et de ostio quo intratur in ovile similitudinem proponit, ostendens quod nec sapientia, nec observatio legis, nec bona vita quidquam valet nisi per eum: sine eo nihil sunt in quocunque Judæo, vel gentili et philosopho vel Pharisæo qui docent beate vivere: vel hæretico sub nomine Christi: nec tamen in Christo prædicante, sed omnes sine eo rapiunt et occidunt. Per ostium.··Id est per me, ut post exponit. Hæc janua est humilis: qui per hanc vult intrare, oportet ut se humiliet, ne, si erectus est, offendat in humilem januam. Fur.··Quia quod alienum est suum dicit, id est, oves Dei suas facit. Latro, quia quod furatus est occidit. Sed omnes qui veritatem tenent et docent in Christo pastore, sunt unus pastor.'

JHN 10:2 Multiple spaces in '10.2··Pastor est ovium.··Christus proprie pastor est secundum officium pascendi oves, ut ipse post exponit, qui per se ostium intrat in ovile ovium. Sed quia alii comparticipes sunt ei pastoralis officii, quæ de eo proprie dicuntur, etiam eis suo modo congruunt. Ostium est quo intratur, Christus ergo pastor per se ostium, et quicunque sub eo pastor, per ipsum ostium intrat in corda ovium; quia si aliud, prædicat, non audiunt oves, si Christum, oves Christi hanc vocem agnoscunt.'

JHN 10:3 Multiple spaces in '10.3··Huic ostiarius aperit.··Ostiarius, id est Christus qui se aperit, vel Scriptura quæ ducit ad Christum, vel Spiritus sanctus qui docet omnem veritatem. Et oves,··etc. AUG. Aliqui sunt veræ oves, quia novit Dominus, etc., usque ad hanc nullus proprius contemnit, nullus alienus audit.'

JHN 10:6 Multiple spaces in '10.6··Illi autem non cognoverunt.··Prædestinatæ oves ad tempus se nesciunt, nec vocem pastoris audiunt, sed in fine perseverant, e contra lupi ad tempus audiunt, sed in fine perseverant.'

JHN 10:8 Multiple spaces in '10.8··Omnes,··etc. Fur est qui per simoniam vel aliquo alio modo contra Christum intrat, et postquam intraverit malo exemplo occidit et sic aperte latro. Nec talis dicendus est mercenarius, ideo lupo veniente non resistit, sed pro mercede cedit. Si lupo violenter distrahente non resistit, mercedem hanc recipit, quod non distrahitur cum ovibus, sed postea male vivendo oves corrumpit, et jam in aliam partem relapsus fit fur vel latro, nomen mercenarii amittens.'

JHN 10:9 Multiple spaces in '10.9··Si quis.··Hic evidenter ostendit, non solum pastorem, sed et oves intrare per ostium. Et ingredietur.··Intus bene cogitando, egredietur extra exemplo aliorum bene operando. Vel ingredietur in Ecclesiam, ut hic vivat per fidem. Unde post dicit: Ut vitam habeant.··Et egredietur de ista vita, ut in æternum vivat. Unde post et abundantius habeat vitam et pascua inveniet ingrediens et egrediens.'

JHN 10:10 Multiple spaces in '10.10··Nisi ut furetur,··etc. Furetur alienam rem sibi usurpando, mactet, a fide retrahendo, perdat in æternam damnationem.'

JHN 10:12 Multiple spaces in '10.12··Mercenarius autem,··etc. Mercenarius est qui quærit quæ sua sunt, non quæ Christi, qui servit Deo non propter Deum, sed pro aliqua mercede; qui culpabilis est, et non est filius, sed tamen necessarius et tolerandus. Fur vero semper est cavendus. Præpositi vero qui filii sunt, sunt et pastores, et tamen unus est pastor, quia illi omnes sunt membra illius cujus sunt oves propriæ. Et lupus rapit.··Lupus est vel violentus qui corporaliter vastat, vel diabolus qui spiritualiter dissipat, cui qui non animas ovium, sed sua quærit, non occurrit resistendo vel mala arguendo, quod est fugere, quia timor est fuga animi: fugit ne perdat quod diligit, unde reddens causam fugæ subdit: Quia mercenarius est,··et non amat oves, sed sua: pastores autem non dicuntur fugere si cedunt persecutioni, et servant se ovium utilitati, quibus etiam corpore absentes, sunt spiritu præsentes.'

JHN 10:14 Multiple spaces in '10.14··Ego sum pastor.··Post culpam ficti, iterum formam veri pastoris opponit. Ego sum pastor bonus et animam pono pro ovibus.··Quod non ipse unus fecit, nisi quod omnes sui et ipse unus sunt, quia ipse sine illis hoc potuit, illi non sine eo sine quo nihil possunt.'

JHN 10:15 Multiple spaces in '10.15··Et ego.··Filius per se agnoscit Patrem, nos per illum, sicut alibi, Deum nemo vidit unquam, nisi Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarraverit Matth. 11.. Item nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare Matth. XI; Luc. 10.. Et animam meam pono.··Hoc est probatio dilectionis ad Patrem, et ad oves. Sic et Petrus tertio confitens amorem, jubetur pascere oves, et pro eis mori. Pro ovibus.··Pro ovibus domus Isræl quæ perierant, ad quas corporaliter missus, a quibus non sunt dissimiles illæ quæ sunt de gentibus, unde dicit:'

JHN 10:16 Multiple spaces in '10.16··Oportet me.··Quamvis per suos, quia in illis ipse. Et vocem meam.··Non dicit meorum, quia in ipsis ille loquitur.'

JHN 10:17 Multiple spaces in '10.17··Quia ego,··etc. AUG. Verbum ex quo suscepit hominem, id est carnem et animam, etc., usque ad non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem Deitatis, scilicet.'

JHN 10:22 Multiple spaces in '10.22··Facta sunt autem encænia,··etc. Cænon, id est novum. Inde encænia, id est initiare. Encænia festa dedicationis templi, quæ facta est a Juda Machabæo tempore hiemis. Hiems autem hic commemoratur, ut significet Judæos frigidos, qui non accedunt ad ignem, id est, non credunt in Christum. Salomon autem facto templo in autumno illud dedicavit III Reg. 8.. Zorobabel, et Jesus sacerdos post captivitatem reædificatum templum, in vere dedicaverunt II Esdr. 6.. Judas Machabæus pro profanatione Antiochi in hieme I Machab. 4..'

JHN 10:23 Multiple spaces in '10.23··In porticu.··Porticus quibus templum cingebatur, solent significari nomine templi.'

JHN 10:24 Multiple spaces in '10.24··Circumdederunt ergo eum Judæi.··Domino patienter inter opprobria veritatem prædicante excæcati non obsequuntur, sed tentant, Quousque animam nostram tollis?··Calumniantur illum tollere animas qui salvat, quem purum hominem putabant, sed præ omnibus regnaturum. Si tu es Christus, dic nobis palam.··Non veritatem desiderant, sed parant calumniam, ut si dixerit se regem, contra Augustum facientem potestati tradant. Sed Dominus sic temperat responsum, ut nec illis sit locus calumniæ, et fidelibus propter quos hæc referuntur manifeste appareat quod ipse sit Christus, non homo tantum, ut illi putant, sed Filius Dei.'

JHN 10:29 Multiple spaces in '10.29··Et nemo potest rapere de manu Patris mei.··Quia ex hoc quod sum ex Patre, major sum ad protegendum, quam illi ad impugnandum.'

JHN 10:30 Multiple spaces in '10.30··Ego et Pater unum sumus.··His verbis non solum Judæorum solvit quæstionem, qui ut tentarent accesserunt, sed etiam futurorum hæreticorum damnat insaniam.'

JHN 10:31 Multiple spaces in '10.31··Sustulerunt ergo lapides.··Hoc jam non ferunt qui cætera tulerunt, sed duri ad lapides currunt. Sed quia Jesus non patitur nisi quod vult, adhuc loquitur.'

JHN 10:33 Multiple spaces in '10.33··Facis teipsum.··Intellexerunt non posse dici. Ego et Pater unum sumus,··nisi ubi est æqualitas Patris et Filii, quod Arius non intellexit; Christus autem, quia vidit illos tardos non ferre splendorem veritatis, temperavit eum in his verbis: Nonne scriptum est,··etc.'

JHN 10:34 Multiple spaces in '10.34··Quia ego.··Tribus modis dicitur Deus, natura, adoptione, ut Ego dixi: Dii falso, ut dæmones et idola.'

JHN 10:35 Multiple spaces in '10.35··Si illos dixit deos.··Si per sermonem Dei participando fiunt homines dii, quomodo ille qui per naturam est Filius quo participant, non est Deus?'

JHN 10:38 Multiple spaces in '10.38··Operibus credite.··Fidem adhibete operibus, ut merito fidei amplius cognoscendo opera, veniatis ad fidem deitatis.'

JHN 10:39 Multiple spaces in '10.39··Quia in me est Pater.··Pater est in Filio, Filius in Patre, ut æqualis in eo cui æqualis est; unde et potest dicere: Ego et Pater unum sumus.··Et qui videt me, videt et Patrem;··et hoc est ei proprium. Munus autem est homini per participationem quod dicitur esse in Deo continente et Deus in eo, ut in vase.'

JHN 10:41 Multiple spaces in '10.41··Et multi venerunt.··Isti apprehendunt permanentem, non quomodo iniqui apprehendere volebant discedentem. Quia Joannes,··etc. Nullum in Hierusalem fecit ut iste, et quidquid dicebat testimonium huic perhibebat, quasi per lucernam veniamus ad diem.'

JHN 11:1 Multiple spaces in '11.1··Erat autem.··Dum moratur trans Jordanem, infirmatur Lazarus, et mittunt ad eum sorores illuc. Istæ sorores Lazari figura sunt Judæorum in æterna beatitudine jam receptorum, qui pro fratre sanando, id est pro reliquis in tenebris ignorantiæ adhuc errantibus, Domino supplicant ex notissima actione. Languens Lazarus.··Lazarus figura est Judæorum qui infirmi erant in fide Christi: Martha et Maria significant doctrinam bonorum Judæorum.'

JHN 11:3 Multiple spaces in '11.3··Ecce quem amas,··etc. Lazarus, per quem peccator significatur, qui a Domino amatur, quia non venit vocare justos, sed peccatores. Sorores, peccatoris sunt bonæ cogitationes, quæ pro peccatis dissolvendis orant.'

JHN 11:4 Multiple spaces in '11.4··Pro gloria Dei,··etc. Id est, ut glorificetur Filius Dei. Ecce se Deum dicit, contra illos qui dicunt Filium Dei non esse Deum.'

JHN 11:5 Multiple spaces in '11.5··Diligebat.··Diligebat languentium Salvator et mortuorum suscitator Lazarum, quia languens et mortuus.'

JHN 11:6 Multiple spaces in '11.6··Duobus diebus.··Ut quatriduum impieretur. Prima enim die quo nuntiatum est ei, mortuus est languidus trans Jordanem; per duos dies mansit, ecce tres: quarto autem die venit.'

JHN 11:7 Multiple spaces in '11.7··Eamus in Judæam.··Mystice: Significat fidem redituram ad Judæos in fine per Eliam et Enoch.'

JHN 11:8 Multiple spaces in '11.8··Dicunt ei discipuli.··Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: Absit a te, Domine,··non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: Beatus es, Simon Barjona, quia Pater revelavit tibi,··culpatur de suo. Redi post me, Satana, quia sapis non quæ Dei, sed quæ hominis sunt.··Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quæ diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur.'

JHN 11:9 Multiple spaces in '11.9··Nonne duodecim sunt horæ.··HIER. Dies Christus, et aliter dies apostoli, quomodo Christus, etc., usque ad ipsi intelliguntur duodecim apostoli.'

JHN 11:15 Multiple spaces in '11.15··Ut credatis.··Non quod modo inciperent credere, sed ut robustius crederent. Semper enim fides eorum miraculis augebatur.'

JHN 11:17 Multiple spaces in '11.17··Et invenit.··AUG. Mystice: Quatuor sunt dies mortis. Nascitur homo, etc., usque ad sed nec tales relinquit misericordia.'

JHN 11:22 Multiple spaces in '11.22··Sed et nunc scio.··Hoc scio, quia potes suscitare si vis, quod tuo relinquo arbitrio, non autem præsumo, neque rogo ut suscites, quæ nescio an sit utilis fieri resurrectio.'

JHN 11:25 Multiple spaces in '11.25··Etiam si mortuus fuerit.··Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. Vivet.··Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est.'

JHN 11:28 Multiple spaces in '11.28··Silentio.··Quia si audissent Judæi eam vocatam fuisse a Jesu, non sequeretur, et ita non viderent miraculum. Sed quia putaverunt eas ad sepulcrum fratris ituras, secuti sunt. Et vocat te.··Causa brevitatis in verbis Marthæ ostendit non prius dictum, id est quod Dominus Mariam vocaverit.'

JHN 11:31 Multiple spaces in '11.31··Secuti sunt.··Hæc ideo evangelista narrare curavit, ut videamus quæ occasio fecerit ut plures haberet testes resurrectio quatriduani.'

JHN 11:33 Multiple spaces in '11.33··Infremuit spiritu.··Nota potestatem: Ipse fremuit et turbavit se, quem alius turbare non potuit, sicut omnia hujusmodi suscepit, quia voluit. Significat autem quantum homo turbari debeat, pressus tanta mole peccati. Quando autem peccator computans quæ bona Dei accepit, quæ mala reddidit, fremit in spiritu et turbatur: Christus fremit in eo et turbatur, quia fides de Christo, Christus est in corde. Fremit vero fides in homine dum de peccatis increpat se.'

JHN 11:34 Multiple spaces in '11.34··Ubi posuistis eum?··Qui absens scivit mortuum, scit et ubi sit sepultus, sed sic dicens, se quasi nescire perditum hominem significat; unde dicitur: Non novi vos Matth. 7.. Et: Ubi est Adam?··Gen. 3.'

JHN 11:38 Multiple spaces in '11.38··Jesus ergo,··etc. Difficultatem ostendit vivificationis talis peccatoris. Erat autem spelunca.··Moraliter: Unusquisque peccator mole peccatorum pressus et sua lege gravatus, et consuetudine sua mala jam fetens, alios exemplo suo malo aperte corrumpit: sorores, cogitationes aliquæ, quia quandoque cogitans se male fecisse, dolet.'

JHN 11:39 Multiple spaces in '11.39··Domine, jam fetet.··Timebat remoto lapide potius fetorem excitari, quam fratrem resuscitari.'

JHN 11:42 Multiple spaces in '11.42··Sea propter populum,··etc. His verbis se gloriam Patris quærere, sicut in aliis operibus ostendit. Nam quia secundum hominem minor erat Patre, ab eo petit suscitationem Lazari, et ideo se exauditum dicit, et hoc propter circumstantes, ut sic crederent Dei Filium.'

JHN 11:43 Multiple spaces in '11.43··Voce magna.··Fremuit, lacrymavit, clamavit, quia difficile surgit quem moles malæ consuetudinis premit, sed tamen post magnam vocem surgit, id est, per magnam Dei gratiam vivificatur dum pœnitet.'

JHN 11:44 Multiple spaces in '11.44··Et statim prodiit.··Dum peccator contemnit, sepultus jacet; quando pœnitet, surgit; quando confitetur, prodit, quasi de occultis exeundo manifestus. Solvite eum.··Christus per se vivificat intus, ministris tribuit potestatem solvendi.'

JHN 11:48 Multiple spaces in '11.48··Credent in eum. Et venient Romani.··Et quia sentiebant doctrinam ejus esse contra templum et paternas leges, timebant ne si omnes crederent in Christum, nemo remaneret qui contra Romanos civitatem Dei et templum defenderet. Et venient Romam.··De temporalibus timent, non de æternis, et utraque perdiderunt. Locus est Hierusalem quem perdiderunt, gentem suam perdiderunt ubique dispersi.'

JHN 11:51 Multiple spaces in '11.51··Hoc a semetipso.··AUG. Nota etiam malos per spiritum prophetiæ prædicere futura, etc., usque ad quod non licet nisi summo sacerdoti, ut de Zacharia legitur.'

JHN 11:52 Multiple spaces in '11.52··Pro gente.··Judæorum, scilicet in qua erant oves, hoc tantum Caiphas. Sed quia noverat evangelista esse alias oves, addidit: Sed ut filios Dei qui erant dispersi congregare.··Filii prædestinatione, sicut et oves in Isræl, nondum enim erant, quia nondum crediderant.'

JHN 11:55 Multiple spaces in '11.55··Proximum autem.··Imminente Pascha figurali in quo jam verus agnus immolandus est, consilium erat inter Judæos de eo occidendo, et ipse appropinquat passionis loco.'

JHN 12:1 Multiple spaces in '12.1··Venit in Bethaniam.··Ideo prius Bethaniam venit, ut resuscitatio Lazari altius memoriæ omnium traderetur, et inexcusabiles Judæi confunderentur, tractantes de morte tanti suscitatoris.'

JHN 12:3 Multiple spaces in '12.3··Maria ergo.··Pretiosum unguentum fit de nardo maxime de spicis, hic autem dicitur pistici a loco unde erat. Et interpretatur fidelis, non alia admixtione corrupti. Dixit ergo unus.··Judas etsi malus tamen inter apostolos numeratur, ut doceamur malos tolerare, ne corpus Christi dividamus, et malos bonis non obesse.'

JHN 12:6 Multiple spaces in '12.6··Non quia,··etc. Quantum ad suam intentionem ad eum non pertinebat de egenis, quia non curabat de ipsis, non quia commissum esset ei dispensare pauperibus. Loculos habens,··etc. Cui ministrant angeli, loculos habet in sumptus pauperum, condescendens infirmis.'

JHN 12:7 Multiple spaces in '12.7··Sinite illam.··Novit furem, sed non prodit, docens tolerare malos. Tantum obsequium Mariæ commendat, ostendens quod esset moriturus, et ad sepeliendum aromatibus ungendus. Ideo Mariæ cui non licuit mortuum ungere, datum est viventem officio funeris donare, unde secundum Marcum dicitur, quod habuit, id est potuit, hoc fecit, prævenit ungere corpus meum in sepulturam.'

JHN 12:8 Multiple spaces in '12.8··Me autem non semper habetis.··Corporali præsentia. Vel non habebitis, tu Juda et qui sunt hujusmodi, quia si mali jam communicant sacramentis, postea tamen non habent Dominum ut boni.'

JHN 12:9 Multiple spaces in '12.9··Et venerunt.··Curiositas hos, non charitas adduxit. Nos econtra, si cognoscimus Jesum obedientis animæ domum in qua habitet invenisse, veniamus illuc contemplatione, non propter hominem tantum quem in anima suscitatum videmus, sed ut bonam vitam imitemur, et per hoc ad visionem Jesu perveniamus.'

JHN 12:10 Multiple spaces in '12.10··Cogitaverunt.··Quia non poterant occultare vel negare miraculum, stulte volunt occidere, quasi non possit suscitare occisum qui suscitavit defunctum.'

JHN 12:12 Multiple spaces in '12.12··In crastinum.··Ecce oves ex Isræl veniunt ad pastorem. Rami sunt laudes significantes victoriam superaturi diabolum et mortem.'

JHN 12:13 Multiple spaces in '12.13··Clamabant.··AUG. Osanna vox obsecrantis magis indicans affectum quam rem aliquam significans, sicut interjectiones. Rex Isræl.··Rex non terreno more, quod parum est, sed quia regit, et ad mentes, et ad regna cœlorum ducit, et est miserationis non indignationis.'

JHN 12:15 Multiple spaces in '12.15··Noli timere, filia.··In reprobo populo erat filia Sion, id est, Jerusalem, scilicet oves quæ devote occurrunt venienti, quibus divinitus dicitur: Agnoscite quem laudatis, et ne timeatis cum patitur qui est vestra redemptio. Pullus in quo nemo sederat, populus est gentium qui legem Dei non acceperat.'

JHN 12:19 Multiple spaces in '12.19··Ecce totus.··Per passionem et resurrectionem totum mundum redemit, et secutus est eum. Et quid mirum si mundus post eum vadit per quem factus est mundus?'

JHN 12:21 Multiple spaces in '12.21··Hi ergo accesserunt.··Ostendit gentes per prædicationem apostolorum conversas.'

JHN 12:23 Multiple spaces in '12.23··Jesus autem.··De Judæis erant, qui clamabant: Benedictus qui venit in nomine Domini;··modo gentiles quærunt videre, ecce duo parietes concurrentes. Dicit itaque angularis lapis. Venit hora ut clarificetur.··Hæc non est clarificatio de istis volentibus videre, sed occasione horum annuntiat venturam plenitudinem gentium eo in cœlis glorificato. Sed hanc altitudinem glorificationis præcedit humilitas passionis, unde: Amen, amen dico vobis,··etc. Ubi se dicit granum mortificandum et multiplicandum, ad quam passionem jam exhortatus subdit: Qui amat animam suam,··etc. Nisi granum frumenti.··AUG. Ipse est frumentum quo vivere debet fidelis anima. Granum, de quo spiritualis seges debet surgere. Cum sint multa grana seminum, nulli se comparat nisi frumento, unde mos cœpit Ecclesiæ de hoc solo grano confici corpus Domini.'

JHN 12:25 Multiple spaces in '12.25··Qui amat.··AUG. Qui amat in hac vita, perdit in futuro quod magis congruit, unde subdit: Qui odit animam,··etc. Non amat, sed odit animam in hoc mundo, qui diligendo Deum, potius quam in eum peccet eligit occidi.'

JHN 12:26 Multiple spaces in '12.26··Si quis mihi ministrat.··Pretium operis quo illi ministratur est esse cum illo, sine quo nusquam bene est esse, et cum quo nusquam male est esse, unde et apertius subdit, si quis mihi ministrat.'

JHN 12:27 Multiple spaces in '12.27··Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam?··Prædicta passione et ad eam supposita exhortatione quasi data voce fortitudinis suæ subdit affectum infirmitatis nostræ quam vere suscepit, sed ex voluntate pro nobis ne de hac infirmitate desperemus: in qua etiam docet quid dicere debeamus, et quo confugere. Quasi dicat: Conturbatur anima mea, quid dicam? quo confugiam? quem invocem? in quem sperem? in Patrem qui salvat, cui voluntatem meam propono, quia propterea ut hæc patiar veni in hanc horam, unde et clarificatio mihi sic fit et in membris meis.'

JHN 12:28 Multiple spaces in '12.28··Pater, clarifica.··Salvationem quæro, sed passionem non recuso, propter quam passionem clarifica me quod est gloria tui nominis.'

JHN 12:30 Multiple spaces in '12.30··Non propter me vox.··Ostendit hanc vocem non sibi indicasse quod sciebat, sed eis quibus indicari oportebat.'

JHN 12:31 Multiple spaces in '12.31··Nunc judicium est.··Discretionis scilicet, quod est ante ultimum damnationis, quia nunc per passionem jure diaboli destructo multi liberabuntur, unde exponendo subjungit: Patior, turbor, et per hæc, etc. Ejicietur.··A redemptis expelletur, prædicantibus apostolis plene expelletur qui olim a paucis etsi extra tentetur, non lædit intus.'

JHN 12:34 Multiple spaces in '12.34··Et quomodo tu,··etc. Quomodo in cruce morietur? Hoc enim eum dixisse putabant quod facere cogitabant. Filium hominis. Quia hoc memoriter tenebant, quod sæpe dixerat se Filium hominis, non quod hic dixisset, si exaltatus fuerit Filius hominis. Quis est iste Filius hominis?··Si enim Christus est, manet in æternum. Si manet in æternum, quomodo exaltabitur a terra, id est, morietur in cruce?'

JHN 12:35 Multiple spaces in '12.35··Ambulate.··Id est, totum intelligite, et moriturum Christum ut redimat victurum in æternum in cœlo quo perducat. Vel dum Christum vobiscum habetis ne tenebræ ignorantiæ et mortis perpetuæ vos comprehendant. Nescit quo vadat.··Qui non credit mortem Christi, nescit quo vadit, sed offendit in petram scandali, quod est Christus, Judæis contemnentibus et irridentibus mortuum.'

JHN 12:36 Multiple spaces in '12.36··Dum lucem habetis.··Id est, dum aliquid veri intelligitis de æternitate Christi, credite in veritatem addendo de humilitate, ut renascamini in veritate. Ab eis.··Non ab his qui credere incœperant, sed ab his qui invidebant. Quod abscondit se, nostræ infirmitati consuluit, non suæ potestati derogavit.'

JHN 12:38 Multiple spaces in '12.38··Ut sermo Isaiæ impleretur.··Quem omnibus modis impleri necesse est, non tamen necessitate faciendum, sed voluntate, præscivit enim Deus et prædixit, non credituros et peccaturos, non tamen cœgit ad hoc, sed ut fit sic præscivit et prædixit.'

JHN 12:39 Multiple spaces in '12.39··Non poterant.··AUG. Non quod non possunt homines mutari in melius, sed quandiu tales non possunt credere.'

JHN 12:43 Multiple spaces in '12.43··Gloriam Dei.··Ideo crux in fronte credentium, ubi est sedes verecundiæ, figitur, ut de nomine Christi nullus erubescat, et magis gloriam Dei quam hominum quærat.'

JHN 12:44 Multiple spaces in '12.44··Jesus.··Aliis non credentibus, aliis vero credentibus, vel palam cum palmis et laudibus, vel in occulto jam appropinquante sua passione, clamat Jesus qui latebat quandiu passio non erat complenda. Qui credit in me.··Quia homo apparebat, et Deus in homine latebat, ne putarent eum hoc tantum esse quod videbant, vult se credi talem et tantum qualis et quantus pater est.'

JHN 12:45 Multiple spaces in '12.45··Et qui me videt, videt et eum qui,··etc. Usque adeo nihil distat inter me et eum, ut qui videt me videat eum. Hæc visio non carnalis, sed intellectualis est mundo corde. Qui videt me.··Non ait non videt me, sed eum qui me misit, sicut dixit, qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me,··quia illud dixit, ne sicut videbatur crederetur tantum Filius hominis; hoc autem dixit, ut crederetur æqualis Patri. Neutrum horum diceret alius missus, id est apostolus, quia tantum servus. Potest autem dicere alia Filio communia, ut qui audit vel recipit me audit eum et recipit qui me misit, quia Dominus honoratur in servo et Pater in Filio.'

JHN 12:46 Multiple spaces in '12.46··Ego lux.··De alio non dicitur: Lux venit in mundum, nisi de eo qui illuminat, cæteri ut illuminati sunt lux, quia vita eorum lucet hominibus. Sermo quem locutus sum.··Manifeste dicit se judicaturum in novissimo die, quia ipse est sermo Patris qui seipsum locutus est, seipsum annuntiavit.'

JHN 12:49 Multiple spaces in '12.49··Mandatum.··Non dedit Pater Filio mandatum per angelum vel aliam creaturam. Nec mandatum quod aliquando nescisset: sed dum verbum et sapientiam in qua sunt omnia mandata, genuit, dedit: sicut Filio qui est vita, eo dedit vitam quo genuit vitam, quia gignendo vitam, dedit esse vitam, quæ sine vitio fuit.'

JHN 12:50 Multiple spaces in '12.50··Et scio.··Cum dicat mandatum esse vitam æternam, et ipse sit vita æterna, aperte dicit se mandatum Dei. Quæ ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater, sic loquor.··Intelligentibus mentibus, ut est nata veritas ex Pater, sed sic loquitur veritas intus sine sono, sicut dixit ei Pater ut crederent homines quod nondum possunt intelligere, ex ore carnis verba sonuerunt, quæ prolata et litteris signata, nos ad ipsam veritatem aliquatenus erigunt.'

JHN 13:1 Multiple spaces in '13.1··Ut transeat.··Interpretatur nobis evangelista nomen paschæ, id est transitus et significationem, quia sicut illi de Ægypto, sic Christus de mundo. Sic et nos, sanguine Agni insigniti, de vitiis ad virtutes, de mundo ad cœlum. In finem dilexit.··In finem, id est in Christum qui est finis consummans, id est, ut ejus dilectione transeant quo ipse transit. Vel in finem, id est in mortem, non quod morte terminetur ejus dilectio, sed in tantum dilexit quod usque ad mortem dilectio eum perduxit, in quo exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem.'

JHN 13:2 Multiple spaces in '13.2··Et cœna facta.··Cœna significat passionem. Sicut enim post cœnam non fit prandium, sic et Christus postquam semel passus est, non iterum patitur. Surgit a cœna, post passionem ponit vestimenta, secundum priorem infirmitatem linteo præcinxit se, eadem carne jam immortali, mittit aquam in pelvim, id est gratiam baptismi, lavat pedes et tergit a peccatis in baptismo, accepit vestimenta,··id est Judæos in fine sæculi, quos prius excæcatos deposuit.'

JHN 13:4 Multiple spaces in '13.4··Surgit a cœna.··Ab illa cœlesti refectione, qua cum angelis reficiebatur, deponit vestimenta, gloriam æternæ beatitudinis. Et ponit vestimenta.··Prætermisit altitudinem, suppositurus ejus humilitatem, ut perfecte commendetur humilitas homini cum tam altus sic se humiliaverit, ut et pedes traditoris lavaret.'

JHN 13:5 Multiple spaces in '13.5··Deinde mittit.··Sanguinem in terram fudit, ut vestigia credentium mundaret, quæ terrenis peccatis erant sordida.'

JHN 13:8 Multiple spaces in '13.8··Dicit ei Petrus,··etc. Pro altitudine promissi mysterii nondum permittit fieri, nondum potest sustinere Deum ad pedes humiliari, pavore perterritus. Respondit.··Qui non lavatur per baptismum et confessionem pœnitentiæ, non habet partem cum Jesu.'

JHN 13:9 Multiple spaces in '13.9··Dicit ei Simon.··Error Petri hic nobis profuit. Erravit enim ne nos erraremus. Erravit, cum se totum lavandum Deo obtulit, quem Deus correxit, ostendens semel baptizatum non esse baptizandum.'

JHN 13:10 Multiple spaces in '13.10··Qui lotus.··Ex his verbis intelligimus baptizatos apostolos, etsi non legimus ubi vel quando. Qui lotus.··Baptismo lotus est mundus. Sed quia iterum pulvere terrenæ habitationis inquinatur, iterum opus est pedes lavare, quos lavat Dominus interpellans pro nobis, et nos ipsi orando. Ille etiam qui in otio studet veritati, dum in aliis pulsanti sponso aperire pergit, pedes inquinat, quia veritas humiliter auditur, sed sine periculo non potest prædicari, sed hos pedes Dominus discipulis lavat.'

JHN 13:12 Multiple spaces in '13.12··Et cum recubuisset, iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me,··etc. Sicut prius exemplo, sic etiam nunc verbo instruit eos magister veritatis. Et quod dicit magna de se non est arrogantia, sed veritas quæ prodest auditoribus, sicut facit et Paulus. GREG. Incauti sunt humiles qui se mendacio illaqueant dum arrogantiam vitant, quia contra veritatem se erigunt quam relinquunt. Qui enim necessitate cogente vera de se et bona loquitur, tanto magis humilitati jungitur, quanto veritati sociatur.'

JHN 13:18 Multiple spaces in '13.18··Non de omnibus.··Non omnes facietis hoc unde beati sitis, sed qui manducat meum panem, non ut proficiat, sed ut lateat, levabit contra me calcaneum suum,··id est me calcabit, ut impleatur Scriptura quæ hoc prædixit, non quod cogat, sed quia quod futurum erat non tacuit.'

JHN 13:19 Multiple spaces in '13.19··Amodo dico vobis.··Quasi dicat: Hucusque toleravi et tacui, sed jam noto proditorem antequam fiat quod mox faciendum est, uti cum factum fuerit credatis quia ego sum ille de quo Scriptura illa prædixit.'

JHN 13:20 Multiple spaces in '13.20··Amen, amen dico vobis.··Postquam exemplo suo eos docuit humiliationem et calcanei passionem, supponit quo consoletur eos honore, quod ipse et Pater in eis recipitur.'

JHN 13:21 Multiple spaces in '13.21··Cum hæc dixisset Jesus Nostra infirmitas in eo vere turbata est, non sua potestas, sicut et vere passa. Voluntarie autem accepit turbationem, ne desperet servus turbatus necessitate. Quod autem turbatur significat turbandos spirituales ex charitate, cum urgens causa et zizania a tritico ante messem cogitur separare.'

JHN 13:26 Multiple spaces in '13.26··Et cum intinxisset panem.··Panis intinctio significat fictionem Judæ, qui fictus amicus venit ad cœnam. Quæ enim tinguntur, non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio, eidem bono ingratum, non immerito secuta est damnatio. Dedit Judæ Simonis Scariothis,··etc. Non, ut quidam putant, nunc Judas corpus Christi accepit. Sciendum est enim, quod jam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis, inter quos et Judas fuit, deinde per buccellam intinctam, exprimitur ipse traditor, etc.'

JHN 13:27 Multiple spaces in '13.27··Quod facis.··Non præcepit, sed prædicit Judæ malum, nobis bonum, quia hoc vult cito fieri, non tam festinando in illius pœnam quam in salutem fidelium.'

JHN 13:29 Multiple spaces in '13.29··Quia loculos habebat.··In quibus oblata scrutabantur suorum necessitatibus et aliis indigentibus. In quo datur forma Ecclesiæ servandi necessaria, quæ jubetur non cogitare de crastino, ne pro terrenis serviat, vel timore inopiæ justitiam deserat.'

JHN 13:30 Multiple spaces in '13.30··Erat autem.··Nox congruit sacramento. Erat enim qui exivit filius tenebrarum faciens opera tenebrarum. Nunc clarificatus est Filius hominis.··AUG. Exeunte Juda pro quo dicebatur: Non estis mundi omnes,··etc., usque ad quasi sit factum quod mox est futurum.'

JHN 13:33 Multiple spaces in '13.33··Filioli.··ID. Quia dixerat quod Deus est cito clarificaturus eum, etc., usque ad non potest hoc accipi; quia non conveniret quod sequitur. Quo ego vado vos non potestis venire.··Nunc non poterant apostoli nondum spiritu confirmati sequi Dominum, id est mori pro Domino et justitia, vel venire ad vitam immortalem ad quam ipse ibat, secuturi autem erant postea. Quomodo autem idonei possint esse et pergere quo ille antecedit, docet. Mandatum novum do.··AUG. Non quod hoc non sit in antiqua lege, Diliges proximum tuum sicut teipsum,··etc., usque ad quæ dilectio facit mori sæculo.'

JHN 13:34 Multiple spaces in '13.34··Ut diligatis invicem sicut dilexi vos.··Non putetur hæc prætermissa dilectio Dei quæ est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in ægro, non morbum, sed salutem quam venit dare.'

JHN 13:36 Multiple spaces in '13.36··Domine, quo,··etc. Audito, quo ego vado, et intellecta via qua sequi potest, id est dilectione, dicit Petrus ut sequi paratus. Et quia hunc ejus animum novit Dominus, dixit non modo eum posse, in quo non abstulit spem futuri, sed confirmavit. Sequeris autem postea.'

JHN 13:37 Multiple spaces in '13.37··Animam meam.··Multum præsumit qui animam pro eo ponere promittit, qui nondum pro Petro animam dedit, quasi præire possit. AUG. Voluntatem suam, sed non vires suas cognoscens, ut infirmus voluntatem suam jactat, sed inspiciebat invalitudinem medicus. Ille promittebat, ille prænoscebat, et qui nesciebat audiebat, qui præsciebat docebat.'

JHN 13:38 Multiple spaces in '13.38··Non cantabit gallus,··etc. Petrus ante primum galli cantum trinam negationem incipit, totam autem perficit ante secundum galli cantum.'

JHN 14:1 Multiple spaces in '14.1··Non turbetur cor vestrum,··etc. AUG. Ne autem mortem tanquam hominis timerent, et ideo turbarentur, etc., usque ad alia claritas lunæ, alia claritas stellarum.'

JHN 14:2 Multiple spaces in '14.2··In domo,··etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei. Regnum cœlorum, sunt homines justi, in quibus sunt multæ differentiæ inter se. Et hæ sunt mansiones ipsius domus. AUG. Modo justi sunt regnum Dei et regnum cœlorum, etc., usque ad quod eratis in spe, sitis in re. Si quo minus,··etc. Id est, si non prædestinassem mansionem, quod est inconveniens quantum ad Deum qui omnia bona ante omnia tempora prædestinavit, tunc modo præpararem, id est, prædestinarem, quod iterum est inconveniens, quantum ad Deum præsentialiter aliquid prædestinare. ID. Confirmat esse, quia si non essent dixisset, ibo et parabo, etc., usque ad et hæc multitudo mansionum est.'

JHN 14:3 Multiple spaces in '14.3··Et si abiero.··ID. Abiit latendo, venit apparendo, sed manet regendo, ut proficiamus bene vivendo, et sic paratur locus. ID. Fides quæ non videt credit, nam si videret, etc., usque ad desiderium dilectionis, præparatio est mansionis.'

JHN 14:4 Multiple spaces in '14.4··Et quo ego vado.··Hoc dictum est secundum quosdam qui sciebant et Filium et Patrem. Thomas vero etsi putaret se nescire, convincitur per hoc quod ipsum novit, et viam scire et vitam, id est, Filium et Patrem. De istis scientibus subditur: Amodo cognoscetis eum per me cognitum, et vidistis eum in corde, dum me per omnia similem ei vidistis.'

JHN 14:5 Multiple spaces in '14.5··Dicit ei Thomas,··etc. Quo et qua itur, dixit eos scire qui non mentitur, sed Thomas dicit eos utrumque nescire, nesciens eos scire, sed Christus convincit eos scire, quia si eum sciebant, et ipse est via, viam sciebant, et si ipsum sciebant, et ipse est veritas et vita, tunc sciebant veritatem et vitam ad quam vadit: ipse ergo per se viam, ad se veritatem et vitam et ad Patrem, quia cum Patre unum est, vadit.'

JHN 14:7 Multiple spaces in '14.7··Si cognovissetis me.··Quia dixerat, nullum venire ad Patrem, nisi per se, qui est inseparabiliter idem cum Patre, ne quærerent quis est Pater, ostendit ex se noto nosci Patrem, quod nondum quidam cognoverant, quos arguit dicens: Si cognovissetis,··etc. Et vidistis eum.··Ut de duobus omnino similibus dicitur: Si istum vidisti, illum vidisti; viderant ergo quam simillimum Filium, sed monendi erant, ut talem etiam Patrem intelligerent, et non dissimilem.'

JHN 14:9 Multiple spaces in '14.9··Quomodo tu dicis.··Et cum omnino similis. Quomodo tu dicis,··etc. Quasi diceret: Video quo animo dicas, non quæris alterum similem, sed putas meliorem. A meipso.··Quia non sum a meipso qui loquor: ei tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit.'

JHN 14:12 Multiple spaces in '14.12··Qui credit in me.··Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicunque credit in me (ne de solis apostolis hoc acciperetur) opera quæ ego facio per me, ipse faciet, id est, ego facio in eo vel per eum, et etiam majora. Opera quæ ego facio.··Non tamen ex se, sed ex me. Non est servus major domino.··Ipse enim sine eis multa, illi sine eo nihil, nisi peccatum. Majora horum.··AUG. Quia si ipse fimbria, Petrus umbra sanavit. Vel opus ejus, etc., usque ad quia si utrumque æqualis potentiæ, hoc est majoris misericordiæ.'

JHN 14:15 Multiple spaces in '14.15··Si diligitis me.··Quomodo monet diligere et servare mandata, ut accipiant spiritum, quem nisi habeant non possunt diligere et servare? Sed quod habebant minus occulte, accepturi erant amplius manifeste, ut eis innotesceret quod habebant.'

JHN 14:16 Multiple spaces in '14.16··Et ego rogabo Patrem.··THEOPH. Rogabo, hoc est, obsecrabo Patrem et alium Paracletum mittet vobis, etc., usque ad quod omnino superveniat eis Spiritus paracletus ejusque gratia condescendens, illis dicit: Rogabo Patrem.'

JHN 14:17 Multiple spaces in '14.17··Quia non videt,··etc. Non habent spirituales oculos mundi amatores quibus Spiritum sanctum videant. Nec vero carnalibus oculis possunt videre, quia Spiritus sanctus non apparuit indutus humanitate. Et in vobis.··Erit in vobis, non manebit ut sit, quia prius est esse alicubi quam manere. Ne quis ergo putet sic manere, ut hospes apud alium visibiliter, sed in eis cognosci potest, non ab aliis.'

JHN 14:18 Multiple spaces in '14.18··Non relinquam.··Non ita dabitur Spiritus pro me, ut ego etiam non sim vobiscum. Orphani Græce, pupilli Latine est.'

JHN 14:19 Multiple spaces in '14.19··Adhuc modicum et mundus.··Sed mundus qui modo videt oculis carnis, post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit, sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei, quam justi videbunt. Quia ego vivo, et vos vivetis.··Præsenti utitur quia mox futura est ejus resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio.'

JHN 14:20 Multiple spaces in '14.20··Et vos in me et ego in vobis.··Hoc modo est, et cognoscitur quodammodo per fidem; sed tunc cognoscetur per speciem, quando hæc conjunctio perficietur quæ modo inchoatur.'

JHN 14:21 Multiple spaces in '14.21··Qui habet,··etc. Non solum vos apostoli vivetis et cognoscetis, sed et quicunque habet in memoria et servat in vita. Vel, habet faciendo, servat perseverando. Vel qui habet in sermonibus servat in moribus. Vel, habet audiendo, servat faciendo. Et ego diligam eum.··Ad hoc diligam, ut manifestem, quia et nunc diligit, sed non ad hoc, sed potius ut credamus et mandata servemus, ut mereamur quod post capiamus. Et manifestabo ei.··Qui habet meum mandatum, ille me cognoscit, et hoc est ibi: Manifestabo ei meipsum.··Sed præmittit causam mandati, quia diligit me, et qui me diligit, Pater meus diliget eum, et quia Pater, tunc ego diligam eum, et inde est manifestatio.'

JHN 14:22 Multiple spaces in '14.22··Dicit ei Judas,··etc. Audito quod mundus modo videbit eum, sed ipsi videbunt, pro omnibus quæsiturus quærit Judas causam hujus discretionis. Hæc autem causa est secundum responsionem Domini, dilectio, per quam solam et non per aliam discernitur gens sancta a non sancta.'

JHN 14:23 Multiple spaces in '14.23··Ad eum veniemus.··Venit Deus ad hominem, dum homo venit ad Deum. Venit homo credendo, obediendo, intuendo, capiendo; Deus venit subveniendo, illuminando, implendo. Et mansionem,··etc. Charitas facit habitare in domo in qua Pater et Filius facit mansionem, unde et dabit manifestationem de qua ille quæsierat.'

JHN 14:25 Multiple spaces in '14.25··Hæc locutus sum vobis.··Hæc de mansione in dilectoribus suis in quo significatur Ecclesia futura spiritualis, in qua beati, a quibus non recedit. Apud vos manens.··Hic Ecclesia præsens corporalis in qua visitat liberando, et redit.'

JHN 14:26 Multiple spaces in '14.26··Paracletus.··Consolari cum sit opus Trinitatis, ad personam tamen maxime Spiritus sancti pertinet, quia in Scriptura nomine bonitatis Spiritus sanctus designatur: per bonitatem ergo Deus nos consolatur, per eam omnia bona sua nobis tribuit. Ille vos.··Quia etsi Filius doceat nos et revelet Patrem, hoc totum facit per suam bonitatem. Ille vos docebit omnia.··Docebit quæ dixero, non quod dicat Filius et Spiritus doceat, quia quod dicit et docet, et ipsa Trinitas dicit et docet. Sed quia Trinitas est, oportet singulas personas insinuari, quos nos distincte audire, inseparabiliter intelligere debemus. Cum ergo dicimus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul dicimus, cum non possint esse non simul.'

JHN 14:27 Multiple spaces in '14.27··Pacem relinquo vobis.··Iturus ad Patrem. Pacem,··etc. Et repetens de eodem. Pacem meam do.··Et hoc est quod Propheta dicit: Pacem super pacem Isa. 27.. Pax est in hoc sæculo, in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus, et de occultis invicem non judicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire, ubi omnia aperta et laus unicuique I Cor. 4.. In illo autem et ab illo est utraque pax. Ipse enim est pax nostra Ephes. 2., et eum credimus, quia est, et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit meam, a posteriori, etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc sæculo est nostra, quæ est aliqua et non plena, et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet. Non turbetur.··Quia in pace vos relinquo, non turbetur cor vestrum de eo quod dixi, Vado, quasi pastoris absentia lupus invadit, quia sicuti homo vado, ut Deus præsens sum.'

JHN 14:28 Multiple spaces in '14.28··Si diligeretis.··AUG. Hoc erat ire ad eum, et recedere a nobis, etc., usque ad ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Gauderetis,··etc. Quia humanæ naturæ congratulandum est, quæ levatur ad dexteram Patris, in quo idem sibi sperant cæteri. Credatis.··Non quod factum videritis quia non est laus vel meritum fidei, imo nec fides est de eo quod, videtur, sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum hæc diceret parva erat, et cum moreretur, nulla.'

JHN 14:30 Multiple spaces in '14.30··Et in me,··etc. Noluit Dominus habere quod perderet; pauper venit ne haberet diabolus quod auferret.'

JHN 15:1 Multiple spaces in '15.1··Ego sum vitis vera.··Et me præcedentem ad passionem debetis sequi, quia ego sum vitis, id est caput vestrum ejusdem naturæ vobiscum, ut in me possit fructificare humana natura. Et Pater,··etc. Ego etiam agricola cum Patre, quia sum mundator palmitum, quod est agricolæ, non vitis officium, qui etiam palmites operarios facit, licet non de suo, nec per ipsos, sed per meipsum.'

JHN 15:3 Multiple spaces in '15.3··Propter sermonem,··etc. Non ait: propter aquam baptismi, quia et ipsa sine verbo est solum aqua, per verbum fit sacramentum.'

JHN 15:5 Multiple spaces in '15.5··Ego sum,··etc. Qui se a se ferre fructum existimat, non est in vite. Unde cum repetitione et superiorum explanatione supponit: Ego sum vitis, vos palmites.··Mihi quasi viti adhærentes. Qui manet in me.··Et ideo quicunque (non solum vos) manet in me credendo, obediendo, perseverando. Et ego in eo.··Illuminando, subveniendo, perseverantiam dando. Hic fert.··Et si secundum hominem Christus est vitis. tamen hanc gratiam palmitibus non daret, nisi etiam Deus esset.'

JHN 15:6 Multiple spaces in '15.6··Si quis.··Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.'

JHN 15:7 Multiple spaces in '15.7··Et verba.··Verba Dei tunc dicuntur manere in nobis, quando facimus quæ præcipit et diligimus quæ promittit. Qui autem hoc non facit, tangit, non cohæret, et ideo non sunt ei in beneficium sed in testimonium damnationis. Petetis.··Si quid petit fidelis et non fit, non petit hoc quod habet mansio in eo, nec quod habet verba ejus quæ sunt in eo, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis.'

JHN 15:8 Multiple spaces in '15.8··In hoc clarificatus,··etc. Qui manet in me fructum multum fert, quod est ex gratia Dei, et ita est gloria ejus non hominis, et hoc est: In hoc,··etc. Ut fructum plurimum.··Sicut non æqualitatem ostendit nostræ naturæ et suæ, sed gratiam qua Mediator est, nam Pater diligit nos, sed in Filio. Efficiamini.··Quomodo? Si me dilexeritis. Ex qua dilectione? ex præceptorum observatione. Si me dilexeritis sicut dilexit me Pater, non quantum. Non enim notatur æqualitas, sed similitudo dans eis æternam æternitatem.'

JHN 15:11 Multiple spaces in '15.11··Ut gaudium.··Gaudium Dei de nobis qui præscivit et prædestinavit semper est plenum, in nobis incipit ex fide, crescit imo et perficietur in resurrectione.'

JHN 15:12 Multiple spaces in '15.12··Hoc est præceptum,··etc. Et supra de dilectione proximo, sed repetitio est confirmatio: ibi tamen dicit: Mandatum do, quasi non ante fuerit; hic autem, hoc est quasi non aliud sit. Ibi Novum, ne in vetustate remaneamus, hic, Meum, ne contemnatur.'

JHN 15:13 Multiple spaces in '15.13··Majorem hac.··Diffinit plenitudinem mutuæ dilectionis quam habere præcipit.'

JHN 15:15 Multiple spaces in '15.15··Jam non dicam.··Commendata dilectione addit quod dignationis est, ut bonos servos (qui sciunt faciendo quæ præcipit) dicat amicos, et eis tollit nomen servi, qui est ex timore foras mittendo, qui nescit quid faciat Dominus. Quia cum aliquid facit, sic extollitur quasi ipse faciat, non dominus.'

JHN 15:17 Multiple spaces in '15.17··Hæc manao,··etc. Hic ostendit quis sit fructus quem dixerat, pro quo et dabit Pater quod petimus, qui et hoc dedit, ut diligamus. Ut diligatis.··AUG. Merito sæpe dilectionem commendat, quasi sola præcipienda sit sine qua non possunt cætera, quæ sine cæteris non potest haberi. Pro hac autem patienter debemus sustinere etiam omnia adversa mundi. Unde subdit:'

JHN 15:18 Multiple spaces in '15.18··Si mundus.··Nomine mundi aliquando boni, aliquando mali designantur, quia una massa est quæ tota in Adam periit, de qua sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam.'

JHN 15:19 Multiple spaces in '15.19··Mundus quod suum.··Si malus punit scelus mali, ex parte odit mundus quod suum est; dum punit ex parte amat, quia malus favet malis.'

JHN 15:20 Multiple spaces in '15.20··Sermonis mei.··Hoc scilicet: Non est.··Et illius superioris: Scitote, quia me priorem vobis odio habuit.··Et subdit causam: Non est servus major,··etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi.'

JHN 15:22 Multiple spaces in '15.22··Si non venissem.··Hic expressius Judæos ostendit, ad quos venit, de quibus sub nomine mundi superiora dixerat. Et quia ad eos venit, hic inexcusabiles de omnibus malis ostendit. Excusationem,··etc. Illi quibus non venit nec locutus est, habent excusationem non de omni peccato, sed de hoc quod in Christum non crediderint. Hi vero quibus in apostolis venit et locutus est, non excusantur. Priores vero qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt Rom. 2.. De peccato.··Quod non credunt me sed oderunt, et persequentur in meipso et in meis, sed hoc peccatum in me, etiam redundat in Patrem, quia qui me odit et Patrem meum odit. Et quod est gravissimum, non solum veni et locutus sum, sed opera feci, quæ videntes oderunt et me et Patrem.'

JHN 15:24 Multiple spaces in '15.24··Quæ nemo,··etc. AUG. Quod pavit tot millia de paucis, quod super aquas ivit, etc., usque ad et quia ipse per seipsum fecit, nemo sine eo. Oderunt,··etc. Judæi dicunt se diligere Deum et tamen nescientes oderunt, quia qui volunt esse mali nolunt esse veritatem qua damnantur. Et sicut oderunt suam pœnam, oderunt veritatem quæ irrogat pœnam, nescientes eum esse veritatem. Et si oderunt veritatem, oderunt eum de quo nata est veritas, et ita Patrem nescientes de eo natam veritatem oderunt.'

JHN 15:25 Multiple spaces in '15.25··Quia odio.··Gratis odit, qui nullum ex odio commodum quærit vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic justi diligunt gratis, non propter aliud sed propter ipsum.'

JHN 15:26 Multiple spaces in '15.26··Cum autem.··Nunc videntes opera oderunt gratis et me et Patrem. Sed cum venerit Paracletus, manifestiore testimonio convincet eos qui viderunt et oderunt, sed et quosdam eorum compunctos de tanto scelere convertet. Quem ego mittam.··Die Pentecostes venit Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, cum quibus erant omnes apostoli in domo ubi cœna fuerat. Qui a Patre.··Spiritus procedit a Patre et Filio, sed Filius dicitur a Patre procedere, quia ad Patrem solet referre, et quod ipsius est de quo ipse est. A quo ergo habet ut sit, ab illo habet ut de illo procedat Spiritus.'

JHN 16:1 Multiple spaces in '16.1··Hæc locutus sum,··etc. Postquam exemplo suo docuit ferre odia in quo sciunt quid debeant facere, sed non possunt postquam etiam promisit Spiritum quo poterunt resistere, etiam addit: Hæc locutus sum,··etc. Quod est exemplum de Spiritu qui confirmabit, ut, ita charitate diffusa in cordibus vestris, sit vobis multa pax et non scandalum.'

JHN 16:2 Multiple spaces in '16.2··Sed venit hora.··Quasi dicat: Si pulsi ab eis tot acquiretis mihi (unde vobis gaudendum) ut non satis sit eis vos pellere. Sed non sinant vivere, ne omnes acquiratis, ut a Judaismo avertatis, in quo Deum Isræl credunt deseri et sancta sua.'

JHN 16:4 Multiple spaces in '16.4··Hæc autem.··Postquam dixit futuras eorum passiones et consolatorem Spiritum eis esse dandum, subdit: Hæc non dixi,··etc. Quod si de passionibus accipimus, non solummodo post cœnam sed et ante proximum Pascha, et ab initio missionis duodecim apostolorum prædixerat; sed de consolatione Spiritus eis ventura non prædixerat, quia ipse cum eis corporali præsentia advocatus vel consolator erat; sed quia jam iturus est, opus erat ut illum diceret venturum qui confirmaret eos contra abjicientes et interficientes.'

JHN 16:5 Multiple spaces in '16.5··Vado ad eum.··Ita palam ut nemo interroget quod visu corporali cernat, viderunt eum in nube ascendentem certi de gloria qui prius prædicta passione quæsierant: Domine, quo vadis?'

JHN 16:7 Multiple spaces in '16.7··Si enim,··etc. Non quod positus in terra non posset dare, sed quia illi non sunt idonei accipere, nisi eum secundum carnem desistant nosse. Si autem.··Mentibus vestris sic raptis ad cœlestia aderit Spiritus simul Pater et Filius. Spirituales enim ex carnalibus facti, capacius fuerant Trinitatem habituri, sicut promissum erat.'

JHN 16:8 Multiple spaces in '16.8··Ille arguet.··Non quod Filius non arguat, sed quia Spiritus dabit eis charitatem et pellet timorem, ut sit eis libertas arguendi. AUG. Arguitur de peccato qui in Christum non credit. Arguitur, etc., usque ad ne cum mundi principe judicentur quem judicatum imitantur. Et de justitia.··Non de sua, sed de credentium justitia mundus arguitur, quorum comparatione damnatur. Unde non ait: Non videbit me mundus, sed Non videbitis me,··vos apostoli. Contra infideles qui dicunt, Quomodo credemus quod non videmus? Est vera justitia credere quod non videtur, ut qui viderunt hominem crediderunt Deum. Et cum per ascensionem forma hominis subtracta est visibus, tunc ex omni parte impletum est: Justus ex fide vivit.'

JHN 16:10 Multiple spaces in '16.10··Et jam,··etc. Id est, nunquam videbitis me talem ut modo, id est mortalem judicandum, sed glorificatum judicem. Et hoc est justitia fidei, de qua Apostolus: Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus II Cor. 5., quam quia mundus ab istis non vult accipere arguitur.'

JHN 16:11 Multiple spaces in '16.11··De judicio.··Quia si damnatum illum sequuntur cum eo damnantur, et ne sibi credant parci terrentur supplicio illius superbi.'

JHN 16:13 Multiple spaces in '16.13··Omnem veritatem,··etc. Promittit quod totum facturus est Spiritus, non quod in hac vita totum compleatur. A semetipso,··etc. AUG. Quia non est a seipso, quia solus Pater, etc., usque ad semper scivit, scit et sciet.'

JHN 16:14 Multiple spaces in '16.14··Ille me clarificabit.··Quia spirituales faciendo vos declarabit quomodo Patri Filius est æqualis quem secundum carnem ut hominem noverant, vel timorem tollendo faciet vos gloriam meam annuntiare toti mundo, quæ non mihi, sed hominibus prosit. De meo.··Non quod Spiritus sit minor Filio. Cur autem hoc dixit, explanat: Omnia quæcunque habet Pater mea sunt.··Propterea dixi quia de meo accipiet. Ergo de Patre accipit Spiritus, unde accipit Filius, quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus. Qui autem de nullo natus est de nullo procedit, Pater est solus.'

JHN 16:15 Multiple spaces in '16.15··Omnia,··etc. AUG. De Spiritu dicit Christus. Spiritus Patris,··etc., usque ad ita aperte ostenditur Patris et Filii esse Spiritus.'

JHN 16:16 Multiple spaces in '16.16··Modicum.··Id est, parvum tempus restat usque ad hoc quod patiar et claudar sepulcro, et iterum parvum tempus usquequo me videatis resuscitatum. Vel parvum tempus est, id est triduum quo clausus non videbo. Et iterum parvum, id est quadraginta dies, quo resuscitatus videbor. Quia vado.··Hoc est quia tempus est ut, deposita mortalitate, humanam naturam cœlis inferam.'

JHN 16:20 Multiple spaces in '16.20··Quia plorabitis.··Me occiso, de quo inimici gaudebunt. Similiter plorant omnes boni in ærumnis hujus sæculi; sed mundi amatores gaudent. Boni autem comparantur parienti quæ genuit in partu; sed lætatur de fructu, et plus gaudet de adventu futuræ prolis quam tristis est de præsenti dolore.'

JHN 16:23 Multiple spaces in '16.23··Si quid petieritis.··AUG. Ita sane intelligendum est, quod ait, dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur quæ ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur enim sancti pro seipsis, non autem pro omnibus aliis amicis vel inimicis. Dabit vobis.··In futuro non rogabitis, sed modo petite et dabitur vobis quod ad vos pertinet, et si non omnibus illis quibus petitis, et ideo dicitur vobis.'

JHN 16:25 Multiple spaces in '16.25··Hæc in proverbiis.··Quæ hucusque dixi quasi in proverbiis (quæ solent homines audire sed non intelligere) dixi, quia animales estis. Animalis autem qui non percipit quæ sunt Spiritus Dei I Joan. 1.. Quæcunque dicuntur de incorporea et immutabili substantia, habet quasi proverbia. Sed venit hora.··Qua dato Spiritu faciam vos spirituales, ut certissima intelligentia mentis (etsi non ut in futuro) Deum videatis, et tunc palam de Patre nuntiabo, ut ipsum et me ejusdem substantiæ intelligatis, et tunc, In nomine meo petite.··Quia tunc vere cognoscetis et scietis quod si ut homo rogo Patrem, ut Deus exaudio cum Patre; unde dicit: Et non dico vobis, quoniam ego rogabo Patrem.'

JHN 16:27 Multiple spaces in '16.27··Ipse enim.··Amat nos Pater quia amamus Filium, cum a Patre et Filio accepimus ut amemus Patrem et Filium: data charitate per Spiritum, quem et ipsum amamus cum Patre et Filio, prior amans facit in nobis quod ametur.'

JHN 16:28 Multiple spaces in '16.28··Iterum relinquo mundum.··Reliquit mundum corporali præsentia. Vadit ad Patrem, quia humanitatem ad invisibilia paternæ majestatis induxit. Reliquit mundum, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit. Redit ad patriam, quia amatoribus suis se æqualem credendum docuit Patri.'

JHN 16:29 Multiple spaces in '16.29··Dicunt ei discipuli ejus.··Cum nondum venisset hora quam promisit: Ecce nunc palam loquitur.··Illa quæ Dominus scit non intelligentibus esse proverbia: illi usque adeo nobis intelligunt, ut nec saltem se non intelligere intelligant. De qua eorum infirmitate admonens respondit: Modo creditis,··etc.'

JHN 16:30 Multiple spaces in '16.30··Nunc scimus quia scis omnia.··Aperte ostendunt, quia loquens de eis, ad eos maxime agebat quæ illos delectabant audire: et quæ ipsi interrogate volebant, hæc ipse præveniens ultro proferebat, et ideo illum, quia cogitationes noverat, confitentur scire omnia quasi Deum et Dei Filium. Et non opus est tibi,··etc. Cum scias omnia, non est opus ut interroges aliquem a quo aliquid scias. Vel etiam interrogeris ab aliquo præsciens quid ille velit. Si autem aliquando interrogavit vel interrogatus est, non eis, sed aliis opus fuit.'

JHN 16:31 Multiple spaces in '16.31··Modo creditis.··Ut parvuli, quibus quæcunque alta adhuc proverbia sunt, creditis, sed venit hora passionis, et jam prope est, in qua ita perturbemini, ut quod modo creditis, relinquatis, non modo corpore, sed etiam mentis fide; unde: Sperabamus quod redempturus esset Isræl.'

JHN 16:32 Multiple spaces in '16.32··Et non sum,··etc. Ecce profecerunt, sed ad majus vult eos extendi, ut cum dixerint: A Deo existi,··dicat: Pater mecum est,··nec sic putent a Deo exisse, ut putent etiam recessisse. Quia Pater mecum est.··Dixerat Relinquo mundum et vado ad Patrem,··nunc dicit: Pater mecum est,··quod intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium. Cui si non est cibus, tamen lactis est alimentum. Ex quo est, quod sciebant eum nosse omnia.'

JHN 17:1 Multiple spaces in '17.1··Hæc locutus est.··Non solum quæ in cœna, sed etiam quæ ab initio. Sed maxime quæ in cœna hac de causa dicit dicta, ut in illo pacem haberent. Hæc pax est pro qua Christiani sumus, pro qua sacramentis imbuimur, pro qua omnimodis erudimur, pro qua Spiritum in pignus accepimus, pro qua in eum credimus et speramus et amore ejus accendimur. Hæc est pressuris consolatio et liberatio. Pater, venit hora.··Potuit orare silentio, sed in orando est etiam doctor, et notam facit orationem quæ et præsentium et futurorum ædificatio. Venit hora.··Non urgente fato, sed disponente Deo, qui sine tempore ordinavit omnia quæ fiant per tempora ordine congruo. Clarifica Filium.··Humilitas in passione, claritas in resurrectione cœpit. Venit hora passionis, seminandæ humilitatis, non differas gloriam resurrectionis, ut Filius tuus clarificet te.··Et sic claritas Patris nec augeri nec minui potest in se. Apud homines minor erat dum in Judæa sola notus, sed per resurrectionem Filii ubique innotuit. Ut Filius tuus clarificet te.··In cognitione hominum, sicut dedisti, usque ut cognoscant te, et quem misisti.··Non enim potest cognitione hominem clarificari Pater, nisi ille cognoscatur per quem clarificatur, id est populus innotescat, et hæc est clarificatio Patris, quæ non circa solos apostolos sed etiam circa omnes credentes sit.'

JHN 17:3 Multiple spaces in '17.3··Hæc est autem,··etc. Ordo, Ut cognoscant te, et quem misisti,··id est Christum cum Spiritu, qui est amborum, esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creaturæ, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei det eis vitam æternam:··Et hæc est vita æterna, ut cognoscant te.··Sic te ergo Filius clarificat, ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat. Ut cognoscant te.··Quod hic est ex Patre, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione, magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et hæc est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus; unde: Ego te clarificavi super terram.'

JHN 17:4 Multiple spaces in '17.4··Opus consummavi.··Id est, si aperte futurum diceret, clarificabo, gentibus prædicando. Opus consummabo, quia jam factum prædestinatione; et pro jam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc prædestinationem in sua clarificatione manifestius aperit, dicens: Quam habui apud te priusquam mundus esset;··id est, sicut tunc in prædestinatione habui apud te ante tempora, ita nunc in re fac in mundo in tempore. Dedisti mihi,··etc. In quo notatur gratia. Nihil enim habet in homine quod non accepit.'

JHN 17:5 Multiple spaces in '17.5··Hominibus.··Possunt hæc omnia dici de omnibus fidelibus futuris. Et est hæc clarificatio qua clarificatus Filius clarificat Patrem super terram, secundum quod est præteritum pro futuro.'

JHN 17:6 Multiple spaces in '17.6··Tui erant.··AUG. Patris erant hi sicut omnia, etc., usque ad quia nondum erat homo.'

JHN 17:7 Multiple spaces in '17.7··Cognoverunt.··Ne putaretur cognitio jam facta per speciem, addit: Crediderunt vere; non eo modo quo cum dixit: Modo creditis, venit hora ut dispergamini. Sed nec adhuc tales erant, sed prænuntiat quales sint futuri accepto Spiritu, sine quo nec servaverunt sermonem quem dixerat.'

JHN 17:9 Multiple spaces in '17.9··Ego pro eis rogo.··Prima oratio fuit: Clarifica Filium, ut Filius clarificet te,··et de his exsecutus est et conclusit in fide credentium. Jam pro eis rogat ut Pater servet eos quos ipse corpore reliquit.'

JHN 17:10 Multiple spaces in '17.10··Et mea omnia.··Non enim quia Filio dedit Pater amisit, cum Filius adhuc addat: Mea omnia tua et tua mea sunt.··Unigeniti Filii sunt omnia quæ Patris, per hoc quod etiam Deus est ipse, etiam de Patre natus, Patri est æqualis.'

JHN 17:11 Multiple spaces in '17.11··Serva eos.··Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum; et ideo non ait, ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt ejusdem naturæ cum Deo, sicut Filius, secundum quod Deus, unum est cum Patre.'

JHN 17:12 Multiple spaces in '17.12··Cum essem.··Non debemus intelligere, quod Pater et Filius alternatim servent quasi alter post alterum. Simul enim servant Pater et Filius et Spiritus sanctus qui est unus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi ad nos descendat. Cum ita loquitur, intelligamus distinguere personas, non separare naturam. Gaudium quod supra expressit, ut sint unum sicut et [.....] hæc est pax illa et beatitudo in futuro sæculo, propter quam omnia fiunt, propter quam se esse locutum dicit in mundo.'

JHN 17:17 Multiple spaces in '17.17··Sanctifica.··Sicut ex gratia tua incæpta est sanctificatio per quam jam non sunt de mundo, eadem gratia fac sanctiores, ut perseverent in veritate, cujus umbra fuerunt veteres sanctificationes; id est, in me qui sum veritas, quod subdendo aperit: Sermo tuus veritas est,··quod est, ego sum veritas. Græce, Latine verbum vel sermo, qui est unigenitus Patris.'

JHN 17:19 Multiple spaces in '17.19··Et pro eis ego sanctifico.··Id est, ut pro eis prosit, ego me hominem sanctificabo in me Verbo quod est ab initio Incarnationis suæ quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos, qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus, sanctifico in meipso, unde addit: ut sint et ipsi sicut ego, sanctificati in veritate et in me.'

JHN 17:20 Multiple spaces in '17.20··Non pro eis.··Jam non de solis apostolis, vel de cæteris membris incipit: Non autem orat pro his qui jam sunt in fide ejus defuncti, sed pro his qui sunt in tentationibus. Sed et pro eis qui.··Usque in finem mundi, vel jam credunt ubicunque sunt, non tamen tam perfecte, ut post credituri sunt post resurrectionem. Per verbum.··Per verbum Evangelii, quod est eorum, non quod per eos tantum sit prædicatum, sed et per Paulum et alios quoslibet, sed quia eis primo et principaliter commissum sit ad prædicandum. Hoc est verbum fidei, verbum Dei, per quod credidit latro, credidit Paulus, et quicunque credit.'

JHN 17:21 Multiple spaces in '17.21··Ut omnes unum sint.··Non ait, Omnes unum sumus, sed ut illi omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, subaudi unum sumus: Ita et Pater in Filio et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiæ. Nos vero possumus esse in Patre et Filio et Spiritu sancto. Vel Pater et Filius et Spiritus sanctus in nobis esse possunt, unum tamen cum Deo esse non possumus, quia non unius substantiæ. Deus vero in nobis est ut in templo, nos in illo ut creatura in Creatore. Ut et ipsi.··In nobis dicit, ut quod unum sunt fide et charitate, gratiæ Dei tribuant, ut nunc autem lux in Domino. Ut mundus.··Mundus hic accipitur pro omnibus illis qui unum sunt. Nec hoc quod sunt facit causam ut credant, quia potius credendo unum sunt quamvis unum essent natura, dissentiendo tamen ab uno non erant unum, sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixit ut omnes unum sint, acsi tertio subaudiatur, rogo ut mundus credat.'

JHN 17:24 Multiple spaces in '17.24··Quos dedisti.··Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. Volo.··Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: Non sicut ego volo Matth. 26.. Videant.··Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita æterna.'

JHN 17:26 Multiple spaces in '17.26··Ut dilectio.··Dilectio qua Pater diligit Filium est in omnibus justis, quia membra ejus sunt et diliguntur in illo qui totus diligitur, ideo subdit: Et ego in ipsis sum.··Quasi dicat: Quia ego sum in ipsis, aliter est in nobis ut in templo, nos in illo aliter; quia nos sumus ille, cum secundum hominem ejus capitis sumus corpus.'

JHN 18:1 Multiple spaces in '18.1··Ubi erat.··In horto capitur ut deleret peccatum commissum in horto deliciarum, in quem hujus sæculi torrentem transiens discipulos introduxit.'

JHN 18:3 Multiple spaces in '18.3··Cohortem.··Non Judæorum, sed militum a præside servato ordine legitimæ potestatis, ut illis tenentibus nullus auderet resistere; vel etiam si quis auderet, contra tot non posset. Venit illuc.··Nocte traditur, ut sine turbis, quæ in die frequentes aderant, inveniretur.'

JHN 18:5 Multiple spaces in '18.5··Ego sum.··Hac una voce tot feroces et fortes moriturus prostravit virtute latentis Deitatis: quia volebat quidem comprehendi, sed non nisi quando voluit.'

JHN 18:6 Multiple spaces in '18.6··Abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.··Sic modo, per Evangelium ubique dicit Christus, Ego sum, et Judæi exspectantes Antichristum retro abeunt et in terrena, quæ amant, cadunt.'

JHN 18:8 Multiple spaces in '18.8··Sinite hos abire.··AUG. Faciunt quod jubet, sinunt eos abire quos non vult perire, non quin post sint morituri, sed quia sic nondum credebant quomodo credunt qui non pereunt.'

JHN 18:11 Multiple spaces in '18.11··Mitte.··Acsi diceret: Quiescat vindicta. Aliter: Converte gladium in locum suum, id est verbum prædicationis converte ad gentes, ubi secundum Paulum ostium apertum et ingens inveniatur. Aliter, postquam plenitudo subintraverit, dicit Petro, per quem totus ordo prædicatorum designatur: Mitte verbum prædicationis ad Isræl. Omnes enim qui gladium acceperint gladio peribunt Matth. 26.. Quo gladio? Illo qui igneus vertitur ante paradisum: et gladio spiritus, qui in Dei scribitur armatura.'

JHN 18:12 Multiple spaces in '18.12··Cohors autem.··Mos erat Judæis, ut quem morte dignum judicarent vinctum præsidi traderent.'

JHN 18:13 Multiple spaces in '18.13··Et adduxerunt eum.··Erant eo tempore duo sacerdotum principes (ut Lucas ait), Annas et Caiphas, qui vicissim annos suos agebant. Sed tunc erat annus Caiphæ, et voluntate ejus primum ductus est Jesus ad Annam, non quia collega sed quia socer ejus erat. Vel domus sic erant positæ, ut non deberet Annas a transeuntibus præteriri.'

JHN 18:15 Multiple spaces in '18.15··Et alius discipulus.··Quis sit iste, quia hic tacetur, non temere definiatur. Solet tamen iste Joannes sic se significare.'

JHN 18:17 Multiple spaces in '18.17··Dicit ille: Non sum.··AUG. Non solum negat Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui etiam negat se esse Christianum, et ita hoc impletur quod Dominus dixit: Ter me negabis Matth. 26..'

JHN 18:21 Multiple spaces in '18.21··Quid me interrogas?··Id est, a quo veritatem audire non desideras. Interroga magis eos de quorum dictis non habeas invidiam. Ita temperat responsionem, ut nec veritatem taceret, nec defendere se videretur.'

JHN 18:22 Multiple spaces in '18.22··Hæc autem.··Objicitur, cur non fecerit quod docuit. Debuit non sic respondere, sed alteram maxillam præbere. Sed veraciter et mansuete et juste respondit, et non modo maxillam, sed totum corpus ferienti paravit. Et hinc potius ostendit præcepta patientiæ, non ostentatione corporis, sed cordis præparatione facienda, potest enim quis maxillam visibiliter præbere iratus. Melius ergo respondet vere placatus, et ad ferenda graviora tranquillo animo paratus.'

JHN 18:23 Multiple spaces in '18.23··Si male locutus.··Male loquitur qui contra veritatem loquitur. Si male locutus sum, da testimonium quo probes mendacem.'

JHN 18:25 Multiple spaces in '18.25··Erat autem.··AUG. Dicto, quod Annas misit Jesum ad Caipham, redit ad locum narrationis ubi reliquerat Petrum, ut explicet quid in domo Annæ de trina Petri negatione contigerat.'

JHN 18:28 Multiple spaces in '18.28··In prætorium.··Id est, ubi præses Pilatus habitabat. Sed si ad Caipham, quomodo in prætorium? forsitan, aliqua causa urgente, de domo Annæ ad audiendum Jesum ambo convenerant. Caiphas perrexit ad prætorium præsidis, et socero suo Jesum reliquit ad audiendum; vel in domo Caiphæ Pilatus acceperat prætorium, et tanta erat domus, ut seorsum habitaret dominus, seorsum Pilatus. Ut non contaminarentur.··Quia diebus azymorum, contaminatio erat illis in alienigenæ habitaculum intrare.'

JHN 18:31 Multiple spaces in '18.31··Nobis non,··etc. Hoc dicunt propter diei festi sanctitatem. Lex enim præcipit, ne parcant malefactoribus, præsertim seducentibus a Deo suo, qualem istum dicebant esse; et contra seipsos dicunt, quia interficiebant quem interficiendum offerebant, sicut et Pilatus interfecit, non tamen manibus suis. Cum Pilatus vellet Jesum tradere Judæis, ut secundum legem suam judicarent eum, noluerunt recipere, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam;··et sic impletur sermo Jesu quem de sua morte prædixit, ut eum a Judæis traditum gentes interficerent, quasi sic essent alieni a scelere qui magis peccant, in quo non eorum innocentia, sed dementia monstratur.'

JHN 18:34 Multiple spaces in '18.34··A temetipso hoc dicis,··etc. Scit Jesus quid ipse interrogat et quid ille responsurus est, sed tamen dici voluit non ut sciret, sed ut scriberetur quod scire voluit.'

JHN 18:35 Multiple spaces in '18.35··Quid fecisti.··Quasi: Si hæc culpa non est, quod te regem dixeris, quid aliud fecisti? Quasi non est mirum si judici traderis puniendus qui te regem dicis. Sed si hæc causa non esset, tunc forte alia quærenda esset; quasi: confirma si hæc causa est quæ objicitur, an alia.'

JHN 18:36 Multiple spaces in '18.36··Regnum.··Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere quæ esset de regno suo hominum opinio, Judæorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet: Regnum meum non est de hoc mundo.··Quasi, decepti estis; non enim impedio dominationem vestram in hoc mundo, ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum cœleste credendo venire.'

JHN 18:37 Multiple spaces in '18.37··Tu dicis.··Non se regem timet confiteri, sed ita liberatum est, ut neque se regem neget, nec de mundo se fateatur esse, ut ille sentiebat qui dixit: Ergo rex es tu?··Cui respondit: Tu dicis, quia rex sum ego.··Quasi dicat, carnalis carnaliter dicis.'

JHN 18:38 Multiple spaces in '18.38··Iterum.··Non exspectat responsum, ne cum vellet dimittere mora fieret, subito enim venit in mentem consuetudo qua posset per Pascha dimitti.'

JHN 18:39 Multiple spaces in '18.39··Est autem.··Quia in Pascha a servitute liberati sunt, in Pascha hæc consuetudo dimittendi eis fuit.'

JHN 18:40 Multiple spaces in '18.40··Erat autem Barabbas latro.··Id est filius magistri, id est diaboli, qui latroni in suo scelere Judæis in perfidia magister fuit. Vel Barabbas, id est filius patris, id est diaboli.'

JHN 19:1 Multiple spaces in '19.1··Tunc ergo.··Hoc fecit Pilatus, id est, milites facere permisit, vel etiam jussit ut Judæi satiati de pœnis a morte desisterent.'

JHN 19:2 Multiple spaces in '19.2··Coronam de spinis imposuerunt.··In spinea corona nostrorum notatur susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri voluit. Unde præcursor: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.··Spinæ namque in peccatorum significatione ponuntur. Unde Dominus: Terra tua spinas et tribulos germinabit Gen. 3.. Id est, conscientia tua punctiones, et aculeos vitiorum procreare non desistet.'

JHN 19:4 Multiple spaces in '19.4··Exivit ergo.··Ecce implentur quæ de se prædixerat Jesus occulta potentia, commendatur patientia qua informantur martyres.'

JHN 19:5 Multiple spaces in '19.5··Et dicit eis.··Hic apparet non ignorante Pilato hæc a militibus esse facta, sive jusserit, sive permiserit, ut satiatis Judæis hæc sufficerent, sed magis inardescunt et clamant: Crucifige, crucifige.'

JHN 19:7 Multiple spaces in '19.7··Filium Dei.··Ecce altera major invidia, quia parva videbatur illicita affectatio regni, et tamen utrumque vere erat Christus, et rex et Filius Dei.'

JHN 19:9 Multiple spaces in '19.9··Jesus autem.··Hic et in aliis locis legitur siluisse Christus ut prophetia impleatur: Sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum Isa. 53.. Quæ similitudo de agno data est, ut in suo silentio non reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius convincitur, sed ut mansuetus pro aliis immolatur.'

JHN 19:12 Multiple spaces in '19.12··Et exinde.··Id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendi innocentem (et si minus illis invidis) quærebat dimittere, non quod tunc primum quæreret, sed si prius volebat modo quærebat. Si hunc dimittis, non es amicus.··Supra legem proposuerunt, secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit: sed quia ille legem gentis alienæ non timet, sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Cæsare, quem non potest ut auctorem potestatis suæ contemnere.'

JHN 19:14 Multiple spaces in '19.14··Erat autem parasceve.··AUG. Parasceve quod interpretatur præparatio,··etc., usque ad et eadem est sexta præparationis.'

JHN 19:15 Multiple spaces in '19.15··Regem vestrum crucifigam?··Adhuc terror quem de Cæsare ingerunt superare conatur, dicens: Regem vestrum crucifigam?··De ignominia eorum volens eos frangere, quos de ignominia Christi non poterat mitigare.'

JHN 19:16 Multiple spaces in '19.16··Tunc ergo.··Quia profitentur Cæsarem aperte contra eum esse si alium regem velit eis ingerere, dimittendo impunitum quem propter hos ausus tradiderant occidendum. Victus ergo timore, tradidit eis Jesum ut crucifigatur. Tradidit eis Jesum ut crucifigeretur.··Eis, non quod ipsi manibus eum acciperent, qui supra hoc excusaverant, sed ut crimine impliciti videantur a quo alieni esse conantur, cum non nisi pro eis hoc faceret Pilatus, unde nec ait ut crucifigerent, sed ut crucifigeretur judicio et potestate Pilati.'

JHN 19:17 Multiple spaces in '19.17··Bajulans.··Portabat crucem suam Jesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni, et est crux candelabrum lucernæ quæ non erat sub modio ponenda. Primo Dominus crucem portat, quia prior passus est; postea imposita est Simoni Cyrenæo, quia debemus sequi vestigia.'

JHN 19:18 Multiple spaces in '19.18··Et cum eo.··Latro qui permansit in perfidia significat Judæos; qui confitetur, gentes significat.'

JHN 19:19 Multiple spaces in '19.19··Et erat scriptum.··Hæ tres linguæ cæteris eminebant: Hebræa propter Judæos in lege Dei gloriantes; Græca propter gentium sapientes; Latina propter Romanos tunc pene omnibus gentibus imperantes.'

JHN 19:23 Multiple spaces in '19.23··Milites ergo cum crucifixissent eum.··Ecce quæ gesta sunt juxta crucem, cum jam crucifixus esset. Quatuor.··Quadripertita vestis signat Ecclesiam toto orbe, qui quatuor partibus constat diffusam omnibus partibus æqualiter, id est concorditer distributam. Tunica sortita omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Desuper.··Quia charitas supereminet omnibus per totum, quia nemo est ejus expers qui pertinere videatur ad totum, a quo toto, sicut Græca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia, quæ in sorte Dei gratia commendatur.'

JHN 19:26 Multiple spaces in '19.26··Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat.··Qui divina facturus, quasi repulit ignotam matrem; jam ostendit venisse horam, quam tunc prædixit, in qua agnoscit de qua fuerat mortaliter natus. Et docet ut a piis filiis impendatur cura parentibus, unde et Apostolus: Si quis suorum curam non habet, fidem negat I Tim. 5., etc.'

JHN 19:27 Multiple spaces in '19.27··Et ex illa hora accepit eam discipulus.··Qui etsi jam non haberet propria, in illa societate centupliciter acceperat, ubi erant omnia communia, nihil habens et omnia possidens.'

JHN 20:4 Multiple spaces in '20.4··Currebant autem.··Joannes significat Synagogam, quæ prior venit ad monumentum sed non intravit, quia prophetias de incarnatione et passione audivit, sed et mortuum credere noluit. Petrus Ecclesiam, quæ cognovit carne mortuum, viventem credidit Deum, post quem et in Judæa in fine intrabit.'

JHN 20:7 Multiple spaces in '20.7··Separatur.··Quia sacramenta Divinitatis incomprehensibilia a nostræ infirmitatis cognitione remota sunt. In involuto, nec finis nec initium aspicitur. Sic celsitudo Divinitatis nec cœpit esse, nec desinit. In unum locum.··Quia in scissura mentium Deus non est, sed in unitate. Vel, sudarium capitis passio Christi, cujus sacramenta infidelibus sunt occultata seorsum, quia longe a nostra, quia ille sponte et sine culpa passus, nos inviti cum culpa.'

JHN 20:9 Multiple spaces in '20.9··Nondum enim.··Scilicet, usque adeo, ut cum ab ipso Domino aperte diceretur propter consuetudinem ab eo audiendi parabolas, non intelligerent.'

JHN 20:11 Multiple spaces in '20.11··Plorans.··Jam plus de sublato quam de occiso plorat, quia tanti magistri cujus vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat et iste dolor ibi eam tenebat. Dum ergo,··etc. Cum eum sciret ibi non esse, sed quia nimis dolet, nec suis oculis, nec oculis illorum duorum credentium putavit. Vel potius divino instinctu hoc factum est.'

JHN 20:12 Multiple spaces in '20.12··Vidit duos.··Angeli, id est nuntii, significant Evangelium Christi a capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante sæcula, et homo in fine sæculi. Sedet ergo angelus ad caput, cum dicit: In principio erat Verbum.··Ad pedes, cum dicit: Verbum caro factum est.··Vel duo angeli duo Testamenta, unum prius, aliud sequens. Conjuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant.'

JHN 20:13 Multiple spaces in '20.13··Quid ploras?··Quasi dicat: Noli peccare.··Prohibent lacrymas quodammodo nuntiantes gaudium. At illa putans eos interrogare nescientes, prodit causam lacrymarum: Quia tulerunt Dominum meum,··id est corpus Domini mei.'

JHN 20:14 Multiple spaces in '20.14··Et non sciebat quia Jesus,··etc. Quia tergum ad eum habebat quem non resurrexisse credebat; quia amabat et dubitabat, videbat et non cognoscebat.'

JHN 20:15 Multiple spaces in '20.15··Quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei.··Non quod dubitet quem requireret, sed quia illa quem quærit ignoret, non enim quærit Christum, sed quem putat raptum. Domine.··Quem putat hortulanum dicit Dominum, ut honorificaret hominem a quo rogabat beneficium. Nec sic dicit eum Dominum, sicut illum quem quærit sublatum. Jesum vero agnoscens vocat magistrum, quia recolit eum a quo discernere humana et divina discebat. Si tu sustulisti eum.··Non dicit quem, quia hoc in animo agit vis amoris, ut quem semper cogitat nullum alium ignorare credat.'

JHN 20:16 Multiple spaces in '20.16··Maria. Conversa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus.··Postquam communi nomine vocavit, et non est agnitus, vocat ex nomine, ac si dicat, Recognosce eum a quo recognosceris.'

JHN 20:18 Multiple spaces in '20.18··Venit Maria Magdalenæ annuntians discipulis, quia vidit Dominum,··etc. Ibi culpa abscinditur undet processit. Mulier mortem viro propinavit, modo mulier vitam nuntiat viris, et quæ tunc verba serpentis modo narrat verba vivificatoris, ac si ipsis rebus dicat Deus: De qua manu illatus est potus mortis, de ipsa suscipite potum vitæ.'

JHN 20:19 Multiple spaces in '20.19··Cum ergo,··etc. Hoc ipso in die resurrectionis factum est, in quo quinquies Jesus apparuit. Primo Mariæ Magdalenæ, secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus, tertio Petro, quarto Cleophæ et socio ejus, quinto discipulis januis clausis prædictis duobus jam reversis.'

JHN 20:20 Multiple spaces in '20.20··Ostendit eis manus et latus.··Post resurrectionem in corpore suo Dominus duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturæ ut formet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriæ ut invitet ad præmium.'

JHN 20:21 Multiple spaces in '20.21··Dixit ergo eis iterum. Pax vobis,··etc. Pacem offert, qui propter pacem venit, iterat, ut monstret per suum sanguinem esse pacificata quæ in cœlis sunt, et quæ in terra.'

JHN 20:22 Multiple spaces in '20.22··Accipite Spiritum sanctum.··AUG. In terra datur spiritus ut diligatur proximus, e cœlo datur Spiritus, ut diligatur Deus.'

JHN 20:23 Multiple spaces in '20.23··Quorum remiseritis peccata.··Ecce charitas, quæ per Spiritum sanctum infunditur cordibus eorum. Qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum qui non sunt, tenet. Et ideo postquam dixit: Accipite Spiritum sanctum,··continuo subjecit: Quorum remiseritis peccata.'

JHN 20:24 Multiple spaces in '20.24··Thomas autem unus.··Non casu, sed divina dispositione defuit Thomas et audita non credidit; unde palpandum se ei Dominus præbuit, quia ejus dubitatione et facta sibi probatione nulli relinquitur jam dubitare. Qui dicitur Didymus.··Didymus, id est geminus, quia dubius Thomas, id est abyssus: quia dubitando profundius novit.'

JHN 20:28 Multiple spaces in '20.28··Respondit.··Videbat et tangebat hominem, et super hoc Deum credebat jam remota dubitatione, et confitebatur quem non videbat.'

JHN 20:29 Multiple spaces in '20.29··Quia vidisti me, Thoma, credidisti.··Non ait tetigisti, sed vidisti: quia visus quodam modo generalis sensus est qui de aliis quatuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere; sed aspiciendo tantum, seu etiam tangendo credit. Beati.··Commendat fidem gentium, sed præterito utitur, ut qui quod erat futurum, in sua prædestinatione noverat jam factum.'

JHN 21:1 Multiple spaces in '21.1··Postea manifestavit.··Relictis omnibus secuti fuerunt Jesum. Quod si post mortem Jesu antequam redderetur eis vivus, repetissent priorem artem, possent videri ex desperatione hoc fecisse; sed post redditum vivum, post acceptum ejus insufflationis spiritum, post verba ejus: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos,··subito fiunt quod fuerunt, piscatores, non hominum sed piscium. Sed sciendum est non prohibitos fuisse sua arte licita victum quærere, apostolatus integritate servata, cum unde viverent non haberent, et sic illis laborantibus adjecit Deus necessaria quæ promisit, hic autem penuria eorum disposita est, ut in piscatione tanta exhiberentur sacramenta.'

JHN 21:14 Multiple spaces in '21.14··Hoc jam.··Non quod ter tantum manifestatus sit, sed ad dies, refert, primo die quo resurrexit, post octo dies, hoc die quando hoc fecit de piscibus. Secundum dies ergo manifestationes numerantur. Prima, quotiescunque sit facta, uno die resurrectionis. Secunda, post octo dies, et hæc est tertia. In hac tertia manifestatione hoc Evangelium terminatur.'

JHN 21:15 Multiple spaces in '21.15··Cum ergo prandissent.··Jesus scit quod interrogat an plus diligat, Petrus quod de se novit, dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant, nescit, ideo utrum plus illis diligat, tacet. Ecce docet, non temere definire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit. Pasce agnos meos.··Si me diligis, pasce agnos meos.··Non ut tuos gloriam meam in eis quære, non tuam; mea lucra, non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Hæc autem charitas ex divina datur gratia. Quod tacite innuit Joannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi: Simon Joannis,··id est obediens Dei gratia, quia quod ardentius cæteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia.'

JHN 21:17 Multiple spaces in '21.17··Dicit ei tertio.··Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinæ negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem. Contristatus est Petrus.··AUG. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pœna est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur pœna. Est ideo vel ad demonstrationem debitæ miseriæ, vel ad emendationem labilis vitæ, vel ad exercitationem necessariæ patientiæ temporaliter tenet hominem pœna, etiam quem jam reum non tenet culpa, et hæc est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio. Pasce.··Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum præbere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.'

JHN 21:18 Multiple spaces in '21.18··Cum autem senueris.··Passurum prædicit qui negaturum prædixerat, hoc jam poterat resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur infirmus. Jam non metuit hujus vitæ interitum, quia resurgente Domino vitæ alterius præcessit exemplum.'

JHN 21:19 Multiple spaces in '21.19··Et cum hoc dixisset.··His dictis, cœpit Jesus abire, et nondum intellecto quod audivit, Sequere me,··cœpit Petrus incessu pedum sequi, secutus est et Joannes qui sciebat se diligi.'

JHN 21:20 Multiple spaces in '21.20··Quem diligebat Jesus.··Diligebat et alios, sed familiarius istum donavit potiore dulcedine sui amoris, quia virgo electus ab ipso virgo permansit, unde et matrem ei commendavit. AUG. Tacito nomine discernitur Joannes a cæteris, etc., usque ad qui virgo est Joannes convenit futuræ vitæ, ubi neque nubent neque nubentur. Super pectus.··In pectore Jesu sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi,··super quod recubuit quem majori cæteris sapientiæ et scientiæ singularis munere donat, in quo figurabatur quanta arcana divinitate præ cæteris esset scripturus.'

JHN 21:21 Multiple spaces in '21.21··Domine, hic autem quid?··Quia audierat Petrus se crucifigendum, voluit etiam fratris cognoscere exitum.'

JHN 21:22 Multiple spaces in '21.22··Sic eum volo manere, donec veniam.··Nolo eum per martyrium consummare, sed exspectare eum placidam carnis suæ absolutionem, quando ego veniens recipiam eum in æternam beatitudinem.'

JHN 21:23 Multiple spaces in '21.23··Et non dixit ei.··Non est intelligendum quod Joannes non sit mortuus in carne, sed quidquid ante passus, quod ultimum in pace senium finiret. Non enim magnum erat dare dilecto non mori, cum dissolvi et esse cum Christo sit multo melius.'

JHN 21:24 Multiple spaces in '21.24··Hic est,··etc. Hic aperte suam designat personam ex officio, quod noluit designare ex vocabulo.'

JHN 21:25 Multiple spaces in '21.25··Nec ipsum arbitror mundum.··AUG. Non spatio locorum, credendum est mundum capere non posse, etc., usque ad sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. Nec ipsum.··Non dicit spatio non posse capi, sed capacitate legentium, quamvis salva fide rerum plerumque verba videantur excedere fidem per hyperbolen.'

ACT 1:1 Multiple spaces in '1.1··Sermonem feci.··Id est, scripsi: quia scribere est operari. Vel hoc ita dicit, quia factis meruit esse scriptor Evangelii. Feci.··Totus liber Evangelii unus sermo dicitur, eo quod habeat unum sensum: aut singulare pro plurali. Evangelium est bona annuntiatio, qua annuntiatur requies post laborem, regnum post servitium, vita post mortem. De omnibus.··Dictis et factis Christi quæ judicavit officio digna vel idonea suæ dispensationi. Theophile.··Theophilus idem est quod Dei amicus, vel Dei amator: et si tu sis amicus Dei, tibi scribitur. Quæ cœpit Jesus facere.··A baptismo Joannis quo Jesus baptizatus est, usque in diem quo assumptus est in cœlum: quia de toto illo tempore Lucas sermones texuit, qui in fine Evangelii ita scripsit: Cum benedixisset, recessit ab eis et ferebatur in cœlum. Facere.··Bonum doctorem instituit vel instruit, qui faciat quod docet.'

ACT 1:2 Multiple spaces in '1.2··Præcipiens apostolis prædicare Evangelium per Spiritum sanctum,··per quem prædicatum est Evangelium, quia verba inspirabat, et fiduciam tribuebat. Vel, præcipiens per Spiritum sanctum,··id est, quod Filius præcipit, præcipit et hoc Spiritus sanctus. Vel, propter Spiritum præcepit, quia non præciperet nisi Spiritus venturus esset. Elegit.··Hoc ad laudem apostolorum, quorum actus scribere proponit, vertitur. Assumptus.··A Divinitate, vel a nube assumptus, quasi verus homo.'

ACT 1:3 Multiple spaces in '1.3··Vivum.··Corpus vivum et proprium, non phantasticum quod et apostoli cognoverunt tanquam notissimum. Aut vivum, eo quod post mortem vivebat. Vel vivum, id est amplius non moriturum. Per dies.··Non tamen eis per quadraginta dies continuos apparuit: post diem enim resurrectionis alios quatuor dies intervenisse Joannes dicit. Post quos rursus apparuit per quadraginta: quia quadraginta horis mortuus fuerat, quadraginta diebus se vivere confirmat. Et per quadraginta typus præsentis sæculi, quo Christus in Ecclesia versatur, potest intelligi: sive quia homo quatuor constans elementis, eruditur contra transgressionem Decalogi.'

ACT 1:4 Multiple spaces in '1.4··Convescens.··Signa veri corporis annuntiat, quia non uno corporis sensu, sed visu, auditu, tactu, apparendo, loquendo, convescendo probavit se resurrexisse. Promissionem,··quam promisit per Jœl, ut habetur in sequentibus: et si a Christo facta, a Patre tamen complebitur. Vel Patris dicitur, quia in ejus Verbo, id est Christo, promittitur.'

ACT 1:5 Multiple spaces in '1.5··Quia Joannes.··BEDA. Cum diceret Dominus: Quia Joannes baptizavit aqua, vos autem, etc., usque ad quod in baptismo Joannis non fiebat. Baptisma datur in duabus naturis, corporali scilicet et spirituali: quia homo qui baptizatur, duobus constat: corpore scilicet et anima, tamen unum est baptisma, sicut unus homo. Vos autem,··etc. Quando Petrus negavit, non erant apostoli baptizati; non aqua, sed spiritu: post resurrectionem enim dictum est: Vos vero baptizabimini Spiritu sancto.··Nondum enim resurrectione Christi et missione Spiritus confirmati erant. Sicut autem justis circumcisio non fuit necessaria, antequam imperaretur Abrahæ et posteritati suæ: sic postquam sacramentum Novi Testamenti, id est baptisma, circumcisionis loco datum est a Domino dicente: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto Joan. 3., etc., certum est nullum ad corpus Christi pertinere, nisi baptizatum, præter eos quibus passio deputatur pro baptismo. Item scriptum est, quando Paulus baptizatus est: et non est scriptum quando alii apostoli baptizati sunt: sed debemus intelligere baptizatos esse propter illud: Nisi quis renatus fuerit,··etc.'

ACT 1:7 Multiple spaces in '1.7··Non est vestrum nosse.··Non ait, non erit, sed non est:··notans adhuc esse infirmos, et ideo ad secretum cognoscendum non esse idoneos: Cum vero ait: Non est vestrum nosse,··ostendit quod ipse sciat, cujus sunt omnia quæ Patris, sed eis non expedit nosse, sed ita vivant quasi quotidie judicandi. Quæ Pater.··Illius, inquit, regni tam secretum est tempus, ut tantum scientiæ Patris pateat, sed accipietis virtutem Spiritus sancti,··ut quod propter infirmitatem carnis non potestis, possitis ex virtute Spiritus sancti. In sua potestate.··Hoc ut verus homo excusabiliter dixit, sed tantum una est Patris et Filii et Spiritus sancti potestas: Filius etiam potestas Patris est.'

ACT 1:8 Multiple spaces in '1.8··Sed accipietis.··Tollitur scientia temporum, sed divinum, quo indigent, adhibetur auxilium: hoc modo, cum pueris aliquid tollitur, aliud datur ne penitus tristentur. Supervenientis Spiritus sancti.··Cum superveniet Spiritus in vos, non regnum Isræl, sive regnum Dei in Isræl, ut putatis, afferet, sed virtutem testificandi de me vobis præstabit, tantumque illius regni tempus longe est, ut prius non solum Hierosolymam, sed omnes fines Judææ et Samariæ, mundi etiam terminos per circuitum fama Evangelii percurrat. In Jerusalem et in omni Judæa.··Consequentia ordinis in vocabulis locorum conservata est: Jerusalem succedit proxima Judææ provincia, cui Samaria situ conjungitur, dehinc omnis terræ communio subinfertur. In Jerusalem.··Mystice: in visione pacis, in confessione veræ fidei: custodia præceptorum Dei: et in his qui se in alienos fecerint a terra prædicaturos eos prædixit, per quos quasi rotæ radios de medio terræ ubi salutem operatus est, gratia spiritualis et salutaris doctrina per totum orbem defluxit.'

ACT 1:9 Multiple spaces in '1.9··Et cum hæc dixisset.··Aliter Marcus commemorat dicens: Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum Matth. 28.. Sed quia Lucas significantius adjecit: Cum hæc dixisset, elevatus est,··completis illis sermonibus quos commemoraverat Dominum ascendisse cœlos ostendit.'

ACT 1:11 Multiple spaces in '1.11··Galilæi, quid statis aspicientes in cœlum?··In quibus debet esse prudentior sensus, quia Galilæi cæteris Judæis in sapientia præcellebant. Vel, Galilæi volubiles, quia instabilitate sui sensus obliti erunt præcepta Dei.'

ACT 1:12 Multiple spaces in '1.12··Tunc reversi sunt,··etc. Reversio apostolorum de monte Oliveti Jerusalem, significat Ecclesiam quæ de activa in contemplativam ascendens, iterum descendit in conversationem activalem. Mons enim Oliveti ab antiquis mons trium luminum vocabatur: lucernæ scilicet de templo resplendentis, ac solis ex altera parte orientis, et olei in ipso monte naturalis lucis: quæ tria conveniunt perfectioni propter divini Verbi lucem de Ecclesia fulgentem, propter solis justitiæ fulgorem, propter puræ conscientiæ nitorem.'

ACT 1:13 Multiple spaces in '1.13··Et cum introissent.··In Græco ita ponitur: Cum introissent civitatem, in cœnaculum ascenderunt, ubi erant manentes Petrus,··etc. In Græco sic est ordo nominum: Petrus et Andræas, Jacobus et Joannes, Simon Zelotes et Judas Jacobi. Cœnaculum,··etc. BEDA. Locus est in superiori, designans quod a terra sublati ad superiora scientiæ et virtutis conscendunt. Cœnaculum dicitur tertium tectum, figura charitatis fidei superædificatæ et spei. Charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum. Petrus et Joannes.··Petrus primus ponitur, quia princeps et pastor. Petrus et Joannes merito primi ponuntur, qui simul cucurrerunt ad monumentum, quia plus cæteris amabant. Primus (si fas est dici) plus cæteris dilexit: alium, plurimum Jesus amavit. Catalogus apostolorum ideo ponitur, ne extra hos aliqui falsi recipiantur: paria et ponuntur loca singulorum, distinguentibus gradibus meritorum. Hi sunt duodecim filii Jacob; duodecim fontes deserti, quos Isræl reperit in Elim; duodecim panes propositionis; duodecim lapides in veste pontificis; duodecim signa zodiaci; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane elevati; duodecim boves sub æneo mari; duodecim stellæ in corona sponsæ; duodecim fundamenta; duodecim portæ; duodecim menses anni; duodecim horæ diei; duodecim fructus ligni vitæ. Zelotes.··BEDA. Zelotes ipse est qui in Evangeliis dicitur Chananæus. Chana zelus interpretatur. Erat enim de vico Galilææ ubi Dominus aquam convertit in vinum. Hic post Jacobum fratrem suum, rexit Ecclesiam Hierosolymorum. Filio pereunte perditionis, imperfectus numerus apostolorum remansit, juxta similitudinem enim lunæ crescit et decrescit Ecclesia: sed vetera transeunt, et nova fiunt.'

ACT 1:14 Multiple spaces in '1.14··Maria,··etc. Virgo a mulieribus distinguitur, quæ tamen aliquando mulier non pro corruptione, sed pro sexu appellatur. Ecce principium nascentis Ecclesiæ adornatur flore virginitatis. In medio fratrum.··Id est filiorum, quorum unus est Pater in cœlis. In medio Petrus stetisse dicitur: quasi communi miseratione condescendens. Hoc exemplum sumendum est pastoribus Ecclesiæ. Hic numerus centum et viginti congruit ætati Moysi, ut sicut sub hoc numero, Moyse defuncto, Jesus successit, qui populum in terram promissionis induxit, sic veteri legi in Ecclesia principatus Christi successit, ducens verum Isræl ad regnum cœli.'

ACT 1:18 Multiple spaces in '1.18··Possedit agrum.··Non quia agrum possederit, sed quia ipsius fuerat pretium agri qui Dominum vitæ vendidit. Amissa terra viventium, agrum sanguinis et mortis, æterna sceleris et nominis sui memoria possidet Judas. Emptum tamen pretio sanguinis agrum figuli non possedit, qui traditionis crimen in se protinus mulctavit, sed possedit dictum est pro possideri fecit.··Quidam agrum a Juda possessum ridicule exponunt infernum. Alii possedisse agrum illum existimant, ex eo quod cum peregrinis in eo sepultus fuit. Viscera.··Viscera quæ sunt sedes fraudis, tanto scelere dirupta, se cohibere non valuerunt. Merito autem per sedem doli viscera funduntur, non per locum osculi, id est os quo osculatus est Jesum, quamvis falsa superficie, sed per alium cui virus occultæ malitiæ inerat.'

ACT 1:19 Multiple spaces in '1.19··Eorum,··id est habitantium Jerusalem, quia etsi utrique loquebantur Hebraice, distabat tamen proprietas linguæ Hierosolymorum a Galilæis, de quibus apostoli erant: quod in passione Domini ostenditur, ubi etiam Petrus nolens lingua sua proditus est esse Galilæus.'

ACT 1:20 Multiple spaces in '1.20··Deserta, et non sit,··etc. Donec electus pro eo assumatur Matthias. Vel, non sit ipse Judas, qui habitet in ea, sed alius assumatur pro eo qui pœnitentia indignus judicatus est.'

ACT 1:23 Multiple spaces in '1.23··Duos.··Clemens refert hos duos qui ad sortem apostolatus statuti sunt, de numero septuaginta discipulorum fuisse. Qui cognominatus.··In laude Barnabæ immoratur: quia pro laude Matthæus habet, quod sorte eligitur. Barnabæ laus cumulatur, ne velut indignus repelli videretur: quod postea declaratum est; quia cum Paulo gentium apostolus ordinatur, illi officio reservatus. Justus.··Aut Latinum est, aut Hebræum: et interpretatur parcens,··vel elevatus. Et Matthiam,··qui donatus,··vel donum Dei interpretatur: cui donum apostolatus a Domino collatum est, vel Dei pannus interpretatur. Merito parvi transcenditur ille laude hominum qui justus erat, inquit Arator.'

ACT 2:1 Multiple spaces in '2.1··In eodem loco.··Cœnaculo scilicet, in quod ascenderant. Qui Spiritum desiderat, carnis domicilium mentis contemplatione transcendens calcat.'

ACT 2:2 Multiple spaces in '2.2··De cœlo.··Datur Spiritus de cœlo, ut diligatur Deus; in terra datur, ut diligatur proximus: bis enim post resurrectionem est datus ad duo præcepta charitatis commendanda. Sonus.··Potest dici locutio linguarum de ore apostolorum sonans. Spiritus.··Ante passionem datus est apostolis Spiritus ad gratiam doctrinæ et sanitatum; post resurrectionem insufflavit Jesus spiritum, et ait: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis Joan. 20., etc. Quod donum soli Petro prius dederat: sed ut creditur tunc per anticipationem, nunc cum cæteris per completionem etiam Petro tribuitur: et potestas data est dimittendi illis quos ad officium mittebat prædicationis. Vehementis.··Comparatione præcedentium vehemens dicitur gratia apostolorum, vel in similitudinem venti vehementis Spiritus venit. Totam domum.··In una domo sedentibus infunditur Spiritus, ut Ecclesiæ unitas commendetur, in cœnaculo tertia lege incipiente. In datione legis plebs longe stabat præ timore; hic veniente Spiritu congregati erant in unum ex amore. Sedentes.··Ut compleatur quod dictum erat eis: Sedete hic in civitate.··Sessio est indicium humilitatis et stabilitatis: quibus præparatur sedes Spiritui sancto, qui super humiles requiescit. GREG. In igne apparuit Spiritus, sed per seipsum, etc., usque ad et voce sive sonitu docta sunt corda.'

ACT 2:3 Multiple spaces in '2.3··Dispertitæ.··Dispersio linguarum est facta in turre, sed quod dispersit superbia, recolligit humilitas: in superbia dispersio, in humilitate fit concordia. Ecce completur sententia Domini quæ ait: Non vos relinquam orphanos, sed mittam Spiritum paracletum Joan. 14., qui eorum advocatus, pro eis omnibus linguis locutus est. Linguas attulit, qui pro Verbo venit, cognationem enim habet lingua cum verbo, ut ab invicem non possint separari. Sic Verbum Patris, id est Filius, et Spiritus sanctus inseparabiles sunt, imo et unius naturæ. Tanquam ignis.··Idem in igne Spiritus venit: quia peccatores Spiritus purgat, illuminat, accendit, urit.··Ignis enim quatuor habet naturas, urit, purgat, calefacit, illuminat.··Similiter Spiritus exurit peccata, purgat corda, torporem excutit, ignorantias illustrat. Ignis incorporeus et invisibilis est in sua natura; sed assumpto aliquo corpore videtur, diversi coloris apparens, propter materias in quibus ardet. Sic Spiritus videri non poterit, nisi per creaturas in quibus operatur.'

ACT 2:4 Multiple spaces in '2.4··Et cœperunt.··Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Variis linguis.··Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebræa lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur, secundum illud Prophetæ: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc.'

ACT 2:5 Multiple spaces in '2.5··Ex omni natione,··etc. RAB. Ac si diceretur: Ubicunque nati. Judæos autem in omnibus gentibus nasci captivitas fecit, quæ sub Antiocho facta est non multis temporibus ante.'

ACT 2:6 Multiple spaces in '2.6··Confusa.··Confusio ista confusioni linguarum opponitur, a qua Babel vocabulum sortita est. Sic humilitas apostolorum humanæ superbiæ respondet. Unusquisque.··Linguæ omnes dicuntur esse septuaginta duæ: unde et discipuli secundi ordinis sub hoc numero sunt electi, ut numerus prædicatorum concordaret numero linguarum.'

ACT 2:8 Multiple spaces in '2.8··Audivimus.··In hoc significabatur unam Ecclesiam omnium gentium linguis locuturam. BEDA. Quæritur utrum hi qui loquebantur, etc., usque ad magis videbatur audientium esse miraculum quam loquentium.'

ACT 2:9 Multiple spaces in '2.9··Cappadociam,··etc. Istæ quinque provinciæ quæ post Judæam ponuntur, Græce quidem loquuntur: sed ex patria consuetudine est in sono diversitas. Unde mira fuit in apostolis gratia, quæ non solum diversitatem eos docuit, sed etiam distantiam proprietatum in unaquaque linguarum juxta numerum provinciarum in eorum loquela fecit.'

ACT 2:10 Multiple spaces in '2.10··Advenæ Romani.··In Græco, peregrinantes Romani, id est, Judæi qui peregrinam vitam Romæ gerebant.'

ACT 2:14 Multiple spaces in '2.14··Viri Judæi.··Id est, duæ causæ sunt prudentiæ, nimirum quod Judæi, et quod habitarent Jerusalem, quam decet sobrietas.'

ACT 2:17 Multiple spaces in '2.17··Effundam.··Hoc verbo largitatem muneris ostendit, quia non ut olim prophetis et sacerdotibus tantum, sed omnibus passim in utroque sexu personis Spiritus erat dandus. De Spiritu.··Ad diversa dona respicit dum hoc dicit, non autem ad subtsantiæ imminutionem. Super omnem carnem.··Quæ sit omnis caro consequenter exponit ibi: Et prophetabunt filii,··etc. RAB. Super omnem carnem masculi et feminæ, vel circumcisi et ethnici, secundum illud: Non est masculus et femina, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber Gal. 3.. Et prophetabunt.··Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum evangelizatur. Sed aliud est de Christo prophetare, aliud ventura prædicere et docere.'

ACT 2:19 Multiple spaces in '2.19··Et dabo.··Mystice prodigia in cœlo, labores sunt in Ecclesia. Signa, super terram. Vindictæ, in terrenos. Sanguis, in martyrio. Ignis, Evangelii vel Spiritus sancti. Vapor fumi, animæ vel cordis compunctio. Prodigia in cœlo.··Etenim Christo nascente, novum sidus apparuit; eo ascendente crucem, sol obscuratus est et cœlum tenebris obductum. Sanguinem.··Non solum vulneris, sed etiam sudoris, quando in oratione factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis, quod inter signa Deitatis ponitur, quia in humana natura non invenitur. Ergo significat orbem universum sanguine Christi abluendum, ut sicut tabernaculum sanguine victimarum fuerat consecratum, ita populus fidelis sanguine ejusdem dedicaretur: et ut non solum Hierosolymis locus esset orationis, sed in omni loco dominationis ejus levarent manus electi per orationes ad Dominum. Vaporem fumi.··Compunctionis et fletuum, scilicet vaporem. Quia sicut fumus ab igne, ita compunctio a Spiritu sancti ardore. Sol convertetur,··etc. Hoc in passione Christi partim factum partim ante judicii diem creditur venturum. Tunc enim sol obscuratus est, sed luna in sanguinem versa hominibus apparere non potuit: quia tunc (utpote in Pascha) quintadecima exsistens, interdiu fuerat visibus humanis objectu terræ occultata.'

ACT 2:23 Multiple spaces in '2.23··Definito consilio.··RAB. In hoc solo Judæi fuere notabiles, quia non obedienti animo fecerunt. Et præscientia Dei,··etc. ID. In Græco sic est: Præscientia sic traditum accipientes.··Traditus est enim a præside in potestatem illorum, ut ipsum sive latronem eligerent, sed latroni concessa vita, Jesum per manus militum occiderunt.'

ACT 2:24 Multiple spaces in '2.24··Suscitavit.··Non usitata cum cæteris, atque communi resurrectione quæ in finem differtur, sed quæ die tertia celebraretur, ut assertio hujus resurrectionis testimonium esset Deitatis. RAB. Suscitavit, secundum humanitatem, quam maxime oderant Judæi. Solutis doloribus.··Videtur esse sensus hujus sententiæ, quod Domino ad inferos descendente dolores pœnarum soluti sint, quia eum tangere non potuerunt, sed juxta Græcum in quo scriptum est: Solvens per ipsum mortis dolores, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo,··patet, quia per descensum ejus liberati sunt sancti a locis infernorum; qui licet in sinu Abrahæ, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex toto, quia non meruerant gaudia cœli intrare, donec fieret illud Prophetæ: In sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua Zach. 5.. Vincti enim erant antequam educerentur.'

ACT 2:25 Multiple spaces in '2.25··Providebam Dominum.··Vox Christi post resurrectionem exsultantis ad dexteram. Sinistra, est præsens vita; dextera, æterna. Ne commovear.··Post resurrectionem omnia erunt immobilia. Et exsultavit lingua.··Quia requies post laborem data est: laboravit enim in spe vitæ æternæ. Non derelinques.··Non iterum movear corruptione iteratæ crucis et mortis. Notas mihi fecisti.··Scio me semper esse victurum. Replebis me plena lætitia, id est, iterum non moriar. Quoniam a dextris.··Causa quare non moveatur, est quia Dominus a dextris opitulatur, sinistra non prævalente. Si enim a dextris non fuerit, illam partem diabolus occupat, sicut de Juda dicitur: Et diabolus stet a dextris ejus Psal. 108..'

ACT 2:26 Multiple spaces in '2.26··Et exsultavit.··In passione dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem Matth. 26.: et cœpit pavere et tædere: ut se verum hominem in anima et corpore, et veraciter passibilem monstraret. Exsultavit vero postea anima et lingua, quia passione sua genus humanum salvandum erat.'

ACT 2:27 Multiple spaces in '2.27··In inferno.··Constat animam non derelictam in inferno, quæ, ablatis illis pro quibus descenderat, mox ad superna rediit, nec caro est corrupta, sed veloci resurrectione glorificata.'

ACT 2:28 Multiple spaces in '2.28··Notas mihi fecisti.··Non solum hæc de illo intelliguntur, qui semel accepta plenitudine divinæ virtutis et sapientiæ, per se mortem destruxit, resurgens ad vitam; sed et de justis qui per eum via veritatis inventa ad vitam redibunt et jucundabuntur videntes faciem ejus: quia ille visus est super omnia et beatitudo perfecta.'

ACT 2:33 Multiple spaces in '2.33··Promissione Spiritus sancti accepta.··Christus eam accepit sicut verus homo, et tanquam Deus effundit Spiritum, sicut Jœl dicit: Effundam,··etc. Item accipiunt apostoli ab ipso promissionem Spiritus qui dicitur a Patre mittendus in Evangelio. Effudit hunc,··etc. Qui prius Jesum suscitatum a Deo dixit, nunc fidem auditorum altius erigens, hunc esse Dominum assignat, quem effudisse Spiritum confirmat: hoc enim est signum. Et pulchre verbo effusionis usus est: quod prophetam Jœl posuisse supra memoravit, ut ex hoc etiam constet ipsum esse Dominum Jesum, qui ante assumptionem carnis loqui consuevit in prophetis, qui signa et prodigia dat in cœlo et in terra, qui omnes invocantes se salvat. Et cætera quæ propheta describit, quasi verus Deus, explet.'

ACT 2:34 Multiple spaces in '2.34··Sede a dextris.··RAB. Manifeste Petrus ex hoc psalmo regnum Christi non terrenum, sed cœleste, etc., usque ad in altera, ejusdem est Dominus.'

ACT 2:36 Multiple spaces in '2.36··Dominum eum.··Ponens nomen majestatis et potestatis, ostendit eum esse cui omnis creatura debet subjici. Christus regiæ sive pontificalis dignitatis nomen est. In lege ungebantur reges et pontifices, in figura illius. Et Christum.··Ille vere est Christus omni plenitudine Spiritus sancti unctus, qui de eodem Spiritu potentialiter dedit quibus voluit. Jesum quem,··etc. Jesus est Dominus et Christus, una in duabus naturis exsistente persona, quia in Divinitate æternaliter ex Patre natus in humanitate temporaliter factus, cum operante Spiritu sancto in utero virginis est incarnatus.'

ACT 2:37 Multiple spaces in '2.37··Compuncti.··Impletur prophetia Jœlis, quia post ignem Spiritus sancti sequitur vapor compunctionis. Fumus lacrymas excutere solet, incipiunt flere qui irriserant, tundunt pectus, dant Deo precem sicut sacrificium, ut sanguinem illum gustare valeant, per eum salvandi, quem super se et super filios suos prius fuerant imprecati.'

ACT 2:38 Multiple spaces in '2.38··In nomine.··In honore, vel in hac forma, quia in uno trium fides continetur.'

ACT 2:39 Multiple spaces in '2.39··Et omnibus.··Hoc ad illud testimonium prophetiæ respicitur, quod ultimum posuit, scilicet Omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit:··quod ad Gentium vocationem pertinet specialiter; quæ a filiis Isræl longe factæ, per invocationem nominis Domini salvandæ erant.'

ACT 2:40 Multiple spaces in '2.40··Testificatus est,··etc., id est testificatio et exhortatio. Salvamini.··Hæc est testificationis qualitas et exhortationis, sed Lucas plurima verba Petri brevi conclusit sententia. A generatione.··Duæ sunt generationes, una bonorum, alia malorum.'

ACT 3:2 Multiple spaces in '3.2··Portam templi,··etc. Hanc portam ædificavit Joathan filius Oziæ rex Juda, sublimissimam. Omnes siquidem portæ templi in terra fuerunt, excepta Speciosa quæ pendebat: quæ ab Hebræis vocatur Porta Joathan. BEDA. Porta templi Speciosa Dominus est, per quam, etc., usque ad claves cœli sunt datæ.'

ACT 3:6 Multiple spaces in '3.6··Argentum,··etc. Memor erat Petrus illius præcepti: Nolite possidere aurum et argentum.··Pecuniam etiam quæ ad pedes apostolorum ponebatur, non sibi recondebant, sed ad usus pauperum, qui sua patrimonia reliquerant, servabant.'

ACT 3:8 Multiple spaces in '3.8··Et exsiliens stetit,··etc. Ordo perfectionis: primo surgit qui jacuerat, deinde iter virtutum arripit, et sic regni januam cum apostolis intrat.'

ACT 3:10 Multiple spaces in '3.10··Stupore et exstasi.··Id est, pavore et excessu mentis. Dicitur etiam exstasis, cum mens a pavore non alienatur, sed inspiratione revelationis assumitur. Cucurrit,··etc. BEDA. Salvato Isræle per apostolos, cucurrit omnis mundus, etc., usque ad solus per orbem pacificum tenet imperium.'

ACT 3:13 Multiple spaces in '3.13··Deus Abraham,··etc. RAB. Tres memorantur nullo impio intercedente, vel propter principatum justitiæ, vel, etc., usque ad quod etiam in spiritali generatione similiter observatur.'

ACT 3:15 Multiple spaces in '3.15··Interfecistis,··voluntate et verbo, et hoc contra legem, quæ dicit: Qui occiderit hominem volens, et ipse occidetur.'

ACT 3:16 Multiple spaces in '3.16··Integram sanitatem.··In duobus quæ prædicta sunt.'

ACT 3:17 Multiple spaces in '3.17··Per ignorantiam.··Duo cooperata sunt: ignorantia vestra, et præscientia Dei.'

ACT 3:18 Multiple spaces in '3.18··Per os omnium,··etc. Ideo necesse erat impleri, quia non unus, sed omnes prophetaverant.'

ACT 3:19 Multiple spaces in '3.19··Ut deleantur peccata.··Tunc plene delebuntur peccata, cum virtute resurrectionis mors destruetur novissima.'

ACT 3:20 Multiple spaces in '3.20··Ut cum venerint,··etc. Continuative ad præcedentia hæc dicuntur, scilicet, ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini,··tunc deleantur peccata vestra.'

ACT 3:21 Multiple spaces in '3.21··Quem oportet,··etc. Id est, Ecclesiam per fidem, vel in cœlo ad dexteram Patris sedere.'

ACT 3:22 Multiple spaces in '3.22··Moyses quidem.··Exempla ponit, non de omnibus qui locuti sunt, vel quæ, sed de aliquibus duntaxat. Quoniam prophetam,··etc. Filius Dei de populo Isræl carnem assumpsit, apparens in similitudine Moysi, ut sicut ille carnalem Isræl cæremoniis et sacris legibus instructum et purificatum in terram promissionis introduxit, ita et Jesus per gratiam Evangelii spiritualem Isræl ad cœlum duxit. Et sicut contemptores legis Moysi de terra promissionis ab inimicis sunt ejecti, sic qui doctrinam Evangelii despiciunt per ultores spiritus de cœtu sanctorum pellentur. De fratribus vestris.··RAB. Josue de Ephraim, Jesum de Juda Deus suscitavit.'

ACT 3:23 Multiple spaces in '3.23··Exterminabitur de plebe.··Id est, a sorte sanctorum, et extorris reddetur. Vel, extra terminos beatitudinis ejicietur. RAB. Resistentes Josue, de carnali plebe projecti sunt; at resistentes Christo, de spirituali exterminantur. utramque inobedientiam mors sequitur sive carnalis sive spiritualis. A Samuele et deinceps.··Sub Samuele regum tempora cœperunt in Judæa.'

ACT 3:25 Multiple spaces in '3.25··Testamenti.··BEDA. Ex illo testamento quod ad Moysen, etc., usque ad, in semine tuo benedicentur omnes gentes. Patres.··Posuit plurale patres,··et non singulare patrem,··quia non soli Abrahæ, sed Isaac et Jacob promissum est. In semine tuo,··etc. BEDA. Semen Abrahæ Christus est in fide cujus omnibus familiis, Judæis scilicet et gentibus, benedictio promissa est. Omnes familiæ.··Non quod omnes, sed quia nulla benedicitur nisi in eo, sicut et illud: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum Joan. 1.. Benedicentur.··In Adæ peccato maledictæ, in Christo benedictæ sunt, in quo et illi benedicuntur qui incarnationem præcesserunt: quia idem homo Deus januam cœli aperuit, et in fine dicet omnibus electis: Venite, benedicti Patris Matth. 25., etc.'

ACT 4:1 Multiple spaces in '4.1··Sacerdotes et magistratus,··etc. Hi doctores et judices populi esse videbantur. Sadducæi.··Hi negabant resurrectionem: et ideo in doctrina apostolorum qui annuntiabant resurrectionem, dolebant.'

ACT 4:2 Multiple spaces in '4.2··Dolentes,··quod ad audiendos apostolos conflueret multitudo. Resurrectionem.··Hoc est maxime contra Sadducæos: utrique vero dolebant quod Jesum, quem ut hominem occiderant, apostoli a Deo Patre glorificatum affirmabant.'

ACT 4:4 Multiple spaces in '4.4··Et factus est,··etc. Si in quinque millibus hominum quos in eremo Dominus pavit, populus legis a Christo liberatus accipitur, possunt et hic quinque millia ab apostolis instructa populum gentium designare: ejusdem legis spiritaliter mysteria secuturum. Et bene utique vesperi cœlesti munere donantur, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, etc.'

ACT 4:11 Multiple spaces in '4.11··Hic est lapis.··RAB. Hic respondens ad interrogata de Christo prædicat, et maxime de David, cui, veluti patriarchæ suo, præ cæteris crediderent. Reprobatus.··AUG. De lapide reprobato historia non habetur.'

ACT 4:13 Multiple spaces in '4.13··Sine litteris,··etc. Non quia litteras omnino nescirent, sed quia grammaticæ artis peritiam non haberent, hæc dicebantur. Idiotæ.··Idiotæ dicebantur, quia proprium ingenium non exercuerant per doctrinam: Græce, Latine proprietas. BEDA. Illitterati mittuntur ad prædicandum, ne fides credentium non Dei virtute, sed eloquentia fieri putaretur: secundum illud: Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi I Cor. 1..'

ACT 4:19 Multiple spaces in '4.19··Petrus vero,··etc. RAB. Qui estis judices, vestrum facite officium, non sermonem pravum proferendo, sed juste judicando. Ecce plenum frumentum in spica invenitur: quod ante quasi in herba flectebatur.'

ACT 4:20 Multiple spaces in '4.20··Non enim possumus.··Id est, nolumus, vel in naturam versum est (ut angelis confirmatis) non peccare.'

ACT 4:21 Multiple spaces in '4.21··Clarificabant.··In Græco: Omnes clarificabant in eo, quod factum est: et non habetur in eo quod acciderat. Clarificantur facta vel dicta, quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferuntur. Deus autem glorificatur in factis hominum, quod est proprium Christianæ pietatis et humilitatis, ipso dicente: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est Matth. 5..'

ACT 4:22 Multiple spaces in '4.22··Annorum enim,··etc. Unde apparuit amplior gloria vel gratia virtutis, et ideo non ætatem hominis, sed tempus infirmitatis dicit.'

ACT 4:24 Multiple spaces in '4.24··Unanimiter,··etc. Sine sono. Vel perfectione unanimitatis, secundum illud: Si duo vel tres convenerint in unum in nomine meo, de omni re quam petierint, fiet illis.'

ACT 4:25 Multiple spaces in '4.25··Fremuerunt gentes.··Fremitus est vox leonis. Unde Jeremias: Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in sylva: dedit super me vocem Jer. 12.. Meditati sunt inania.··De Christo venturo, vel ut in morte detineretur.'

ACT 4:26 Multiple spaces in '4.26··Convenerunt.··Herodes et Pilatus convenerunt in amicitiam.'

ACT 4:27 Multiple spaces in '4.27··Unxisti.··Nomen Christi exponunt. Christi, a chrismate, id est unctione, secundum illud: Unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis Psal. 44..'

ACT 4:29 Multiple spaces in '4.29··Cum omni fiducia.··Hoc Deum postulant, ut cum omni fiducia possint loqui verbum Dei.'

ACT 4:30 Multiple spaces in '4.30··Per nomen.··In Græco: Per nomen pueri tui Jesu,··quod magis apostolorum votis congruit, qui satagebant, ut homo crucifixus a Judæis clarescentibus miraculis, per nomen ejus, qui est in cœlum assumptus, ipsemet Dei Filius innotesceret.'

ACT 4:31 Multiple spaces in '4.31··Motus est locus.··Magna virtus orationis fidelium, hoc autem ad suscitandas mentes factum est.'

ACT 4:32 Multiple spaces in '4.32··Erat cor unum.··Qui mundum reliquerant, non de nobilitate generis gloriantes se aliis præferebant, sed sicut unius ejusdemque matris Ecclesiæ visceribus editi, eodem fraternitatis amore gaudebant. Nec quisquam eorum.··Virtutes quas possident justi, non suas judicant esse, sed eorum quorum utilitati dispensant. Communia.··Græce unde cœnobitæ, id est communiter viventes. Cœnobia habitacula eorum.'

ACT 4:33 Multiple spaces in '4.33··Reddebant apostoli.··Discernit ordinem doctorum et auditorum. Nam multitudo credentium, rebus temporalibus spretis, copula charitatis invicem jungebantur. Apostoli vero, virtute fulgentes, mysteria Christi pandebant.'

ACT 4:36 Multiple spaces in '4.36··Joseph.··RAB. Auctus Barnabas filius consolationis interpretatur, actus incremento et profectu spiritualis boni. Quod est interpretatum.··Ubicunque Scriptura nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit, sensum sacratiorem eisdem inesse significat. Merito filius consolationis vocatur, qui, spretis præsentibus, spe futurorum se consolatur. Nam et Spiritus sanctus paracletus ideo vocatur, quia in mundo pressuram habentibus infusione sui, paraclesim, id est consolationem tribuit, sicut etiam Petrus propter gratiam Spiritus Barjona, id est filius columbæ, vocatus est. Filius consolationis.··RAB.. Vel propter eleemosynam qua pauperes consolatus est, vel pro mercedis consolatione quam meruit a Deo accipere, vel quia dignus habitus est qui pro Juda consolaretur apostolos.'

ACT 5:3 Multiple spaces in '5.3··Tentavit.··RAB. Præteritum tentavit ponit, quia perfecta erat tentatio. Tribus modis tentatio agitur, suasione, delectatione, consensu: quod totum impletum est in Anania. Et fraudare.··ID. In hoc videtur mendacium fuisse, quia totum voverat. Melius est autem non vovere quam post votum non solvere Spiritui sancto.'

ACT 5:4 Multiple spaces in '5.4··Sed Deo.··Supra dixerat: Spiritui sancto:··patet ergo Spiritum sanctum esse Deum.'

ACT 5:5 Multiple spaces in '5.5··Cecidit.··RAB. Legum initia semper vindictis commendantur. Duo filii Aaron ignem offerentes consumuntur: Oza sustinens arcam mortuus est. Cecidit ille, ut cæteri prævaricatores exemplo ejus terreantur. Et factus est timor,··etc. BEDA. Anticipatio: quoniam solius viri morte ante uxoris exitum pauci audierant, quamvis de paucis dici potuerit, quod timuerunt.'

ACT 5:7 Multiple spaces in '5.7··Horarum,··etc. RAB. Parvum tempus pœnitentiæ datur uxori, cujus culpa magis est venialis quam mariti, utpote quæ consensit capiti.'

ACT 5:8 Multiple spaces in '5.8··Dic mihi,··etc. ID. Culpam uxoris, interrogans, declarat ex ipsius confessione, quam maritus suam monstraverat in opere.'

ACT 5:9 Multiple spaces in '5.9··Quid utique,··etc. Increpative dictum? vel sic distinguendum: quid? quasi: Quid est hoc: deinde sibi ipse respondet et dicit: Utique convenit inter vos tentare Spiritum Domini? Tentare,··etc. RAB. Tentatio Spiritus in hoc erat quod probaverunt quanta sit ejus scientia. Sepelierunt.··ID. Ex hoc multi exemplum sumunt, ut uxores ad viros suos sepeliant. Alii indignum putant, ut de prævaricatoribus exempla capiant, quibus in crimine simul et morte et sepultura meritum, æquale fecerat consortium.'

ACT 5:11 Multiple spaces in '5.11··Et factus est.··Prius Ananias a Saphira in conspectu Ecclesiæ cito mortui sunt, ut apostolica auctoritas, quanta esset, ostenderetur: et quam magnum peccatum esset, quod oblatum est, iterum ab Ecclesia retrahere monstraretur, et cæteri hujus exemplo castigarentur.'

ACT 5:12 Multiple spaces in '5.12··Apostolorum.··Dicitur pluraliter apostolorum, quia non per manum solius Petri; licet enim pro honore ejus cæteri taceantur, non tamen facta eorum tacentur.'

ACT 5:13 Multiple spaces in '5.13··Cæterorum,··etc. Exemplo Ananiæ et uxoris: pœna enim duorum qui fraudulenter eis se conjunxerant, cæteris tribuit exemplum.'

ACT 5:14 Multiple spaces in '5.14··Augebatur,··etc. RAB. Tanta erat multitudo credentium, ut fidei crescente fortitudine, sola sufficeret umbra. Vel: Tot erant tunc infirmi a credentibus allati, ut omnes non possent contingere.'

ACT 5:17 Multiple spaces in '5.17··Hæresis.··RAB. Hæresis scissio interpretatur, quia hæreticus, spretis aliorum dictis, quod sequendum putat eligit. Sadducæorum repleti,··etc. Sadducæi interpretantur justi,··dicti a Sadoch sacerdote, vel propter genus, vel propter mores; justificantes autem seipsos vindicabant sibi quod non erant: corporum resurrectionem negantes, animas cum carne perire dicebant: sed nec angelum, neque spirituum ullum esse credebant, omnes Scripturas præter libros Moysi respuebant: et ideo maxime principibus in persecutione apostolorum consentiebant qui virtute et signis reddebant testimonium resurrectionis Christi.'

ACT 5:20 Multiple spaces in '5.20··Vitæ hujus.··RAB. Christianæ, vel æternæ. Hoc autem ideo non additur, quia famosa erat secta Christianorum, pro qua traditi erant carceri.'

ACT 5:23 Multiple spaces in '5.23··Carcerem quidem,··etc. Insani Judæi qui stimulante invidia dicunt furantibus apostolis Jesu de monumento sublatum, cujus furto dicant apostolos de carcere clauso ablatos.'

ACT 5:24 Multiple spaces in '5.24··Magistratus.··Secundum Græcum magistratus legendum est in singulari numero, sicut et in sequenti ubi dicitur: Tunc abiit magistratus cum ministris. Ambigebant.··Nec sic credunt: malitia enim interior cor perfidum signis etiam manifestis obdurat.'

ACT 5:28 Multiple spaces in '5.28··Præcipiendo etc. In Græco: Nonne præcipiendo præcepimus vobis?··Nam sic loqui, magis convenit interroganti. Replestis Jerusalem.··Principem civitatum, in qua etiam nos conversamur. In hoc ignoranter laudant apostolos, qui nec territi minis cessant prædicare. Super nos sanguinem.··RAB. Patet per antiphrasim dictum esse: Sanguis ejus super nos.··Temeraria interrogatio pontificis refutatur responsione prudenti. ID. Interrogant, solet enim in verbis esse dubietas, cum in corde firma teneatur sententia.'

ACT 5:30 Multiple spaces in '5.30··Deus patrum.··RAB. Non novus, nec a nobis nuper inventus: hoc autem dicit, ut eorum inobedientia sit inexcusabilis.'

ACT 5:32 Multiple spaces in '5.32··Spiritus sanctus.··Nos Spiritus sanctus roboravit, ut vobis etiam resistentibus magnalia Dei firmiter prædicemus, in nobis loquens format verba quæ auditis. Omnibus.··RAB. Non nobis solis, sed omnibus obedientibus, etiam vobis, si velitis accipere. In hoc ad pœnitentiam provocat.'

ACT 5:34 Multiple spaces in '5.34··Gamaliel.··Hic erat discipulus apostolorum, ut putatur, remanens apud Judæos consilio Apostolorum, ut pessima destrueret consilia, et furorem eorum mitigaret.'

ACT 5:36 Multiple spaces in '5.36··Theodas.··BEDA. Theodas persuasit multis sublatis ex urbe facultatibus suis ripas Jordanis obsidere, et cum esset magus, prophetam se dicebat, et diviso fluvio se præbere transitum promittebat. Cui jussu Fadi procuratoris equitum turba superveniens, multis peremptis aut captis, ipsius caput Hierosolymam revexit.'

ACT 5:37 Multiple spaces in '5.37··Judas Galilæus,··etc. De hoc Josephus dicit quia cogebat populum ne tributa solvendo Romanis libertatem amitteret: proferens ex lege soli Deo serviendum, et eos qui decimas dabant, tributa non dare debere. Quæ hæresis intantum crevit, ut Pharisæi et multa pars populi Christum interrogarent, an liceret tributa dare Cæsari.'

ACT 5:40 Multiple spaces in '5.40··Cæsis,··etc. RAB. Ecce fortitudo fidei patet, quæ nec verbis cohiberi poterat, nec flagellis. Prius sunt sermone prohibiti, modo flagellis cæsi.'

ACT 5:41 Multiple spaces in '5.41··Quoniam digni.··Non putabant se laborare, sed maximum munus percipere: quia Beati qui persecutionem patiuntur propter Deum Matth. 6..'

ACT 5:42 Multiple spaces in '5.42··Omni autem die,··etc. Sæpe talia interponuntur capitula, breviter multa colligentia, ut quasi finis præterito sermoni, et fundamentum statuatur sequenti.'

ACT 6:1 Multiple spaces in '6.1··Græcorum.··RAB. Sive advenarum gentilium in civitate conversantium: sive, etc., usque ad quotidiano ministerio gravabantur. Despicerentur.··ID. Ex defectu plus gravarentur.'

ACT 6:2 Multiple spaces in '6.2··Non est æquum nos,··etc. Ostendunt Apostoli episcopos et doctores Ecclesiæ non debere corporalibus rebus implicari.'

ACT 6:3 Multiple spaces in '6.3··Considerate,··etc. BEDA. Hinc jam decreverunt apostoli, etc., usque ad non sine septenarii numeri mysterio.'

ACT 6:4 Multiple spaces in '6.4··Nos vero,··etc. De seipsis non interrogant, sed judicant.'

ACT 6:5 Multiple spaces in '6.5··Et elegerunt,··etc. RAB. Hic ordo servandus est in ordinandis: eligat populus, ordinet episcopus. Stephanum.··Hic primus ponitur, et solus laudatur, ut in uno omnes laudentur, aut primo martyrii honor feratur.'

ACT 6:6 Multiple spaces in '6.6··Et orantes.··Communis dispensatio exigebat ut ministri eligerentur, qui ut digni inventi sunt, crescente gradatim providentia consilii salutaris, placuit eosdem ipsos sacri altaris et Dominici sanguinis, sicut refectionis, et mensæ communis ministros ordinari. Quod probatur inde, quia dictum est: Orantes imposuerunt eis manus:··hoc est proprium eorum qui ad sacrosancti altaris promoventur officium. Hoc exemplo orationes fiunt in ordinibus, licet oratio apostolorum non sit scripta.'

ACT 6:7 Multiple spaces in '6.7··Et verbum,··etc. RAB. Quasi recapitulatio videtur, quia dixerat: Omni die non cessabant docentes,··etc., et in hoc ipsum redit, dicens: Et verbum Domini crescebat.··ID. Sæpe in hoc libro, et in Evangelio etiam talia interponuntur capitula, etc., usque ad quia prius crescente plebe zelus fuerat concitatus.'

ACT 6:8 Multiple spaces in '6.8··Stephanus,··Græce; Latine, corona:··qui quod præcepturus erat in re, præsagio nominis præoccupabat: quia post crucem Christi primus martyrio coronatus est sublimiter, qui lapidatus est humiliter. Hebraice interpretatur Stephanus norma nostra,··qui primo passus, sequentibus martyribus factus est forma mori pro Christo.'

ACT 6:13 Multiple spaces in '6.13··Homo iste.··Ex despectu, non vocant eum proprio nomine, sed hominem quasi carnalem et infimum appellant.'

ACT 7:2 Multiple spaces in '7.2··Viri fratres et patres.··Quia Stephanus insimulabatur blasphemasse in Moysen et Deum, in principio sui sermonis illorum calumniæ occurrit, dicens Deum qui loquebatur patribus et prophetis Deum esse majestatis et gloriæ. Moysen etiam laudat: sed illos rebelles et semper inobedientes comprobat. Sed arte loquendi usus est ad rebelles, incipiens quasi timeret eos: sic, Viri fratres et patres:··lenis sermo et clemens conciliat auditorem, ut commendet actorem. Blande cœpit, ut diu audiretur, et qui recusabat contra Deum, et legem loqui, verum Deum prædicat in principio orationis. Legem etiam sic exposuit, ut ejus esset prædicator cujus accusabatur destructor: in processu etiam sermonis errores eorum redarguens, vigorem animi, et quod liber erat a timore inimici perdocuit. Deus gloriæ,··etc. Memor Stephanus præcepti illius: Diligite inimicos vestros Luc. 6., etc., persecutoribus suis salutem nuntiavit. In Mesopotamia.··Mesopotamia in capite Syriæ constituta ad aquilonem. RAB. Mesopotamia et Charram in Chaldæa sunt, de Mesopotamia transmigravit in Charram.'

ACT 7:3 Multiple spaces in '7.3··Et dixit,··etc. In Genesi videtur contineri quod post mortem patris sui locutus est Dominus Abrahæ qui in Charra mortuus est, ubi cum eo filius habitavit. Sed priusquam in civitate habitaret, cum esset in Mesopotamia, dictum est ei: Exi de terra tua,··etc. Terram et cognationem Abrahæ Chaldæorum patriam, genusque appellat, unde jam exierat, degens modo in Mesopotamia; sed adhuc tenebatur spe et desiderio redeundi, et ideo audit: Exi de terra et de cognatione tua;··non ut corpus extraheret (quod jam fecerat), sed amorem cordis evelleret. RAB. Tertium Stephanus prætermisit, id est, et de domo patris tui:··quod factum est propter nimiam populi peritiam vel imperitiam.'

ACT 7:4 Multiple spaces in '7.4··Tunc exiit,··etc. RAB. De Ur Chaldæorum Abraham exivit. Ur, etc., usque ad mortuo patre dictum est ei: Exi de terra tua,··etc. Pater ejus,··etc. ID. Redit ad originem generis Isræl, et amicitiæ divinæ exordium, ut nihil prætermittat in quo blasphemare videatur. Vos habitatis.··Dixit vos, non vero nos, quia jam quodammodo apostoli terram reliquerant, et Stephanus, qui jam quasi in morte positus erat'

ACT 7:6 Multiple spaces in '7.6··Quia erit semen,··etc. BEDA. Non ita intelligendum est, quasi male tractandum, etc., usque ad sive in terra Chanaan, sive in Ægypto. Annis quadringentis.··RAB. Sic est jungendum: Accola,··etc., usque ad ad distributionem terræ promissionis completus est.'

ACT 7:7 Multiple spaces in '7.7··Judicabo.··ID. Judicium aliquando discretionem significat, ut ibi: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Aliquando pœnam, ut: Judica illos, Deus Psal. 5..'

ACT 7:8 Multiple spaces in '7.8··Testamentum circumcisionis.··ID. Fœdus sive signum ideo factum, ut populus Isræl, etc., usque ad signatur vitandam esse jactationem gloriæ in circumcisione spiritali. Die octavo.··RAB. Octo diebus mysterium circumcisionis nostræ ostenditur, qui per octavam Novi Testamenti (quæ in resurrectione Domini, et octo beatitudinibus continetur) a vitiis octava die circumcidimur.'

ACT 7:9 Multiple spaces in '7.9··Vendiderunt in Ægyptum.··Breviter narrans transit ad finem, non enim primo Ægyptiis, sed Ismælitis negotiatoribus, et Madianitis venditus est, et illi vendiderunt eum in Ægyptum Putiphar sacerdoti.'

ACT 7:14 Multiple spaces in '7.14··In animabus.··Hoc secundum editionem Septuaginta interpretum dicitur. In Hebræo septuaginta tantum reperiuntur. RAB. Si Jacob et Joseph cum duobus filiis non numerantur, etc., usque ad quam pro Hebraica veritate sermonem suum suspectum facere.'

ACT 7:15 Multiple spaces in '7.15··Et descendit.··Secundum situm locorum descensus est de terra promissionis in Ægyptum, et quia libertati successerat servitus, Jacob cum progenie descendisse in Ægyptum dicitur.'

ACT 7:16 Multiple spaces in '7.16··Translati.··RAB. Per synecdochen dicuntur translati propter Joseph, cui Jacob, etc., usque ad, Ferte ossa mea hinc vobiscum Gen. 50.. BEDA. De solo Joseph Scriptura testatur, quod ossa ejus, etc., usque ad duodecim patriarchæ non sunt sepulti in Arbe, sed in Sichem. Et posili sunt,··RAB. Docet Genesis Abraham ab Ephron filio Seor Ethæi, etc., usque ad nec Moysi, nec Domino servire voluerunt. In sepulcro,··etc. Hoc de solo Jacob, cujus corpus filii de Ægypto tollentes sepelierunt in spelunca duplici, ubi Abraham cum Sara sepultus est, et Isaac cum Rebecca: et ibi Lia condita est: unde civitas illa vocatur Hebron, id est conjugium, quia patres ibi cum conjugibus sepulti sunt. Duas autem historias confundit, et alteram alteri implicat. Non enim a filiis Emor filiis Sichem emit Abraham, sed Jacob ab illis emit Sichem; ideo sic jungendum est: Translati sunt in Sichem a filiis Emor filii Sichem: quasi diceretur, in Sichem illam quam emit Jacob a filiis Emor filii Sichem. In Genesi legitur Sichem filius fuisse Emor, unde putant quidam duos fuisse Sichem, quorum alter a Luca dicitur pater Emor, alter a Genesi filius. Quidam jungunt principium et finem sermonis, dicentes, a filiis Sichem, et post inferunt, Emor filii, ut hic locus congruat Genesi.'

ACT 7:18 Multiple spaces in '7.18··Rex alius.··Rex iste diabolus est, qui effeminatos diligit, masculos odit.'

ACT 7:19 Multiple spaces in '7.19··Genus nostrum,··etc. Patres nostros dicit, et, genus nostrum, ne patres blasphemare videatur.'

ACT 7:20 Multiple spaces in '7.20··Gratus Deo,··etc. Ostendit beatus Stephanus quod Moyses non blasphemaverit.'

ACT 7:22 Multiple spaces in '7.22··Moyses.··RAB. Moyses idem valet quod aquaticus,··quia de aqua est assumptus, vel liniens,··quia inventus est in fiscella, bitumine lita. Moyses typus est Salvatoris, qui, percusso diabolo, genus suum liberavit.'

ACT 7:24 Multiple spaces in '7.24··Vindicavit illum,··etc. Ostendit illum qui injuriam faciebat non esse de genere suo.'

ACT 7:26 Multiple spaces in '7.26··Apparuit illis.··RAB. Sic Christus post ascensionem apparuit per apostolos, litigantibus Judæis et infidelibus qui resistebant apostolis.'

ACT 7:27 Multiple spaces in '7.27··Quis te constituit,··etc. Quasi respondeat Moyses: Nullus, sed: Solus Deus. Non est potestas nisi a Deo. Hinc tale a Christo responsum quidam acceperat: O homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos Luc. 12. Quis te constituit,··etc. In contentione sua illos redarguit jam tunc legi et Moysi fuisse contrarios.'

ACT 7:28 Multiple spaces in '7.28··Nunquid,··etc. Quidam putant illum qui defensus est ex ira rem protulisse.'

ACT 7:29 Multiple spaces in '7.29··Fugit.··Moyses fuit in Madian, id est, Christus in gentes.'

ACT 7:30 Multiple spaces in '7.30··In igne flammæ,··etc. Ignis in rubo Spiritus sanctus, peccata populi quasi spinæ, quia ardor Spiritus sancti peccata illius populi non consumpsit qui densas nequitiæ spinas beneficiis Dei opposuit. RAB. Ideo forma ignis (quæ non est imitabilis) ostensa est illis, ne aliquam, etc., usque ad quam promptum homini calceamentum tollere.'

ACT 7:32 Multiple spaces in '7.32··Ego sum. Sum,··proprium Dei verbum est, secundum illud: Ego sum qui sum,··etc.: Qui est, misit me ad vos.··Serpentes non sunt timendi, ubi Deus præsens loquitur.'

ACT 7:33 Multiple spaces in '7.33··Solve calceamentum.··Hoc nos admonet, ut stantes in Ecclesia (quæ est sancta terra), mortuis operibus renuntiemus.'

ACT 7:34 Multiple spaces in '7.34··Videns,··etc. RAB. Deus totus est visus, totus est auditus, omnia videt, omnia audit, sed videre et audire dicitur quando miseretur. Vidi afflictionem.··ID. Qui licet aliquem tentari permittam, non tamen putandum est quod nesciam.'

ACT 7:35 Multiple spaces in '7.35··Quem negaverunt.··Synecdoche. Multi dicuntur negasse, cum unus dixisset, vel forsan quia plures consenserunt uni neganti. Principem.··Magna laus, quod princeps et redemptor et eductor populi dicitur.'

ACT 7:37 Multiple spaces in '7.37··Hic est Moyses.··In eos culpam retorquet, quam ipsi inobedientes et increduli in Moysen refundebant.'

ACT 7:38 Multiple spaces in '7.38··Verba vitæ.··RAB. Id est, duas tabulas cum Decalogo, et mandata cætera, de quibus dicitur: Qui fecerit ea, vivet in eis.'

ACT 7:40 Multiple spaces in '7.40··Ad Aaron.··ID. Quasi ad principem. Quasi ignari Divinitatis loquuntur. Deus enim verus non est factus, sed omnia fecit, nec creatura est, sed Creator omnium. Fac nobis deos.··ID. Deos dicunt, propter duas columnas, etc., usque ad columna ignis in nocte populum præcedebat.'

ACT 7:42 Multiple spaces in '7.42··Militiæ cœli.··Militia cœli aliquando dicitur exercitus angelorum, sed in hoc loco, sidera militiam cœli nominat, cum protinus addat, sidus Dei vestri. In libro,··etc. Quamvis multi sint prophetæ, unus tamen liber dicitur esse, et apud Hebræos unus est liber. Nunquid victimas.··RAB. Quamvis necessitate serviendi Deo libarent, mente tamen, etc., usque ad semper corde in Ægyptum sunt reversi. Quæritur quomodo non obtulerint Deo, cum legatur Deo eos quædam obtulisse, non voluntate, sed metu pœnarum? Deus autem non quæ offeruntur, sed voluntatem offerentium accipit.'

ACT 7:43 Multiple spaces in '7.43··Figuras,··etc. RAB. Sidus Dei vestri est Lucifer, cui assignaverunt figuras. Iidem dii in figuris et stellis adorabantur. ID. Quidam sic dicunt sidus Dei vestri, ut ad Deum pertineat verbum, quia non ipsum Dominum, sed ejus sidus susceperunt. Et transferam.··Propter hæc sacrilegia trans Babylonem ducemini captivi. Non est putandus primus martyr errasse, qui pro eo quod in propheta scriptum est, Trans Damascum ducti sunt, dixit, trans Babylonem: magis enim intelligentiam quam verbum posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sive trans Babylonem.'

ACT 7:44 Multiple spaces in '7.44··Tabernaculum.··Quia dicebant eum contra sanctum locum agere, ostendit quod in sanctum locum non est locutus blasphemiam Secundum formam.··RAB. Quam ei in Sina ostenderat, quia et secundum formam factum, ostenditur ipsum tabernaculum formam fuisse. ID. Historice cum Jesu dicitur, quia Moyses erat defunctus.'

ACT 7:46 Multiple spaces in '7.46··Ut inveniret tabernaculum.··Id est verum templum, cujus illud figura, quod loco non mutaretur, id est Ecclesiam quam prævidebat futuram firmam et immutabilem, de qua Apostolus: Firmum fundamentum Domini stat II Tim. 2, 9. Et alibi: Fundamentum aliud nemo potest ponere præter illud quod positum est, quod est Christus Jesus I Cor. 3..'

ACT 7:48 Multiple spaces in '7.48··Sed non Excelsus.··RAB. Ex sententia Salomonis Judæos convincit, etc., usque ad non in solo templo Judæorum eum habitare. Sicut per prophetam,··etc. De tabernaculo primo, quod fuit umbra et non veritas, prius dixit, postea testimonium posuit dicentis de tabernaculo quod verius fuit. Si introiero in tabernaculum Domini,··etc., ad ultimam sententiam posuit Deum. Ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.'

ACT 7:49 Multiple spaces in '7.49··Cœlum mihi.··Sic demonstrat se circumdare omnia; unde alibi, cœlum se palmo metiri, et terram pugillo se concludere asserit. Terra autem.··Terræ exemplo designat omnem creaturam Creatoris.'

ACT 7:51 Multiple spaces in '7.51··Dura cervice.··RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judæos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. Et incircumcisis,··etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum.'

ACT 7:52 Multiple spaces in '7.52··Patres vestri.··RAB. Supra patres nostri dicebat, persuadendo loquens, nunc increpando, patres illorum tantum vocat, quibus similes sunt in malitia. Et occiderunt.··RAB. Tres gradus malitiæ eorum ponit: primus est, quod spiritui resisterent; secundus quod prophetas persecuti sunt; tertius, quod crescente malitia eos occiderunt.'

ACT 7:55 Multiple spaces in '7.55··Stantem.··Immobiliter, quia non ite rum casurus, vel indicatur habitus auxiliantis, et injurias judicantis, et pro servo pugnantis. Video cœlos.··RAB. Migraturus a terra, cœlos vidit apertos, ut qui terrenam vitam pro Christo contempsit, mereatur hæreditatem cœli, et ideo in ipsa passione videt præmium. Filium hominis.··Cum Christus sit Filius Dei, maluit tamen appellare Filium hominis, ut confundatur Judæorum infidelitas, qui eum ut purum hominem crucifixerunt, quem Deum credere noluerunt.'

ACT 7:57 Multiple spaces in '7.57··Et ejicientes.··RAB. In hoc se implere legem glorificabant. Moyses enim de blasphemante dixit: Educ eum foras extra castra, et lapidet eum populus Lev. 24..'

ACT 7:58 Multiple spaces in '7.58··Domine Jesu, suscipe spiritum meum,··in cœlum quod video apertum. Christus dixit Patri: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.··Stephanus, quasi servus Domino, Domine,··etc. Quia nesciunt.··RAB. Multi eorum, occidendo Stephanum, æstimabant se implere legem, quia blasphemum eum credebant. Hoc et Christus prædixerat: Veniet,··inquit, hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium præstare Deo Joan. 16..'

ACT 7:59 Multiple spaces in '7.59··Obdormivit.··Pulchre dictum est, Obdormivit,··et non, Mortuus est,··quia obtulit sacrificium dilectionis, et obdormivit in spe resurrectionis. Sancti non moriuntur, quia in melius mutantur, et vita temporalis in æternum vertitur. Saulus autem,··etc. Non quidem lapidavit, sed lapidantibus consensit. Unde periret, nisi gratia Dei et pœnitentia ei subveniret; quia qui faciunt et consentiunt, digni sunt morte.'

ACT 8:1 Multiple spaces in '8.1··In illa die.··RAB. Qua Stephanus occisus est, non quia tunc solum facta, sed quia ab illa die cœpit persecutio magna, occiso uno de principibus Ecclesiæ. Ecclesia.··Collectio vel congregatio, sive vocatio. Dispersi sunt.··Hoc est quod Dominus præcepit: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam Matth. 10.. Ejus enim nutu gerebatur: ut occasione tribulationis fieret seminarium Evangelii.'

ACT 8:2 Multiple spaces in '8.2··Curaverunt autem Stephanum viri timorati,··id est, Deum timentes, sive Christiani, qui postea sunt dispersi, sive Judæi timentes Deum etsi nondum Christiani.'

ACT 8:3 Multiple spaces in '8.3··Saulus.··RAB. A Saule persecutore qui rex Isræl fuit de tribu Benjamin, de qua et Paulus; etenim juxta antiquorum consuetudinem a majoribus posteri nomina trahunt. Devastabat.··ID. Quasi lupus gregem, juxta prophetiam Jacob: Benjamin lupus rapax mane comedet prædam, sero dividet spolia Gen. 49.. Trahens.··Trahebat, non occidebat, quia fortasse manus ejus custodiebat Dominus, ne sanguine innocentum polluerentur. Dispersi.··RAB. Quamvis timore dispersi, tamen stabiles erant in prædicatione Evangelii.'

ACT 8:5 Multiple spaces in '8.5··Philippus.··De numero disseminatorum fuit, qui primus Christum prædicavit Samariæ. Diaconus secundus a Stephano. Secundus post ipsum narratur quasi hæres et ejusdem gradus.'

ACT 8:6 Multiple spaces in '8.6··Intendebant.··RAB. Credebant audientes verba, et videntes signa. Duæ causæ fidei: Verba prædicationis, et signa virtutum. Ex præsenti capitulo et samaritanæ mulieris historia probatur animos hujus gentis ad credendum promptos fuisse, ait Beda.'

ACT 8:11 Multiple spaces in '8.11··Magis.··RAB. Magi de singulis philosophantur, de natura mundi, cursu siderum, et motibus. Seducens.··Seorsum et a veritate ducens, vel in excessum, sive stuporem et admirationem convertens, per præstigias suas. Dementasset.··Dementare est rationalem mentem absentare.'

ACT 8:12 Multiple spaces in '8.12··Philippo.··RAB. Dicunt quidam istum Philippum fuisse apostolum, et unum de duodecim, sed non videtur verum secundum seriem hujus libri. Jesu Christi.··ID. Cujus erant ignari vel (ut prædictum est) in nomine Jesu Trinitatem prædicavit, et qui tantum unam personam de Trinitate perfecte credit, credulitate aliarum duarum carere non potest.'

ACT 8:13 Multiple spaces in '8.13··Tunc Simon.··ID. Vel credidit Domino, verbis Philippi et virtute, etc., usque ad Ecclesiam fraudulenter ingressi, baptisma furantur.'

ACT 8:14 Multiple spaces in '8.14··Miserunt.··Petrus Joannem sociat sibi, quia virginitas Ecclesiæ grata est, et placet.'

ACT 8:16 Multiple spaces in '8.16··In nomine.··Non est sic legendum, in nomine Jesu tantum,··ut aliæ personæ excludantur, sed sic: tantum baptizati erant,··etc., id est necdum confirmati. Jesu.··Tamen ante, in Patrem credeban et in Spiritum sanctum, sicut alii Judæi. Vel, plena fides unius personæ fidem Trinitatis confirmat.'

ACT 8:17 Multiple spaces in '8.17··Imponebant manus.··BEDA. Philippus, qui Samariæ evangelizabat, unus de septem, etc., usque ad cum tradit Spiritum paracletum baptizatis.'

ACT 8:19 Multiple spaces in '8.19··Potestatem.··RAB. Non baptizandi tantum in aqua et prædicandi, sive virtutes faciendi quam habebat Philippus, sed cuicunque imponendi manus, etc.'

ACT 8:20 Multiple spaces in '8.20··Pecunia tua.··Non nostra, qui non cupimus, sed tua,··quam Spiritui comparas, ut illam pro eo vendas, et illam Spiritu emas. Ideo Spiritum emere volebat, ut aliis vendens eum, plus accipere posset. Pecunia.··RAB. Ex hoc exemplum capitur, ut perditorum eleemosyna non recipiatur. Apostoli nolentes pecuniam, dicunt, sit tecum,··id est tuam retine, et hoc, in perditionem, ut, pecunia injuste congregata, pœnam æternam luas.'

ACT 8:22 Multiple spaces in '8.22··Pœnitentiam age.··Pro cupiditate, et pravo sensu quo putasti de Spiritu commercium fieri posse. RAB. Ut omnes videant id quod es. Non quod ignoret Petrus eum pœnitentiam non acturum, sed quia omnibus justum est prædicare, suum facit officium, ut ille sit inexcusabilis. Coram omnibus etiam arguitur ne amplius ab eo fallantur. Roga Deum.··Cui patet cor, de quo Propheta: Quam bonus Isræl Deus Psal. 72.; quem fallere nemo potest, quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum Sap. 1..'

ACT 8:24 Multiple spaces in '8.24··Precamini.··Causa desperationis non audet ipse precari, sed apostolos rogat, ut pro se precentur, nec pro se audet orare, qui non credit se exaudiendum esse. Apostolis etiam ficte loquitur. Quæ dixistis.··Non quæ credidi, sed quasi infidelis eis imputat quæ ventura sunt.'

ACT 8:26 Multiple spaces in '8.26··Angelus autem.··Post reditum apostolorum, de Philippo historia texitur. Ad viam,··etc. Nam via descendit, et per viam descenditur ex natura loci.'

ACT 8:27 Multiple spaces in '8.27··Æthiops.··Natura et merito. Æthiops enim tenebrosus. Unde: Æthiopia præveniet manus ejus Deo Psal. 67.. Potens,··etc. BEDA. Regina Æthiopum thesaurarium præmittens, etc., usque ad, Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam Psal. 44., etc. Candacis reginæ.··Mos erat illius regionis a feminis regi, et eas Candaces vocari.'

ACT 8:28 Multiple spaces in '8.28··Revertebatur.··Incipiebat reverti legens Isaiam. Ubicunque in Novo Testamento salutis narratur principium, de Isaia sumitur testimonium, qui interpretatur salus Domini.'

ACT 8:30 Multiple spaces in '8.30··Putasne intelligis,··etc. RAB. Suas invicem linguas agnoscunt, vel per doctrinam eunuchi vel per spiritum Philippi.'

ACT 8:31 Multiple spaces in '8.31··Quomodo,··etc. Hic arguit illorum audaciam qui existimant sine doctore Scripturam divinam intelligere.'

ACT 8:33 Multiple spaces in '8.33··In humilitate.··BEDA. Etenim judex omnium, veritatem judicii non reperit, sed sine ulla sua culpa, seditione Judæorum, et voce Pilati, damnatus est. Humilitate.··RAB. Passione qua humiliavit se factus obediens usque ad mortem Philip. 2.. Tolletur.··Secundus homo de cœlo cœlestis, sanctitate segregatus a terrenis, vel, de vita in mortem transibit.'

ACT 8:35 Multiple spaces in '8.35··Aperuit.··RAB. Thesaurum scientiæ aperuit. Vel aperuit os, ut Spiritus loquatur in eo, secundum illud: Dilata os tuum, et implebo illud Psal. 80.. Mystice, os Ecclesiæ Philippus aperuit, ut ex hoc Gentibus is prædicetur quem prius nesciebant. Evangelizavit.··Solvit quæstionem illius interrogantis: De quo propheta dixit?··Demonstrat autem quod de Jesu prophetatum est.'

ACT 8:36 Multiple spaces in '8.36··Ad quamdam aquam.··Ad hoc enim prædicatio duxerat, ut aqua indigeret, quæ de baptismo in via audierat.'

ACT 8:37 Multiple spaces in '8.37··Si credis.··RAB. Non ignorabat ejus fidem, sed volebat manifestam confessionem, ut baptizaturis et baptizandis daretur exemplum interrogandi et confitendi.'

ACT 8:39 Multiple spaces in '8.39··Spiritus Domini.··RAB. Vel Spiritus irruit in eum fortiter, sicut et in apostolos, etc., usque ad in quos Spiritus descenderat?'

ACT 8:40 Multiple spaces in '8.40··Inventus est.··Ab hominibus qui in raptu non inveniebatur, quia ambulavit in solitudine, vel nimia velocitate. Cæsaream.··BEDA. Cæsaream Palæstinæ dicit ubi infra domum habuisse describitur, quæ usque hodie demonstratur, necnon et cubiculum filiarum quatuor ejus prophetantium virginum.'

ACT 9:1 Multiple spaces in '9.1··Saulus autem.··Redit ad hoc quod supra dixerat: Saulus adhuc devastabat Ecclesiam. Minarum,··etc. Minis terrens cæde afficiebat præsentes: dubitatur utrum occideret seu flagellaret, vel utrumque faceret. Spirans.··Spirat in modum ignis, non ab alio incitatus ipse alios accendebat.'

ACT 9:4 Multiple spaces in '9.4··Et cadens.··Territus ad terram refugit, vel quasi adorans in faciem cadit. Quid me,··etc. BEDA. Non ait: Cur persequeris etc., usque ad, Quandiu uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis Matth. 25..'

ACT 9:5 Multiple spaces in '9.5··Ego sum Jesus.··Non Deum vel Dei Filium se vocat, sed humilitatis meæ, inquit, infirma suscipe, et superbiæ tuæ squamas depone.'

ACT 9:7 Multiple spaces in '9.7··Surge.··Impiger operare ut bos, et esto doctor Ecclesiæ. In lege scriptum est: Non alligabis os bovi trituranti I Cor. 9.. Ingredere.··RAB. Ingressurus civitatem terretur, ne sanctis tristitiam inferat; dehinc Dominus jubetur ingredi, ut fidem discat quam impugnaverat. Et dicetur.··Exemplum discendi datur, et superbia increpatur, ut nullus alium indignum existimet a quo doceatur quod ignorat.'

ACT 9:8 Multiple spaces in '9.8··Apertis oculis.··RAB. Ostenditur ei in corpore quod prius patiebatur in anima. Sicut enim apertus oculus sine visu, sic lex inutilis sine fide Christi. BEDA. Oculis non posset rursus bene videre, nisi prius excæcatus, et propriam sapientiam, quæ turbatur, excludens, fidei se committeret.'

ACT 9:9 Multiple spaces in '9.9··Et erat.··RAB. Hic datur forma pœnitentibus, ut ex triduo incipiant, hoc etiam triduo catechumenorum gradus dedicatur. Tribus diebus.··Apparet quod per triduum cæcatus lucem gratiæ exspectabat, non torpens otio, sed illustratus a Deo cœlestia rimabatur. Credibile est quod etiam eo tempore dispensationem Evangelii edoctus sit. Non videns.··Quia non credebat Deum tertia die resurgendo mortem vicisse, suo exemplo instruitur, qui tenebras tridui luce reversa mutavit. Non manducavit.··RAB. Hoc animæ suæ acciderat, quæ cibum interiorem non habuerat et potum. Ex inedia autem corporis et siti ostenditur animam indigentem satiari oportere.'

ACT 9:10 Multiple spaces in '9.10··Anania.··ID. Indicium familiaritatis aliquem vocari suo nomine.'

ACT 9:11 Multiple spaces in '9.11··In vicum.··ID. Vici dicuntur agri, aut civitatibus, aut sibi intrinsecus in civitate proximi.'

ACT 9:15 Multiple spaces in '9.15··Vade,··etc. Non est timendus quasi persecutor, sed amplexandus ut frater: quia mala quæ sanctis intulit, paratus est sustinere.'

ACT 9:17 Multiple spaces in '9.17··Introivit.··Impleta est prophetia Isaiæ dicentis: Habitabit lupus cum agno,··id est, Saulus cum Anania.'

ACT 9:18 Multiple spaces in '9.18··Ceciderunt,··etc. BEDA. Serpentis corpus squamis tegitur, etc., usque ad quod lumen recepit in mente. RAB. Quod cadunt squamæ, similitudo est interioris visionis renovatæ de legis velamine.'

ACT 9:20 Multiple spaces in '9.20··Et continuo.··Implet sermonem Domini dicentis: Qui vult venire post me, abneget semetipsum Luc. 9., etc.'

ACT 9:21 Multiple spaces in '9.21··Nonne.··RAB. Exemplum dat non erubescendi, ubi potest veritas mutare sententias suas.'

ACT 9:24 Multiple spaces in '9.24··Custodiebant.··Non Judæi, sed cives cum rege suo Aretha, ut ipse scribit ad Galatas. Judæis enim concordabant Gentiles in persecutione Christianorum.'

ACT 9:26 Multiple spaces in '9.26··Cum autem venisset.··Non quam cito baptizatus est: venit in Jerusalem ad apostolos, sed (sicut Galatis scribit) primo abiit in Arabiam, et inde reversus est Damascum; deinde post annos tres venit Jerusalem videre Petrum, etc. Deinde, ut Lucas testatur, venit in partes Syriæ et Ciliciæ.'

ACT 9:27 Multiple spaces in '9.27··Barnabas.··BEDA. Hic fuit Cyprius genere, Levites, qui pretium agri ad pedes apostolorum supra memoratur attulisse.'

ACT 9:29 Multiple spaces in '9.29··Cum Græcis.··Græci Judæi dicuntur, quod inter Græcos dispersione sunt nati.'

ACT 9:30 Multiple spaces in '9.30··Cæsaream.··Cæsarea Philippi civitas est Syriæ. Tharsus civitas est Ciliciæ.'

ACT 9:31 Multiple spaces in '9.31··Ecclesia.··Talia, ut supra dictum est, in fine narrationum, et principio interseruntur sæpe, ad laudem apostolorum et ecclesiasticæ fidei. Et consolatione.··Consolatio in labore datur, unde patet quod Ecclesia tentabatur.'

ACT 9:33 Multiple spaces in '9.33··Nomine Æneam.··RAB. Æneas signat genus humanum languens, etc., usque ad qui infirmatur voluptate carnis, et delectatione sæculi.'

ACT 9:34 Multiple spaces in '9.34··Surge.··Quem de paralysi curaverat, surgere et sternere sibi præcepit, insinuans ut qui fidem in corde perceperat, non solum torporem discutiat, sed etiam opera paret in quibus quiescat.'

ACT 9:35 Multiple spaces in '9.35··Lyddæ et Saronæ.··Duæ civitates fuerunt conversæ ad Deum, ideo enim fiebant virtutes in eis.'

ACT 9:36 Multiple spaces in '9.36··Nomine Tabitha.··RAB. Tabitha de Hebræo in Latinum Dorcas transfertur, vel Damula,··ut in quisbusdam exemplaribus invenitur. Dorcas.··Allegorice: Dorcas est damula vel caprea: significat autem animam studio virtutis sublimem, sed hominum opinione contemptibilem. Interpretationem autem nominis Lucas ponens, mysterium inesse significat. Hæc animalia morantia in montibus, acute vident: unde ab acumine visus dorcades Græce vocantur. Sic meritis operum excelsi superius intendunt, et sibi circumspecte invigilant, simpliciter vivunt discreto gradu operis, quasi fissa ungula incedunt, verbum Dei assidua meditatione ruminant.'

ACT 9:39 Multiple spaces in '9.39··In cœnaculo.··RAB. In loco superiori ponitur, vel propter altitudinem meriti, vel propter sublimitatem miraculi, quod faciendum erat de ea.'

ACT 9:40 Multiple spaces in '9.40··Ejectis.··ID. Juxta exemplum Christi filiam archisynagogi principis resuscitantis hoc factum est, ad vitandam elationem, vel ne indigni signum viderent. Aperuit.··BEDA. Rectus est ordo resurgentium, ut prius oculos mentis aperiat, postea agnita voce Petri resedeat, lumen suæ circumspectionis amissum recipiat, ut ad doctrinam eorum qui adjuvant, vivat. Aperuit oculos.··Isti sunt tres gradus resuscitationis.'

ACT 9:41 Multiple spaces in '9.41··Dans autem.··Contacta manu Petri Tabitha resurgit, quia anima languens in peccatis, nullo melius ordine quam sanctorum exemplis convalescit.'

ACT 10:1 Multiple spaces in '10.1··Vir autem,··etc. RAB. Merito perfectionis et opere virili hic centurio dicitur vir, secundum illud: Vir erat in terra Hus, nomine Job. Cornelius.··BEDA. Non virtutibus ad fidem, sed fide pertingebat ad virtutes. GREG. Cornelius, cujus eleemosynæ ante baptismum angelo testante, etc., usque ad in fide vero solidatur per opera.'

ACT 10:2 Multiple spaces in '10.2··Religiosus,··etc. RAB. Hæc omnia bono naturæ, etc., usque ad sine virili semine, id est, doctrina magistri concepisse credatur.'

ACT 10:3 Multiple spaces in '10.3··Is vidit.··RAB. Non in nocte, non in somnis, quia Gentiles grosso sensu, etc., usque ad sicut prius in Petri et Joannis exemplo ostensum fuit. Angelum Dei.··ID. Non Satanæ. In hoc excusantur apostoli gentibus prædicantes et eas baptizantes: quomodo enim zelaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo? Intrœuntem,··ad se forsitan, vocantem cum, et datur excusandi occasio Petro Judæis contra eum disceptantibus et dicentibus: Cur introisti ad viros præputium habentes Act. 11., etc. Corneli.··Familiaritas ostenditur, qua nomen gentilis hominis notitiæ angelorum est insertum.'

ACT 10:5 Multiple spaces in '10.5··Et nunc mitte viros,··etc. RAB. Hic incipit retributio, ut qui misericors est misereatur tui Deus, quia: Beati misericordes, quoniam misericordiam,··etc. Matth. 5.. Joppen.··ID. Civitas est terræ promissionis mari Tyrrheno proxima, et in ipsius orientali littore sita, in quam Jonas descendens intravit navem, ut fugeret.'

ACT 10:6 Multiple spaces in '10.6··Hospitatur,··etc. Hospitatur Petrus in domo Simonis, id est, obedientis, qui est coriarius, quia doctor Ecclesiæ ibi libenter habitat, ubi sunt obedientes, qui castigant corpus et servituti subjiciunt, transgressi fluctus sæculi libertate mentis. Constantia enim fidei fluxam gloriam mundi et terrores contemnunt.'

ACT 10:7 Multiple spaces in '10.7··Et cum discessisset.··RAB. Non ait, cum evigilasset Cornelius, quia ei nec per somnium, nec in exstasi, sed manifeste angelus visus est. Militem.··ID. Non dicit domesticos metuentes Dominum, quia in principio dixerat eum religiosum fuisse, timentem Dominum cum omni domo sua.'

ACT 10:9 Multiple spaces in '10.9··Appropinquantibus,··etc. Alia littera: Apparentibus illis,··scilicet qui a Cornelio missi sunt, id est, ita propinquantibus, ut videri possent a domo Simonis coriarii. RAB. Pro, in superiora,··alia littera habet, in cœnaculum,··et bene: quia gentilis populus est quasi superior domus: Synagoga vero est infra, quia mundo immersa. Dicens in superiora,··significavit Ecclesiam, relicta cupiditate terrenorum, conversationem in cœlis habituram. Sexta hora Petrus inter preces esurit, salutem utique mundi, quem Jesus sexta ætate sæculi quærere et salvare venit: quod indicavit cum eadem hora super puteum Samariæ sedit.'

ACT 10:10 Multiple spaces in '10.10··Cum esuriret.··RAB. Salutem gentium compatiendo esurit, quæ nunc in visione ostenditur, quæ ideo sexta hora est visa, quia sexta ætate sæculi est facta.'

ACT 10:11 Multiple spaces in '10.11··Cœlum apertum.··BEDA. Apertio cœli revelatio est sacramentorum cœlestium proxime futura gentibus. Designat autem in hoc cœlos gentibus esse apertos, et introitum esse pandendum. Vas quoddam.··ID. Vas illud designat Ecclesiam, etc., usque ad per quos Ecclesia cœlesti dono imbuta sublimatur. Linteum.··Pro Ecclesia, pro candore sanctitatis, et mortificatione carnis. De cœlo in terram.··RAB. Inde monemur, ut ubi caput nostrum est et radix (cujus rami sumus) illuc penetret anchora spei nostræ.'

ACT 10:12 Multiple spaces in '10.12··Omnia quadrupedia.··Omnes gentes credituræ et in unitatem corporis Christi assumendæ, ut omnes efficiantur membra ejus.'

ACT 10:13 Multiple spaces in '10.13··Occide.··Munda, mortifica, et macta, ut hostias Deo facias, ut eruti de vetustate in novitatem transeant.'

ACT 10:14 Multiple spaces in '10.14··Mundacavi,··etc. BEDA. Qui manducat cibum foris positum in suum trajicit corpus. Præcepit ergo gentes per incredulitatem, foris positas, societati Ecclesiæ (quam Petrus significat) inseri. ID. Gentiles Petrus immundos putabat, etc., usque ad sed in sola Dei dilectione constringat.'

ACT 10:21 Multiple spaces in '10.21··Descendens.··BEDA. Descendere de tecto, et ad prædicandum ire jubetur, etc., usque ad, Sanctorum vero conversatio est in cœlis Philipp. 3.. Ecce ego,··etc. Ostendit se scire adventum illorum, humilitatis etiam dans exemplum, dimittens circuitum verborum. Quæ causa est,··etc. Spiritus adesse milites dixit, et qua de causa venerant tacuit, quia ad conservandam humilitatem aliquando prophetiæ spiritus ex parte animum tangit, et ex parte non tangit.'

ACT 10:22 Multiple spaces in '10.22··Responsum accepit.··Eleemosynis et orationibus ejus per angelum respondit Dominus. In domum.··Per hoc suadent quia angelus jussit introire in domum ejus, quamvis gentilis esset.'

ACT 10:23 Multiple spaces in '10.23··Introducens,··etc. Hic incipit communio apostolorum cum gentibus, quia descenderat ad eos, qui audierant ab angelo præceptum ut intrarent in domum gentilis, ideo gentiles hospitio recepit.'

ACT 10:24 Multiple spaces in '10.24··Convocatis cognatis,··etc. Duplex causa convocationis; proximitas cognationis, et amicitia.'

ACT 10:27 Multiple spaces in '10.27··Et loquens,··etc. BEDA. Communionem æqualitatis meruit sanctitas actionis, sicut in Ananiæ et Sapphiræ culpa zelus ultionis ejus aperuit potestatis.'

ACT 10:30 Multiple spaces in '10.30··Et ecce vir,··etc. Non dicit angelum, adeo alienus erat a fastu, et inquit: Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ in memoria habitæ sunt coram Deo. In conspectu Dei.··RAB. In Græco, In conspectu Dei adsumus.··Hoc recte dicitur ab eo qui Deo promptus erat obtemperare, credens eum ubique præsentem esse.'

ACT 10:34 Multiple spaces in '10.34··Non est personarum acceptor,··etc. BEDA. Patet Deum non esse personarum acceptorem, etc., usque ad sed omnes credentes acciperent.'

ACT 10:37 Multiple spaces in '10.37··Vos scitis,··etc. RAB. Sic legendum: Scitis Jesum ut prædicavit Joannes: Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum, etc. Vel: hoc prædicavit Joannes, quod unxit eum, non quidem terreno more, sed spiritu et virtute signorum.'

ACT 10:38 Multiple spaces in '10.38··Qui pertransiit,··etc. In Græco additur, per quadraginta dies,··non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus sæculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem sæculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quæ perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate sæculi jejunamus, et futura repromissione reficimur. RAB. Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.'

ACT 10:41 Multiple spaces in '10.41··Et bibimus.··BEDA. Hic exponit Petrus quod in Evangelio tacetur, post resurrectionem se bibisse cum Christo, nisi forte illic credamus indicatum, ubi ait: Donec illud bibam vobiscum in regno Patris mei Matth. 26..'

ACT 10:45 Multiple spaces in '10.45··Spiritus.··Spiritus, domum Dei est, inquantum eis datur qui per eum diligunt Deum; apud se autem Deus est, etiamsi nulli datur, Patri et Filio coæternus. Nec, quia illi dant, et ipse datur, minor est illis. Ita enim datur sicut donum Dei, ut seipsum det sicut Deus: Spiritus enim ubi vult spirat Joan. 3..'

ACT 10:47 Multiple spaces in '10.47··Nunquid aquam,··etc. Quasi Deus quod majus est, prius dedit, et ordinem præposteravit, nunquid quod minus est, potest prohibere Vos venistis ad hoc ut testes sitis, ergo judicate.'

ACT 10:48 Multiple spaces in '10.48··In nomine Christi.··Cum sit regula Ecclesiæ, baptismum tradi in nomine Trinitatis. Lucas tamen testatur in nomine Jesu Christi illum dari. Quod Ambrosius solvens, dicit per unitatem nominis mysterium plenum fieri, quia qui Christum dicit, et Patrem a quo Filius, et Spiritum sanctum etiam designat: qui etiam Patrem dicit, et Filium et Spiritum paritet ostendit: et qui Spiritum nominat, Patrem a quo procedit Spiritus, et Filium, cujus etiam Spiritus est, nuncupat. Unde, ut rationi copuletur auctoritas, etiam in Spiritu baptizatur, secundum illud: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto Act. 11., et Apostolus: In uno Spiritu baptizati sumus I Cor. 12..'

ACT 11:6 Multiple spaces in '11.6··Quadrupedia terræ,··etc. RAB. Miror quosdam hoc interpretari super escis, etc., usque ad mysterium hujus visionis exposuit.'

ACT 11:18 Multiple spaces in '11.18··Ergo et gentibus,··etc. Hoc est quod in Job legitur: Ab Aquilone aurum veniet, et ad Deum formidolosa laudatio, quia prius frigido gentium in pectore splendor fidei exortus est, et pro eadem inopinata fide, Judæa Deum tremendo glorificat.'

ACT 11:19 Multiple spaces in '11.19··Et illi quidem,··etc. Revertitur ad id quod dixerat: igitur qui dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum.··Interserta est autem narratio de Philippo, Petro, Joanne, Paulo.'

ACT 11:20 Multiple spaces in '11.20··Erant autem quidam.··RAB. Non de illis qui fuerant dispersi ab Jerusalem, sed, etc., usque ad inter Græcos conversati sunt in dispersione.'

ACT 11:21 Multiple spaces in '11.21··Multusque numerus.··BEDA. Jam post revelationem evangelicæ syndonis (in qua sancta animalia superna spe quiescerent) cœpit Ecclesia crescere, cum per exteras provincias, insulas et civitates non solum Judæis, sed etiam gentibus Evangelium prædicatur.'

ACT 11:22 Multiple spaces in '11.22··Et miserunt Barnabam.··RAB. Barnabas virilis in bonitate. Barnabas sæpe in hoc libro laudatur, ne ob indignitatem meriti apostolatu caruisse credatur, qui postea ab apostolis gentium apostolus est ordinatus.'

ACT 11:23 Multiple spaces in '11.23··Et hortabatur,··etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis.'

ACT 11:25 Multiple spaces in '11.25··Tarsum.··Dictum est enim superius quod fratres deduxerunt eum nocte Cæsaræam et dimiserunt Tarsum. Ut quæreret Saulum.··Ecce bonitas Barnabæ, qui non solus præsumit docere plebem, sed apostolatus quærit consortem.'

ACT 11:26 Multiple spaces in '11.26··Discipuli, Christiani. In his,··etc. Videntur discipuli in hoc non servasse mandatum Dei dicentis: Nolite solliciti esse de crastino Matth. 6.. Sed constat non hoc eum improbare, si quis humano more ista procuret, sed non pro eis Deo militet, ut in opere suo non regnum Dei, sed temporalia intueatur. Ad hanc ergo regulam hoc præceptum redigitur, ut in horum provisione regnum Dei attendamus: sed in militia Dei ista non cogitemus. Prophetæ.··RAB. De quibus dictum est: Et prophetabunt filii vestri Jœl. 2.. Laus est Antiochiæ quo multi perfecti conveniebant.'

ACT 12:4 Multiple spaces in '12.4··Quatuor quaternionibus.··Quaternio dicitur princeps quatuor militum. Sicut enim centurio centum, ita quaternio quatuor sub se milites habet. Volens,··etc. RAB. Amplior enim gratia esset, si ipsi eum occiderent Judæi, quia princeps erat, non ipse Herodes, sicut et Jacobus.'

ACT 12:6 Multiple spaces in '12.6··Milites, vinctus,··etc. RAB. Quatuor difficultates cumulant custodiam: milites, catenæ carcer, custodes.'

ACT 12:7 Multiple spaces in '12.7··Lumen.··Signum præsentiæ angeli Dei cujus præsentia soli Petro lumen præbebat, nec aliis refulgebat. Percussoque.··RAB. Tactum corporalem, corpore ex ære sumpto, potuit habere angelus.'

ACT 12:11 Multiple spaces in '12.11··Ad se reversus.··A culmine contemplationis ad hoc reversus est, quod in intellectu communi prius fuit.'

ACT 12:13 Multiple spaces in '12.13··Processit puella,··etc. Et Dominum de tumulo egressum prima omnium mulier discipulis nuntiavit, ut ubi abundavit delictum, superabundaret et gratia.'

ACT 12:15 Multiple spaces in '12.15··Angelus ejus est.··HIER. Magna dignitas animarum: ut unaquæque ab ortu nativitatis habeat angelum in custodiam sui delegatum. ID. Quod autem unusquisque nostrum habeat angelos, etc., usque ad isti sunt qui ascendunt et descendunt super Filium hominis.'

ACT 12:17 Multiple spaces in '12.17··Tacerent,··etc. Donec narraret virtutem: vel tacere jubet, ne clamore gaudentium adventus ejus in civitate cognoscatur.'

ACT 12:23 Multiple spaces in '12.23··Confestim,··etc. Dum impietatem illicitæ adulationis non exhorreret, respiciens paulo post imminentem et insistentem capiti suo vidit angelum, eumque sensit continuo exitii sui ministrum, quem prius noverat provisorem bonorum. Inde continuis septem diebus ventris dolore cruciatus, vitam violenter abrupit.'

ACT 13:1 Multiple spaces in '13.1··Erant autem in Ecclesia,··etc. Iidem erant prophetæ et doctores. Vel, alii eorum prophetæ, alii doctores fuerunt. Niger.··RAB. A colore, si Latinum est. Vel, ascendens interpretatur, si Hebræum.'

ACT 13:4 Multiple spaces in '13.4··Missi a Spiritu sancto.··RAB. Ab hominibus dimissi, mox a Spiritu sancto mittuntur ad Seleuciam. Dux itineri eorum fuit, qui eos separavit a cæteris. Abierunt Seleuciam.··ID. In quibusdam exemplaribus invenitur: Abierunt Seleuciam, quæ est Salamina;··duo autem sunt nomina unius civitatis.'

ACT 13:7 Multiple spaces in '13.7··Sergio Paulo.··Duo unius nomina sunt, Sergius et Paulus.'

ACT 13:8 Multiple spaces in '13.8··Elymas.··RAB. Elymas, secundum quosdam interpretatur, Dei mei mensura,··vel Magus,··et ideo resistebat. Avertere.··ID. Eum qui incœperat converti, a fide ad transgressionem volebat convertere juxta nomen suum.'

ACT 13:9 Multiple spaces in '13.9··Saulus.··ID. Saulus interpretatur Tentatio respicientis,··vel securitas,··vel mirabilis. Qui et Paulus.··BEDA. A Sergio Paulo proconsule (quem fidei subegit) sortitus est nomen Pauli. Apte gentium apostolus de gentili nomen sortitur. RAB. A Sergio Paulo dictus est apostolus, Paulus, e c., usque ad, Ego sum minimus apostolorum I Cor. 15..'

ACT 13:11 Multiple spaces in '13.11··Et nunc,··etc. Eris cæcus,··etc. Oportuit Paulum miracula agere ad consummationem apostolatus, quem diu contra stimulos calcitrantem Dominus elegerat.'

ACT 13:14 Multiple spaces in '13.14··Antiochiam Pisidiæ.··RAB. Ad differentiam alterius Antiochiæ, ut creditur; sed a multis eadem esse putatur. Sederunt.··ID. Quasi audituri legem, non prædicaturi. Ecce exemplum humilitatis.'

ACT 13:19 Multiple spaces in '13.19··Terra Chanaan,··etc. RAB. Id est promissionis, quæ ideo (ut plerisque videtur) Isræli est data, etc., usque ad et ideo maledici meruit.'

ACT 13:20 Multiple spaces in '13.20··Dedit,··etc. Tempus judicum transit ad probandam patientiam Dei.'

ACT 13:26 Multiple spaces in '13.26··Vobis.··RAB. Judæis. Non veni nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Vel vobis, qui estis dispersi, quia (ut sequitur) habitatores Jerusalem repulerunt illud.'

ACT 13:27 Multiple spaces in '13.27··Judicantes.··ID. Jesum esse reum mortis. Vel, judicantes voces prophetarum, id est non credentes: qui enim detrahit fratri, detrahit legi, et judicat legem, quanto magis Christo detrahentes? Sancta David fidelia.··BEDA. Isaias Novi Testamenti mysteria prægustans, ait: Constituam vobis testamentum æternum sancta David fidelia.··In Hebræo: Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fideles.'

ACT 13:35 Multiple spaces in '13.35··Non dabis,··etc. ID. Post resurrectionem non moritur, mors illi ultra non dominabitur, et ideo dicit sancta fidelia, id est incorrupta et æternaliter permansura.'

ACT 13:41 Multiple spaces in '13.41··Videte contemptores.··In Græco: Audite contemptores, et respicite et disperdimini. Admiramini.··RAB. Sic junge: Admiramini et dispergimini ab Assyriis et Chaldæis, novissime a Romanis, quia opus operor utriusque vindictæ. Non credetis,··etc. Vel propter utriusque vindictæ magnitudinem, non credere dicuntur donec completæ fuerint.'

ACT 13:43 Multiple spaces in '13.43··Et colentium.··ID. Bene legitur colentium Deum,··sicut in Græco habetur. Significat autem eos qui natura gentiles erant, sed religione Judæi, Græce vocati proselyti.'

ACT 13:46 Multiple spaces in '13.46··Primum.··ID. Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens præripuit sanitatem. Æternæ vitæ.··Non quia scirent vitam æternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.'

ACT 13:47 Multiple spaces in '13.47··Sic enim,··etc. ID. Prophetia est præceptum immobile nobis: primum dicitur, deinde infertur Prophetæ testimonium ad personam Patris loquentis ad Filium. Posui te.··Non ait, Posui vos,··quia quod Christo dicitur, hoc ad apostolos, qui membra ejus sunt, pertinet. Posui te in lumen gentibus.··BEDA. Hoc dictum est specialiter Christo, et tamen idem sibi dictum esse arbitrantur apostoli, quia membra ipsius sunt: sicut propter ejusdem corporis unionem dictum est, Saule, Saule, quid me persequeris?··etc.'

ACT 13:48 Multiple spaces in '13.48··Præordinati.··Ordo hic est, ut post labores præsentes et mortificationem carnis, vita sequatur.'

ACT 13:50 Multiple spaces in '13.50··Religiosas mulieres.··RAB. Sive de Judæis qui legis religionem servabant, sive de gentibus religionem salvare incipientes.'

ACT 13:51 Multiple spaces in '13.51··Excusso pulvere,··etc. Secundum præceptum Evangelii, excutitur pulvis in testimonium quod inanem fecerunt laborem. RAB. Merito excutitur pulvis, quia in judicio sic a Christo ejicientur, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terræ Psal. 1.. Si vero apostolos reciperent, pedes suos, id est sensus, a pulvere, id est vitiis, solverent.'

ACT 14:6 Multiple spaces in '14.6··Confugerunt.··RAB. Fuga apostolorum non plus fuit ex timore, quam amore verbi Dei. Et universam,··etc. Quod in Græco sequitur: Deus autem pacem fecit,··quidam Latini codices minus habent.'

ACT 14:10 Multiple spaces in '14.10··Levaverunt.··RAB. In hoc notatur petulantia. Vel, altior erat sententia quam sua lingua barbara et unius Dei ignara.'

ACT 14:12 Multiple spaces in '14.12··Coronas.··ID. Ut faciem templi juxta ritum gentium ornaret, vel eis (quasi diis immolaturus) imponeret. Mos erat gentilium: ut deorum suorum honori sacrificantes sumerent coronas, victimis simul coronatis.'

ACT 14:16 Multiple spaces in '14.16··Implens cibo,··etc. ID. De carnalibus loquitur, quia lætitia est de cibis et vino quod lætificat cor hominis.'

ACT 14:18 Multiple spaces in '14.18··Traxerunt.··ID. Ad lapidandum sicut cadaver, de hoc ipse ad Corinthios: Semel lapidatus sum II Cor. 11., etc.'

ACT 14:21 Multiple spaces in '14.21··Ut permanerent in fide.··ID. Contra multas tribulationes: quia multitudo tribulationum fidei poscit perseverantiam. Quoniam per multas tribulationes.··Labor præmittitur, dehinc regni introitus prædicatur, quia spes præmii solatium est laboris.'

ACT 15:2 Multiple spaces in '15.2··Seditione.··A Paulo et Barnaba, contra illos, qui hæc dicebant. Statuerunt.··RAB. Scilicet hi qui descenderant de Judæa, etc., usque ad ad fidem venisse probatur.'

ACT 15:6 Multiple spaces in '15.6··Conveneruntque apostoli.··ID. Hic datur exemplum faciendi conventus, ad discernenda ea quæ fidei sunt necessaria.'

ACT 15:7 Multiple spaces in '15.7··Per os meum.··ID. Non alterius ex apostolis, quasi dicat: Qui primus prædicavi gentibus, primus ab eis jugum legis excutiam. Nam eunucho nullus apostolorum prædicavit: sed Philippus diaconus, et gratuito impletus est dono.'

ACT 15:9 Multiple spaces in '15.9··Fide purificans.··CHRYS. A sola fide, inquit, illa assecuti sunt, et non operibus vel circumcisione. Etenim hæc non dicunt solum pro gentibus rationem reddentes, sed etiam illos a lege abducere cupientes: verum jam hoc nondum dicunt.'

ACT 15:12 Multiple spaces in '15.12··Tacuit autem omnis multitudo.··Notandus ordo loquendi vel loquentium, quia singulis loquentibus tacent, primum Petro.'

ACT 15:13 Multiple spaces in '15.13··Et postquam,··etc. CHRYS. Hic erat episcopus Ecclesiæ Hierosolymitanæ, etc., usque ad ubi scilicet et finem imponit operibus.'

ACT 15:16 Multiple spaces in '15.16··Revertar et reædificabo,··etc. Revertar ad gentes, quas prius dixerat ingredi vias suas, cui sensui firmando Jacobus testimonium intulit. Hoc aperte testimonium concordat verbis Simonis. RAB. Umbra legis, quæ traditionibus Pharisæorum corrupta, Domino revelante, id est Domino in carne apparente, per gratiam est erecta, ut non tantum Judæi, sed etiam gentes nomen ejus requirant.'

ACT 15:17 Multiple spaces in '15.17··Super quas invocatum.··ID. Secundum illud: Invocabunt sacerdotes nomen meum super filios Isræl Num. 6.; et alibi: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus Psal. 98., etc. Invocatum est.··Pro futuro, more prophetico.'

ACT 15:19 Multiple spaces in '15.19··Ego judico.··RAB. Recte judicandum erat, quod trium testimonio firmatur, duorum apostolorum et prophetarum.'

ACT 15:20 Multiple spaces in '15.20··Et suffocatis.··Suffocatum est morticinum, de quo Ezechiel dicit: Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus, sacerdotes non comedant Ezech. 4.. Hoc præceptum convenit servare illis, qui uncti sunt oleo spirituali, ne comedant illud, cujus sanguis non est effusus, quod epistola apostolorum servandum decrevit. Et sanguine.··RAB. Effusione humani sanguinis, etc., usque ad sed ut casti sint et abstineant.'

ACT 15:22 Multiple spaces in '15.22··Tunc placuit.··ID. Dicente Petro narrantibus Barnaba et Paulo, judicante Jacobo Jerosolymorum episcopo, merito placuit sententia. Placuit mittere Antiochiam.··Missi a Christo legati suos possunt mittere legatos.'

ACT 15:23 Multiple spaces in '15.23··Apostoli et seniores.··Apostolorum communis titulus præponitur, ne aliqua dissensionis relinquatur occasio. Fratribus ex gentibus.··RAB. Primum styli beneficium est, quod apostoli gentiles vocant fratres, id est unius Dei filios. Salutem.··Eclipsis, quia latitudine charitatis omne verbum angustius est, et ideo nullum verbum ponitur, ut omnia simul bona eis velle intelligantur.'

ACT 15:24 Multiple spaces in '15.24··Evertentes animas.··In Græco: Evertentes animas vestras, dicentes: Circumcidi oportet, et observare legem quibus non mandavimus.'

ACT 15:28 Multiple spaces in '15.28··Visum est.··Id est placuit. Spiritui sancto.··Qui arbiter suæ potestatis, ubi vult spirat, et quæ vult loquitur. Spiritui sancto.··RAB. Et nobis humano quidem sensu, sed sano. Et nobis.··Non tamen solum voluntate nostra, sed instinctu ejusdem Spiritus. Quam hæc necessaria.··RAB. Hæc necessaria sunt sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est: verum ea quæ vobis fieri non vultis, alii ne faciatis.'

ACT 15:29 Multiple spaces in '15.29··Ut abstineatis vos,··etc. TERT. Propterea igitur quoniam utraque species, etc., usque ad quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum.'

ACT 15:34 Multiple spaces in '15.34··Visum est autem RAB. Materia est futuri sermonis: Solus autem Judas abiit Jerusalem.'

ACT 15:39 Multiple spaces in '15.39··Dissensio.··Non in hoc delinquebant, quia non omnis commotio est peccatum, sed irrationabilis, et quæ juste non fit. Assumpto Marco.··Hic erat affinitatis vinculo conjunctus Barnabæ, unde et leguntur fuisse consobrini. Barnabas a Paulo dimissus, patriam insulam repetiit, et nihilominus opus Evangelii sibi injunctum exercuit.'

ACT 15:40 Multiple spaces in '15.40··Electo Sila.··RAB. Ad hoc remanere eum fecit Dominus, juxta illud: Visum est autem Silæ ibi remanere,··ut Paulo cooperaretur sicut Marcus Barnabæ. Fuit enim in hoc divinum consilium.'

ACT 16:1 Multiple spaces in '16.1··Viduæ filius.··RAB. Vel Judææ. Eam vero fuisse genere Judæam, apparet ex hoc quod ait patre gentili fuisse oriundum.'

ACT 16:3 Multiple spaces in '16.3··Et circumcidit.··ID. Timotheum circumcidit pro scandalo Judæorum, ne legem Moysi videretur damnare, sed eam quasi non necessariam gentibus non imponere. Titum non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent gentes ab eo. Et quod est quod dicit: Sed propter subintroductos fratres falsos,··etc.'

ACT 16:4 Multiple spaces in '16.4··Custodire dogmata, quæ erant.··ID. Non prædicabant quod ipsi fecerant, sed id quod propter voluntatem Dei apostoli decreverant. Et est exemplum recte docendi etiam quod non feceris. In figura hujus facti feminalibus induebantur sacerdotes, velut seminaturi opus non autem tanquam facturi.'

ACT 16:5 Multiple spaces in '16.5··Et ecclesiæ quidem,··etc. ID. Hoc es superioribus capitulis sæpius expositum, cum diximus hujusmodi sententia superiorem claudi narrationem, et initium fieri sequentis.'

ACT 16:7 Multiple spaces in '16.7··Tentabant ire.··ID. Permittuntur apostoli velle, sed non ire, etc., usque ad Lucas in Bithynia, etc.'

ACT 16:9 Multiple spaces in '16.9··Vir Macedo.··Angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni, proprietate linguæ, vel forma speciali, vel judicio verbi. Adjuva nos.··RAB. Hoc ex persona hominis dictum, non enim angeli humano auxilio indigent. Vel hoc dicit angelus propter illos quibus præsidet, ut baptizentur et salvi fiant. Adjuva nos.··Ostendit Macedones vel angelos a Deo inspirari, vel aliquos doctores cœpisse doceri.'

ACT 16:11 Multiple spaces in '16.11··Samothraciam.··Thracia, Neapolis et Philippi, civitates sunt.'

ACT 16:12 Multiple spaces in '16.12··Aliquot, conferentes.··In quibusdam libris invenitur: Conferentes verbum Domini die sabbati.'

ACT 16:14 Multiple spaces in '16.14··Purpuraria.··Regina induta regali purpura vel purpuræ textrix, vel purpuram vendens, significat Ecclesiam quæ purpuram vendit, dum sanguinem pro Christo fundit, ut vita mercari possit. Purpura recte sanguinem colore et natura designat, quia de sanguine conchyliorum est confecta. Lydda apostolum, cum sociis suis domum intrare cœgit: quia repulsam prædicationem a Judæis Ecclesia devoto corde suscepit.'

ACT 16:15 Multiple spaces in '16.15··Cœgit nos.··RAB. Hic datur exemplum vel duo exempla dantur: unum hospites cogendi, alterum ad nuper conversos intrandi.'

ACT 16:17 Multiple spaces in '16.17··Subsecuta Paulum.··ID. Quamvis obviasset, non in facie, sed post eos clamat femina, servans pudicitiam.'

ACT 16:23 Multiple spaces in '16.23··Miserunt eos in carcerem.··ID. Per hoc major virtus est liberantis. Ad idem spectat et quod sequitur: Misit in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.'

ACT 16:25 Multiple spaces in '16.25··Media autem nocte,··etc. Orandum est media nocte et in periculis servanda diligentia orationis.'

ACT 16:26 Multiple spaces in '16.26··Terræ motus factus est magnus,··etc. Devotio orantium et virtus orationis exprimitur, quia illis in carcere hymnos canentibus, laus eorum terram movet: carceris fundamenta concutit, ostia aperit, catenas vinctorum solvit.'

ACT 16:29 Multiple spaces in '16.29··Procidit,··etc. RAB. Propter potentiam et scientiam: potentia, quia terræmotu ostia sunt aperta: scientia, quia cognovit Paulus cur se vellet interficere: ideo præ omnibus Paulo et Silæ procidit ad pedes.'

ACT 16:33 Multiple spaces in '16.33··Lavit plagas eorum.··BED. Pulchra rerum varietas. Quibus plagas vulneris lavit, per eos plagas criminis amisit. Continuo.··RAB. Velocitas obedientiæ signatur. Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia.'

ACT 16:34 Multiple spaces in '16.34··Cumque perduxisset, apposuit eis mensam,··etc. ID. Optimum utriusque exemplum: ingressus domus, et mensæ appositio.'

ACT 17:4 Multiple spaces in '17.4··Et de colentibus gentilibusque.··Id est, et de his qui gentilem ritum Judaismo mutaverunt, et de his qui gentiles permanserant multi ad Christum confluebant. RAB. Prima causa malitiæ est quod ii sint de vulgo; secunda quod et mali erant præ vulgo.'

ACT 17:6 Multiple spaces in '17.6··Trahebant Jasonem.··BED. in Græco: Jasonem et quosdam alios fratres.··Unde intelligendum est Jasonem fratrem et fidelem fuisse.'

ACT 17:7 Multiple spaces in '17.7··Regem alium.··RAB. Præter Cæsarem. Hoc contra decretum Cæsaris erat, unde in Evangelio: Omnis qui se regem facit, contradicit Cæsari Joan. 18.. Apostoli vero contradicebant Christum regem esse Judæorum, id est confitentium, unde et Judæi ipsum Christum accusabant.'

ACT 17:13 Multiple spaces in '17.13··A Paulo.··Qui erat dux verbi: et ideo postea solus dimissus est, ut iret de Macedonia ad mare.'

ACT 17:15 Multiple spaces in '17.15··Profecti.··RAB. Ab Athenis fratres illi qui duxerunt Paulum, profecti sunt. Quidam de Sila dictum putant et Timotheo, quod de Macedonia ad Paulum profecti sint.'

ACT 17:18 Multiple spaces in '17.18··Epicurei.··ID. Vocantur sic ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. Stoici Græce, Latine elementa; qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse. Quid vult seminiverbius.··Seminiverbius est qui verbum seminat; vel seminiverbius, id est sermologus; quia semen est verbum Dei; unde: Si vobis seminavimus, etc. AUG. Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum, quod dictum est ab irridentibus, sed non respuendum a credentibus; erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos, licet parvuli, nec illi comparandi in agro Dei (quod est cor vestrum) seminamus verbum Dei, exspectantes uberem frugem, vel fructum de moribus vestris. Alii vero.··RAB. A Judæis audierunt vocabulum dæmoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli; vel Judæi sunt qui hoc dicunt, id est sadducæi.'

ACT 17:19 Multiple spaces in '17.19··Ad Areopagum.··RAB. Nomen est curiæ apud Athenas, dictum ab idolo Martis, quod apud eos Arios vocatur.'

ACT 17:22 Multiple spaces in '17.22··Viri Atheniensis,··etc. Quod ignorantes colitis, hoc annuntio.··Respondet ad hoc quod dixerant vel præmiserant: Nova quædam infers,··quasi dicat: Nova quæ infero inter vetera vestra habetis. Hoc autem dicit ad persuadendum, ne quasi nova refutent sua verba. Ignoto Deo.··RAB. Id est, vero Deo, quem nemo novit ut est, etc., usque ad quod tacetur, vel simpliciter scriptum erat: Ignoto Deo.'

ACT 17:24 Multiple spaces in '17.24··Deus, qui fecit mundum.··Nota ordinem hujus disputationis, quia primo unum Deum auctorem mundi omnium docet esse, in quo vivimus, movemur, et sumus, cujus et genus sumus: ut non solum pro luce et vita, sed etiam pro cognatione generis, diligendus ostendatur.'

ACT 17:26 Multiple spaces in '17.26··Ex uno omne genus hominum.··In Græco: ex uno sanguine,··quia sanguis propaginem carnis designat, et per carnem homo intelligitur.'

ACT 17:28 Multiple spaces in '17.28··In ipso enim vivimus.··AUG. Quia id operatur in nobis, quod vivimus, movemur et sumus,··etc., usque ad quia quid non ex ipso de quo dicitur: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia Rom. 2.? Sicut et quidam vestrorum pœtarum.··His qui prophetas non recipiebant, non Moysi, non Isaiæ, vel alicujus prophetarum, sed auctorum suorum loquitur testimonium, versum Arati ponens, et de falsis eorum quibus contradicere non poterant, suam veritatem conservat et confirmat. Ipsius enim,··etc. De Arato pœta hoc sumptum est testimonium, non de divina pagina, ne nova videatur inferre.'

ACT 17:29 Multiple spaces in '17.29··Genus ergo,··etc., non debemus.··RAB. Homo in medio est, habens Deum superiorem, aurum ex argentum, cum cæteris hujusmodi inferiora, quæ non debent ei comparari.'

ACT 17:30 Multiple spaces in '17.30··Despiciens Deus.··ID. Id est, ignoscens ut venialia, et tunc despiciens, id est, indigna judicans sua notitia.'

ACT 17:31 Multiple spaces in '17.31··Fidem præbens omnibus.··ID. Resurrectionis suæ exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem præbens omnibus quod resurgent.'

ACT 17:34 Multiple spaces in '17.34··Dionysius.··BED. Hic est Dionysius qui, postea episcopus Corinthiorum ordinatus, bene rexit Ecclesiam, ad cujus utilitatem etiam multa reliquit volumina, cognomen a loco cui præerat accipiens. Areopagus est Athenarum curia, nomen trahens a Marte, qui Græce Arios dicitur, pagus, villa.'

ACT 18:2 Multiple spaces in '18.2··Eo quod præcepisset Claudius discedere omnes.··BED. Hoc Josephus nono anno Claudii factum narrat. Suetonius dicit quod Claudius Judæos Roma expulit.'

ACT 18:3 Multiple spaces in '18.3··Sceno factoriæ artis.··ID. Quasi exsules et peregrini tentoria sibi quibus in via utantur ædificant, etc., usque ad et a ventis insidiarum verbo et opere defendit.'

ACT 18:6 Multiple spaces in '18.6··Sanguis vester.··CHRYS. Hoc facit, ut non solo verbo terreat, et vehementius disserit, utpote multis persuasis.'

ACT 18:7 Multiple spaces in '18.7··Titi Justi, colentis Deum.··Titus Justus aut proprium nomen viro fuit, aut merito justitiæ sic cognominatus est. Non fuit hic Titus discipulus Pauli cui ipse Epistolam scripsit, et Cretæ episcopum ordinavit; cum quo et Barnabas ascendens Jerosolymam, contulit Evangelium cum apostolis, inquirens in concilio eorum an recte prædicaret per baptisma fidei gentes sine circumcisione salvari, non quia ipse de hoc dubitaret, sed ut mentes dubitantium apostolorum auctoritate confirmaret.'

ACT 18:15 Multiple spaces in '18.15··Si vero quæstiones sunt de verbo.··Nunc nimirum declarato et narrato, id est Evangelio: et nominibus (Jesus) et (Dei) vel (Dei Patris). In Græco: Apprehendentes omnes Græci Sosthenem,··etc.'

ACT 18:18 Multiple spaces in '18.18··Qui sibi totonderat.··RAB. Qui sibi totonderint caput est incertum, fuere tamen Paulus vel Aquila; vel timore Judæorum, vel aviditate convertendi eos? Ambigue tamen hoc dictum est, sed secundum Hieronymum, de Paulo est intelligendum.'

ACT 18:22 Multiple spaces in '18.22··Cæsaream.··ID. Cæsarea metropolis est Cappadociæ. Nondum enim in Syriam Phœnicis venerat.'

ACT 18:27 Multiple spaces in '18.27··Contulit multum.··Alia translatio: Profuit multum credentibus,··per gratiam, hoc est quod Apostolus scribit: Ego plantavi, Apollo rigavit I Cor. 3., etc.'

ACT 19:4 Multiple spaces in '19.4··Joannes baptizavit.··BED. Non peccata Joannes suo baptismate remisit, sed pœnitentiam docuit. Nam sicut circumcisio in patriarchis signaculum fidei quam habebant fuit. ita et hoc lavacrum populus pœnitens quasi signaculum suæ devotionis accepit: quod Christi baptisma, in quo fit remissio, figurabat. RAB. Non est baptisma, quod non datur in nomine Trinitatis. Baptizati a Juda non rebaptizantur, quia in fide Trinitatis; sed baptizati a Joanne, quia Joannes in aqua tantum at Christus in Spiritu sancto baptizat. Cum ergo bonus vel malus minister baptizat, si plena est Trinitatis fides, Dominus baptizat; in aqua vero sola a Joanne baptizati, a Paulo sunt baptizati. BED. Quæstio est, utrum ille qui per ignorantiam forte a non baptizato, sed tamen rectæ fidei baptizatus est debeat rebaptizari? Quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt, an tunc ante initium baptismi Christi, an nunc a quopiam sine susceptione ejusdem quisquam baptizaretur? cum quos Joannes in fide et nomine Christi venturi baptizavit, iterum baptizandos prædicavit, dicens: Ego baptizo in aqua, ille baptizabit in Spiritu sancto.'

ACT 19:7 Multiple spaces in '19.7··Erant autem omnes.··RAB. Judicia Dei abyssus multa. Ecce Asia apostolorum visitatione indigna, nunc apostolico numero sacrata et prophetiæ munere est sublimata. Et notandum quod Spiritus sanctus hic in duodecim discipulos, et supra in centum et viginti (qui numerus perficitur duodenario decies ducto) adventus sui signa monstravit illud in Jerusalem, hoc in Epheso, quæ est civitas Græcorum. In quo ostenditur illos tantum (sive de Judæis, sive de gentibus) spiritum replere, qui sunt in catholica unitate.'

ACT 19:9 Multiple spaces in '19.9··Quotidie disputans in schola.··BED. Ab hora quinta usque ad horam nonam et decimam: sicut traditur a quibusdam: quia horas operi quinque, alias quinque doctrinæ, duas dabat cibo et orationi, quod nulla tamen auctoritate firmatur. In schola tyranni.··RAB. Tyranni nomen positum est pro dignitate, vel est proprium nomen, et interpretatur continens eos, vel confirmans.'

ACT 19:10 Multiple spaces in '19.10··Per biennium.··Hoc tempore, Paulus in Epheso scripsit primam Epistolam ad Corinthios.'

ACT 19:12 Multiple spaces in '19.12··Semicinctia RAB. Vestes ex uno latere pendentes, vel zonæ sive vestes nocturnæ, vel genus sudarii, quo Hebræi utuntur in capite.'

ACT 19:13 Multiple spaces in '19.13··Exorcistis.··Excogitavit Salomon, et docuit suam gentem modos exorcismi, id est conjurationis quibus immundi spiritus expulsi non audebant ad homines reverti. Fit autem hoc per reprobos ad condemnationem ipsorum et utilitatem eorum qui vident et audiunt: quia licet illos despiciant qui signa faciunt, tamen Deum honorant, ad cujus invocationem fit.'

ACT 19:14 Multiple spaces in '19.14··Septem filii,··etc. BED. Quoniam Satanas transfigurat se in angelum lucis, etc., usque ad ostendit de quibus custodibus Ecclesiæ præcipitur: Capite nobis vulpeculas quæ devastant vineas Cant. 2..'

ACT 19:19 Multiple spaces in '19.19··Multi autem ex eis qui curiosa fuerant sectati.··BED. Magicæ artis industriam: cujus sectatores merito libros incendunt, licet pretio magno æstimatos, quia dæmones (quibus servierant) Jesum appellare et apostolos ejus vident honorare.'

ACT 19:21 Multiple spaces in '19.21··His autem expletis,··etc. CHRYS. Sat diu conversatus in civitate, etc., usque ad ita ubique contexit opera. Romam videre.··RAB. Hanc prius non viderat forsitan, vel quia levem ducebat tribulationem quam ibi passurus erat; videre tantum dicit, non autem multa pati.'

ACT 19:22 Multiple spaces in '19.22··In Macedoniam.··RAB. Transire volebat de Asia, in qua est Ephesus, in Europam, ubi Macedonia et Achaia sunt; et sic rursus ire in Asiam, id est Jerusalem cum eleemosyna, de qua scripsit Corinthiis.'

ACT 19:28 Multiple spaces in '19.28··Magna Diana Ephesiorum.··BED. Quam Demetrius perituram dixit Dianam, illi econtrario magnam esse mirantur.'

ACT 19:32 Multiple spaces in '19.32··Alii autem aliud clamabant.··Illud aliud quod clamabant erat, vel ut raperentur in theatrum, vel quod alius esset Deus magnus, vel quod aliud idolum, vel etiam in Paulum opprobria jaciebant.'

ACT 19:34 Multiple spaces in '19.34··Vox facta est una omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum.··Merito extrahunt Judæi scribam Alexandrum de turba illa quæ tota Dianam adorabat.'

ACT 19:37 Multiple spaces in '19.37··Neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.··RAB. Sacrilegi dicuntur a profana diligentia. Sacrum enim mundum et profanum significat.'

ACT 19:40 Multiple spaces in '19.40··Et cum hæc dixisset.··Hoc loquitur quasi Judæus, nolens Judæos ab idolorum cultoribus occidi; aut quasi Christianus locutus est.'

ACT 20:2 Multiple spaces in '20.2··Ad Græciam.··Græcia provincia Achaiæ; ad hanc venit Paulus post Macedoniam: quia sic proposuerat, ut supra dictum est; transit autem a Macedonia et Achaia ire Jerusalem.'

ACT 20:4 Multiple spaces in '20.4··Sosipater.··In Hebræo Sosipater interpretatur idem esse quod narrans dispersionem,··vel salvans dispersos.'

ACT 20:7 Multiple spaces in '20.7··Una autem sabbati.··Nomen diei dicitur, ut sit præparatio virtutis faciendæ et dicendæ. BED. Cœnaculum, altitudo charismatum. Nox, obscuritas Scripturarum, etc., usque ad subjunxit: Hæc autem sunt duo Testamenta.'

ACT 20:9 Multiple spaces in '20.9··Eutichus,··etc. ID. Hebraice amens,··Græce fortunatus interpretatur, etc., usque ad memoria etiam magistri jam discessuri arctius menti infigatur.'

ACT 20:10 Multiple spaces in '20.10··Cum descendisset Paulus, incubuit.··ID. Descendit et incubuit, complexus est, etc., usque ad et sole justitiæ afflante, redivivus adducitur. Anima enim ipsius in ipso est.··RAB. Id est non ex toto discessit, vel rediit. Hoc propter incredulos dixit, ut: Non est mortua puella, sed dormit:··sic enim desperatio tollitur.'

ACT 20:16 Multiple spaces in '20.16··Pentecosten.··Constat Paschæ tempus et Pentecostes temporibus apostolorum celebratum esse.'

ACT 20:31 Multiple spaces in '20.31··Memoria retinentes.··RAB. Quod ipsis dixerat, vult illud esse memoria retinendum, non enim parva est custodia, divini præcepti memoria.'

ACT 20:35 Multiple spaces in '20.35··Beatius est.··ID. Hoc in Evangelio non legitur, non enim omnia scripta sunt, sed Paulus forsitan hoc ab apostolis audivit, vel a Spiritu sancto accepit, vel potest dici quod, si non verba, sensum istum Jesus indicavit, dicens: Omni petenti da;··et alibi: Nolite accipere aurum,··etc. BED. Non illis qui relictis omnibus secuti sunt Dominum, divites eleemosynarios præponit, sed illos maxime glorificat, qui cunctis quæ possident in semet renuntiantes, nihilominus laborant operando manibus ut habeant unde tribuant necessitatem patienti. Vos igitur episcopi, estote solliciti de alendis pupillis, etc.'

ACT 21:1 Multiple spaces in '21.1··Cum autem,··etc. Coum, Rhodum, inde Pataram.··RAB. Cous et Patara insulæ sunt.'

ACT 21:8 Multiple spaces in '21.8··Philippi evangelistæ.··Ob promptum prædicationis officium evangelista meruit vocari.'

ACT 21:9 Multiple spaces in '21.9··Huic autem erant filiæ.··RAB. Alibi filiæ Philippi apostoli prophetissæ leguntur fuisse, sed veritati hujus loci non est contradicendum, nisi fortasse uterque filias prophetissas habuisse intelligatur.'

ACT 21:11 Multiple spaces in '21.11··Hæc dicit Spiritus sanctus.··BED. Prophetas veteres imitatur, qui dicere solebant: Hæc dicit Dominus Deus,··quia Spiritus sanctus, æque ut Pater et Filius, Dominus et Deus est, nec eorum separari operatio potest quorum natura et voluntas una est.'

ACT 21:21 Multiple spaces in '21.21··Dicens non debere.··BED. Quasi dicerent: In doctrina Christi damnas velut sacrilega, etc., usque ad sed Judæi non prohibebantur. Neque secundum.··Non sunt prohibiti eo tempore Judæi in Christum credentes, secundum legem ingredi, stante adhuc templo et sua religione, quamvis in sacramentis Novi Testamenti salutem habituri, sed credentes ex gentibus prohibebantur ad legem converti, qui tamen legis mandata ad mores et munditiam corporis pertinentia, ut est: Non concupisces,··etc., diligenter observare jubebantur. Quadruplex synodus Jerosolymis habita est: prima fuit de electione alterius apostoli pro Juda; secunda de electione septem diaconorum; tertia de circumcisione non imponenda illis qui credebant de gentibus; quarta hæc de Judæis illo tempore non prohibendis (ubi necessitas exigeret,) legalibus cæremoniis initiari propter scandalum eorum qui putabant apostolos legem Moysi sicut idololatræ dogmata damnare.'

ACT 21:24 Multiple spaces in '21.24··Quia quæ de te,··etc. Non enim ita reprobas legalia sicut dictum est, si autem ideo celebraret, ut actione simulata suam occultaret sententiam, non hoc diceret Jacobus.'

ACT 21:27 Multiple spaces in '21.27··Cum autem septem dies,··etc. Nondum consummati erant, sed eorum cursus agebatur adhuc, etc., usque ad ne venirent Romani et tollerent locum et gentem.'

ACT 21:35 Multiple spaces in '21.35··Et cum venisset ad gradus.··Gradus non descensionis de templo, sed ascensionis in castra significat.'

ACT 21:37 Multiple spaces in '21.37··Græce nosti?··RAB. Interrogatio est vel affirmatio, quia (ut putatur) tribunus Græca lingua loquebatur, vel, ne Judæi cognoscerent.'

ACT 21:39 Multiple spaces in '21.39··A Tarso,··etc. ID. Quo captus cum parentibus commigravit.'

ACT 22:3 Multiple spaces in '22.3··Natus in Tarso.··BED. Natus in oppido Galilææ Giscali nomine fuit Paulus, etc., usque ad sic Christus, in Bethleem natus, Nazarenus est appellatus. Æmulator legis.··In Græco: Æmulator legis Dei existentis,··secundum illud: Testimonium illis perhibeo, quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam Rom. 10..'

ACT 22:7 Multiple spaces in '22.7··Saule, Saule.··RAB. Quædam exemplaria habent: Saul, Saul,··ut ostendatur de nomine Saulis Saulum nominatum esse.'

ACT 22:9 Multiple spaces in '22.9··Audierunt.··ID. Intellexerunt, sed solum sonum vocis Pauli, vel ejus qui Paulo loquebatur.'

ACT 22:10 Multiple spaces in '22.10··Et ibi.··ID. Exemplum humilitatis, contra doctores non disputandi, nec de nobis præsumendi, quasi a Deo simus edocti.'

ACT 22:13 Multiple spaces in '22.13··Saule frater, respice.··ID. Duo erant in oculis Pauli, excæcatio et illuminatio: et ideo merito credidit.'

ACT 22:14 Multiple spaces in '22.14··Præordinavit te.··ID. Conveniens ordo: primo, præordinatus in præscientia Dei; deinde cognoscit veritatem, videt Justum, audit ex ore ipsius; postea fit testis eorum quæ cognovit, vidit, audivit.'

ACT 22:17 Multiple spaces in '22.17··Fieri me in stupore mentis.··Hoc non narrat ad elationem, sed propter necessitatem, ut videatur idoneus evangelizare gentibus.'

ACT 22:20 Multiple spaces in '22.20··Consentiebam.··Confitendo quod consensit, notat quia non occidit, nisi cædens accipiatur pro occidens, vel occidere curans.'

ACT 22:28 Multiple spaces in '22.28··Ego multa summa.··Alia editio manifestius insinuat quid dixerit tribunus. Dixit tribunus: tam facile dicis civem Romanum te esse? ego enim quanto pretio civilitatem possedi istam. Civilitatem.··Id est socialem inter cives conversationem, vel reipublicæ administrationem. Non enim tribunus civitatis Romanæ civis esse non posset, sed consortium civitatis emerat, ut esset particeps. Paulus eo magis erat civis Romanus, quod non comparando, sed hoc nascendo habebat.'

ACT 23:3 Multiple spaces in '23.3··Percutiet te.··RAB. Non dicit percutiat,··quia prophetia est, non maledictio, etc., usque ad sed inspiratione divina dixit Apostolus.'

ACT 23:5 Multiple spaces in '23.5··Nesciebam, fratres.··Id est non cognoscebam esse Ananiam; vel subtiliter dicit se nescire principem, quia sacerdotium Judæorum reprobatum est.'

ACT 23:9 Multiple spaces in '23.9··Quid si spiritus?··RAB. Hic apparet juxta Hieronymum sadducæos spiritum non confiteri et angelos, et ideo Pharisæi spiritum nominant et angelum, quia hoc noverant contrarium esse illis.'

ACT 23:10 Multiple spaces in '23.10··Ne discerperetur Paulus ab ipsis.··ID. Sadducæis volentibus eum rapere, vel ab utrisque simul contendentibus.'

ACT 23:12 Multiple spaces in '23.12··Devoverunt se dicentes.··Græce, anathematizaverunt: hoc verbum quantæ sit auctoritatis norunt qui anathemate sacerdotali a societate Christi et Ecclesiæ alienantur.'

ACT 23:23 Multiple spaces in '23.23··Parate milites ducentos,··etc. RAB. Hoc fieri jubet, ne eum Judæi auferrent, et ipse tribunus criminis accusaretur apud præsidem, tanquam accepturus pecuniam a Judæis, et pretium mortis Pauli.'

ACT 24:14 Multiple spaces in '24.14··Patri et Deo meo.··RAB. Cujus filius demonstror, non servus,··ut in aliis codicibus habetur.'

ACT 24:21 Multiple spaces in '24.21··Nisi de una hac.··ID. Hoc loquitur per antiphrasim, sciebat enim hoc eis placere: quasi dicat nihil commisi, nisi quia prædicavi quod et ipsi credunt.'

ACT 24:23 Multiple spaces in '24.23··De suis ministrare.··ID. Discipulis et sociis; aliter, jussit non prohibere quemquam ministrare ei de suis rebus vel facultatibus.'

ACT 24:25 Multiple spaces in '24.25··Tremefactus,··etc., et sperans.··ID. Sic junge: tremefactus et sperans, pro his duobus dimisit eum liberæ custodiæ, præ timore Dei et spe pecuniæ.'

ACT 24:27 Multiple spaces in '24.27··Reliquit Paulum vinctum.··ID. Utrum Felix vivens an moriens Paulum reliquerit, incertum est; sed tamen melius videtur, quod vivens Judæis gratiam præstiterit.'

ACT 25:1 Multiple spaces in '25.1··Festus ergo cum venisset in provinciam,··etc. RAB. Palæstinæ provinciam intellige, sicut Palæstinæ præsides alii semper aliis succedentes a Romanis mittebantur.'

ACT 25:18 Multiple spaces in '25.18··De quibus,··etc. ID. His causis, vel rebus, sive verbis: de quibus ego suspicabar, id est ab accusatoribus exspectabam, vel mala de quibus suspicabar; aliter, de quibus, id est accusatoribus suspicabar malum: quia nullam causam dignam morte deferebant.'

ACT 25:19 Multiple spaces in '25.19··Sua superstitione.··RAB. Amborum, id est Pauli et Judæorum legem vocabat superstitionem.'

ACT 25:23 Multiple spaces in '25.23··Cum multa ambitione.··ID. Id est multa turba ambiente eos, vel cum multo desiderio Paulum audiendi. Pro ambitione in Græco ponitur phantasia, id est multiplex apparatus et pompa regalis officii: qua illam ambiente undique stipabatur.'

ACT 26:8 Multiple spaces in '26.8··Quid incredibile?··RAB. Vel sic: Rex quid dicis? incredibile judicatur apud vos? etc., interrogando, quasi dicat: Non est incredibile. Suscitavit quidem ante mortuos in exemplum futuri, vel suscitat.'

ACT 26:10 Multiple spaces in '26.10··Cum occiderentur detulit sententiam.··ID. Alia editio: Occidendisque detulit sententiam, id est qualiter occiderentur ipse sententiam dedi. Detuli sententiam.··Judicavi illos occidendos: non ait occidi, nisi forte ad occisionem pertineat quod sequitur: Puniens eos,··etc., et amplius insaniens,··etc.'

ACT 26:14 Multiple spaces in '26.14··Contra stimulum.··ID. Hucusque sine stimulo restitisti, sed nunc si resistis contra stimulum calcitrabis, quod satis durum est. Stimulus est ipsa correctio. Insanis, Paule.··BED. Insaniam putat, quod homo vinctus loco defendendi accepto, etc., usque ad et Propheta: Non respexit in vanitates et insanias falsas Psal. 39.'

ACT 26:24 Multiple spaces in '26.24··Multæ te.··RAB. Philosophi gentium multa legendo sectas commutabant. Ad insaniam,··subaudi mutabilitatis; vel insaniam dicit resurrectionem mortuorum, quam annuntiat.'

ACT 27:1 Multiple spaces in '27.1··Ut autem judicatum est eum navigare,··etc. In Græco: Ut judicatum est nos navigare in Italiam, tradiderunt Paulum et quosdam alios vinctos centurioni.'

ACT 27:2 Multiple spaces in '27.2··Adrumetinam.··RAB. Id est ad Romam navigantem secundum quosdam, sed melius derivatur de nomine civitatis Africæ quæ Adrumetis dicitur.'

ACT 27:5 Multiple spaces in '27.5··Venimus Lystram.··BED. Pro Lystra, in Græco Smyrna scriptum est. Hieronymus vero Myrrham ponit.'

ACT 27:9 Multiple spaces in '27.9··Jejunium.··RAB. Fames magna in navigio infirmiores reddens nautas. Alii dicunt tunc fuisse quadragesimam ante natale Domini, quod non est probabile. Melius jejunium septimum putandum est, in quo occisus erat Godolias. Vel dies jejunii decimi in Januario, quando cognoverunt in Babylone captivi templum esse destructum.'

ACT 27:12 Multiple spaces in '27.12··Portum,··etc. ID. Portus Cretæ dicitur qui est in Phœnice e regione Cretæ: portum autem Cretæ petebant, quia Cretam navigabant. Ad Africum,··etc. Africus stat inter meridianam plagam et occidentalem, magis vergens ad occidentalem; Corus inter septentrionalem et occidentalem, plus deflexus ad occidentem; et provincia Phœnicis Cretam habebat ad occidentem.'

ACT 27:13 Multiple spaces in '27.13··Asson.··RAB. Nomen est loci sic vocati, quia inde solvebantur naves in mare progredientes.'

ACT 27:14 Multiple spaces in '27.14··Typhonicus.··Alia translatio: ventus tempestuosus. Euroaquilo.··RAB. Id est Boreas, ventus inter aquilonem et orientem; hic ventus erat contrarius navi navigaturæ in Phœnicen.'

ACT 27:17 Multiple spaces in '27.17··Syrtim.··ID. Angustia sive tribulatio dicitur Syrtis.'

ACT 27:21 Multiple spaces in '27.21··Oportebat quidem,··etc. ID. Quasi dicat: Deum non audistis, quod supra hortabatur eos Paulus; vel oportebat me audito, id est ut audiretis me.'

ACT 27:26 Multiple spaces in '27.26··In insulam autem quamdam oportet nos devenire.··ID. Quasi dicat: Pro signo est prophetia veritatis de insula, ut, cum ad illam venerint, de salute sua certi sint.'

ACT 27:27 Multiple spaces in '27.27··In Adria.··Regio est ad quam navigabant; vel, nomen cujusdam freti in Tyrrhenc mari, seu potius videtur nomen illius terræ de qua Adriaticus sinus vocatur. Aliter, Adria pluraliter accipitur pro scopulis, et ideo putabant nautæ regionem apparere. In libro Hebræorum nominum, Adria, continens mala, vel locus malorum dicitur.'

ACT 27:34 Multiple spaces in '27.34··Sumere cibum.··BED. Nemo sæculi tempestates evadit, nisi qui pane vitæ pascitur, et qui in nocte tribulationum, sapientiæ, fortitudini, temperantiæ et justitiæ innititur, auxilio Domini coruscante portum salutis consequitur, ita ut sæculo expeditus, flammam dilectionis qua calefiunt interiora, quærat.'

ACT 27:37 Multiple spaces in '27.37··Eramus universæ animæ.··RAB. Non ait viri, quia fortasse erant et mulieres; vel, propter confusionem Christianorum, militum et nautarum ita dicitur.'

ACT 27:41 Multiple spaces in '27.41··Bithalassum.··BED. Græci Thalassan vocant mare, etc., usque ad et mare a Græcis dicitur Thelasson.'

ACT 28:2 Multiple spaces in '28.2··Pyra.··RAB. Quidam dicunt pyram nomen ligni esse.'

ACT 28:8 Multiple spaces in '28.8··Dysenteria vel dysin.··BED. Est passio intestinorum. Salvavit eum.··Cur infidelem infirmum prece salvat, qui Timotheum, Trophimumque infirmos fideles sic tractat, ut unum curet, alterum relinquat? nisi quia ille per miraculum foris sanandus erat, qui interius non vivebat: hoc autem non indigebant, qui intus salubriter vivebant.'

ACT 28:13 Multiple spaces in '28.13··Puteolos.··Puteoli locus est ultra Romam ubi Virgilius fecit balnea medicinalia, singula propriis inscripta titulis (ut dicitur) contra quam, scilicet valerent ægritudinem. Unde Salernitani invidia ducti, supervenientes in manu forti, titulos destruxerunt, et ædificia mutilaverunt.'

ACT 28:15 Multiple spaces in '28.15··Audissent fratres.··RAB. Christiani Romæ habitantes unde? patet Paulum non primo prædicasse Romanis.'

ACT 28:30 Multiple spaces in '28.30··Conductu.··Id est in libera custodia per quam conducebatur, vel in sua concione qua contra Judæos disputabat.'

ACT 28:31 Multiple spaces in '28.31··Sine prohibitione.··RAB. Post passionem Domini vigesimo quinto anno, etc., usque ad Petrus et Paulus martyrio coronati sunt.'

ROM 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Romani sunt partis Italiæ. Hi præventi sunt a falsis apostolis, et sub nomine Domini nostri Jesu Christi in legem et prophetas erant inducti. Hos revocat Apostolus ad veram evangelicam fidem, scribens eis a Corintho. Paulus.··BED. Super Actus apostolicos Paulum anno secundo passionis et resurrectionis Christi ad fidem venisse dicit, etc., usque ad juxta condictum apostolorum ad magisterium gentium est profectus. AUG. lib. de Spiritu et litt., c. 7. Non ob aliud hoc nomen elegit, etc., usque ad Saulus inquietudo et tentatio interpretatur. AMB. Porro ex more sanctorum apostolorum illud fecisse perhibetur, qui virtutibus proficientes mutato nomine sunt vocati, ut et ipso nomine essent novi, ut et Cephas et filii tonitrui. HIER. Com. in Ep. ad Philem. Paulus a primo spolio quod Ecclesiæ contulit, scilicet a Sergio Paulo proconsule quem apud Cyprum convertit, hoc sibi nomen assumpsit. Servus.··Ex servo et humili fecit Deus apostolum et sublimem, ita et vos humiles sitis: Qui enim se humiliat, exaltabitur Luc.XIV. AUG. Utrumque ponendo, unam Dei hominis personam esse testatur. Alterum pro Judæis, alterum pro gentibus ponit. Christus enim, hoc nomen Judæis est cognitum, quo nomine Dei Filium designatum vident, et audiunt in lege promissum, quibus etsi alium prædicares, non crederent. Gentibus vero quia in aliquo non legerant, præmittit Salvatorem, id est Jesum. Christus, quamvis non sit proprium, sed nomen sacramenti, sicut propheta et sacerdos, Judæis tamen cognitum recte præponitur: etsi pluribus indita hæc nomina, tamen sola figura; hic enim solus verus Rex et Sacerdos. Vocatus.··Non a se, sed a Deo; vel vocatus, ab hominibus dictus privilegio nominis. Apostolus.··Ecce de humili altus. Segregatus.··A doctrina scribarum et Pharisæorum: hoc contra Judæos; vel, ab aliis apostolis, corpore et non mente unde: Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos Act. 13.. Evangelium.··HAYM. Bona annuntiatio est, etc. Dei.··Non ab homine inventum.'

ROM 1:2 Multiple spaces in '1.2··Quod ante completionem, non venit ut subitum, sed longe ante promissum. Unde in hoc verbum verum est: Quia alius est qui seminat, et alius qui metit.'

ROM 1:3 Multiple spaces in '1.3··Qui factus est ei.··Qui factus secundum carnem, opere sancti Spiritus de virgine, id est natus. Impietati hæreticorum occurritur, qui obtuso corde capitulum hoc intelligentes, Christum tantum hominem accipiunt. Addendo ergo, secundum carnem,··divinitati suam dignitatem reservavit, in qua Christus Dei Verbum est, per quem facta sunt omnia. AUG. Qui erat, etc., usque ad ut carnalibus congruenter appareret, indutum. ID. Expos. in hanc epist. Christus ergo una persona est geminæ substantiæ: nec tamen Deus et homo pars hujus personæ dici potest: alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit.'

ROM 1:4 Multiple spaces in '1.4··Qui prædestinatus est.··AUG., Tract. 105 in Joan. Prædestinata est ista humanæ naturæ tanta et tam celsa et summa subvectio, ut quo attolleretur, altius non haberet: sicut pro nobis ipsa divinitas, quousque se deponeret, humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis. AUG., lib. I de Prædest. sanct., c. 15. Est etiam præclarissimum lumen prædestinationis et gratiæ ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, etc., usque ad ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei. Mortuorum Jesu Christi.··Christi pro ejus vel suorum, proprium nomen pro pronomine posuit more Hebraico, quæ locutio in Scripturis præcipue veteribus est usitatissima, ut: Fecit Moyses sicut præcepit Dominus Moysi.··CHRYS. Hoc est, non nos hoc virtute nostra præstitimus, quod apostoli simus, neque enim nostris multis sudoribus ac laboribus hanc dignitatem sortiti sumus, sed gratiam invenimus.'

ROM 1:5 Multiple spaces in '1.5··In omnibus gentibus.··Non solum Judæis, cum quibus (quia sine lege vocati) non debent sub lege agere. Pro nomine ejus.··Pro ejus gloria, non nostra sicut vos facitis.'

ROM 1:6 Multiple spaces in '1.6··Vocati Jesu Christi.··Id est ab eo, scilicet Jesu Christo. Genitivus pro ablativo more Græco.'

ROM 1:7 Multiple spaces in '1.7··Vocatis sanctis.··Non ideo vocati sunt quia sancti, sed ideo sancti effecti quia vocati: et ideo vocati, quia dilecti.'

ROM 1:8 Multiple spaces in '1.8··Gratias ago.··Gratias agere est sentire omnia a Deo data esse, et pro eo laudare corde, voce et opere. Deo meo.··AUG., lib. de Ovibus. Non enim vox ista esse potest nisi sanctorum, quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham, Isaac, et Jacob. Cum enim omnium unus sit Deus per naturam, eorum tamen proprie per gratiam esse dicitur, qui merito fidei et justitiæ ejus cultores esse probantur. Pro omnibus vobis.··Cum pro aliis, primum pro vobis, de quibus magna utilitas venit per Christum mediatorem, per quem vobis Deus dedit bona omnia. Quia fides.··AMBR. Congaudet de bono incepto eorum, per quod charitatem erga illos ostendit, et hortatur ad profectum. Hæc autem omnia se agere dicit, quia multis proficit fides eorum.'

ROM 1:9 Multiple spaces in '1.9··Testis.··Quod habetis fidem Domino imputo. Nam habenda oro ab eo; vel exponit quando gratias agat, in orationibus scilicet, quomodo? sine intermissione.'

ROM 1:11 Multiple spaces in '1.11··Desidero enim.··Ut quæ verbis suadere non poterat, præsens suaderet virtute miraculorum.'

ROM 1:12 Multiple spaces in '1.12··Consolari.··Modo ego sum desolatus, sicut et vos: etsi non sentitis, sed sic, consolaremur.'

ROM 1:13 Multiple spaces in '1.13··Fratres.··Quia renati, et aliqui recti; vide supra: Vocatis sanctis.'

ROM 1:14 Multiple spaces in '1.14··Græcis.··De Judæis tacet, quia magister gentium. Græcis.··Græcos præponit, quia ab eis omnis philosophia mundana exordium habuit. Barbaris.··Barbaros dicit, qui sunt quasi exleges, qui scilicet nec Hebræi, nec Græci, nec Latini sunt. Nulli specialius debetur hæc prædicatio. Debitor,··quia missus ad omnes.'

ROM 1:16 Multiple spaces in '1.16··Virtus enim Dei,··etc. Quia signis firmatur incredibilis prædicatio: quod non est in falsis præconibus.'

ROM 1:17 Multiple spaces in '1.17··Justitia enim Dei.··AMBR. Est quæ gratis justificat impium per fidem sine operibus legis, etc., usque ad qui negant hunc esse Christum quem promisit Deus. Revelatur.··AUG. Aggreditur gentiles secundum priorem statum, etc., usque ad quod inflati per se in idola ceciderunt. Ex fide,··etc., AMBR. Dei promittentis, in fidem hominis qui credit ei, etc., usque ad in fidem rerum et speciei. AUG. Fides est qua creduntur ea quæ non videntur, etc., usque ad in fidem rerum qua credita obtinebimus. Sicut scriptum est.··In Abacuc cap. 2. ita est: Justus autem ex sua fide vivet.··Sed hoc et talia plura testimonia quæ ponit, ab Hebraicæ veritatis translatione, qua nunc utimur, videntur discordare: quia aliquando sumit a LXX interpretibus, aliquando sicut loquens eodem spiritu quo prophetæ sensum sumit tantummodo, suis utens verbis suaque dispositione.'

ROM 1:18 Multiple spaces in '1.18··Super omnem impietatem.··Impietas est in Deum peccasse, iniquitas in homines; vel impius, infidelis sicut idololatra: iniquus, qui pravitate operis ab æquitate discordat. Eorum qui veritatem.··Quasi dicat: Cur eis ira de impietate, cum non cognoverint Deum? Ad quod respondet: Poterant quidem cognoscere, sed ipsi nolunt, malentes morari injuste in sua voluptate. Veritatem Dei detinent.··Quia, ut dicitur, quod est de Deo noscibile est in illis; quasi dicat: in se habent unde noscant, scilicet naturalem rationem. In injustitia detinent.··Bonum est quod tenent, sed malum est ubi tenent; veritatem enim tenent, sed in iniquitate. Invenisti Deum? invenisti veritatem, et ipsum detinens in injustitia; etiam quod per Dei opera cognovisti, per hominis opera perdidisti.'

ROM 1:19 Multiple spaces in '1.19··Notum est Dei.··GREG., lib. X Moral., c. 4. Notum est quod ex hujus mundi dispositione et naturali ordine assequi possumus. Ignotum vero Dei, quod omnem latet creaturam: ut ratio substantiæ ejus vel naturæ, et mysterium humanæ liberationis. Manifestum est in illis.··AUG. Quia non solum ratio naturalis ad hoc profuit, sed et Deus quotidie adjuvit, ne sola natura sufficere videretur.'

ROM 1:20 Multiple spaces in '1.20··A creatura.··GREG., lib. XXIX Moral., c. 8. Ab homine per excellentiam, quia excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam quam habet cum omnibus creaturis: est enim localiter in loco cum corporibus, sentit cum animalibus, intelligit cum angelis, unde: Prædicate Evangelium omni creaturæ Marc. 16.. Cum cognovissent,··etc. AUG., Serm. LV de Verb. Dom. Viderunt quo veniendum esset, etc., usque ad quod enim Deus dederat gratis, tulit ingratis.'

ROM 1:21 Multiple spaces in '1.21··Obscuratum.··AMBR. Nebula enim erroris texit cor illorum, quia cum Creatorem ex iis quæ fecit pulchra, amplius honorificare debuerint, obtusi sunt, relicto illo.'

ROM 1:22 Multiple spaces in '1.22··Stulti facti sunt.··Ecce quomodo obscuratum est cor, quod est vindicta: sapientes in naturis rerum, stulti in Deo.'

ROM 1:23 Multiple spaces in '1.23··Et mutaverunt.··AUG., epist. CXIX, c. 6, ad Januarium. Hic damnat simulacra impiorum. Alii terram, alii solem et hujusmodi venerabantur. In similitudinem imaginis.··Exaggerat stultitiam ad cumulum hebetudinis ostendendum. Hominis et volucrum,··etc. Mos fuit ab antiquo Romanis adorare simulacra hominum, ut Romuli, Jovis, et aliorum, maxime ab adventu Ænææ in Italiam. Volucrum autem et quadrupedum et serpentium, ex quo Alexandria ab Augusto victa est et Romæ subjugata. AMBR. Primi enim Babylonii Deum vocaverunt figmentum Belis, etc., usque ad et volucres quia coracina sacra habent pagani. AUG., lib. VII de Civit. Dei, c. 33. Per hanc (Christi) religionem unam et veram, potuit aperiri deos gentium esse immundissimos dæmones sub defunctarum occasionibus animarum vel creaturarum specie mundanarum, deos se putari cupientes.'

ROM 1:24 Multiple spaces in '1.24··Tradidit,··etc. AUG., lib. de Grat. et libero arbit., c. 21. Manifestum est Deum operari in cordibus hominum, ad inclinandas eorum voluntates, sive ad bona, pro misericordia sua, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando occulto, aliquando aperto, semper autem justo. Afficiant.··GREG., Homil. 11 in Ezech. Peccatum quod pœnitentiæ lamento non diluitur, etc., usque ad Deus permittit ut cæcata mens etiam in alia labatur.'

ROM 1:25 Multiple spaces in '1.25··Quia commutaverunt.··Exsequitur latius per partes culpam et pœnam, ut comparet. Quia commutaverunt.··Ostendit per partes mutasse gloriam Dei, scilicet quod Deum putaverunt, qui non erat, et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam Creatori. Et exsequitur partes immunditiæ, quod feminæ in feminas, masculi in masculos: in quibus comparat pœnam culpæ, ut sicut contra naturam creantem peccaverunt, ita in natura propria punirentur, unde concludit: Et mercedem. Commutaverunt veritatem.··AMBR. Nomen Dei qui est verus, dederunt his qui non sunt dii. AUG. Veritas creaturæ a Deo est, sed non Deus, quam illi in mendacium converterunt, creaturas tanquam Creatorem colentes. Et coluerunt,··etc. Sed ne dicant, non colo simulacra, sed res eorum, ut solem, addit: Et servierunt creaturæ.··Hic damnat quæ in simulacris intelligebant. Amen.··Quasi dicat: Verum est, quod Deo vero benedictio est in sæcula: diis autem gentium ad tempus impietas dat honorem. Ideo quod illi dicunt, est falsitas.'

ROM 1:26 Multiple spaces in '1.26··Passiones.··Id est voluptates quæ, etsi delectent, sunt passiones tamen, naturæ non nominandæ. Naturalem usum.··AUG., lib. III cont. Jul. Pelag., c. 20. Putas Juliane Apostolum ex hoc laudasse libidinem, etc., usque ad contra naturam est et flagitiosum.'

ROM 1:27 Multiple spaces in '1.27··Et mercedem,··etc. AUG. Sed istas pœnas pauci vident, etc., usque ad peccata sunt et pœnæ. Oportuit.··Hic causa propter quam traditi sunt, sine ulla ambiguitate monstratur.'

ROM 1:28 Multiple spaces in '1.28··Et sicut,··etc. Item quia nondum resipiscunt, in alia cadunt pro eadem culpa. Per sicut,··pœnam peccato assimilat, quod sicut peccaverunt in sensu Dei, sic puniti sunt in proprio sensu. Non probaverunt.··Quia non noverunt Deum habere in notitia quod ratio probabat: vel quia putaverunt Deum nescire et negligere mala. Tradidit,··etc.'

ROM 1:29 Multiple spaces in '1.29··Omni iniquitate.··Enumerat partes, ut apertius accuset malitiam, quando quis damnum molitur alicui. Nequitia est temeritas quando audet quod nequit, vel intemperantia sui. Contentio est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris. Malignitas est mala voluntas, cum ultra non potest vel de beneficiis gratiam non referre. Detractores:··qui aliorum bona negant, vel invertunt. Deo odibiles.··Ne levis putetur susurratio vel detractio, quia in verbis sunt, addit de eis: Deo odibiles,··ut intelligant se per solam susurrationem et detractionem æternam incurrere posse damnationem. Elatos.··Elati sunt qui nolunt pati priorem, vel parem.'

ROM 1:31 Multiple spaces in '1.31··Incompositos.··Incompositio corporis indicat qualitatem mentis.'

ROM 1:32 Multiple spaces in '1.32··Digni sunt morte.··Ne putentur his tantum pœnis affligi quibus delectantur, addit ultimam, mortem æternam. Qui consentiunt facientibus,··etc. Consentire est tacere, cum possis arguere; vel errorem fovere.'

ROM 2:1 Multiple spaces in '2.1··Propter quod,··etc. Hoc communiter de gentibus et Judæis. Judæus judicabat gentilem, propter priorem statum: gentilis Judæum: uterque homo, non spiritus. Si Judæus judicat gentilem de idololatria, et ipsi idololatræ. Si gentilis Judæum de legis prævaricatione, et ipse prævaricator naturalis legis. Inexcusabilis.··Quia tu ipse testis es damnationis tuæ, dum alium judicas: quare hoc? quia eadem agis. Qui judicas.··In quo ostendit se esse quod non est, id est justum. Eadem enim agis.··Inanem excusationem gentium et Judæorum sua auctoritate destruit Apostolus: posset enim excusationem peccati sui dicere Judæus: Etsi agam eadem, tamen me Judæum defendit genus et lex, me gentilem ignorantia. Contra Apostolus, Qui judicas,··etc. THEOD. Est autem manifestum iis qui sapiunt, quod qui se inique gerunt, divina sententia puniuntur.'

ROM 2:3 Multiple spaces in '2.3··Existimas autem.··Communiter legitur hoc capitulum contra Judæos et gentiles; potest tamen et specialiter legi contra superciliosum quemlibet Ecclesiæ prælatum. Quia tu effugies.··Peccas, dum tibi impunitatem promittis, gravius: quia contemnis bonum Dei, et ignoras te contemnere, et hoc facis? Increpatio, quasi diceret: Mirum est.'

ROM 2:4 Multiple spaces in '2.4··An divitias bonitatis.··AMBR. Copiosa est bonitas quæ multa et multis, etc., usque ad sed ad impunitatem vertit.'

ROM 2:5 Multiple spaces in '2.5··Secundum autem.··Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Major est iniquitas mea Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. Justi judicii.··CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti.'

ROM 2:6 Multiple spaces in '2.6··Qui reddet unicuique.··Qui modo illis quos liberat, non reddit, quoniam erga iniquos modo larga est ejus bonitas. In futuro autem reddet mala pro malis, quoniam justus: bona pro malis, quoniam bonus et justus. Tantum mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. GREG. Ad justitiam pertinet, ut nunquam supplicio careant, quorum mens, etc., usque ad æternaliter puniri hominem.'

ROM 2:8 Multiple spaces in '2.8··Indignatio.··Ne videatur irasci, et non vindicare: unde tribulatio et angustia.'

ROM 2:9 Multiple spaces in '2.9··Tribulatio et angustia.··Interim in anima sola ante judicium, post judicium autem ira et indignatio. In omnem.··Quod supra indefinite, ibi: His autem qui,··hic universaliter, ut includat Judæum et gentilem. Animam dicit, quia de incredulo agit anima, pro cujus perfidia arctabitur spirituali pœna. Judæi primum.··AMBR. Judæum semper anteponit: quia sicut credens honorificentior est propter Abraham, ita diffidens pejus tractandus est, quia promissa patribus refutavit.'

ROM 2:11 Multiple spaces in '2.11··Non est enim,··etc. Coæquat Judæum et gentilem in pœna et gloria: quia Deus judicat non secundum personas, sed secundum merita: quia utrosque secundum modum peccati damnat. AMBR. Prærogativam generis non sequitur Deus ut suscipiat, causa patrum, diffidentem, vel abjiciat a se, propter indignitatem parentum, credentem, sed unumquemque proprio merito aut remunerat, aut condemnat.'

ROM 2:12 Multiple spaces in '2.12··Sine lege.··AUG. Ideo Apostolus gentiles sine lege dixit, quia Moysi legem scriptam non acceperant, quam se accepisse gloriabantur Judæi. In lege.··ID. Qui noverunt divina mandata, aufertur ab eis excusatio, etc., usque ad vel additamento propriæ voluntatis. Judicabuntur.··Non ut quasi per ignem salvi fiant, ut quidam dicunt, sed prorsus peribunt. Dicit enim Christus quod tolerabilius erit Sodomæ in judicio, quam Judæis in Christum non credentibus. Et item dicit quod excusationem non habebunt de peccato infidelitatis, quia venit et locutus est eis: de quo habent excusationem illi, quibus nec per se nec per suos locutus est, qui tamen non effugient damnationem: quia qui sine lege,··etc. Leviora tamen passuri quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur.'

ROM 2:13 Multiple spaces in '2.13··Non enim auditores.··Nonne sola lex sulvat? Non, quia non facit justos, et hoc est: Non enim pro auditu, sed factores quicunque, quod quidem est per gratiam. Sed factores,··id est, qui credunt in Christum, quem lex promisit, quicunque sint, quod non est nisi per gratiam. AUG., lib. de Spir. et lit., c. 26. Factores legis justificabuntur,··id est, justi deputabuntur, vel justi fient non qui ante erant factores justificabuntur, quia etiam gentes.'

ROM 2:14 Multiple spaces in '2.14··Cum enim,··etc. Supra dixerat gentilem damnari, si male operaretur; salvari, si bene: sed cum legem non habeat, quasi nesciat quid sit bonum quidve malum, videtur sibi neutrum debere imputari. Contra Apostolus: Etsi non habeat scriptam legem, habet tamen naturalem: qua intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid sit malum, vitium quippe contra naturam est, quod utique sanat gratia. Non enim usque adeo in humana anima imago terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea lineamenta remanserint. Non omnino deletum est quod ibi per imaginem Dei, cum homo crearetur, impressum est. Proinde vitio sanato per gratiam, naturaliter fiunt ea quæ legis sunt. Non quod per naturam negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura: qua gratia in interiori homine renovato lex justitiæ rescribitur, quam deleverat culpa.'

ROM 2:15 Multiple spaces in '2.15··Opus legis.··Est fides, quam ultro habent in cordibus, id est, intimo affectu, ubi fides per dilectionem operatur.'

ROM 2:17 Multiple spaces in '2.17··Si autem tu,··etc. Hic Judæos aggreditur, gravius accusans eos de peccatis, eo quod plura haberent auxilia.'

ROM 2:19 Multiple spaces in '2.19··Decem esse.··Cæcos et in tenebris existentes dicit gentiles, qui et ratione privati cæci sunt; et si quid sciunt, tamen in tenebris sunt.'

ROM 2:20 Multiple spaces in '2.20··Habentem formam.··Ut aliis exemplum scientiæ legis sis et veritatis. Quidam enim scientiam et intellectum alicujus libri habent et ita sentiunt sicut auctor ipse sensit, non tamen habent inde veritatem: quia nesciunt quomodo sit verum, nec etiam esse verum: sed Judæus jactat se habere sensum legis, et scire verum esse sensum illum legis, ita ut aliis scire volentibus sit exemplar.'

ROM 2:24 Multiple spaces in '2.24··Nomen enim Dei.··Inter gentes blasphematur nomen Dei per Judæos: quia credentibus Judæi suadere nitebantur Christum non esse Deum dicendum. Vel quia olim gentes non animadvertebant Judæos sibi traditos pro noxis suis, sed idolis suis dabant gloriam de victoria sua, quasi Judæorum Deum vicissent in Judæis.'

ROM 2:25 Multiple spaces in '2.25··Circumcisio quidem.··Ostendit supra legem non juvare eos, modo circumcisionem non juvare ad obtinendam justitiam. Prodest, si legem,··etc. Quia obediendo Deo, signum facit veritatis, dum populus rudis sub timore Dei custoditur. Prodest.··Quæritur quomodo hic dicit circumcisionem prodesse, cum in sequentibus dicat: Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit? Respondetur: Secundum statum diversorum temporum hoc vult intelligi. Nam secundum statum veteris legis olim profuit circumcisio, sed non profuit ad salutem sine spirituali legis observantia, de quo hic. Modo autem, scilicet tempore gratiæ, postquam exhibita est veritas, non modo non prodest, sed etiam obest, de quo in sequentibus.'

ROM 2:26 Multiple spaces in '2.26··Nonne.··Gentilis comparatione sui te, o Judæe, damnabilem ostendit, qui non per naturam, neque per circumcisionem, sed per legem novisti, quod ille per naturam, id est Christum?'

ROM 2:27 Multiple spaces in '2.27··Judicabit,··etc. ORIG. In carne est circumcisio.··Circumcidere est ex genitali membro, etc., usque ad in quibus non carnis circumcisio, sed legis observatio est.'

ROM 2:28 Multiple spaces in '2.28··Non enim.··Quasi: bene potest fieri Judæus gentilis, et gentilis Judæus, sicut dictum est. Judæus.··Interpretatur confitens:··qui enim vere credit et recte confitetur, vere est Judæus.'

ROM 2:29 Multiple spaces in '2.29··Circumcisio cordis.··ORIG. Est quæ purificat animam, et vitiorum maculas abscindit. Cujus laus.··AMBR. Laudat Deus credentem, etc., usque ad quod coram hominibus apparebat in opere. Non ex hominibus.··AUG. Circumcisionem autem cordis dicit, puram scilicet ab omni illicita concupiscentia voluntatem: quod non fit littera docente et minante, sed spiritu adjuvante atque sanante.'

ROM 3:1 Multiple spaces in '3.1··Quid ergo amplius.··Objicit sibi quod videt posse objici, ut solvat. Quandoquidem Judæus fit gentilis, et e converso. Ergo quid est plus Judæo, qui dicitur populus peculiaris Dei, quam gentili qui dicitur canis immundus? aut quid consecutus est de circumcisione? Ad hoc respondet: Valuit quidem olim, sed non ideo digniores sunt in fide, et hoc est: Multum est plus Judæo secundum priorem statum, quam gentili, et hoc per omnem modum. Omnis modus est vel in administratione temporalium, vel reseratione spiritualium in quo utroque multa Judæis Deus fecit, quæ non gentibus: et ita secundum priorem statum digniores fuerunt.'

ROM 3:2 Multiple spaces in '3.2··Primum quidem,··etc. Quasi: Ut alia minora de temporalibus prætermittam, hoc primum et præcipuum pono, quia eloquia Domini, id est lex et prophetæ, eis ut amicis sunt credita: per quæ intelligerent futuram redemptionem. Sed dices: Non ideo plus factum est eis quia non crediderunt eloquiis, ut Christum promissum reciperent quidam eorum. Ad quod respondetur: Non ideo tamen minus profuit credentibus, et hoc est: Nam etsi quidam non crediderunt, non ideo tamen fides evacuata est.'

ROM 3:3 Multiple spaces in '3.3··Nunquid incredulitas.··AMBR. Non, inquit, quia aliqui credere noluerunt, præjudicabitur cæteris Judæis, ne digni dicantur accipere quod Deus promisit fidelibus, quippe cum sic facta sit promissio ut credentibus proficeret. Fidem.··ORIG. Eam intelligimus quam habet Deus cum his quibus credit eloquia sua, vel eam qua quidam credunt Deo.'

ROM 3:4 Multiple spaces in '3.4··Omnis autem.··Hoc addit, ut appareat promissionem Dei factam esse et completam, non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam: ut gratia detur indignis, et commendabilior sit gratia. Deus autem dicitur verax, id est invariabilis, tam in essentia quam in promissione. Homo mendax, id est nec verum esse habens naturæ, et per peccata defluens. Omnis homo mendax.··Qui negat Deum implesse promissa: hoc maxime Judæus, quem vincit Deus, cum dat promissa. Omnis homo.··Etiam Judæus, ne dignior videatur in novo statu quam gentilis.'

ROM 3:5 Multiple spaces in '3.5··Si autem iniquitas.··Dixit quod Deus verax et omnis homo mendax, et quod indignis dat bona, in quo commendabilior apparet ejus justitia et gratia: unde carnalis dicens Deum uti malis, quasi instrumento ad gloriam suam, eo rem deducit, ut dicat iniquum Deum qui punit peccata quæ sibi prosunt. Quod removet, dicens: Nunquid iniquus.··Deus verax et homo mendax. Si autem hoc est, et ita iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid sequi videtur? Quod Deus iniquus est. Sed nunquid iniquus Deus qui infert mala?'

ROM 3:7 Multiple spaces in '3.7··Si enim veritas.··Interjecta remotione iniquitatis Dei redit Apostolus ad probationem carnalis nitentis probare quod Deus sit iniquus si punit malos, quia si inde gloriosior: quid etiam nunc et non solum in futuro judicor quasi peccator, quod non sum? Vel: Adhuc,··id est post conversionem postquam dedit dona indigno. Nam cum ante male mererer ex meis, non erat gloriosior: ac si diceret: Quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet quod ego peccator judicandus sim, quasi dicat: Certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam nisi peccassem.'

ROM 3:8 Multiple spaces in '3.8··Et non sicut.··Quasi: Et si istud es quod veritas Dei in peccato abundet, cur. non facimus mala ut veniant bona, sicut imponitur nobis hoc sentire (quod est blasphemia) et etiam prædicare occasione hujusmodi verborum: ubi abundavit delictum, superabundavit gratia? Vel: Propius jungatur cum præcedenti littera quam ante. Quasi: Quomodo judicabit Deus? Quasi: Non recte, quia nec modo juste judicaret me quasi peccatorem, quod non sum, et vere non.'

ROM 3:9 Multiple spaces in '3.9··Quid ergo.··Quasi: Plus fecit Judæo in priore statu; et, quia bona eis implevit non ex aliquo eorum merito. Quid igitur? præcellimus eos?··Vere, cum omnis homo sit mendax; ergo non præcellimus nos Judæi gentiles in hoc statu gratiæ, quamvis præcellentiores in priori statu fuerimus per omnem modum. Nequaquam.··Quia non est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente qui timet Deum acceptus est illi Act. 10..'

ROM 3:11 Multiple spaces in '3.11··Non est requirens.··Ex operibus poterant quærere et invenire quod Christus erat Deus.'

ROM 3:12 Multiple spaces in '3.12··Omnes declinaverunt,··etc. Non totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe: unde Jeremias: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini, volentes eum occidere.··Et subjecit: Omnis autem populus non permisit illos Jer. 38.. Omnes dixit insurrexisse, id est malos; omnem populum non permisisse, scilicet bonos. Non est usque ad unum.··Christus enim tantum facit bonum in se et in suis.'

ROM 3:15 Multiple spaces in '3.15··Veloces pedes eorum.··De quibus Dominus: Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas Matth. 23.. Et item: Generatio mala et adultera Ibid. 16.. Et de quibus Isaias: Væ genti peccatrici, semini nequam Isa. 1., etc.'

ROM 3:16 Multiple spaces in '3.16··Contritio.··Talia faciunt, unde conterantur in hoc sæculo, per Titum et Vespasianum, et in futuro erunt infelices, puniti in anima et corpore.'

ROM 3:19 Multiple spaces in '3.19··In lege.··Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur,··etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.'

ROM 3:20 Multiple spaces in '3.20··Quia ex operibus.··Sicut abstulit gloriam de circumcisione, ita et de cæteris operibus legis vult facere. Et est nova sententia, quamvis jungatur præcedentibus per: Quia ex operibus legis,··etc. Opera legis dicuntur quæ in lege instituta et terminata sunt, ut erant cæremonialia et figurativa, quæ nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum charitate et devotione fierent, quia non fuerunt instituta in justificationem, sed in futurorum significationem et peccati infirmitatis ostensionem, quia lex non venit peccata tollere, sed ostendere et punire. Non justificabitur omnis caro,··etc. Secundum cæremonialia intellige, non moralia, quæ utique justificant et in Evangelio consummantur. Coram illo.··Qui intima videt, scilicet utrum ex amore justitiæ quid agatur, vel timore pœnæ, quod non vident homines. Per legem enim.··Hic incipit de lege, ut ostendat justitiam non esse ex ea. Per legem enim cognitio peccati.··Hoc dicit, non quod prius peccata nescirentur, sed quod omnia non impune futura essent apud Deum cognita sunt per legem. Quædam peccata ante legem cognoscebantur, ut cum apud Pharaonem Joseph accusatus de crimine adulterii missus fuit in carcerem. Et fratres ejus dixerunt: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum Gen. 39.. Quædam autem cognita sunt per legem quæ ante ignorabantur, ut concupiscentia et originale peccatum. Quædam etiam graviora per legem cognita sunt quam ante putabantur.'

ROM 3:21 Multiple spaces in '3.21··Testificata,··etc. Quia lex eam multis sacramentis figuravit, eo ipso perhibet testimonium justitiæ Dei, quia in ea nemo justificatur. Prophetæ perhibent testimonium, id prænuntiando uod Christi implevit adventus.'

ROM 3:22 Multiple spaces in '3.22··Justitia autem,··etc. Non qua ipse justus est essentialiter, sed qua induit impium: quando misericorditer de infideli facit fidelem. Idcirco autem Dei justitia dicitur quæ magis proprie videtur dici misericordia, quia de promissione originem habet: et cum promissum Dei redditur, justitia Dei dicitur. Justitia enim est quia exsolutum est quod promissum est, et cum suscipit confugientes ad se justitia Dei dicitur quia non suscipere iniquitas est.'

ROM 3:23 Multiple spaces in '3.23··Egent gloria,··id est, indulgentia et venia peccatorum.'

ROM 3:24 Multiple spaces in '3.24··Justificati gratis.··Non per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi, non tamen quod sine nostra voluntate fiat. Sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem: ut sanet gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem, non constituta sub lege nec indigens lege. Gratis,··id est nullis operum præcedentibus meritis, alioqui gratia jam non est gratia, quandoquidem ideo datur non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus.'

ROM 3:25 Multiple spaces in '3.25··Proposuit Deus,··etc. Ad hoc ut ostenderet se veracem in promissis, quæ ostensio necessaria fuit, non solum pro remissione præsentium, sed et eorum quæ præcesserunt in sustentatione Dei, Deo scilicet patiente et non puniente, tum ut ostenderet in hoc tempore Christi quod nullo alio tempore fieri potuit, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu. Fidem in sanguine,··id est, fidem passionis, vel per fidem et per passionem: neutrum enim sine altero valet. Propter remissionem.··Duplex effectus remissionis est, scilicet carere pœna et frui gloria. Primum habuerunt ante Christi mortem justi, quia pœnam actualem non sentiebant. Sed post Christi mortem data est eis gloria divinæ visionis, a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta.'

ROM 3:26 Multiple spaces in '3.26··In sustentatione.··Patienter sustinuit Deus peccata eorum qui fuerunt ante legem, et sub lege: non punivit, neque remisit, ita ut gloriam haberent, donec venit qui delicta tam præcedentium, quam subsequentium pretio sui sanguinis absolveret.'

ROM 3:27 Multiple spaces in '3.27··Exclusa est.··Sive glorificationem dixerit laudabilem quæ in Domino est, eamque exclusam scilicet non ut abscederet, pulsam, sed ut emineret, expressam. Unde et exclusores dicuntur artifices argentarii; unde Psalmista: Ut excludanturii qui probati sunt Psal. 67., etc. Sive gloriationem vitiosam commemorare voluerit, eam per legem fidei dicit exclusam, id est ejectam et abjectam, quia per legem fidei quisque cognoscit, si quid bene vivit, Dei gratia se habere.'

ROM 3:28 Multiple spaces in '3.28··Justificari hominem.··Non quin credens post per dilectionem non debeat operari, ut et Abraham filium immolare voluit. Sequuntur enim opera justificatum, non præcedunt justificandum, sed sola fide sine operibus præcedentibus homo fit justus, ut non magis sint justi, qui opera legis timore fecerant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exit in opere. Unde et non meritis priorum operum ad justitiam fidei venitur, in quo Judæi se præferebant. Bona enim opera quæ dicuntur ante fidem, inania sunt, ita ut videantur esse magnæ vires, et cursus celerrimus præter viam. Ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Sine operibus.··Præcedentibus, non sequentibus, sine quibus est inanis fides, ut Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est Jac. 2.; et ipse Paulus: Si habuero omnem fidem I Cor. 13., etc. Per fidem.··AUG., Ench., c. 107. Ipsa est fides Christi quam commendat Apostolus quæ per dilectionem operatur.'

ROM 3:31 Multiple spaces in '3.31··Absit.··Lex enim non destruitur, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. Statuimus.··Quia ostendimus completum quod lex dicit, vel statuimus, id est firmamus, quia hæc gratia fidei est, qua lex impletur, lex quæ sine fide infirma esset. Legis enim status firmatur, quia mystica et cæremonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus pertinebat, in Evangelio additur. et quod lex venturum promittebat, fides Evangelii advenisse testatur. Mystica ergo et pro mittentia, in Evangelio impleta sunt secundum spiritualem intelligentiam, littera autem occidens tollitur.'

ROM 4:1 Multiple spaces in '4.1··Secundum carnem.··Id est ex operibus legis. Quasi dicat: Dicemus quod fuit justus ex eis? non, quia si ex carnali observatione est justus, habet gloriam æternam quæ ex justitia sequitur: sed a se habet eam, non a Deo. Vel, hæc justificatio est in opinione hominum, et non apud Deum. Ad Deum autem habet gloriam: non ergo ex operibus justificatus est. Si ergo non ex operibus justificatus est, unde justificatus est? Sequitur et dicit unde, etc.'

ROM 4:3 Multiple spaces in '4.3··Credidit.··Credere, sufficiens causa fuit ei justitiæ, et est aliis, sed tamen qui habet tempus operandi, ei non dabitur merces secundum gratiam tantum, sed secundum debitum operationis suæ; sed ei qui non habet tempus operandi, si credit, sola fides sufficit ad justitiam, et ita ad salutem secundum gratiam propositam omnibus, vel secundum quod Deus legem ante posuit.'

ROM 4:4 Multiple spaces in '4.4··Ei autem,··etc. Quasi dicat: Abraham est justus ex fide: sed ei qui operatur illa carnalia, vel aliqua bona ut gratiam mereatur, si merces est ei, non est ex gratia, sed ex meriti sui debito. Illi vero qui non facit hæc carnalia vel aliqua bona, sed tantum credit, fides sufficit ad justitiam, et ita attribuit aliis quod dixit Abraham, scilicet quod si est justus ex operibus, habet gloriam, sed non apud Deum, et ideo ex fide. Secundum gratiam.··Si gratia est, gratis datur seu gratis constat. Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua et inveniuntur omnia mala. Sed secundum debitum.··AUG. Non tibi blandiaris de meritis, etc., usque ad ipsius dono et largitione faciamus.'

ROM 4:5 Multiple spaces in '4.5··Credenti autem,··etc. Non dicit ei. Credit enim illi qui credit vera esse quæ ille loquitur, quod et mali faciunt. Credere illum est credere quod ille sit Deus, quod et diaboli faciunt. Sed credere in eum, est illum credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et ejus membris incorporari. Secundum propositum.··Quasi dicat: Sine operibus præcedentibus justificatur impius, et hoc secundum propositum gratiæ Dei, id est, secundum gratiam Dei propositam omnibus credentibus, vel secundum quod Deus longe ante posuit.'

ROM 4:7 Multiple spaces in '4.7··Remissæ.··Remittere, tegere, non imputare, ejusdem rationis et sensus sunt verba. Iniquitates.··Intelligitur per iniquitates originale peccatum, scilicet fomes peccati, qui dicitur concupiscentia vel concupiscibilitas, sive lex membrorum, sive languor naturæ et aliis nominibus. Et illa ante baptismum culpa est et pœna, post baptismum autem pœna et non culpa, quæ parvulum habilem concupiscere, sed, non concupiscere, facit: adultum vero etiam concupiscere, quæ quidem in baptismo remittitur et transit secundum reatum, sed remanet secundum actum. Originale autem dicitur, quia ex vitiosa originis nostræ conditione trahitur, et quia ex vitiosa lege concipiendi ex peccato primi hominis accidenti concepti sumus, id est, carnis concupiscentia, ideo peccati rei sumus quod originale dicitur. Tecta sunt peccata.··AUG. Non sic intelligatis quod dixit: peccata cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant. Tecta ergo dixit, ut non viderentur, Dei autem videre peccatum, punire est.'

ROM 4:9 Multiple spaces in '4.9··In circumcisione,··id est, tempore circumcisionis reputata est fides Abrahæ ad justitiam.'

ROM 4:10 Multiple spaces in '4.10··Sed in præputio,··id est, tempore præputii.'

ROM 4:13 Multiple spaces in '4.13··Non enim per legem promissio.··Promissiones aliæ sunt factæ Christo quam Abrahæ. Abrahæ enim factæ sunt ita, ut qui eum ita imitarentur, a Christo benedicerentur, Christo autem non sic, sed ita ut non tantum esset exemplar et forma institutionis morum et operum, sed quod benediceret benedictione æterna imitantibus eum. Semini ejus.··Id est credentibus omnibus qui sunt semen Abrahæ, non carne, sed imitatione. Vel Christo cui facta dicitur promissio, quia in eo implenda erat.'

ROM 4:14 Multiple spaces in '4.14··Si enim,··etc. Quasi dicat: Vere Abraham non est hæres mundi per legem: quia filii ejus per legem, non sunt ii qui filii dicuntur hæredes, scilicet quod ipse habet possidentes. Nam si hoc esset, hæc inconvenientia inde sequerentur: Quod fides esset frustrata, qua constat justum fuisse Abraham, quod promissio esset abolita, id est inexpleta, ut nulli sint hæredes: lex enim nullos facit hæredes, nam potius iram operatur, ita prævaricationem; nam ex ea est prævaricatio, quia sine ea non est. Ideo quia si ex lege ista sequerentur: tunc ex fide sunt hæredes, et sic est firma promissio.'

ROM 4:15 Multiple spaces in '4.15··Lex iram operatur.··Ut reos faceret delinquentes, non efficienti causa, sed non adjuvante gratia, vel reos faceret temporalibus pœnis iram operaretur, quia prævaricationem, quod qualiter sit, aperit, dicens: Ubi enim,··etc. ORIG. Ostendit quod prævaricatio esse non possit nisi lex fuerit; non tamen si lex sit, omni genere prævaricatio erit: potest enim fieri ut sit lex, et prævaricatio non sit, at non e converso. Nec prævaricatio.··Non ait: Non est iniquitas. Omnis enim legem præteriens iniquus, sed non e contra. Qui enim legem non acceperunt, iniqui dici possunt, prævaricatores autem dici non possunt.'

ROM 4:16 Multiple spaces in '4.16··Non ei qui ex lege.··Quia hic talis a gratia excidit, et ideo causa fidei a lege recedendum est, ut firma sit promissio: lex enim sine gratia promissionis non solum non aufert, verum etiam auget peccatum.'

ROM 4:18 Multiple spaces in '4.18··Qui contra spem.··Incipit commendare fidem Abrahæ, ut imitemur eum qui per fidem justitiam et talem promissionem accepit. Sic erit semen,··etc. Sciendum quoniam Abraham Deum prius trinum et unum cognovit, et per hoc fidei meritum, omnium peccatorum remissionem adeptus est. Post justitiam vero, ut multarum pater fieret gentium, a Deo promissionem accepit. Deinde facta fuit sibi rursus promissio quod ita fieret semen suum sicut stellæ, etc.'

ROM 4:19 Multiple spaces in '4.19··Non est infirmatus.··Aliqui ratione mundi inflati, Deum neglexerunt: ideo quæ mundo sunt impossibilia, Deus fecit, ut per hæc credentes, salvarentur.'

ROM 4:20 Multiple spaces in '4.20··In repromissione.··Isaac contra naturam humanæ generationis promissus, in signum fuit Dei Filium contra humanam naturam nasciturum ex homine: filiosque hominum per spiritum regenerationis ex peccatoribus filios Dei, ex mortalibus immortales generandos.'

ROM 4:24 Multiple spaces in '4.24··In eum qui suscitavit Jesum,··etc. Sermonem de Domino apte aggressus est, et ait, non propter peccata sua mortuus est, nam hoc modo non debuisset resurgere, sicuti neque quispiam ante illum, sed propter peccata nostra, ut nos ab eis liberaret. Quemadmodum et Abraham ac Saræ matricem senectute ac sterilitate jam emortuos vitæ restituit, filiorumque procreationi.'

ROM 4:25 Multiple spaces in '4.25··Qui traditus.··Mors Christi sola interitum veteris vitæ signat, et in sola resurrectione nova vita significatur, quæ a justificatione incipit, et in immortalitate perficietur.'

ROM 5:1 Multiple spaces in '5.1··Ex fide.··Superius dixit, justificati gratis per gratiam, ne ipsa fides superba sit. Non dicat fidelis: ut merear justificationem, habeo fidem: respondetur enim ei: quid habes quod non accepisti? Pacem habeamus,··qui ei reconciliati per ministrum gratiæ Christum.'

ROM 5:2 Multiple spaces in '5.2··Per quem.··Enumerat beneficia quæ a Christo habentur.'

ROM 5:3 Multiple spaces in '5.3··Tribulatio.··Quod tribulatio non tollit patientiam, facit charitas quæ est proprium donum Spiritus sancti. Spem.··Id est certitudinem gloriæ futuræ, quæ humanæ rationi vana videtur: sed testimonio virtutis, id est patientiæ vel miraculorum, firmatur.'

ROM 5:5 Multiple spaces in '5.5··Spes autem.··Quia est in Deo qui non fallit, non in homine mendace, cujus spei pignus est Spiritus: legitur enim: Fons aquæ tuæ sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi Eccli. 5.; ipse est Spiritus, quem non possunt accipere mali, et charitas est, quam habere et malus esse non potest aliquis. Sed nomen Christi habere et baptismum, corpus Domini sumere, et cætera sacramenta habere, et malus esse potest. Charitas ergo est proprium donum Spiritus, et singularis fons. Charitas Dei.··Vel Deus late nos diligit: et hoc habemus in cordibus nostris per Spiritum qui facit nos intelligere charitatem Dei erga nos.'

ROM 5:6 Multiple spaces in '5.6··Ut quid enim.··Cum Deus nos diligat, vel nos eum per Spiritum, spes implebitur: quia nisi ita sit, frustra est passus Christus. Et hoc est cur Christus pro impiis, id est pro dilectione impiorum vel pro vice eorum, pro impiis, non qui olim fuissent, et non tunc, sed cum essemus infirmi in peccatis. Secundum tempus,··id est, per triduum tantum, ne desperes de ejus potentia cujus apparet in morte benevolentia: a quo tales arrhas accipimus, quod donavit impiis mortem suam, qui servat justis vitam suam. Mortuus est pro te, o homo mortalis, ut vivas cum illo. Suscepit mortem nostram, ut donaret nobis vitam suam: accepit ex te, unde moreretur pro te. Induit se, ubi pro te moreretur: induet te, ubi cum illo vivas. Induit se carne mortali in virginitate matris: induet te vita perenni in æqualitate Patris.'

ROM 5:7 Multiple spaces in '5.7··Vix.··Dicit, pro justo.··Forsitan pro bono: ostendit utrumque difficile et rarum, sed alterum difficilius et rarius. Pro justo,··etc. Justus pro exercitio, qui et bonus; sed est et bonus qui non justus, id est qui natus est in simplicitate: innocens qui nondum laboravit, ut amplificaret se bonis, ut sunt parvuli in baptismo mundati; et licet justus melior, causa tamen innocentiæ miserabilior quam justitiæ, quia non est hujusmodi justitia sine severitate.'

ROM 5:8 Multiple spaces in '5.8··Cum adhuc.··Ecce dum oderat secundum peccata, amabat secundum quod opus ejus: quod et fecit ante mundi constitutionem. Dicendum erat quantum nos dilexit, ne desperaremus; et quales, ne superbiremus. Fuit et alius modus possibilis Deo qui omnia potest, sed nullus nostræ miseriæ sanandæ convenientior. Quid enim nos tantum erigit, et a desperatione immortalitatis liberat, quam quod tanti nos fecit, ut homo pro nobis moreretur?'

ROM 5:9 Multiple spaces in '5.9··Multo igitur.··Gravius est pro peccato mori et peccatum tollere, quam jam justos etiam cooperantes salvare. In sanguine.··Quia sic superatur justitia diabolus, non potentia. Justitia, quia immeritum, scilicet Christum diabolus occidit: unde et alios jure perdit. Non potentia, quia diabolus amator potentiæ, desertor justitiæ est, in quo homines magis eum imitantur. Placuit igitur Deo ut non potentia, sed justitia vincens hominem erueret, in quo homo eum imitaretur: postea vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus.'

ROM 5:10 Multiple spaces in '5.10··Inimici essemus.··Non quoquomodo peccatores. Reconciliati sumus.··Quia prius juste eramus sub potestate diaboli natura depravata peccato.'

ROM 5:12 Multiple spaces in '5.12··Propterea.··Dixit per Christum esse justitiam et vitam. Et quod possit esse per eum, per similitudinem in minori probare intendit. Per unum.··Adam scilicet non unam Evam dixit Apostolus: consuetudinem tenens, dum successionem posteritatis humanæ (quæ peccato et morti ex eo venienti succumbit) non mulieri, sed viro attribuit. Non enim ex muliere posteritas, sed ex viro nominari solet. Vel, quia mulier de viro est, et utriusque una caro. Sive ergo ab Eva, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet: et per hoc Apostolus peccatum originale propagationis intelligi voluit cujus princeps Adam, non imitationis, cujus princeps diabolus; unde: Invidia diaboli mors intravit in hunc mundum. In omnes homines.··Quia etiam ante legem, cum non ita videretur lege non docente; imputa batur quidem peccatum apud homines, sed non apud Deum ut putabant peccatores apud quem putabatur impune futurum, cum nesciretur judicaturus: sed ubi lex data est, noverunt Deum curare humana et judicare. Ante non imputabatur, sed regnavit mors secure, possidente homines diabolo pro impunitate credita usque ad Moysen per quem rediit cognitio unius Dei. Regnavit ergo mors (ut habet alia littera), non tamen in omnes, sed in similes prævaricatori Adæ, qui, neglecto Deo, creaturæ servierunt, sicut ille loco Dei, diabolo consensit. Tales erant fere omnes usque ad legem. Perpauci, ut Abraham, uni Deo servierunt, et in eos non regnavit mors, imo sub spe servati sunt in adventu Christi liberandi.'

ROM 5:13 Multiple spaces in '5.13··Usque ad legem,··etc. Id est quia nec lex potuit auferre peccatum, sed auxit, sive naturalis, sive scripta: sed non imputabatur, id est ignorabatur: regnavit tamen usque ad Moysen, id est legem: quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre, quæ regnat dum non sinit reatus peccati ad vitam æternam venire, sed ad gehennam trahit. Hoc regnum sola gratia Christi destruxit etiam in antiquis: præter quos in omnes regnavit: etiam in eos qui non sua propria voluntate peccaverunt, sicut Adam, sed originali vitio tenebantur ut pueri.'

ROM 5:14 Multiple spaces in '5.14··Sed regnavit.··Non imputabatur, sed effectus indicabat, quia mors corporalis regnavit quotidie per aliquas passiones, tandem dissolvendo usque ad Moysen, cum minus videretur. Qui est forma.··Adam est forma Christi: quia sicut ille est pater omnium secundum carnem, sic Christus secundum fidem; et sicut ex latere illius formata est Eva, sic ex hujus latere profluxerunt sacramenta, per quæ salvatur Ecclesia. Ideoque sicut ille communicare potuit filiis suis peccatum et mortem, sic iste suis justitiam suam et vitam, et etiam iste plus boni suis confert, quam ille mali: et ideo magis potest salvare quam ille perdere.'

ROM 5:15 Multiple spaces in '5.15··Sed non sicut,··etc. Forma est in hoc, quod unus emendat, unus peccavit, sed causa Adæ non talis est qualis Christi: quia unum est delictum Adæ, quo multi, id est similiter prævaricantes mortui sunt, sed Christi gratia in plures: quia et in hos, et in non similiter prævaricantes.'

ROM 5:17 Multiple spaces in '5.17··Si enim.··AMBR. Mors regnavit, non regnat, quia qui per legem, etc., usque ad non enim generalis damnatio vel justificatio in omnibus. Per unum regnavit,··etc. Quia quas vires in illo habuit, in omnes posteriores exercuit, quorum materia fuit: sicut et culpa, quæ ejus solius fuit; in omnes transfusa est. Multo magis,··etc. Quia æternaliter, cum in eis regnaverit mors temporaliter et cum fine.'

ROM 5:18 Multiple spaces in '5.18··Per unius justitiam,··etc. Non quod omnes geniti ab Adam regenerentur per Christum, sed sicut nullius carnalis generatio est nisi per Adam, sic spiritualis nullius nisi per Christum. Si qui essent præter Adam generati, et si qui præter Christum regenerati, non diceret omnes et omnes.··Sicut autem nullus homo præter illam generationem, sic nullus justus præter istam. Eosdem post dicit multos.'

ROM 5:19 Multiple spaces in '5.19··Sicut enim,··etc. Determinat delictum unius et justitiam unius, ut sicut ille merito peccati perdidit, ita iste merito justitiæ nos liberasse videatur. Ita et per unius,··etc. Hominis ait, non, Dei vel Verbi fidem, ne putes antiquos justos in solo Verbo Dei, id est solius Verbi fide sine fide incarnationis liberari.'

ROM 5:20 Multiple spaces in '5.20··Lex autem,··etc. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia: hic addit quod et a peccato legis liberat, id est prævaricatione, ut Judæi Christo magis sint obnoxii; quasi dicat: Prima est justificatio, lex autem latenter intravit. AMBR. Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege, etc., usque ad Deus omnia dimisit. Lex autem subintravit.··Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam quasi: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere non potest: ideo natus est Christus, id est gratia quæ sanaret. Ut abundaret delictum.··Ut scilicet qui in sordibus erat prævaricando magis sordesceret, ut mediocris pædagogum haberet, perfectus signum, et durus sentiret flagellum. Superabundavit.··Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit: et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia in æternum.'

ROM 5:21 Multiple spaces in '5.21··Sicut regnavit peccatum in mortem.··Non addit, per unum vel per Adam: quia non de illo solum agit quod ex Adam traxerunt homines, sed et de eo quod sua voluntate addiderunt. Sed cum dicit: Gratia regnet,··addit, per Jesum Christum,··etc., quia per eum non tantum originalis, sed et voluntariorum fit remissio peccatorum.'

ROM 6:1 Multiple spaces in '6.1··Permanebimus.··Hoc perversi accipiunt ex illo: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia.··Hoc dicere est esse ingratos gratiæ. Et quia gratia viget, ubi delictum abundavit, non est permanendum in peccato, ut quidam æstimant pro majori gratia. Non enim peccantis merito, sed subvenientis auxilio superabundavit gratia, ubi abundavit delictum. Non ergo permanendum in peccato, sed potius debemus et possumus esse peccato quasi mortui et sepulti per ipsam gratiam et resurgere in justitiam, et post, in vitam æternam.'

ROM 6:2 Multiple spaces in '6.2··Mortui sumus.··Id est liberati a peccato per baptismum, ut jam non dominetur in nobis per gratiam. Mori enim peccato, est liberari a peccato. Quomodo adhuc,··etc. Cum enim hoc præstiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud facimus si vivimus in eo, nisi ut gratiæ simus ingrati?'

ROM 6:3 Multiple spaces in '6.3··An ignoratis.··Mortui peccato quod fit in baptismo, non debemus ei iterum vivere, ut iterum mori sit ei necesse: quia in morte Christi, id est, in similitudine mortis Christi ut sicut semel mortuus est carne, et semper vivit, ita nos semel mortui malo per baptismum, semper vivamus bono. Vel in morte dicit: quia mors est causa hujus purificationis.'

ROM 6:4 Multiple spaces in '6.4··Consepulti.··Quidquid gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione, in ascensione, in sedere ad dextram, ita gestum est, ut his rebus mystice non tantum dictis, sed etiam gestis configuretur vita Christiana. Attende singula Christi, qui vixerat vetus homo secundum pœnam, famem, sitim et hujusmodi, non secundum culpam: hoc modo vetustatem finivit et disposuit, ut dolorem crucis sustinens, sic haberet membra distenta et fixa, ne ad priores actus moverentur, a quibus etiam sepultus quievit, humanis subtractus aspectibus, exigens a nobis, ut vetustatem peccatorum cum dolore et gemitu pœnitentiæ deponamus: membra per continentiam et justitiam confixa sint, ne ad priora mala redeamus, a quibus ita perfecte quiescamus, ut nec eorum visio, nec memoria habeatur: et non solum hoc a nobis exigit in sacramento passionis, sed et eum si volumus imitari, efficit. Surrexit a mortuis.··Mors et resurrectio Christi etiam sacramenta sunt.'

ROM 6:6 Multiple spaces in '6.6··Vetus homo.··Id est, veteres actus sunt crucifixi, id est, mortui. Vetustas nostra et maledictio in duobus consistit, scilicet, in culpa et pœna. Christus autem sua simpla vetustate nostram duplam consumpsit. In sepulcro enim uno die et duabus noctibus quievit. Per unum diem simpla ejus vetustas signatur, per duas vero noctes gemina nostra; unde: Culpam nostram Christus delevit præsentem, præteritam, et futuram. Præteritam remittendo, præsentem ab ea retrahendo, futuram ut vitaremus gratiam conferendo. Pœnam quoque similiter consumpsit, gehennalem prorsus delendo, ut eam vere pœnitentes non sentiant. Temporalem vero non penitus quidem tulit: manet enim fames, sitis, mors et hujusmodi; sed regnum et dominium ejus dejecit, et in novissimo penitus exterminabit.'

ROM 6:9 Multiple spaces in '6.9··Scientes quod Christus.··AUG. Unus resurrexit jam non moriturus. Resurrexit Lazarus, sed moriturus; resurrexit filia archisynagogi, sed moritura; resurrexit filius viduæ, sed moriturus: resurrexit Christus non moriturus. Audi Apostolum, Christus resurgens,··etc. Talem spera resurrectionem, et propter hoc esto Christianus, non propter felicitatem terræ hujus.'

ROM 6:10 Multiple spaces in '6.10··Quod enim mortuus est peccato.··AUG. Sacramentum baptismatis Apostolus commendat, ut quomodo ille semel moriendo similitudine peccati mortuus prædicatur, ita quicunque fuerit in illo baptizatus, eidem rei, cujus illa fuit similitudo, moriatur, id est, peccato; et vivat a lavacro renascendo, sicut ille a sepulcro resurgendo.'

ROM 6:11 Multiple spaces in '6.11··Ita et vos.··Quidquid supra dixit esse hominibus per gratiam Christi, hic Romanis attribuit.'

ROM 6:12 Multiple spaces in '6.12··Non ergo.··Quia supra dixit nos mortuos esse peccatis, et non debere vivere in eo, cum nemo sine peccato: determinat a quibus maxime est cavendum, quasi concludat quod supra quærebatur: Permanebimus in peccato. Obediatis concupiscentiis.··Concupiscentia aliquando nomen est fomitis, scilicet vitii innati; aliquando actus interioris, qui est etiam in primo motu, qui dicitur propassio, et in secundo qui dicitur delectatio, et in tertio qui dicitur consensus. Hic non prohibet concupiscentiam, quæ est in primo motu, quia non est in potestate nostra quando surgat: sed Dei gratia compescere possumus, ne usque ad delectationem et consensum perveniat, quod prohibet.'

ROM 6:15 Multiple spaces in '6.15··Quid ergo?··Quia lex a Deo, peccat qui eam dimittit pro gratia. Quid ergo? Peccabimus.··Quia non sub lege, quæ terret, sed sub gratia, quæ bene promittit? quid ergo? peccabimus? Hoc quidam, qui legem quasi cohærentem vel cœrcentem prædicant, et tenendam.'

ROM 6:16 Multiple spaces in '6.16··An nescitis quoniam,··etc. Ne Deum profitentes verbis, facti simus diaboli, præmonet nos esse servos ejus cujus voluntatem facimus.'

ROM 6:17 Multiple spaces in '6.17··Gratias autem Deo,··etc. Et eorum mutationem ostendit, et quam sit ei hoc gratum aperuit, Deo hymnum offerens. Eratis enim, inquit, servi peccati: vestra autem sponte liberaque animi voluntate illius dominium excussistis, et spiritualem doctrinam amplexati estis. Formam doctrinæ.··Nostra doctrina est forma, quæ imaginem Dei deformatam restituit.'

ROM 6:19 Multiple spaces in '6.19··Humanum,··etc. Hactenus ostendit Apostolus non esse peccandum. Hic dicit quid deinceps sit agendum ut scilicet serviatur justitiæ, de qua nullus est qui possit se excusare, quia nullus est qui non possit bene operari, saltem voluntate: quod idem est per gratiam. Sicut enim exhibuistis,··etc. AUG. Si non plus, vel quantum tunc, ne fides quasi aspera et importabilis fugeretur. Sicut tunc nullus timor cœgit, sed libido voluptasque peccati duxit, sic modo delectatio justitiæ adultæ, etsi nondum perfecta; unde dixit: Humanum. Ita nunc.··Quia plus etiam deberet amari justitia, quam tunc fuit iniquitas, ut pro justitia toleret homo dolores, et contemnat omnia, etiam mortem.'

ROM 6:20 Multiple spaces in '6.20··Liberi.··Libertas servi est, quando eum peccare delectat, quod est ex libero arbitrio. Liberaliter servit, qui voluntatem Domini libenter facit; sic et justitiæ libere servit, qui amat, qui lætatur.'

ROM 6:21 Multiple spaces in '6.21··Quem ergo fructum.··Hæc rememoratio facit priora abhorrere, et magis obnoxios gratiæ. Erubescitis.··Est enim quædam temporalis confusio, scilicet, perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et erubescendo corrigentis. Finis illorum,··etc. Quia mors est digna retributio pro peccato: sed vita æterna, quæ est finis justorum, sola gratia datur per Christum, quia et merita ex gratia, et reddetur gratia pro gratia.'

ROM 6:22 Multiple spaces in '6.22··Nunc vero liberati.··AUG. Liberos dixit justitiæ, non liberatos: nunc a peccato non liberos, ne sibi hoc tribuant, sed dicit proinde liberatos, ad sententiam Domini: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis Joan. 8.. Stipendia.··Merito stipendium, quia militiæ diabolicæ mors æterna tanquam debitum redditur. Cui redderet coronam justus Judex, si non donasset gratiam misericors Pater? quomodo ista debita redderetur, nisi prius illa gratia gratuito donaretur? AUG. Cum genus humanum peccata longe separaverint a Deo, per mediatorem, qui solus sine peccato natus est, vixit et occisus est, reconciliari nos oportebat, ut et humana superbia per humilitatem Dei argueretur ac sanaretur, et demonstraretur homini quam longe a Deo recesserat, etc.'

ROM 7:1 Multiple spaces in '7.1··An ignoratis.··Hactenus de vi gratiæ: nunc, quod lex ultra non est tenenda, et agit de fine legis, et priori ejus inutilitate: non ergo mirentur Romani quia Apostolus dicit: Non estis sub lege, sed sub gratia:··supra dicebatur non justificare, hic debere cessare; quia data usque ad Christum. Ordo: An ignoratis hoc scilicet: quia lex naturalis in homine dominatur quanto tempore vivit, quod non debetis ignorare; quia legem scitis, et ego loquor scientibus legem? in qua quod dico manifestatur, si spiritualiter intelligatur, vel lex Moysi dominatur in homine, ut ei obediat; quia et vos scitis legem Moysi, scientibus enim,··etc. Et sic dupliciter potest legi littera, vel de lege naturali, vel de lege Mosaica. Vivit.··Mortua enim dicitur lex, cum cessat ejus auctoritas.'

ROM 7:2 Multiple spaces in '7.2··Nam quæ sub viro.··Ut firmet animos eorum, exemplo humanæ legis utitur. Sciunt legem Romani, quia non sunt Barbari, sed naturalem justitiam comprehenderunt, partim ex Græcis, sicut Græci et Hebræi.'

ROM 7:3 Multiple spaces in '7.3··Igitur vivente marito,··etc. Si servans legem mortuam, vult esse fidei, adulter est in utroque, nec prodest ei Christus. Si autem mortuus fuerit vir.··Sic finita lege non prævaricatur, qui ad Christum transit dimissis figuris.'

ROM 7:4 Multiple spaces in '7.4··Per corpus Christi.··Quia Christus fuit impletio et veritas: legalia vero figura et umbra Christi fuerunt, et eorum quæ in Christo impleta sunt.'

ROM 7:5 Multiple spaces in '7.5··Cum enim essemus.··Hic quatuor actus hominis ponit, ante legem, sub lege, sub gratia: deinde in alia vita ubi nullum bellum.'

ROM 7:6 Multiple spaces in '7.6··Nunc autem,··etc. AUG. In præcedenti similitudine tria sunt: vir, etc., usque ad quod eum non vincant. A lege mortis.··Aucta est enim concupiscentia cum lex prohiberet ubi non erat fides, et ad cumulum peccatorum, prævaricationis crimen adjectum est; quia ubi non est lex, nec prævaricatio. In novitate spiritus.··Operibus novi hominis, quæ non nostris viribus vel lege attingimus, sed gratia, scilicet spiritus in quibus sic est immorandum, ut nihil addatur de legis operibus, quæ vetusta sunt.'

ROM 7:7 Multiple spaces in '7.7··Quid ergo dicemus.··Quandoquidem lex mortis est et auxit vires peccati, detinens a bona operatione; videtur ergo lex peccatum, id est docens peccare, vel talis pro qua donata peccavit auctor ejus, quasi malæ rei. Non, sed potius bonum est: peccatum fecit agnoscere, quia prius nesciebantur quædam vel esse peccata, vel adeo esse gravia, vel esse punienda. Absit. Sed peccatum.··Ostendit legem non esse peccatum, sed indicem peccati: ut sic anima reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. AUG. Absit.··Uno verbo legem absolvit, etc., usque ad magna est Apostoli defendentis auctoritas. THEOD. Illud autem, Non cognovi,··et Nesciebam,··non hic ignorationem omnino significant, sed hoc dicit: Naturalis discretionis exactiorem cepi cognitionem per legem. Nam concupiscentiam.··Hoc legit Apostolus generale, unde omnia. Bona lex, quæ dum hoc prohibet, omnia prohibet. Concupiscentiam.··Aliqui generalem intelligunt. Alii illam de qua in Decalogo: Non concupisces rem proximi tui vel uxorem Exod. 20.. Generalem, quia ex ea omne malum. Nesciebam.··In sua persona generalem agit causam.'

ROM 7:8 Multiple spaces in '7.8··Occasione autem accepta.··Quia talis est nostra carnalitas, ut ardentius desideret prohibita: quibus non memoratis, jaceret quasi sopita. Et diabolus videns legem in auxilium hominibus datam, magis exarsit et magis institit, ut eam verteret illis in perniciem, cum prius quasi secure possidens minus tentaret, vel occasione accepta in ipsis rebus, ut visa muliere vel auro. AUG. Minor erat concupiscentia quando ante legem securus peccabas, etc., usque ad omnis est, quando transcendit legem. AMBR. Omnem concupiscentiam,··dicens, cuncta peccata signat. Erat enim ante peccatum, sed non omne, quando crimen prævaricationis adhuc deerat. Sed omne peccatum modo accessit, quia etiam prævaricatio. AUG. Aucta est enim concupiscentia ex prohibitione legis, quando adhuc gratia deerat liberantis.'

ROM 7:9 Multiple spaces in '7.9··Ego autem vivebam.··Patet: quia non ex sua, sed ex persona hominis generaliter loquitur. Ego autem vivebam.··Nota duos homines in eodem, interiorem et exteriorem, id est rationem et fomitem, qui est in carne. Interiorem dicit consentire legi, et ejus testimonio bonam esse legem approbat. Exteriorem vero contra interiorem et contra legem repugnare et captivare et per legem majorem potestatem peccandi habere. Sed cum venisset,··etc. Hic secundus actus sub lege. Id est: Hic loquitur Apostolus in statu hominis positi sub lege. Revixit.··Cœpit apparere et rebellare. Revixit,··ait, non vixit. Vixerat enim aliquando in paradiso, quando contra præceptum datum satis apparebat admissum. Sed cum homines nati peccatores sine mandato viverent, tanquam mortuum latebat sine cognitione, quia sine cohibitione: sed data lege, in notitia hominis revixit, quod in notitia primi hominis aliquando vixerat.'

ROM 7:10 Multiple spaces in '7.10··Inventum.··Ante erat sibi ignoratus peccator, sed modo factus manifestus sibi prævaricator. Nam.··Quasi dicat: Quomodo mihi datum est ad mortem? Quia per illud seductus falsa dulcedine. Occasione accepta,··etc. Quod concupiscitur, fit dulcius dum vetatur, et sic fallit peccatum per mandatum. Ex prohibitione, namque ubi charitas deficit desiderium mali crescit: quo acto dulcius fit quod prohibetur, et ita fallit falsa dulcedine. Fallax enim dulcedo est, quam plures atque majores pœnarum amaritudines sequuntur. Seduxit.··A bono ad malum traxit, et per hoc ad æternam damnationem perduxit. Occidit.··AUG. Gladio tuo quem portabas, etc., usque ad esto ergo humilis et poteris vincere.'

ROM 7:12 Multiple spaces in '7.12··Itaque lex quidem.··Ipsa est sancta, sane docens. Et mandatum,··id est quod per eam præcipitur. Sanctum,··in se. Et justum,··id est justificans peccatorem. Et bonum.··Id est utile, acquirens vitam. Et cum constet mihi quod lex bona, et tamen ex ea mihi mors, ut supra dictum est, ergo quod bonum est, factum est mors, id est datur mihi a Deo, ita ut sit efficiens causa mortis? Non: sed fomes est efficiens, qui bonam rem vertit in malum.'

ROM 7:13 Multiple spaces in '7.13··Ut appareat peccatum.··Non dico, ut sit, quia etiam erat, quando non apparebat, ut supra. Concupiscentiam nesciebam. Non dixit, Non habebam. Per bonum.··Legem. Non utique efficientem peccatum, sed potius demonstrantem et prohibentem illud. Ut fiat supra modum.··Quia per legem non defecit, sed magis solitis cupiditatibus crevit.'

ROM 7:14 Multiple spaces in '7.14··Ego autem.··Hucusque legem excusavit, quod non debet refundi in eam culpa; hic dicit, quod nec in principalem naturam, id est rationem, secundum hic quod a Deo habet; et ita non in Creatorem, sed in homines, qui ex se vitiati sunt, ut pravis motibus resistere nequeant. Carnalis sum.··Non indecenter hoc etiam de seipso dicit Apostolus, secundum carnem quandiu hic vivit, propter carnis motus. Et hoc bene dicit omnis sanctus. Venundatus sub peccato.··Et hoc ex culpa primi hominis, qui pro delectatione cibi vetiti, se et omnes alios vendidit. Vel, sub peccato, id est servi peccati sint. Vel unusquisque vendidit se consuetudine propriæ voluntatis.'

ROM 7:16 Multiple spaces in '7.16··Quod enim operor.··Probat, quod servus est peccati: quia quod operor secundum exteriorem dimittendo bona vel faciendo mala, intelligo secundum interiorem non esse operandum. Vere operor quod non intelligo, quia et dimitto bonum quod volo, et facio malum quod nolo. Non intelligo.··Quia aliud video me per legem scire, et aliud agere. Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod.··Subjectus peccato, facit quod non vult. Facio.··Concupisco, non quod post concupiscentiam Apostolus eat, et eum ad mala trahat: luctabatur, non subjugabatur: de se hoc tibi proponit, ne de hoc desperes in te.'

ROM 7:17 Multiple spaces in '7.17··Nunc autem.··Jam redemptus: jam accepta gratia Christi qui fuit ante sub peccato venundatus. Non ego.··Libera est mens, caro captiva. Habitat,··etsi non consentiendo ei, vivit ex fide. Sunt desideria, sed si non regnant ipse non facit, faceret autem si consentiret. Sed quod habitat in me.··Quomodo habitat, cum non sit substantia sed privatio boni? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum. Ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinæ sententiæ datæ in Adam, cujus consortio anima maculatur peccato.'

ROM 7:18 Multiple spaces in '7.18··Nam velle.··Velle non: quia velle bonum adjacet mihi, quia juxta carnem jacet et quiescit, impotens surgere ab bonum operandum. Juxta: quia naturale est quodammodo bonum velle per rationem, sed tale est hoc velle, quod semper vi carnis superatur: velle autem Dei carnem superat. Velle.··Bona sunt quæ jubet lex, adeo ut naturaliter amet, et facere velit, sed deest virtus perficiendi. Velle.··AUG. Semper bonus vult penitus non concupiscere, sed nunquam hoc perficit in hac vita. Perficere.··Non ait facere, sed perficere, quia non nihil facit. Agit bonum: quia concupiscentiæ non consentit; sed non perficit ut omnino non concupiscat, sic et hostis agit malum, dum movet desiderium, sed non perficit, quia non pertrahit ad malum.'

ROM 7:19 Multiple spaces in '7.19··Non enim quod volo.··Bonum perficere non invenio, quia nec bonum illud quod volo. A parte a qua minus videretur ostendit, sed econtrario malum, quia etiam illud quod nolo, etc. Vel, non invenio bonum, quia non est ibi. Multi enim stulti non inveniunt bonum in aliqua re, quod tamen est ibi. AUG. Aliud est non concupiscere, aliud post concupiscentias suas non ire. Non concupiscere, omnino perfecti est; post concupiscentias suas non ire, pugnantis est, luctantis est. Ubi fervet pugna, quare desperatur victoria?'

ROM 7:20 Multiple spaces in '7.20··Si autem,··etc. Concludit superiorem sententiam: ergo ego non operor illud, scilicet malum, ex quo prior quæstio concluditur, scilicet quod consentit legi Dei. Sed quod habitat in me peccatum.··Pressus peccato ejus voluntatem facit quod tamen est vitio hominis. Hoc dicit, ut notet de quantis Deus hominem eruit.'

ROM 7:21 Multiple spaces in '7.21··Invenio igitur.··Dixerat legem bonam, naturam bonam quæ idem vult et ei consentit: hic adjungit bonam legem bonæ naturæ adjutricem; et tamen exterior homo conjuncta illa duo vincit: ut homo per neutrum posse evadere videns, obnoxius sit gratiæ. Volenti.··Tantum: quia perficere non possum, quia malum rationi prope est, insidians in carne est quasi ad januas animæ, et aliud cogit facere, quam vult homo et lex.'

ROM 7:22 Multiple spaces in '7.22··Secundum interiorem.··AMB. Quia caro ex Adam traducitur peccatum in se habet, si anima traduceretur, et in ipsa habitaret peccatum: quia anima Adæ peccavit, si vero anima peccatum in se haberet, homo non se cognosceret.'

ROM 7:23 Multiple spaces in '7.23··Video autem.··AUG. Ad corpus mortis pertinet, ut lex membrorum repugnet legi mentis dum caro adversus spiritum concupiscit. Sed lex peccati non regnat, cum non obeditur desideriis ejus. Legem in membris.··Recte fomes peccati lex dicitur: quia legitime factum est, ut qui non obedivit suo superiori, ei non serviat suum inferius, id est caro. Captivum.··Ex carne, ex parte: quia mens repugnat, et condelectatur legi Dei. Sic de ipso Apostolo legitur: mens non consentit peccato, mors contendit, mens non consentit. Est in me quiddam mortuum, quiddam vivum: quid inde sperandum?'

ROM 7:24 Multiple spaces in '7.24··Infelix.··Non in mente, sed in carne. Quis me liberabit?··Liberabitur cum mortale hoc induet immortalitatem, ubi nulla concupiscentia permanebit.'

ROM 7:25 Multiple spaces in '7.25··Igitur ego ipse.··Hic tertius actus in lege spiritus. Sed quia dicit gratia se esse liberatum, ne quis torpeat securus, quasi peccatum non ultra noceat, determinat quomodo sit liberatio si in gratia manserit. Alioquin peccatum iterum occupabit. Ego ipse.··Ego in carne, ego in mente: non duo, sed unus ex utroque; mente non consentio, carne concupisco.'

ROM 8:1 Multiple spaces in '8.1··Nihil igitur nunc.··Etsi ante, non nunc: cum in Christo. Nihil damnationis.··Quia per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est et ipse reatus, cum quo eras natus, et quidquid ante commisisti. AUG. Etsi habent desideria carnis quibus non consentiunt, etc., usque ad sed hoc bonum fecit regeneratio.'

ROM 8:2 Multiple spaces in '8.2··Lex enim spiritus.··Hic ostendit per quid gratia liberet, scilicet per Spiritum sanctum, quia lex spiritus.··Est Spiritus sanctus qui docet quid sit agendum, et quid non qui est dator vitæ, et hoc per Christum qui dat Spiritum: et quomodo in Christo exponit.'

ROM 8:3 Multiple spaces in '8.3··Nam quod impossibile.··Quomodo in Christo facta sit liberatio, ostendit. Per carnem.··Per carnalitatem, quæ rebellabat, et audita lege amplius est incitata; sic infirmata est lex litteræ per carnem, et ideo erat ei impossibile liberare a lege peccati et mortis. Filium suum mittens.··AUG. Non ubi non erat: qui ubique est, etc., usque ad quia visibilis mundo apparuit. In similitudinem,··etc. Non in carnem peccatricem; quia non eum mater concupiscentia sed gratia concepit. Non peccatrix ergo fuit, quia nec in libidinis concupiscentia concepta, nec peccati causam in se habuit, nec in ea peccavit. In pœna ergo similis nostræ, non in qualitate peccati. Et de peccato.··ORIG. Hoc est: Per hostiam carnis suæ quam obtulit in ara crucis, damnavit peccatum, et ad nihilum redegit in carne sua. Damnavit.··Id est destruxit diabolum, id est pro peccato quod facit in carne Christi. Vel peccatum, id est fomitem procedentem de peccato Adæ damnavit, id est debilitavit.'

ROM 8:4 Multiple spaces in '8.4··Ut justificatio.··Ita damnatur peccatum per Christum ut justitia quam lex Moysi promisit consummaretur.'

ROM 8:5 Multiple spaces in '8.5··Qui enim secundum carnem.··Ambuans secundum carnem non est justus, quia nec qui est secundum eam. Cur non? quia carnalia pro summis bonis concupiscit, quod repugnat justitiæ.'

ROM 8:6 Multiple spaces in '8.6··Nam prudentia.··Qui hæc quæ carnis sunt sapit, non est justus; nam prudentia carnis mors est. Vita et pax.··Vita quidem ad id relatum, affectus carnis mors;··pax autem ad id quod sequitur: affectus carnis inimicitia est ad Deum.'

ROM 8:7 Multiple spaces in '8.7··Quoniam sapientia carnis.··Hæc enumerando deterret a carnis obedientia. Inimica est.··Dum nil putat Deum posse, præter quod in naturis rerum videtur.'

ROM 8:9 Multiple spaces in '8.9··Si tamen.··Ambigue loquitur, quia nondum sunt perfectæ fidei, sed spes est perficiendi. Spiritus Dei.··Spiritus Christi, quia idem est Spiritus Dei et Spiritus Christi.'

ROM 8:10 Multiple spaces in '8.10··Corpus quidem.··Nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel econverso nomine animæ, cum inquit: Anima quæ peccavit,··etc. Et sensus est: Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum, id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima quæ fuerat impia, vivit: quia Deo, qui est vita, jungitur, et hoc propter justificationem, id est peccatorum remissionem, quæ est ex Spiritu sancto. Mortuum,··ait, non mortale. Ante peccatum enim corpus animale, id est mortale fuit, scilicet potens mori. Sed quod non necesse erat mori: modo mortuum dicitur propter peccatum, id est quod est necesse mori. Propter peccatum vitandum, reservatur hæc infirmitas, ut exinde peccare magis timeat.'

ROM 8:11 Multiple spaces in '8.11··Quod si Spiritus.··AUG. Attende quod Spiritus sanctus, etc., usque ad sicut et generationem Filii quis enarrabit? Vivificabit et mortalia.··ID. Ecce quartus actus. In prima actione, etc., usque ad quia nos superiorem nobis Deum deserueramus. Mortalia.··Non mortua, quia in resurrectione cum mortale hoc induet immortalitatem, non solum necessitas moriendi, quam modo habet propter peccatum, sed nec mortalitas, quam habuit corpus animale ante peccatum, remanebit. Propter inhabitantem.··Evidentissime apparet non tantum Spiritus, sed etiam corporis morte propter peccatum hominem meruisse, et per Spiritum sanctum, utrumque liberatum a Christo.'

ROM 8:13 Multiple spaces in '8.13··Si autem Spiritu.··Vel Spiritu sancto vel nostro: quod tamen non est, nisi agente Spiritu sancto.'

ROM 8:14 Multiple spaces in '8.14··Aguntur.··Aguntur dicit, non reguntur. Plus est enim agi quam regi: agi enim dicimus aliquem, quasi vix aliquid agentem; regi autem quasi jam aliquid agentem, qui ideo regitur, ut recte agat. Sed aguntur, non quod nihil per se, sed quod, ut aliquid agant, impetu gratiæ impelluntur. AUG., lib. de Correp. et Grat., c. 2. Non se itaque fallant qui dicunt: Ut quid nobis, etc., usque ad accepisse se gaudeant.'

ROM 8:15 Multiple spaces in '8.15··Non enim accepistis,··etc. Filii esse debetis, non servi, quia non accepistis spiritum servitutis: qui invitos timore pœnæ servire faciat. Sed accepistis spiritum adoptionis.··Idem est spiritus, sed propter diversa opera dissimiliter appellatur: Spiritus iræ Ægyptiis dicitur, quibus aqua spiritu divisa nocuit. Filius Isræl non dicitur iræ, quibus aqua divisa profuit. Spiritus timoris est, his qui per legem, de peccatis et sua infirmitate convicti, gratiam spiritus non intelligebant. Spiritus libertatis ejus opere istis quibus regeneratio in vitam æternam et fides, quæ per dilectionem operatur, impertita est. Unus ergo spiritus qui duos timores facit. Qui et duo genera servorum faciunt. Est enim servus qui et filius, qui timet Dominum et honorat patrem, unde Malachias: Si Dominus sum, ubi est timor meus? Si pater, ubi est honor meus?··Malach. 1.. Et est servus qui timet pœnam, sed non diligit justitiam. Et quia de timoribus fit mentio, sciendum est præter naturalem timorem, qui omnibus inest, quatuor esse timores, scilicet: mundanum, qui malus est nec a Deo; et servilem, qui bonus est et a Deo, sed non est sufficiens; initialem, qui bonus est et sufficiens; et castum, qui bonus est et perficiens, de quo hic agitur: Ipse enim generat nos filios Dei. In quo clamamus.··Hoc iterum ex dono Spiritus, quod ita nos facit clamare Abba,··Hebraice, pater Latine. Abba pater.··Propter sacramentum, utrumque posuit Apostolus. Et in passione dixit Christus, Abba pater,··quia Ecclesia est de utroque populo, cui compatiens in se ostendit filios ejus (martyres scilicet) non debere desperare, si qua tempore passionis ex humana fragilitate tristitia irrepat.'

ROM 8:16 Multiple spaces in '8.16··Quod sumus filii Dei.··Hoc recognoscere facit Spiritus sanctus, dum in Ecclesia fit remissio peccatorum; quam etsi tota Trinitas faciat, ad Spiritum sanctum tamen intelligitur pertinere, quia communis est Patri et Filio, amborumque unio; per quam fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unitas enim nos compaginat, quam facit charitas, quæ non est nisi a Spiritu sancto. Hæc dicuntur, ut amemus unitatem, et timeamus separationem.'

ROM 8:17 Multiple spaces in '8.17··Hæredes.··Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet, ut non videatur per speculum in ænigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici, quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticæ possessionem, sicut ipse ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis Joan. 14.. Christus etiam est hæreditas nostra. Unde: Dominus pars hæreditatis meæ Psal. 15., etc. Si tamen compatimur.··Mortificare facta carnis, unde vita erit, nemo potest sine molestia, cui necessaria est patientia.'

ROM 8:19 Multiple spaces in '8.19··Nam exspectatio creaturæ.··Creatura, sunt boni, qui in creatione Dei manent, vel quia sunt causa omnium. Corruptio est vanitas, cui subjecta est creatura. Omnia enim quæ nascuntur infirma et corruptibilia sunt, et per hoc vana: quia statum suum tenere non possunt. AUG. Quod ait, nam exspectatio,··etc. Sic intelligendum est, ut neque sensum, etc., usque ad laborat et corruptioni subjacet.'

ROM 8:20 Multiple spaces in '8.20··Non volens,··etc. Sponte peccavit, sed non sponte fert pœnam, quod subjicitur fallaciæ: sed propter justitiam et clementiam ejus qui et peccatum punit, et sanare intendit.'

ROM 8:21 Multiple spaces in '8.21··Quia et ipsa creatura.··AUG. Modo creatura tantum cum nondum filiorum forma perfecta, etc., usque ad homo enim, signaculo imaginis amisso, remansit tantum creatura. Liberabitur.··Revelabitur, exspectat revela; subjecit liberabitur. Hæc omnia per Spiritum.'

ROM 8:22 Multiple spaces in '8.22··Omnis creatura.··AUG. Homo. Omnis creatura est vel corporalis, etc., usque ad etsi non in omnibus hominibus. Omnis creatura.··AMBR. Omnia elementa cum labore sua explent officia, quod est nostri causa: unde quiescent nobis assumptis; et ideo diligenter nos paremus. Ingemiscit.··Semper in hoc nova est, quod notatur per inchoativum verbum, et pro desiderio patriæ cœlestis. Parturit.··Id est dolet. Usque adhuc.··AUG. Quia etsi aliquis in sinu Abrahæ dolere destitit, tamen adhuc in his qui nondum sunt liberati, omnis creatura ingemiscit.'

ROM 8:23 Multiple spaces in '8.23··Non solum,··etc. AUG. Id est, non solum in homine corporis, sed et nos in nobis ipsis præter corpus, exceptis corporis molestiis. Non solum.··AUG., in expos. propos. in 53. in epist. ad Rom. Non solum ipsa quæ tantummodo creatura dicitur in hominibus, etc., usque ad aut sollicitante molestia. Primitias spiritus.··Id est, quorum jam spiritus quasi in sacrificium oblati sunt Deo, et divino charitatis igne succensi. Adoptionem.··Ut corpus etiam beneficium adoptionis accipiat, et ex omni parte filii Dei sint.'

ROM 8:24 Multiple spaces in '8.24··Spe enim.··Ideo dicit ut majus meriritum spei videatur et ideo debeat salvare. Spiritus adjuvat infirmitatem.··AUG. Quia ingemiscimus et petimus liberari, sed ne vel ante tempus vel contrarie petamus, Spiritus adjuvat. Quod oratio impetrat, donum Dei est evidenter, sed et orare est ex gratia.'

ROM 8:26 Multiple spaces in '8.26··Inenarrabilibus.··Quommodo enim enarraretur, quando desideratur, quod ignoratur? Non tamen omnino ignoratur. Nam si penitus ignoraretur, non desideraretur. Et rursus si videretur, gemitibus non quæreretur. Scrutatur.··AMBR. Non quasi quærens quod nesciat cui nihil est occultum, cuique nota est precatio omnium spirituum.'

ROM 8:28 Multiple spaces in '8.28··Scimus autem quoniam diligentibus,··etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum.··Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum:··non ex merito.'

ROM 8:29 Multiple spaces in '8.29··Nam quos,··Deus, prædestinavit,··id est, per appositam gratiam præparavit ut verbo prædicationis crederent: illos præscivit,··id est longe ante prænovit, fieri conformes Filii,··qui est imago Patris, usquequaque eadem cum Patre. Unde dicitur: Qui videt me, videt et Patrem Joan. 14.. Imaginis.··Ut portemus imaginem cœlestis, sicut portavimus imaginem terreni. Vel primogenitus.··Quia ante omnem creaturam non factus sed natus est, et quia primus sine peccato natus, et primus impassibilis resurgens, in quo habet fratres.'

ROM 8:30 Multiple spaces in '8.30··Vocavit.··Vocatio exterior fit per prædicatores et est communis bonorum et malorum. Interior vero tantum electorum. De exteriori dicitur: Multi sunt vocati, pauci vero electi.··Vocatione impletur prædestinatio. Vocare, est cognitionem de fide adjuvare vel compungere eum quem faciat audire, et hoc est electorum tantum. Magnificavit.··Hoc de præscitis, de aliis non, qui etsi ad tempus credant et boni videantur, tamen quia non permanent, non magnificantur. Magnificavit,··vel magnificabit:··hoc autem futurum est, sed dicitur præteritum: quia dicitur Deus fecisse quæ ab æterno disposuit facere; unde Isaias: Qui fecit quæ futura sunt Isa. 44.. Talibus omnia in bonum, etiam quod deviant, ut inde cautiores sint, et in se non confidentes. Sunt hic quatuor memorata: prædestinatio, vocatio, justificatio, magnificatio. Unum est in Deo, et tria in nobis. Prædestinatio enim nostra non in nobis est, sed in occulto apud ipsum in ejus præscientia. Tria vero reliqua in nobis sunt.'

ROM 8:31 Multiple spaces in '8.31··Si Deus pro nobis.··AUG. Deus pro nobis ut prædestinaret nos ante quam essemus, ut vocaret nos cum aversi essemus, ut justificaret nos cum peccatores essemus, et glorificaret nos cum mortales essemus.'

ROM 8:32 Multiple spaces in '8.32··Tradidit.··Dicitur hoc quia Pater tradidit Filium, verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde Apostolus: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis Ephes. 5.. Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius seipsum, Judas quid fecit? Pater tradendo Filium, bene fecit; Filius tradendo seipsum, bene fecit; Judas tradendo magistrum pro avaritia, male fecit. Non enim quod nobis præstitum est de passione Christi, malitiæ Judæ deputabitur; habebit ille mercedem malitiæ, Christus laudem gratiæ. Omnia.··Minus est nobis omnia dare, quam nostri causa morti Christum tradere. Itaque omnia superiora, scilicet Deus trinitas, nostra sunt ad videndum sive fruendum. Æqualia, scilicet angeli quibus æquabimur in futuro ad convivendum, modo vero sumus inferiores. Inferiora quoque nostra sunt ad dominandum. Et similiter quædam etiam superiora, ut sublimes angeli, et universa ministeria cœlestia Dei nostra sunt, non dominio, sed usu; sicut res Domini, famulorum sunt; ad victum, scilicet vel ornamentum vel aliud hujusmodi.'

ROM 8:34 Multiple spaces in '8.34··Ad dexteram Dei.··In honore quo Deus cujus postulatio non potest contemni. Interpellat.··Dum quotidie hominem quem assumpsit, et grave genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert.'

ROM 8:35 Multiple spaces in '8.35··Quis nos separabit,··etc. CYPR. Nihil horum potest separare credentes, etc., usque ad ut et nos propter ipsum patiamur: Sed in his omnibus superamus.'

ROM 8:38 Multiple spaces in '8.38··Neque angeli, neque principes, neque virtutes.··Hi ordines accipiuntur de malis angelis, et de bonis si fieri posset.'

ROM 8:39 Multiple spaces in '8.39··Neque altitudo, neque profundum.··Id est nec prospera vel adversa, unde Salomon: Divitias et paupertates ne dederis mihi: ne repletus mendax fiam, vel pauper rapiam, et perjurem nomen Dei Prov. 30.. Multi peccant altitudine, multi necessitate. Contra hoc proponitur Achaz in Isaia, qui nolebat petere signum neque in alto neque in profundo. Remedium de Christo, qui neque elatus potestate qua æqualis Patri, nec turbatus de ejectione mortis, qui est signum in alto, et in profundo: ne ille vel regia potestate extolleretur, vel ærumna turbaretur, sicut tunc erat pro bello Assyriorum.'

ROM 9:1 Multiple spaces in '9.1··Veritatem dico.··Modo nihil me potest separare, sed olim fui separatus; unde modo doleo, et sic mala jam in bonum convertuntur. Veritatem dico.··AMBR. Quia contra Judæos loqui visus est, etc., usque ad Job tamen fuit ex filiis Esau quintus, scilicet ab Abraham, hoc est nepos Esau.'

ROM 9:3 Multiple spaces in '9.3··Pro fratribus.··Judæis, vel etiam pro his retrahendis qui modo sunt fratres in fide, qui sunt et cognati mei: et ita gravius peccabam. AUG. Tam perfecta hic filii eminentia declaratur, etc., usque ad: Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus I Tim. 2..'

ROM 9:6 Multiple spaces in '9.6··Non autem quod exciderit.··Consolatur dolorem suum Apostolus. Quis enim plangat eum qui olim mortuus habebatur; hos olim Deus salvandos non decrevit præscius, non personarum acceptor. Nullum enim damnat antequam peccet, nullum coronat antequam vincat; sed præscientia definitum habet, qualis unicuique futura sit voluntas, ex qua damnetur vel coronetur. Quia dolebat de Judæis, consolatur se, inveniens scriptum: non omnes esse salvandos, sed tantum similes Isaac. In his ostendit quod sola gratia Dei faciet filios Dei. Non autem quod exciderit verbum Dei.··Ex hoc quod dixit quod promissio æternæ hæreditatis facta est Judæis, qui ipsi ex magna parte non crediderunt, videbatur verbum Dei non esse impletum. Ad quod respondet: Etsi in quibusdam non est impletum, in aliis tamen, scilicet in gentibus credentibus impletum est, qui modo veri sunt filii Abrahæ. Non autem exciderit.··Quasi dicat: Etsi ita laboravit; etsi non omnes credunt, non tamen excidit verbum Dei; vel, non dico quod exciderit. Verbum Dei excidere, est promissa non impleri.'

ROM 9:7 Multiple spaces in '9.7··In Isaac.··Id est in Christo, vocante gratia, congregantur. In Isaac promissione præfigurati sunt, non qui seipsos justos, sed quos Deus facit; hi sunt filii liberæ quæ sursum est, quæ est mater nostra. Filii carnis sunt terrenæ Jerusalem, quæ servit cum filiis suis. Sicut Isaac non meruit ut nasciturus promitteretur, sic et isti, sed sola gratia promissa est et eis data filiorum adoptio.'

ROM 9:10 Multiple spaces in '9.10··Non solum autem illa.··Sara habuit promissionem, sed et Rebecca habuit promissionem, habens scilicet duos filios ex uno concubitu Isaac patris nostri.··Ex uno concubitu dicit, ne videantur merita parentum differentia in generatis, sed patris, id est institutoris nostri, quem imitemur, si volumus esse filii Dei. Promissio facta Saræ ostendit quod propter genus nullus salvatur. Ista autem promissio facta Rebeccæ, ostendit quod propter nullum meritum suum vel parentum aliquis eligutur, sed sola gratia.'

ROM 9:11 Multiple spaces in '9.11··Cum enim nondum nati.··Rebecca habuit promissionem hanc: Major serviet minori,··id est Esau, persequendo Jacob, ei proficiet.'

ROM 9:12 Multiple spaces in '9.12··Non ex operibus.··Futuris quæ bona vel mala non erant futura, nisi apposita gratia vel subtracta. AUG. Quod si futuros eorum mores dicitur divinum discrevisse judicium, etc., usque ad quomodo enim futura dicuntur, quæ nulla erunt?'

ROM 9:13 Multiple spaces in '9.13··Major serviet minori.··Hoc ad litteram: quia Idumæi qui de Esau (qui et Edom dicitur), subditi fuerunt filiis Isræl; sed magis in hac prophetia intenditur, quod populus Judæorum major, id est in cultu unius Dei prior, minori, id est posteriori Christiano esset serviturus. Jacob dilexi,··etc. In Jacob nihil invenit amandum, nisi misericordiæ suæ donum. In Esau nihil odit, nisi originale peccatum. Sed quo modo hoc recte, cum nihil egissent? Quia res est stupenda, sibi objicit: Quid ergo dicemus?··Ex misericordia, est velle et currere; quod apparet in aliis ex eadem massa cui debita est perditio.'

ROM 9:14 Multiple spaces in '9.14··Quid ergo.··Quia sine merito hunc elegit, hunc reprobavit, dicetur iniquus Deus? Non quia hunc per misericordiam elegit, illum per justitiam reprobavit. In quo neutro est iniquitas; hunc per misericordiam, quia ita dicit Moyses; hunc per justitiam, quia ita dicit Scriptura inducens Deum loquentem Pharaoni. Absit.··Constat quod nullus liberatur, nisi gratuita misericordia; nullus damnatur, nisi æquissima justitia. Sed cur potius hunc quam hunc liberet; scrutetur qui potest tam profundum judicium, verumtamen caveat præcipitium.'

ROM 9:15 Multiple spaces in '9.15··Miserebor cui misertus.··Id est, cui præscio miserendum, et apud me mansurum: hoc est dare illi cui dandum est, non dare illi cui dandum non est; ut eum vocet, quem sciat obaudire; ut David qui post veniam tam bene perstitit. Saul non auditus in prece non perstitit, sed ad idola conversus est; unde juste reprobatus esse a præscio videtur.'

ROM 9:16 Multiple spaces in '9.16··Igitur non volentis,··etc. Tanquam diceret: Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei. Cui dicitur, econtra: Non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis; ac per hoc si recte dictum est illud, cur etiam a contrario non recte dicitur: Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis? Restat ergo ut recte dictum hoc intelligatur, ut totum Deo detur: qui hominis voluntatem bonam, et præparat ad juvandam, et adjuvat præparatam: volentem prævenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. AUG. Quis porro tam impie desipit, ut dicat Deum malas hominum voluntates, etc., usque ad sicut ex misericordia sua gratiam præstat.'

ROM 9:17 Multiple spaces in '9.17··Excitavi.··Vel suscitavi, vel servavi. AMBR. In hoc ipsum te servavi, etc., usque ad sed ut te indurato ostendam virtutem meam signis Ægypti.'

ROM 9:18 Multiple spaces in '9.18··Ergo cujus vult.··Meritum misericordiæ nullum est, meritum obdurationis peccatum massæ totius damnatæ. Nec obdurat impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam, sicut nec digni sunt, quod facit æquitate occulta; et ab humanis sensibus remota, quia non aperit Apostolus, sed miratur: O altitudo divitiarum. Indurat.··AUG., epist. CV. Non quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quia quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suæ non largitur, ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse præbendam æquitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima judicat.'

ROM 9:19 Multiple spaces in '9.19··Quid adhuc.··Postquam constat ex voluntate Dei esse, quare inquiritur unde alius sit bonus, alius sit malus? Non est opus, quia talis erit quisque qualem vult Deus esse, et ideo injuste alium damnat, alium salvat: vel quid queritur, id est cur nititur aliquis bene agere, cum nihil possit, nisi quod Deus velit?'

ROM 9:20 Multiple spaces in '9.20··O Homo.··Hoc non ex inopia rationis reddendæ, sed hominem ad se revocat.'

ROM 9:21 Multiple spaces in '9.21··Ex eadem massa.··Sic tota massa humani generis juste corrupta, et lutosa est: si inde vas in honorem, misericordia est; si in contumeliam, justum est, quia hoc erat ex natura: ecce justitia in his qui non habent tempus operandi; de his autem qui habent tempus subdit: quid si Deus volens,··scilicet quid respondeas Deo. Aliud in contumeliam.··Vas in honorem, sed in contumeliam: si vile est; ex se lutum habet, non ex figulo. Quid si Deus,··etc. AUG., lib. 1, ad Simplicianum, quæst. 2. Quasi dicat: Jam ostensum est; quod etsi Deus nihil boni det, non tamen iniquus est, etc., usque ad sed abusi sunt hac gratia.'

ROM 9:22 Multiple spaces in '9.22··Sustinuit.··Sustinet Deus malos ut ordinate disperdat; et utitur illis tanquam instrumento ad salutem bonorum. Nullum enim Deus, vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse præsciret, nisi pariter nosset eos, quibus bonorum usibus commodaret.'

ROM 9:23 Multiple spaces in '9.23··Ut ostenderet.··Quasi dicat: Ad hoc patitur malos, et præostendit iram, et ad notitiam sui trahit, ut ostenderet in vasa misericordiæ, id est in electis per misericordiam, divitias gloriæ, id est quam dives, et quam magna sit et gloriosa misericordia; ob hoc tot bona dat malis, ut convincat eos juste damnari, ut fideles eum magis diligant quibus gratiam ipsam conservavit.'

ROM 9:25 Multiple spaces in '9.25··Sicut in Osee.··Cum ostensum sit, quod ex sola gratia sint filii, incipit probare per prophetas quod hi sunt ex utroque populo.'

ROM 9:27 Multiple spaces in '9.27··Si fuerit.··Ecce sic dicitur salus Judeorum, ut major pars sit excæcata.'

ROM 9:28 Multiple spaces in '9.28··Verbum enim.··Subdit propheta per quid salvi fiant, scilicet per verbum Evangelii, ut gloria operum legalium excludatur. Verbum enim Evangelii quod dicitur consummans, ad perfectionem ducit, et omnia legalia in uno Christo abbreviat: tamen æquum est, priori verbo legis; unde additur, in æquitate,··id est ut nihil desit ad justitiam de omnibus præfiguratis, vel quia quæ æqua sunt retinet, ut moralia; et quæ jus est tolli, ut sunt figuræ, rescindit. Et abbrevians in æquitate.··Ut compendio fidei per gratiam salvet, non per innumeras observationes. Ne quis autem dubitet, Propheta adjungit: Nisi Dominus sabaoth.··Dominus fecit verbum, quod tam necessarium erat, quod nisi esset semen, id est verbum, etc. Vel per semen intelliguntur reliquiæ salvandæ, id est apostoli et alii boni, et nisi per illas prædicatum esset verbum Dei, gentes periissent. Et hoc est: Nisi Dominus exercituum, quando alios excæcavit, reliquisset nobis, id est ad nostram utilitatem, semen, id est apostolos, de quibus seges Christi crevit. Et sicut Gomorrha similes.··Utrumque posuit, ut notet similitudinem culpæ et pœnæ, quasi dicat: Pares essemus in pœna, quia similes essemus in culpa.'

ROM 9:31 Multiple spaces in '9.31··Isræl.··Isræl vero secutus est legem quasi retro, quia nunquam attingit spiritualem intelligentiam. Sectando justitiam.··Lex Moysi est lex justitiæ, si bene sit intellecta. Vel sectando justitiam legis, id est quæ est ex timore pœnæ, non amore justitiæ, non pervenit, etc.'

ROM 9:32 Multiple spaces in '9.32··Quia non ex fide.··Non enim ex fide quærebat justificari, et quia justitiam non petivit a Deo, non credidit in eum qui justificat impium, non credens Deum operari in homine quo justificetur. Unde vero contigerit ut non crederent, supponit. Offenderunt.··Ad similitudinem parvi lapidis, a quo non cavetur, Christus habilis fuit offendere, latens in humilitate. Cui attestatur Isaias cap. 8.. Ecce in evidenti pono,··id est nasci facio, in Sion,··id est in Judæis, Christum lapidem offensionis,··a quo parvo non caveatur, et petram scandali,··id est ex toto conterentem malos in futuro, et contristantem. Lapis autem offensionis dicitur Christus secundum statum quo apparuit hic malis. Petra vero scandali, secundum quod in futuro faciet malis.'

ROM 9:33 Multiple spaces in '9.33··Et petram scandali.··Petra dicitur ante politionem et lapis post politionem. Politio autem Christi, passio fuit, qua infirmitatis miseriam deposuit. Christus ergo ante passionem fuit petra scandali, quo tempore scandalizati sunt Judæi irascentes et indignantes, quia se Filium Dei faceret. Lapis per politionem, Christus in passione, quando iidem Judæi maxime offenderunt, et excæcati sunt; Deum non esse credentes quem mortuum videbant. Non confundetur.··AUG. Qui enim crediderit in eum, non habebit suam justitiam quæ ex lege est, quamvis sit bona lex, sed implebit ipsam legem, non sua justitia, sed data a Deo. Ita enim non confundetur.'

ROM 10:1 Multiple spaces in '10.1··Et obsecratio.··Voluntas enim, ut ad vera credenda moveatur non sibi sufficit, nisi per gratiam Deus sibi opituletur, unde: Nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo Joan. 4..'

ROM 10:2 Multiple spaces in '10.2··Testimonium enim perhibeo illis quod.··AMBR. De his dicit, qui non ex invidia, sed ex errore Christum non receperunt, quibus Petrus: Scio quod per ignorantiam hoc egistis Act. 3.. Non secundum scientiam.··Stultum enim est legem venerari, et Deum legis persequi.'

ROM 10:3 Multiple spaces in '10.3··Ignorantes enim Dei justitiam.··Non qua Deus justus, sed quæ homini inest ex Deo. Justitiæ Dei non sunt subjecti.··Hæc est justitia Dei, quæ non in præcepto legis quo timor incutitur, sed in adjutorio gratiæ Christi constituta est.'

ROM 10:4 Multiple spaces in '10.4··Finis.··Non consumens, sed perficiens: perficit ergo justitiam per fidem sine operibus legis. Christus.··Ex Christo est justitia; quia si per legem scriptam vel naturalem esset, et non fide Christi, ergo Christus gratis moreretur. Ad justitiam.··Non humanam, sed divinam. Est enim humana et divina: de humana ibi, Moyses;··de divina ibi: Quæ autem ex,··etc. Scriptura.··In Numeris et Levitico ita habetur: Qui fecerit ea, vivet in illis.'

ROM 10:5 Multiple spaces in '10.5··Vivet in ea.··Habet istud præmium, scilicet ne ista morte puniatur. Non est autem magna justitia, timere, nec habet meritum apud Deum.'

ROM 10:6 Multiple spaces in '10.6··Id est Christum deducere.··Id est negare Christum ascendisse.'

ROM 10:8 Multiple spaces in '10.8··Prope est verbum.··Id est utile est, vel non est aliquid inconveniens vel dicere vel credere. Vel prope,··quia non est longe a natura animorum: et loquendi ratione, quod nobis dicitur ut credamus. Hoc est verbum.··AUG., Tract. 80, in Joannem. De quo Dominus ait: Nam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis,··etc., usque ad nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus remanens.'

ROM 10:9 Multiple spaces in '10.9··Quia si confitearis.··AUG. Ecce lans fidei et merces. Laus fidei est, si credideris, quia Dominus est Jesus, etc., usque ad qui eam in resurrectione sibi congrua, hoc est in justificatione præcedit.'

ROM 10:10 Multiple spaces in '10.10··Corde creditur.··Cætera potest nolens, sed credere non potest nisi volens. Confessio.··AUG., in Psal. 30, concione 3. Confiteri est dicere, quid sit in corde, etc., usque ad quia ita credit, ita et in ore debet, ut ita prædicet.'

ROM 10:12 Multiple spaces in '10.12··Qui invocant.··Orans invocat; sed hoc certe non potest, nisi prius credat. Qui ergo invocant, non modo credunt, sed etiam orant, ut postquam crediderit alicujus animus, non desinat id postulare, quod promisit Deus toto corde vigilantibus, quia credere dat remissionem peccatorum. Invocare autem impetrat promissa Dei.'

ROM 10:14 Multiple spaces in '10.14··Quomodo ergo invocabunt,··etc. Probato, qoud de utroque assumitur populo, ostendit per quid, scilicet per missionem utrisque factam, quam qui non receperit, inexcusabilis est. Invocatio salvat, ergo oportet credere: quia, quomodo,··etc. Aut quomodo credent,··etc. Quasi dicat: Non credent, nisi audiant. Nec enim olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit vel interius vel exterius. Dicit autem quod credere ex auditu sit, audire ex prædicatione, prædicare ex missione Dei; ita ut totum descendat ex fonte gratiæ. Prædicatio autem vere est ex missione, quia et pseudo bene nuntiantes, misit Deus qui in bonum malo novit uti. Aliquando etiam malos malis mittit in iram, id est prædicare permittit malos malis ad eorumdem pœnam, ut vicissim per se, sicut justum est, pereant. AUG. Apostolus quod ait: Quomodo credent ei quem non audierunt?··De gentibus dixit, etc., usque ad prædicatores Christi esse mittendos.'

ROM 10:15 Multiple spaces in '10.15··Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur?··Ecce apparet quod et ad gentes missi sunt prædicatores. Quam speciosi.··Quia mundum illuminant, in quo apparet a Deo missos, alioquin hoc non poterant. Pacem.··Reconciliationem inter populum et populum diruta maceria legalis ritus in Judæis, et idololatriæ in gentibus. Et inter Deum impios per fidem justificantem, et homines in eum credentes. Evangelizantium bona.··Pacem super pacem, quia et regnum Dei pax est.'

ROM 10:16 Multiple spaces in '10.16··Isaias enim dicit,··etc. Præscius Deus prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit; neque præscisset mala eorum, nisi ea haberent. Sic etiam excæcat quod est deserendo, non autem faciendo et hoc meruit voluntas. Si dicitur non possunt Judæi credere quia Isaias prædixit, dico non possunt, quia nolunt. Quod Deus præscivit, prædixit; sed non fecit. Non possunt, dum superbi, dum tales, ut scilicet omnia suis viribus attribuerent, et negarent sibi necessarium esse divinum auxilium ad bene operandum.'

ROM 10:17 Multiple spaces in '10.17··Fides ex,··etc. Etsi Deus intus doceat, tamen præco exterius annuntiat. Per verbum.··Id est per gratiam Christi doctores verbi evangelici nobis mittentis. Nisi enim dicatur aliquid, nec audiri potest nec credi.'

ROM 10:18 Multiple spaces in '10.18··Et quidem.··Vel equidem, id est certe, et ita inexcusabiles, sicut in Psalmis ostendit David dicens: In omnem terram exivit sonus eorum.··AUG., epist. 80, quæ est ad Hesych. Non hoc tempore Apostoli impletum est, etc., usque ad sic et illud: Testes mihi eritis usque ad ultimum terræ Act. 1..'

ROM 10:19 Multiple spaces in '10.19··Sed dico: Nunquid Isræl.··Probavit omnes audiisse, et ita Judæos audiisse. Sed quia possent et audisse et non cognovisse, affirmat eos etiam cognovisse. Cognovit.··Isræl dicitur cognovisse doctrinam Evangelii et adventum Christi, quia contradicere non potuit ratione vel auctoritate; sed non vere cognovit, ut menti eorum bene sederet. Ad æmulationem.··Invidia Judæis est, dum gentes eorum Deum suum dicunt, et promissiones et legem eorum et prophetas ad se pertinere. In non gentem.··Gentiles non prius dicebantur gens sancta, quia sine lege erant; vel modo non gens, quia non gentiliter vivunt. In gentem insipientem.··In id est, contra gentem insipientem, id est contra gentiles qui Deum verum non noverant.'

ROM 10:21 Multiple spaces in '10.21··Tota die.··Toto tempore quo cum eis commoratus sum, et mundum illuminavi, opera et affectus ample ostendi Judæis; vel in parte diei totius, in cruce expandi manus meas, etc. Expandi manus.··Quasi dicat: Ampliora ostendi Judæis. Etenim nullum eis beneficium negavit; nam mortuos illorum suscitavit, diversas eorum infirmitates curavit. Ille autem dicitur manus expandere, qui poscentibus beneficia largiter tribuit.'

ROM 11:1 Multiple spaces in '11.1·· Vers. 1'

ROM 11:2 Multiple spaces in '11.2··Præscivit.··Pro prædestinavit, posuit præscivit. Sic enim debet accipi, ut ex sequentibus patet; ideo autem dixit, præscivit, ne iterum Judæi superbiant ex eo quo dixit eos non repulsos, et plebem Dei. AUG. An quisquam dicere audebit Deum non præsciisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? Quæ utique si præscivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, præscivit. Hæc prædestinatio sanctorum nihil aliud est quam præscientia, scilicet et preparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur. An nescitis.··Quasi dicat: ita reliquias in hoc tempore non repulit Dominus, sed salvavit; sicut tempore Eliæ multos sibi reservavit, cum Elias solus sibi videretur, qui si ignoravit et alios præter se reservatos, non mirum si isti ignorent.'

ROM 11:4 Multiple spaces in '11.4··Septem millia.··Per septenarium universitas, per millenarium perfectio designatur.'

ROM 11:5 Multiple spaces in '11.5··Sic ergo.··Quasi dicat: Tunc erant multi etsi nesciret Elias. Ergo sic, id est ita latenter; vel sic, id est per eamdem gratiam.'

ROM 11:6 Multiple spaces in '11.6··Alioquin gratia jam non est gratia.··Hoc est, si aliter salvi facti sunt (quod non potest fieri nisi gratia Dei), ergo ipsa gratia jam non erit gratia, sed debitum.'

ROM 11:7 Multiple spaces in '11.7··Quid ergo?··Audito quod reliquiæ salvæ factæ sunt gratia, et non ex operibus, quid ergo dicendum est? Electio autem consecuta est.··Electio gratiæ est, non meritorum. Excæcatio vero meritorum est. Excæcati enim sunt, quia credere noluerunt, sicut illi quia voluerunt, crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt a Deo, illis vel per misericordiam gratiam apponente, ipsos vero per judicium excæcari permittente. Quicunque enim cum intellexisset credere noluit, id debet consequi quod vult, scilicet ne de cætero possit credere. In voluntate ergo sua adjuti sunt, non immissa malitia, sed deferente gratia; ut quia scientes verum, dicebant esse falsum, de cætero non intelligerent quod verum est. Hoc meretur invidia malæ voluntatis, non ita est de his qui errore hoc agunt.'

ROM 11:8 Multiple spaces in '11.8··Dedit illis spiritum compunctionis.··Malam compunctionem hoc signat, quia sæpe fit ut etiam bonum sit homini molestum, ut Pharisæis doctrina Christi; et sic spiritum compunctionis appellat mentem invidentem, qua inviderunt doctrinæ Christi. Usque in hodiernum diem.··Id est, quandiu poterit dici hodiernus dies, id est usque in præsentem diem, omnium ad quos hoc scriptum perveniet.'

ROM 11:9 Multiple spaces in '11.9··Mensa.··Id est Scriptura: eorum,··id est quæ ipsis primo oblata est, et coram ipsis posita, quia in ejus carnalibus observationibus delectantur; vel, coram eis,··quia si rationem vellent attendere, possent intelligere. In laqueum,··etc. Sicut seipsos acetum mihi obtulerunt, sic fiat ipsis iniquitas laqueus, quia iniquitatem noverunt, et in ea perstiterunt. In laqueum,··etc. Scriptura quæ intelligentibus est panis, illaqueat dum male intelligitur et pro ea prædicatio Christi respuitur. Item Scriptura legis fuit causa captivitatis, dum zelo ejus Christum occiderunt, et in illa captivitate fuit causa eis scandali et opprobrii, et post erit causa æternæ damnationis, quæ specialiter retributio Dei dicitur.'

ROM 11:10 Multiple spaces in '11.10··Obscurentur oculi.··Quia sine causa non viderunt, fiat eis non videre. Obscurentur oculi.··Hæc verba non optantis voto, sed prædicentis officio dicuntur.'

ROM 11:11 Multiple spaces in '11.11··Dico ergo, Nunquid.··Quia dico excæcatos auctoritate prophetarum, putatis quod irrecuperabiliter et sine utilitate ceciderunt? quasi dicat, non. Sed casus eorum prodest, et possunt restitui, ne quis eos despiciat. Nunquid sic offenderunt, ut caderent?··AUG. Hoc non ideo dicit quia non ceciderunt, etc., usque ad sed magis caveant ne dum superbiunt, cadant. Salus.··Dum divisi per mundum in testimonium sunt non fictas de Christo esse prophetias. Ut illos æmulentur.··Potest sic accipi: ut Judæi imitentur gentiles in bono. Hoc sæpe factum est, et plenius fiet in fine sæculi, quando Judæi Christianos sequentur in fine Christi. Tunc enim manus Moysi revocabitur in sinum, tunc Moyses noster revertetur ad matrem et ad fratres. Potest etiam intelligi, ut gentes Judæos æmulentur, id est credant, sicut et ipsi credebant. Velut gentes Dei æmulatione circa opera Judæorum mala moveantur.'

ROM 11:12 Multiple spaces in '11.12··Quod si,··etc. Quasi dicat: Dixi delictum Judæorum prodesse; quod si est, tunc magis conversio eorum proderit. Quanto magis.··Id est, si malum eorum vertit Deus in bonum, id est in divitias mundi, multo magis bonum eorum, cum in fine plenitudo eorum conversa ditabit gentes doctrina et exemplo. In quo ostendit nec inutilem, nec irrecuperabilem casum eorum.'

ROM 11:13 Multiple spaces in '11.13··Quandiu.··ANSELM. Etsi apostolus sim gentium, tamen honorificabo ministerium superaddendo ultra hoc quod debeo, ut etiam de Judæis laborem tentans; si hac non succedit via, aggrediar alia, quod non facerem, si de salute eorum desperarem. CHRYS. Rursus mala suspicione seipsum liberare satagit. Videtur autem eos quidem qui ex gentibus erant, objurgare, mentesque illorum humiliare; sensim tamen Judæum vellicat.'

ROM 11:16 Multiple spaces in '11.16··Quod si delibatio.··Dixi quod assumptio eorum erit multum utilis; quam ne dicatis gentiles non posse fieri, quasi totum genus sit repudiatum, dico quod si delibatio, id est pauci de illis assumpti, ut apostoli et alii discipuli sunt sancti. Et massa.··Id est, genus potest sanctificari. Et si radix.··Id est patriarchæ, a quibus contrahunt sancti humorem fidei. Et rami.··Qui de eorum genere excreverunt in eorum fide fundati.'

ROM 11:17 Multiple spaces in '11.17··Cum oleaster esses, insertus,··etc. ANSELM. Videamus quemadmodum et ipse Dominus prænuntiet insertionem oleastri et fractionem ramorum, etc., usque ad quod Dominus prædixit faciendum Socius.··In spe promissionis: hoc contra morem. Bona enim arbor in non bonam inseri solet, hic non bona in bonam.'

ROM 11:18 Multiple spaces in '11.18··Noli gloriari,··etc. ANSELM. Gentes jam in Christum credentes erigebant se contra Judæos, quia crucifixerant Christum, cum et de ipsis veniret alius paries ad angularem lapidem, et ideo reprimit illas Apostolus. Noli,··inquiens, gloriari,··etc., id est, non es stabilis si illos per quos stas destruis.'

ROM 11:19 Multiple spaces in '11.19··Dicis ergo fracti.··Quasi dicat: si non contra stantes, tamen contra eos licet gloriari, qui causa insertionis meæ repulsi sunt; quod removet Apostolus, ita: Bene dicis, quia verum est quod fracti sunt propter incredulitatem; tu stas fide, id est non merito tuo, sed gratia Dei; et ideo noli superbire, ne et tu frangaris per superbiam, ut illi per incredulitatem. Non es stabilis, si per quos stas destruis. Facile decipitur, qui alienis malis gaudet.'

ROM 11:20 Multiple spaces in '11.20··Fide stas.··Dei est beneficium quod tu stas, non tuum meritum. Sed time.··Ne tantæ gratiæ beneficium amittas, et in supplicium incidas. Castus enim timor est cum cavet anima ne Deus illam desertus deserat.'

ROM 11:22 Multiple spaces in '11.22··Si permanseris in bonitate.··Si digna Dei benignitate operatus fueris, neque enim tibi sola fide opus est. Severitatem autem Dei.··Quod eis non pepercerit, eo quod patrum virtute indignos ipsos invenerit.'

ROM 11:24 Multiple spaces in '11.24··Contra naturam.··Dicitur id contra naturam quod est contra consuetudinem naturæ, ut si surculus fructum radicis ferat. Deus tamen nihil contra naturam facit, quia id est natura quod facit. Olivam.··Per olivam intelligitur hic fides Patrum.'

ROM 11:25 Multiple spaces in '11.25··Nolo enim vos ignorare,··etc. AUG. Legis defensores, legis tractatores, legis doctores, legis intellectores, auctorem legis crucifixerunt. O cæcitas! Ipsa est quæ ex parte cecidit in Isræl, ut crucifigeretur Christus, et plenitudo gentium intraret.'

ROM 11:26 Multiple spaces in '11.26··Impietatem.··Id est infidelitatem, vel legalis observantiæ cultum. Cultus enim Judæorum ab adventu Christi cognito est impietas.'

ROM 11:27 Multiple spaces in '11.27··Abstulero.··Hoc erit in fine quando prædicatione Eliæ et Enoch convertentur Judæi, unde per Malachiam: Mittam vobis Eliam Thesbitem qui convertet corda patrum ad filios, et corda filiorum ad patrem Mal. 4.; ut intelligant filii ut patres, id est ut prophetæ intellexerunt.'

ROM 11:28 Multiple spaces in '11.28·· AUG. Secundum Evangelium,··etc. Vel ita: tunc converterentur; sed modo inimici quidem sunt Christi, et quidem nostri. Iterum ex se, ex suo scilicet vitio. Sed hoc est secundum Evangelium et propter vos, id est ad profectum Evangelii et vestrum. Inimici propter.··Ostendit hoc ex Dei dispositione provenire. Ex se enim possunt inimicari, quod proficit Evangelio, Deo utente malis ad bonum, ut cum faciant contra voluntatem Dei impleatur voluntas Dei sapienter omnia disponens. Propter patres.··Electi sunt dilecti propter patres, quibus hæc promissa sunt; quia non sunt vocati ea vocatione qua multi non præsciti, qui tamen pereunt, de qua dictum est: Multi sunt vocati, pauci vero electi Marc. 20.; sed ea qua vocantur electi, quæ est sine mutatione: quia qui audit a Patre venit ad Filium, qui non perdit quidquam de omni dato; quisquis vero perit, non inde fuit; unde: A nobis exierunt, sed ex nobis non fuerunt I Joan. 2.. Secundum electionem et propter patres Aug., lib. de Prædest. sanc., c. 16. Sunt salvandi: quia dona,··id est promissiones, etc., usque ad quia eos dolore non vident.'

ROM 11:30 Multiple spaces in '11.30··Sicut enim.··Id est qua ratione vos olim permisit Deus non credere, scilicet ne causam superbiendi haberetis postea conversi.'

ROM 11:31 Multiple spaces in '11.31··Ut et ipsi.··Experti non per legem esse salutem, sed per gratiam: ut et sic per humilitatem consequentur misericordiam.'

ROM 11:32 Multiple spaces in '11.32··Conclusit.··Id est permisit concludi. Hic videtur aliquo modo mysterium exponere. Conclusit enim Deus omnia in infideli,··ut de amaritudine infidelitatis suæ pœnitendo confusi, ad dulcedinem misericordiæ Dei credendo conversi, humiliores permanerent, ut et gratia muneris esset gratissima, et clamarent: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine Psal. 30. Omnium.··Id est Judæorum et gentium, non quod nullum damnaturus sit, quod quidam falso opinati sunt.'

ROM 11:33 Multiple spaces in '11.33··O altitudo,··etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo,··etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus.··Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius.··Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.'

ROM 11:35 Multiple spaces in '11.35··Aut quis prior.··Etsi judicia Dei non possumus scire, saltem hoc constat quod ex sola gratia dat bona, et non ex præcedenti merito. AUG. Deus debitor factus est, non aliquid a nobis accipiendo, etc., usque ad et hoc tu fecisti qui laborantes juvisti, etc.'

ROM 11:36 Multiple spaces in '11.36··Quoniam ex ipso,··etc. Ex, per, in,··distinctionem personarum indicant; ipse vero idem pronomen repetitum, identitatem substantiæ; et quia talis ipsi gloria, non justis ipsis. AUG., lib. de Natura boni, cap. 27, Ex ipso. Non de ipso sunt omnia, etc., usque ad singula horum trium referri ad singulos voluit. Omnia.··Cum audivimus omnia esse ex Deo,··omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quæ naturaliter sunt; neque enim ex ipso sunt peccata quæ naturam vitiant, quæ ex voluntate peccantium nascuntur.'

ROM 12:1 Multiple spaces in '12.1··Obsecro vos.··Hucusque satis utramque partem humiliavit, et gloriam de priori statu annulavit, modo quasi finito negotio deinceps ad moralitatem tendit. Obsecro vos.··Hucusque ne alter adversus alterum superbiret; hinc ut alter de alterius utilitate laboret. Obsecro per,··etc. Id est per apostolatum misericorditer a Deo mihi commissum, vel misericordiam a Deo vobis factam et exhibitam. Hostiam,··etc. AUG., lib. 10, de Civit., cap. 6. Verum sacrificium est omne opus quod agitur, etc, usque ad adjungit dicens: Sed reformamini in novitate mentis vestræ,··etc.'

ROM 12:2 Multiple spaces in '12.2··Nolite conformari.··Generalis prohibitio. Sed reformamini.··Regularis jussio. Ibi continentia, hic justitia. Illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et diligendo novitate induimur. Reformamini.··Quia in Adam partim amissa est imago Dei, ut incipiat ab illo reformari a quo formata est. Non enim reformare seipsam potest sicut potuit deformare.'

ROM 12:3 Multiple spaces in '12.3··Dico enim.··Hoc est sacrificium Christianorum, ut multi unum corpus sint in Christo. Hoc enim in Sacramento altaris fidelibus voto demonstratur Ecclesiæ, quæ in ea re quam offert, significatur. Sicut enim panis ex multis granis conficitur, ita ex multis fidelium membris sancta constat Ecclesia, qui Creatoris sui participatione congaudent; cujus munere sancti sunt et unum, quod et in sequenti ostenditur, ubi ait: Multi unum corpus sumus in Christo I Cor. 10.. Quod non potest fieri, nisi sapiant ad sobrietatem, quod hic præcipitur. Sapere ad sobrietatem.··Id est, quod, justitiæ terminos non egrediatur quod nobis solum utile sit, et nulli obsit. Mensuram fidei.··Secundum fidem quam mensurate partitur Deus, hæc est fides per charitatem operans sine qua nulla cujusquam existimanda sunt opera. Christo non ad mensuram datus est spiritus, sed cæteris omnibus datur et datus additur; unde Joannes de Christo ait: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum,··cæteris dividitur, non quidem Spiritus, sed dona ejus.'

ROM 12:4 Multiple spaces in '12.4··Sicut enim in uno.··AUG. Nemo poterit esse justus, quandiu fuerit ab unitate hujus corporis separatus, etc., usque ad sed bene utendi pietate possideant.'

ROM 12:5 Multiple spaces in '12.5··Singuli autem alter alterius membra, habentes,··etc. Ad hoc habentes bona differentia. Vel singuli sumus membra, igitur in differentibus donis hoc agatur; quæ autem sunt illæ gratiæ ex quarum diversitate dicimur membra, et qualiter in illis, nobis invicem subservire debeamus, aperit dicens: Sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium,··etc. Habentes, simus membra aliorum, ut illis prophetemus. Habentes dico secundum rationem fidei,··quia prout exigit fides eorum, vel auditorum prophetia datur. Nota quod in enumeratione gratiarum a prophetia incipit, quia prima probatio quod fides nostra sit rationabilis, est quod credentes accepto Spiritu prophetabant.'

ROM 12:8 Multiple spaces in '12.8··Qui miseretur.··Hæc miseratio est quotidiana medicina quotidianis vulneribus etsi levioribus; tamen judicium sine misericordia fiet ei qui non facit misericordiam Jac. 2., et hoc utique justum est ut dimittatur dimittenti et detur danti. Quisquis vero quasi nimis justus et securus judicium exspectat sine misericordia, sibi iram provocat. Misericordia hæc multiplex est, scilicet peccanti ignoscere, oppresso subvenire, etc.; et ideo subdit de misericordia ponendo unum ejus membrum cum præmissum sit aliud membrum, ubi autem qui tribuit, in simplicitate.··Simplicitas excludit hypocrisim, hilaritas gaudium ostendit, et fretum spe futuri.'

ROM 12:11 Multiple spaces in '12.11··Non pigri.··Maledictus est qui facit opus Dei negligenter, piger sine spe est in conversatione divina. Et ideo ut frigus pigritiæ pellatur, Sitis ferventes,··etc. Spiritu ferventes.··THEOD. Spiritum, gratiam appellavit, etc., usque ad hoc enim dixit. Orationi instantes.··Id est, assidue hoc facientes. Domino servientes,··etc. Quasi dicat: Quamvis dixerim ut spiritu ferventes sitis, non tamen passim et importune verba Dei ingeratis, sed temporis opportunitate sitis ferventes, ut aptis locis, personis et tempore verba fidei loquamini. Ferventes.··Spiritus ignis est quo fervet charitas, unde Dominus ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ardeat?··Luc. 12.'

ROM 12:12 Multiple spaces in '12.12··Spe gaudentes.··Certi de futuris gaudent, et ideo patientes in tribulatione.'

ROM 12:16 Multiple spaces in '12.16··Consentientes.··Quod non fit ore tantum, quia tunc est vera humilitas, si non est in sola lingua, ne præsumentes de se non condoleant aliis, sed exprobrent.'

ROM 12:19 Multiple spaces in '12.19··Date locum.··Non præcipit ut vindicari nolint sancti a Deo, quod in Apocalypsi clamant sancti, non quidem propter exsaturandum odium, sed quia scriptum est: Lætabitur justus, cum viderit vindictam.··Præcipit autem, ut ipsi se non vindicantes dent locum iræ Dei qui dicit: Mihi vindictam, et ego retribuam.··Si ergo vult bonus, ut Deus inimicum puniat, non est hoc reddere malum pro malo. Cum ergo homo justus et homo malus de inimicis suis a Deo velit vindicari, in quo discernuntur? Bonus magis cupit corrigi inimicum quam puniri, et cum Deus punit non delectatur de pœna inimici, sed hoc ei placet quod et Domino, quia eum diligit, et Deus est quem sequitur in hoc: Qui pluit super justos et injustos Prov. 25.; et tamen etiam in hoc sæculo asperius pertinaces corripit et in fine damnabit, cui proinde reservanda est vindicta. Ille dat locum iræ adversarii, qui permittit adversarium facere quod vult.'

ROM 12:20 Multiple spaces in '12.20··Sed si esurierit.··Nota insolentiam, sed,··conjunctionis. Ita enim prosequendum est, quasi non interposita utraque sit conjunctio. Vel etiam ita potest legi, ut neutra superfluat conjunctio, quasi dicat, non solum non defendatis vos, sed si, etc.'

ROM 13:1 Multiple spaces in '13.1··Omnis anima.··AUG. Expositio prop. 720 ex epist. ad Rom. Quod ait Apostolus hic rectissime admonet, etc., usque ad tamen omnis homo subditus sit superiori se. Non est enim potestas.··Potestas est a Deo; sed quæ a Deo sunt, ordinata sunt; ergo potestas est ordinata. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, de bona potestate patet, quod eam perfecit Deus. Rationabiliter de mala videri potest, dum et boni per eam purgantur, et mali damnantur, et ipsa in deterius præcipitatur. Et scias, quod nomine potestatis interdum accipitur potestas ipsa, quæ datur alicui a Deo, aliquando ipse homo habens potestatem; quod diligens lector distinguat. Quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt.··Id est, rationabiliter a Deo disposita, unde: Deus potentes non abjicit, cum et ipse potens sit Job. 36.. GREG. Deum quippe imitari desiderat, qui fastigium potentiæ, etc., usque ad quia nequaquam justa potentia, sed actio prava damnatur.'

ROM 13:2 Multiple spaces in '13.2··Qui autem resistit.··AUG. Quid si jubeat quod nonlicet? hic sane contemnet potestatem, timendo potestatem majorem; ergo si aliud imperator, et aliud Deus jubeat, cor tempto illo obtemperandum est Deo.'

ROM 13:3 Multiple spaces in '13.3··Principes.··Dicit illos esse principes Apostolus, qui propter corrigendam vitam et prohibenda adversa creantur, Dei habentes imaginem, ut sub uno cæteri sint. Non sunt timore boni,··etc. Si bonus est princeps, bene operantem non punit, sed diligit. Sin malus, non nocet bono, sed purgat eum. Malus ergo subditus debet timere, quia instituti sunt principes ut mala puniant. Habebis laudem ex illa.··Si justa est, ipsa laudante; si iniqua, ipsa tibi laudis occasionem præbente.'

ROM 13:4 Multiple spaces in '13.4··Dei enim minister.··Ideo dati sunt rectores, ne mala fiant. Vindex in iram.··Id est, propter iram Dei vindicandam, vel vindex in iram Dei ostendendam; quia hæc punitio indicat persistentes in malo gravius puniendos.'

ROM 13:6 Multiple spaces in '13.6··Ideo enim.··Subditi esse debetis, quia etiam ideo, id est propter ostendendam subjectionem, præstatis tributa, quod est signum subjectionis. Non ait, solvitis, sed præstatis, quasi reddituris; quia reddunt dum pugnant pro patria, et dum agunt judicia, vos præstatis servientes Deo. Per hoc enim, quod illi tributa datis, Deo servitis, quia ministri Dei sunt. Vel præstatis tributa, quia ministri Dei sunt, ut boni laudentur, mali puniantur.'

ROM 13:7 Multiple spaces in '13.7··Tributum.··Vel tributum quod dominis solvitur. Vectigal quod ad domum domini vehitur.'

ROM 13:8 Multiple spaces in '13.8··Nemini quidquam.··Pax ad omnes, dilectio inter fratres. Aliter enim vere fratres non sunt. Diligatis.··Mentio fit hic de charitate, quia valet ad hanc humilitatem. Sola enim charitas est, quæ etiam reddita semper retinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiam si reddita fuerit, quia nullum est tempus quo impendenda non sit. Nec cum redditur, amittitur, sed potius reddendo multiplicatur; habendo enim redditur, non carendo, ut pecunia quæ reddi non potest, nisi habeatur; nec haberi, nisi reddatur, imo cum redditur ab homine, crescit in homine; et tanto major acquiritur, quanto pluribus redditur. Diligit proximum.··Cum duo præcepta sint charitatis, pro utroque unum sæpe ponitur, quia nec Deus sine proximo, nec sine Deo proximus diligitur vel potest diligi. Dilectio proximi in factis apparet, dilectio Dei amplius latet, et ideo hanc specialius ponit, de qua Dominus ait: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem,··ubi illud mandatum majus dilectionis Dei videtur esse prætermissum. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis; quia qui diligit Deum, nec potest eum contemnere quem Deus præcipit diligi, et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in illo diligit nisi Deum? Proximum, legem implevit.··Omnem hominem intelligi oportet per proximum, quia nemo est, cum quo sit operandum malum. Qui ergo amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint amare debet. Sic enim et seipsum amare debet, scilicet, vel quia justus est, vel ut justus sit. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit, quia ad hoc se diligit ut sit injustus, ad hoc ergo ut sit malus: ergo jam se non diligit; qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.'

ROM 13:11 Multiple spaces in '13.11··Et hoc scientes.··Scilicet quia hora est, vel sicut quidam libri habent: hoc tempus, scilicet gratiæ, scientes. Jam ex quo dilectionem habuimus; est hora, id est opportunitas, sed brevis. Somno surgere.··Somnus est negligentia vel ignorantia. Nunc enim.··Causæ interpositæ, quare surgere debeamus. Propior est.··Bene operans vicinus est æternæ vitæ. Baptismus enim est ad veniam, vita bona ad coronam. Vel propior,··quia plus morti proximi sumus.'

ROM 13:12 Multiple spaces in '13.12··Nox præcessit.··Item quare surgere debent ostenditur: quia nox infidelitatis et ignorantiæ præcessit,··id est fuit; sed modo non est cujus memoria monet, ut caveatis. Dies autem,··id est æterna beatitudo, appropinquavit,··dum peccata remissa, dum estis justi per gratiam. Nox vetus homo, qui in baptismo præteriit; Dies,··sol justitiæ Christus, cujus luce veritatem didicerunt, ut sciant quid agendum sit. Opera tenebrarum.··Opera mala, quæ ex tenebris ignorantiæ venerunt, vel tenebras amant, et ad tenebras ducunt'

ROM 13:13 Multiple spaces in '13.13··Non in comessationibus.··Nota in his Romanos tangi; et ideo non est eis jus gloriandi. AUG. Horum autem morborum superbia est mater, et humanæ mentis aviditas, quæ etiam hypocrisim sæpe generat; huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et charitas.'

ROM 14:1 Multiple spaces in '14.1··Infirmum autem.··Perfectæ fidei est nullum cibum discernere, vel immundum putare, quia omnia munda mundis.··Sed quidam infirmi censebant a quibusdam abstinendum, et ita inter Romanos contentio; unde præcipit tales assumere, non abjicere, sed patiendo exemplo et verbo ad fidem erigere. Et si incognitum est quo quis animo faciat, non inde disceptare. Non in disceptationibus.··Non est damnandus cujus cogitatio non est aperta, vel de quo nescimus qualis post sit futurus.'

ROM 14:2 Multiple spaces in '14.2··Infirmus.··Ille est infirmus qui cibos discernit, putans alios mundos, alios immundos, eo quod Judæi prohibiti sunt edere, hunc autem suo judicio relinquendum dicit, ne cum scrupulo edat. Vel, licet sit perfecta fides, quæ omnia licere credit, tamen infirmus et pronus ad casum, qui facile impetu libidinis sternitur, edat olus, id est tenues et aridos cibos, qui non sunt fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus libido excitatur. Crassitudo enim carnium et deliciosæ epulæ provocant corpus ad libidinem.'

ROM 14:3 Multiple spaces in '14.3··Is qui manducat.··Supra præcepit non disceptare de cogitationibus aliorum, hic præcipit non spernere. Non judicet.··AUG., lib. II de Ser. Dom. in monte. De manifestis judicandum, non de ocultis, etc., usque ad quicunque humani cibi indifferenter sumi.'

ROM 14:4 Multiple spaces in '14.4··Domino suo stat.··De incognito corde alieni servi tu non habes judicare, sed suus Dominus ad cujus honorem stat, qui stat; ad quem pertinet et casus cadentis, qui potest erigere vel judicare. Stat, aut cadit,··ideo dicit: quia ambiguum est, forsan stat, qui putatur cadere. Stat aut cadit.··Per hoc ostendit se nescire quo animo ille se agat in dubiis. Stabit autem.··Hic innuit, quod ambigua debemus in meliorem partem vertere, et plus salutem quam mortem reorum optare, et in futuro spem boni habere, etsi aliter sit in præsenti. Stabit autem.··Quia neque si edit, reus est; neque si non edit, si tamen devotione hoc agit.'

ROM 14:5 Multiple spaces in '14.5··Nam alius.··Supra dixit, quod alii omnia manducant, alii non omnia; de generibus ciborum agens hoc dicit, quod alii omni tempore, alii aliquo certo tempore abstinent, et utrumque recte fieri posse dicit. In suo sensu.··Id est in suo consilio dimittatur ne scandalum passus a charitate, quæ est mater omnium virtutum, recedat.'

ROM 14:6 Multiple spaces in '14.6··Qui sapit.··In suo sensu dico, ut abundans: quia qui sapit diem, vel omnem, vel diem interpositum, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat.··Id est ad honorem Domini, cujus omnia creata credit munda, et quia ei serviturus illis sustentatur.'

ROM 14:7 Multiple spaces in '14.7··Nemo enim nostrum sibi vivit.··Qui enim lege frenatur, non sibi, sed Deo, qui legem dedit, vivit. Si lex non esset, sibi quisque viveret. Sibi.··Sed Domino, quo judice damnatur vel coronatur; vel, sibi,··id est ad laudem suam, sed Dei. Sicut enim magnitudinis ejus non est finis, sic nostræ laudis non erit finis. Non enim cum mortui fuerimus in hac carne, desinemus laudare Deum. Et secundum hoc de fidelibus tantum agit. Vel sibi,··id est a se judicandus, sed a Domino secundum hoc de bonis et malis accipitur.'

ROM 14:10 Multiple spaces in '14.10··Ante tribunal.··Hoc a simili dicitur: tribunal enim sedes judicis est, quæ in excelso locatur, ut judex ab omnibus videatur et ipse ex eminente loco omnes valeat intueri. Ita et Christus quasi in tribunali sedebit, quia ab omnibus videbitur, et ipse omnium conscientias videbit, et causas dijudicabit.'

ROM 14:13 Multiple spaces in '14.13··Non ergo amplius.··Non usurpemus nobis quod ad nos non pertinet. Non reprehendamus ea quæ nescimus quo animo fiant; vel etiam si aperta, non ita reprehendamus, ut de sanitate desperemus. In his enim duobus temerarium est judicium, et vel superbia, vel inevidentia, unde dicitur: Nolite judicare et non judicabimini Luc. 6..'

ROM 14:14 Multiple spaces in '14.14··Scio et confido.··Quasi dicat dico: Ne ponatis offendiculum fratribus. Non autem dico offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus; quia scio per hoc, quod fiducia est in Jesu, qui postquam venit, absolvit a lege. Commune ponit pro immundo, ut tractum a vasis quæ ante omnibus usibus erant communia, quorum quædam postea sacrificiis dedicata non amplius communia, sed sancta dicebantur; vel tractum est a Judæis quia ipsi Judæi dicebantur proprius populus Dei, alii vero omnes communes et immundi.'

ROM 14:16 Multiple spaces in '14.16··Non ergo blasphemetur bonum.··Quia qui habet opera bona, si reprehendatur in re minima, bonum suum obfuscatur, et incipit bonum ejus blasphemari per malum. Unde Ezechiel: Justitia justi non proficiet ei, si erraverit Ezech. 33.. Non ergo blasphemetur bonum.··Bona in se comestio blasphemabilis est dum aliis nocet: et quia nocet, abstine, quia non est causa regni Dei esca.'

ROM 14:17 Multiple spaces in '14.17··Non est enim regnum Dei esca et potus.··Non usus ciborum, sed concupiscentia refrenanda est. Non interest quid alimentorum vel quantum pro congruentia hominum et personæ suæ et pro valetudinis suæ necessitate quis capiat, sed quam facile et læto animo careat his, cum his vel oportet vel necesse est carere. Gaudium in Spiritu sancto. Qui enim,··etc. Non utique in epulis, ut multi solent, sed in Spiritu sancto hoc gaudium oritur de fraterna pace; sicut in disceptatione ira, ubi non est spiritus, quia in solis pacificis est; cujus etiam gratia hæc tria sunt in aliquo: justitia, pax et gaudium, quæ in istis Romanis non erant'

ROM 14:18 Multiple spaces in '14.18··Placet Deo, et probatus est hominibus.··Secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus autem habetur hominibus secundum justitiam, et pacem etiam, quia disceptatio discordiam parit, ideo dimissis temerariis judiciis, sectemur quæ pacis non discordiæ, et quæ ædificationis, ut cæteri ædificentur, vel jam ædificati conserventur invicem Judæus ad gentilem, et gentilis ad Judæum.'

ROM 14:21 Multiple spaces in '14.21··Offenditur.··Perturbatus nesciens quid teneat. Offenditur, qui a fide recta discedit.'

ROM 14:22 Multiple spaces in '14.22··Beatus.··Beatum dicit qui non facit aliud quam quod utile probat, sed illum proprio judicio censet damnandum, qui, quod dicit se debere facere, non facit.'

ROM 14:23 Multiple spaces in '14.23··Omne autem.··Non tamen omne quod fit cum fide bonum est, quia ignorantia quæ est ex culpa, nocet. Omnis vita infidelium peccatum est, quia omnis infideliter vivens vel agens, vehementer peccat, et nihil bonum sine summo bono, ubi deest agnitio veritatis æternæ. Falsa virtus est etiam in optimis moribus. Opera quæ videntur probabilia, præter fidem sic sunt, ut magnæ vires et cursus celerrimus extra viam. Non est ex fide.··Fides nostra vult ut homo agat hoc quod bene intelligit esse agendum, et peccatum est quod aliter fit, quam probatum est.'

ROM 15:5 Multiple spaces in '15.5··Idipsum sapere.··Quasi dicat: Nisi idem sapiatis, Deum honorare non poteritis.'

ROM 15:8 Multiple spaces in '15.8··Circumcisionis.··Id est Judæorum ad quos corporaliter venit; unde: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Propter veritatem.··Non repulit Judæos, quibus proprie veritas, gentibus misericordia, quibus nulla promissio facta erat. Promissiones.··Promiserat enim Abrahæ: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Et David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psalm. 131.. Et item Jacob dixit: Orietur stella ex Jacob Num. 24..'

ROM 15:9 Multiple spaces in '15.9··Confitebor.··Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis.'

ROM 15:12 Multiple spaces in '15.12··Erit radix Jesse.··Et ex hac radice erit ille qui exsurget, etc. Jesse, radix: David, arbor, quæ per ramum, id est Mariam, fecit fructum, id est Christum.'

ROM 15:13 Multiple spaces in '15.13··Et pace.··Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides. Ut abundetis.··Id est, ut per ista habita certiores sitis de æterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonæ operationis, quæ datur per Spiritum sanctum.'

ROM 15:14 Multiple spaces in '15.14··Certus sum.··Ne videretur Apostolus omnes intelligere discordes et ad corrigendum insipientes, removet quod ideo incipit, ut admoneat perfectiores de correctione minorum; et inde præponit se exemplum qui laborat de aliis, et opus est ut isti hoc faciant, cum ipse aliis impeditus ad eos venire non possit. Repleti omni sapientia.··Per hanc laudem provocat ad meliora, more exhortantis. Unde nec dicit docere, sed monere; quasi dicat quod sciatur, sed subterfugit animo. Hoc enim solet moneri, quod cum sciatur, aliquando subterfugit animo, aut negligenter habetur.'

ROM 15:15 Multiple spaces in '15.15··Propter gratiam.··Non temere scribit; sed Apostolus gentium audet scribere omnibus gentibus auctoritate sibi tradita per gratiam.'

ROM 15:17 Multiple spaces in '15.17··Habeo igitur.··Sic et vos si de fratribus laboratis. Hoc ideo dicit ut nihil minus se posse probet quam apostolos qui cum Christo fuerant.'

ROM 15:20 Multiple spaces in '15.20··Non ubi nominatus,··etc. Quia sciebat pseudoapostolos et alios sub nomine Christi falsa docere, quod postea corrigere maximi erat laboris; ideo sollicitus erat prævenire, et veritatem integre tradere, ubi nondum erat nuntiatus Christus; quod testimonio prophetæ probat.'

ROM 15:21 Multiple spaces in '15.21··Et qui non audierunt,··etc. Ut verus esset et inviolabilis de verbo Dei intellectus, festinavit gentes veritate imbuere.'

ROM 15:26 Multiple spaces in '15.26··Probaverunt enim.··Ad hujusmodi opera Romanos invitat, quia qui per misericordiam Dei vivit, pius debet esse confratri. In pauperes.··Hi totos se dederunt divinis obsequiis, nihil mundanum curantes, exemplum bonæ conversationis daban fidelibus.'

ROM 15:30 Multiple spaces in '15.30··Ut adjuvetis.··Multi minimi dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo eum videre cupiunt, orent ut liberatum eum recipiant cum gaudio charitatis; unde sequitur ut liberer.'

ROM 15:31 Multiple spaces in '15.31··Accepta.··Ut illi intellecta charitate illius erga se, cum illo unanimes Deo gratias agant. Magnus enim profectus est ei, cujus ministerio multi facti læti Deum laudant.'

ROM 15:33 Multiple spaces in '15.33··Deus autem pacis.··Christus, qui ait: Pacem meam do vobis, et pacem meam relinquo vobis Joan. 14.; qui cum suis est usque ad consummationem sæculi, ita et sit vobiscum; ipse enim est qui ait: Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumationem sæculi Matth. 28..'

ROM 16:1 Multiple spaces in '16.1··Commendo autem vobis.··Amodo multos justos Apostolus proponit, quibus credere debeant Romam, quasi dicat: Ita facite ut dixi, hos autem imitamini. Phœben.··Scilicet Phœbe ditissima et nobilissima mulier fuit, quæ Ecclesiam in loco qui dicitur Cenchris, sua substantia sustentabat. Ea vero tunc temporis pro aliquo negotio Romam profecta est, per quam forsan hanc misit Epistolam.'

ROM 16:2 Multiple spaces in '16.2··Suscipiatis digne.··Vel, ut alii codices habent, valde honeste et honorifice.'

ROM 16:3 Multiple spaces in '16.3··Priscam et Aquilam.··Aquila est vir Priscillæ: hi coadjutores Pauli Romam ad confirmationem Romanorum venerant. Sic et omnes alii quos salutat, Romæ fuisse intelliguntur.'

ROM 16:4 Multiple spaces in '16.4··Ecclesiæ gentium.··Quia hi laborant ad profectum gentium exhortantes fidem Christi, qui etiam pericula pro Apostolo pati non recusaverunt; unde et Romani eis obedire debent.'

ROM 16:10 Multiple spaces in '16.10··Appellen.··Per tentationes inventus est fidelis in Christo: etsi non suus amicus, vel particeps operis.'

ROM 16:11 Multiple spaces in '16.11··Aristoboli.··Solebat iste Aristobolus congregare fratres in Christo, quos Apostolus salutat adeo probans factum illius. Ex Narcissi.··Narcissus dicitur fuisse presbyter, sicut legitur in aliis codicibus, qui peregrinando confirmabat sanctos fratres, qui quia præsens tunc non aderat, suos salutat; et quia non omnium illorum merita noverat, discernit, subdens: qui sunt in Domino,··id est eos quos dignos noveritis.'

ROM 16:12 Multiple spaces in '16.12··Laboravit.··Labor hic, de quo crebrius Apostolus, est in exhortatione et in ministerio sanctorum, et in pressura et in egestate propter Deum.'

ROM 16:13 Multiple spaces in '16.13··Et meam.··Pro sanctitate ejus vocat suam matrem, cujus filium præposuit pro ecclesiastico officio.'

ROM 16:15 Multiple spaces in '16.15··Et omnes.··Omnes, quibus scribit et quos nominat, jubet se salutare invicem in osculo sancto, id est in pace Christi, ut religiosa sint oscula, non carnalia.'

ROM 16:16 Multiple spaces in '16.16··Christi.··Id est quæ in Christo confidunt, non in alia re.'

ROM 16:17 Multiple spaces in '16.17··Ut observetis.··Pseudoapostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet.'

ROM 16:19 Multiple spaces in '16.19··Vestra enim.··Ideo moneo vos vitare illos, quia vestra fides et obedientia ubique laudatur: quia estis in capite mundi, et sic exemplo vestro jam possent alii corrumpi. Vel, rogo vos vitare illos, quia leviter obedistis, quod bonum est, et inde gaudeo; sed volo ut sitis sapientes in bono discernendo, et sine aliqua parte mali.'

ROM 16:20 Multiple spaces in '16.20··Deus autem.··Vos sitis sapientes: Deus autem conterat Satanam,··id est falsos prædicatores, vel quemlibet vobis adversantem hominem, vel diabolum. Sub pedibus.··Ut caput, id est primos motus suggestionum contemnatis, et si diabolus est, conteratis ejus caput sicut Evæ in figura Ecclesiæ, vel sensualitatis dictum est. Gratia.··Gratiam quam promisit in adventu suo, jam optat eis.'

ROM 16:21 Multiple spaces in '16.21··Salutat vos.··Quasi dicat: Tot et tanti congaudent vestro cœpto, et ideo perseverare vos decet.'

ROM 16:23 Multiple spaces in '16.23··Et universa.··Supra dixerat omnes Ecclesias; sed hic dicit Ecclesiam alterius provinciæ, unde Caius erat.'

ROM 16:25 Multiple spaces in '16.25··Ei autem.··Sic ego vos moneo. Ei autem qui potest vos confirmare, sit gloria, a quo solo bono sunt bona omnia; in quo epistolæ notatur summa, quia hic principaliter intendit Apostolus illos monere ut omnia attribuant gratiæ Dei. Secundum revelationem.··Mysterium dicit incarnationem Christi, etc., quæ æternis temporibus erant abscondita: quia licet ex aliqua parte antiquis patribus fuissent cognita, plene tamen a nullo fuerunt scita, quousque suo tempore per ipsum Christum sunt revelata.'

ROM 16:26 Multiple spaces in '16.26··Per Scripturas prophetarum.··Ab eo reseratas, testimonium dantes huic prædicationi. Patefactum in cunctis gentibus ad obediendum, id est ut obediant fidei bene operando. Taciti aliis, sed cogniti soli Deo: quia etsi sit modo hominibus revelatum, tamen soli Deo cognitum est, quia solus novit cur ita factum est. In quo reprimit inquisitores qui quærunt cur tantum distulit Deus? cur tot gentes perire permisit.'

ROM 16:27 Multiple spaces in '16.27··Cui honor.··AUG. Quod additur: Cui gloria, etc., usque ad quia per eum innotuit hominibus Deus Trinitas, quod est mysterium.'

CO1 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Corinthii sunt Achaici, et hi similiter ab Apostolo audierunt verbum veritatis, et subversi sunt multifarie a falsis apostolis. Quidam a philosophiæ verbosa eloquentia, alii secta legis Judaicæ inducti sunt. Hos revocat Apostolus ad veram fidem et Evangelicam sapientiam, scribens eis ab Epheso, per Timotheum discipulum suum. Paulus vocatus.··Id est ab omnibus privilegio nominis dictus Apostolus Jesu Christi.··Hic non servum se nominat: quia potius erat opus auctoritate et commendatione contra superbiam Corinthiorum, apud quos viluerat. Et Sosthenes.··Ecce per eum qui inter eos versabatur, culpas eorum se rescisse innuit. Frater.··Per hoc removet, quod non malo animo ei notificaverit, sed ex charitate et desiderio correctionis.'

CO1 1:2 Multiple spaces in '1.2··Cum omnibus.··Et omnibus scribit suffraganeiis Corinthiis, qui in eisdem vitiis laborabant.'

CO1 1:3 Multiple spaces in '1.3··Gratia.··Primum proponit de bonis, ut his alii conformentur. Et Domino Jesu Christo.··Qui a Patre personali quidem proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantiæ Deus.'

CO1 1:5 Multiple spaces in '1.5··In omnibus.··Supponit partes aliquas in omni verbo, id est in omni genere linguarum, vel in omni modo prædicandi, id est minoribus, mediocribus, et perfectis.'

CO1 1:10 Multiple spaces in '1.10··Obsecro.··Hucusque bonos laudavit. His laudatis, invitat ahos ad horum similitudinem.'

CO1 1:11 Multiple spaces in '1.11··Chlœs.··Nomen est loci vel personæ. Aliquibus enim videtur locus esse, ac si diceretur: ab his qui sunt Antiochiæ. Aliquibus autem femina fuisse videtur Deo devota cum qua multi essent colentes Deum.'

CO1 1:12 Multiple spaces in '1.12··Hoc autem dico.··Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur. Ego quidem.··Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret: in nomine ipsius vel illius, videretur eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel posuit nomina bonorum apostolorum ut ostendat quod si in nomine majorum non est gloriandum, nec in nomine illorum quorum doctrina prava est, gloriandum est.'

CO1 1:13 Multiple spaces in '1.13··Divisus est secundum vos Christus,··quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: Nunquid Paulus crucifixus est?··Per hoc verum quod Corinthii tenebant, facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant.'

CO1 1:14 Multiple spaces in '1.14··Gratias ago Deo,··etc. AUG. Paulus gratias agit Deo, quod neminem ipsorum baptizaverit, qui tanquam obliti in cujus nomine baptizati essent, per hominum se nomina devidebant. Cum enim tantum valet baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus, ita nec illius, sed Christi esse cognoscitur, etc.'

CO1 1:17 Multiple spaces in '1.17··Sed evangelizare.··Perfecte enim baptizare etiam minus docti possunt. Perfecte autem evangelizare multo difficilius est et rarioris operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior, evangelizare se missum dicit, non baptizare. Hoc tamen necessitate instante interdum egit. Non in sapientia.··Contra sapientiam sæculi. Non in sapientia verbi.··Sapientiam dicit philosophorum quæ sic dicitur, etsi non sit: attamen illa est quæ verbosos facit, per quam crux, id est mors Christi, evacuatur; et impossibile secundum naturam judicatur, ut Deus immortalis moreretur. Verbi.··Ibi compositio verborum quæritur, ubi teste virtute ipsa veritas se non commendat.'

CO1 1:18 Multiple spaces in '1.18··Pereuntibus.··Id est sapientibus mundi, quorum et sapientia perit, et falsa ostenditur, et ipsi damnandi sunt. Dei virtus.··Dum occisus diabolum vicit, et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula, cum res exigit.'

CO1 1:19 Multiple spaces in '1.19··Scriptum est enim.··Ideo non misit me in sapientia, quia prædixerat quod eam non reciperet in prædicatione evangelica, sed perderet et reprobaret de collegio prædicatorum suorum: et sic factum est.'

CO1 1:21 Multiple spaces in '1.21··Placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.··Id est crucis fide æternitatem provenire mortalibus: ut ibi salus reperiretur, ubi stultitia creditur.'

CO1 1:26 Multiple spaces in '1.26··Videte enim.··Vere stultum et infirmum Dei, est sapientius et fortius hominibus. Quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales, quia non multi.··Non autem ait, nulli,··forsan pro se, qui solus inter apostolos sæcularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanæ dignitatis parentela conspicuus fuit; qui tamen hæc nihili pendit, nec usus est eis.'

CO1 1:27 Multiple spaces in '1.27··Sed quæ stulta.··Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam sæculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quærens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter præcederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanæl doctus, in apostolum non est electus.'

CO1 1:29 Multiple spaces in '1.29··Ut non glorietur.··De se, sed de Deo, quod ibi ostenditur: qui gloriatur, in Domino glorietur.'

CO1 1:30 Multiple spaces in '1.30··Ex ipso autem.··Non glorietur quis ex se, sed tamen est alia gloria, quia ex ipso vos estis.'

CO1 2:2 Multiple spaces in '2.2··Non enim judicavi.··Qui minus capaci altiora loquitur, non utilitatem, sed sui ostentationem facit.'

CO1 2:6 Multiple spaces in '2.6··Perfectos.··Non cognitores et doctores, quibus opus non est, sed auditores jam capaces.'

CO1 2:7 Multiple spaces in '2.7··In mysterio.··Exponendo mysteria Veteris Testamenti in quibus Christus significatus est, ut in hostia Abel, vel Abrahæ. Quæ abscondita.··Quia non verbis, sed in virtute: non humana ratione comprehensibilis, sed spiritus efficacia credibilis.'

CO1 2:8 Multiple spaces in '2.8··Si enim cognovissent.··Vel minores illum esse Messiam in lege promissum, vel majores Deum esse, vel Dei Filium: nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.'

CO1 2:9 Multiple spaces in '2.9··Nec in cor hominis.··Infra cor hominis est quod in cor ascendit; super cor est æternum ad quod cor ascendit. Vel non est homo, sed spiritus qui novit. Ascendit.··Res dicitur in corde ascendere, quando bene intellecta placet.'

CO1 2:10 Multiple spaces in '2.10··Scrutatur,··etc. Scrutari dicitur spiritus Dei omnia, non ut quod nescit, inveniat, sed quia nihil relinquit omnino quod nesciat, vel quia scrutari te facit; quod enim dono ipsius tu facis, ille facere dicitur, quia sine illo tu non faceres.'

CO1 2:12 Multiple spaces in '2.12··Sed Spiritum qui ex Deo est.··Spiritus sanctus utique Patris et Filii est, necnon et noster. Quod enim datum est, etiam ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster est qui accepimus. Et non est iste spiritus noster in quo sumus: quia ipse spiritus noster in quo sumus ipse spiritus est hominis, qui in ipso est. Et ipsum tamen spiritum qui hominis est accepimus. Sed aliud est quod accipimus, ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Spiritus autem hominis in Scriptura accipitur, pro ipsa anima vel ipsius animæ potentia rationalis. Dedit enim nobis naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem, ut intelligeremus. Ut sciamus.··Multi habent dona Dei, et nesciendo a quo habeant impia vanitate jactantur. Nemo donis Dei beatus, qui danti est ingratus, unde in Evangelio: Qui habet, dabitur ei.··Plene habere est scire unde habeat. Qui ergo non habet,··id est, qui nescit unde habeat, et quod habet, auferetur ab eo Luc. 8..'

CO1 2:13 Multiple spaces in '2.13··Spiritualia.··Quod Corinthii non estis; et ideo culpa vestra est, non nostra, quod majora non diximus.'

CO1 2:14 Multiple spaces in '2.14··Animalis autem homo.··Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animæ suæ, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat. Quia spiritualiter examinatur.··Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritualiter, id est, a spirituali homine, et personaliter legitur: examinatur. Vel ita: Animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est; quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur.'

CO1 2:15 Multiple spaces in '2.15··Spiritualis autem homo.··Est vel vita vel scientia: spiritualis est vita, qui spiritum Domini habens rectorem, animam regit; scientia vero spiritualis est qui, etsi ex parte et per speculum videt, tamen de eo secundum imagines corporum, vel legis litteram, vel humanam philosophiam non sapit, sed spiritui. Dei subjectus certissime ac fideliter judicat. Omnia.··Non quidem universa quæ continet divina scientia, sed quæ ad justitiam et vitam sufficiunt, id est, omnia judicanda.'

CO1 3:2 Multiple spaces in '3.2··Adhuc enim carnales.··Arguit eos qui querebantur se dudum non audisse spiritualia, cum adhuc indigni essent audire. Ministri ejus.··AUG. Homo exterius ministrat quasi servus, etc., usque ad quia Deus operatur velle et perficere.'

CO1 3:8 Multiple spaces in '3.8··Unum sunt.··Posset videri quod si nihil ex se dant, tamen Deus magis per hunc quam per illum.'

CO1 3:9 Multiple spaces in '3.9··Adjutores.··In colendo agro dominico; non depravatores, ut quidam aiunt. Quod inde patet, quia vos estis agricultura. Agricultura.··Quia colit vos ad fructum. Ædificatio,··quia qui colit habitat in vobis. Et ita idem est ager et ædificium, quod non in rebus visibilibus. Nos colimus Deum adorando, non ornando. Ille autem sic nos colit, quod meliores nos reddit.'

CO1 3:11 Multiple spaces in '3.11··Fundamentum enim.··AUG., lib. de Fide et operibus, c. 15. Fides gratiæ christianæ, id est, ea quæ per dilectionem operatur, etc., usque ad de qua scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines tentatio tribulationis probat Eccli. 27.. Christus.··Id est, fides Christi, quæ per dilectionem operatur, per quam Christus habitat in cordibus. Aliud non est fundamentum. Hæc autem neminem perire sinit.'

CO1 3:12 Multiple spaces in '3.12··Si quis autem.··In auro, argento, lapidibus pretiosis præclara doctrina significatur, in tribus aliis vana doctrina signatur, quæ si modo fallit, in igne apparebit: quia ardebit bona permanente, et erit ei bonæ, scilicet doctrinæ merces vita æterna. Ligna, fenum, stipulam.··Non hæc de malis operibus accipienda sunt quasi fides sine operibus salvet, quod non est. AUG., in psal. 30. Non sibi polliceatur quisquam habens nefaria opera regnum Dei, etc., usque ad peccata minima atque levissima, quæ ignis facile consumat.'

CO1 3:13 Multiple spaces in '3.13··Dies enim.··Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque, dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit pœna, quæ consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi.··Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt. Ignis probabit.··Duos ignes futuros legimus. Unum æternum, quo æternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui præcedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superædificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt.'

CO1 3:14 Multiple spaces in '3.14··Mercedem.··Non solum post finem, sed et in hac vita habet requiem suæ animæ contemnentis omnia.'

CO1 3:16 Multiple spaces in '3.16··Nescitis,··etc. Hoc præmisit ut illos compungat, qui turpiter viventes corpora sua violant; maxime ille qui uxorem patris habet. Hic agit de structoribus super fundamentum.'

CO1 3:17 Multiple spaces in '3.17··Si quis autem.··Iste salvus per ignem, sed si quis voluerit templum quod vos estis, disperdet illum. Et nescitis hoc. Templum.··AUG. In quibus Deus habitat per fidem sunt templum Dei, etc., qualiter etiam nunc sunt templum Angeli Dei. AUG. Talis congregatio ædificatio est templi Dei; talem congregationem non generatio carnalis, sed regeneratio spiritualis facit. Habitat itaque in singulis Deus tanquam in templis suis, et in omnibus simul congregatis, tanquam in templo suo. Deus igitur ubique præsens est, et ubique totus præsens, nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius. Capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus. Habitare autem ideo in animalibus hominibus et parvulis non carnis ætate, sed mentis, quia in eis occulte agit ut sint templum ejus, idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit. ID. Sed diceret aliquis: Antequam faceret Deus cœlum et terram, antequam, etc., usque ad beatissimi autem sunt illi, quibus hoc est Deum habere quod nosse. Sapientia enim hujus mundi,··etc. AMBR. Abusive ponitur sapientia pro astutia.'

CO1 3:21 Multiple spaces in '3.21··Nemo,··etc. Baptistis vel doctoribus. Nemo.··Quia vestri sunt ipsi; quia universa sunt ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. In hominibus.··Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint, sed tantum ministri.'

CO1 3:22 Multiple spaces in '3.22··Omnia enim.··Singulos non sibi defendant doctores vel baptistas, cum omnibus utantur. Mundus est noster si cursus ejus in Dei voluntate ponimus. Vita præsens, nostra, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur. Præsentia sunt nostra, si sic utimur eis, ne offendamus. Futura, si ea credentes magis optamus. Sive vita,··etc. Et vita et mors doctorum ad ædificationem subditis esse debent. Vel per vitam, sanctos homines et angelos accipe: qui student profectui fidelium, per mortem, diabolum et membra ejus, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei inserviunt.'

CO1 3:23 Multiple spaces in '3.23··Vos autem Christi.··Ut sicut hæc nobis, ita nos Christo subjiciamur. Christus autem Dei.··Proprius Filius ejus voluntatem ejus faciens, ut et nos faciamus ipsius. Cur ergo ad injuriam Christi de hominibus aliquid speratis?'

CO1 4:1 Multiple spaces in '4.1··Sic nos.··Hactenus de gloria pseudo: hic de suo contemptu agit. Sic nos.··Hoc ideo ait Apostolus, quia de eo minus sentiebant; sed sic homo sentiat, ut Deus qui eum elegit. Et dispensatores.··AUG. Non solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt, etc., usque ad est, illius esse participem.'

CO1 4:2 Multiple spaces in '4.2··Hic jam quæritur.··Ita de nobis æstimandum, sed hic inter vos quod non alibi. Jam in præsenti cum exspectandum esset, donec Deus judicet.'

CO1 4:3 Multiple spaces in '4.3··Meipsum.··Periculum est vobis de ignotis cordis mei vel aliorum judicare. Tanta enim profunditas credenda est esse in homine quæ lateat etiam ipsum hominem in quo est, ut in Petro profunditas infirmitatis latebat, cum se Domino commoriturum temere promittebat. Cum ergo quisque de se aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio judicare, cum nemo sciat quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? Ab humano.··Id est ab hominibus, dum sunt in suo die, et non est dies Domini. Humano.··Quia est dies Domini, quo judicabit quando unusquisque pro se rationem reddet, et tunc secreta cordium patebunt.'

CO1 4:4 Multiple spaces in '4.4··Nihil enim conscius sum.··AMBR. Ne dicatis: Non peccavimus. Dixit sanctus Paulus: Etsi nihil mihi conscius sum;··addidit tamen, sed in hoc justificatus non sum.··Et vos etiam, si nihil estis conscii, confiteamini tamen Domino, ne quid sit quod vos prætereat.'

CO1 4:5 Multiple spaces in '4.5··Quoadusque veniat Dominus.··Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit.··Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique.··Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.'

CO1 4:6 Multiple spaces in '4.6··Me et Apollo.··Proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatur sicut a nobis. Ne etc., unus,··etc. Ab illo, id est meliori quam ille, id est, quasi sit alius ab illo qui nullus est, quantum ad se vel quantum ad ministerium.'

CO1 4:7 Multiple spaces in '4.7··Quis enim te discernit.··A massa perditorum? Nullus nisi Deus. Vel si baptizatus es a Petro, quomodo discerneris ab eo qui a Paulo? Nihil ille habet a baptista, nihil tu. Vel redarguit illos eosdem, qui gloriabantur de magisterio pseudo. Quasi dicat: Gloriaris pro illis, sed quid habes ab illis quod non a me? et si a me, quid contra me gloriaris, quasi non idem a me acceperis? Quid autem,··etc. Aliud genus arrogantiæ amovere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere a se vel a ministro. Si autem accepisti.··Hoc dicit contra illos, qui eadem quæ ab Apostolo audientes, de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam commendantes, gloriam in se vertebant; cum Apostolus contemptibilem se videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit.'

CO1 4:8 Multiple spaces in '4.8··Jam saturati estis.··Quasi: Inquiro a vobis, Quid gloriaris, etc.; sed non recte videor hoc facere; quia vos, jam saturati, jam divites,··ironia est, ac si diceret: Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis. Regnetis.··Vere regnare est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere.'

CO1 4:9 Multiple spaces in '4.9··Puto enim.··Quasi dicat: Nullatenus putandum est. Ironice enim loquitur. Dico sine nobis,··quia per mala quæ patimur, Deus ostendit nos apostolos novissimos,··de quibus non curetur, tanquam morti destinatos,··id est ad nullam utilitatem, sed ad mortem reservatos: quod per hoc videtur, quia ad spectaculum nostrum quasi ad monstrum conveniunt homines; per quod magis probamur amici Dei. Vel ideo deberetis nobiscum regnare, quia puto et certus sum quod nos sumus similes novissimis Eliæ et Enoch in tribulationibus. Et angelis.··Boni angeli et boni homines laudant, mali irrident: hæc sunt dextera et sinistra. His utimur ad feriendum hostem, id est diabolum, nec illa elevant, nec ista frangunt.'

CO1 4:10 Multiple spaces in '4.10··Propter Christum.··Cujus crucem prædicamus, quod vos tacentes, videmini in Christo prudentes.'

CO1 4:13 Multiple spaces in '4.13··Tanquam purgamenta.··Per hæc omnia probamur in Christo prudentes et fortes.'

CO1 4:14 Multiple spaces in '4.14··Non ut confundam vos.··Aspera blandis mitigat, ut salutaris medicus.'

CO1 4:15 Multiple spaces in '4.15··Pædagogorum.··Dum pædagogos nominat, pueros significat. Per Evangelium.··Addidit per Evangelium,··ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio: Ne vobis dicatis Patrem in terra, unus est enim Pater Deus Matth. 23.; non ut hoc nomen cæteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in æternam vitam generamur, naturæ vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribuatur.'

CO1 4:19 Multiple spaces in '4.19··Si Dominus voluerit.··Ideo dicit, ut ostenderet, quod si non iret, Deum noluisse, causa utique indignitatis illorum.'

CO1 4:20 Multiple spaces in '4.20··In virtute.··Terroris verba infert, ut inflati humiliarentur, et se præpararent ad recipiendum eum. Absit autem, ut pii filii dicerent: Si in virga venturus es, noli venire. Melius enim est erudiri in virga patris, quam perire in blandimento prædonis.'

CO1 5:1 Multiple spaces in '5.1··Omnino auditur.··Incipit agere de fornicatione, et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat, et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes, dum paterentur reum tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam inhærentes illi, non esse immunes a crimine demonstravit.'

CO1 5:2 Multiple spaces in '5.2··Inflati estis.··Vento superbiæ, quæ pellit misericordiam; quia si unum membrorum patitur, compatiuntur et cætera.'

CO1 5:4 Multiple spaces in '5.4··In nomine Domini.··Hoc modo judicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione (quibus mea auctoritas et virtus Christi cooperabitur) tradatis hujusmodi Satanæ.'

CO1 5:5 Multiple spaces in '5.5··Tradere,··etc. Hanc potestatem dicitur Apostolus habuisse, ut dum aliquem a stultitia non posset amovere, diabolo eum vexandum traderet; quousque pœnitentiam profitens, a malo desisteret. Ut spiritus salvus sit.··Sic Apostolus non crudeliter, sed amabiliter Satanæ tradit. Sic Moyses in cultores idolorum paucos quidem judicavit in præsens terrens, in posterum disciplinam sanciens. Sic et Elias et alii boni: quia sic et metus aliis incutitur, et ipsis peccatum minuitur. Unde hoc exemplum Eliæ non reprehendit Christus in discipulis suis; sed quia odio et non amore correctionis desiderabant vindictam ignis in eos qui sibi hospitium non præbuerunt; sic et Petrus in Anania et uxore ejus vindicasse legitur, vel tradit, ut Spiritus sanctus quo contaminati nudantur, salvus sit eis, non amissus in die judicii.'

CO1 5:6 Multiple spaces in '5.6··Totam massam.··Participes erant, dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet, quem scit reum abjicere, vel probare non valet, immunis est. Et judicis non est sine accusatore damnare, ut nec Christus Judam abjecit.'

CO1 5:7 Multiple spaces in '5.7··Conspersio.··Est farina per aquam conglutinata sine fermento, id est, azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem, puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti. Zyma Græce, fermentum Latine. Pascha immolatio est, non transitus, sicut quibusdam videtur, prius enim Pascha et sic transitus: quia ante exemplum est Salvatoris, et sic salus. AUG. Hæc vitæ nostræ innovatio est quidam transitus de morte ad vitam, etc., usque ad quoniam pascha nostrum immolatus est Christus.'

CO1 5:8 Multiple spaces in '5.8··Sinceritatis.··Novæ vitæ et veritatis, sine omni fraude, ut sinceritas mundam vitam faciat, et veritatis omnem fraudem excludat.'

CO1 5:10 Multiple spaces in '5.10··Alioquin,··etc. Non possent tales Christo lucrari, si colloquium eorum vitarent et convivium; unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedebat.'

CO1 5:11 Multiple spaces in '5.11··Nunc autem.··Tunc scripsi vobis, et non bene accepistis, nunc autem determinate scribo. Nominatur.··Eam nominationem voluit intelligi Apostolus: quæ in quemquam, cum sententia, et ordine judiciario, atque integritate, profertur. Nam si quælibet nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sæpe falso in quoquam crimina nominantur. Dicendo nominatur,··ostendit satis non temere, et quolibet modo, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiæ conjunctione, aut si per judicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens, eos quos fugere videtur mittat ad gehennam.'

CO1 6:1 Multiple spaces in '6.1··Audet aliquis.··Occasione hujusmodi judicii incipit agere de judiciis, in quibus multis modis peccabant Corinthii, velut, quod contemptis fidelibus infideles judices adibant, vel stultos judices constituebant, et litigabant, et fraudabant, et alia hujusmodi faciebant.'

CO1 6:2 Multiple spaces in '6.2··Quoniam.··Quia exemplo fidei illorum, perfidia hujusmodi damnabitur.'

CO1 6:4 Multiple spaces in '6.4··Sæcularia igitur judicia.··Quia dixerat Apostolus eos posse de his minimis judicare, determinat, qui ad hujusmodi negotia definienda sint constituendi, scilicet, contemptibiles qui sunt in Ecclesia. Majores enim spiritualibus intendere debent. AUG., lib. de opere Monac. c. 20. Sapientes igitur qui in locis consistebant fideles, etc., usque ad vel interveniendo præcidendis.'

CO1 6:5 Multiple spaces in '6.5··Ad verecundiam.··Terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus donis dotati sunt, terrenis non debent negotiis implicari; ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bonis superioribus deservire. Cavendum est tamen, ut hi qui donis spiritualibus emicant, nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed vel aliis quibus dignum est tractanda committant, vel per se gerant.'

CO1 6:8 Multiple spaces in '6.8··Fratribus.··Quos juvare deberetis, et sic regnum perditis, et pejus, quia scientes.'

CO1 6:9 Multiple spaces in '6.9··An nescitis.··Nota quod toties repetit, Nescitis;··quasi: Me sequendo, hoc scire deberetis; sed sequentes pseudo, stulti facti estis.'

CO1 6:11 Multiple spaces in '6.11··Sed sanctificati estis.··Nota sed,··repetitam conjunctionem, non parvum pondus dare sententiæ.'

CO1 6:12 Multiple spaces in '6.12··Omnia mihi licent.··Quia dixit potius ferendum esse, quam causas male agere, ne quis putet sua nullo modo esse repetenda, supponit: Omnia mea mihi licet repetere, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit. Quasi: Licita sunt, sed non repetam, quia cum sim liber, nolo redigi suo potestate judicis: vel, nolo esse sub dominio alicujus rei, ut causa ejus fratrem offendam.'

CO1 6:13 Multiple spaces in '6.13··Esca ventri.··Propter hæc non sunt repetenda, tamen esca debetur ventri. Per hæc nota necessaria naturæ, et ideo licet repeti. Sed non multum pro his laborandum, quia destruentur, et ideo licet de his fieri judicium vel prætermitti.'

CO1 6:15 Multiple spaces in '6.15··Corpora.··Non potest non esse sanctum corpus, quo sanctificatus utitur Spiritus. Membra sunt,··etc. Sicut membra omnia quæ una eademque anima reguntur, unum corpus sunt, ita omnes qui eodem Spiritu sancto vivificantur, unum in Christo corpus efficiuntur. Christi.··Quia corpus accepit, et corporum caput est.'

CO1 6:16 Multiple spaces in '6.16··Unum corpus.··Tradunt physici, quod adeo uniuntur, quod si sanguis eorum commisceretur, omnino conjungeretur.'

CO1 6:17 Multiple spaces in '6.17··Qui autem adhæret,··etc. Non substantiæ identitate sed participatione, cum ei sic adhæret hic per fidem accedens, ut sit particeps beatitudinis ejus, quod tunc plene erit, cum satiabitur desiderium ejus in bonis immutabilibus, scilicet in ipsa Trinitate Domino suo cujus est imago.'

CO1 6:18 Multiple spaces in '6.18··Fugite fornicationem.··Cum aliis vitiis potest exspectari conflictus, sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter potest melius vinci. Omne enim peccatum.··Nullum peccatum intantum dehonestat et coinquinat corpus, ut illud. Qui autem fornicatur.··Non dicitur propter quantitatem fornicationis, quod ipsa sola sit in corpore, et alia extra corpus. Plura enim adeo magna, ut fornicatio, vel majora. Sed propter qualitatem, quia turpius coinquinat corpus quam alia peccata.'

CO1 6:19 Multiple spaces in '6.19··Templum.··Ex hoc patet quod Spiritus sanctus est Deus; si enim non esset Deus, templum utique nosipsos non haberet. Non solum autem Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius templum nos habent. Templum ergo Dei, hoc est totius Trinitatis, sancta Ecclesia est.'

CO1 6:20 Multiple spaces in '6.20··Et portate Deum.··Portare Deum est imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere. In corpore.··Si non parcis tibi propter te, parce vel propter Deum qui te sibi fecit domum. Quam si evertis, peccas in Deum, quod grave est genus peccati; aliud vero genus est peccare in hominem.'

CO1 7:1 Multiple spaces in '7.1··De quibus.··Occasione fornicationis quam prohibet, continuat de nuptiis, unde illi quæsierant. Et agit tripliciter, secundum consilium, secundum indulgentiam, secundum præceptum.'

CO1 7:6 Multiple spaces in '7.6··Hoc autem,··etc'

CO1 7:7 Multiple spaces in '7.7··Unusquisque,··etc. Non debet quis constringi, ne prohibitus a licitis admittat illicita, sed ipse quid sequatur eligat, attamen in hoc propensiorem esse melius est.'

CO1 7:9 Multiple spaces in '7.9··Uri,··est desideriis agi vel vinci. Non ergo ideo dicit melius,··quasi bonum sit uri et nubere melius, sed consuetudinem locutionis est secutus.'

CO1 7:11 Multiple spaces in '7.11··Quod si discesserit.··Aliud est discedere, aliud ex communi consensu continere. Illud enim malum est, hoc bonum. AMBR.. Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege utitur, quia potior quod a falsariis dicitur esse appositum. Et vir uxorem.··Non debet vir dimittere uxorem, quia faceret eam mœchari. Quod si illa est adultera non facit, sed adulteram dimittit. Causa quam Christus excepit hic tacetur, quia notissima est, scilicet fornicationis.'

CO1 7:12 Multiple spaces in '7.12··Nam cæteris.··Ubi uterque fidelis hoc præceptum Domini dedit Apostolus. Nam cæteris ubi non est uterque fidelis (quod in initio Ecclesiæ contigit, cum Evangelium prædicari cœpit), ego dico, etc. Si quis frater,··etc. Idololatria et quælibet noxia superstitio fornicatio est, et Dominus causa fornicationis quidem permisit uxorem dimitti, sed non jussit, et sic dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit, non dimittat infidelem, quo forsan possit fieri fidelis.'

CO1 7:14 Multiple spaces in '7.14··Sanctificatus est.··Quia hoc sæpe contingit quod alter per alterum ad fidem convertitur. Vel mundus est vir infidelis quantum ad fidelem mulierem, et nullam ex ejus conjunctione immunditiam patitur mulier fidelis. Alioquin.··Si dimittitis, invicem nolentes cohabitare et aliis vos copulatis, adulteri estis, et filii vestri spurii, et ideo immundi; nunc, sancti, quia de licitis conjugiis nati, et sub Creatoris veneratione nati.'

CO1 7:15 Multiple spaces in '7.15··Non enim.··Non est tantum conjugium quod sine Dei devotione est: et ideo non est peccatum ei qui dimittit propter Deum si alii se copulavit. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium. In pace.··Non oportet litigare cum discedente, quia odio Dei discedit.'

CO1 7:16 Multiple spaces in '7.16··Unde enim.··Hortatus est supra per ea quæ evenerunt, nunc quia eadem fieri possunt, ad idem hortatur. Hæc autem non lege jubente, sed libera charitate fiunt.'

CO1 7:17 Multiple spaces in '7.17··Divisit Dominus.··Cuique Deus dedit quando salvetur, id est, scit quando credet, et sustinet donec credat, sic et tu exspecta.'

CO1 7:18 Multiple spaces in '7.18··Circumcisus aliquis.··Nusquam aufert Apostolus consuetudinem, quæ servata non impedit salutem, monens ne in talibus spes salutis ponatur, cum tantum pro offensione infirmorum serventur. Unde dicit nihil ea esse, subdens: Circumcisio nihil est.'

CO1 7:20 Multiple spaces in '7.20··Unusquisque in ea.··Hoc ad eas conditiones vel vitæ consuetudines respicit, quæ nihil obsunt fidei bonisque moribus. Sicut enim conjux, sic et latro ad Christi fidem vocatur. Sed ille in conjugio, non a conjugio. Iste vero non in latrocinio, sed a latrocinio. Non enim necesse est, ut conjuges desinant esse conjuges propter fidem Christi, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones.'

CO1 7:21 Multiple spaces in '7.21··Servus,··etc. Supra posuit unum exemplum de ritu vivendi, hic aliud de conditione officii. Magis utere.··Quia quanto quis propter Deum despectior est in hoc sæculo, tanto magis exaltabitur in futuro.'

CO1 7:22 Multiple spaces in '7.22··Libertus.··Quia ereptus a peccatis, quæ servos faciunt. Ergo nec servus conditione despiciatur, nec liber ereptus elatus servo se præponat.'

CO1 7:23 Multiple spaces in '7.23··Empti estis.··Reddite vicem, ut vos servi sitis Christi, non hominum. Hi sunt servi hominum, qui humanis se subjiciunt superstitionibus. Servi hominum.··Quod contingit vobis si dicatis: Ego sum Pauli, ego Apollo,··etc.'

CO1 7:25 Multiple spaces in '7.25··De virginibus.··Causa illius fornicatoris, de omni fornicatione vitanda docet.'

CO1 7:26 Multiple spaces in '7.26··Necessitatem dicit penuriam sæculi quam sæpe patiuntur conjugati. Infirmis infirmam rationem prætendit. Posset enim digniorem reddidisse virginitatis rationem, ejus munus amplius commendando. Supergreditur enim virginitas conditionem humanæ naturæ, per quam homines angelis assimilantur. Major tamen victoria virginum est quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant.'

CO1 7:29 Multiple spaces in '7.29··Hoc itaque dico.··Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habent Tanquam non habentes sint.··Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quæ sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt.'

CO1 7:34 Multiple spaces in '7.34··Cogitat,··etc. Hæc enim de damnatione non timens et de salute secura, cogitat tantum quæ Domini sunt. Ut sit sancta,··etc. Hoc et nupta, sed amplius innupta, quæ libera a necessitatibus mundanis, quibus astricta est nupta, intensius vacat cœlestibus præceptis.'

CO1 7:35 Multiple spaces in '7.35··Non ut laqueum.··Sed ad id tendens dico, quod honestum est, ut homo sit castus corpore et animo, non quod turpe sit conjugium, sed quod hoc honestius et facilitatem habeat Deum orandi.'

CO1 7:36 Multiple spaces in '7.36··Si quis autem,··etc. Sicut de virginibus determinavit, sic de custodibus determinat.'

CO1 7:38 Multiple spaces in '7.38··Melius facit.··Quia apud Deum, meritum illi collocat, et a sæculi sollicitudine liberat illam. Et ideo recte ait: Melius est enim quod licet et expedit, quam quod licet et non expedit.'

CO1 7:39 Multiple spaces in '7.39··Mulier alligata.··Dixerat mulierem causa fornicationis a viro recedentem manere innuptam, aut viro suo reconciliari, et non dixerat, an maneret toto tempore vitæ suæ, an tempore viri; hoc ergo determinat. Itaque virgo semper potest nubere cui vult, sed mulier, id est conjugata, etiam causa fornicationis dimissa, et separata a viro, vivente viro alligata est legi, etc. Quod si dormierit.··Non dicit, primus, vel secundus, vel quotus, nec enim nobis diffiniendum quod non diffinit Apostolus: unde nec ullas debeo damnare nuptias, nec eis verecundiam numerositas inferre. Dominus autem septemviram non damnat, nec dicit in resurrectione non posse esse. Sed tantum: neque nubent, neque nubentur.··Unde nec contra humanæ verecundiæ sensum audeo dicere, ut quoties voluerint, nubant, nec ex corde meo quaslibet nuptias condemnare. Quod dicitur univiræ, hoc omni viduæ.'

CO1 7:40 Multiple spaces in '7.40··Beatior,··etc. Satis ostendit beatam esse etiam post mortem viri iterum nubentem fidelem, sed beatiorem non nubentem. Puto autem.··Non dubitat Apostolus, sed contemptores increpat, ut et Dominus dicens: Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis:··Vel, Putas inveniet fidem in terra?··verbo dubitationis infidelitatem arguit.'

CO1 8:1 Multiple spaces in '8.1··De his.··Quasi dicat: scitis æque ac ego, quod licet ea comedere; quia omnes scientiam habemus. Hoc de his dicit qui habentes scientiam cum offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant. Scientia inflat.··Per se inutilis est scientia, cum charitate utilis. Per se inflat in superbiam, ut dæmones qui Græco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientiæ reprimendam datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram, quam naturas rerum; hanc scientiam qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriæ.'

CO1 8:3 Multiple spaces in '8.3··Si quis autem diligit Deum.··Hic diligit Deum, qui charitatis causa scientiam mitigat, ut prosit fratri pro quo Christus mortuus est.'

CO1 8:4 Multiple spaces in '8.4··De escis.··Vituperata scientia eorum, tandem aperit quæ est ea vera. Idolum nihil est in mundo.··Id est, inter creaturas mundi. Materiam enim Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. Quæcunque enim sunt in creaturis, facta sunt per Verbum. Sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut nec peccatum per Verbum. Sed est nihil, et nihil fiunt homines cum peccant. Nisi unus.··Hoc dicit ne putetur Deus esse in idolo.'

CO1 8:5 Multiple spaces in '8.5··Si quidem sunt dii multi.··Id est gentibus plures: quos terret Deus noster, id est dæmones qui volentes videri dii sibi exigunt quæ vero Deo debentur, aras, sacrificia, et alia. Noster vero homines deos facit.'

CO1 8:6 Multiple spaces in '8.6··Deus.··Tribus modis Deus dicitur. Substantive dicitur Deus, Trinitas. Adoptive, sancti qui per adoptionis gratiam dii sunt. Nuncupative, dæmones et idola. Ex quo.··Omnia a Patre, sed per Filium creata sunt. Nec alia per Filium, alia per Patrem, sed eadem: alioquin jam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium; si autem omnia per Patrem, et omnia per Filium; ergo eadem per Patrem quæ et per Filium facta sunt; æqualis est ergo Patri Filius, et inseparabilis operatio utriusque. Et unus.··De Christo pro humanitate subdit, sed de Spiritu sancto non oportuit.'

CO1 8:7 Multiple spaces in '8.7··Polluitur.··Per illos scilicet qui habent scientiam unius Dei, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducebantur, quorum non cibus polluitur, sed conscientia.'

CO1 8:12 Multiple spaces in '8.12··In Christum.··In Christum peccare, est Christum negare.'

CO1 9:1 Multiple spaces in '9.1··Non sum liber.··Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum, ita et illi. Quasi diceret: Abstinete ab hoc licito, quia ego habeo libertatem accipiendi stipendia, et tamen non accipio. Etsi sic inductum sit, intendit tamen se comprobare apostolum, quia occasione pseudoapostolorum minus de eo senserunt Corinthii.'

CO1 9:4 Multiple spaces in '9.4··Nunquid,··etc. BEDA. Permisit enim Dominus, non jussit, etc., usque ad potestas igitur est, non jussio Domini, accipere sumptus. Sororem mulierem.··Dominus in comitatu suo mulieres habuit ne viderentur alienæ a salute, quæ et ministrabant ei; sic et apostoli.'

CO1 9:6 Multiple spaces in '9.6··Operandi.··Verbum operandi, honestius quam accipiendi.'

CO1 9:7 Multiple spaces in '9.7··Quis militat.··Ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit: Quis militat.··CHRYS. Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit?··Per illud pericula; hoc autem laborem et miseriam multam et curam ostendit, et tertium item addit exemplum his verbis. Quis pascit,··etc. ID. Multam diligentiam, et magistro debitam erga subditos ostendit. Quod ex his apparet: Etenim milites, et agricolæ, et pastores erant apostoli, non bellorum, neque terræ, neque brutorum animantium, sed ratione præditarum animarum, et ejus exercitus qui adversus dæmones armatur. Et de lacte.··Lac gregis dicitur quidquid a plebe præpositis datur.'

CO1 9:8 Multiple spaces in '9.8··Nunquid,··etc., ID. Hoc est: Nunquid ego humanis duntaxat exemplis rem meam confirmo? an et lex hæc non dicit?'

CO1 9:9 Multiple spaces in '9.9··Nunquid de bobus.··Curæ quidem sunt; verum non ita, ut de iis legem instituat.'

CO1 9:12 Multiple spaces in '9.12··Ne quod offendiculum.··Id est, ne dicatur de nobis, quod causa quæstus et lucri temporalis potius prædicemus Evangelium, quam causa salutis animarum et remunerationis æternæ, habeaturque Evangelium venale.'

CO1 9:13 Multiple spaces in '9.13··Nescitis.··Redit rursus ad illud quod incœperat, ostendens quia sibi liceat, et tamen non faciat. Naturalis etiam ratio hoc habet, ut quis inde vivat ubi laborat.'

CO1 9:15 Multiple spaces in '9.15··Ego autem.··Abstinet Apostolus a sumptibus, ne sit forma pseudoapostolis rapacibus. Bonum est,··etc. Quisquis enim eo quod sibi debetur uti non vult, amplius impendit Ecclesiæ. Maximam ergo habebat gloriam Apostolus apud Deum, non exigendo stipendium ab infirmis, vel de suis laboribus transigendo quotidianum victum. Gloriam.··Quam habeo apud Deum infirmis compatiens.'

CO1 9:16 Multiple spaces in '9.16··Nam et si,··etc. Pro mercede: Vel, si ita evangelizavero, non est mihi gloria;··quia tunc esset pro necessitate, quia væ,··id est, penuria esset sicut pseudoapostolis. Necessitas,··hujus vitæ sustentandæ. Væ.··Quia unde vivam non habeo.'

CO1 9:17 Multiple spaces in '9.17··Si enim volens.··Quia ex voluntate est merces. Videamus quomodo, scilicet si ita ex dilectione facio, ut potius patiar penuriam quam abutar potestate. Si autem invitus.··Ut quod necessitate cogar, aliis prodero, at non mihi. Dispensatio mihi.··Hic dispensatio talis intelligitur, ut quasi servus alienum censum dispenset, unde ipse nihil capiat præter cibaria. Alibi dispensator dicitur qui ut filius ministrat Evangelium cohæredibus. Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus; ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur.'

CO1 9:19 Multiple spaces in '9.19··Ex omnibus.··Negotiis hominum, nihil ab eis accipiendo; Omnium,··subaudi hominum, me servum feci,··supportando omnes, veluti bonus procurator supportat infirmos, maxime vos, o Corinthii, per meam patientiam. Feci autem hoc non calliditatis astutia, sed compatientis affectu, ut plures lucrifacerem Christo.'

CO1 9:20 Multiple spaces in '9.20··Tanquam Judæus.··HIER. Non vere Judæus, sicut nec vere gentilis, quibus in cibis, etc., usque ad quomodo sibi serviri velit, si ægrotaret.'

CO1 9:21 Multiple spaces in '9.21··His qui sub lege,··etc. Samaritanis qui libros Moysi recipiunt, quibus non coutuntur Judæi. Sunt autem ex origine Persarum, quos sublato Isræl posuit rex Assyriorum vel Persarum ad incolenda loca Samariæ.'

CO1 9:22 Multiple spaces in '9.22··Omnibus omnia.··Omnibus cessit, non tamen religionem excessit.'

CO1 9:24 Multiple spaces in '9.24··Nescitis,··etc. Ostendit quanta sit utilitas legis nostræ, in qua non uni, sed omnibus promissa est palma; et qui prior venit, exspectat ut coronetur cum posteriori. Bravium.··Est præmium cursus.'

CO1 9:25 Multiple spaces in '9.25··Omnis enim,··etc. De rebus non laudandis trahuntur multæ similitudines, ut in Evangelio de iniquo judice, qui viduam nolebat audire, et pigro qui non ex amicitia, sed ex tædio panes commodabat; ita hic non commendantur agonistica et ludicra.'

CO1 9:26 Multiple spaces in '9.26··Non quasi.··In incertum currit qui talia facit, ut ex quibusdam sperare, ex aliis desperare possit.'

CO1 9:27 Multiple spaces in '9.27··Castigo corpus meum.··Apostolus suo timore nos terruit. Quid enim faciet agnus, ubi aries tremit? Ne forte,··etc. Quod cito contingere posset; tunc aliis magis cavendum, ne offendendo sint reprobi.'

CO1 10:1 Multiple spaces in '10.1··Nolo enim.··Volenti comprehendere sic est agendum; non enim baptisma et sacramenta sufficiunt, ut quidam putant; sicut nec Judæis beneficia Dei valuerunt, cum post peccarent. Quoniam patres.··Exemplo Judæorum, qui negligentia sua offenderunt, sollicitos facit. Sub nube.··Quia omnia in figura nostri illis contingebant.'

CO1 10:2 Multiple spaces in '10.2··In Moyse baptizati.··In ducatu Moysi purgati per visa signa illa. Vel, signum baptismi acceperunt, quod credentibus idem valuit. Baptizati sunt,··quia a morte liberati et per eam mundati ab ignorantia Dei, quæ premebat omnes gentes, et præparati ad accipiendam legem. Vel baptizati dicuntur, quia gerebant formam nostri sacramenti. Moyses Christum, nubes Spiritum sanctum, mare baptismum significat.'

CO1 10:3 Multiple spaces in '10.3··Eamdem escam.··Id est fide: diversa in tempore, diversa in specie. Spiritalem.··Id est, spirituale aliquid significantem. Cum dicit spiritalem,··ostendit spiritualiter intelligi in Christo et hoc de omnibus innuit, unum exponit: Petra erat Christus.'

CO1 10:4 Multiple spaces in '10.4··Consequente eos petra.··Id est, satisfaciente voluntati eorum, quia quoquo irent, aquæ inundantes secutæ sunt; sic Christus in deserto hujus mundi suos comitatur. Vel, consequente,··id est, secuturam veritatem significante. Petra autem.··Solet res, quæ significatur nomine rei quam significat nominari. Petra.··Id est Christus, sequebatur, quia ubi humanum deficiebat suffragium, aderat.'

CO1 10:7 Multiple spaces in '10.7··Neque idololatræ,··etc. Illos tangit, qui in idolio epulabantur, putantes se immunes a crimine. Sedit populus.··Per commemorationem illorum notat ea quæ in Corinthiis sunt, ostendens quam graviter punita sint in Judæis. Ludere.··Id est adorare, quod ludo puerorum simile. Facilis namque ad lusum est pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola adorare?'

CO1 10:9 Multiple spaces in '10.9··Neque tentemus Christum.··Nota Christum Deum quem tentaverunt Judæi, et ideo a serpentibus perierunt, donec serpens æneus erectus est, quem qui intuebantur, a morsibus sanabantur.'

CO1 10:10 Multiple spaces in '10.10··In figura.··Ecce ostendit cur signa illa jam non observantur, cum res manifesta sit ad correctionem nostram.'

CO1 10:11 Multiple spaces in '10.11··Scripta sunt.··Non propter nos tantum. Per hæc enim exempla ad correctiorem vitam provocamur, ut aut præmium, si obedientes fuerimus, aut propensiorem pœnam inobedientes mereamur. Fines sæculorum.··Quia in ultima ætate sumus, et tot exemplis priorum magis corrigi debemus. Vel fines sæculi devenerunt in nos, sæcularitas in nobis finitur; et ideo turpius si peccamus.'

CO1 10:12 Multiple spaces in '10.12··Videat ne cadat.··Ut qui præsumentes de scientia, cum scandalo fratrum edebant idolothyta, et de pseudo gloriantes, judicabant apostolum cum ipsi essent rei.'

CO1 10:13 Multiple spaces in '10.13··Tentatio vos,··etc. Hortatur ut humana tentatio illos apprehendat, non alia. Humana enim tentatio est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum. Possitis sustinere.··Quod fit per humilitatem. Humiles enim in omni tentatione custodit, ut illi non crepent in fornace, qui non habent ventum superbiæ.'

CO1 10:14 Multiple spaces in '10.14··Propter quod,··etc. Quia sola sacramenta non salvant, et quia qui cadit punitur, et quia auxilium Dei non deest, fugite ab idolorum cultu. Vel, ne comedant sapientes idolothyta cum offendiculo infirmorum, quibus idololatræ viderentur. Vel, ne ipsi infirmi idololatræ sint, et ut fugiatis loquor altum aliquid quasi prudentibus, et ideo diligenter dijudicate. Vel. modo loquor infirmis, ut supra prudentibus.'

CO1 10:16 Multiple spaces in '10.16··Calix benedictionis.··Ideo fugiendum a cultura idolorum, quia ut comedens idolothytum unum est cum dæmone, sic per corpus Christi unum est cum Christo. Panis quem frangimus.··BEDA. Christus quando manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat, etc., usque ad manebat apud Patrem integer, ut angelos pasceret.'

CO1 10:17 Multiple spaces in '10.17··Quoniam unus,··etc. Unus panis unione fidei, spei et charitatis. Corpus est per subministrationem charitatis: quia unum sumus, et unum sentire debemus. Hæc autem dicit ut fides una unum habeat sensum et opus.'

CO1 10:18 Multiple spaces in '10.18··Videte.··Similitudo est ad intelligendum quod supra dictum est. Ideo addidit, secundum carnem,··quia est Isræl secundum spiritum, qui veteres umbras jam non sequitur, sed eam consequentem (quæ illis umbris præcedentibus significata est) veritatem; et immolat Deo in corpore Christi sacrificium laudis, ex quo Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.'

CO1 10:19 Multiple spaces in '10.19··Quid ergo?··Quia dixi, fugite a cultura idolorum, videor dicere, quod idolis immolatum sit aliquid magnum, sed non hoc dico, sed potius dico, quod ea quæ gentes immolant, dæmoniis immolant: quia idolo diabolus colitur, qui pejor est idolo.'

CO1 10:20 Multiple spaces in '10.20··Socios fieri dæmoniorum.··AUG., lib. II de Doctrin. Christ., c. 20, 21, etc. Ad hoc genus etiam pertinent consultationes et pacta, etc., usque ad mathematici, qui conantur actionum eventus prædicere, dicuntur.'

CO1 10:22 Multiple spaces in '10.22··An æmulamur Dominum.··Videntur æmulari et invidere Domino, cujus regnum diminuerunt, qui cum scandalo fratrum comedunt.'

CO1 10:23 Multiple spaces in '10.23··Omnia mihi licent.··Potestate liberi arbitrii et doctrina legis naturalis. Non quia omnia liceant etiam illicita, sed ecce ponamus licere omnia.'

CO1 10:25 Multiple spaces in '10.25··Omne quod in macello.··Quia licita sunt, et tamen non est utendum eis semper, determinat quomodo liceat edere vel non edere.'

CO1 10:28 Multiple spaces in '10.28··Propter illum.··Quia qui idolis servit, per hoc gloriabitur et confirmabitur in errore, et fratribus malum datur exemplum.'

CO1 10:29 Multiple spaces in '10.29··Ut quid enim.··Quasi: Quid opus est, ut puter causa venerationis edere? Judicor enim non distare ab idololatra.'

CO1 10:31 Multiple spaces in '10.31··Sive ergo manducatis.··Non solum ergo vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris, silebis aliquando vita. Sed sic canta, ut nunquam sileas. Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et quod gravius est, in blasphemiam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum: et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis, reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi tribuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudat Deum. Si vero modum naturæ debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat.'

CO1 10:32 Multiple spaces in '10.32··Ecclesiæ Dei.··Quantum ad infirmos quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adhærent his quæ inimica sunt Deo.'

CO1 10:33 Multiple spaces in '10.33··Omnibus placeo.··Qui hominibus propter veritatem placet, jam non ipse illis, sed veritas placet. Si propter seipsum placet homo, superbia est; hoc est quod alibi dixit: Si hominibus placerem, servus Christi non essem Gal. 1.. Sed nunquid placebat persecutoribus suis? Placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesiam, sive jam intus positis, sive introducendis in eam.'

CO1 11:1 Multiple spaces in '11.1··Imitatores.··Sunt gradus in Ecclesia majorum et minorum, ut illi exemplo præcedant, hi imitatione sequantur. Sed et qui præcedunt, si neminem sequuntur, errabunt: sequuntur ergo aliquem, id est Christum.'

CO1 11:2 Multiple spaces in '11.2··Laudo,··etc. Incipit hic agere de velationibus in quibus arguit illos suas traditiones non servantes: quia illorum aliqui viri velato capite, et aliquæ mulieres non velato capite orabant, aut prophetabant. Unde et succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus, immemores erant traditionum ejus, quasi. Etsi de aliis culpo, laudo tamen de hoc: ironia.'

CO1 11:3 Multiple spaces in '11.3··Viri,··etc. Potest nomine viri intelligi hic spiritus, non ille Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio immutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi animæ maritus, animalem affectionem tanquam conjugem regit. Caput Christus est.··Quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei, quæ Christus est: in quo sicut in capite sunt omnes sensus spirituales, id est, plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste, et per hoc est vir caput mulieris, id est, rector animalitatis, quæ regitur a spiritu tanquam mulier a viro. Orans.··Quia in aliis ubi est, potest velare, sed nondum suo judici se offert et colloquitur, ubi conditionem suam necesse est profiteri.'

CO1 11:7 Multiple spaces in '11.7··Quoniam imago.··Imago et similitudo pro se invicem accipiuntur, sed tamen in hoc proprie est similitudo animæ cum Deo, quod incircumscripta, quod ubique tota et simul. AUG., lib. XII de Trin. c. 7, 8, 9. Homo dicitur imago Dei, et ad imaginem: quia non æqualis, etc., usque ad ut male viventes bene loquendo turpitudinem suam contegant.'

CO1 11:11 Multiple spaces in '11.11··Verumtamen.··Quamvis in prima conditione non sit vir de femina, sed converso: etiam in sequenti generatione non est hoc. In Domino.··Id est in operatione Domini, in qua alter sine altero non creatur.'

CO1 11:12 Multiple spaces in '11.12··Omnia autem.··Postquam singula dixit, ut omnia Deo uni principio subjiceret, addit omnia ex Deo,··ut neque mulier de subjectione doleat, neque vir de exaltatione superbiat.'

CO1 11:13 Multiple spaces in '11.13··Vos ipsi.··Quia Corinthii ejus traditionem non servaverant (quod eis succenset), jam non ex auctoritate traditionis suadet, sed ex natura. Natura nos docet, quia vir si comam nutriat,··etc. Coma est gloria mulieri, quia naturaliter eam habet pro velamine: coma enim indicium velaminis est ut naturæ voluntas addatur. Et ideo vir non est naturaliter comatus, quia non est velandus, et lex prohibet virum esse comatum.'

CO1 11:14 Multiple spaces in '11.14··Si comam,··etc. Coma Samuelis et prophetarum pro velamine veteris legis, in revelatione Evangelii deponitur: unde cum transieris ad Christum, auferetur velamen.'

CO1 11:17 Multiple spaces in '11.17··Hoc autem præcipio.··Non deserentis solertia requiratur, sed præcipientis auctoritas attendatur. Non laudans.··Incipit de Dominica cœna dicere, in qua multum peccabant.'

CO1 11:19 Multiple spaces in '11.19··Oportet et hæreses,··etc. Non vult nec optat Apostolus esse hæreses, sed quia sic futurum est, dicit. Et ad quid hoc sit utile, subdit: Ut non tantum reprobi (qui dicunt: Ego sum Pauli ), sed et qui probati sunt, manifesti fiant. Hæreses dicit pro his qui dubitant de resurrectione. Scissuræ erant pro donis spiritualibus: et hi malo suo prosunt catholicis. Omnes enim inimici Ecclesiæ vel errore cæcati vel malitia depravati prosunt Ecclesiæ: quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam. Si vero male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam.'

CO1 11:20 Multiple spaces in '11.20··Dominicam cœnam.··Dominicam cœnam dicit acceptionem Eucharistiæ, quam non debent pransi sumere, vel mensis suis miscere, ut hi quos Apostolus arguit, sed jejuni, in honorem tanti sacramenti. Licet enim post cœnam discipulis suis dederit corpus et sanguinem suum, non tamen jam calumniandum est universæ Ecclesiæ, quod a jejunis semper sumitur. Nam Salvator quo vehementius commendaret mysterii hujus altitudinem, voluit hoc ultimum infigere cordibus et memoriæ eorum. Quo ordine autem post sumeretur, ab apostolis per quos ecclesias dispositurus erat, servavit docendum.'

CO1 11:21 Multiple spaces in '11.21··Unusquisque enim,··etc. Notat illos qui munera quæ offerebant altaribus pro sacrificio conficiendo, peracto illo, sibi resumebant, nec aliis non habentibus communicari sinebant, sed soli sumebant: ita ut inde etiam inebriarentur, aliis esurientibus. AMBR. Munus oblatum totius fit populi, etc., usque ad formam quæ a Christo in hujusmodi re data est iterat.'

CO1 11:22 Multiple spaces in '11.22··Ecclesiam.··Ecclesia sunt fideles; de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi Ecclesiam gloriosam.··Hoc tamen nomine vocari ipsam domum orationis Apostolus testatur, dicens, Aut Ecclesiam Dei,··etc. Laudo vos?··Vel sic distingue: Laudo vos in hoc?··utique non laudo.'

CO1 11:23 Multiple spaces in '11.23··Ego enim accepi,··etc. Ostendit mysterium Eucharistiæ inter cœnandum celebratum, non cœnam esse. Medicina enim spiritualis est, et memoria redemptionis, ut majora consequamur, quia morte Christi liberati sumus. Hujus in edendo et bibendo memores esse debemus, Novum Testamentum in hoc consecuti: quia beneficii divini sanguis est testis, unde ad tuitionem corporis et animæ percipimus: quia caro Christi pro salute corporis, sanguis pro anima nostra: ideoque non manducandum prædixit lex sanguinem. In qua nocte.··In nocte passus ad lucem resurrectionis venit.'

CO1 11:24 Multiple spaces in '11.24··Fregit.··In sacramento scilicet, secundum quod videbatur et integrum esse a fidelibus credebatur. Unum omnibus dedit, ut in unitate permanerent: sed cum fregit, spontaneam passionem suam ostendit.'

CO1 11:26 Multiple spaces in '11.26··Quotiescunque.··Exponit in quam Christi commemorationem, mortem scilicet. Donec veniat.··Quia hoc non mutabitur sicut sacramenta Judæorum.'

CO1 11:27 Multiple spaces in '11.27··Indigne.··Non quia manducat aliquis non ad salutem, ideo minus est corpus et sanguis quod accipit.'

CO1 11:29 Multiple spaces in '11.29··Judicium sibi manducat.··Quæritur quomodo hoc, cum Dominus dicat: Qui manducat me, ipse vivet propter me?··Sed duo sunt modi manducandi: unus sacramentalis, quo manducant tam boni quam mali; alius spiritualis, quo soli boni. Et hoc est non solum Christum manducare et in sacramento ejus corpus accipere, sed in ipso manere, et habere ipsum in se manentem. Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Ecclesiæ (quam ipsum sacramentum significat) manet. Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit, etsi tantæ rei sacramentum ad judicium quotidie sumat.'

CO1 11:30 Multiple spaces in '11.30··Ideo inter vos.··Hoc fit ad correctionem aliorum.'

CO1 11:32 Multiple spaces in '11.32··Dum judicamur,··etc. Eisdem qui patiuntur etiam pœna propria, est aliquando purgatio, ut prophetæ Addo, qui prohibitus comedit: qui vivus potuit terreri vel contristari de eo quod non erat sensurus mortuus. Dictum est enim ei: Non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum III Reg. 13.. Et per hoc inobedientia prophetæ puniri potuit, ne ad supplicium tartareum ejus anima raperetur. Corripimur.··In paucis est omnium emendatio, quatenus timore pœnæ nostræ alii emendantur.'

CO1 11:33 Multiple spaces in '11.33··Invicem exspectare.··Ut multorum oblatio simul celebretur, et omnibus ministretur.'

CO1 12:1 Multiple spaces in '12.1··De spiritualibus.··Agere incipit Apostolus de bonis sancti Spiritus, pro quorum majoribus alii superbiebant, minores invidebant et despiciebant, quasi nunquam habituri essent.'

CO1 12:2 Multiple spaces in '12.2··Scitis.··Spiritualia, traditurus priora commemorat, ut sicut fuerunt tunc imago idolorum, ita nunc sint imago Dei.'

CO1 12:3 Multiple spaces in '12.3··Ideo notum.··Quia per singula charismata hominibus magis gloriam quam Deo dabant, nescientes hoc a Spiritu sancto ministrari; in omnibus ostendit laudem Dei esse et gratiam, ut sicut tunc imago idoli totum malum fuit ex homine, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona credantur. Nemo in spiritu,··etc. Cogitando, loquendo, operando. Dicit similiter tribus modis, scilicet, corde, ore et opere anathema Jesu, id est aliquam separationem, a Jesu, id est quodlibet peccatum: quasi: Abstinetur per spiritum a malo. Nisi in Spiritu sancto.··Quasi: Bene operari et omne bonum est per Spiritum sanctum, et ideo major non despiciat minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto.'

CO1 12:4 Multiple spaces in '12.4··Divisiones.··Hoc commune omnibus: sed gratiæ sunt divisæ, ne minor desperet: ne major, dum audit gratias, superbiat.'

CO1 12:6 Multiple spaces in '12.6··Idem vero Deus.··Hoc ait, ne Pater et Filius et Spiritus sanctus alia separatim operari videantur, ex eo quod Spiritui gratias, et Domino ministrationes, et Deo operationes supposuerat, omnia referens ad unum Deum subdit: Quia Deus operatur. Omnia in omnibus.··Non uni omnia tribuit, sed in omnibus omnia operatur, ut quod non habet quis in se, habeat in alio, et sic maneat charitas et humilitas.'

CO1 12:7 Multiple spaces in '12.7··Unicuique.··Divisa sunt bona, et non ad meritum alicujus singulariter dantur, sed ad utilitatem ædificandæ Ecclesiæ. Accepimus et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres, quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum.'

CO1 12:8 Multiple spaces in '12.8··Sapientiæ.··Sapientia est in contemplatione æternorum. Scientia in actione temporalium. Unde in Job: Ecce pietas.··Id est, cultus, Dei est sapientia,··qui Græce theosebia.··Et quis hic cultus ejus, nisi amor et cognitio ejus? abstinere autem a malis scientia est: mala autem in temporalibus sunt, in quibus caute et prudenter versandum est. Cui datur sapientia, est quasi sol; cui scientia, luna in nocte sæculi; quibus cætera dantur, stellæ sunt: quia hæc in nocte sunt necessaria.'

CO1 12:9 Multiple spaces in '12.9··Alteri fides.··Et fides inter dona Dei et munera est. Non ergo sola charitas, sed charitas cum fide a Deo nobis est.'

CO1 12:10 Multiple spaces in '12.10··Sermonum.··Sermones sunt allegoricæ pronuntiationes quæ in prophetis et in Evangeliis apparent.'

CO1 12:11 Multiple spaces in '12.11··Unus atque idem spiritus.··Quod supra dixit tres operari, hic nominat spiritum: quia enim unius sunt naturæ, quod unus operatur, tres operantur. Unus et idem, inquit, ne tot putentur quot sunt opera: non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis est enim operatio Trinitatis. Dividens singulis.··Unde nec huic dolendum, nec illi superbiendum. Ut vult.··Qui solus novit quod conveniat, et gratis, non ad meritum hominum.'

CO1 12:12 Multiple spaces in '12.12··Ita et Christus.··Caput et corpus dicitur Christus, propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum. Unus spiritus faciet omnia in membris corporis Christi, sicut una anima videt in oculo, audit in aure, et in cæteris omnibus omnia facit.'

CO1 12:13 Multiple spaces in '12.13··Etenim.··Ostendit quomodo corpus Christi sit unum quia omnes baptizati, id est abluti et in uno spiritu ducti sumus in hoc, ut simus unum corpus, id est unanimes per illum unum spiritum, ut totum corpus hominis una anima vegetatur. Et quia omnes potati sumus in acceptione diversorum donorum Spiritus sancti, in uno spiritu:··quia omnia dona ad unum efficiendum dirigit. Non illius persona contemnenda vel præferenda, nec hominibus gloria Dei danda: quia unus et idem in omnibus operatur.'

CO1 12:14 Multiple spaces in '12.14··Nam et corpus.··Ostendit per similitudinem humani corporis unitatem corporis Christi, id est Ecclesiæ, habere varietatem officiorum et diversitatem hanc non tollere unitatem: sicut humani corporis unitas non in singularitate consistit, sed in multis membris, ut invicem sibi præstent quod debent.'

CO1 12:17 Multiple spaces in '12.17··Si totum.··Quasi dicat: Si in Ecclesia omnes essent unius officii, quomodo impleretur necessitas corporis, cujus gubernationi diversis opus est?.'

CO1 12:18 Multiple spaces in '12.18··Memora, unumquodque eorum sicut voluit.··Ut nihil desit illi: ita et in Ecclesia diversas personas quibus tribuit munera diversa.'

CO1 12:19 Multiple spaces in '12.19··Quod si essent omnia unum,··non modo multitudo sensuum periret, sed etiam corpus. Ita si in Ecclesia omnes essent unius officii et dignitatis, non discernerentur membra neque corpus.'

CO1 12:21 Multiple spaces in '12.21··Aut iterum caput pedibus.··Ipsa dignitas contemptibilis est sine subjectis. Officium enim est per quod dignitas constat. Magnus imperator necessarium habet exercitum.'

CO1 12:23 Multiple spaces in '12.23··Inhonesta sunt.··Absit ut in membris sanctorum aliqua sit turpitudo: sed dicuntur inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam habent ea quæ in promptu sunt. Vel propter legem membrorum quæ de peccato venit; usus membrorum illicitus turpis est, non membra ipsa. Intelliguntur etiam quidam fratres qui cum honesti sunt egestate et habitu, aliquando tamen vitæ mundioris sunt. Vel intelliguntur illi qui in Ecclesia per aliquod peccatum inhonesti, abundantius adjuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant.'

CO1 12:24 Multiple spaces in '12.24··Honesta autem.··Quasi dicat: Ita et fratribus in quibus studium peritiæ, conversationis ornavit honestas, nihil est quod addatur a nobis. Sed Deus temperavit.··Remoto illo quod obest, ponit illud quod prodest, scilicet contemperationem.'

CO1 12:25 Multiple spaces in '12.25··Sed in idipsum pro invicem.··Quasi dicat: Sollicita sint membra, ut tendant in idipsum, id est in id sollicitudinis quod sit ipsum, id est indifferens, ut non minus pro alio quam pro se.'

CO1 12:26 Multiple spaces in '12.26··Et si quid patitur.··Hoc de membris corporis ambiguum non est, quia si oculus vel pes capiatur aliqua ægritudine, totum corpus condolet. Ita et nos decet condolere fratribus si quid adversitatis emerserit, et lætari si bene cesserit.'

CO1 12:27 Multiple spaces in '12.27··De membro.··Vel Christo, vel a me cujus prædicatione instituti estis.'

CO1 12:28 Multiple spaces in '12.28··Et quosdam quidem.··Determinat hic de donis Dei, quæ altiora, et quæ sint inferiora. De his enim putabant Corinthii, quod minus esset majus, et quod majus esset minus. Primum.··Dignitate et tempore apostolos vice Christi prædicantes et omnium judices. Secundo prophetas.··Id est mysteria Scripturarum vel futura revelantes. Tertio doctores.··Præcepta vivendi dantes, vel qui pueros litteris imbuunt. Genera linguarum.··CHRYS. Ecce donum Dei est, multas scire linguas. Et nota quod ultimum ponit illud, quod illi primum ponebant.'

CO1 12:29 Multiple spaces in '12.29··Nunquid omnes pro,··etc. Qui hæc non habet in se amet in aliis ea: et in eis jam hæc habet, quæ in se non habet.'

CO1 12:31 Multiple spaces in '12.31··Excellentiorem viam.··Charitatem, quia est majus omnibus prædictis donum; unde in fine, his qui dicunt, Domine, in nomine tuo prophetavimus, dæmonia ejecimus, virtutes fecimus, dicet Dominus: Recedite a me, non novi vos, operarii iniquitatis Matth. 7..'

CO1 13:1 Multiple spaces in '13.1··Si linguis,··etc. Probat hic quod charitas excellentior est: quia alia sine illa non valent, et illa sine istis prodest plurimum. Charitatem autem.··Charitas est fons proprius et singularis bonorum cui alienus non communicat. Quæ ut oleum non potest premi in imo, sed superexcellit; quæ si desit, frustra habentur cætera: si adsit, habentur omnia? Velut æs sonans,··etc. Sicut impulsu aliquo et non per se æs resonat, sic loquens linguis, non per se, qui nescit quod loquitur, sed virtute spiritus profert ea quibus audientes mulceat.'

CO1 13:2 Multiple spaces in '13.2··Et si habuero prophetiam.··Ut Balaam, et Caiphas, et Saul. Noverim mysteria.··Ut et Judas cum apostolis, et diabolus qui (ut Ezechiel dicit) mysteria divina novit. Scientiam.··Ut scribæ et Pharisæi, unde: Vos habetis clavem scientiæ, sed nec intratis, nec alios intrare sinitis Matth. 23.. Habent hæc utique et mali, qui et confitebuntur in judicio, ubi non audebunt mentiri: quibus non dicetur: Non habuistis, sed non novi vos:··quia ea sine charitate habuerunt.'

CO1 13:4 Multiple spaces in '13.4··Charitas patiens est,··etc. Hæc sunt arma quibus miles Christi armatur. Cujus armaturæ quasi præcipua arma præmisit, patientiam et benignitatem. ORIG. Patientia illata a proximis mala æquanimiter portat, benignitas sua bona proximis desiderabiliter impendit. Non æmulatur.··Quia non eam aliena felicitas contristat. Non inflatur.··Quia non eam sua felicitas attollit.'

CO1 13:5 Multiple spaces in '13.5··Non quærit,··etc. Non est amatrix pecuniæ.'

CO1 13:7 Multiple spaces in '13.7··Omnia credit.··Non dicit omnibus credit, quia soli Deo. Omnia sperat.··Sic in patribus, id est in populo Isræl apparuit, qui sperabant habere quod promittebat Deus. Omnia sustinet.··In capite, id est in Christo, qui patienter exspectavit gloriam resurrectionis et ascensionis.'

CO1 13:8 Multiple spaces in '13.8··Charitas.··Item in hoc est dignior quia nec in hoc sæculo, nec in futuro finitur, etsi quædam opera ejus cessent. Nunquam excidit.··Si credendo et sperando diligimus quod nondum videtur, quanto magis cum videbitur?'

CO1 13:10 Multiple spaces in '13.10··Evacuabitur quod.··Destructio imperfectionis est, quando id quod imperfectum est impletur in totum.'

CO1 13:12 Multiple spaces in '13.12··Nunc.··Imagines veritatis per fidem videntur. Tunc autem facie ad faciem.··Id est res ipsæ manifeste videbuntur. Tunc cognoscam.··Id est videbo promissa, sicut ipse est,··hoc est præsentem ad Deum esse, ubi Christus est. Vel sicut præscitus sum cognoscere quod modo est secretum, Speculum.··Est anima: speculum vi cujus aliquo modo Deum noscimus, sed obscure. Ænigma.··Est autem ænigma non omnis, sed obscura allegoria. Unde sicut per speculum significavit imaginem, ita nomine ænigmatis similitudinem quamvis, sed obscuram et ad percipiendum difficilem intelligit.'

CO1 13:13 Multiple spaces in '13.13··Fides, spes,··etc. Quibus scientia et prophetia militat sine quibus nullius justi est vita ista perfecta. Major autem horum est charitas.··Charitas est cui hic fides et spes non potest deesse, sed fides et spes sine charitate possunt esse.'

CO1 14:2 Multiple spaces in '14.2··Qui enim loquitur lingua,··etc. Hoc autem fiebat quando lingua loquens se non intelligebat, ut si quis alicujus linguæ prolationem et non significationem sciret'

CO1 14:6 Multiple spaces in '14.6··Nunc autem.··Dixi quod major est qui prophetat, quam qui loquitur lingua. In meipso autem videre potestis, quod lingua non prodest, prophetia autem prodest. Nunc autem.··Si venero nunc ad vos, quando fideles estis, linguis loquens,··quid vobis prodero? quasi dicat nihil, quid ergo tunc lingua proderat, quando infideles eratis? quasi dicat nihil. Aut in revelatione.··Ut exponam revelationem. Revelatio est quando per figuras ostenduntur quædam mysteria, ut in Apocalypsi. Aut in scientia.··Ut exponam ea quæ ad sciendum pertinent. Ea sunt quæ fidem illuminant, ut de natura Deitatis. Aut in prophetia.··Ut exponam Scripturas quæ de futuris agunt. Aut in doctrina.··Ut exponam Scripturas quæ mores informant.'

CO1 14:7 Multiple spaces in '14.7··Tamen quæ sine,··etc. Per me ostendi linguam non valere sine interprete. Per me dico, ostendi, qui sum rationalis, tamen per inanimata idem possum ostendere.'

CO1 14:8 Multiple spaces in '14.8··Etenim si incertam.··Item per aliam similitudinem. Etenim si incertam,··etc. Judæis erat usus tubæ in festis et in bellis diversis sonis.'

CO1 14:10 Multiple spaces in '14.10··Et sine voce.··Multæ sunt linguæ, sed habent proprias significationes vocum, ut intelligantur.'

CO1 14:11 Multiple spaces in '14.11··Si ergo nesciero.··Et quia alii sine interprete non intelligerent, ego ero barbarus.'

CO1 14:12 Multiple spaces in '14.12··Sic et vos.··Vel sub una distinctione, sic. Et propter hoc ne sitis barbari, et vos ut ego quærite ut abundetis.'

CO1 14:14 Multiple spaces in '14.14··Spiritus meus orat.··Spiritus vocatur vis animæ inferior mente, ubi corporalium rerum similitudines imprimuntur. Mens, altera superior vis animæ, ut supra. Spiritus Pharaonis informatus est, ut videret imagines mens Joseph illuminata est, ut intelligeret. Sine fructu.··Ita est si lingua incognita quis loquatur, vel signa aliquarum rerum sine intellectu proferat, sicut solent Latini homines Græce cantare, oblectari sono verborum, nescientes tamen quid dicant.'

CO1 14:15 Multiple spaces in '14.15··Orabo spiritu.··Id est, ita loqui approbo, ut signa rerum formentur in spiritu, et eorum intellectus refulgeat in mente. Vel, Orabo ore et mente.'

CO1 14:16 Multiple spaces in '14.16··Amen.··Nota quod hoc verbum amen,··nec Græcum, nec Latinum est, sed Hebræum, et interpretatur verum.··Cumque posset dici, verum,··non tamen dixit, sed amen.··Nec Græcus, nec Latinus interpres ausus est id facere, ne vilesceret nudatum, sed honorem haberet velamento secreti.'

CO1 14:18 Multiple spaces in '14.18··Gratias ago Deo.··Proponit se exemplum, quod non debent loqui linguis nisi ad ædificationem, sicut ipse qui omnes novit.'

CO1 14:20 Multiple spaces in '14.20··Sed malitia parvuli estote.··Sitis remoti a malitia, ut parvuli, studentes his quæ prosunt, quod est perfectio sensus.'

CO1 14:21 Multiple spaces in '14.21··In lege.··Ratio quare non debet quærere linguas est quia in signum sunt infidelibus (quod ipsi jam non sunt) et non ad ædificationem quæ necessaria est jam fidelibus. Aliis linguis.··Non de sabbato, et neomeniis, et circumcisione et hujusmodi, sed Novum Testamentum. Vel, non in revelatione, qua indigni sunt, sed in parabolis dicitur eis Evangelium. Et nec sic exaudient.··Hoc de his prædixit quos præsciit non credituros, quibus propter peccata non patet vel placet veritas.'

CO1 14:22 Multiple spaces in '14.22··Itaque linguæ in signum.··Id est sermones Dei incognita lingua et peregrina obscuri sunt ne videantur a perfidis, ut cum audiuntur, signum sit quia propter perfidiam factum est ne audientes intelligant: hoc utique fit infidelibus quibus teguntur sensus, fidelibus autem convenit prophetia et non lingua incognita.'

CO1 14:23 Multiple spaces in '14.23··Si ergo conveniat.··Alia ratio datur hic cur non debeant loqui linguis, quasi dicat, quia linguæ sunt in signum,··non ad ædificationem.'

CO1 14:26 Multiple spaces in '14.26··Quid ergo.··Jam incipit determinare quo modo linguis sit utendum; quasi dicat: Quandoquidem hæc veniunt de locutione linguarum; ergo quid agendum de his est? quasi dicat: Utamini linguis ad ædificationem, sicut cætera agenda sunt. Unusquisque,··etc. Ideo nullus se excuset. Psalmum habet.··Laudem Dei, per canticum. Doctrinam.··Sensum spiritualem per prudentiam.'

CO1 14:27 Multiple spaces in '14.27··Aut ut multum tres.··Non plus quam tres, ne loquens linguis occupet diem, et non sit locus prophetis Scripturas disserentibus.'

CO1 14:28 Multiple spaces in '14.28··Sibi autem loquatur.··Sibi loquitur qui compungitur ex his quæ dicit. Et ideo ad honorem Dei, quem laudat vel orat.'

CO1 14:29 Multiple spaces in '14.29··Prophetæ duo.··Quia sufficit sermo tot hominum, et in ore duorum vel trium stat omne verbum.'

CO1 14:30 Multiple spaces in '14.30··Quod si alii.··Datur inferiori, quod non superiori.'

CO1 14:33 Multiple spaces in '14.33··Non enim est dissensionis Deus.··Esset autem Deus dissensionis si eos quos replet, simul loqui compelleret. Sicut in omnibus,··etc. Mulieres taceant, sicut ego doceo in omnibus ecclesiis.'

CO1 14:35 Multiple spaces in '14.35··Turpe est.··Quia contra disciplinam ecclesiasticam hoc est.'

CO1 14:37 Multiple spaces in '14.37··Si quis videtur propheta.··Quod utique non est, si non ita esse cognoscit: qui enim vere est, ita cognoscit, et qui hæc ignorat, ignorabitur, id est improbabitur. Pusilli in cruce gloriantes etiamsi ignorent quæ subtilissime disseruntur, ad gloriam tamen perveniunt, quia non perit unus de pusillis pro quibus Christus mortuus est. Cognoscat.··Cum hoc dicit, innuit difficilia esse verba epistolarum, cum a propheta vel spirituali jubet cognosci.'

CO1 14:38 Multiple spaces in '14.38··Si quis autem ignorat.··Sed si quis hæc ignorat, et non vult credere esse mandata Dei, ignorabitur, ut in Evangelio: Nescio vos,··id est non novi vos esse meos, vel inter prædestinatos.'

CO1 15:2 Multiple spaces in '15.2··Per quod et salvamini.··Si retinetis illud Evangelium, id est resurrectionem mortuorum, ea ratione qua confirmavi vobis, id est per resurrectionem Christi. Nisi frustra credidistis.··Quod est, si non tenetis resurrectionem mortuorum. Incassum est fides quæ non accipitur sub spe resurrectionis.'

CO1 15:4 Multiple spaces in '15.4··Resurrexit tertia die.··Et hoc dixi secundum Scripturas. Inquit enim Osee: Post biduum vivificabit nos, et in die tertio resurgemus in conspectu ejus Ose. 6.. Si mortuus et sepultus resurrexit, ne dubitetis mortuos et sepultos resurgere.'

CO1 15:5 Multiple spaces in '15.5··Visus est Cephæ.··Prius quam aliis viris quibus apparuisse legitur in Evangelio, aliter contrarium esset ei quod primo mulieribus apparuisse legitur.'

CO1 15:8 Multiple spaces in '15.8··Abortivo.··Abortivus dicitur quia extra tempus legitimum natus, id est antequam debeat, vel post et tardius renatus apostolatum accepit, jam Christo assumpto. Vel similis abortivo, quia sum minimus, vel tempore et vocatione, non dignitate, labore et prædicatione. Hoc causa humilitatis vere dixit, et probat dicens: Non sum dignus.··Cur ergo Apostolus? Gratia autem Dei Primum sola gratia, cum non præcederent nisi mala merita. Sed post per gratiam incipiunt merita.'

CO1 15:10 Multiple spaces in '15.10··Abundantius.··Hoc magis impletum est, quia de opere manuum vixit, nec Evangelio minus fecit. Et ne voluntas sine gratia Dei putaretur aliquid posse, subdit: Non ego, sed gratia,··etc'

CO1 15:11 Multiple spaces in '15.11··Et sic credidistis.··Arguit eos: quia cum hæc manifesta fides esset apud omnes ecclesias, illi tamen inde desciverant.'

CO1 15:14 Multiple spaces in '15.14··Si autem Christus.··Hucusque Christum resurrexisse ostendit. Nunc per resurrectionem ejus probat resurrectionem mortuorum. Negabant pseudoapostoli Christum vere passum fuisse, aut sepultum, aut resurrexisse vel in carnem venisse.'

CO1 15:15 Multiple spaces in '15.15··Invenimur autem.··Hæc et alia ideo inferuntur, ut erubescant Corinthii sequentes errorem pseudoapostolorum, quem absurda hæc consequuntur, quæ etiam ipse damnat. Ne ergo in hoc errore remaneant, dicit: Inveni,··etc. Adversus Deum.··Non min re, sed majore fortassis scelere in Deo laudatur falsitas, quam vituperatur veritas.'

CO1 15:17 Multiple spaces in '15.17··Quod si Christus non,··etc. Si Christus non resurrexit; Christus in morte retinetur. Et si in morte, tunc et in peccato, quod est causa mortis Et si in peccato tenetur, peccata vestra remittere non potuit. Et ita adhuc estis in peccatis vestris, quæ remissa vobis credebatis, et sic est vana fides ves tra.'

CO1 15:21 Multiple spaces in '15.21··Quoniam quidem per hominem.··Ecce primitiæ, homo et homo, homo ad vitam, homo ad mortem, sed ille non nisi homo, iste Deus et homo.'

CO1 15:22 Multiple spaces in '15.22··Et sicut.··Per sicut,··notatur similitudo et causa, quia sicut ex corruptione Adæ ad mortem, ita ex spiritu Christi ad vitam.'

CO1 15:23 Multiple spaces in '15.23··Unusquisque.··Ordines exponit, ut de re certa: et tempora quando factum sit, et quando futurum sit, ut resurgant mortui. Deinde qui sunt.··Alia littera: Deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus,··scilicet resurgent. Itaque qui in Christum credunt, et minus eo digni sunt, resurgent posteriores tempore, et dignitate minores. Et qui sint Christi, exponit subdens: Qui in adventu ejus crediderunt,··etc.'

CO1 15:24 Multiple spaces in '15.24··Deinde finis.··Hoc ponit ad commendationem resurrectionis, qua impleta finis erit mundi et consummatio omnium. Cum evacuaverit.··Dum durat mundus, angeli angelis præsunt, dæmones dæmonibus, nomines hominibus: ad utilitatem viventium, vel ad deceptionem. Sed hominibus collectis in angelis et hominibus omnis prælatio cessabit, non erit inter præsidentes et subditos illa dissensio. Tunc autem notum erit omnibus, nihil horum aliquos terrenos vel cœlestes habuisse ex se, sed ab illo, ex quo sunt omnia.'

CO1 15:25 Multiple spaces in '15.25··Oportet autem illum regnare.··Sensus est: Oportet regnum ejus interim manifestari, donec omnes inimici eum regnare fateantur: dicendo donec excludit majorem manifestationem, non ampliorem regni permanentiam. Unde alibi: Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur,··etc. Non ut tunc avertantur, sed ut nihil amplius requirant.'

CO1 15:26 Multiple spaces in '15.26··Novissima autem.··Inter alia constat quod et potestatem suscitandi habet Christus cum subdit: Novissime autem inimica destruetur mors.··Modo Christus regnat, et tunc regnabit: sed novissime, id est post omnia destruetur mors, quia amplius non dissolventur homines sicut hæretici arbitrantur. Novissime.··Quia non erit aliquid quod destruat; postquam hoc mortale induat immortalitatem. Inimica.··Cui inimicamur: vel ipsa nobis. Iterum commendatio resurrectionis.'

CO1 15:27 Multiple spaces in '15.27··Præter eum qui subjecit ei omnia.··Qui sicut ex nullo est, ita nulla ratione potest alicui esse subjectus: Ipse enim principium est omnium. Ut sit Deus omnia.··Quia cum dicet omnis creatura Christum esse suum caput, Christi autem caput, Deum, non tantum in omnibus, id est in confessione omnium, unus erit Deus, sed et omnis creatura fatebitur ipsum esse ex quo sunt omnia.'

CO1 15:28 Multiple spaces in '15.28··Ut sit Deus.··Ipse est finis quem supra toties concludens posuit: post membratim explicat quæ sit consummatio futura. Omnia.··Quæ desiderari possunt. In omnibus,··membris suis: quia præmium virtutis erit ipse qui dedit virtutem, quia Deus erit unde satientur.'

CO1 15:29 Multiple spaces in '15.29··Pro mortuis.··Id est pro peccatis delendis. Vel, pro se mortuis faciendis ad similitudinem mortis Christi, quid facient cum non sint vitam habituri? Si omnino,··etc. Ita ut nec Christus surrexerit? ut quid baptizantur cum peccata non dimittantur, si Christus non resurrexerit?'

CO1 15:31 Multiple spaces in '15.31··Propter vestram.··Vel: Per vestram gloriam.··Ecce Apostolus jurat ut sciamus quia verum jurare non est peccatum, sed non ideo in dubiis jurandum est; et tutius est non jurare quam consuetudine jurandi pejerare. Falsum vero jurare, gravissimum est peccatum. Contra præceptum non est juratio: quæ non est a malo jurantis, sed increduli vel infirmi, qui aliter non credit.'

CO1 15:32 Multiple spaces in '15.32··Si secundum hominem.··Id est agens rationabiliter quia hominis est credere, non mori hominem ut bestiam, pugnavi,··id est disputavi. Manducemus et bibamus, cras enim moriemur.··Hoc propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student ut pecora, dicentes: Quis inde venit? Non audivi vocem cujusquam inde venientis. Quibus dicitur: Stulte, si pater tuus surgeret, crederes? Dominus omnium surrexit, et non credis. Qui voluit mori et surgere, ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur. Crederes patri iterum morituro, et non credis jam immortalis, qui denique testimonium habet in cœlo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis.'

CO1 15:33 Multiple spaces in '15.33··Nolite seduci,··etc., a pseudo; qui de medicina quærunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis injiciant. Corrumpunt bonos mores,··etc. THEODOR. Bonos hic leves vocavit qui facile decipiuntur.'

CO1 15:34 Multiple spaces in '15.34··Evigilate.··Hoc nolite, sed evigilate a corpore; et sic eritis justi;··et post: Nolite peccare illis consentiendo, quia ignorant Deum.'

CO1 15:35 Multiple spaces in '15.35··Sed dicet aliquis.··Hactenus per rationes probavit resurrectionem mortuorum, modo per ipsam rerum naturam posse fieri ostendit; quasi dicat per hæc probatur: sed tamen aliquis depravatus sic loqui posset, quasi mortuorum resurrectio per naturam fieri non possit: Et si resurgent: qualive corpore,··quasi dicat: Non poterit aliud esse quam modo, id est passibile et mortale. Respondet Apostolus: Insipiens,··id est qui non attendis quod quotidie vides in grano.'

CO1 15:36 Multiple spaces in '15.36··Insipiens tu: quod seminas.··Ita mortuus poterit vivere, et meliori corpore: ut quod seminas, melius surgit.'

CO1 15:38 Multiple spaces in '15.38··Deus autem dat.··Sicut ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodammodo vestitum resurgit multa secum habens incrementa, ita mortuus Dei virtute poterit vivere, et meliori corpore resurgere. Unicuique seminum.··Ita et nobis reformabit corpora nostra antiqua, ut Job ait: Quem visurus sum ego ipse, et non alius.··Sed erit differentia in gloria et dignitate, quamvis de eadem sint natura. Sicut non omnis caro est ejusdem dignitatis, licet de eisdem elementis, et hoc est quod ait:'

CO1 15:39 Multiple spaces in '15.39··Et eadem caro.··Omnis caro corpus, sed non e converso: ut lignum.'

CO1 15:40 Multiple spaces in '15.40··Cœlestia.··Resurgentium corpora sunt cœlestia; terrestria antequam moriantur, quia ex Adam. Et quia Christus cœlestis est, ex eo corpora cœlestia dicuntur, et non jam caro dicuntur. Ex Adam vero, quia terrestris est, terrestria corpora denominantur.'

CO1 15:41 Multiple spaces in '15.41··Stella enim a stella differt,··etc. In domo Patris mei mansiones multæ sunt,··etsi idem denarius, id est vita æterna omnibus. Una est enim beatitudo, quam justi percipiunt; sed dispar retributionis qualitas. Cum sint autem resurgentes imparis claritatis, tamen Deus est omnia in omnibus, quia Deus charitas est, et per charitatem fiet; ut quod habent singuli, communiter sit omnium.'

CO1 15:42 Multiple spaces in '15.42··Seminatur.··Id est, quamvis homo ex quo concipitur usque ad dissolutionem sit in corruptione et post vermibus scateat, tamen surget in incorruptione.'

CO1 15:44 Multiple spaces in '15.44··Corpus animale.··Id est quod nihil habet ab anima, nisi quod sensificetur per eam, sicut animalia. Surget spirituale.··Transiens in naturam spiritus, id est habens quædam spiritualia, quia agile, leve, cibis non indigens. Cum dixit corpus transiturum ad incorruptionem, corruptionis mentionem facit, ut ostendatur major dignitas resurrectionis. Si est corpus.··Vere surget corpus spituale, quia si modo est, animale est,··id est constat esse; quandoque erit spirituale.··Sicut enim animales sumus quia pater noster carnalis factus est in animam viventem: sic erimus in resurrectione spirituales: quia Pater noster spiritualis factus est in sua resurrectione in spiritum vivificantem.'

CO1 15:45 Multiple spaces in '15.45··Homo.··Totum genus humanum sunt quodammodo illi duo homines, primus et secundus: ex illo nati, ex hoc renati. Christus dicitur Adam, quia de eadem materia; novissimus, quia post eum non succedit homo alius, qui sit caput vel auctor humani corporis. Sed non.··Dixit corpora nostra futura spiritualia; sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi; quasi dicat, factus est in spiritum vivificantem. Sed non prius fuit in eo illud quod est spirituale, sed quod est animale, deinde spirituale.··Sic et de nobis poterit fieri.'

CO1 15:47 Multiple spaces in '15.47··Primus homo.··Vere primus est in animam viventem; quia de pulvere terræ formatus est animalis et passibilis ex natura. Secundus homo,··quia de cœlo,··id est quia divina natura fuit humanæ unita, ideo cœlestis,··id est spiritualis in resurrectione; et quia primus pater fuit terrenus, tales sunt omnes. Cœlestis.··Dicitur esse Christus, quia non humano ritu, sed divino nutu conceptus est et natus.'

CO1 15:50 Multiple spaces in '15.50··Hoc autem dico.··Judæi credebant futuram resurrectionem, sed more hujus vitæ, ut nuberent et generarent: unde sadducæis quidam non poterant respondere de septemvira muliere, de resurrectione enim erant hi carnaliter cogitantes: sed hoc Apostolus removet, dicens: Quia caro.··Per carnem et sanguinem, ventrem et libidinem, id est opera carnis (quæ ibi non erunt) significat. Neque corruptio incorruptelam possidebit.··Ne putares secundum substantiam carnis hoc dici, aperuit. Ideo dixit quod caro non possidebit regnum Dei: quia corruptio mortalitatis, quæ nomine carnis hic ostenditur, non possidebit incorruptibilitatem.'

CO1 15:51 Multiple spaces in '15.51··Omnes quidem.··Vel (secundum Hieronymum qui vivos repertos non morituros asserit, ad Marcellam scribens) omnes mortui resurgent, et non omnes vivi reperti immutabuntur, sed soli sancti.'

CO1 15:52 Multiple spaces in '15.52··In novissimo.··Id est in novissimo signo, quod dabitur, ut ista impleantur. Hæc tuba est clamor de quo dicitur: Media nocte clamor factus est: ecce sponsus venit.··Tubæ nomine aliquod evidens et præclarum signum dicitur, quod vox archangeli et tuba Dei alibi dicitur, et in Evangelio appellatur vox quam audient mortui qui in monumentis sunt et procedent, etc. Immutabimur.··Exponit quomodo hoc fiat, vel qualis sit immutatio.'

CO1 15:54 Multiple spaces in '15.54··Absorpta est.··Id est destructa in victoria Christi; vel in hoc quod modum vincendi excessit, Christum invadendo; vel mors est peccati delectatio cum consensu, quæ victa est in hoc quod servi Dei vincent concupiscentias carnis suæ.'

CO1 15:55 Multiple spaces in '15.55··Ubi est, mors, victoria tua?··Hæc sunt verba prophetæ, vel Apostoli lætantis et morti insultantis in persona resurgentium, ut certior sit resurrectio: quasi dicat: Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit: qua in corporibus resurgentium absorpta es; æterna constabit.'

CO1 16:1 Multiple spaces in '16.1··De collectis.··Post alia, de collectis faciendis in sanctos qui erant in Hierosolymis breviter monet. Quod non est contra illud: Nolite cogitare de crastino.··Non est enim cogitare de crastino, si quis humano more ista cogitet: sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intueatur. Ita et vos.··AMBROS. Præcipit Apostolus omnem plebem die Dominico convenire, etc., usque ad nec grave est, et multum invenitur.'

CO1 16:2 Multiple spaces in '16.2··Per,··etc. Id est Dominica die. Quia una dies sabbati vel una sabbatorum, vel prima sabbati vocatur apud Judæos dies iste, quem Christiani Dominicum appellamus.'

CO1 16:6 Multiple spaces in '16.6··Manebo vel etiam hiemabo,··etc. Ibi tanquam medicus, moram habuit, ubi multi ægrotabant.'

CO1 16:15 Multiple spaces in '16.15··Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanæ et Fortunati,··etc. Ordo hujus litteræ respicit et pendet usque illuc, ut et vos subditi sitis.'

CO1 16:18 Multiple spaces in '16.18··Spiritum meum et vestrum,··etc. Meum, lætitia: vestrum, charitate.'

CO2 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Post actam a Corinthiis pœnitentiam, consolatoriam scribit eis Epistolam Apostolus a Troade per Titum; et collaudans eos hortatur ad meliora, contristatos quidem eos, sed emendatos ostendens. Paulus apostolus.··Salutationem primo more solito præmittit. Inde de bonis per gratiam collatis gratias Deo agit loquens perfectis: post ad passionis tolerantiam sui exemplo invitat; postea pseudoapostolos deprimendo redarguit detegens versutias eorum. Et se multis modis commendat. Tandem moralis admonitio cum iteratione benedictionis subditur. Salutationem igitur præmittens, contra pseudosuperbiam, Paulum;··et contra cordis præsumptionem, apostolum se nominat dicens: Paulus,··etc.'

CO2 1:2 Multiple spaces in '1.2··Benedictus.··Primum perfectis loquitur de tribulatione, proponens se exemplum patientiæ et consolationis a Deo acceptæ, ducens laudi quod alii ignominiæ. Deus.··Creator omnium. Pater Domini.··Per quem est et nobis. Pater misericordiarum.··Paterne dans veniam peccatorum, et bona opera, et in tribulatione constantiam. Et Deus.··Dator totius perfectæ consolationis:··quantam decet dare Deum his, qui pro Christo patiuntur. Quod Deus sit consolationis, ex hoc patet quod consolatur.'

CO2 1:4 Multiple spaces in '1.4··Qua exhortamur.··Id est, quam Deus ad hoc dedit, non solum ut consolaretur, sed etiam exhortaretur: et ita nostra consolatio valet etiam ad alios exhortari, ut vere possimus consolari.'

CO2 1:9 Multiple spaces in '1.9··Ipsi.··Non solum alii de nobis, sed et in nobis,··etc., quia natura nostra nil nisi mortem promittebat vel defectum. Tantam insolentiam impiorum significat insurrexisse contra fidei prædicatores, ut mortem coram oculis haberent. Sic enim afflicti fuerant, ut desperarent de præsenti vita. Sed quia Deus præsidia sua non negat in desperatione positis, maxime suis, eripuit illos desperantes de semetipsis, fidentes autem de Deo. Nimia enim pressura deficere se profitebantur nisi adesset Deus.'

CO2 1:10 Multiple spaces in '1.10··Et eruit.··Deus præsidia sua non negat suis in necessitate positis'

CO2 1:12 Multiple spaces in '1.12··Nam gloria nostra.··Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestræ poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: Testimonium.··Sunt bona opera, quæ testantur exterius quid sit in conscientia, Testimonium,··id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc. Sinceritate Dei.··Sicut impiis est magna pœna conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienæ malitiæ vel minoris gratiæ, sed conscientiæ nostræ. Quæ quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus præsumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam. Non in carnali sapientia.··Carnalis sapientiæ est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, prædicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam prædicationem arguit'

CO2 1:13 Multiple spaces in '1.13··Spero autem.··Proficere illos sperat, quia cœperant meliores effici cognito Apostoli affectu circa se, et gloriabantur in eo.'

CO2 1:14 Multiple spaces in '1.14··Quia gloria vestra sumus.··Cognoscetis quia gloria, id est per nos consequi gloriam æternam debetis, et nos per vos bene instructos, quod non esset, si offendicula a vobis acciperemus.'

CO2 1:15 Multiple spaces in '1.15··Hac confidentia.··Quia vita quorumdam munda vel emendata erat, voluit videre quos ante indignum erat videre. Si ergo non ivit, voluit intelligi esse aliquos inter eos propter quos voluntatem suam non implevit Apostolus, qui operam adhibere debent ut modo se purgent. Volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam,··etc. Prius,··quia in priori Epistola promiserat se venturum, et non venerat: et ideo mendax et levis videbatur, quod modo excusat. Non enim fecit hoc, nisi pro eorum culpa. Non est judicandus mendax, qui dicit falsum quod putat verum: quia quantum in se est non fallit ipse, sed fallitur. Econtra mentitur ille, qui dicit verum quod putat falsum, nec est liber a mendacio; qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem non esse verum, voluntate mentitur.'

CO2 1:17 Multiple spaces in '1.17··Ut sit apud me, est et non.··Id est, ut præponam voluntatem utilitati; quasi dicat: Non sic, quia utilitas præponenda est voluntati, et sic feci.'

CO2 1:18 Multiple spaces in '1.18··Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos non est,··etc. Quasi dicat: In hoc non sum mentiri credendus, quia in nullo alio sum vobis mentitus. Et hoc credi potest, quia Deus est fidelis, qui promisit doctores veritatis.'

CO2 1:20 Multiple spaces in '1.20··Ad gloriam nostram.··Quia per hoc probamur vera prædicare. Nostram dico, non enim tantum nobis tribuo, sed Deo, quia qui confirmat est Deus.'

CO2 1:21 Multiple spaces in '1.21··Vobiscum in Christo.··Tunc si vos estis firmi in Christo, magis constat de nobis, per quos vos confirmati estis.'

CO2 1:23 Multiple spaces in '1.23··Ego autem,··etc. Quasi dicat: Pro levitate vel terreno commodo non dimisi, sed parcens. Spiritualis tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid ad salutem meditatur. Non quia dominamur.··Ne indignarentur quasi de dominio, eo quod dixerat, parcens vobis non veni, subdit: Non quia dominamur,··etc.'

CO2 2:1 Multiple spaces in '2.1··Statui autem.··Parcens non veni, sed statui hoc idem:··quod promisi, cum primam misi epistolam, scilicet ne iterum venirem:··vel iterum esset tristitia sicut fuit, auditis eorum peccatis.'

CO2 2:2 Multiple spaces in '2.2··Si enim ego contristo.··Corrigendo, increpando quocunque modo, vel per epistolam vel præsentiam.'

CO2 2:4 Multiple spaces in '2.4··Non ut contristemini.··Ad hoc enim corripiebat Apostolus, ut ostenderet quo amore illos diligeret, de quorum peccatis plus illis dolebat, qui non hoc affectu corripit, contristat. Insultat enim, qui non condolet fratri.'

CO2 2:5 Multiple spaces in '2.5··Si quis autem contristavit.··Præcipit fornicatorem illum, quem prius Satanæ tradendum indicaverat, recipi, quia correctus erat. Sed ex parte, ut non onerem,··etc. Non omnibus onus tristitiæ impono, propter illos qui de peccatis doluerunt.'

CO2 2:6 Multiple spaces in '2.6··Objurgatio hæc, quæ fit a pluribus ita ut e contrario magis.··Quæ etsi pro temporis quantitate vel alio modo non satis digna pœna videtur, in hoc tamen non est parva æstimanda, quod fit a pluribus quibus congregatis Satanæ traditus est. Magnum utique dolorem patitur, qui delictum suum plures videt horrere. Et ita sufficit, quod a pluribus objurgetur.'

CO2 2:7 Multiple spaces in '2.7··Donetis et consolemini.··Recte homini pro peccato afflicto ignoscere et subvenire per consolationes præcipit. Si enim correctus in animo dolet, mox habet fructum. Hæc est enim vera pœnitentia, cessare a peccato.'

CO2 2:9 Multiple spaces in '2.9··Ideo enim et scripsi.··Cum propter eum recipiendum scripserim, propter hoc etiam scripsi, ut quos expertus sum mihi obedientes in ejectione, cognoscam an in omnibus obedientes sint futuri.'

CO2 2:11 Multiple spaces in '2.11··Ut non circumveniamur.··Ideo debemus condonare, ne decipiamur a Satana, per nimiam asperitatem. Sæpe enim propter asperiores animadversiones in desperationem infirmus præcipitatur.'

CO2 2:12 Multiple spaces in '2.12··Cum venissem autem Troadem,··etc. Post interpositionem de recipiendo fornicatore, redit ad ipsos, ostendens quod sicut culpa eorum fuit, quod non venit Corinthum, sic quod non profecit in Troade, dum apud eos impeditus moratur Titus, sine quo non poterat ibi proficere, quia forsan lingua eorum Titus expressius uti poterat.'

CO2 2:13 Multiple spaces in '2.13··Eo quod non.··Quia solus non poterat fideles instruere, et simul perstrepentibus incredulis repugnare.'

CO2 2:14 Multiple spaces in '2.14··Odorem notitiæ,··etc. Id est Christum, qui velut odor procedens a Patre notificat eum invisibilem: sicut aliqua res quæ non videtur, per odorem cognoscitur, et in quo loco sit, intelligitur. Vel miracula vel doctrinæ verba quibus ad notitiam ejus venitur nomine odoris intellige.'

CO2 2:15 Multiple spaces in '2.15··Bonus odor.··Scilicet ut olim hostia legalis, ita modo prædicatio vera, et sincera fama apostolorum. Dei Patris odor, Christus: odor Christi sunt apostoli in quorum vita et prædicatione Christus ostenditur, non blasphematur. Sicut de malis dicitur: Nomen Domini per vos blasphematur inter gentes.'

CO2 2:16 Multiple spaces in '2.16··Odor mortis.··Ut de nostra prædicatione procedat mors, inde ruentibus in æternam damnationem.'

CO2 2:17 Multiple spaces in '2.17··Sicut plurimi.··Hic pseudoapostolos tangit, qui corrupta doctrina veritatem violabant, de quibus Isaias ait: Caupones tui vino aquam miscent.'

CO2 3:1 Multiple spaces in '3.1··Incipimus iterum.··Quia sciebat eos sinistre accipere suam commendationem, sicut et in prima Epistola, quasi suam gloriam quæreret; incipit contra eorum opinionem ostendere se non suam gloriam, sed Dei quærere.'

CO2 3:3 Multiple spaces in '3.3··Scripta non.··Estis repræsentatio Christi et mea, hoc autem est firmiter scriptum in cordibus nostris, non delebiliter, ut quod atramento scribitur: vel non tetris notis hæreticæ pravitatis qui hæreses interserunt. Non in tabulis.··Lapis non signat nisi durissimam voluntatem, et adversus Deum inflexibilem. Carnalibus.··Id est, sensum habentibus, non lapideis sine sensu.'

CO2 3:4 Multiple spaces in '3.4··Fiduciam.··Dixit se non egere epistolis, modo dicit, quod non se commendat, sed Christum; quasi dicat: Epistola Christi, et nostra estis, sed fiduciam dicendi talia non ad vos, sed ad Deum referimus.'

CO2 3:5 Multiple spaces in '3.5··Non quod sufficientes.··AUG., lib. 2, contra duasepist. Pelag., c. 8. Quis non videat prius esse cogitare quamcredere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum. Quanquam et ipsum credere nihil est aliud, quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere. Sed sufficientia.··Attendant hic et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei cœptum, et ex Deo ejus supplementum. Commendat enim gratiam, quæ non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita.'

CO2 3:6 Multiple spaces in '3.6··Qui et idoneos.··Hic commendat se per dignitatem officii, scilicet Evangelii, præferens se non solum pseudoapostolis qui carnales observantias prædicant, sed et ipsi Moysi ministro legis.'

CO2 3:9 Multiple spaces in '3.9··Multo magis abundat.··Id est in laude quam vetus: quia magis gloria Dei est in salute quam in morte. Quamvis enim juste damnet quod agebatur sub lege, tamen magis ad laudem proficit si indulget, ut possit se reus corrigere; quod per gratiam in Novo Testamento præstatur.'

CO2 3:10 Multiple spaces in '3.10··Nam nec.··Vere abundat, adeo quod ad ejus comparationem illa nec dicenda est gloria. Quod claruit.··Scilicet Moyses in hac prædicta parte,··id est facie. Vel non est gloriosum in hac parte, id est respectu hujus nostræ partis. Illa enim tanta fuit, quanta servo credi debuit. Hæc vero tanta quanta est genitoris Christi: quia Christus in gloria est Dei Patris, ut tantum intersit inter gloriam Moysi et Christi, quantum inter imaginem et veritatem.'

CO2 3:12 Multiple spaces in '3.12··Habentes.··Id est ostensa dignitate Novi et Veteris Testamenti ostendit usum utriusque. Multa fiducia.··Usu exercemus nos in bonis operibus unde crescit nobis fiducia. Tantum enim videbimus quantum credimus, et quia aperta est gloria, non celamus sensum nostrum, sicut Moyses, sed aperte dicimus.'

CO2 3:14 Multiple spaces in '3.14··Idipsum.··Quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi. Quod in Christo evacuatur.··Unde in passione Christi velum templi scissum est, ut significetur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetiæ. Velamen enim dicit ad comparationem prophetiæ ut non intelligeretur.'

CO2 3:15 Multiple spaces in '3.15··Sed usque,··etc. His qui sunt in Christo evacuatur: sed super cor eorum est velamen,··id est cæcitas deprimens rationem eorum: cum,··id est quamvis, legitur,··id est exponitur, eis Moyses.··Et ita duo obsunt, cur non intelligant, et velamen, id est obscuritas est in lectione, et cæcitas super corda, et hoc usque in hodiernum tempus.'

CO2 3:16 Multiple spaces in '3.16··Cum autem conversus fuerit.··Id est cum eorum animus deposita cordis duritia et propria cæcitate fuerit conversus credendo. Auferetur velamen.··Ut in aqua latere vinum intelligatur, omnis enim prophetia non intellecto Christo insipidum et fatuum quiddam est.'

CO2 3:17 Multiple spaces in '3.17··Dominus autem spiritus est.··Ordo verborum est: Spiritus sanctus est Dominus, id est potest operari quod vult, et ideo quod vult, illuminat; et quod vult, in tenebris deserit. Ubicunque autem est spiritus Domini,··id est Filii, per quem datur Spiritus sanctus, ibi libertas:··et ideo Judæi qui non habent spiritum, non possunt libere intelligere ut nos. Vel, Dominus ad quem convertuntur est spiritus, id est spiritualis essentia, et ita facit spiritualiter intelligere.'

CO2 3:18 Multiple spaces in '3.18··Nos revelata facie.··In qua Judæis est velamen. In speculo non nisi imago cernitur. Hoc ergo conamur ut per hanc imaginem, id est rationem quod nos sumus videamus utcunque illum a quo facti sumus, tanquam per speculum. In eamdem imaginem.··Quia eadem imago Dei est gloria Dei, sicut supra: Vir quidem imago Dei est, et gloria Dei'

CO2 4:2 Multiple spaces in '4.2··Commendantes.··Ut luceat lux vestra coram hominibus. Coram Deo.··Non ut videantur ab hominibus.'

CO2 4:4 Multiple spaces in '4.4··In quibus.··Talis potest esse ordo verborum: In quibus pereuntibus Deus verus et justus excæcavit mentes infidelium hujus sæculi. Deus hujus sæculi.··Id est Deus qui non solum bonos regit, sed et malos pro merito præcipitat, dans eis quod volunt, id est ut non credant: quod non facit malitia, sed justitia. Vel, Deus sæculi, superbia vel ingluvies, vel diabolus princeps mundi, qui sæcularibus principatur.'

CO2 4:5 Multiple spaces in '4.5··Non enim.··Quasi dicat: Bene dico gloriæ Christi, vel: Commendavimus nos coram Deo in manifestatione veritatis, et cætera talia facimus; et hoc propter Christum.'

CO2 4:6 Multiple spaces in '4.6··Lucem splendescere.··Quod fuit in separatione elementorum. Cœperunt enim tenebræ, ex quo confusa moles cœli et terræ cœpit esse: post accedente luce quod factum est; melius redditur. In quo proficientis hominis affectio significatur, unde fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino Ephes. 5.. In faciem Jesu.··Hunc habet sensum: Quoniam divina natura sub aspectum non cadit, per sumptam humanitatem divina luce resplendentem, et fulgura emittentem aspicitur, ut licet. Hinc autem etiam manifestum est, quod Deus incredulitatem non immisit, qui intelligentis lucis splendorem omnibus abunde præbuit: sed ipsi quidem dilexerunt incredulitatem, ipse autem eis cum nollent aspicere radium non præbuit. Scientiæ claritatis.··Scientia gloriæ Dei est qua scimus lumen esse quo tenebræ nostræ illuminantur.'

CO2 4:7 Multiple spaces in '4.7··Habemus.··Hactenus de altitudine scientiæ egit: hic de fragilitate carnis, quæ est ad gloriam, etsi contra videatur. Thesaurum.··Sacramentum Dei, quod fidelibus erogatur, perfidis absconditur; esse thesaurum affirmat.'

CO2 4:10 Multiple spaces in '4.10··Semper mortificationem,··etc. Dubium non est, quia in martyribus Christus occiditur, et in his qui pro fide patiuntur, aut exitus, aut vincula, aut verbera Christi passiones sunt, ut et vita ejus in corpore eorum palam fiat. Passiones enim sunt quæ ostendunt meritum ad futuram vitam, quam promisit Christus, unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum,··et iterum: Per tribulationes,··etc. Manifestetur.··Quidam enim de resurrectione dubitabant.'

CO2 4:12 Multiple spaces in '4.12··Ergo mors,··etc. Quia per mortem vitam Jesu consequimur: ergo mors non est inutilis, sed operatur magnum quid in nobis. Sed vita qua delectamini in terrenis, operatur in vobis mortem æternam. Vel passive ergo, id est propter spem vitæ Jesu mors operatur, id est a prædictis passionibus efficitur in nobis, id est permittimus effici: sed per hoc vita efficitur in vobis, id est fides plantatur.'

CO2 4:14 Multiple spaces in '4.14··Vobiscum.··Non vos nobiscum, ut inferiores, sed pares nobis sitis, si volueritis. Et bene de vobis assero quia omnia ista facimus propter vos instruendos nostro exemplo. Ita omnia ad vos spectant: ut gratia Dei abundans in nobis abundet in vobis, et per vos in aliis, et per vos multos abundet gratiarum actione, ut vos et illi Deo gratias agatis. In gloriam Dei, id est ad ostendendum Deum gloriosum.'

CO2 5:1 Multiple spaces in '5.1··Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem,··etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit præmissa. Non manufactam, sed æternam.··Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanæ generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam. Æternam.··Quia in ea sine manebitur.'

CO2 5:2 Multiple spaces in '5.2··Nam.··Non solum pro præsenti inhabitatione, sed etiam, in hoc,··id est in consideratione hujus tantæ gloriæ, ingemiscimus.··Ex dilatione desiderii: quod non faceremus, nisi essemus certi. In cujus rei figura Axa filia Caleb petiit irriguum superius et irriguum inferius, ut nos lacrymas effundamus, non solum pro præsentis incolatus miseria, sed pro dilatione supernæ gloriæ. Ingemiscimus, quia cupimus super invocationem animæ, quam jam accepimus. De cœlo.··Id est, optamus habere immortale et impassibile corpus, ad similitudinem cœlestium. Nam et qui,··etc. Quasi dicat: Nos perfectiores pro dilatione gemimus, quia etiam minus perfecti, qui carnem fovent. Inter hos autem se Apostolus connumerat ne illi de se minus sentiant.'

CO2 5:3 Multiple spaces in '5.3··Si tamen vestiti gloria promissionis; non nudi.··Hoc desiderant sancti, ne resurgentes recepto corpore, nudi, id est alieni a promissa gloria inveniantur. Hoc enim opus est: ut induti corpore, superinduantur gloria, quæ est immutatio in claritate. Gravati eo corpore: quo tamen nolumus mortem nobis tolli, sed superindui, id est a Deo vestiri stola immortalitatis quæ destruat mortalitatem, non ut superveniat.'

CO2 5:4 Multiple spaces in '5.4··Qui sumus in tabernaculo.··Qui habitationem hujus corporis diligimus, de quo non est curandum, cum non sit tabernaculum nisi ad tempus, ingemiscimus desiderio cœlestis. Nos dico gravati, quasi dicat: Non mirum, si ingemiscimus: quia a beatitudine sumus remoti. Nam etiam de hoc minori gemimus, quia hoc corpore exuimur. Eo.··Id est, ideo gemimus. Quod nolumus exspoliari,··si hoc posset fieri. Vel, ingemiscimus, desiderio cœlestis. Deus autem hoc effecit.··Vel, nolumus exspoliari: Deus tamen effecit ut immortalitatem desideremus. Ut absorbeatur,··etc. Ita ut nusquam sit mortalitas. Non infra, non supra, non intra, non extra. Absorpta est enim mors in victoria.'

CO2 5:6 Multiple spaces in '5.6··Audentes.··Deus facit nos velle immortalitatem, facit et certos per spiritum, et ideo audentes sumus. Peregrinamur a Domino.··Quomodo? cum alibi scriptum sit: In ipso vivimus, movemur et sumus?··Act. 17. Quia etsi ubique Deus, non tamen hic videtur sicut in cœlis. Peregrinamur ergo non fide, sed specie.'

CO2 5:10 Multiple spaces in '5.10··Ut referat unusquisque.··Etiam pueri, qui, si non per se, per alios gesserunt, dum per eos crediderunt vel non crediderunt, secundum quod judicantur, non secundum quod gesturi erant, si diu viverent. Dicit enim: prout gessit in corpore,··non ut gesturus erat si viveret, frustra ergo homo post hoc corpus sibi promittit, quod hic in corpore comparare neglexit. Suademus.··Suadent apostoli ut reliqui bene viventes credant et provideant sibi, quia quorumdam praviloquio dies Domini in dubium venit'

CO2 5:11 Multiple spaces in '5.11··Deo autem manifesti sumus,··quia hoc prædicamus quod jubet Deus.'

CO2 5:13 Multiple spaces in '5.13··Sive enim mente.··Quasi dicat: De nobis utique gloriari potestis, quia quidquid agimus, vel est honor Dei, vel utilitas proximi. Sive excedimus,··id est, si nos commendamus (in quo putamur insensati), Deo est, id est ad honorem Dei, qui sic nos exaltavit. Sive sobrii:··ut non alta de nobis dicamus, ad vestram est hoc utilitatem. Sive enim mente excedimus.··Loquitur Apostolus de quadam ineffabili contemplatione et raptu, ubi audivit quod non licet homini loqui. Deo est:··non vobis, qui non potestis capere. Sive enim sobrii sumus.··Condescendendo. Vobis.··Quia sic loquimur, ut capere possitis. Isti sunt angeli de quibus Dominus ait in Evangelio: Videbitis cœlum apertum, et angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis; hos eosdem angelos vidit Jacob in scalis ascendentes et descendentes.'

CO2 5:14 Multiple spaces in '5.14··Charitas enim Christi,··etc. Quia Christus charitate pro nobis mortuus est, constat omnes mortuos fuisse in Adam; pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Quæ gratia ne inutilis sit hominibus, apostoli, ut eos illiciant, necessario se laudant; per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi. Si unus pro omnibus.··Id est, si Christus pro omnibus quantum ad se, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines debent mori pro honore illius.'

CO2 5:15 Multiple spaces in '5.15··Qui vivunt in corpore, non sibi vivant, sed voluntati Dei. Quod quidem debent: quia etsi Christus usque ad mortem fuit infirmus, injuriatus, jam tamen post resurrectionem non est, sed apparet quod esse videbatur. Unde: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum Joan. 8.. Vicem ergo ei reddant quasi Deo, non homini solum pro eis passo.'

CO2 5:16 Multiple spaces in '5.16··Neminem novimus.··Id est, laudamus. Secundum carnem.··Id est, sua quærentem, non quæ Christi: temporalia, non æterna. Nec hoc debet facere aliquis, quia etsi Christus fuit mortalis sicut ego, per quod eum putavi hominem esse tantum, dum eram infidelis: tamen jam est immortalis, et ita securi sumus de præmio. Si quis ergo in Christo est renatus novus, illi jam spe transiit mortalitas, et transibit, et dabitur nova immortalitas. Vel, si quis novus, vetus lex transiit illi, et novam habet. Neminem non secundum carnem.··Vitam futuram ita certa spe tenet, quasi jam sit præsens: quæ in Christo surgente impleta est, quæ non est secundum carnem: non quin in eadem carnis substantia resurrecturi simus, sed quod non in eadem qualitate corruptionis, quæ nomine carnis signatur. Et si cognovimus secundum carnem.··Quia quamvis dum infidelis intellexit Christum in lege promissum esse secundum carnem, ut legalia observaret et servari præciperet: sed tamen non jam post conversionem nunc ita esse credit, sed umbra penitus cessat.'

CO2 5:17 Multiple spaces in '5.17··Vetera.··Omnino Vetus Testamentum et omnia ad veterem hominem pertinentia, ut sic. Nova.··Venerunt Novum Testamentum, et omnia novi hominis. Vetera.··Ut error idololatriæ, cui cognitio unius veri Dei successit.'

CO2 5:19 Multiple spaces in '5.19··Deus erat.··Per hoc intelligitur Pater esse in Filio, et Filius in Patre, quia una est eorum substantia. Ibi est unitas, ubi nulla diversitas: et ideo alter in altero est, quia et imago et similitudo eorum una est.'

CO2 5:20 Multiple spaces in '5.20··Reconciliamini.··Reconciliamur confitendo peccata, et pœnitendo ei qui nos sibi reconciliat.'

CO2 5:21 Multiple spaces in '5.21··Pro nobis peccatum fecit.··Usus est Veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis, vel, peccatum dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur: De peccato delevit vel damnavit peccatum,··id est de similitudine carnis peccati: quia misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati.··Ita etiam maledictum pro morte accipitur, quæ de maledicto Dei venit, ut vere dictum in lege intelligatur: Maledictus omnis qui pendet in ligno Deut. 21.. Quid est quod ait, maledictus? id est, terra es, in terram ibis Gen. 3.. Quid est quod dicit, omnis? quia Christus, qui pependit in ligno, cum esset vera vita, mortuus est vera morte non ficta.'

CO2 6:1 Multiple spaces in '6.1··Ne in vacuum.··Gratia Dei est remissio peccatorum, quam in vanum recipit, qui non vult se exercere in operibus bonis, vel qui in legalibus confidit.'

CO2 6:2 Multiple spaces in '6.2··Nunc tempus.··Quod non in lege veteri, vel nunc, non cras, non post annum: quia statim in obitu fidelis: salus datur.'

CO2 6:3 Multiple spaces in '6.3··Ut non vituperetur.··Quod utique fieret, si, quod verbo doceremus, operis exemplo non exhiberemus.'

CO2 6:4 Multiple spaces in '6.4··Sicut Dei ministros.··Hi non adulantur, ut pseudo studentes lucro. In multa patientia, in tribulationibus.··In tot duris, leve est onus Christi et requies, intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante, omnia enim sæva et immania, facilia et prope nulla facit amor. Et secundum hoc intellige quod dicitur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Matth. 11.. Et iterum: Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est Ibid., etc.'

CO2 6:6 Multiple spaces in '6.6··In castitate habita, in scientia,··ut caste omnes agere sciant, nihil adulterinæ opinionis admisceant. In suavitate,··habita, in Spiritu sancto:··ut scilicet, secundum Deum suaves et affabiles, non ut illi qui per dulces sermones seducunt corda innocentium. In charitate non ficta.··Ficta est, quæ deserit in adversitate.'

CO2 6:7 Multiple spaces in '6.7··In virtute Dei.··Non speremus in homine vel in bonis; si quid boni est, Deo attribuamus. Vel hoc dicit, quia qui prædicta habet, miracula facit ad conversionem infidelium.'

CO2 6:8 Multiple spaces in '6.8··Per gloriam et ignobilitatem.··Exhibeamus nos ut ministri Dei. Per gloriam.··Si gloriosi sumus apud homines, vel ignobiles et contempti, nec inde inflemur, nec inde succumbamus vel doleamus. Eodem modo si infamamur de aliquo scelere vel bonam famam habeamus de aliquo opere. Item exhibeamus nos Deo habiti ut seductores apud quosdam, quod falsum est. Et non dicit simpliciter, habiti seductores,··sed addit: ut,··et inde est infamia. Et apud alios habiti ut veraces.··Quasi dicat: hoc verum est, attamen nec bona æstimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item habiti apud alios, ut castigati,··etc.'

CO2 6:10 Multiple spaces in '6.10··Quasi tristes.··Inimici putabant apostolos non evadere minas iniquorum. Ipsi ope Dei tuti sunt a morte præsenti et futura. Omnia possidentes.··Tales sunt qui, terrenas divitias abjicientes, cœlestes per fidem jam tenent. Quasi nihil habentes omnia possident, qui, terrenis in usum vel opus misericordiæ retentis, cœlestes divitias se quandoque habituros sperant. Gloria apostolorum fuit, nihil omnino possidere, sine sollicitudine esse: et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes eorum ponebantur.'

CO2 6:11 Multiple spaces in '6.11··Os nostrum.··Quasi dicat: Multa dixi de vobis, sed hæc omnia ample et diffuse dicta, ad vos corrigendos spectant, o Corinthii, et non ad meam superbiam; itaque stulti estis qui me dimisistis.'

CO2 6:14 Multiple spaces in '6.14··Nolite jugum,··etc. Ratio est, quia vos justi, illi iniqui: et ideo in nullo debetis eis communicare.'

CO2 6:15 Multiple spaces in '6.15··Quæ autem conventio Christi.··Ut Christus et Belial non conveniunt, sic Christianus et quilibet infidelis. Item nihil habet templum Dei cum idolis; et quia vos estis templum Dei, ideo non debetis communicare cum his qui sunt templum diaboli.'

CO2 6:16 Multiple spaces in '6.16··Cum idolis?··Idola prohibet coli, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam. Quoniam inhabitabo.··Potest hoc intelligi de corporali conversatione quam Christus inter homines egit. Et dicit Christus: Habitabo inter illos et ambulabo Baruch 3., id est, corporaliter inter illos conversabor. Unde alibi: Terris visus est, et cum hominibus conversatus est;··et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis Joan. 1.. Et hic Christus Deus noster est, et Ecclesia est populus ejus: et ideo Apostolus vult eos separari ab omni contaminatione.'

CO2 7:1 Multiple spaces in '7.1··Ab omni iniquitate.··Scilicet mentis: quod tunc fit, si timorem Dei sequimur, quia qui sine Deo hæc agit, sanctus mundi est, non Dei. Ab omni inquinamento carnis.··Id est carnalis observantiæ, et perficientes sanctificationem quæ est tantum Spiritus sancti.'

CO2 7:3 Multiple spaces in '7.3··Ad commoriendum.··Vel ut mecum patiamini, vel ut mecum coronemini.'

CO2 7:4 Multiple spaces in '7.4··Repletus sum consolatione.··Per jam correctos, invitat alios ad correctionem. Superabundo,··etc. Hoc contingit Apostolo dum videt eos proficere pro quibus patitur.'

CO2 7:5 Multiple spaces in '7.5··Caro nostra.··Dicit caro,··quia in adversis anima quæ est in corpore quod patitur, spe futuri quiescit. Foris.··Hoc intelligitur de apertis inimicis, intus de falsis fratribus, qui difficilius tolerantur. Vel ab his qui foris sunt, est tribulatio: de his, scilicet fidelibus qui intus, id est in Ecclesia; timores, ne moveantur. Vel de his qui sunt intus, id est in Ecclesia, corpore, non mente: nomine, non homine, id est de falsis fratribus, ut prius.'

CO2 7:7 Multiple spaces in '7.7··Qua consolatus est in vobis.··Quia vidi Titum consolatum in vobis, et ego consolatus sum.'

CO2 7:8 Multiple spaces in '7.8··Et si prius pœniteret.··Hoc dicit ne videatur inhumanus, qui de aliorum tristitia gauderet. Videns.··Quasi dicat, non me pœnitet, sed gaudeo. Videns quod,··id est quamvis videam quod Epistola contristavit; unde primum dolui, et me pœnituit.'

CO2 7:9 Multiple spaces in '7.9··Contristati estis.··Non cum ira quæ pejores efficit, sed cum pudore qui corrigit.'

CO2 7:10 Multiple spaces in '7.10··Pœnitentiam in salutem.··Satisfactio pœnitentiæ est causas peccatorum excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere. Sæculi autem,··etc. Dum dolet peccator se detectum.'

CO2 7:11 Multiple spaces in '7.11··Ecce enim.··Tristitia secundum Deum facit pœnitere in salutem: quia quæ ducunt ad salutem, sollicitudinem operantur. Quantam in vobis.··Qui pœnitet sollicitus est ne denuo peccet, et non se excusat, sed confitetur: quod est se defendere a gehenna: et desiderat reformari, qui scit se per peccatum deformem, et habet zelum bonorum operum, et vindicat in se quod deliquit. Exhibuistis,··etc. Id est, ostendistis puniendo illum qui incestum admiserat, vos esse incontaminatos, a negotio,··id est gravi peccato illius qui uxorem patris habuit, cui consentiendo inquinati eratis.'

CO2 7:12 Multiple spaces in '7.12··Qui fecit injuriam.··Ut ille qui incestum fecit. Vel illos tangit quos superius in prima. Epistola injurias et fraudes fratribus fecisse dixit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesiæ quæ omni contumeliam aut fraudem patienti compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait: Igitur etsi scripsi vobis, non tantum propter eum qui fecit injuriam,··id est fraudem proximo suo, nec propter eum qui passus est fraudem, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam,··etc. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet injusti emendentur et polluti sanctificentur, et Ecclesiæ reconcilientur.'

CO2 7:13 Multiple spaces in '7.13··Abundantius magis.··Quasi dicat de utroque, id est de correctione vestra et de gaudio Titi. Sed magis abundantius de gaudio Titi sumus gavisi, quia se gaudebat Apostolus non solum de correctis, sed etiam de aliis quos sperabat corrigendos.'

CO2 7:14 Multiple spaces in '7.14··Sed sicut,··etc. In corrigendo veritas arguentis apparet, dum qui arguuntur se emendant. Dum enim correcti emendantur, testimonium perhibent arguenti. Verum ergo ostendens Apostolus prædicationem suam, per efficaciam illorum ait: Sed sicut omnia in veritate,··etc. Et viscera ejus,··etc. Sancti affectus in omni bono est.'

CO2 8:1 Multiple spaces in '8.1··Notam autem vobis.··Hic (ubi de correctis agitur) mentio fit de collectis: quia ab aliis non quærit, quibus suadere non potest. Vel, ut alii codices habent, quibus sua dare non prodest.'

CO2 8:2 Multiple spaces in '8.2··Quod in multo experimento.··Abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Sylæ ibi facta, non sunt scandalizati: sed cum gaudio acceperunt verbum, probati passionibus eorum. Et altissima.··Tenues in substantia, divites in dando: quia pura conscientia operati sunt.'

CO2 8:5 Multiple spaces in '8.5··Primum Domino se emendantes, deinde fratribus sua offerentes. Aliter non erat accipiendum, quia munera excæcant oculos, et jura auctoritatis inclinant. Qui vero dant ne arguantur, fructum dandi non habent.'

CO2 8:8 Multiple spaces in '8.8··Non quasi imperans,··etc. Non solum rogavi Titum, sed ego ipse dico ut abundetis, non quasi imperans.··Id est non quasi pœnitentiam injungendo, quia sic quasi ex voto tenerentur Corinthii.'

CO2 8:9 Multiple spaces in '8.9··Egenus factus est.··Non ait, pauper factus est, cum dives fuisset: sed, cum dives esset.··Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit: intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Ut inopia illi.··Per illius enim paupertatem abjicicimus pannos iniquitatis, ut induamur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum-tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit, nos ditavit.'

CO2 8:10 Multiple spaces in '8.10··Sed et velle.··Quasi dicat: Vestrorum quidam voluerant, quidam autem cœperant: nunc vero utrique perficiant.'

CO2 8:13 Multiple spaces in '8.13··Sed ex æqualitate.··Dividat quisque quantum habet cum sanctis, quia non plus exigitur quam retinere sibi debet: sic Zachæus dimidium bonorum suorum dedit pauperibus.'

CO2 8:14 Multiple spaces in '8.14··Ut fiat æqualitas.··Non quin differant in claritate: sed quia omnibus idem, et omnibus erit sufficientia. Sicut scriptum.··De manna in signo hujus rei.'

CO2 8:15 Multiple spaces in '8.15··Qui multum non abundavit.··Plus habent sancti in spe futuri, minus hi qui in tempore divites, et tamen ibi æquabuntur. Ut sicut hic inopiam sanctorum sustentant, ita ibi ab eis sustententur, et divites fient in æterno bono. Qui multum non abundavit.··Sic qui multum dat dives, et qui parum pauper, si æqua sit utriusque voluntas, æqualem habent mercedem.'

CO2 8:18 Multiple spaces in '8.18··Misimus autem.··Duos fratres Apostolus misit cum Tito, sed eos non nominat, forte enim ignorabant eos Corinthii, nec de ipsis adhuc periculum fecerant. Quoniam autem pecuniarum collectarum multitudo sufficit malis dare suspicionem, securitatem exhibet; propterea, inquit, tales misimus, et non unum solum, sed et duos et tres. Commendat vero eos non ab Evangelio, neque ab electione solum, sed etiam quod probati sint, et propterea electi, ita ut nihil suspicentur.'

CO2 8:19 Multiple spaces in '8.19··In hanc gratiam.··Id est prædicationem gentium cui destinatus sum, et volo.'

CO2 8:20 Multiple spaces in '8.20··Devitantes hoc.··Circa curam sanctorum negligentius agere non vult videri Apostolus, et ideo præmonet ut sollicitudo ejus providentia appareat. In hac parte.··Doctrinæ et miraculorum, ut dicatur, Bene prædicat, sed non est memor sanctorum, sicut alii apostoli, et sicut sibi præceptum est.'

CO2 8:21 Multiple spaces in '8.21··Coram Deo.··Propter nos conscientia nostra sufficit nobis: propter vos fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Duæ res sunt, conscientia et fama: conscientia tibi, fama proximo: qui conscientiæ fidens negligit famam, crudelis est.'

CO2 8:22 Multiple spaces in '8.22··Confidentia.··Quasi dicat: pro confidentia vestri ivit? et pro Tito et Luca cum quibus ibenter ibat.'

CO2 8:23 Multiple spaces in '8.23··Sive.··Vel sive per patres vestros apostolos Ecclesiarum ad gloriam Dei, id est quod ipsi sunt apostoli Ecclesiarum, hoc est gloriæ Dei Christi, id est ad gloriam Christi: quia in eis non hominum, sed Christi gloria est.'

CO2 8:24 Multiple spaces in '8.24··Ostensionem.··Id est charitatem vestram quam ostendistis aliis et gloriam nostram quam similiter ostendistis esse veram, nunc ostendite, bene istos recipiendo, et hoc in faciem Ecclesiarum, ut alii a vobis accipiant exemplum.'

CO2 9:2 Multiple spaces in '9.2··Et vestra æmulatio.··Æmulatione Corinthiorum aliæ Ecclesiæ (dum audiunt illos prius erroribus implicatos, postea bonæ voluntatis fuisse effectos) incitatæ sunt ad bonum opus.'

CO2 9:4 Multiple spaces in '9.4··Erubescamus.··Si enim non fuerit hoc inventum, quod Apostolus testificatus est de his, et ipse erubescet et ipsi amplius confundentur.'

CO2 9:6 Multiple spaces in '9.6··Qui parce seminat.··Non parce seminat qui parum habens parum largitur, si animus promptus sit plus dare, si plus haberet.'

CO2 9:7 Multiple spaces in '9.7··Non ex tristitia.··Qui invitus dat propter præsentem pudorem, non habet mercedem. Hilarem enim datorem,··qui dat ut careat tædio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et meritum et rem perdit. Large dat qui affectum largiendi habet, etiamsi nihil habeat quod largiri possit.'

CO2 9:8 Multiple spaces in '9.8··Abundare,··etc. Licet enim exiguum sit quod parum habens tribuit, abundat tamen, quia recto judicio fit: quia non quæritur de quanto, sed quo animo detur.'

CO2 9:9 Multiple spaces in '9.9··Justitia enim.··Justus est qui bona mundi fine æterni præmii communia reputat.'

CO2 9:10 Multiple spaces in '9.10··Incrementa frugum.··Justitia est sanctitas, et bona vita: et inde fruges, id est, æterna remuneratio. Incrementa eleemosynæ: pro quibus et hic virtutes, et in futuro gloria augebitur.'

CO2 9:11 Multiple spaces in '9.11··Quæ operatur.··Id est, ipsa largitio est causa quare gratiæ agantur Deo, cujus largitionis nos sumus ministri.'

CO2 9:15 Multiple spaces in '9.15··Gratias Deo.··De alterna indigentia, et de alterno supplemento indigentiæ provincialium Christi et militum Christi gratias Deo agit. Egit hic de rebus carnalibus in illos, et postquam egit de spiritualibus in istos, tanquam plenus gaudiis exclamat: Gratias ago,··etc.'

CO2 10:1 Multiple spaces in '10.1··Ipse autem ego Paulus.··Incipit agere de incorrectis qui pseudo sequebantur, et Apostolum ferocem putabant, quasi diceret: Correctos ad eleemosynas invito: Paulus vere humilis,··non superbus ipse qui alios ad eleemosynas moneo, idem vobis qui illis, obsecro, dico, etc.'

CO2 10:3 Multiple spaces in '10.3··Non secundum carnem militamus.··Non enim militiam a Deo nobis datam exercemus secundum carnem, id est, pro terreno commodo.'

CO2 10:4 Multiple spaces in '10.4··Ad destructionem munitionum.··Ut destruantur consilia diversis calliditatibus hominum seu dæmonum munita. Munitiones,··etc. Munitiones sunt corda infidelium, quæ diabolus obtinet, et munit diversis erroribus, ne verbum Dei possit intrare per fidem, vel per similitudinem munitionum. Et ad hæc devincendum valeant arma militiæ Apostoli, et ostendit munitionis illius partes, scilicet, consilia.'

CO2 10:6 Multiple spaces in '10.6··Et in promptu habentes.··Quia nihil nos remordet quo minus audeamus. Ulcisci,··etc. Tunc aliquis vindicat inobedientiam, cum illam condemnat per obedientiam. Tunc illam destruit quando illos qui resistunt, perducit ad fidem. Et hæc est digna ultio, ut perfidia ab his quibus defendebatur, damnetur.'

CO2 10:7 Multiple spaces in '10.7··Quæ secundum faciem.··Multa dixi quibus ostendi vobis potius debere nos sequi quam pseudo, quasi diceret: Si vobis non sufficiunt quæ dixi, quare me potius quam pseudo sequamini? Videte hæc quæ secundum faciem, id est, ita evidentia sunt, sicut ea quæ sunt subjecta oculis.'

CO2 10:8 Multiple spaces in '10.8··Non erubescam.··Quia et verum est, et non ad gloriam meam, sed hoc dicitur ad utilitatem vestram.'

CO2 10:9 Multiple spaces in '10.9··Ut autem non existimer.··Hic dicit se cum præsens fuerit, opere implere quod absens verbo minatur. Hoc autem dicit occasione illius sententiæ: parati ulcisci omnem inobedientiam:··ut, inquit, non existimer a vobis tantum terrere verbis, et opere (quod minor verbis) non implere, sciatis quod minor verbis impleturus sum factis.'

CO2 10:11 Multiple spaces in '10.11··Hoc cogitet,··etc. HIER. Ne quis putet me illa comminari, etc., usque ad et peccantibus per severitatem fortis existo. Tales.··Quia si vitia vestra palparemus, tunc non ædificaremus, sed destrueremus.'

CO2 10:12 Multiple spaces in '10.12··Non enim audemus,··etc. Tales erimus facto, quia non sumus similes pseudo, qui usurpant sibi potestatem, et vitia palpant. Et hoc est: Non inserimus nos quibusdam, id est, pseudo qui commendant, id est, usurpant potestatem. Quod est, non ponimus nos in numero illorum, ut potestatem usurpemus, sed a Deo accepimus. Aut non comparamus nos illis ut, sicut illi, adulemur vobis et vitia vestra palpemus: quod posset etiam habens potestatem.'

CO2 10:13 Multiple spaces in '10.13··Nos autem,··etc. Sicut illi qui usurpando gloriantur ultra mensuram. Sed secundum mensuram.··Dei enim nutu Corinthiis evangelizare monitus est. Partitum erat unicuique ad quos in prædicatione dirigeretur, ut singuli aliquos populos haberent proprios, de quorum fide gloriarentur. Ad regulam autem Apostoli illi omnes pertinebant, quos in fide fundaverat: qui ad omnes missus erat a Deo.'

CO2 10:15 Multiple spaces in '10.15··Non in alienis laboribus.··Hoc facere esset ultra mensuram gloriari; sed spem habentes in vobis: id est, per vos magnificari apud alios, et evangelizare secundum regulam nostram, id est, secundum quod a Deo injunctum est, non habentes spem gloriari in aliena regula.'

CO2 10:17 Multiple spaces in '10.17··Qui autem gloriatur.··Ego non gloriabor in aliena regula. Similiter autem qui gloriatur, id est vult potestatem exercere, in Domino, id est, in mensura a Deo data glorietur.'

CO2 10:18 Multiple spaces in '10.18··Sed quem Deus.··Illum Deus commendat et probatus est, quem dignum habet, ac mittit ut prædicet donum ejus: quem non mittit, non commendat, quia non missus prædicat.'

CO2 11:1 Multiple spaces in '11.1··Utinam sustineretis,··etc. Quasi: Glorior de regimine (quod videtur insipientia). sed utinam sustineretis,··etc. Insipientiam dicit gloriationem secundum carnem, ne in eo illis videatur inferior quam ipse quidem non curat, sed prodest Corinthiis de ea agere. Insipientiæ.··Quia dictum est: Non te laudent labia tua, sed proximi tui. Supportate.··Quasi dicat: Et si gravem, vos tamen patienter ferte.'

CO2 11:2 Multiple spaces in '11.2··Æmulor.··Æmulatio est propter alienum statum motus mentis, vel in bonum vel in malum. Hic amoris est, non livoris, quia diligit eos æmulatione Dei, id est quam Deus spiritu suo inspirat, per hoc ostendit ea quæ dicet, amore eorum se dicturum, non ut ad laudem ejus proficiant, sed ad horum profectum. Vos uni.··A plurali ad singulare descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitate mentis (etsi non corporis) servare. Virginitas carnis, corpus est intactum: hæc virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta: hæc est omnium fidelium.'

CO2 11:3 Multiple spaces in '11.3··Timeo autem.··HIER. Serpens Evam de Deo mentiendo seduxit, etc., usque ad penitus non esse, aut æternam non esse affirmat contra auctoritatem omnium Scripturarum.'

CO2 11:4 Multiple spaces in '11.4··Nam si is qui venit.··Non missus. Recte pateremini.··Si aliquid majus vobis sit per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis anathema dicit, si aliud reciperent, quod non utique majus esset, sed contrarium.'

CO2 11:5 Multiple spaces in '11.5··Existimo.··Supra egit de pseudoapostolis, nunc de veris, quibus Paulus inferior videbatur; quia non fuerat cum Jesu conversatus.'

CO2 11:6 Multiple spaces in '11.6··Nam etsi imperitus.··Hoc non ad apostolos pertinet, quia non erant eloquentes, sed ad pseudo, qui componebant verba. Imperitus ergo sermone non est reus apud Deum, sed qui non habet scientiam Dei, quæ pertinet ad salutem.'

CO2 11:7 Multiple spaces in '11.7··Quoniam gratis Evangelium.··Minus non feci, sed plus: quia gratis, unde mihi irascimini, et alios mihi præponitis: cum hoc non sit peccati, sed gloriæ.'

CO2 11:10 Multiple spaces in '11.10··Est veritas.··HIER. Sicut Christus semel statuit, nec negavit, necesse est ut etiam ego non mentitus ita faciam. Ut in quo gloriantur.··Gloriantur in accipiendo, sed me non accipiente, non accipient. Nam ejusmodi,··etc. Inveniantur sicut et nos.··Id est, similes nobis. In quo,··id est, in hoc quod glorientur se esse similes nobis.'

CO2 11:13 Multiple spaces in '11.13··Transfigurantes se.··Ad tentandum eos quos ita erudire opus est. Vel ad decipiendum prout justum est. Ad hoc magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam cum angelos bonos amicos se habere putat, habeat malos dæmones, fictos amicos; eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos.'

CO2 11:15 Multiple spaces in '11.15··Quorum finis.··Id est, retributio data in fine vitæ erit secundum opera ipsorum,··quia sicut pseudo peritura appetiverunt, ita et ipsi peribunt, et sicut ministri justitiæ æternæ, ita et ipsi erunt æterni.'

CO2 11:17 Multiple spaces in '11.17··Quod loquor.··In hac substantia gloriæ, id est, in gloria carnis quam putant substantiam, id est, ita amant ac si per eam credant se subsistere. Sed quasi in insipientia.··Quia hæc ad carnis tumorem pertinere videntur, ubi insipientia est. Insipientia enim est aliquem laudare se. Sed quia Apostolus non propter se facit, sed propter Deum, ideo ait, quasi in insipientia.'

CO2 11:20 Multiple spaces in '11.20··Cædit.··Id est, decipit. In faciem cæditur is, in cujus os injuria irrogatur. Hoc faciebant quidam Judæi qui eo quod essent de genere Abrahæ, detrahebant illis, eo quod essent incircumcisi et se præferebant, nobilitatem carnis sibi vindicantes: quos Corinthii tolerabant, et Apostolo præferebant.'

CO2 11:22 Multiple spaces in '11.22··Hebræi.··Hebræi dicuntur ab Heber, qui in confusione linguarum solus retinuit linguam naturalem. Et quia multi sunt Hebræi, qui non sunt Isrælitæ, sicut proselyti, addit: Isrælitæ sunt, et ego.'

CO2 11:23 Multiple spaces in '11.23··Ut minus sapiens.··AMBR. Ostendit se coactum in laudem suam prorupisse. In laboribus.··Occasione inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit, ne in se videatur minor gratia.'

CO2 11:24 Multiple spaces in '11.24··A Judæis quinquies.··Judæis mos erat in synagoga contra legem agentes verberare correctionis causa. Unde Paulum legem impugnantem quinquies verberaverunt, et in unaquaque correctione triginta novem ictus ei dederunt, quadragesimum pro misericordia condonantes. Una minus.··In ultima vice corrigia subtracta. Vel, in unaquaque percussione una minus.'

CO2 11:26 Multiple spaces in '11.26··Periculis latronum,··etc. Quos diabolus (cum in civitate occidere non posset) ei excitabat in via, cum tamen nihil ferret, quod latrones cuperent.'

CO2 11:27 Multiple spaces in '11.27··In fame.··Ubi ergo promissio Dei: Primum quærite regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis?··Luc. 12. Sed novit medicus, cui nos semel commisimus, hæc adjutoria quando apponat, quando subtrahat.'

CO2 11:28 Multiple spaces in '11.28··Sollicitudo.··Quanto major charitas, tanto majores plagæ de peccatis alienis. Unde: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem.'

CO2 11:29 Multiple spaces in '11.29··Non uror?··Urunt omnes tribulationes, sed non ad consumptionem, imo ad purgationem. Iste affectus purgat: quia de charitate venit. Omnes qui scandalum patiuntur frixorium sunt habentium charitatem, id est ossium quæ ferunt carnes, id est perfectorum qui portant et regunt carnales; unde: Et ossa mea in frixorio confrixa sunt.'

CO2 11:31 Multiple spaces in '11.31··Non mentior.··Quia fert mihi testimonium per signa et prodigia.'

CO2 12:2 Multiple spaces in '12.2··Scio hominem.··Quasi de alio, et res dicitur, et jactantia vitatur. Sive in corpore, sive,··etc. Hoc ignoravit Apostolus, utrum quando raptus est, in corpore fuerit anima, an omnino de corpore exierit, adeo ut mortuum corpus jaceret, an secundum modum alium quemdam viventis corporis ubi anima fuerit, mens ejus ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis accepta sit. Et quia hoc incertum erat, ideo forsitan dixit, sive in corpore, sive extra. Raptum.··Contra naturam elevatum. Usque ad tertium cœlum.··Id est, ad cognitionem Deitatis. Primum cœlum est æreum; secundum, firmamentum; tertium spirituale, ubi angeli et sanctæ animæ Dei fruuntur contemplatione.'

CO2 12:4 Multiple spaces in '12.4··Raptus est.··THEOPH. Ipsius vide summam demissionem et humilitatem, quomodo tanquam de alio hæc recenseat: de hoc enim, inquit, gloriabor. At cujus gratia (si alius raptus est) gloriaris? Itaque hæc de seipso dicit. Arcana verba.··Intimationem de secreta Dei essentia, quasi per verba.'

CO2 12:6 Multiple spaces in '12.6··Supra id quod,··etc. Si enim magna referrem et plura, forte aliqui putarent me non esse infirmum, sed hominem immortalem, vel angelum, etc.; ideoque parce de me loquor.'

CO2 12:7 Multiple spaces in '12.7··Et ne magnitudo.··Parco multum gloriari, ne alter puter. Et ideo datus est stimulus pungens carnem. Quis? angelus malignus missus a Satana, ut colaphizet, id est reprimat omnem motum superbiæ incutiendo tribulationes, vel tentando (ut quidam aiunt) per libidinem. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendæ virtutis.'

CO2 12:9 Multiple spaces in '12.9··Dixit mihi.··Per inspirationem, vel per angelum. Nam virtus in infirmitate perficitur.··Perfectio virtutum est, quæ habet infirmitatem contrariam, cum qua legitime certet: et ideo gloriabor in infirmitatibus, non invitus, sed libens.'

CO2 12:11 Multiple spaces in '12.11··Factus sum insipiens.··In his omnibus commendationibus videor insipiens, sed vestra culpa qui debuistis me contra pseudo commendare.'

CO2 12:12 Multiple spaces in '12.12··In omni patientia.··Patientiam primam memorat, quæ ad mores pertinet: quia diu illos portavit, quasi impatientes ægros, ut adhibita potestate signorum, quasi medicina curaret vulnera eorum. Et virtutibus.··Virtus est genus signorum et prodigiorum, id est omne miraculum. Signum, quod in quocunque tempore aliquid significat, et est prodigii genus. Prodigium quod in futuro. Vel signum et prodigium in his quæ contra naturam, virtus in his quæ non contra naturam, ut per impositionem manus et orationem a morbo liberare.'

CO2 12:14 Multiple spaces in '12.14··Nec enim debent,··etc. Carnales patres filiis congregant, sed spirituales dignum est ut a filiis sumptus accipiant. Hic autem in tantum probat se nolle accipere, ut transferat causam carnalis patris ad spiritualem: et dicit non solum se pro salute eorum impendere, sed et mori paratum.'

CO2 12:15 Multiple spaces in '12.15··Et superimpendar,··etc. Perfecta quidem charitas hæc est, ut quidem paratus sit etiam pro fratribus mori. Sed nunquid mox ut nascitur? Cum fuerit nata, nutritur: cum fuerit nutrita, roboratur: cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, dicit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo.'

CO2 12:19 Multiple spaces in '12.19··Olim putatis.··Quasi dicat: Jamdudum forsan putatis: quod causa excusationis quasi reus dicam, quod non gravavi, sed dico (teste Deo qui scit) quod non circumveni vos, et non superbe, sed in Christo amplificando in vobis.'

CO2 12:21 Multiple spaces in '12.21··Ne iterum cum venero,··etc. CHRYS. Gloria est punire, improperare, pœnas exigere, etc., usque ad sed propter illius præceptum. Et non egerunt.··Non sufficit mores in melius commutare et a malis recedere, nisi de his quæ facta sunt, satisfiat Domino per pœnitentiæ dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.'

CO2 13:2 Multiple spaces in '13.2··Non parcam.··Post tot correctiones, si qui se non emendant, non debet eis parci.'

CO2 13:3 Multiple spaces in '13.3··An experimentum.··Moris est divinæ Scripturæ personæ Dei tribuere quod in nobis facit, sicut Apostolus locutionem ipsam illi tribuit cujus munere loquebatur, id est Christo. Qui in vobis non infirmatur,··sed potens apparuit cum dona dedit. Quod experti, non dubitent se ab eo posse puniri.'

CO2 13:4 Multiple spaces in '13.4··Nam et nos infirmi.··Vivit Christus qui prius fuerat infirmus. Nam et nos multo minores, licet infirmi in illo,··id est licet ad imitationem ejus multa patimur a perfidis, tamen vivemus,··id est potestatem habebimus per eum in vobis judicandis. Vel, vivemus cum eo,··id est in simili beatitudine cum eo: et hoc ex virtute Dei;··quod tale est in vobis,··id est in conscientiis vestris: In vobis.··Erga vos. Mors illata a perfidis vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgentes vivent cum Christo.'

CO2 13:7 Multiple spaces in '13.7··Oramus autem,··etc. Hoc orat Apostolus, ut his bene agentibus in eis corripienda non inveniat, et sic reprobi appareant: probati enim videntur, dum judicant peccatores. Sic ergo si non sint quos judicet, cessante auctoritate quasi reprobi videntur. Reprobi simus,··id est appareamus reprobi, non habentes quod vindicemus vel dijudicemus.'

CO2 13:9 Multiple spaces in '13.9··Gaudemus enim,··etc. HIER. Gaudemus si non sit necesse ut nostra virtus appareat, sicut Petri apparuit in Saphyra et Anania.'

CO2 13:10 Multiple spaces in '13.10··Secundum potestatem.··Iterum ostendit quod non cupit potestate in illis abuti, adjiciens non in destructionem sed in ædificationem se eam accepisse, unde subdit: Non in destructionem.··Non destruuntur autem qui corriguntur, sed correcti ædificantur.'

CO2 13:11 Multiple spaces in '13.11··Gaudete, fratres.··Id est bene operamini ut verum gaudium habere possitis. Et Deus pacis erit vobiscum.··Hinc vobis erit pax a dilectione illius, hinc malorum omnium sublatio. Ista pax orbem servavit, diuturnum bellum solvit, cœlo terram conjunxit, ista homines angelos fecit. Istam ego imitetur. Innumerabilium enim bonorum mater est dilectio, per istam salvati sumus, per istam ineffabilia bona omnia assequimur.'

CO2 13:13 Multiple spaces in '13.13··Gratia.··Totam Trinitatem optat benedicere eos. Sua tribuit congrua cuique. Gratiam, id est remissionem Filio, charitatem Patri qui ex dilectione misit Filium, communicationem Spiritui, per quem fit unio. Et charitas Dei.··Dilectio Dei misit Christum, cujus gratia salvat. Et ut possideamus hanc gratiam salutis, communicatio facti Spiritus sancti, vel ipse Spiritus ita sit vobiscum, ut communicet et conferat vobis et gratiam Christi et charitatem Dei. Quasi: Tota sit vobiscum Trinitas, dans gratiam de commissis et charitatem per Spiritum.'

GAL 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Galatæ sunt Græci. Hi verbum veritatis primum ab Apostolo acceperunt. Sed post discessum ejus tentati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos Apostolus revocat ad fidem veritatis, scribens eis ab Epheso. Paulus, apostolus.··Nomine officii terrorem incutit. Non ab hominibus.··Subaudi apostolis, ut quidam electi et missi a Judæis pseudoapostoli. Neque per hominem.··Sed per Jesum jam suscitatum. Qui non ut homo homines paulatim, sed totum simul per spiritum docuit: ut per hoc sit major, per quod videbatur minor. Cæteri enim apostoli videbantur esse majores: quia priores. Iste minimus, quia novissimus. Sed inde apparet dignior: quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem. Novissimus vero Paulus per Christum jam totum Deum, id est ex omni parte immortalem.'

GAL 1:2 Multiple spaces in '1.2··Qui mecum.··Dolentes fratres Christiani sunt de vestra seductione, testes veritatis meæ, quibus vos oportet credere, et non paucos, sed omnes.'

GAL 1:3 Multiple spaces in '1.3··Et Domino Jesu Christo.··Quem injuriose æquatis legi, dum ipsum non sine lege ad salutem sufficere asseritis: sicut legem sine eo: sed ab ipso sine lege gratia est et pax.'

GAL 1:4 Multiple spaces in '1.4··Qui dedit.··Id est, sponte obtulit: quia non est alius qui potuit aperire librum, nisi leo de tribu Juda. Semetipsum.··Quia non erat hostia alia digna pro peccatis nostris delendis, quod est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex? Quasi: Nullum penitus. De sæculo.··Id est de conformitate mundi, qui nos allicit. Præsenti sæculo nequam.··Tanto plus capit, cum æterna non videantur. Sæculo nequam.··Hoc dicit non quod mundus iste creatus a Deo sit malus, sed quia in eo fiunt mala. Et hoc sensu dicitur: Dies mali sunt. Mundus in maligno positus. Tempora periculosa.··Saltus, qui pleni sunt latronibus, et gladius, quo cruor effunditur, et calix, in quo venenum temperatur, mala dicuntur: quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam quæ in eis fiunt.'

GAL 1:5 Multiple spaces in '1.5··Cui est gloria.··Quasi: Hæc testantur præsentes boni, et futuri testabuntur. In hac salvatione prælibavit et commendationem sui, et quid possit gratia Dei, et quod lex nihil confert.'

GAL 1:6 Multiple spaces in '1.6··Miror.··De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, translatio dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum hæc prædicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc.'

GAL 1:8 Multiple spaces in '1.8··Sed licet nos,··etc. Bonus angelus potest intelligi, non quod hoc contingat, sed adeo certus est de veritate Evangelii sui, quod si etiam angelus aliud nuntiaret, non crederet, sed anathematizaret. Præterquam quod.··AUG. Attende. Non ait: Plus quam accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipsi præjudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus ipse scribebat: sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quæ illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit; non quod inerat, tollit. Qui autem prætergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via. Anathema sit.··Quare hoc? Quia aliud evangelizans, de privato vult fluere, non de medio. Et cum hoc homo carnali nebula præpeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus possit facere, nunquid et angelus? Vere si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non præcipitaremur in mortem. Media aqua posita erat omnibus præceptum Dei. Aqua quodammodo publica erat, et sine fraude, sine labe, sine cœno fluebat. Sed venit angelus de cœlo lapsus serpens factus, quia insidiose jam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum. De proprio locutus est, de suo: Gustate, et eritis sicut dii Gen. 3.. Et illi appetentes quod non erant, amiserunt quod acceperunt. Anathema.··Hoc verbum pro maledicto ponitur, et vulgo dicitur devotio. Nam devotare se quemque nemo fere dicit, nisi se maledicens. Unde illud: Et anathematizavit eum et civitates ejus, et vocatum est nomen loci illius Anathema Num. 21.. Hinc tractum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur, ut nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in pœnam luendam votavit: hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem hujus verbi est in Græca lingua ab his rebus quæ votæ et persolutæ, id est promissæ et redditæ sursum ponebantur in templis: et est dictum: id est sursum ponere.'

GAL 1:9 Multiple spaces in '1.9··Sicut prædiximus.··A majore infert. Quandoquidem nos vel angelum excommunicarem magis pseudo excommunicandi sunt.'

GAL 1:10 Multiple spaces in '1.10··Modo.··Dicit modo quia olim dum dixit hominem ex lege justificari, hominis gloriam inutilem, gratiam Dei prædicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Judæis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex. Si adhuc.··Hinc quidam putant sufficere conscientiam, ut parum quid de eis existimet alius, curent; sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo; quæ si negligentius agitur, lædit exemplo. Unde alibi: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo II Cor. 10.. Item: Sine offensione estote Judæis et Græcis Ecclesiæ Dei II Cor. 8.. Item: Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus Matth. 5.. Item: Luceant opera vestra coram hominibus,··etc. Ergo contra temerarios judices, detractores, susurrones, murmuratores, quærentes suspicari quod non vident, quærentes etiam jactare quod non suspicantur, sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus quæramus nostram gloriam, sed eorum salutem, ut non nos, sed Deum laudent, qui tales fecit; unde: Nolite facere justitiam vestram coram hominibus,··ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem operum suorum laudem hominum ponant, eamdemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent.'

GAL 1:14 Multiple spaces in '1.14··Et proficiebam in Judaismo.··Quasi dicat: Qui prius in illis legalibus tantum valui, jam illa reliqui, ideoque vos meo exemplo ab his recedite.'

GAL 1:15 Multiple spaces in '1.15··Cum autem placuit.··Quasi dicat: Tunc apparet me non didicisse, sed nec post. Segregavit ex utero matris.··Unde de Jeremia legitur: Priusquam te formarem in utero, novi te Jerem. 1.. Qui ergo præscit futuros antequam sint, quoscunque vult nasci, facit ut sint, et jam natos quos vult per gratiam vocat ut justi sint, sicut Paulum vocavit per gratiam, ut annuntiaret Christum. Ex utero.··Mater, Synagoga; uterus ejus et secretarii ejus sunt Pharisæi, de numero quorum separatus est.'

GAL 2:1 Multiple spaces in '2.1··Deinde post annos quatuordecim.··A passione Domini, quando conversus fuerat ad fidem, venit, sicut Beda super Actus apostolorum scribens demonstrat.'

GAL 2:2 Multiple spaces in '2.2··Et contuli cum illis.··Ostendit se non habuisse securitatem Evangelii, nisi esset auctoritate Petri et aliorum roboratum. Seorsum,··etc. Separatim contuli cum his non publice, ne fidelibus ex Judæa (qui putabant legem esse servandam) fidei scandalum nasceretur. Eo tempore cum venisset Petrus Antiochiam (licet hoc in Actibus apostolorum non legatur) in faciem ei restitit Paulus.'

GAL 2:4 Multiple spaces in '2.4··Subintroductos.··A Judæis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur, quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent quæ libertas est nobis in fide Christi, non ut eam tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea in servitutem legis redigerent. Quod si esset veritas Evangelii apud gentes, non remanerent, sed omnes judaizarent. Et ideo hic iis quibus assertionem prædicationis suæ conferebat, nullatenus voluit cedere. Alibi vero ubi non obfuit, pro scandalo Judæorum, circumcidit Timotheum. In his omnibus et se commendat, et legem non tenendam comprobat.'

GAL 2:5 Multiple spaces in '2.5··Neque ad horam.··Nec ad horam cessit, qui nunquam cessit. Quod si aliquando cessit, quomodo nec ad horam? Cur etiam propter falsos fratres, si per se facturus erat? Cessit ergo propter illos: quod per se non faceret: humilians se legi, circumciso Timotheo ut dolus et scandalum Judæorum cessaret, qui parati erant commovere tumultum et seditionem, si illum filium Judææ incircumcisum susciperet, et episcopum ordinaret.'

GAL 2:6 Multiple spaces in '2.6··Quales aliquando.··Ad priora non recurro, quia ea quæ modo sunt, sufficiunt; sed qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. In quo apparet quod non inferior sit illis. Deus autem probatur non accipere personam, quia si ita esset, ego Paulus ante impius cui tales nihil conferrent non fuissem. Vel illud, nihil interest,··sed nihil mihi tulerunt. Qui videbantur aliquid esse.··Id est, alicujus auctoritatis: quia cum Domino ambulaverant, et transfigurationi ejus interfuerant. Videbantur dico ab his,··id est, falsis fratribus. Quia qui videbantur esse aliquid, carnalibus duntaxat hominibus videbantur esse; nam ipsi non sunt aliquid. Etsi aliqui boni ministri Dei sunt, Christus in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi essent aliquid per se, semper fuissent aliquid.'

GAL 2:9 Multiple spaces in '2.9··Columnæ.··Ecclesia firmamentum dicitur veritatis: quam etiam sapientia ædificavit, id est, constituit in septem columnis, quo numero vel universitas prædicatorum (quia solet poni pro universo) vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur. Dextras dederunt.··Unde contulit cum illis, et dextras accepit? Quia idem cum eis verbum habuit. Ipsa collatio unitatem doctrinæ monstravit, aliter non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino. Ut nos ingentes.··Ut essem primus in prædicatione gentium, sicut Petrus in circumcisione. Et sicut apostoli Petro, ita Barnabas sibi sociaretur.'

GAL 2:11 Multiple spaces in '2.11··Restiti.··Hoc Paulus non auderet, nisi se non imparem sentiret.'

GAL 2:12 Multiple spaces in '2.12··Prius enim quam venirent,··etc. Qui dam æmulatores legis, qui æquo jure Christum et legem venerabantur, quos timens non miscebatur gentibus. Quod si solum esset, non esset reprehensibile. Sicut et ipse Paulus pro scandalo aliquando cessit. Sed in hoc erratum est, quod gentes cogebat judaizare.'

GAL 2:14 Multiple spaces in '2.14··Quomodo gentes cogis.··Non docentis imperio, sed conversationis exemplo.'

GAL 2:15 Multiple spaces in '2.15··Nos.··Commendata auctoritate sua, jam rationibus incipit agere quod carnales observantiæ post Christum non sunt observandæ. Quasi: Gentes non debent judaizare, quia nos, qui valuimus in lege, scimus eam non justificare: et ideo, ea dimissa, ad Christum confugimus.'

GAL 2:16 Multiple spaces in '2.16··Nisi per fidem,··etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret.'

GAL 2:17 Multiple spaces in '2.17··Quod si quærentes.··Si nos revera cognovimus non posse justificari nos, nisi transeuntes ad Christum, nunquid patitur Christus relabi nos ad id quod eramus? Quod si pateretur, profecto minister nobis esset peccati, id est, prioris status nostri, sicut fuisset transeuntibus ad se minister justitiæ.'

GAL 2:19 Multiple spaces in '2.19··Ego enim per legem.··Spiritualiter intellectam. Mortuus sum.··Ne carnaliter vivam. Ut Deo vivam.··Non mihi, sed quod Deo jam possum? quia cum Christo sum. Confixus.··Id est, crux Christi exstinxit in me ardorem peccati ut jam ultra ad id non extendar, quasi: clavis habens manus affixas.'

GAL 2:20 Multiple spaces in '2.20··Vivo.··In virtutibus vigorem bene operandi habeo. Jam non ego.··Ille peccator, qui prius eram. Vivit vero in me Christus.··Id est, novitas Christi apparet in me. Ad quid ergo lex?'

GAL 3:1 Multiple spaces in '3.1··O insensati.··AMBR. Verba irascentis. Erant autem insensati Galatæ qui nec se circumventos a pseudo agnoscebant. Fascinavit.··Fascinus est quando magicis delusionibus aliter quædam oculis hominum ostenduntur quam sunt. Dicitur etiam fascinus vulgo qui nocet infantibus. Dicuntur enim quorum dam oculi visu urentes, dum et hic eorum actus fascinatio dicitur: et potest fieri ut huic peccato inserviant dæmones. Similiter invidia tanquam fascinus urit. Invidus enim non modo sibi nocet, sed et his in quibus aliqua bona esse incipiunt; unde Salomon, Fascinatio malignitatis obscurat bona Sap. 4.. Sic factum est, ut invidi tanquam fascinantes nocerent Galatis, nuper in Christo renatis, ut iidem Galatæ fidei stomacho nauseante cibum spiritus evomerent. Ante quorum oculos.··Vere fascinati, quia ante oculos, id est, in vestra præsentia ille tantus qui est. Jesus Christus proscriptus est.··Id est, exhæredatus: et hoc in vobis,··in aliis non deberetis pati ut regnum et hæreditatem suam amitteret, nedum in vobis.'

GAL 3:2 Multiple spaces in '3.2··Hoc solum a vobis.··Commonitis per increpationem, probat quod lex non est observanda, quia non ex ea, sed ex fide veniunt omnia necessaria, spiritus, justitia, benedictio. Quasi: Quamvis fascinati et stulti, tamen hoc volo a vobis discere,··quia hoc adeo evidens est, ut et stulti docere queant. Si nihil aliud esset, hoc solum ad probandum sufficeret, cum constet quia spiritum accepistis; sed an ex operibus in quibus laborem nunquam accepistis, an ex fide quæ auditus facilitate venit?'

GAL 3:4 Multiple spaces in '3.4··Sine causa.··Ideo dicit: Quia multa jam pro fide toleraverant, et in ipsis passionibus, charitate timorem vicerant. Sine causa ergo tanta passi erant, qui a charitate, quæ in eis tanta sustinuerat, ad legem labi volebant.'

GAL 3:5 Multiple spaces in '3.5··Qui ergo tribuit.··Quia vos non ex operibus quæ nunquam habuistis accepistis spiritum, sed ex fide; ergo potestis videre quod ego qui habui opera legis, non per ea, sed per fidem accepi potestatem dandi spiritum et operandi miracula. De eo quod sub lege fuerat, poterat dubitari: sed per similitudinem istorum totum liquet.'

GAL 3:6 Multiple spaces in '3.6··Ad justitiam.··Justitiam vocat hic peccatorum remissionem et bonæ vitæ observantiam.'

GAL 3:8 Multiple spaces in '3.8··Providens.··Non solum justitia ex fide, sed et benedictio, quia Scriptura dicit: In te benedicentur,··id est, in tuæ fidei conformitate. Quia ex fide.··Non ex operibus, etc. Prænuntiavit,··id est, ostendit. Vel, prænuntiavit,··id est, ostendit prænuntiatum esse, quod benedicentur in æterna beatitudine. In te.··In tuæ fidei imitatione, etc.'

GAL 3:10 Multiple spaces in '3.10··Quicunque enim,··etc. Hoc intelligendum est, non de operibus quæ ad mores pertinent, sed quæ in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta: cætera onus sunt, quod probat auctoritate Scripturæ, dicens: Scriptum est.··Qui ex operibus legis sunt, maledicti sunt, quia sicut scriptum est a Moyse in Deuteronomio Deut. 21.: Maledictus omnis homo,··etc. Quasi: Multa præcepi quæ omnia nullus implere poterit: sed in onus data sunt, et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed a maledicto legis. Cur ergo Galatæ transeunt a gratia ad maledictum?'

GAL 3:11 Multiple spaces in '3.11··Justificatur apud Deum.··Qui eum gratis colit, scilicet, non cupiditate appetendi aliquid ab ipso præter ipsum, vel timore amittendi. In ipso enim solo vera nostra beatitudo est, et perfecta est.'

GAL 3:12 Multiple spaces in '3.12··Lex autem,··etc. Ex fide est justitia et vita: sed lex non est ex fide. Posset quidem videri, quia opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarentur æterna: sed id non est, quoniam Judæi ex timore pœnæ illa servabant. Vivet in illis.··Non ait: Qui fecerit eam, vivet in ea, cum præmisisset: lex non est ex fide;··ut intelligas legem in hoc loco positam pro ipsis operibus quæ in illis observationibus fiebant. Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique (si non ea fecissent) lapidationem, vel crucem, vel aliud hujusmodi pati. Qui ergo fecerit ea, vivet in illis:··non apud Deum, id est, habebit præmium, ne ista morte puniatur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit præsentissimum præmium. Non igitur ex fide vivit, quisquis præsentia quæ videntur, vel cupit vel timet: quia fides Dei ad invisibilia pertinet.'

GAL 3:13 Multiple spaces in '3.13··Factus pro nobis,··id est, reputatus non solum maledictus, sed etiam maledictum. Vel, Factus est rei veritate maledictus,··id est, mortalis. Maledictus qui pendet.··Quasi: Satis ad pœnam sit quod suspensus moritur reus: et quod illic est usque ad vesperam, ut tunc deponatur et sepeliatur, ne si ibi sit diutius, majus sit opprobrium: et macula generi ejus. Omnis homo.··Etiam Christus, ne futuri hæretici negent ejus veram mortem.'

GAL 3:17 Multiple spaces in '3.17··Hoc autem dico.··Hoc promisit Deus Abrahæ, hoc autem testamentum confirmatum per juramenta dico et affirmo, quod lex non facit irritum,··de qua non esset hoc putandum: quia data est tantum ad tempus: quia post multum tempus a promissione facta Abrahæ, lex data est: de qua si esset benedictio, homines illius temporis Abraham, Isaac et Jacob non eam habuissent. Lex non facit irritum.··Id est, falsum: quod faceret, si per eam daretur benedictio. Promissio enim illa non dixit, quod per legem, sed per semen. Quod si per legem benedictio, ergo frustra semini promisit, et frustra semen ipsum venit. Lex non facit irritum quasi jam valeret ad evacuandam promissionem: quia esset falsa, et Deus mendax.'

GAL 3:19 Multiple spaces in '3.19··Propter transgressiones.··Posita est in medio, inter promissionem et semen: cui facta est promissio, id est, inter Abraham et Christum, ut populum Dei erudiret sub timore Dei: ut dignus fieret excipere promissionem quæ est Christus. Ordinata per angelos.··Lex dico ordinata per angelos, id est Moysen, et alios ministros Dei, vel ministerio angelorum hominibus data, in quibus angelis erat utique Pater et Filius et Spiritus sanctus. Aliquando sine ulla distinctione personæ, Deus per illos figurabatur. Et nota quod non ait data, sed, ordinata:··quasi ordinabiliter data inter tempus naturalis legis (de qua convicti sunt quod juvare non potuit) et tempus gratiæ antequam de lege convincendi erant: qui ergo nunc eam reducit, contra ordinem angelorum facit. In manu.··Id est, in potestate Christi, ut staret lex dum vellet, cessaret cum vellet. Ergo contra eum facitis qui eam destruxit. Mediator est inter duo extrema, et ob hoc videretur vel quod Christus non esset Deus, vel quod duo dii essent. Ad quod respondet, etsi mediator non est unius sed duarum extremitatum, tamen est Deus unus cum Deo Patre per divinam naturam, cui mediat per humanam.'

GAL 3:20 Multiple spaces in '3.20··Mediator.··Lex quam habet mediator, unius populi tantum est: sed tamen ipse mediator, non est tantum unius populi, id est, Judæorum qui legem habuerunt sed et gentilium, et ideo non quæratis legem, ut habeatis mediatorem. Mediator non est unius, sed tamen est unus: sufficiens ad omnes reconciliandos Deo, quia Deus, et ideo aliud non adjungatis ei.'

GAL 3:21 Multiple spaces in '3.21··Lex ergo,··etc. Quandoquidem lex est propter transgressionem, ergo est ita contra promissa, ut per eam impleatur aliter quam promissum est: non quia ex lege non est vita, id est, æterna beatitudo: quia si inde esset vita, tunc et justitia: sed non est ex ea justitia, sed potius condemnat, et sub peccato concludit. Et hoc est quod dicitur: Sed concludit Scriptura.··Judæos omnino clausit sub peccati dominio lex ipsa, et ostendit omnes homines clausos sub peccato, ut dicitur etiam ad Romanos: Conclusit Deus omnia in justitia, ut omnium misereatur.··Notis peccatis per legem conclusi sunt, ut se excusare non possint, sed quærant misericordiam.'

GAL 3:23 Multiple spaces in '3.23··Priusquam.··Ante fidei adventum utilis erat lex Judæis. Veniret fides.··Spontanea est fides quam nullum meritum advocavit. Custodiebamur.··Non liberi, sed servi. Conclusi.··Ut sic assueti duceremur. In eam.··Id est, tam bonam fidem. Quæ.··Tempore Christi erat. Revelanda.··Tempore Christi multa aperta sunt, quæ prius obscura. Ecce honor legis: quia custodivit ut pædagogus: sed hoc non magnum est, quia hoc puerorum est, non adultorum.'

GAL 3:24 Multiple spaces in '3.24··Pædagogus noster fuit in Christo Jesu.··Institutione Christi: qui ideo instituit, ut sic venientes ad fidem, quasi pueri ad perfectionem justificemur. Vel in Christo,··id est, in exsequendis præceptis Christi.'

GAL 3:26 Multiple spaces in '3.26··Omnes filii Dei estis per fidem.··Nos Judæi tempore fidei pædagogum deseruimus: quia omnes vos gentiles, qui non habuistis legem, estis filii. Quod ergo vestro exemplo deseruimus, vos accipitis? Quasi diceret: Non debetis hoc facere. In Christo Jesu.··In institutione Christi, et ad similitudinem mortis ejus.'

GAL 3:27 Multiple spaces in '3.27··Induistis.··Id est conformes ei facti estis, quod est vobis honor et contra æstus protectio. Quod autem Christus indumentum sit, alibi Apostolus aperit dicens: Induite vos Dominum nostrum Jesum Christum.··Induunt autem homines Christum: aliquando usque ad perceptionem sacramenti: aliquando etiam usque ad vitæ sanctificationem. Et illud primum bonis et malis est commune. Hoc alterum vero proprium est bonorum.'

GAL 3:29 Multiple spaces in '3.29··Ergo Abrahæ semen estis.··Semen Abrahæ dictus est Christus: ubi legitur quod promissiones dictæ sunt Abrahæ, et semini ejus. Hic autem semen Abrahæ dicti sunt filii Christi, id est, omnes credentes. Verum quoties Christus nominatur semen Abrahæ, corporaliter sentiendum est: quod scilicet ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahæ, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.'

GAL 4:1 Multiple spaces in '4.1··Dico autem,··etc. Modo vos gentiles et nos Judæi sumus Christi, et semen Abrahæ et hæredes. Sed olim nos Judæi sub lege eramus dum parvuli fuimus sicut hæres futurus, et a patre substitutus.'

GAL 4:3 Multiple spaces in '4.3··Sub elementis.··In elementis neomenias, id est lunares dies, et sabbatum significat, non quod in elementis sperarent ut pagani, sed quod in his Deum venerarentur. Mundi.··Quia lex non cœlestia sed terrena promittebat: vel transitoria, ut est mundus.'

GAL 4:4 Multiple spaces in '4.4··Venit plenitudo temporis.··Id est postquam totum spatium illud fuit adimpletum, quo lex durare debuit, tunc misit Deus, etc. Plenitudo temporis.··Sciebat quando venire deberet, vel etiam pati, etc. Non est enim hora ejus vel nostra, nisi voluntas ejus. Ante tamen longa series præconum præmittenda erat. Misit Deus Filium.··Unde, Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum Joan. 16.. Et tamen de illo dicit Evangelista Joannes: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit Ibid. 1.. Deinde conjungit: In propria venit.··Illuc ergo missus est, ubi erat. Unde et illud Propheta dicit: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Quærendum est ergo quomodo intelligatur ista missio. Si ergo sobrie de Dei Filio quæ digna sunt opinemur, ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundæ dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis. Ex muliere.··Usus Hebrææ locutionis mulieres dicit non corruptas, sed feminas. Factum sub lege.··Ut appareat circumcisus quasi filius Abrahæ signum habens ejus cui promissus fuerat; in quo impleta est circumcisio: itaque signum jam cesset. Credidit enim Abraham se habiturum filium, in quo benedicerentur omnes gentes: quod jam factum credimus. Ut adoptionem.··Id est, ut participes essemus divinæ gloriæ. Sicut enim ipse natura participat, ita ad ipsam videndam nos adoptat. Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem nostræ naturæ, factus ex muliere, ut non solum unigenitus esset, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium.'

GAL 4:6 Multiple spaces in '4.6··Misit Deus.··Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis qui signum Patris ostendat in filios, ut quia nos hoc non auderemus dicere infirmitate et indignitate nostra, suggerat ut audeamus dicere. Spiritum Filii.··Nota Spiritum etiam esse Filii. Et nota etiam hic trinitatem. AUG. Si forsitan aliquis quærat utrum a Filio procedat Spiritus, etc., usque ad ab illo habet, ut et de illo procedat Spiritus sanctus. Clamantem.··Notandum quod clamor in Scripturis non magnæ vocis emissio, sed scientiæ intelligatur, et dogmatum magnitudo. Abba pater.··Eleganter duo verba idem significantia posuit, propter universum populum qui de Judæis et gentibus in unitatem fidei vocatus est, ut Hebræorum verbum ad Hebræos, Græcum ad gentes pertineat. Utriusque autem verbi eadem significatio ad ejusdem fidei Spiritusque unitatem pertinet. Qui natura non sunt,··etc. Unam Dei veri esse naturam ostendit, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quid autem est natura Deum esse, nisi verum Deum esse? Unde alibi Apostolus: Conversi estis servire Deo vivo et vero I Petr. 2..'

GAL 4:9 Multiple spaces in '4.9··Imo cogniti estis.··Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura; unde: Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam Psal. 62., id est, vidisti me, ut viderem te. Cognoscit nos Deus, id est, cognitionem sui nobis præstat. Non enim a nobis est, quod novimus eum, ab æterno quidem novit: sed tunc cognoscere dicitur, quando ut ea cognoscantur, facit. Infirma.··Vere lex est egenum elementum: quia perfecte non justificat. Egena.··Quia quantum juvat, non per se, sed respectu gratiæ facit. Egena elementa dicuntur quæ sui invicem egent ad regendum mundum.'

GAL 4:10 Multiple spaces in '4.10··Dies.··Dies observant qui dicunt: Hodie non est aliquid incipiendum. Menses.··Qui cursus lunæ perscrutantes dicunt: Tali luna non est aliquid inchoandum: ii menses observant et colunt. Tempora.··Ut cum dicunt: Modo est initium veris. Et annos.··Cum dicunt: Novus annus est. Sed nulla debet suspicio esse harum rerum, quia prospere potest cedere quidquid simpliciter sub Dei devotione fit.'

GAL 4:11 Multiple spaces in '4.11··Timeo vos, ne forte,··etc. Hoc observant qui certis diebus, mensibus vel annis volunt vel nolunt inchoare: quasi fausta, vel infausta sint tempora.'

GAL 4:12 Multiple spaces in '4.12··Estote sicut ego.··Et ego qui legem habui, sum modo sine lege sicut vos debetis esse sine illa. Ego, inquam, qui cum Judæus natus sim, jam ista carnalia spirituali dijudicatione contemno. Quia,··etc., sicut vos,··etc. Homo sum qui de errore correctus sum et ita vos potestis corrigi. Fratres, obsecro.··Aspere correctos recreat per bene gesta. Nihil me.··Excusat se, quia pseudo dixerant Paulum Galatis inimicum nec voluisse eos docere, quæ in aliis ecclesiis prædicabat.'

GAL 4:13 Multiple spaces in '4.13··Tentationem vestram.··Tentati enim sunt (cum tribulationem secundum carnem pateretur Apostolus), utrum timore desererent eum, an charitate amplecterentur.'

GAL 4:14 Multiple spaces in '4.14··Sed sicut angelum Dei,··etc. Hoc dicit quia Deus loquitur in sanctis suis, et Paulus non seipsum, sed Deum in seipso diligi volebat; ideoque perhibet testimonium quibusdam, quod sicut angelum Dei et sicut Christum Jesum eum exceperant. In omnibus ergo sanctis suis ipse est amandus qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare Matth. 25.. Tanta est charitas capitis erga corpus suum.'

GAL 4:15 Multiple spaces in '4.15··Ubi est ergo,··etc. Admirans opus eorum spirituale, commendat ut, hoc intuentes, in timorem carnalem non decidant. Et quia mutati erant in deterius, increpat eos. Etsi enim receperint eum sicut angelum, non ideo tamen parcit secare et urere, quia non quærit sua, sed quæ Christi. Non quærit lac et lanam de ovibus, idem commodum supplendæ necessitatis et favorem honoris, sed salutem omnium. Si fieri posset.··Nonne illud fieri potuisset, quod ait Apostolus? Non potest fieri quod juste non fit. Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam.'

GAL 4:16 Multiple spaces in '4.16··Verum dicens vobis.··Quia nemo vult se argui errantem, et omnis reprehendens videtur inimicus.'

GAL 4:17 Multiple spaces in '4.17··Æmulantur.··Ego non sum inimicus, sed illi æmulantur, etc. Æmulantur autem non bene ii qui non tam cupiunt eos esse meliores, quam ipsos volunt facere pejores et retrorsum trahere æmulatione perversa.'

GAL 4:19 Multiple spaces in '4.19··Donec Christus.··Quem deformatis formosus sit in vobis. Vel, ut formosus aliis per vos appareat. Gravius dictum, quam si diceret eos formari in Christo.'

GAL 4:20 Multiple spaces in '4.20··Vellem autem.··Sciens Apostolus habere majorem vim sermonem qui ad præsentes fit, cupit apostolicam vocem litteris comprehensam in præsentiam commutare. Scriptura enim divina ædificat lecta, sed multo plus prodest si de litteris mutatur in vocem. Magnam si quidem vim habet vox viva, vox de auctoris sui ore resonans, quæ ea pronuntiatione profertur, et distinguitur, quia in hominis corde generata est.'

GAL 4:21 Multiple spaces in '4.21··Dicite,··etc. Respondete. Usque huc enim pendet sententia. Et interponitur illud: quos iterum parturis,··etc. Legem non legistis.··Quidquid eligant, probantur stulti. Si non legerunt, non debent recipere quod ignorant. Si legerunt, ipsa probat se dimittendam. Quod si non intelligunt, stulti sunt.'

GAL 4:22 Multiple spaces in '4.22··Scriptum est,··etc. Complures habuit, sed de duobus tantum Scriptura specialiter singula exsequitur, innuens aliquid egregium in his præfigurari. Unum de ancilla et unum,··etc. Nec hoc frustra distinxit: uterque quidem natus est de Abraham, sed de diversa operatione. Quia qui de ancilla secundum carnis naturam, qua juvencula de sene solet concipere. Qui de libera, non secundum vim carnis, ut vetula sterilis de vetulo, sed per operationem Dei, qui promisit. Illum ergo genuit, demonstrans consuetudo naturam. Illum vero dedit promissio, significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur.'

GAL 4:24 Multiple spaces in '4.24··Per allegoriam.··Dicitur id per allegoriam, quando aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud intellectu significare, sicut hic per Abraham, Deus Pater: ipse est enim pater multarum gentium. Abba enim, pater; am,··multarum. Et subauditur, gentium. In monte Sina.··Talis loci mentione Apostolus significat quod Judæi contra gentes essent superbi de mandato, vel ipsi essent superbi et tumidi contra ipsum mandatum, quod est Agar, id est, significatur per Agar. Agar enim alienatio, quia alienat ab hæreditate.'

GAL 4:25 Multiple spaces in '4.25··Mons.··Per omnia est conjunctus,··et similis ei Hierusalem, id est Judaico populo, qui nunc est, id est qui temporaliter servit. Totus populus mater, singuli sunt filii, vel proselyti, qui omnes timore pœnæ serviunt. Per hæc omnia patet quod vetus lex non est tenenda, sed nova quæ sursum, quæ libera. Arabia,··etc. Humilitas, vel afflictio, quia affligebantur sub carnalibus observantiis.'

GAL 4:26 Multiple spaces in '4.26··Quæ sursum est.··Superna est sanctorum civitas, licet in quisbusdam quos hic parit, adhuc peregrinetur. Sara sterilis significat quod natura humani generis peccato vitiata, et ideo damnata nihil veræ felicitatis in posterum merebatur. Isaac per repromissionem natus signat filios gratiæ: et quia hoc non per regenerationem, sed per generationem futurum erat, ideo tunc imperata est circumcisio, quando Saræ promissus est filius. Circumcisio enim significat naturam exuta vetustate novatam. Quod omnes filios et servos circumcidi jubet; ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quæ est mater.··Quia singuli verbo et exemplo ejus instructi ex charitate serviunt.'

GAL 4:27 Multiple spaces in '4.27··Scriptum est.··Quod libera sit et mater auctoritate Isaiæ probat subdens: Lætare.··Lætari, erumpere, clamare, pertinent ad libertatem. Non paris.··Hoc dicit quia illo tempore quasi nullos genuit. Non parturis,··quia necdum conatum habuit. Lætare,··in corde. Erumpe.··Lætitiam mentis extra ostende. Clama.··Gaudium tuum aliis prædica. Quia multi filii.··Hoc pertinet ad matrem. Isaias aspiciens tempore Christi Ecclesiam gentium ante sterilem, tunc fetosam eam alloquitur, dicens: O Ecclesia sterilis, quæ tempore legis nec virtute miraculi paris, etc. Desertæ.··Plures filii sunt Ecclesiæ olim desertæ, quam Synagogæ generantis interim. Hoc superflue de antiqua Sara diceret Isaias, de Ecclesia ergo dicere intelligendus est. Sterilis autem erat in omnibus gentilibus Ecclesia, antequam iste fetus, quem cernimus oriretur. Synagoga ergo est quæ habet virum, id est legem. Deserta vero, et vaga et sine ulla potestate viri vivens, gentium multitudo est, quæ et sterilis erat, nullius legitimi verbi proferens germen. Parit quidem cives terrenæ civitatis peccato vitiata natura, cœlestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans gratia. Quæ habet virum.··Synagoga quippe virum habuit, id est legem, et fetosa quondam fuit in liberis. Sterilis vero Ecclesia sine viro Christo, sine ullo sponsi alloquio diu jacuit in deserto. Sed postquam illa librum repudii accepit, et omne ornamentum viri ad idoli convertit ornamentum, tunc maritus, priore putrescente cingulo, alium lumbis suis balteum, aliud de gentibus lumbare contexuit, quæ statim ut viro conjuncta est concepit et peperit. Unde Isaias exclamat: Dilata locum tabernaculi tui, et protende funiculos tuos Isa. 54..'

GAL 4:28 Multiple spaces in '4.28··Isaac.··Risus, id est qui in lætitia serviunt, non ex tristitia, vel necessitate.'

GAL 4:29 Multiple spaces in '4.29··Persequebatur.··Non puto nos de facili invenire posse ubi Ismæl persecutus fuerit Isaac, sed tantum illud, quod cum filius Ægyptiæ luderet cum Isaac, indignata sit Sara.'

GAL 4:31 Multiple spaces in '4.31··Qua libertate.··Libertas qua liberati sumus a Christo, est peccatorum remissio, et fidei per dilectionem operantis justificatio.'

GAL 5:2 Multiple spaces in '5.2··Si circumcidamini.··Circumcisio et cætera legalia ita natis et institutis non sunt noxia, licet non necessaria, magis noxium erat prohibere quasi noxia. Gentiles vero ad talia non sunt cogendi. Sed si nolunt eis congruere, ut Timotheus, non sunt prohibendi, sed si in his confidunt, sunt perditi; licet his ergo illa tenere ne videantur improbata potius quam terminata. Gentibus vero non sunt imponenda, ne videantur aut non causa promittenti Christi, instituta, aut adhuc promittere, sed cessando jam patent signa futuri fuisse, quæ cum honore paulatim deserendo erant sepelienda, non ut sacrilegia gentium fugienda.'

GAL 5:3 Multiple spaces in '5.3··Debitor est.··Hoc ideo ait, ut terrore tam innumerabilium observationum quæ in lege scriptæ sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi Judæi, nec patres eorum implere potuerunt, sicut Petrus ait, abstinerent ab his quibus eos aliqui subjicere cupiebant.'

GAL 5:4 Multiple spaces in '5.4··A gratia excidistis.··Quæ ad hoc venit, ut cessante onere justificet; quod qui reducit, hanc perdit.'

GAL 5:5 Multiple spaces in '5.5··Nos enim.··Qui in lege confidit, amittit gratiam, quod ex contrario potest videri, quia ex fide justitia, et spes, id est, externa beatitudo: et hoc facimus per spiritum, qui non potest falli aut fallere. Spem justitiæ.··Id est, quam sperat justitia, scilicet vitam æternam, vel, quæ speratur ipsa justitia. Fides enim esuriens et sitiens justitiam sperat in ea renovari et proficere. Vel, spes justitiæ est Christus, ex quo speratur justitia ipsa.'

GAL 5:6 Multiple spaces in '5.6··Nam in Christo.··His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendæ sunt, et vitia fugienda. Media vero quæ inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et præputium, quæ nihil valent in Christo Sed fides.··Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est dæmonis. Nam et dæmones credunt et contremiscunt Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam dæmones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.'

GAL 5:7 Multiple spaces in '5.7··Currebatis.··Hic laudat Galatas, et eos per quos inducti sunt ut judaizare vellent, vituperat; et ne illis consentiant, monet.'

GAL 5:10 Multiple spaces in '5.10··Confido.··Ideo confidere de his se dicit, quia non sponte sed circumventi errabant. Et ideo ostensa modo vera via facile credit eos reversuros. Conturbat.··Ut scilicet mutato ordine de spiritualibus sitis carnales. Quicunque.··Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem: sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiæ principe loqueretur, nec Petrus dignus, ut portaret judicium Ecclesiæ. Quocirca arbitrandum est hæc de alio quodam dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Judæa venerat, vel ex Pharisæis crediderat, vel aliquis magnus sic apud Galatas æstimatus, ut portet judicium Ecclesiæ perturbatæ.'

GAL 5:11 Multiple spaces in '5.11··Ego autem.··Imponebatur a pseudo, quod Paulus alibi circumcisionem prædicaret, sed non eis facile sententiam suam aperire vellet. Quid adhuc persecutionem.··HIER. Persecutiones enim creberrimas sustinuit a Judæis, eo quod doceret eos, qui de gentibus crediderant in Christo, non debere circumcidi. Scandalum crucis.··Scandalum erat Judæis prædicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si vero admitteret circumcisionem, non esset eis scandalum, et pacifici essent.'

GAL 5:12 Multiple spaces in '5.12··Utinam abscindantur.··Ipsi vos conturbant, sed utinam abscindantur, non carnaliter, sed vim generandi perdant in vobis, vel in aliis nihil proficiant non solum circumcisi sed abscissi, ut nullam omnino generandi potentiam habeant, et merito hoc opto ne vos redigant in servitutem legis: Vos enim vocati estis a Deo in libertatem.'

GAL 5:13 Multiple spaces in '5.13··Ne libertatem.··Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem Spiritus.··Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum.'

GAL 5:14 Multiple spaces in '5.14··Omnis enim lex.··Nam et illa quæ ad bonos mores pertinent, et illa quæ in sacramentis sunt (cum bene a liberis intelligantur, nec carnaliter observantur a servis) ad charitatem referantur necesse est. Diliges proximum.··Hoc scriptum est in Levitico Levit. 19., in quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint præcepta charitatis in quibus tota lex pendet et prophetæ, quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur; et ideo in hoc præcepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus: Qui enim non diligit proximum suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere?··I Joan. 4. Cum igitur utrumque præceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, unum eorum sufficit commemorare. Sicut teipsum.··Non potest proximum diligere, qui non diligit se. Se autem non diligit qui digit iniquitatem. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam Psal. 10..'

GAL 5:15 Multiple spaces in '5.15··Comeditis.··Vel criminamini,··id est, crimina vobis invicem imponentes. Ne abinvicem consumamini.··Per schisma Christianæ religionis, per vanam gloriam vanamque victoriam mutata occasione charitatis hoc eorum vitium tetigit, quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidiæ et perniciosa inter eos jurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita.'

GAL 5:16 Multiple spaces in '5.16··Dico autem in Christo,··etc. Ostendit quam sufficiens sit fides Christi sine lege, quia per eam carnem vincunt et ejus opera, et sequuntur spiritum; quasi dicat: Ne detis libertatem in occasionem carnis, sed per charitatem spiritus servite. Hoc autem dico posse esse vobis in Christo, et nunquam aliter. Non perficietis,··etc. Non ait non feceritis vel non habueritis quia ea non habere non poterant, sed non perficietis, id est non opera eorum consensu voluntatis implebitis.'

GAL 5:17 Multiple spaces in '5.17··Caro enim concupiscit,··etc. Caro dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut auris dicitur audire, et oculus videre, cum potius anima et per aurem audiat, et per oculum videat. Caro enim nihil, nisi per animam concupiscit, sed concupiscere dicitur, cum anima car nali concupiscentia spiritui reluctatur. Ipsius enim carnalis concupiscentiæ causa non est in anima, ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio nulla sentitur.'

GAL 5:18 Multiple spaces in '5.18··Quod si Spiritu ducimini,··etc. Ex quo apparet eum Spiritum sanctum non habere qui sub lege est, non dispensative, sed vere. Non estis sub lege.··Hoc commodum jam habetis, ideo hæc pars eligenda. Hos damnabiliter dicit esse sub lege, quos reos facit lex, non implentes legem dum nescientes gratiam de se præsumunt. Porro sub lege est, qui timore, non amore, abstinet a malo, reus in voluntate. Hæc lex timorem incutit, non amorem.'

GAL 5:21 Multiple spaces in '5.21··Regnum non Dei consequentur.··Nullus medius locus est, ut non sit in supplicio, qui non erit in regno.'

GAL 5:22 Multiple spaces in '5.22··Charitas.··Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. Gaudium.··Puritas conscientiæ. Unde: Non est impiis gaudere, dicit Dominus Isa. 48..'

GAL 5:24 Multiple spaces in '5.24··Qui autem.··Quasi dicat: Contra malos posita est lex; bonis autem posita est crux. Quod ita ait: Qui autem,··etc., carnem suam crucifixerunt,··etc. Congruit nostræ devotioni ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis et præceptis justitiæ, ut Christus in cruce clavis confixus fuit.'

GAL 5:25 Multiple spaces in '5.25··Si spiritu vivimus.··Quod communiter supra dixit, ad istos quibus scribit retorquet, et se eis connumerat, per hoc ostendens, se non dicere eis quod ipse non velit servare. Quasi dicat: Non dico vobis aliquid quod et facere ipse nolim.'

GAL 5:26 Multiple spaces in '5.26··Inanis gloriæ.··Inanis gloriatio est velle vincere ubi præmium non est. Invidentes.··Sciendum quia, cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordi infundatur, in zelo invidiæ tota sua viscera serpens concutit, et in hac imprimenda malitia quasi postem movit. Zelus iste modum non habet permanens jugiter sine fine, cum alia scelera finiantur. Quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inardescit. Hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, tremor in labiis, stridor in dentibus, verba rabida, et effrenata convicia, et manus ad violentiam prompta; et si gladio interim vacua, odio tamen furiatæ mentis est armata.'

GAL 6:1 Multiple spaces in '6.1··Fratres, et si.··Hactenus toti Ecclesiæ locutus est improbando legem, et commendando gratiam, modo se convertit ad prælatos qualiter tractent subditos, scilicet leniter, quia etiam fratres sunt, etsi superiores. In aliquo delicto.··Delictum est declinare a bono, peccatum est facere malum; vel delictum quod ignoranter fit, peccatum quod a sciente. Tamen indifferenter ponuntur. Præoccupatio est, dum vel ad horam non videtur quid faciendum sit, vel qui viderit vincitur ut malum fiat cum latet veritas, vel compellit infirmitas. Lenitatis.··Ne si aliter feceritis, non patiatur se argui, sed defendere se incipiat, ne turpis videatur. Considerans teipsum.··Nihil ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio.'

GAL 6:2 Multiple spaces in '6.2··Et sic adimplebitis legem Christi.··Id est charitatem; ex charitate enim Christus peccata nostra tulit, qui etiam præcepit ut nos invicem diligamus.'

GAL 6:3 Multiple spaces in '6.3··Nihil.··Comparatione spiritualis, qui totum dat gratiæ.'

GAL 6:4 Multiple spaces in '6.4··Probet.··Diligenter inspiciat. Opus autem suum.··Non peccatum alterius, ut pharisæus qui dixit: Non sum sicut cæteri hominum Luc. 18., qui non re, sed fallaciter erat justus. In semetipso Id est intus in conscientia sua pura. Gloriam habebit.··Id est gloriabitur et gaudebit. Et non in altero.··Id est in alterius laude, scilicet cum alter eum laudat. Qui enim conscientiam boni operis habet, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras fundere, sed in semetipso humiliter gloriari. Vel ita: Et sic,··id est si actus suos consideret, sciens neminem debere gloriari se habere mundum cor, in semetipso,··etc. Et sic in se.··Id est, si actus nostros consideremus, nulli nos anteponemus, nec quemquam judicabimus. Vere justus alterum sibi præponit, quia plus sua mala scit quam alterius, quorum cognitio sibi gloria est. Gaudet enim, dum cognoscit morbum suum, quem sanare desiderat.'

GAL 6:5 Multiple spaces in '6.5··Unusquisque enim.··Non inquinatur quis alieno peccato. Onus.··Alia sunt opera participandæ infirmitatis, de quibus supra: Alter alterius onera portate;··alia reddendæ Deo rationis, de quibus hic. Contra eos qui putant hominem alienis inquinari peccatis, dicit: Unusquisque enim,··etc. Contra negligentes qui nullum curant corrigere, securi quod alienis non contaminentur peccatis, dicit: Invicem onera portate.··Onera infirmitatis invicem portamus, dum lenitate iram alterius sustinemus, et dum ei qui læsit, si petit, indulgemus. Vel per onus, intelligitur bonum et malum opus. In Scripturis enim onus et in bonam et in malam partem accipitur; et sic: Unusquisque,··bonus vel malus, portabit onus suum,··id est mercedem operum suorum referet.'

GAL 6:6 Multiple spaces in '6.6··Communicet.··Bona sua faciat ei communia, et ne excuset, quia Deus non potest falli. Usitatum præceptum est, ut prædicatori verbi Dei præbeat necessaria ille cui prædicatur, quæ boni appellatione recte signavit. Sicut et Dominus in Evangelio cum discipulis loquens ait: Cum mali sitis, nostis bona dare filiis vestris;··prævidens autem quosdam obtendere paupertatem, et præceptum velle eludere, addidit:'

GAL 6:7 Multiple spaces in '6.7··Nolite errare.··Quasi dicat: Nemo se vane excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest fallere.'

GAL 6:8 Multiple spaces in '6.8··Qui seminat in carne addit sua.··Cum vero dicit, in spiritu,··non addit suo,··quia semen carnale ex homine est, semen vero spirituale ex Spiritu Dei est. Messis vero hic in fine promittitur. Ideoque in seminando perseverantia opus est. In carne, in spiritu.··AMBROS. Homo Christianus spiritu constat et carne. Homo enim ad comparationem sancti Spiritus caro est. Qui autem seminat.··Id est, qui spiritui dat offensum ex fide, cum charitate serviendo justitiæ, et legem spiritualiter intelligendo, de spiritu metet, etc.'

GAL 6:9 Multiple spaces in '6.9··Non deficiamus.··Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponit remunerationi. Quantum seminaverimus in operibus, tantum metemus in fructibus. Et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad præmium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque quomodo facit; quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. Tempore enim.··Non statim Deus facit quidquid ad salutem oratur; nec ideo negat, quia differt, sed tempore suo, id est congruo præstat.'

GAL 6:10 Multiple spaces in '6.10··Dum tempus.··Tempus seminandi est præsens vita qua currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, tempus operandi aufertur; unde: Operamini dum dies est: veniet nox quando jam nullus poterit operari Joan. 9.. Ad omnes.··Omnibus impendenda est misericordia. In quo præponendi sunt justi qui sunt ex fide. Quod et omnibus inimicis nostris qui scelerati sunt, persequentes Ecclesiam, testis est Dominus: Benefacite his qui oderunt vos. Diligite inimicos vestros Luc. 6.; quia et ipsi sunt homines: quibus in hoc Dominus pluit, et solem dat.'

GAL 6:11 Multiple spaces in '6.11··Videte autem.··Postquam ad moralia opera exhortatus est, redit ad illud unde prius agebatur: ne scilicet legales observantiæ teneantur. Ne quis autem sub nomine ejus fallat incautos, cavet finem epistolæ manus suæ annotatione complens. Ab hoc enim loco sua usque ad finem descripsit.'

GAL 6:12 Multiple spaces in '6.12··Hi cogunt.··Isti erant pseudo, qui sic Christum prædicabant ut et legem servandam docerent. Crucem prædicabant, ut a fidelibus quæstum haberent; legem, ut Judæis placerent. Ut crucis Christi persecutionem,··etc. Forte hoc ideo dicit, quia Romani imperatores Caius Cæsar, et Octavianus, et Augustus, leges promulgaverunt ut Judæi, ubicunque essent, proprio ritu viverent, et patriis cæremoniis deservirent. Quicunque enim circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Judæus habebatur in gentibus; qui vero incircumcisus se non esse Judæum præputio præferebat, persecutionibus tam gentilium quam Judæorum fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones, qui Galatas depravaverant, declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant. Nam nec Judæi persequi eos poterant, nec gentiles quos videbant, et proselytos circumcidere, et ipsos legalia servare.'

GAL 6:14 Multiple spaces in '6.14··Mihi mundus crucifixus est.··Contigit plerumque, ut homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus eum in suis occupationibus astringit et mortuus est homo mundo, et mundus quasi vivus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit; sed nec Paulus mundum cupit, nec mundus eum: ut in duobus mortui neuter neutrum videt. Quia igitur nec Paulus mundi gloriam quærebat, nec a mundi gloria ipse quærebatur, ideo et se mundo et mundum sibi crucifixum gloriatur. Et ego mundo.··Nec ego in mundo aliquid cupio, nec ipse suum aliquid in me cognoscit. Sicut Dominus ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14..'

GAL 6:17 Multiple spaces in '6.17··De cætero.··Non vult per turbulentas contentiones tædium sibi fieri de re quantum satis erat exposita. Vel sicut in Græco legitur: De cætero nemo mihi laborem exhibeat vel præstet, scilicet ut rursum in vobis necessitatem habeam laborandi. Laborem enim præstat magistro, qui aliter sentit quam docuit. Stigmata.··Stigma est punctum vel nota aliquo ferro acta. Stigmata ergo appellat quasi notas pœnarum de persecutionibus quas patiebatur. Et est sensus: Ideo non debet mihi fieri molestia, quia ego habeo alios conflictus et certamina, quæ in persecutionibus quas patior mecum decertant.'

GAL 6:18 Multiple spaces in '6.18··Gratia Domini nostri Jesu Christi.··Conclusio epistolæ et quasi subscriptio, qua et in nonnullis aliis epistolis utitur: quasi diceret: Ut prædicta teneatis: gratia non dissensio, non legis servitus, non rixa, non jurgium, etc.'

EPH 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Ephesii sunt Asiani. Hi, accepto verbo veritatis, perstiterunt in fide: hos collaudat Apostolus, scribens eis ab urbe Roma de carcere per Tychicum diaconem. Paulus Apostolus.··More suo salutationem præmittit. Deinde gratias agit Deo, exponens prius beneficia humano generi præstita, post ipsis apostolis specialiter indulta; deinde et Ephesiis ipsis, ostendens a quo et ad quid vocati sint. Deinde Christi dignitatem et prælationem ostendit; postea ad patientiam et charitatem eos invitat, unitatem fidei et Ecclesiæ commendans, et dona gratiæ enumerans. Tandem ad certamen exhortans contra principes tenebrarum, militiæ Christianiæ armaturam describit. Sanctis omnibus.··Perfectis, et non solum eis, etc. Fidelibus.··Qui si non sancti, vel in fide sani. Sanctis,··exercitio virtutum. Et fidelibus,··fide recta quæ in Christo Jesu. Recte illa duo posuit, tunc enim prodest ac creditur bona vita, si fides est in Christo Jesu. Tunc vere sancti sunt si fideles sunt in Christo. Vel: distingue inter sanctos et fideles, ut sanctos intelligas majores et perfectiores, fideles minus perfectos.'

EPH 1:3 Multiple spaces in '1.3··Benedictus.··Præmissa salutatione, incipit ab actione gratiarum, innuens omnia esse ex Deo. Benedixit.··Unum quidem benedictionis verbum, sed per congruentia personæ varie debet intelligi. Benedicitur ab homine Deus, cum laudibus dignis extollitur. Homo autem a Deo, cum Deus ei gratiæ suæ dona impartitur, non meritis illius, sed misericordia sua.'

EPH 1:4 Multiple spaces in '1.4··Sicut elegit,··etc. Ne quis ergo putet animas cum Deo æternas, et tunc aliquid meruisse juxta errorem illorum, qui ante hæc visibilia dicunt quasdam fuisse animas sanctas, et ideo tunc fuisse electas.'

EPH 1:5 Multiple spaces in '1.5··Qui prædestinavit.··Posita prædestinatione, quæ pertinet ad justitiam et sanctitatem vitæ præsentis, ponitur hic alia pertinens ad vitam æternam, cujus effectum supra notavit.'

EPH 1:6 Multiple spaces in '1.6··In laudem gloriæ gratiæ suæ,··etc. Quasi dicat: Gloria gratiarum est æterna adoptio. In qua gratificavit.··Effectus primæ præordinationis ad justitiam. In dilecto Filio.··Diligens Deus Pater unigenitum suum, illis quos diligit, et quibus vult, Filius divina largitur.'

EPH 1:7 Multiple spaces in '1.7··In quo habemus,··etc. Duplicem gratiam ostendit, quia et redemit, et peccata nostra non imputavit.'

EPH 1:8 Multiple spaces in '1.8··Quæ superabundavit.··Hactenus de his quæ toti humano generi: modo de his quæ singulariter apostolis dedit, loquitur.'

EPH 1:10 Multiple spaces in '1.10··In dispensatione.··Id est in plenitudine temporis dispensati a Deo, id est in hoc tempore gratiæ, quo implere quæ cæteris temporibus promissa vel præfigurata sunt, divina providentia rationabiliter dispensavit. Si enim penitus ignari essent homines non prædocti, non reciperent Christum, et nisi prius de naturali et doctrinali essent lege convicti superbi, parvi penderent Christi adventum. Instaurare.··AUG. Instaurantur autem quæ in cœlis sunt, etc., usque ad a corruptionis vetustate renovantur. Omnia, quæ in cœlis.··Id est, angelos; vel: instaurare,··id est, supplere. Quæ in terra.··Id est homines, qui peccato depravati erant. In ipso.··Id est per Christum.'

EPH 1:11 Multiple spaces in '1.11··In quo et nos.··Ne apostoli, in quibus superabundat gratia, viderentur meruisse melius aliis, ostendit eos ita gratis vocatos, non meritis, sicut fuerunt et alii. Sorte.··Sors dicitur gratia, quia non est hominis electio, sed voluntatis Dei. Unde tunica Domini desuper texta, quæ charitatem significat, sorte provenit. Omnia operatur.··Etiam velle bonum, et ut credere incipiamus, ut exemplo nostro nemo glorietur in homine. Verum est enim: Non vos me elegistis, sed ego vos,··etc. Laus autem gloriæ Dei est cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici cum multos curat.'

EPH 1:13 Multiple spaces in '1.13··In quo vos.··Modo venit ad ea quæ dedit Ephesiis. Cum audissetis. Cum causam notat hic, et tempus.'

EPH 1:15 Multiple spaces in '1.15··Propterea.··Enumeratis beneficiis humano generi, vel apostolis vel Ephesiis collatis, quid de eorum beneficiis sentiat Apostolus subdit, scilicet quod gratias agit, et rogat superaddi, ne illi superbiant, sed ultra tendant.'

EPH 1:17 Multiple spaces in '1.17··Ut Deus,··etc. Quasi diceret: Ad impetrandum non obtendo merita, sed quod Deus et Pater Christi, etc.'

EPH 1:18 Multiple spaces in '1.18··Oculos cordis.··In imagine ergo sua cognosce auctorem ejus, qui corporali sensu non attingitur. Ne ergo putetis corporeo sensu Deum attingi, sed oculis mentis, ipsum audite. In corpore, ubi diversa membra sunt, alibi audis, alibi vides. In corde autem tuo, ubi diversa membra non inveniuntur, ibi audis ubi vides. Ad hoc autem illuminet oculos. Ut sciatis,··etc. Hoc dicit ut propensiores sint: quia cum plene scierint qui fructus est credentium, propensiores fient circa excolendam religionem. Vel ita: ut spes proprie accipiatur. Et sensus est: Ut sciatis quæ sit, scilicet voluntas ejus, id est quantum valet spes vitæ æternæ ad quam vocat. Et sciatis quæ sit adimpletio ejus spei. Quod ita ait: Et quæ divitiæ.··Hic quid nomine spei intellexerit aperit: spem enim accipit rem speratam.'

EPH 1:19 Multiple spaces in '1.19··Quæ sit supereminens.··Quoddam incrementum gloriæ habebunt summi doctores, ultra illud quod communiter omnes habebunt. Habebunt enim omnes eumdem denarium. Sed differt stella a stella in claritate I Cor. 15.. Et erunt diversæ mansiones in domo Patris Joan. 14..'

EPH 1:20 Multiple spaces in '1.20··Suscitans illum,··etc. Exemplum autem gloriæ sanctorum consistit in resurrectione Salvatoris, ut in ea cognoscant fideles quod eis promissum est. Ad dexteram suam.··Dextera est beatitudo æterna, quæ sanctis datur: sinistra est miseria, quæ impiis. Nulla enim forma corporis Deus finitur et concluditur.'

EPH 1:21 Multiple spaces in '1.21··Supra omnem,··etc. Hoc dicit propter incarnationem Filii Dei, ut etiam homo factus super omnes cœlos esse dicatur, et super omnem creaturam, habens nomen ejus per naturam, non per adoptionem.'

EPH 1:22 Multiple spaces in '1.22··Sub pedibus ejus,··etc. Per pedes plena subjectio notatur, et omnia merito sunt ei subjecta, quia per eum facta; vel, pedes significant humanitatem, quia sicut pes est inferior pars corporis, ita in Christo inferior natura est humanitas quam etiam angeli adorant. Et ipsum,··etc. Postquam commemoravit dignitatem Christi, ad nos redit, ostendens ejus dignitatem ad nos pertinere; quasi dicat: Ita exaltavit Deus Christum, ut hæc exaltatio ejus ad nos pertineat: quia ipse est caput, et nos corpus, ut ei participemus. Caput.··Secundum deitatem: quia omnes ab ipse facti, et etiam secundum humanitatem, qua ei conjungitur Ecclesia, natura et gratia. Nam de plenitudine ejus omnes accepimus Joan. 10..'

EPH 1:23 Multiple spaces in '1.23··Plenitudo ejus.··Quia adimpletur per eos, tamen ens omnia in omnibus hic et in futuro. Item. Cum ingressi ad confessionem flectunt genu Christo, adimpletur, quia recedentes videntur evacuare eum. Omnia in omnibus.··Quia membra nihil ei conferunt, sed ipse omnia membris: quia ejus virtute sunt quod sunt.'

EPH 2:1 Multiple spaces in '2.1··Et vos, cum essetis,··etc. Commemorat priora, ut in bonis humilientur, et certum sit quod si inimicis hæc data sunt, magis amicis dabuntur, quæ apostolus optat; quasi dicat: Caput est omnis Ecclesiæ et vestrum, quia vos convivificavit: cum, id est, quamvis essetis mortui. Vel nos qui credidimus, habemus spem hæreditatis, et vos, scilicet credidistis. Deus autem convivificavit, vel Jesum suscitavit, etc.'

EPH 2:2 Multiple spaces in '2.2··Principem.··Scilicet Beelzebub, qui est princeps malignorum spirituum, vel, intransitive principem spirituum. Principem erroris dicit spiritum æris, in quo dominatur. Æris.··Caliginosus ær infernus est dæmonum. Spiritus.··Id est, spirituum: ponitur enim genitivus singularis pro plurali. Operatur in filios diffidentiæ.··Quid? nisi opera sua mala: et in primis maxime, quia ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sint inimici fidei, per quem scit eos posse mundari?'

EPH 2:3 Multiple spaces in '2.3··Et eramus natura,··etc. Quasi: Cum hæc prædicta fuerunt in nobis, non desperet gentilis quin par Judæis fiat. Filii iræ.··Cum ira Dei nascuntur mortales, quia, peccante Adam, vitium pro natura inolevit. Tenebatur enim justa damnatione genus humanum, et erant omnes natura filii iræ.'

EPH 2:5 Multiple spaces in '2.5··Convivificavit nos.··Vel nos Judæos similiter et vos gentiles, et hoc est: cujus gratia vos gentes estis salvatæ. Et utrosque conresuscitavit.'

EPH 2:6 Multiple spaces in '2.6··Consedere fecit,··etc. Non inaniter, sed fideliter jam computat factum quod futurum esse non dubitat. Certe enim in cœlestibus Christus jam sedet, nondum autem nos; sed spe certa tenemus.'

EPH 2:7 Multiple spaces in '2.7··Supervenientibus abundantes,··etc. In futuro enim sæculo, apparebit donum Dei, in remuneratione credentium; quod oculus non vidit, nec auris audivit. Et hæc sunt abundantes divitiæ, ut tantum detur quantum mens investigare non potest.'

EPH 2:8 Multiple spaces in '2.8··Et hoc non ex vobis,··etc. Ne forte dicas: Promerui, ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse. Gratia præcessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito, emisti, non gratis accepisti. Omnia merita præcedit gratia, ut dona Dei consequantur merita mea.'

EPH 2:9 Multiple spaces in '2.9··Ne quis glorietur.··Non hoc ideo dicit, quia opera bona pia cogitatione facta frustrentur, cum Deus reddat cuique secundum opera ejus, sitque gloria Dei operanti bonum, sed quia opera ex gratia, non ex operibus gratia. Bonum igitur est homini, ut de viribus arbitrii sui non præsumat; quia ille qui putavit sine ejus adjutorio se posse custodire quod dedit, profectus in longinqua, et vivens prodige cuncta consumpsit: et miseria attritus, et in se reversus dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum Luc. 15.. Quam cogitationem bonam non haberet, nisi et ipsam illi in occulto Pater misericordissimus inspirasset.'

EPH 2:10 Multiple spaces in '2.10··Ipsius enim,··etc. Nemo debet gloriari, quia nos creati in fide et in operibus sumus factura, id est opus ejus, vel sumus creati per facturam, id est operationem ejus: et ita nec de operibus per fidem gloriandum est, cum fides et omnia ex gratia sint.'

EPH 2:11 Multiple spaces in '2.11··Propter quod.··Ut sciatis omnia esse a gratia Dei. Contulerat Judæos et gentes, quod utrique sub peccato fuissent, nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperia Judæorum perpessas, ut modo æquales Judæis, magis sint obnoxii gratiæ Dei. Aliquando vos.··In quibusdam codicibus reperitur scriptum esse: qui,··ibi: vos qui gentes eratis,··et secundum hoc suspensive legitur usque ibi: Nunc autem in Christo,··etc.; eodem tamen manente sensu.'

EPH 2:12 Multiple spaces in '2.12··Hospites.··Hospes quasi ostii pes, eo quod cum suscipiebatur in domum, ponebat dominus domus, et qui suscipiebatur, pedem super ostium, et datis dextris jurabat quod pacificus esset ingressus.'

EPH 2:14 Multiple spaces in '2.14··Qui fecit utraque unum.··Ipse enim est lapis angularis, in quo duo populi tanquam parietes de diverso angulo venientes sibimet, quasi in pacis osculo copulantur. Parietem.··Id est, obstaculum hinc ex lege, inde ex idololatria.'

EPH 2:15 Multiple spaces in '2.15··Faciens pacem,··etc. Facit pacem inter ipsos, ut ambos conciliet Deo Patri. In semetipso.··Non aliter quam per crucem, id est mortem, interfecit inimicitiam quæ inter Deum et homines, id est peccata dimisit. Omnibus enim profecit mors Salvatoris.'

EPH 2:17 Multiple spaces in '2.17··Longe fuistis,··etc. Si affectu amas Deum, prope es: si odisti, longe es. Non enim regionibus longe est quisquam a Deo, sed affectibus.'

EPH 2:19 Multiple spaces in '2.19··Non estis hospites.··Id est indigniores in fide, sicut olim recepti in lege. Et advenæ.··Id est extranei a Deo. Sed estis cives.··Id est, ejusdem juris et dignitatis in domo Dei. Sanctorum.··Non carnalis Isræl. Et domestici.··Id est familiares. Dei.··Quibus arcana revelat.'

EPH 2:20 Multiple spaces in '2.20··Ipso summo angulari,··etc. AUG., in Psal. 86. Ne Apostoli vel prophetæ (in quibus fundata est civitas) se tenerent, in se secutus ait: Ipso summo angulari lapide Christo Jesu;··etenim in Christo totum innititur ædificium velut in primo fundamento: quod fundamentum in summo est, non in imo, ut in corporali fabrica.'

EPH 2:21 Multiple spaces in '2.21··Crescit in templum sanctum in Domino.··Nemo tam perfectus qui non possit crescere.'

EPH 3:1 Multiple spaces in '3.1··Hujus rei,··etc. Ostenso quod per Christum facta est pax et reconciliatio, hic ponit per quem ipsi sunt coædificati, quia Deus revelavit salutem ad gentes pertinere, et misit eis prædicare, et facit pati pro eis, ut magis sint Deo grati.'

EPH 3:2 Multiple spaces in '3.2··Si tamen audistis.··Id est, si intellexistis gratiam, id est apostolatum dispensatum a Deo, qui scit quare me ad hoc officium elegit? Vel apostolatum, per quem diversis diversa pensamus. Per hoc vult eos scire, quia Dei judicio a Christo missus est prædicare gentibus mysterium gratiæ Dei.'

EPH 3:3 Multiple spaces in '3.3··Sicut supra scripsi,··etc. Scilicet, ibi ipse est pax nostra.··Ibi namque mysteriorum sibi revelatorum summam pro modico sermone perstrinxit, non tam totum quod noverat proferens, quam ostendens ex modico.'

EPH 3:5 Multiple spaces in '3.5··Et prophetis.··Prophetæ quidem priores præscierunt olim hoc de gentibus, quod vocandæ essent, et futuræ participes doni Dei, sed hoc latuit, quod sine lege salus eis esset per fidem Christi.'

EPH 3:6 Multiple spaces in '3.6··Per Evangelium,··etc. Per prædicationem cognitum est donum Dei, quod Deus dat gentibus juxta operationem virtutis suæ: qua suscitavit Christum, in quo omnes sunt salvi sine operibus legis.'

EPH 3:7 Multiple spaces in '3.7··Minister.··Non enim est meum sed Dei, et ita nullæ mihi gratiæ reddendæ, sed Deo.'

EPH 3:8 Multiple spaces in '3.8··Investigabiles.··Per naturam scilicet, sed per gratiam et revelationem sancti Spiritus investigabiles sunt fidelibus.'

EPH 3:9 Multiple spaces in '3.9··Absconditi a sæculis.··In mundo absconditæ sunt causæ rationabiles omnium rerum, quæ naturaliter fiunt, sicut absconditus fuit Levi in lumbis Abrahæ, quando decimatus est. In Deo autem absconditæ sunt causæ eorum quæ per gratiam fiunt, sive eorum quæ ad hoc significandum mirabiliter et non naturaliter fiunt, quæ ministrantibus angelis facta sunt. In Deo.··Habet enim Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet, non illo opere providentiæ, quo naturas substituit ut sint, sed eo quo illas administrat ut voluerit, quas, ut voluit, condidit. Ibi est et gratia per quam salvi fiunt peccatores. Non enim per naturam vitio depravatam, sed per Dei gratiam homo restauratur.'

EPH 3:10 Multiple spaces in '3.10··Ut innotescat.··Datum est mihi evangelizare et illuminare. Videte quantum est hoc, quia per hoc accrevit aliquid angelis, qui multa secreta in his didicerunt. In cœlestibus.··Quia ibi primitus Ecclesia fuit, quo post resurrectionem et ista Ecclesia congreganda est, ut simus æquales angelis Dei.'

EPH 3:11 Multiple spaces in '3.11··Secundum præfinitionem.··Quæ enim sapientia in sui natura simplex est, secundum ea quæ aguntur in sæculo, quæ Deus præfinivit, id est præordinavit, est multiformis, cum variatur multiformiter. Et ne videantur sibi contradicere in prædictis sententiis sacræ paginæ doctores, ita potest determinari quod dictum est: ut illis, qui majoris dignitatis sunt, et per quorum ministerium illa nuntiata sunt, cognita fuerint ex parte, ut puta familiaribus et nuntiis illis; iis autem qui minoris dignitatis sunt, incognita essent.'

EPH 3:14 Multiple spaces in '3.14··Hujus rei gratia.··Vos peto, et Deo supplico, ut gratia cooperetur vobis. Et hoc est quod addit: Hujus rei gratia.··In quo ostendit eos habere propriæ voluntatis arbitrium. Sed ne illud sufficere putent, addit: Flecto genua mea ad Patrem.··Tantum in Græco habetur; quod autem in Latinis codicibus additum est: Domini nostri Jesu Christi,··bene convenit, quod orabat, ut merito ejus obtineamus cui proprie et naturaliter est pater, non autem adoptive.'

EPH 3:15 Multiple spaces in '3.15··Paternitas,··etc. Nec angelus, nec homo vere est pater ut Deus qui est pater omnium, creatione, et fidelium recreatione, quos adoptavit in filios. Vel nominatur,··id est nominabilis est. Ab illo enim qui est pater omnium, et angeli in cœlo, et homines in terra acceperunt ut patres alios vocarent. Et nota quod Christus Dei unigenitus per naturam, adoptionis beneficio patrem se esse significat dicens, Fili, dimittuntur tibi peccata tua Matth. 2.. Similiter et Spiritus sanctus, per quem justi adoptantur in filios. Homo autem dicitur pater vel natura, vel auctoritate exempli, vel ratione beneficii.'

EPH 3:17 Multiple spaces in '3.17··In charitate.··Oro etiam ut radicati,··id est firmiter plantati, a similitudine arboris, quæ quanto plus terræ figitur, tanto plus crescit, et uberiorem fructum reddit.'

EPH 3:18 Multiple spaces in '3.18··Cum omnibus sanctis.··Hæc est communio cœlestis reipublicæ. Hi non sua quærunt, sed quæ Christi sunt, id est, commoda privata non sectantur, sed in communione ubi salus omnium est consulunt. Quæ sit latitudo.··Charitatis, quæ usque ad inimicos extendi debet, et cum hilaritate bene operari, quia qui tristis dat, perdit quod dat. Opus ergo est latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quia abundante iniquitate refrigescit charitas multorum, opus est etiam longitudine. Et sublimitas.··Charitatis. Hæc est quod sursum cor dirigatur, ut Deus in præmium exspectetur. Nam si bene operaris etiam usque ad inimicos, et hilariter tribuis, habes latitudinem; et si in his usque in finem perseveras, habes longitudinem. Sed si omnia hæc non propter mercedem supernam facias, altitudinem non habet: et ita jam nec latitudo erit, nec longitudo. Nam habere altitudinem est cogitare Deum, amare Deum, et gratis amare ipsum adjutorem, ipsum coronatorem, postremo ipsum præmium deputare non aliud ab ipso, quam ipsum exspectare. Si amas, gratis ama. Si vere amas, ipse sit merces quem amas. Et profundum.··Charitatis, id est possitis intelligere occultum Dei judicium; quare isti dat, non vero illi. De profundo enim judiciorum Dei, quæ scrutari et contemplari nequimus, procedit omne quod possumus. Quod possum, video; unde possum, non video; nisi quia novi esse a Deo. Quare autem illi det, isti non det, multum est a me, abyssus est et profundum. Nunc ergo ipsa charitas in bonis operibus exercetur ad subveniendum aliis, et usque ad inimicos porrigitur; et hæc latitudo est. Nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et hæc longitudo est. Hoc autem totum propter adipiscendam patriam æternam facit, quæ illi promittitur in excelso; et hoc altitudo est. Existit vero ex occulto illa charitas, et hæc est profundum.'

EPH 3:19 Multiple spaces in '3.19··Ut impleamini.··Quia tunc nihil deest Christiano, cum Patrem et Filium sic cognoscit. Aliter non est integra professio deitatis, quia fides nec in solo Patre integra est, nec in Filio solo perfecta. In omnem plenitudinem Dei.··Non ut sint (plenus Deus) sicut quidam errantes voluerunt, sed ut perfecte sint pleni Deo; vel sic: ut confessione et gratiarum actione sicut Patri, ita et Filio honorificentia reservetur, et omnia quæ a Deo Patre sunt, per Filium facta et restaurata credantur, ut sit plena professio divinitatis in credentibus.'

EPH 3:20 Multiple spaces in '3.20··Potens est omnia facere,··etc. In hac sunt quædam quæ nemo alioqui peteret vel intelligeret, ut quod Deus homo pro hominibus moreretur et hujusmodi alia.'

EPH 4:1 Multiple spaces in '4.1··Obsecro.··Hactenus ostendit omnia gratiæ attribuenda, hinc de moribus monet, prius omnes communiter, post per singulos ordines.'

EPH 4:2 Multiple spaces in '4.2··In charitate.··AUG. Ipsa est enim actio recti itineris, quæ oculos semper habet ad Deum. Talis actio nec frangitur negotio, nec turbulenta est, nec mancida, nec audax, nec fugax, nec præceps, nec jacens'

EPH 4:3 Multiple spaces in '4.3··In vinculo pacis.··Id est pacem servantes. Hæc autem pax est, si peccata quæ sine damno tritici aut cum spe salutis corrigendorum eradicari non possunt, usque ad messem ultimam toleramus.'

EPH 4:5 Multiple spaces in '4.5··Unus Dominus.··Debetis servare unitatem, quia nobis est unus Dominus, non tres pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare. Et idem jubemini credere, et eodem modo operari. Et vobis est unus Deus creator omnium et pater procurando: et ideo nemo potest se alteri præferre. Qui Deus, est super omnes,··id est præcellit omnibus creaturis, cujus dignitas vos invitet, et per omnia diffusus, quia ubique, et ideo timendus; cum nusquam possit evitari. Et in omnibus nobis,··per gratiam, qui unitatem servamus. Et sic non singulariter de una persona, sed communiter de omnibus, id est de Trinitate hoc accipitur. Una fides.··Non numero, sed genere, quia similis in omnibus.'

EPH 4:8 Multiple spaces in '4.8··Captivam duxit captivitatem.··Id est eos quos diabolus captivaverat a paradiso, et proprios mundi et inferni fecerat, iterum captivos fecit Christus, dum ad cœlum reducuntur.'

EPH 4:11 Multiple spaces in '4.11··Prophetas AMBR. In Novo Testamento, prophetæ dicuntur explanatores Scripturarum, tamen fuerunt quidam in primordio fidei futura prædicentes, sicut Agabus, septemque filiæ Philippi. Evangelistas.··Qui et diaconi, quia etsi non sacerdotes, tamen evangelizare possunt.'

EPH 4:12 Multiple spaces in '4.12··In opus ministerii.··Hos autem dedit in opus ministerii, ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditæ. Si enim unus haberet omnia, non perfecte ageret singula. Ad consummationem.··Id est, ut eos consummaret qui jam sancti sunt. Et in ædificationem.··Id est, ut eos ædificent in corpus Christi, qui adhuc sunt alieni.'

EPH 4:13 Multiple spaces in '4.13··Donec.··Id est in die judicii. Omnes.··Qui sumus in una et non discrepanti fide: et in una et non differenti unitate agnitionis Filii Dei;··vel in virtutibus quibus agnoscitur Filius Dei in nobis; vel quibus agnoscemus eum in futuro. Occurramus.··Nobis invicem de diversis mundi partibus, vel ipsi Christo, quasi desiderio currentes ad gaudium. In virum perfectum.··Ut unusquisque sit vir perfectus et habens eamdem ætatem, quæ est mensura et meta ætatis, ultra quam non accrescit aliquid naturaliter homini: in qua ætate Christus habuit plenitudinem annorum et corporis, in qua de hoc mundo transivit. Omnes enim in eadem resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cujuscunque ætatis mortui fuerint.'

EPH 4:15 Multiple spaces in '4.15··Christus.··Unctus dicitur. Et in Veteri Testamento reges ungebantur.'

EPH 4:17 Multiple spaces in '4.17··Hoc igitur.··Admonet ut caveant a consuetudine antiquæ gentilitatis; quasi diceret: Quia Deus tot auxilia ad custodiam dedit unitatis, et quia crescere potestis et ei occurretis, ego dico, non obsecro ut prius.'

EPH 4:18 Multiple spaces in '4.18··Obscuratum.··Non parum: et ideo minus mirum est si in vanitate ambulant potius quam vos qui estis illuminati, et spem habetis vitæ. A vita Dei.··Duæ sunt vitæ: una corporis, altera animæ; et sicut vita corporis est anima, sic animæ vita est Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus, sic anima moritur, si deserat Deus. Anima recedens a luce justitiæ, quanto magis quærit quod inveniat contra justitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosis demergitur.'

EPH 4:19 Multiple spaces in '4.19··Desperantes.··Vel indolorii, quod ex Græco trahitur, id est de peccato non dolentes.'

EPH 4:21 Multiple spaces in '4.21··Sicut veritas.··Hoc ideo dicit: quia sunt quidam in Ecclesia qui sub nomine Christi non sequuntur veritatem quam Christus docuit.'

EPH 4:22 Multiple spaces in '4.22··Deponite.··Non jubet ut corpus deponatur, sed ut vita in melius mutetur. Veterem.··Nonnulli putant quod vetus homo corpus sit, et novus anima; sed corpus exterior homo est, anima interior: et in interiori agitur hæc vetustas et novitas'

EPH 4:23 Multiple spaces in '4.23··Spiritu mentis.··Non ibi duas res intelligi voluit Apostolus quasi aliud sit mens, aliud spiritus mentis, sed quia mens spiritus est. Simile dictum est: In exspoliatione corporis carnis,··id est carnis quæ corpus est. Mens ergo, vel ratio, vel intelligentia, imago Dei est, qua præest homo cæteris: qui creatus in agnitione Dei, postquam peccato desipuit, in eadem renovatur, ut incipiat illa imago ab illo reformari, a quo formata est.'

EPH 4:24 Multiple spaces in '4.24··Qui secundum Deum creatus est.··Conceptus est enim in utero virginali, opere Spiritus sancti de semine mulieris sine semine viri. Hoc novum fuit; unde Jeremias: Novum faciet Dominus super terram: Mulier circumdabit virum in gremio uteri sui Jer. 31..'

EPH 4:25 Multiple spaces in '4.25··Propter quod.··Exsequitur partes veteris et novi hominis. Cum proximo.··Etiam gentili: quia omnis homo proximus conditione primæ nativitatis, vel spe conversionis omnis debet putari proximus.'

EPH 4:26 Multiple spaces in '4.26··Irascimini,··id est indignamini vobis ipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol justitiæ, sed potius illi irradiat. Ira est naturalis motus animi contra peccantes; sed ne modum excedendo peccetis asperius arguendo. Unde Salomon: Noli esse nimis justus qui perit justitia sua Eccl. 7.. Temperanda est ergo justitia, unde et Deus suffert iniquos, ut aliqui ex eis corrigantur. Sol non occidat.··Vult ut ira non duret, quia si durat, datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat, et sic se diabolus inserit ut mala peragat. Sol non occidat.··Christus mentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat.'

EPH 4:27 Multiple spaces in '4.27··Nolite,··etc. Duæ sunt portæ quibus diabolus intrat: cupiditas et timor de terrenis. Eisdem in contrarium versis Deus intrat. Illi sunt claudendæ, isti aperiendæ.'

EPH 4:29 Multiple spaces in '4.29··Omnis sermo,··etc. In Dei servo omnia bona debent videri, nec ex aliqua parte puritas ejus debet maculari.'

EPH 4:30 Multiple spaces in '4.30··Et nolite contristare.··Per inobedientiam, Spiritum sanctum,··id est prædicatorem veritatis, quod est Spiritum sanctum contristare quantum ad vos. Quod non debetis in quo vos quasi cera signati estis ejus imagine vobis relicta; vel estis signati, id est discreti a malis.'

EPH 4:31 Multiple spaces in '4.31··Omnis amaritudo.··Hæc etiamsi fiant accedentibus causis, tamen temperanda sunt. Blasphemia.··Blasphemia est per quam de ipso Deo falsa dicuntur. Et ideo pejus est blasphemare quam pejerare, quia pejerando falsæ rei adhibetur testis Deus; blasphemando autem de ipso Deo falsa dicuntur.'

EPH 5:2 Multiple spaces in '5.2··In odorem suavitatis.··Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.'

EPH 5:5 Multiple spaces in '5.5··Avarus.··Avaritiam idololatriæ æquat, quia illum avarum significat cujus Deus nummus est, vel quia res Dei quas Deus vult servire indigentibus usurpat sibi et recondit, et Deo præfert sicut idololatria Dei honorificentiam.'

EPH 5:6 Multiple spaces in '5.6··Inanibus verbis.··Omnes eorum rationes sunt inania verba, fructu vacua, ad supplicia trahentia.'

EPH 5:9 Multiple spaces in '5.9··Fructus enim,··etc. Hujusmodi autem opera sunt fructus et opus lucis. Et justitia,··etc. Justitia et veritas sunt partes bonitatis. Et est sensus: In omni bonitate et justitia et veritate.··Id est, justa et vera convenienter loquamini.'

EPH 5:11 Multiple spaces in '5.11··Redarguite.··Animo leni, ut alibi ait Apostolus. Hoc videlicet agite, ut foris terribiliter, personet increpatio, et intus lenitatis teneatur dilectio. Duo conjungit, ut, scilicet, non communicent consentiendo et redarguant. His enim duobus modis non te maculat malus, si non consentis, et si redarguis. Utrumque autem complexus est Apostolus, dicens: Nolite communicare,··etc., id est nolite consentire, laudare et approbare. Et quia parum est non consentire, addit: Magis autem redarguite,··id est reprehendite, corripite, cœrcete. Et est sensus: Non sitis consentientes malis approbando ea, neque negligentes arguendo, neque superbientes insultanter arguendo.'

EPH 5:13 Multiple spaces in '5.13··Omnia autem.··Quasi: Etsi turpe sit dicere ea quæ ipsi faciunt, tamen redarguenda sunt, quia sic manifestantur sæpe per confessionem et pœnitentiam: et ideo arguendum est, quia quod sic manifestatur, vertitur in lumen; vel illi mali manifestantur sibiipsis quod mali sunt, et ideo arguendi, quia sic incipiunt esse lumen. Omne enim quod manifestantur.··Id est malus, cum sibi innotescit esse malus, fit lumen. Lumen est.··Id est per pœnitentiam incipit converti in bonum.'

EPH 5:14 Multiple spaces in '5.14··Surge.··Per confessionem. Et exsurge.··Per satisfactionem.'

EPH 5:16 Multiple spaces in '5.16··Redimentes tempus.··Id est, quod minus fecistis in uno tempore, restituite in alio, dimidiantes dies quos impii non dimidiant. Alii enim dimidiant, alii implent dies, alii nec incipiunt; id est, alii moriuntur in Ægypto, alii in deserto, alii in terra sancta. Nec mirum si minus fecistis, quoniam dies mali sunt, nec possunt omnia agi pro libitu.'

EPH 5:21 Multiple spaces in '5.21··Subjecti invicem.··Non solum auditores prælatis, sed etiam prælati subditis, in charitate eis serviendo et humiliter curam gerendo. Nam etsi dignitas majorum est, administratoria tamen est; unde Apostolus: Omnium me servum feci I Cor. 9.. Est ergo majorum (salva tamen dignitate) servire, sicut minorum est humiliter obedire; hæc autem tam majorum quam minorum ordinata subjectio, debet esse in casto timore Christi, qui humilitatem mandavit.'

EPH 5:22 Multiple spaces in '5.22··Mulieres.··Hucusque communiter de moribus egit, nunc quædam singulis ordinibus suadet.'

EPH 5:27 Multiple spaces in '5.27··Non habentem maculam,··etc. Quia per actionem bonam munda est a macula, et per spem tensa ad superna: proinde vestis ejus in monte tanquam nix dealbata effulsit, quæ significabat. Ecclesiam omni macula peccati mundatam, quæ per Christi in ligno crucis extensionem extensa est a ruga, et desiderio ad cœlestia. Non habentem nunc maculam, aut rugam, sed ut sit sancta,··hic per bona opera, et immaculata,··in abstinentia mali. Vel hoc erit in futuro, erit enim tunc Ecclesia sancta per gloriam, immaculata per corruptionis remotionem. Sicut Christus fudit sanguinem, ut lavaret maculam Ecclesiæ, et extendit se in cruce, ut tolleret rugam, sic et viri, si opus est, debent mori pro salvandis uxoribus, et verbo vitæ eas instruere, ut exhibeant cas Deo.'

EPH 5:29 Multiple spaces in '5.29··Nemo enim unquam.··Qui ergo mavult esse sine corpore, non corpus, sed corruptiones et pondus ejus odit. Sicut et Christus Ecclesiam.··Ita faciat vir de uxore, quæ est caro ejus: quia sic et Christus nutrit Ecclesiam cibo corporis sui, et fovet spiritualibus indumentis præceptorum, virtutum et bonorum operum.'

EPH 5:32 Multiple spaces in '5.32··Sacramentum hoc magnum.··Ne aliquis putaret in viro esse et uxore, secundum utriusque naturalis sexus copulationem, corporalemque mixtionem, addit: Ego dico in Christo,··etc., secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia, accipitur quod dictum est: Non jam duo, sed una caro sunt, et quomodo sponsus et sponsa dicuntur, sic caput et corpus. Sive ergo dicatur caput et corpus, sive sponsus et sponsa, unum intelligite. Fit enim ex duobus quasi una quædam persona, scilicet ex capite et corpore, ex sponso et sponsa: quam unitatem miram et excellentem commendat Isaias, in quo Christus loquens, ait: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Hujus spiritualis unitatis sacramentum fuit illud quod in Genesi de unione conjugii ad litteram dicitur'

EPH 6:2 Multiple spaces in '6.2··Primum.··Scilicet inter mandata quæ sunt ad hominem in secunda tabula. Ad duo namque præcepta charitatis Dei et proximi pertinet Decalogus. Ad primum præceptum Dei tres chordæ pertinent, id est, tria mandata, quia Deus Trinitas est. Ad alterum vero præceptum, scilicet proximi, septem chordæ, id est septem mandata. Et illa tria ad Deum pertinentia sunt in prima tabula. Et alia septem ad proximum, in secunda tabula scripta erant. Inter quæ hoc merito primum est, quia, sicut Deus principaliter principium est hominis, sic pater secundario. Cujus mandati additur promissio quod non in aliis est.'

EPH 6:5 Multiple spaces in '6.5··Servi, obedite.··Servitus cœpit ex peccato; prima enim servitutis causa peccatum est, ut nomo homini conditionis vinculo subderetur, quod non fuit nisi Deo judicante, apud quem non est iniquitas, et novit diversas pœnas meritis distribuere delinquentium. In simplicitate.··Liberam facit servitutem; non timore subdolo, sed fideli dilectione, donec transeat iniquitas, et omnis evacuetur potestas.'

EPH 6:10 Multiple spaces in '6.10··De cætero.··Post specialia præcepta quibus admonuit singulos ordines, in communi nunc admonet omnes; quasi: Huc usque vos juvi verbo et opere; deinceps, in futuro, in reliquo tempore, fide et dilectione.'

EPH 6:12 Multiple spaces in '6.12··Mundi rectores.··Non ideo sic appellantur, quia regunt mundum, qui constat ex cœlo et terra; sed mundum peccatores dicit, de quo Joannes: Et mundus eum non cognovit Joan. 1.. Talem mundum illi regunt, contra quos habemus perpetuas inimicitias: quia et quod patimur homines importunos, illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus. Tenebrarum.··Ne putentur dæmones hunc visibilem mundum regere, subdit quid nomine mundi intellexerit: Tenebrarum harum,··id est peccatorum; quasi: Non dominantur dæmones mundo qui constat cœlo et terra, sed peccatoribus. Contra spiritalia.··Quasi: Timendi hostes quia spiritales et invisibiles, et quia nequam: et non pro parva re, sed pro cœlesti hæreditate tollenda pugnant. Ut cœlestia dicit virtutes, in quibus pugnam dæmonum patimur, vel spiritus nequam sunt in cœlestibus, id est in hoc inferiori ære. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus, equos possideamus.'

EPH 6:14 Multiple spaces in '6.14··Succincti lumbos vestros,··etc. Id est carnales concupiscentias cingulo castitatis frenantes non simulatorie, sed in veritate, vel per charitatem. Induti loricam justitiæ.··Recte lorica justitiæ comparatur, quia, sicut lorica multis circulis contexitur, ita justitia multis virtutibus constat. Aliter: Justitia loricæ potest comparari quia, sicut lorica pectus munit, ventrem stringit, femora protegit, ita justitia superfluas cogitationes quæ in pectore versari solent, repellit: ingluviem ventris stringit, luxuriam quoque opprimit.'

EPH 6:15 Multiple spaces in '6.15··Calceati.··Marcus dicit apostolos calceatos sandaliis, vel soleis, ut neque pes sit rectus, nec nudus ad terram, id est nec occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Pedes.··Id est affectiones sint munitæ virtutibus ne a vitiis pungantur, ut ita sint parati ad prædicandum Evangelium quod nuntiat pacem inter Deum et hominem; vel ut sint parati complere præcepta Evangelii.'

EPH 6:16 Multiple spaces in '6.16··Scutum fidei.··Fides est scutum, sub quo tuta est justitia, sicut sub munimine omnium virtutum, quod protenditur ante omnia arma et quod primo omnium impugnat diabolus.'

EPH 6:17 Multiple spaces in '6.17··Et galeam.··Galea est salus æterna, cujus memoria mentem obvolvit ne deficiat. Et gladium spiritus.··Verbum Dei est gladius bis acutus, docens de temporalibus et æternis. Illorum consolationem in Veteri, istorum perfectionem in Novo Testamento promittens. Quod enim temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii: quod vero in sempiternum ad aliam partem gladii pertinet. Nam et ideo duo Testamenta dicuntur, quia Vetus terrena promittit, Novum æterna. De hoc gladio Dominus ait: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium Matth. 10.. Iste gladius vere acutus est, quia eum quem fecit a mundo dividit.'

EPH 6:18 Multiple spaces in '6.18··In spiritu.··Orat in spiritu, qui munda conscientia et integra fide orat. In carne orat, qui polluta mente iterum peccat, non casu, sed de proposito.'

EPH 6:19 Multiple spaces in '6.19··In apertionem,··etc. Id est ut aperte possim reserare mysterium Evangelii, id est secreta incarnationis et passionis. Quasi: Ne pressura tribulationis ipsa formidine acumen doctrinæ obtundat.'

EPH 6:23 Multiple spaces in '6.23··Pax fratribus.··Pacem optat eis, quæ est janua dilectionis.'

PHP 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Philippenses sunt Macedones. Hi, accepto verbo veritatis, perstiterunt in fide, nec receperunt falsos apostolos. Hoc collaudat scribens eis a Roma de carcere per Epaphroditum. Paulus.··More solito salutationem præmittit; deinde gratias Deo agit pro eis, implorans eis majora bona, ut et in virtutibus crescentes ad perfectionem perveniant. Deinde patientiam in tribulationibus monet exemplo sui et Christi, postea ut caveant a versutiis pseudoapostolorum; tandem admonitionem moralem interserit, et prope finem de gratia, quam sibi Romam per Epaphroditum miserant, gaudere se dicit. Timotheus.··Hunc apponit, quia eum missurus erat ad illos: propter hoc eum quodammodo commendans, ut eadem quæ scribit ab eo recipiant. Servi.··Servos dixit, ut et ipsi pro Domino ferant dura. Christi.··Ut contra pseudo stent.'

PHP 1:3 Multiple spaces in '1.3··Gratias ago Deo meo.··Quasi dicat: Agite quæ agitis, quia talia sunt, unde Deum laudo.'

PHP 1:5 Multiple spaces in '1.5··Communicatione.··Per quam vestra communia fecistis, in Evangelio exaltando.'

PHP 1:6 Multiple spaces in '1.6··Confidens.··Quasi: Deprecor ut stetis, et confido hoc ipsum fieri a vobis quod precor, non autem aliud; sed videte ne frustra confidam. Perficiet.··Ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens.'

PHP 1:7 Multiple spaces in '1.7··Sicut est mihi.··Ita gratias ago, deprecor et confido, sicut justum est sentire,··id est ita velle. Et exponit causam, eo quod habeam vos in corde,··bonum vobis desidero, sive sim vinctus, sciens vos quoque vinctos, sive defendens Evangelium, quod et vos facitis.'

PHP 1:8 Multiple spaces in '1.8··Cupiam omnes vos,··etc. Id est intimo amore Christi, ut ab eo perfecte diligamini, vel eo affectu diligatis Deum et proximos, quo Christus qui animam posuit. Vel hoc refertur ad id quod supra dixit, se desiderare eos esse socios gaudii sui. Et determinat quomodo, scilicet amore Christi, non humano, ut participes habeat in Deo.'

PHP 1:10 Multiple spaces in '1.10··Ut probetis potiora.··Id est, ut crescat charitas vestra in scientia, ut probare et discernere sciatis non solum quæ sunt mala et bona, sed etiam inter bona quæ sint potiora, ut post probationem sitis sinceri in vobis, sine operibus corruptionis, et quantum ad proximum, sine offensione.'

PHP 1:11 Multiple spaces in '1.11··Repleti fructu,··etc. Id est mercede justitiæ, adeo ut sitis gloria et laus Dei, ut pro vobis dicatur. Mirabilis Deus in sanctis suis Psal. 67..'

PHP 1:12 Multiple spaces in '1.12··Scire autem volo,··etc. Hactenus communiter locutus est, inde ponit specialiter quæ tolerantiam suadeant, scilicet, Pro vobis gratias ago: Confido. Vos autem volo scire,··etc., quasi dicat: Cum ita sitis perfecti, perseverate et cavete, ne tribulationes instantes hanc vestram diminuant perfectionem, sed exemplum mei respicite.'

PHP 1:13 Multiple spaces in '1.13··Ut vincula,··etc. Quia namque patienter quælibet mala sustineo, patet non esse scelus falsitatis quam in me justa vindicta percellat, sed quamdam veritatis virtutem quam sustinendi fortitudo magnificat.'

PHP 1:14 Multiple spaces in '1.14··Auderent,··etc. Constantia enim ejus multos ita animavit, ut non timerent evangelizare.'

PHP 1:17 Multiple spaces in '1.17··Quidam autem,··etc. Convicti in contentione a me, prædicant secundum quod eos convici debere prædicare. Ex contentione.··Ex privato odio, quod aliquando mecum contulerunt, et confutati sunt. Et ne viderentur correcti, addit: Non puro animo.'

PHP 1:18 Multiple spaces in '1.18··Quid enim?··Non prohibet mercenarios, sed permittit, quia et ipsi utiles sunt ad aliqua. Sed et gaudebo.··Ideo gaudeo de malis meis, vel de profectu Evangelii, quia inde mihi salus.'

PHP 1:21 Multiple spaces in '1.21··Mihi autem vivere Christus est,··etc. Quasi diceret: Merito Christum magnifico sive vita, sive morte, quia Christus mihi vivere,··id est mihi vita hic per fidem et spem, et in futuro per speciem. Pro hac vita mortale corpus tradidit, ut ipsum immortale in æternum recipiat, unde et subdit et mori lucrum.'

PHP 1:22 Multiple spaces in '1.22··Quod si vivere,··etc. Christus est mihi vivere, ut eum magnificem. Quod si est, tunc nescio quid eligam, mori, an vivere. Quasi: Nisi hic fructus esset, non dubium quin mori eligerem ut Christum haberem præmium: et ideo, ne dubitetis mori pro Christo.'

PHP 1:24 Multiple spaces in '1.24··Permanere autem,··etc. Ecce quod non sibi melius, sed quod multis expedit, eligit, propter charitatem, quæ præ omnibus eligenda est.'

PHP 1:25 Multiple spaces in '1.25··Et gaudium fidei,··etc. Id est: Ut de fide vestra gaudeamus, vel ut vos de fide gaudeatis in ea proficientes. Quod non est nisi ubi est munda conscientia.'

PHP 1:28 Multiple spaces in '1.28··Et hoc a Deo,··etc. Etiam quod patimini non a vobis est, sed a Deo: quia pro merito Christi qui Patri obedivit, hæc inter alias gratias data est vobis.'

PHP 1:29 Multiple spaces in '1.29··Non solum,··etc. Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum.'

PHP 1:30 Multiple spaces in '1.30··Quale et vidistis in me.··Quando nudus verberatus sum pro muliere pythonissa a qua spiritum malignum exclusi, quæ magnum quæstum præstabat dominis suis.'

PHP 2:1 Multiple spaces in '2.1··Si qua consolatio,··etc. Si vultis habere consolationem in rebus Christi, id est in remissione peccatorum et in aliis donis; vel: si consolari me vultis, si quod solatium charitatis est vobis, id est si vultis ut charitas ecclesiarum quæ orant et bona agunt pro fratribus, sit vobis solatium et confortatio in adversitatibus vestris. Si qua societas spiritus.··Propter hanc societatem illi in quos primitus venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti. Si qua viscera.··Id est si affectum pietatis habetis erga me. Non dico ipsam miserationem, id est exhibitionem misericordiæ. Si ista, inquam, vultis vobis prodesse, implete gaudium meum,··id est estote humiles, unanimes,··quod eritis si habueritis idem sapere, etc.'

PHP 2:3 Multiple spaces in '2.3··Nihil per contentionem.··Nota contentiones fuisse inter eos. Superiores,··etc. Vere hoc existimandum, quia potest esse in alio aliquid occultum, quo superior sit, etiam si bonum nostrum, quo videmur superiores esse, non sit occultum.'

PHP 2:4 Multiple spaces in '2.4··Non quæ sua sunt.··Hic docet quomodo vitent contentionem et inanem gloriam, et quomodo arbitrentur alios superiores, scilicet si consideraverint non sua bona, sed aliorum.'

PHP 2:5 Multiple spaces in '2.5··Hoc enim sentite,··etc. Quasi dicat: Unusquisque non quærat suum commodum, sed aliorum, sicut Christus. Ad patientiam et humilitatem vos invito. Hoc enim debetis in vobis sentire quod in Christo fuit. Sicut Christus non quæsivit sua, sed nostra, ita nos invicem onera nostra portemus.'

PHP 2:6 Multiple spaces in '2.6··Qui cum in forma.··Præmittit alta de Christo, ut hi in quibus est locus abjectionis non dedignentur humiliari. Non rapinam.··Usurpando quod suum non esset, ut diabolus et primus homo. Vel, non est arbitratus se æqualem Deo esse secundum humanitatem, quod esset rapinam facere, id est, non suum præsumere. Sed semetipsum.··Ostensa altitudine, subdit de humilitate. Aug., Ench. c. 35 et 36. Exinanivit autem se formam servi accipiens, etc., usque ad factum est ut homo Christus nullum posset habere peccatum. Formam servi.··Non formam Dei amittens: forma servi accessit, non forma Dei abscessit: Exinanivit.··Exinanire est ab invisibilitatis suæ magnitudine se visibilem demonstrare.'

PHP 2:7 Multiple spaces in '2.7··Factus.··Secundum formam servi, qui erat infectus secundum formam Dei et etiam suo Habitu.··Id est conversatione.'

PHP 2:8 Multiple spaces in '2.8··Humiliavit,··etc. CHRYS. Sponte Filius Patri obedivit, non quasi in servilem, etc., usque ad quod omnium maxime Patrem honoravit.'

PHP 2:9 Multiple spaces in '2.9··Propter quod.··Ostensa humilitate Christi quæ maxime in passione apparuit; nunc de claritate ejus, et quod et quantum humilitas mereatur ostendit.'

PHP 2:10 Multiple spaces in '2.10··Ut in nomine.··Hic aperit cui datum sit nomen Dei, cui omnis creatura flectit genu, id est Deo. Sed forte diceretur, quod homo adoptione Deus esset, et sic Christus ex parte verus Deus, quod ex parte adoptivus erit. Adoptivo autem Deo non flectit genu creatura, sed vero. Constat autem Christum verum Deum esse, cui flectitur genu, non adoptivum.'

PHP 2:11 Multiple spaces in '2.11··Quia Dominus,··etc. Quod hic quidam negant, dicentes: Quomodo potest fieri, ut homo sit in gloria Dei Patris? sed si adoptivus sit, homo Deus in gloria Dei Patris esse non potest.'

PHP 2:13 Multiple spaces in '2.13··Deus enim.··Nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adjutorium quale primo homini dedit: sine quo non possunt perseverare si velint, sed in eis etiam operatur et velle, ut quoniam non perseverabunt nisi et possint et velint, perseverandi eis et possibilitas et voluntas divinæ gratiæ largitate donetur. Tantum quippe Spiritu sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint quia sic volunt: ideo sic velint, quia Deus operatur ut velint.'

PHP 2:14 Multiple spaces in '2.14··Omnia autem.··Adjungit patientiam humilitati.'

PHP 2:15 Multiple spaces in '2.15··Nationis pravæ,··etc. Id est malorum, qui rectum ordinem depravant et pervertunt. Qui dicuntur natio, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto. Sicut luminaria.··Bene sanctos luminaribus comparat. Sicut enim stellas cœli non exstinguit nox, sic mentes fidelium adhærentes cœlo sacræ Scripturæ non obscurat mundana iniquitas.'

PHP 2:20 Multiple spaces in '2.20··Neminem enim,··etc. Hoc tempore multi cum Apostolo mercenarii, filii vero vel pastores nulli nisi Timotheus.'

PHP 2:21 Multiple spaces in '2.21··Omnes,··etc. Hi sunt mercenarii, qui sunt tolerandi, quia eadem habent in ore, quæ et pastores, qui utique sunt diligendi. Fures vero qui falsa prædicant, et latrones qui occidunt, sunt cavendi.'

PHP 3:1 Multiple spaces in '3.1··De cætero.··Quasi: Huc usque instruxi vos quomodo debeatis stare in bello contra tribulationes, de cætero pseudoapostolos, ne legalia ab eis recipiatis moneo, sed fidem Christi solam sufficere credatis. De sinceritate fidei incipit. Scribere.··Ut diutius maneat scriptura quam prolatio.'

PHP 3:3 Multiple spaces in '3.3··Nos enim,··etc. Id est: Nos habemus circumcisionem: hoc voluit dicere Apostolus: Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Qui Spiritu Dei,··vel, Deo,··etc. Notat Spiritum Domini cui latria exhibetur, sed ea servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, quæ Græce dicitur dulia. Et non in carne fiduciam.··Carne servit qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro per bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo.'

PHP 3:4 Multiple spaces in '3.4··Quanquam et ego,··etc. Ne videatur Apostolus contemnere in aliis quod non habet, et non posse fidere in carne, subdit: Quanquam,··etc.'

PHP 3:5 Multiple spaces in '3.5··De tribu Benjamin.··Tribus Benjamin adhæsit Judæ, non recedens a templo, quando facta est separatio in servo Salomonis. Tunc enim tribus Juda quæ erat regia, et tribus Benjamin, et tribus Levi quæ erat sacerdotalis, remanserunt simul, non recedentes a Jerusalem et a templo.'

PHP 3:7 Multiple spaces in '3.7··Propter Christum.··Ne adventum Christi ostenderem, vel nondum factum, vel esse superfluum. Inania enim erant hæc omnia impedimenta, ne accederetur ad gratiam.'

PHP 3:8 Multiple spaces in '3.8··Verumtamen existimo.··Non solum propter Christum habendum ita arbitratus sum, sed etiamsi ipsum non possem assequi. Propter hoc solum, scilicet propter scientiam quam de Jesu habemus, præeminentem,··cæteris scientiis. Ut stercora.··Quasi: Non tantum detrimenta bonorum, sed quæ inquinant jam observantem: et hoc ideo, ut in futuro Christum habeant præmium: et hic sim in illo membrum: quod aliter nequit fieri nisi illa æstimem ut stercora.'

PHP 3:9 Multiple spaces in '3.9··Meam justitiam,··etc. Si ex lege est justitia, quomodo tua? Nunquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit et imposuit. Deus te legi suæ obtemperare præcepit. Sed et tua est, quia de lege præsumis tua voluntate te legem posse implere æstimans. CHRYS. Recte dixit: Non habens meam justitiam,··etc., usque ad quæ ex nostro studio profecta sunt. Sed illam,··etc. AUG. Quæ impetrat a Deo, quæ tollit timorem, etc., usque ad omnino tollenda est secundum umbram legalium figurarum. Justitia in fide.··Justitia scilicet est ens in fide, et sicut ex fide nata est, ita existere non habet nisi in fide.'

PHP 3:10 Multiple spaces in '3.10··Ad cognoscendum.··Subdit commendationem fidei, per multa quæ facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte, qui hic creditur. Et habere resurrectionem, quæ nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis Christi Et in hac vita habere societatem in patiendo: nisi enim per fidem, nemo tanta pateretur; et configurationem mortis, id est ut moriamur, sicut ipse, si opus est.'

PHP 3:11 Multiple spaces in '3.11··Occurram.··Deo tribuens quæ mihi tribuit, per hoc venturus ad resurrectionem. Vel, occurram Christo in judicio quod sanctorum est tantum, veniens prius ad resurrectionem veram et gloriosam, quæ non est inter mortuos, sed longe ex mortuis: quia licet omnes resurgant in die judicii, soli tamen justi gloriose immutabuntur, et occurrent Domino in æra deportati ab angelis. Impii vero manebunt in terra quousque percipiant terribilem sententiam judicis. Non quod jam acceperim.··Hoc dicit de se, ne illi quos laudat, ut homines extollantur, sed laborem adderent, ut ipse facit qui tantus est. Sequor autem,··etc. Non passibus corporis, sed mentis affectibus et vitæ moribus, ut possim esse perfectus justitiæ possessor: qui recto itinere de die in diem spirituali renovatione proficiens, jam perfectus sum ejusdem justitiæ viator. Perfectus enim erat viator, sed nondum ipsius itineris perfectione perventor. Si quo modo comprehendam.··Hoc dicit quia difficile est. Et ne videatur superfluum tot pati, cum fidem et alia bona habeat, subdit: Merito pro illa gloria tantum laboro, quia Non dico quod jam acceperim aliquid: quia si quid gloriæ accepi, nihil est ad comparationem futuræ. Aut si quid accepi, ut de cognitione Christi, non dico quod in illa perfectus sim.··Et si ita de me. quid me qui de aliis?'

PHP 3:13 Multiple spaces in '3.13··Quæ quidem retro.··Priora acta non quia mala, sed parva ad meritum, sed ad potiora extensus, ut semper proficiat in melius.'

PHP 3:14 Multiple spaces in '3.14··Persequor.··Eo usque donec veniam ad destinatum bonum. Supernæ vocationis.··Id est æternæ vitæ, ad quam vocat Deus, et ideo digna res est, etc.'

PHP 3:15 Multiple spaces in '3.15··Perfecti sumus.··Sciendum quod justitia qua justus ex fide vivit vera justitia est, quæ licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitæ capacitate perfecta dicatur, parva tamen est ad illam magnam, quam cepit æqualitas angelorum: quam qui nondum habebat, et propter illam quæ jam inerat, perfectum, et propter istam quæ adhuc deerat imperfectum se esse dicebat. At minor ista justitia facit meritum, major illa præmium. Ideo qui istam non sequitur, illam non assequitur. Et si quid aliter sapitis.··Id est, si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, etiam hoc donum Dei esse sciatis, quia hoc revelabit vobis. Sed ne qua inde præsumptio oriretur, subdit: ad quod pervenimus ut idem sapiamus: hoc est non extra regulam disciplinæ sapere, sed quod commune sit et modestum in veritate evangelica. Verumtamen ad.··Modo imperfecti sumus, modo aliter sapimus, sed tamen necesse est, ut omnes idem de illo sapiamus, ad quod pervenimus fide et scientia, et in eadem permaneamus regula.··Id est, opere compleamus.'

PHP 3:18 Multiple spaces in '3.18··Inimicos crucis.··Qui carnis observantias inducunt, crucem superfluam asserunt.'

PHP 3:19 Multiple spaces in '3.19··Quorum deus venter est.··Quasi in esca salus, ut deus sit venter, et gloriantur in pudendis circumcicis, quod est terrena sapere, et quidquid faciunt, pro ventre faciunt. Vel escas quæ ventris sunt, faciunt deum: dum eas justificare homines dicunt, et gloria eorum in talibus est, unde confundi et erubescere possunt, dum per temporalia se justificari dicunt. Itaque gloria eorum temporalis perducet eos ad confusionem æternam.'

PHP 3:20 Multiple spaces in '3.20··Nostra conversatio.··Id est vivendo et intelligendo simus similes angelis. Unde etiam, id est, præter commoda quæ jam habemus, etiam Dominum exspectamus.'

PHP 4:1 Multiple spaces in '4.1··Gaudium, et consolatio.··Id est per quos in præsenti lætificor et in futuro coronabor. Discipulis enim in agone victoribus, dignus erit corona magister.'

PHP 4:2 Multiple spaces in '4.2··Evodiam rogo,··etc. Omnes moneo, sed specialiter Evodiam et Syntichen: quia hæ mulieres religiosæ prædicatores suscipere solebant.'

PHP 4:3 Multiple spaces in '4.3··Nomina.··Qui discreti sunt meritis diversas mansiones habebunt in æterna domo. Unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 14.. Libro vitæ.··Prædestinatio in qua omnes salvandi prædestinati sunt. Quasi: Nolite, o Philippenses, graviter ferre quod omnes vos in epistola mea sigillatim non nominavi, quia etsi in ea non estis scripti, in libro tamen vitæ continemini.'

PHP 4:4 Multiple spaces in '4.4··Gaudete,··etc. Lætatus in fide eorum et operibus, Apostolus ut alacriores sint, optat in hoc studio proficientes gaudere in Domino, et id iterat, ut se in eis vere gaudere ostendat.'

PHP 4:5 Multiple spaces in '4.5··Modestia.··Id est rectus modus, ut in Domino sit omne gaudium, et hoc per vos addiscant alii. Vel modestia nota sit omnibus fidelibus et infidelibus, ut imitentur ne possint reprehendere. Dominus prope est,··id est paratus dare quidquid opus est in spiritualibus vel temporalibus. De nulla re sitis solliciti et timidi. Sed petitiones de his quæ vultis impetrare.'

PHP 4:6 Multiple spaces in '4.6··Sed in omni oratione.··Oratio et obsecratio, communiter pro se vel aliis, de quibuslibet, at petitio de rebus nominatim necessariis fit. Innotescant.··Hæc notitia assiduitate fit, et vigilantia orationis. Tunc demum pax custodit corda in Christo. Hoc ideo dicit, quia qui cum Deo habet pacem, non timet mentem adversam. Apud Deum.··Vel angelis, qui Deo eas offerunt. Unde: Cum oraretis, orationem vestram obtuli apud Deum. Vel nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam.'

PHP 4:7 Multiple spaces in '4.7··Et pax Dei,··id est Deus qui est pax summa, quæ nec cogitari potest, et ideo extra eum nullo opus est. Exsuperat omnem sensum.··Nostrum, non eorum qui semper vident faciem Patris. Vel pax qua ipse Deus pacatus est, superat omnem sensum:··præter suum, quia nec nos sic possumus nosse, nec ulli angeli.'

PHP 4:8 Multiple spaces in '4.8··De cætero, fratres,··etc. Hactenus contra persecutores et contra pseudoprædicatores monuit. De cætero autem in conclusione, quæ ad perfectionem sunt exponit. Quæcunque justa.··Istud ad proximum. Sancta,··in propria vita; et ut minus dicatur, quæcunque sunt amabilia,··id est, amari digna, ut modestus incessus, humilis sermo et hujusmodi. Bonæ famæ.··AUG. Nobis vita nostra, aliis bona fama necessaria est. Proinde quisquis a flagitiorum criminibus vitam suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem famam, etiam in alios misericors est.'

PHP 4:10 Multiple spaces in '4.10··Gavisus,··etc. Hic commemorat, quod sibi sæpe necessaria miserant, unde alacritatem suam propensiorem factam ostendit quia in quo negligentes facti fuerant, adhibita solertia iterarunt, ut memores facti apostoli sui fructus emitterent in horreo cœlesti condendos. Aliquando,··etc. Aliquo tempore, quia non omni potuerunt. Refloruistis.··Ministrando mihi necessaria. Quæ ministratio dicitur flos, quia inde fructus vitæ æternæ provenit. Pro me.··Quia mihi prodest vestra compassio. Ne autem viderentur aliqua mala causa intermisisse addit: modo refloruistis,··sed ante eratis occupati et impediti aliquibus adversis.'

PHP 4:11 Multiple spaces in '4.11··Non quasi.··Non propter se, sed profectum eorum gaudet.'

PHP 4:12 Multiple spaces in '4.12··Scio et humiliari.··Qui penuria non frangitur, a gratiarum actione non retrahitur. Qui rerum temporalium desiderio non accenditur, scit humiliari, id est inopiam pati. Abundare.··Qui acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum vanæ gloriæ non intorquet, qui solus non possidet quod accepit, sed cum indigentibus misericorditer dividit, scit abundare. Qui acceptis alimentis non ad ingurgitationem ventris, nec plus carni tribuit quam necessitas petit, scit satiari. Qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro necessitate victus agit aliquid, unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire.'

PHP 4:17 Multiple spaces in '4.17··Non quia quæro.··Datum est res ipsa quæ datur, ut munus, cibus, potus et hujusmodi. Fructus autem opera bona, et recta voluntas datoris. Unde Dominus in Evangelio non ait simpliciter: Qui recipit justum vel prophetam,··sed addidit: in nomine justi vel prophetæ.··Suscipere enim prophetam vel justum, datum est. In nomine justi vel prophetæ hoc facere, fructus est. Eliam pavisse leguntur corvus et vidua. Sed per corvum qui non nomine justi, dato pascebatur, per viduam, fructu, quia sciebat quod hominem Dei pasceret. Sed fructum.··Id est bonam et rectam voluntatem bonæ operationi adjunctam. Non enim tam gaudet subventum esse suæ necessitati, quam illorum congratulatur fecunditati.'

PHP 4:18 Multiple spaces in '4.18··In odorem.··Quæ missa sunt a vobis placent Deo ut odor suavissimus. Comparantur etiam orationi quæ est incensum Dei. Unde dicitur: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis Luc. 11..'

PHP 4:19 Multiple spaces in '4.19··Impleat omne desiderium vestrum.··Non in terrenis, sed in gloria. Vel gloria Christi implentur desideria sanctorum, ut ipse Christus inde sit gloriosus.'

COL 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Colossenses, sicut et Laodicenses, sunt Asiani, et ipsi præventi erant a pseudoapostolis, nec ad hos accessit ipse Apostolus, sed eos per epistolam corrigit. Audierant enim verbum ab Archippo, qui et ministerium in eos accepit. Ergo Apostolus jam ligatus scribit eis ab Epheso per Tichicum diaconem, et Onesimum acolythum. Paulus.··Solito more salutationem præmittit. Qua præmissa de bonis eorum gratias agit, et fidem et dilectionem commendans orat, ut perficiantur in Christo, cujus beneficia et primatum secundum utramque naturam commendat; deinde sui ministerii dignitatem commemorans monet ne per prophetiam vel legis cæremonias seducti a Christo recedant; tandem omnes simul secundum sexus et ætates et conditiones moraliter instruit, et in fine Archippum commonet sollicitum fore suscepti ministerii. Apostolus,··etc. Nota omnibus dignitate recte hic apostolum se nominat, quia et his apostolus erat, quibus per discipulos suos prædicaverat.'

COL 1:3 Multiple spaces in '1.3··Gratias agimus.··Ostendit bona quæ receperunt, dum pro his gratias agit.'

COL 1:6 Multiple spaces in '1.6··Sicut,··etc. Id est, ita pure et vere, sicut per me et alios venit in universum mundum, et adhuc manet in eo, quasi dicat: Non minus vobis factum est, quam in aliis ecclesiis. Cum sit in mundo Evangelium, fructificat ibi per bona opera, et crescit augmento scientiæ, et numero fidelium. Non per hoc ii plus habent quam vos, sed ita hoc facit Deus, sicut est in vobis, et ideo nil debetis superaddere.'

COL 1:7 Multiple spaces in '1.7··Pro vobis,··etc. Quorum salutem desiderans, cœpit Archippum adjuvare.'

COL 1:8 Multiple spaces in '1.8··In Spiritu.··Quia pro spiritualibus, non pro carnalibus diligitis.'

COL 1:9 Multiple spaces in '1.9··Impleamini in omni.··Magnum est plene scire quid Deus velit, in omnibus rebus activæ vitæ et contemplativæ.'

COL 1:10 Multiple spaces in '1.10··In scientia.··Ut non ignorent fidei suæ speciem, id est rem speratam, unde firmi erunt.'

COL 1:11 Multiple spaces in '1.11··In omni virtute.··Vos dico confortati a Deo in omni virtute, castitate scilicet et cæteris. Quod bene potest ille qui est claritas Patris, id est Filius. Vel secundum quod claram cognitionem vobis dedit.'

COL 1:12 Multiple spaces in '1.12··Gratias agentes.··Jam incipit dicere quod lex non prodest, sed nocet, et Christus ad omnia bona sufficit: quod inde potest sciri, cum ipse et alii apostoli (qui in legalibus fuerant) eis dimissis ad Christum confugerunt: Quasi dicat: Pro vobis oramus nos, gratias agentes Deo, ideo quia nos dignos facit, quod nunquam lex potuit. Dignos nos fecit.··Non in lege, sed in lumine,··id est per Deum qui est lumen de lumine, cujus gratia illuminamur. Vel in lumine,··id est in clara cognitione, a quo devians cadit in tenebras. Sortis.··Voluntas Dei, in humano genere sors est apud quem non est iniquitas, sed omnia facit per justitiam, etsi occultam.'

COL 1:13 Multiple spaces in '1.13··Eripuit nos de potestate.··Id est de inferno, in quo tenebamur a diabolo: tam ex proprio quam ex delicto Adæ. Et transtulit,··etc. Quando attollens nos de imo tartari, induxit in cœlum cum unico Filio suo. Jam enim credentes, qui fixa mente devoti sunt, exeuntes de sæculo duce dexteræ Patris angelo inducuntur in cœlum. Regnum Filii.··De quo ipse dicit: Regnum meum non est de hoc mundo;··non ait: Non est hic, sed, non est hinc,··quia peregrinatur quidem in mundo, sed non est de mundo. Regno enim suo dicit, De mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo.··Erant de mundo, quando ad mundi principem pertinebant.'

COL 1:14 Multiple spaces in '1.14··Redemptionem.··Destructa potestate diaboli facultas libertatis nobis data est fuso illius sanguine, qui nullum habuit peccatum. Ut quia diabolus illos merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito pœna mortis affecit.'

COL 1:15 Multiple spaces in '1.15··Qui est imago.··Aliter imago regis est in nummo, aliter in filio. Nos sumus nummus, in quibus imago Dei Christus Filius. Nulla imago Dei debet coli, nisi illa quæ, hoc est quod ipse, nec ipsa pro illo, sed cum illo.'

COL 1:18 Multiple spaces in '1.18··Caput corporis Ecclesiæ.··Quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus. Et cum Ecclesia ab Abel cœpit, quomodo caput eorum? Bene, quia est principium Ecclesiæ, id est fundator. Qui est principium.··Ecclesiæ secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiæ, quia omnes justos, qui ab Abel usque ad ultimum justum generantur virtute divinitatis et misericordiæ suæ dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesiæ, quia super fidem humanitatis ejus fundata est. Et bene ipse est caput et principium, et rector, et fundator, quia ipse est primogenitus, etc. Primogenitus,··etc. Sicut natus est ante omnia de Deo, ut omnia crearet, sic homo primus resurgit, ut restauret, ut semper sit primus et princeps.'

COL 1:19 Multiple spaces in '1.19··Plenitudinem.··Quia omnia potest ex se; unde: Sicut Pater habet vitam in se, sic et Filius qui suscitat et vivificat quos vult,··sic ostenditur perfectus Deus esse.'

COL 1:20 Multiple spaces in '1.20··Per eum reconciliare.··Deo placuit per eum reconciliare, et ipse pacificavit non gratis, sed per sanguinem cœlestia et terrestria, unde patet homini introitus in cœlum. Omnia per eum facta, in ipso auctore vivunt.'

COL 1:21 Multiple spaces in '1.21··Alienati et inimici consilio ejus, quod idem valet, quia non receperunt quæ per Moysen mandavit Deus utpote devoti idolis suis.'

COL 1:22 Multiple spaces in '1.22··Reconciliavit in corpore.··Si mortalis et mortuus potuit reconciliare, jam immortalis potest omnia facere.'

COL 1:23 Multiple spaces in '1.23··Si tamen permanetis.··Ideo tot et tanta dixerat de Christo, ut ipsi ponant spem in eo solo, in quo omnia sunt; non alicui elementorum vel angelorum se subjiciendos putent: hic solus colendus est, et ad hunc non æstimandus est quisquam. In universa.··Quæ nova creatura modo est sub cœlo, adhuc tamen est peregrina, sed tamen veniet ad gloriam.'

COL 1:24 Multiple spaces in '1.24··Adimpleo.··Ea passionum quæ Christus sustinuit, vel quæ modo sustinere præcepit, quæ adhuc desunt adimpleo, id est paratus sum pati.'

COL 1:25 Multiple spaces in '1.25··Factus sum ego.··Ministrum Evangelii a Deo per Christum se factum dicit, ut ministerium a Deo cœptum, per idoneum servum impleatur, quod ignotum fuit a sæculis. Data est mihi.··Ut impleam quod Deus præordinavit de vobis, vos scilicet per incarnationem salvari. Hoc dicit, ne videatur salus non esse promissa gentibus. Vel, mihi data est in vobis,··tantum est enim quod a meis quæritur, quantum si a meipso.'

COL 1:28 Multiple spaces in '1.28··Corripientes.··Contradicentes corripimus et vincimus, et obedientes docemus. In omni sapientia.··Vera sapientia est, cum Christus agnoscitur. Ut exhibeamus,··etc. In quo.··Quasi dicat: Labori meo adjungit Deus miracula ad confirmationem.'

COL 2:1 Multiple spaces in '2.1··Volo,··etc. Sequitur: Pro vobis.··Non enim minus pro his quos non vidit, quam pro his quos vidit sollicitus fuit Apostolus.'

COL 2:2 Multiple spaces in '2.2··Instructi in charitate.··Quam Deus ad nos habuit, qui pro nobis Filium tradidit. In omnes divitias.··Id est copias intellectus pleni, ubi perfecte de humanis et divinis habeant intellectum, velut de anima et de supernis spiritibus. Aliter enim nemo ad cognitionem Dei ascendit. Dei Patris,··etc. Ut sciatis quod alia persona sit Pater a Filio, quamvis idem in substantia cum eo. Ad cognitionem si tenditis, ad Christum tantum recurrite, quia in eo sunt omnes copiæ, sed absconditæ, et ideo ne miremini si in Christo estis, et eas nondum invenistis, quia non omnibus patent, sed his qui petunt et pulsant.'

COL 2:4 Multiple spaces in '2.4··Hoc autem.··Non solum dico ut ad ea tendatis quæ nondum habetis, sed ut nemo decipiat, et ratione mundanarum rerum abstrahat a spe quæ est in Christo.'

COL 2:5 Multiple spaces in '2.5··Sed et spiritu.··Sanctis datum est in spiritu videre remota. Caveant ergo sibi quorum actus magistrum non latent. Gaudens.··Per hoc promptiores facit circa Evangelium, quia gaudere se dicit in dispositione conversationis eorum et fidei stabilitate, ut scientes unde placeant Deo in eo fierent firmiores.'

COL 2:7 Multiple spaces in '2.7··Radicati.··Minores in activa vita. Super alios ædificati in ipso.··Id est vos majores qui in contemplatione estis.'

COL 2:8 Multiple spaces in '2.8··Fallaciam.··Quod de lege pseudoprædicatores dicunt. Et inanem.··Quia in hac falsitate nulla utilitas, quod solet aliquando esse in falsis. Secundum elementa.··Illos tangit qui prudentius idola exponunt dicentes, Juno est ær, Neptunus mare; ideo cum diceret secundum philosophiam et inanem,··addit, secundum elementa mundi:··quasi admonens ne qualescunque adoratores simulacrorum, sed et quasi doctores et interpretatores signorum cavendos esse.'

COL 2:9 Multiple spaces in '2.9··Corporaliter.··Non quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est, quia in templo manufacto, non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est præfigurantibus signis. Corporaliter,··quia in Christi corpore quod sumpsit de virgine tanquam in templo habitat Deus, sed non ita in sanctis, quia ille caput in quo omnes sensus, insistit; quasi solus tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, de quibus non potest dici: Verbum caro factum est Joan. 1., nec quisquam illorum dicitur unigenitus Dei.'

COL 2:12 Multiple spaces in '2.12··Consepulti ei.··Id est ad similitudinem sepulturæ ejus baptizati. Per fidem operationis.··Id est credendo opera Dei. Exponit unum de operibus Dei, quod præcipue necesse est credere volentibus resurgere, scilicet quod Christum suscitavit Deus, et quod exemplo Christi suscitabit illos unde subdit: Qui suscitavit,··etc.'

COL 2:14 Multiple spaces in '2.14··Delens.··Non solum vobis gentibus Deus donavit, sed et nobis Judæis prævaricationes, quæ sunt ex lege, dimisit. Et hoc, Delens. Chirographum.··Dicit peccatum Adæ, quod tulit et fixit cruci, non autem solum alia: quia nisi hoc et alia tolleret, non liberaremur a morte et inferno. Dum innocens occiditur, peccatum crucifigitur. Decretum,··est sententia in cunctis hominibus adversa, qua dictum est: Morte moriemini,··etc. Affigens illud.··Ut jam cesset, cum omnia sacrificia in oblatione veri agni sint adimpleta.'

COL 2:15 Multiple spaces in '2.15··Exspolians principatus et potestates.··Auferendo Abraham, Isaac et cæteros justos. Traduxit,··longe ab hoc regno ad cœlum duxit. Confidenter.··Id est cum spe victoriæ. Triumphans,··id est expugnans illos in cruce, quod non est in abscondito, sed palam.··Si quis enim perfectionem Ecclesiæ respicit, aperte videtur victus antiquus hostis. Vel, principatus et potestates traduxit,··id est ab Ecclesia exterminavit. Triumphans illos in semetipso.··Morte sua. Uno quippe verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum erat (unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia vitæ detinebant), exstinxit: unde ergo accepit diabolus exterius potestatem Dominicæ carnis occidendæ, inde interior quæ nos tenebat potestas ejus occisa est.'

COL 2:17 Multiple spaces in '2.17··Quæ sunt umbra,··etc. Tunc fuerunt hujusmodi præcepta, quæ non servare peccatum erat, nunc testimonia et confirmatio veritatis. Ego Scriptura quæ tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum: et quæ tunc observabatur ad prænuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Corpus autem.··Id est, veritas hujus umbræ est Christi,··id est, ad Christum pertinet. Vel illa omnia sunt corpus Christi, id est significant corpus Christi, vel quod sumpsit de virgine, vel quod est Ecclesia.'

COL 2:18 Multiple spaces in '2.18··Volens.··Id est amans ea quæ non vidit. Vel, volens scilicet suadere quæ non vidit,··scilicet legis cæremonias quarum rationem ignorat. Inflatus.··Non aliud intelligit inflatus quam sensualitas capit.'

COL 2:19 Multiple spaces in '2.19··Constructum,··etc. In unum per conjunctionem, quia idem credunt, et eadem operantur. Et subministratum in subserviendo. Per nexus.··Id est per charitatem, sine qua membra non cohærent, nec invicem serviunt, nec vivunt. In augmentum Dei.··Augetur Deus redeuntibus, sicut comminuitur deserentibus.'

COL 2:20 Multiple spaces in '2.20··Si ergo mortui.··Hactenus monuit stantes ne seducerentur, nunc eos aggreditur, qui jam aliqua de lege servabant; quasi dicat: Vos videte ne seducamini, sed vos aliis dicite quare legem servatis? Elementa dicit creaturas hujus mundi. Si, inquit, cum fidem Christi accepistis, estis separati a peccato, et ab elementis mundi, id est ab abstinentia, et ab omni superstitione creaturarum mundi. Quid adhuc,··etc. Potest accipi cum Christo ac sicut Christus.'

COL 2:22 Multiple spaces in '2.22··Quæ omnia ipso usu,··etc. Si quis utitur eis Judaico ritu, ut ab his abstineat, illis utatur, credens inde justificari, ducunt in mortem. Ista dico jam existentia secundum præcepta et doctrinas hominum,··etc., non Dei: postquam enim veritas venit, jam non hæc Deus præcipit, sed Pharisæi et auctoritate hæc præcipiunt, et rationibus docent.'

COL 2:23 Multiple spaces in '2.23··In humilitate,··etc. Non intelligitur hic illa humilitas quæ est virtus, sed sicut ex Græco intelligitur, ea qua mens sentit humilia, id est utilia et terrena, id est dejectione animæ, et sunt: Non ad parcendum corpori.··Quia in illis observantiis multus labor est, qui est inanis, et non sunt: In honore Dei, cujus consilium, irritum dicitur, nec sanctorum, quorum fides destruitur et non sunt: Ad saturitatem carnis,··quia multa subtrahunt. In superstitione,··etc. Simulata est religio ut videantur vera quæ falsa sunt, quæ mentes in terra humiliat, ne erigantur ad superna; et obest corpori, cujus caput Christus: non in honore quia truncati capite Christo explentes sensum carnis. Sagina enim carnalis est sensus traditio humana, quia hoc dicit sufficere quod carnis tradit prudentia.'

COL 3:1 Multiple spaces in '3.1··Quæ sursum sunt.··Non loco, sed merito excellentiæ.'

COL 3:2 Multiple spaces in '3.2··Quæ sursum.··Spiritualia, quæ significabantur per carnales observantias, hæc sunt, gloria æterna et quæ ad eam ducunt.'

COL 3:3 Multiple spaces in '3.3··Vita vestra abscondita.··Hoc est, tempus vestrum nondum advenit, quia nondum venit æstas, id est Christi adventus, ubi discernentur arbores fructuosæ a sterilibus; sed tempus terrena amantium semper est paratum. Cum autem Christus apparuerit, hoc est tempus nostrum.'

COL 3:5 Multiple spaces in '3.5··Mortificate,··etc. Post rationes de plenitudine Christi, generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ne ad priorem consuetudinem redeant. Membra vestra.··Id est partes veteris hominis, vel membrorum concupiscentias. Fornicationem,··etc. Describit delicta quæ membra appellat, ut post acceptam veritatis rationem bonæ vitæ operam darent. Multum obest scire rationem veri, et non eam factis exsequi. Qui enim scit voluntatem Domini, et non facit, plagis vapulabit multis Luc. 12.. Et avaritiam.··Sub uno nomine duo pessima prohibet, idololatriam et avaritiam, quæ non est dispar malitia, quia radix omnium malorum, et pene uno explentur opere: quia sicut idololatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne solus nomen deitatis habeat, ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet quæ Deus omnibus fecit: utraque Deo inimica, quia negant Deo quæ ejus sunt.'

COL 3:7 Multiple spaces in '3.7··In quibus et vos ambulastis.··Hoc me morat ut se evasisse gaudeant et de cætero caveant.'

COL 3:8 Multiple spaces in '3.8··Nunc autem.··Supra vetuit graviora, nunc minora, ne hæc putentur non periculosa. Sunt qui non habent consuetudinem ebrietatis, qui aliquando inebriantur: sicut etiam sunt qui non habent consuetudinem mentiendi, et tamen aliquando mentiuntur, sic et in aliis fit. Prohibet ergo aliquando mentiri, et præcipue assidue mentiri.'

COL 3:10 Multiple spaces in '3.10··Qui renovatur.··Renovatio mentis dicitur secundum Deum, ut in epistola ad Ephesios legitur, vel secundum imaginem Dei,··ut hic legitur. Sed ideo secundum Deum ne secundum aliam creaturam fieri putetur.'

COL 3:14 Multiple spaces in '3.14··Charitatem.··Ipsa est enim eminentior via quæ supereminet scientiæ et omnibus præceptis. Hæc est vestis Domini inconsutilis desuper contexta. Inconsutilis ne aliquando dissutilis, quæ ad unum pervenit, quia charitas in unum omnes colligit.'

COL 3:15 Multiple spaces in '3.15··Pax.··Hæc est necessaria ad unitatem corporis, quam ipsa fecit. Pax Dei.··Potest pax dici quæ non habet charitatem; charitas vero semper secum habet pacem.'

COL 3:16 Multiple spaces in '3.16··Docentes et commonentes.··Hoc dicit, ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt.'

COL 3:17 Multiple spaces in '3.17··Omne quodcunque.··Quia præcepit supra Deum laudari in corde, nunc et in verbis et in factis nomen Dei laudari, et exaltari hortatur: ut sic verba nostra et opera careant reprehensione, ut magnificetur Dominus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli. Omnia.··Non solum quæ facitis in verbo vel opere, sed omnia, etiam cogitationes, et si qua sunt alia. Vel quidquid facitis, facite omne, id est perfectum, Deo attribuendo, et hoc est, facientes in nomine. Gratias agentes.··Tunc vere agimus gratias Deo per Christum, si modum præceptorum ejus custodiamus.'

COL 3:21 Multiple spaces in '3.21··Patres.··Modestos præcipit patres esse filiis, ne coarctati ab illis, delinquant in illos, et Deum offendant. Ira enim inconsiderata res est, ita ut aliquando nec sibi parcat qui irascitur.'

COL 3:23 Multiple spaces in '3.23··Ex animo operamini sicut Domino.··Eam Deus innocentiam probat, qua homo non metu pœnæ fit innocens, sed amore justitiæ: nam qui timore non peccat, quamvis non noceat aliis, sibi tamen plurimum nocet. Simulata æquitas non est æquitas, sed duplicatum peccatum. In quo est iniquitas et simulatio.'

COL 4:3 Multiple spaces in '4.3··Ostium.··Id est os meum faciat apertum: quod ad hoc datum est, ut inde prodeat verbum. Apertum est, quando multa et magna dicit.'

COL 4:5 Multiple spaces in '4.5··Tempus redimentes.··Id est opportunitatem prædicandi eis, aliquibus modis, præparantes.'

COL 4:8 Multiple spaces in '4.8··Ut cognoscat quæ circa vos sunt et consoletur corda vestra,··etc. Magis cavet qui se videt cognosci, quam qui se videt ignorari.'

COL 4:10 Multiple spaces in '4.10··Accepistis,··quod rediit ad me, et ideo si venerit.'

COL 4:16 Multiple spaces in '4.16··Facite ut et in,··etc. Ex hoc loco intelligimus, quod generales sunt instructiones Apostoli, et ad omnium hominum profectum scriptæ sunt epistolæ.'

COL 4:18 Multiple spaces in '4.18··Memores estote,··etc. Antequam salutationem ponat, præmittit exhortationem dicens: Memores,··etc.'

TH1 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Thessalonicenses sunt Macedones. Hi in Christo Jesu accepto verbo veritatis perstiterunt in fide, etiam in persecutione civium suorum. Præterea, nec receperunt falsos apostolos, nec ea quæ a falsis apostolis dicebantur. Hos collaudat Apostolus, scribens eis ab Athenis, per Tichicum diaconem, et Onesimum acolythum. Silvanus et Timotheus.··Nominibus illorum præscribitur salutatio, sed sensus et verba hujus epistolæ solius apostoli sunt.'

TH1 1:2 Multiple spaces in '1.2··Gratia vobis et pax.··De more suo salutationem præmittit, qua præmissa de bonis eorum gratias agit, commemorans non solum fidem et opera, sed etiam conversionis modum et malorum sustinentiam.'

TH1 1:3 Multiple spaces in '1.3··Ante Deum.··Inde ita certi ac si jam videatis, et ita eos animat.'

TH1 1:5 Multiple spaces in '1.5··In Spiritu sancto.··Quia per me recepistis dona Spiritus, non parce, sed in plenitudine. Quales fuerimus,··etc. Per hoc etiam quod nos passi sumus in exemplum vobis, patet quod Deus vos dilexit et elegit.'

TH1 2:1 Multiple spaces in '2.1··Quia non.··Hoc de illo scitis, quia non fuit in prosperitate sæculari, quæ inanis, sed in multa sollicitudine pro adversis: et propterea habuimus fiduciam non in nobis qui fragiles, sed in Domino.'

TH1 2:2 Multiple spaces in '2.2··In Philippis.··Pressuram quam hic commemorat, passus est propter spiritum pythonem, quem a puella ejecerat.'

TH1 2:3 Multiple spaces in '2.3··Exhortatio.··Hic contra pseudoapostolos videtur incipere commemorans de Evangelii veritate, deinde sua inter nos prudenti conversatione. In dolo.··Etiam veritas est in dolo quando non pro amore veritatis et utilitate auditorum prædicatur, sed ut gloria vel aliud lucrum acquiratur.'

TH1 2:4 Multiple spaces in '2.4··Non quasi hominibus placentes.··Hoc nisi ipse operetur in nobis, vitare nequimus. Quas enim vires nocendi habeat humanæ gloriæ amor non sentit, nisi qui ei bellum indixerit: quia si cuiquam facile est laudem non cupere, dum negatur, difficile est tamen ea non delectari cum offertur.'

TH1 2:5 Multiple spaces in '2.5··Neque.··In hoc tangit pseudoapostolos, qui se potius quam Dei doctrinam commendari volebant. Apostolus autem, qui gloriam non ad præsens, sed in futuro quærebat, se humilem faciebat, ut Dei prædicatio exaltaretur. In occasione.··Non dico in avaritiam, sed nec feci vel dixi, in quo esset occasio avaritiæ. Inde est. Deus testis,··qui novit cor: hoc enim non ita patet hominibus.'

TH1 2:7 Multiple spaces in '2.7··Possemus vobis,··etc. Intantum gravat pseudoapostolorum causam ut se abnuere dicat, cum liceret illi subsidia requirere ad comprimendum illos quibus nec facultas erat, nec pudor poscendi. Apostolicæ autem potestatis debitum vocat onus,··propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exigebant. Filios suos.··Alienos filios quandoque nutrit mulier pro mercede, non ex amore: proprios vero, ex dilectione.'

TH1 2:12 Multiple spaces in '2.12··Vocavit,··vocatione quæ est secundum propositum.'

TH1 2:13 Multiple spaces in '2.13··Ideo.··Quia vos vocavit, gratias agimus. Vocavit dico, quod inde apparet, quia vos cito et firmiter recepistis verbum etc. Auditus Dei.··Id est, quod audivimus a Deo, vel in quo auditur Deus. Sicut est verbum Dei.··Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.'

TH1 2:14 Multiple spaces in '2.14··Vos enim imitatores,··etc. Multa dixit contra pseudo: jam ne pro sua vel apostolorum tribulatione moveantur, hortatur.'

TH1 2:16 Multiple spaces in '2.16··Pervenit.··Ideo semper implent peccata, quia ira Dei pervenit ut excæcentur. Usque in finem.··Quia in fine sæculi convertentur Judæi nonnulli. Ore, aspectu,··etc. Os et aspectus cessabant, quia coram alloqui non poterat Apostolus; sed cor et sollicitudo non quiescit.'

TH1 2:18 Multiple spaces in '2.18··Sed impedivit.··Quod Deus impediri permiserit, ad majorem coronam istorum est, quia steterunt eo absente.'

TH1 2:19 Multiple spaces in '2.19··Quæ est,··etc. CHRYS. Quanti est hoc ardoris? Nunquam pater et mater si simul essent congressi, et suum miscuissent desiderium, potuissent ostendere suum desiderium ex æquo respondens Paulo. Magis, inquit, exsulto propter vos quam propter coronam. Cogita ergo quantum sit integram adesse Ecclesiam quæ a Paulo fuit plantata, et egit radices. Aut corona gloriæ.··Si modo gloria, quid apud verum judicem?'

TH1 3:2 Multiple spaces in '3.2··Ad confirmandos vos.··Propter hoc ipse venire desideraverat.'

TH1 3:6 Multiple spaces in '3.6··Sicut nos quoque vos: ideo.··Quia hæc annuntiavit, non pro ejus præsentia, consolati sumus.'

TH1 3:9 Multiple spaces in '3.9··Quam enim gratiarum,··etc. Nihil est enim tam dignum, quod sufficere possit ad compensationem acquisitæ salutis gentium.'

TH1 3:13 Multiple spaces in '3.13··Sine querela.··Ne vos de malis conqueramini, vel ita sitis innocentes, ne quis de vobis possit conqueri, et ut sitis etiam. In sanctitate.··Id est, virtutum consummatione per hoc exsistentes ante Deum, non ad aspectus hominum.'

TH1 4:1 Multiple spaces in '4.1··De cætero.··Hactenus patientiam perfectis in sua vel in illorum tribulatione suasit, nunc minoribus de munditia suadet, exhortans eos ad continentiam. Quemadmodum.··Audiendo et intelligendo a nobis,··id est a me et Silvano. Quomodo vos oporteat ambulare,··etc., sic et ambuletis,··recte conversando. Et placere Deo.··Ille placet Deo, qui fidem rectam quam habet, exsecutione virtutum et perfectæ operationis decorat. Sic et ambuletis.··Est ordo: rogamus ut ambuletis quemadmodum accepistis. Ut abundetis magis.··Hoc non mutatur in ordinatione litteræ.'

TH1 4:2 Multiple spaces in '4.2··Scitis enim quæ præcepta.··HIER. Sanctificatio ab omni incontinentia revocat Christianum, cui incontinenti non expedit sanctum Christi corpus attingere, maxime cum Moyses Judæos sanctificare volens, populum totum ab omni femina se continere præcepit, ut Dei potiri præsentia mererentur.'

TH1 4:4 Multiple spaces in '4.4··Vas suum.··Id est uxorem, possideat dominando ei, et hoc, In sanctificatione,··abstinendo in festis a coitu, Honore.··Non turpiter abutendo ea.'

TH1 4:8 Multiple spaces in '4.8··Qui etiam dedit,··etc. Ad hæc peragenda dedit vobis spiritum, ne ergo tantum adjutorem spernatis, qui in corpore subdito peccatis non habitat. Vel nobis apostolis, ut major esset auctoritas prædicandi et arguendi. Rogamus autem vos fratres,··etc. Non est prædictis legibus contraria exhortatio. Etenim accidebat, ut alii quidem liberaliter suppeditarent egentibus, alii vero propter eorum munificentiam, operari negligerent. Jure ergo et illos laudavit, et his dedit utile consilium.'

TH1 4:11 Multiple spaces in '4.11··Operam detis.··Quasi dicat: Difficile est dimittere consuetudinem, sed cogite vos. Et operemini manibus.··Opus agendum est, non otiandum: quia et honestum est, et quasi lux ad infideles, et non de iderabitis rem alterius, nedum rogetis vel tollatis.'

TH1 4:12 Multiple spaces in '4.12··Nolumus autem.··Post exhortationem de continentia, et post correctionem a curiositate, mortuos resurrecturos confirmat, et per Christi resurrectionem, et sua auctoritate.'

TH1 4:13 Multiple spaces in '4.13··Per Jesum adducet cum eo.··Semper euntes, eum sequendo venerunt ad somnum mortis, unde et in alia scribitur Epistola: Nos qui vivimus.'

TH1 4:14 Multiple spaces in '4.14··Eos.··Non solum eos qui vivi invenientur, sed et mortuos, de quibus dubitatis. Qui dormierunt.··Christum dicit mortuum, fideles dormientes, ut magis credant resurrectionem: Christum mortuum appellat, ut dum audivimus illum mortuum fuisse et resurrexisse, nos quoque speremus resurrecturos per virtutem divinitatis ejus.'

TH1 4:15 Multiple spaces in '4.15··Quoniam ipse Dominus.··In propria persona. In tuba Dei.··ANSELM. Hæc tuba omnes excitabit et inimicos terrebit, suos ad bellum invitabit, ut expugnent adversarios, et effugiant a facie Domini atque mittantur in gehennam. Et iterum sicut tuba quondam in festis convocabat populum Hebræorum: sic hæc tuba convocabit ad solemnitatem æternæ lætitiæ populum sanctorum Deo, inquit, jubente et voce archangeli atque tuba Dei sonante. Descendet.··Non humilis ut prius, sed jubens voce, vel sui ipsius vel archangeli, vel angelorum qua faciet resurgere mortuos quæ dicitur tuba, quia manifesta, vel quasi ad bellum, quæ erit Dei et Christi, cui Deus dabit efficaciam.'

TH1 4:16 Multiple spaces in '4.16··In nubibus.··Quia nubes suscipiet eos, ut Christum in ascensione suscepit, unde alius interpres dicit: Bajulis nubibus.'

TH1 5:1 Multiple spaces in '5.1··De temporibus.··Id est an æstate, an hieme, an die vel nocte. Et momentis.··Scilicet qua hora dici vel noctis venturus sit Christus.'

TH1 5:2 Multiple spaces in '5.2··Dies Domini.··Hic dies est hominum pro libitu suo, sed tunc erit dies Domini. Sicut fur.··Ita improvisus veniet malis tunc, quod et in obitu cujusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt, tunc omnia subripit: ut qui divitem se putabat, evigilans nihil inveniat. Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incœpit de temporibus ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur.'

TH1 5:3 Multiple spaces in '5.3··Cum enim dixerint.··Nam sicut in verbis Danielis invenitur: Regnabit Antichristus et ministri ejus tribus annis et dimidio, et interficientur ab illo Elias et Enoch, sicut et in Apocalypsi habetur: Et tunc erit talis tribulatio, qualis ante non fuit, nec post erit. Postea interficietur a Michæle cum maxima parte suorum.'

TH1 5:5 Multiple spaces in '5.5··Filii lucis.··Fides est lux quæ facit diem, id est habitum virtutum; econtra tenebræ sunt infidelitas, nox habitus vitiorum. Non sumus noctis neque tenebrarum,··etc. Id est, in præsentibus non torpeamus, sed vigilet mens attendens hæc caduca, et sobrie his utamur, non quasi bonis nostris sed ad sustentationem datis. Vere nos qui non sumus noctis non debemus dormire. Nam qui dormit, propter noctem dormit, id est vitia et peccata sua traxerunt eos ad hoc, ut obliti vitæ æternæ in istis requiescant, et qui ebrii sunt, his immoderate utendo; ex nocte vitiorum hoc habent. Induti loricam,··etc. Sicut lorica munit vitalia, ita fides et charitas nos contra appetitum terrenorum.'

TH1 5:13 Multiple spaces in '5.13··Ut habeatis illos.··Necessaria eis ministrando, et reverentiam dignitati exhibendo. Quid enim prodest honorem sine fructu habere? Sicut divitiæ negligentiam pariunt salutis, ita egestas dum satutari quærit, a justitia declinat. Ideo in alia epistola præcipit presbyteros duplici honore esse honorandos.'

TH1 5:15 Multiple spaces in '5.15··Malum pro malo.··Tunc malum pro malo redditur, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur. In omnes,··etc. Generaliter ad omnes. Sine intermissione.··Id est, semper juste vivite et æterna desiderate. Justus nunquam desinit orare, nisi desinat justus esse. Semper orat qui semper bene agit. Ipsum enim desiderium bonum, oratio est; et si continuum est desiderium, continua est oratio.'

TH1 5:18 Multiple spaces in '5.18··In Christo.··Est ostensa voluntas Dei, quia hæc fuerunt in Christo, in quo nihil Deo displicuit. Spiritum nolite.··Quia voluntas Dei est facere hæc omnia, vos majores qui habetis per Spiritum sanctum, donum intelligentiæ, nolite illud abscondere, quo merito et vos perderetis. Vos subditi prophetias illorum nolite spernere, tamen non omnia indiscrete accipiatis, sed probate,··id est ratione discutite, et quod bonum invenitur tenete. Spiritum nolite exstinguere,··id est: Si cui Spiritus sanctus ad aurem quid revelat, noli prohibere loqui quod sentit. Spiritum sanctum qui datus est nobis, non quantum in se, sed in nobis, exstinguimus, dum peccando fugamus.'

TH1 5:23 Multiple spaces in '5.23··Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia,··etc. Id est, ego ita prælatos et subditos moneo, ipse autem Deus est qui potest. Spiritus vester.··Ratio servetur integra, non consentiendo carni. Et Anima.··Id est, sensualitas servetur integra, serviendo rationi. Et corpus.··Ut nihil agatis ejus ministerio. Unde aliquis conqueratur. Aliquando inquinatur anima per cogitationem malam et est mundum tamen corpus. Ideoque spiritum integrum in homine dicit esse debere. Si autem mala vita, vel cogitatio intercedat, non erit spiritus. Spiritus et anima et corpus quibus homo constat, scilicet illud quo intelligimus, et illud quo vivimus et illud quo visibiles et contrectabiles sumus, quæ rursus duo dicuntur, quia sæpe anima cum spiritu nominatur. Sine querela.··Aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est. Aliud est esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit. Quia est quidam modus bonæ vitæ, de quo etiam in ista conversatione, justa querela esse non possit. In adventu.··Hoc est usque ad finem vitæ.'

TH1 5:24 Multiple spaces in '5.24··Fidelis.··Quasi dicat: Oro ut sanctificet, ut sanctificatos servet, nec inde dubitandum est, quia verus est in promissis, qui vocavit vos ad hoc ut sancti essetis.'

TH2 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Ad Thessalonicenses secundam scribit Epistolam Apostolus, et notum facit eis de temporibus novissimis, et de adversarii dejectione. Scribit hanc Epistolam ab Athenis per Titum diaconem et Onesimum acolythum.'

TH2 1:3 Multiple spaces in '1.3··Gratias agere,··etc. Hic gratias agit Deo de bonis eorum, ne forte de tanto bono quod ex Deo habebant, extollantur, tanquam a seipsis habentes. In invicem.··Ut scilicet, qui diligitur diligat alios, et mutuis obsequiis charitatem ostendat.'

TH2 1:5 Multiple spaces in '1.5··In exemplum justi,··etc. Si enim tam severe punit peccata in pœnitentibus, quid faciet induratis? Hoc dicit, ut intelligatur quod non parcit impiis qui non parcit justis. Justi: si tamen justum est,··quod constat esse. Non enim ponitur hic, si tamen,··pro dubitatione, sed pro affirmatione, unde alius interpres ait: Siquidem justus est,··etc.'

TH2 1:7 Multiple spaces in '1.7··In revelationem.··Incipit ostendere quam horribilis tribulatio illis, et quam jucunda requies istis futura est.'

TH2 1:8 Multiple spaces in '1.8··Domini Jesu.··Venientis in flamma ignis non quod sit flamma circumdatus, sed per effectum, quia inimicos exuret. His qui non noverunt Deum.··Nam alii sunt qui nesciunt legem.'

TH2 1:9 Multiple spaces in '1.9··Qui pœnas dabunt.··Id est sustinebunt. Dare enim aliquando ponitur pro sustinere, ita et hic. Et congrue, qui enim patitur, dat ei quem offendit, pœnas quasi gratas. In interitu æternas.··Quasi dicat: Semper sentient pœnas, non tamen semper deficient. Cum venerit glorificari,··etc. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in credentibus, severus autem apparebit in incredulos, cum eos pœnis æternis coarctabit. Et est horum verborum brevis sensus: Veniet punire malos, et glorificare bonos.'

TH2 1:10 Multiple spaces in '1.10··Quia testimonium.··Ideo vobis tribulatis dat requiem nobiscum, quia testimonium, id est quidquid diximus de illo die judicii, credidistis de gloria bonorum et pœna malorum.'

TH2 1:11 Multiple spaces in '1.11··In quo.··Ordo verborum talis est: In quo die oramus, ut dignetur,··id est dignos judicet: Semper oramus.··Vel in quo,··id est pro quo, vel cujus diei periculo vitando, semper orandum est. Opus fidei.··Id est, confessionem quæ proprie est opus fidei in virtute, ut a confessione nullo modo flecti possint. Vel, opus fidei, omne bonum quod fides exigit: et sine quibus fides mortua est. In virtute perseverantiæ, ut scilicet det vobis perseverantiam usque ad finem.'

TH2 2:1 Multiple spaces in '2.1··Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi,··etc. Hucusque dixit se eis gratias agere et orare, hic determinat de die judicii, obsecrans eos ne leviter et facile de adventu Domini quasi de prope imminenti opinionem recipiant vel terreantur.'

TH2 2:2 Multiple spaces in '2.2··Non cito moveamini.··Quasi dicat: Si moveamini; cito est, nihil enim vobis infertur quod diu duret. Neque per spiritum.··Id est, si malignus spiritus, quasi angelus lucis apparens in visione hoc vobis persuadeat. Vel, si quis dicat per Spiritum sanctum revelantem hoc se cognovisse quod dies judicii immineat, nolite credere. Neque per Epistolam.··Solent enim tergiversatores, ut fallant, sub nomine clari alicujus viri epistolam fingere, ut auctoritas nominis possit commendare quod per seipsum recipi non posset. Quasi instet dies Domini.··Non hoc ita dicit quin velit, ut habeant succinctos lumbos et lucernas ardentes in manibus, exspectantes quando revertatur Dominus a nuptiis.'

TH2 2:4 Multiple spaces in '2.4··In templo.··Vel, templum.··Nonnulli non ipsum principem tantum, sed universum corpus ejus, id est, ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso principe hoc loco intelligi volunt: rectiusque dici putant, sicut in Græco est, non in templo,··sed in templum Dei sedeat,··quasi ipse cum suis sit templum Dei, quod est Ecclesia. Sicut dicitur: Sedet in amicum, id est ut amicus.'

TH2 2:5 Multiple spaces in '2.5··Quoniam nisi venerit.··Occulte loquitur de destructione imperii Romani, ne irritaret eos ad persecutionem Ecclesiæ. Vel hoc dicit de spirituali imperio Romanæ Ecclesiæ, vel discessione a fide. Nisi venerit refuga primum.··Sic aliqui codices habent. Quod nulli dubium est de Antichristo eum dixisse, quem refugam vocat: utique a Domino Deo. Si enim hoc de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! Filius perditionis.··Antichristus, non per naturam, sed per imitationem.'

TH2 2:6 Multiple spaces in '2.6··Scitis.··Eos scire dicit quid detineat, nec aperte exponit, et ideo nos nescimus, nisi quod quidam suspicantur de Romano imperio dictum fuisse, donec tollatur, vel de medio fiat. Et ideo Apostolum non id aperte scribere voluisse, ne calumniam scilicet incurreret, quod Romano imperio male optaverit, cum speraretur æternum. Suo tempore.··Completa accessione ad Romanum imperium, et ad Romanæ Ecclesiæ obedientiam, aderit discessio ab utroque imperio: qua impleta aderit ille iniquus, impleto tempore misericordiæ quo plenitudo gentium intrat ad fidem: revelabitur discessio, et sic instabit dies Domini.'

TH2 2:7 Multiple spaces in '2.7··Nam mysterium,··etc. Jam in ipsis initiis accessionis invenitur iniquitas, sed mystica, id est pietatis nomine palliata, ut velint haberi ministri Christi cum sint pseudo. Diabolus occulte per Neronem et alios occidebat martyres, sicut per illum tunc aperte facturus est, occidendo Eliam et Enoch aliosque plurimos: et sunt Nero et alii umbra futuri Antichristi, sicut David et Abel Christi. Donec de medio fiat.··Id est, tollatur illa potestas Romani imperii de medio mundi: quia omnes undique Romam quasi ad caput confluebant. Vel, qui fidem tenet, teneat, donec ipsa refrigescat. Vel, qui detinet illum, id est accessio ad fidem, detineat, donec ipsa tollatur de medio. Vel, donec iniquitas, quæ modo est mystica, fiat de medio, id est quasi de communibus, ut non erubescat homo adulterari vel furari, sicut nec ambulare vel loqui. De medio fiat.··Scilicet discessio, id est manifeste appareat: et tunc jam revelata discessione a Deo vero, jam refrigerata charitate ex abundantia iniquitatis revelabitur, etc.'

TH2 2:8 Multiple spaces in '2.8··Spiritu oris sui.··Id est virtute Spiritus sancti, qui dicitur spiritus oris, quia ab eo procedit.'

TH2 2:9 Multiple spaces in '2.9··Mendacibus et in omni seductione.··Signa illa vocantur mendacia, vel quia non vera ut videntur, sed phantastica erunt. Vel si vera, Dei permissione ad mendacium trahent. Ideo mittet illis Deus.··AUG., lib. 20, de Civit. Dei, c. 19. Deus diabolum ista facere permittet, etc., usque ad alias injustissime judicatum.'

TH2 2:13 Multiple spaces in '2.13··Primitias in salutem.··Ut scilicet non in illo periculoso tempore ultimo, sed in primitiva Ecclesia crederemus in Christum, atque fidem confiteremur. Vel, nos apostolos primitias omnium credentium, quia apostoli primi crediderunt, et hoc in salutem omnium gentium.'

TH2 2:14 Multiple spaces in '2.14··In acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.··Vel, ut sitis acquisitio, in qua Deus glorificetur.'

TH2 2:16 Multiple spaces in '2.16··Et dedit consolationem.··Promittendo cœlorum regnum. In gratia.··Id est per gratiam quam dedit, speramus æterna. Vel hæc omnia dedit non merito nostro, sed in gratia sua.'

TH2 3:1 Multiple spaces in '3.1··De cætero, fratres, orate.··Orandum esse hortatur, ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere et transfundere per ora apostolorum in aures audientium, et ab auribus in corda, ut compescantur malorum seditiones.'

TH2 3:2 Multiple spaces in '3.2··Ut liberemur.··A pseudo, ne nostros seducant, vel nobis insidias tendant. Vel, liberemur ab importunis, id est infidelibus qui resistunt verbo Dei, nec stant in portu quietis. Et malis,··qui persequuntur infideles. Ideo dico liberemur,··quia nondum acceperunt omnes fidem per me qui accepturi sunt. Non enim omnium est fides.··Id est, nec vobis orantibus omnes sunt credituri, sed tantum præordinati in adoptionem filiorum.'

TH2 3:6 Multiple spaces in '3.6··Denuntiamus.··De curiosis incipit et otiosis, monens bonos ut eos corripiant.'

TH2 3:7 Multiple spaces in '3.7··Scitis quomodo oporteat nos imitari.··Et cum illi hæc non faciant, debetis vitare. Vel, non ambulant secundum traditionem. Scitis enim quomodo me habui, quod in illis non videtis, quasi dicat: Non est opus ut exponam vobis eam traditionem quia eam scitis, quod non inquieti fuerimus, ut ii qui aliena negotia curant, vagantes hac illac.'

TH2 3:9 Multiple spaces in '3.9··Sed ut nosmetipsos.··Notandum quia Apostolus non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis. Idonei enim magistri est quæ docet verbis, operibus explere.'

TH2 3:10 Multiple spaces in '3.10··Quoniam si quis non vult operari.··Dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc Apostolum præcepisse, alioquin si de opere corporali hoc diceret, in quo vel agricolæ vel opifices laborant, videretur sentire adversus Dominum, qui dicit in Evangelio: Nolite solliciti esse, quid manducetis Matth. 6., etc. Sed superflue conantur et sibi et cæteris caliginem obducere, ut quod utiliter charitas monet, non solum facere velint, sed nec intelligere, cum multis aliis locis epistolarum quid hic sentiat Apostolus apertissime doceat. Vult enim servos Dei corporaliter operari unde vivant ut non compellantur egestate necessaria petere. Nec est contra illud quod prædictum est: Nolite solliciti esse quid manducetis,··etc. Non enim hoc ideo dictum est, ut non procurent quantum necessitati sat est, unde honeste potuerunt, sed non ut ista intueantur, nec propter ista faciant quidquid Evangelii præconio facere jubentur.'

TH2 3:11 Multiple spaces in '3.11··Curiose agentes.··Hoc factum abhorret disciplina Dominica, eorum enim deus venter est, qui fœda cura necessaria sibi provident.'

TH2 3:13 Multiple spaces in '3.13··Nolite deficere.··Quia etsi operentur, possunt tamen nonnullis indigere. Et ideo monet, ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria præberent, hac occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo, sed hic qui, cum possit laborem ferre, otiose vult vitam agere.'

TI1 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Timotheum instruit et docet de ordinatione episcopatus, et diaconii, et omnis ecclesiasticæ disciplinæ, scribens ei a Laodicea per Tychichum diaconem.'

TI1 1:2 Multiple spaces in '1.2··Gratia, et misericordia, et pax a Deo Patre.··In hac salutatione tria ponit, quæ exoptat, cum in aliis tantum duo posuerit. Misericordia hic accipitur pro eo quod in aliis epistolis gratia dicitur, id est remissio peccatorum. Pax est tranquillitas animi, prælibatio æternæ pacis. Hæc communiter omnibus optari solet. Gratia vero quam hic addit, episcopis optatur, id est donatio Spiritus sancti, qua ministri Dei armantur.'

TI1 1:3 Multiple spaces in '1.3··Sicut rogavi.··Post salutationem prius de pseudo repellendis: incipit hic legem adhuc tenendam docentibus. Rogavi.··AMBR. Dicit rogavi,··ut affectum charitatis, et formam humilitatis ostenderet. Fabulis et genealogiis.··AUG., lib. II contra adversarios legis et Proph., c. 1. Hæreticus quidam inimicus legis et prophetarum, existimat Apostolum hoc loco divina eloquia fabulas appellasse, etc., usque ad quod nusquam sacra pagina narrat.'

TI1 1:4 Multiple spaces in '1.4··Genealogiis.··Genealogiæ erant quibus quidam Judæi narrabant se esse de genere Abrahæ et David: quasi inde eis deberetur, vel quibus narrabant Christum non esse ex David oriundum.'

TI1 1:5 Multiple spaces in '1.5··Finis autem.··In fide est ædificatio Dei, quia ex fide est spes, et inde charitas, quæ est adimpletio legis. Vel sic construe: Quidam docent et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et impletio legis est charitas, quare non est opus aliis. Præcepti.··Dicitur præcepti,··pro præceptorum, quorum impletio est dilectio Dei et proximi. Unde: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. AUG., in psal. 31. Finis dicitur terminus, etc., usque ad cupiditas ergo refrenetur, charitas excitetur. Conscientia bona.··Conscientia pro spe. Ille enim ad id quod diligit se perventurum desperat, cui malæ conscientiæ serupulus inest. Et fide non ficta.··Vel, non fictili et fragili, vel, in qua non quisque sibi quodlibet fingit, sed catholica duntaxat.'

TI1 1:6 Multiple spaces in '1.6··A quibus.··Improbat hic adversarios, qui legalia tradebant. Non intelligentes,··etc. Si quando enim de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci cœperint, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, de sanctis libris multa verba pronuntiant, volentes esse legis doctores, cum tamen non intelligant quæ loquuntur, vel de quibus.'

TI1 1:8 Multiple spaces in '1.8··Scimus autem.··Ne videretur legem incusare, addit: Scimus autem,··etc. Sed ne iterum videatur eam inducere, subjungit: Scientes hoc, quia justo non est lex posita:··quia non ex ea est justus, sed ex fide. Ad quid igitur ei necessaria est lex? Ideo data est, ut vel reum puniret, vel peccare volentem cœrceret. Justus tamen, et si ea non eget, utitur, ut sic esset in auctoritate aliis, et futura attestaretur factis. Legitime utatur.··Qui scit ad tempus datam esse legem et sub Christo deserit. Jam justis per remissionem non est opus lege, a qua liberi sunt per Christum. Lege autem legitime utendi multiplex est modus, ut secundum aliud justus, et secundum aliud injustus recte dicatur legitime uti lege. Injustus enim ea legitime utitur, quando intelligens quare data sit, ejus comminatione tanquam pædagogo perducitur ad gratiam, per quam justus fiat. Justus vero et illa legitime utitur, cum eam tenendo injustis imponit, ut cum injustis cœperit inolitæ concupiscentiæ morbus incentivo prohibitionis, et cumulo prævaricationis augeri, confugiant ad justificantem gratiam, et per eam suavitate justitiæ delectati pœnam litteræ minantis evadant.'

TI1 1:12 Multiple spaces in '1.12··Gratias ago ei qui,··etc. Hic ostendit mala sibi fuisse in lege. Bona vero ea; dimissa, quod fidelis est, et positus in ministerio, unde et fortis: per quæ ostendit legem post Evangelium inutiliter duci.'

TI1 1:13 Multiple spaces in '1.13··Sed misericordiam Dei.··Consequuntur misericordiam et qui scienter peccant, ut David, et qui ignoranter, quod facilius ignoscitur. Misericordiam consecutus sum,··ex eo quod ignorans feci. Vel ignorantiæ ponitur causa misericordiæ non tamen proprie, cum mala fuerit ignorantia, misericordia vero gratuita.'

TI1 1:14 Multiple spaces in '1.14··Superabundavit.··Super majora bona quam olim mala. Quia non solum peccata dimisit, sed fidem et dilectionem dedit. De quibus nulli est ambigendum: Quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.··Et iste sermo est fidelis,··id est verus et acceptabilis, quia utilis.'

TI1 1:15 Multiple spaces in '1.15··Omni acceptione,··quia corpus et animam salvat. Vel, humanus est sermo iste. Alia littera: Ut non dicam divinus,··quia si homo qui hospitio suscipit hominem, humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem. Quia Christus Jesus.··Nulla causa veniendi fuit Christo, nisi quod peccatores salvos faceret. Primus.··Id est pejor, quia persecutor, quo prior non erat: Nemo enim acrior inter persecutores, ergo nemo prior inter peccatores, primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis.'

TI1 1:16 Multiple spaces in '1.16··Sed idcirco misericordiam,··etc. Cæterum idcirco misericordiam se fuisse consecutum judicat, ut nemo jam peccator quibuslibet sceleribus pressus, de se desperet, imo eamdem se consecuturum veniam hoc exemplo præsumat: magnum valde ac revera ingens est donum. In me.··Quem idoneum Deus gentibus prædicatorem constituit, in quo tantum exemplum misericordiæ suæ exhibuit.'

TI1 1:17 Multiple spaces in '1.17··Invisibili.··Quia cæteri dii sunt visibiles. Non dicitur soli invisibili,··quia sunt et creaturæ quædam invisibiles, ut anima, quæ tamen sensu capi possunt: quia omnes vires ejus possunt cognosci, sed ea non est nobis Deus. Invisibilis est ergo ab hominibus Deus in natura, secundum illud: Deum nemo vidit unquam.··Videtur autem cum vult et sicut vult, non sicut est, sed quasi specie vult apparere. In futuro vero videbunt eum filii sicut est. Soli Deo.··Qui solus Deus est natura, id est, solus creat, quod de ipsa Trinitate intelligitur, non de solo Patre, ut quidam volunt: quia non ait, soli Patri, sed soli Deo. Unus enim et solus Deus a nobis prædicatur ipsa Trinitas. Et unigenitus, secundum quod est Deus apud Deum, et Spiritus sanctus in sua natura est immortalis et invisibilis.'

TI1 1:18 Multiple spaces in '1.18··Hoc præceptum.··Postquam commemoravit quæ et quanta sint beneficia Patris et Christi erga peccatores, quomodo populum imbuat disciplina ecclesiastica ostendit.'

TI1 1:19 Multiple spaces in '1.19··Conscientiam.··Vocat cogitationes, in quibus summopere humilitas servanda est, qua spreta in magnos quidam devenerunt errores, sicut in principio ad Romanos ostensum est.'

TI1 1:20 Multiple spaces in '1.20··Quos tradidi.··Utrumque Apostolus excommunicavit, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satanæ. Nulla enim creatura est, sive quæ in veritate manet dans Deo gloriam, sive quæ in charitate non stetit quærens gloriam suam quæ, velit nolit, divinæ providentiæ non serviat. Sed volens facit cum illa quod bonum est. De illa vero quæ hoc non vult, fit quod justum est. Non ei tamen rependitur quod de ipsa juste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationabili creaturæ Deus negavit, sed potestatem qua injustos juste ordinat sibi retinuit. Tradidi.··Non tamen ita ut pereant, quia nihil potest Satanas, nisi permissus, qui vexat sibi datos, unde: Jam noli peccare, ne deterius tibi contingat Joan. 5.. Itaque Satana ad correptionem hominum utebatur ipsa potestas apostolica. Prævaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores, vel actores divinæ providentiæ, et diabolus magistratus hujus mundi dicitur, sed magistratus sub Deo imperatore non facit nisi quantum illi permittitur, et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit.'

TI1 2:1 Multiple spaces in '2.1··Obsecro.··Hactenus de pseudo-apostolis, hic de orationibus. Primo omnium.··Id est, ante omnia fieri obsecrationes. Ordo missæ hic ostenditur quod est speciale genus orationis. Obsecrationes.··Sive precationem illam quæ fit juxta vel ante consecrationem. Orationes.··Id est ipsa consecratione. Postulationes.··Vel interpellationes, quasi ex debito ut quod hic geritur, in æterna vita perficiatur, ut cum populus ab episcopo benedicitur. Gratiarum actiones.··De factis, quæ totum concludunt quasi totum sit a Deo: ut benedicamus Domino. Pro omnibus.··Ut sequamur clementiam Dei, quia Deus vult omnes homines salvos fieri, etsi secundum justitiam quosdam reprobet. Ut quietam a persecutione.'

TI1 2:3 Multiple spaces in '2.3··Hoc enim.··Ne quis putaret hæc non esse facienda pro his quos patitur Ecclesia addit: Hoc enim bonum est.··Et ne quis putaret cultu unius Dei et vita bona salutem esse posse sine participatione corporis Christi, id est sine fide Ecclesiæ. Unus,··inquit, Deus, unus et mediator,··ut omnes homines salvari nunquam fiat nisi per mediatorem Deum Verbum quod semper erat, secundum tamen carnem, factum est.'

TI1 2:4 Multiple spaces in '2.4··Mediator Dei,··etc. Hic est arbiter ille, quem Job desiderat, dicens: Utinam esset nobis arbiter.··AUG., lib. IX de Civit. Dei, c. 15. Mediator inter Deum et homines, oportebat ut aliquid haberet simile Deo, etc., usque ad alius bonus, qui reconciliat inimicos, Jesus Christus.'

TI1 2:7 Multiple spaces in '2.7··Et veritate Futura veritas est res et merces fidei. Quæris, mercedem? fides præcedat. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? fides ergo est, quod non vides credere. Veritas, quæ credidisti videre.'

TI1 2:8 Multiple spaces in '2.8··Volo ergo viros,··etc. AUG., serm. 93 de Tempore. Levavit Christus pro nobis manus suas in cruce, etc., usque ad ut veniant tibi in mentem opera tua. Ira,··ad proximum; disceptatione,··ad Deum.'

TI1 2:9 Multiple spaces in '2.9··Non in tortis,··etc. Ne his omnibus ultra personæ suæ modum et mores occasioni movendæ concupiscentiæ studeant, sed potius per omnia bona opera sint promittentes et indicantes extra pietatem animi.'

TI1 2:11 Multiple spaces in '2.11··Mulier in silentio.··Orandi officium dixit convenire omnibus, et qualiter, et pro quibus, et quare, et quod ubique orandum sit. Nunc dicit, quod docendi officium solis viris conveniat, et quales ad illud debeant ordinari, determinat.'

TI1 2:12 Multiple spaces in '2.12··Docere,··etc. Ecce non solum habitum humilem et honestum habere mulierem docuit, verum etiam auctoritatem docendi ei negavit, et subjiciendam viro præcepit, ut tam habitu quam obsequiis, sub potestate sit viri ex quo trahit originem.'

TI1 2:14 Multiple spaces in '2.14··Adam non est.··AUG., lib. II de Gen. ad litteram, c. ult. Cum enim prævaricatorem dicat Apostolus in similitudine prævaricationis Adæ, etc., usque ad nullo modo illum arbitror potuisse seduci.'

TI1 2:15 Multiple spaces in '2.15··Salvabitur.··Etsi mulier fuit causa peccati, tamen salvabitur non solum virgo et continens, sed etiam nupta, etsi nunquam ab opere nuptiarum cessans, si per generationem filiorum,··incedens, ab hoc mundo exierit. Si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione,··ut præter proprium virum alterum non cognoscat. Cum sobrietate.··Id est temperantia, ut proprio etiam viro temperate utatur.'

TI1 3:1 Multiple spaces in '3.1··Bonum opus desiderat.··Opus, non dignitatem, laborem, non delicias, non crescere fastigio, sed humilitate decrescere, ut fiat servus et minister hominum propter Christum, ut etiam intermissa Rachele decora facie, sed non relicta, cum Jacob intret ad Liam oculis lippam, et de monte cum Moyse descendat ad campos, de otio contemplationis ad laborem actionis.'

TI1 3:2 Multiple spaces in '3.2··Irreprehensibilem.··Idem quod ad Titum, sine crimine.··Res pene contra naturam, ut sine peccato:··sed eligatur, cujus comparatio cæteri grex dicantur. Unius uxoris virum,··etc. Id est monogamum post baptismum. Si enim et ante conjugem habuit quæ obierit, non ei imputatur, cui prorsus novo, nec stupra, nec alia quæ ante fuerunt jam obsunt. Sobrium,··etc. Ministri templi prohibentur vinum et siceram bibere, ne ebrietate graventur corda eorum, et ut sensus vigeat, semper tenuis sit.'

TI1 3:3 Multiple spaces in '3.3··Non cupidum.··Nihil præter victum et vestitum quærentem.'

TI1 3:6 Multiple spaces in '3.6··Ne in superbiam.··Nescit momentaneus sacerdos humilitatem, modos personarum, vel se contemnere non jejunavit, non flevit, non se correxit, non pauperibus erogavit. In arrogantiam, quæ est ruina diaboli, incidunt qui puncto horæ necdum discipuli, fiunt magistri. Oportet autem,··etc. Hæc clausula congruit principio, quod irreprehensibilis sit non solum a domesticis, sed ab alienis, Judæis, gentibus, hæreticis, ut qui religioni detrahunt, juri ejus detrahere non audeant.'

TI1 3:10 Multiple spaces in '3.10··Nullum,··etc. Crimen est peccatum grave, accusatione et damnatione dignissimum.'

TI1 3:15 Multiple spaces in '3.15··Ecclesia.··Multorum convocatio ad unius Dei cultum. Columna veritatis.··In se bene sustinens veritatem ne corruat, licet tribuletur.'

TI1 3:16 Multiple spaces in '3.16··Apparuit angelis.··Non in Deo tantum innotescit angelis quod absconditum est, sed et hic apparet eis, cum efficitur atque propalatur; ideo dicitur apparuisse angelis non jam in forma humilitatis sed in potestate; qui ergo prius visus humilis, devicta morte, in majestate apparuit, ut agnoscentes angeli mysterium quod prius latuit, declaratum in carne, genu illi flectentes quasi Deo gratias agant, quia didicerant veritatem. In mundo.··Ut perfidia mundi veniam erroris mereri non possit. Sicut Dominus dicit de Judæis: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent,··etc. Joan. 15..'

TI1 4:1 Multiple spaces in '4.1··Spiritus autem manifeste dicit.··Quæ sibi futura Spiritus sanctus revelaverit ad instructionem et cautelam Ecclesiæ; non tacet dicens futuros pestiferæ doctrinæ viros, ut præmonita Ecclesia sit sollicita, ne ab hujusmodi hominibus circumveniatur, quasi dicat: Ita est digna domus Dei, sed Spiritus manifeste dicit.··Et ideo pro ejus sublimitate ne curam deponas.'

TI1 4:2 Multiple spaces in '4.2··Cauteriatam.··Cauterium est ferrum a cavendo dictum.'

TI1 4:3 Multiple spaces in '4.3··Quos Deus creavit.··Hæc doctrina sanctorum, illa dæmoniorum.'

TI1 4:5 Multiple spaces in '4.5··Sanctificatur.··Sanctus fit cibus et salubris, non noxius animæ vel corpori, verbum sanctificat, oratio impetrat, diabolus vero per cibum tentat.'

TI1 4:8 Multiple spaces in '4.8··Nam corporalis.··Datur hic intelligi quod vigiliis, jejuniis, orationibus et bonis operibus se exercebat Timotheus, non adeo intentus operibus misericordiæ. Pietas,··quæ operatur bona fratribus et valet ad promerendum Deum.'

TI1 4:11 Multiple spaces in '4.11··Præcipe hæc.··Monet eum, ut profectus ejus per omnia exemplum esset aliis, ut in adolescente mirabilis videretur, et gravis disciplina, ut actus ejus excusarent et non quasi juvenis sed quasi senior habeatur, et erubescerent majores natu, si non exhiberent se juxta formam hujus, conversatione et moribus graves.'

TI1 4:14 Multiple spaces in '4.14··Prophetiam.··Vocavit prophetiam inspirationem sancti Spiritus, per quam præsciebat quid de hoc et de cæteris esset acturus. Ideo ait: Quæ data est tibi per prophetiam:··quia Spiritu revelante cognovit Apostolus Timotheum esse dignum episcopali honore. Presbyteri.··Pro presbyterorum,··quia minus tribus esse non possunt. Et vocat presbyterum, episcopum; vel quia unus manus imponit cæteris assentientibus.'

TI1 5:1 Multiple spaces in '5.1··Seniorem ne increpaveris.··Ne, indigne ferens se a minore correctum, magis exasperetur quam proficiat.'

TI1 5:2 Multiple spaces in '5.2··Ut sorores.··Ut videntes se amoris causa commoneri, facilius se corrigant. In omni castitate.··In alloquio juvencularum recte juvenis de castitate admonetur.'

TI1 5:3 Multiple spaces in '5.3··Viduas honora quæ vere viduæ sunt.··Hoc est, quæ omnium suorum auxilio destitutæ sunt, et quæ manibus laborare non possunt, quas paupertas debilitat, ætasque conficit: quibus Deus spes est, et omne opus, oratio.'

TI1 5:4 Multiple spaces in '5.4··Parentibus.··Parentes sunt iidem, qui superius filii et nepotes. Unde et in mundana lege parens parenti jubetur per gradum succedere. Quibus mutuam vicem reddimus, cum a patribus educati sumus, et alios pari lege nutrimus.'

TI1 5:5 Multiple spaces in '5.5··Desolata, speret.··Videns ex nulla parte se habere suffragium, toto animo est devota Deo, de quo solo sperat auxilium vitæ et salutis'

TI1 5:6 Multiple spaces in '5.6··Quæ in deliciis.··Genus est imposturæ honorem viduæ habere velle, et non obsequi Deo et aliud agere, aliud profiteri, cum profiteatur religionem'

TI1 5:8 Multiple spaces in '5.8··Curam non habet.··Cura impendenda parentibus, ut Jesus matrem Joanni commendavit.'

TI1 5:10 Multiple spaces in '5.10··Pedes.··AUG., in Tract. 58 in Joan. Faciamus hæc invicem humiles, quod humiliter fecit excelsus, etc., usque ad confirmatur humilitatis effectus. Sanctorum.··Quorum obsecro? Eorum, qui in tribulatione sunt, non sanctorum simpliciter: possunt enim esse sancti, summoque obsequio ab omnibus foveri. Noli hos prosequi copia rerum affluentes, sed afflictos, et qui a multis ignorantur. Noli præsuli Ecclesiæ ista tribuere partienda, ipse potius ministra, nesolius impendii, verum obsequii præmium percipias: propriis eroga manibus, tu sulcum sere pietatis.'

TI1 5:11 Multiple spaces in '5.11··Devita.··Id est, vota castitatis earum non usque adeo cures, ut eas Ecclesiæ alimoniis sustentandas suscipias.'

TI1 5:12 Multiple spaces in '5.12··Habentes.··AUG., de Bono viduitatis, cap. 8, 9, 10. In conjugali vinculo si pudicitia conservetur, damnatio non timetur, etc., usque ad omnis hujusmodi similis est uxori Loth, quæ retro aspexit. Irritam fecerunt.··Etsi non nubendo, tamen volendo: non quia nuptiæ damnentur, sed fraus propositi, et fracta fides voti damnatur et voluntas, quæ a proposito recedit damnabilis est, sive nuptiæ sequantur, sive non.'

TI1 5:15 Multiple spaces in '5.15··Conversæ sunt retro Satanam.··Ab excellenti illo vidualis vel castitatis virginalis proposito in posteriora respiciendo ceciderunt et interierunt.'

TI1 5:17 Multiple spaces in '5.17··Qui bene.··De honore presbyterorum hic agit, quasi dicat: Illud quod dixi de viduis observa: et hoc etiam præcipe de presbyteris, ut presbyteri, qui bene præsunt vita et doctrina, digni habeantur.'

TI1 5:19 Multiple spaces in '5.19··Adversus presbyterum accusationem noli recipere,··etc. Solet qui corripit non amari, et ideo habita occasione facile accusatur. Contra hoc monet, non esse recipiendam de facili accusationem adversus presbyterum.'

TI1 5:20 Multiple spaces in '5.20··Coram omnibus,··etc. AUG., serm. 16 de Verb. Dom. Aliquando debes corripere peccantem inter te et ipsum solum, etc., usque ad quando autem palam peccatur, palam arguendum est.'

TI1 5:21 Multiple spaces in '5.21··Testor coram Deo.··Id est, Deus sit mihi testis, quod animam meam salvavi tibi, cave.'

TI1 5:23 Multiple spaces in '5.23··Noli adhuc aquam,··etc. Quia castitatem admonuit, hac occasione immoderatam abstinentiam prohibet, quam ipse inierat.'

TI1 5:24 Multiple spaces in '5.24··Quorumdam hominum peccata,··etc. Quia dixerat sine præjudicio nihil faciendum, determinat ubi præjudicium sit necessarium, et ubi non, dividens bona et mala, in manifesta et occulta, quasi dicat: ideo opus est examinatione, quia sicut quædam sunt manifesta, quæ non oportet examinari, ita quædam sunt occulta, de quibus sine præexaminatione non potest fieri præjudicium. Manifestata.··Hoc dicit de iis, de quibus clarum est quo animo fiant, hæc præcedunt ad judicium, quia si ista sequitur judicium, non est temerarium. Subsequuntur.··Sicut quæ occulta sunt mala ipsa non latebunt tempore suo quando Christi tempus advenerit, quo manifestentur: sic et de bonis. De his ergo judicemus: illa Dei judicio relinquantur.'

TI1 6:1 Multiple spaces in '6.1··Quicunque.··Sciendum est quosdam prædicasse communem omnibus in Christo libertatem. Quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali, ut illi intelligebant: ideo contra eos hic loquitur Apostolus, jubens servos dominis suis esse subditos. Ne exigant servi quod de Hebræis dicitur, ut sex annis serviant, et gratis dimittantur liberi, quod mysticum est.'

TI1 6:4 Multiple spaces in '6.4··Superbus.··Superbia quippe, non eum ratio ducit, cum ad favorem quærendum in conflictum prorumpat, quod a mansuetis et bonis vitatur. Languens.··Non enim recusando fidem penitus moritur, nec ad veritatis scientiam convalescit, sed quasi repetitis accessionibus languet circa quæstiones et pugnas verborum. Quæstiones.··Quæstio erat an servus esset, cum omnes ex eisdem patribus orti, et Christus omnes redemerit.'

TI1 6:9 Multiple spaces in '6.9··Nam qui volunt.··Hoc dicitur his qui volunt et non sunt, ne desiderent. Jam divitibus aliud dicitur, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus. Incidunt in tentationem et laqueum diaboli, quia radix omnium malorum,··etc. Non est genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix omnium malorum est cupiditas.'

TI1 6:10 Multiple spaces in '6.10··Cupiditas.··In Græco habetur,. Si ergo avaritia habetur quæ proprie est pecuniæ amor, pro genere quod est cupiditas, ponitur species. Doloribus multis.··Avari enim tanto plus sollicitudinem cruciatus sustinent, quo amplius desiderant quæ vel habita transeunt, vel quæ habere non possunt.'

TI1 6:11 Multiple spaces in '6.11··Tu autem, homo,··etc. Non dicit quod hoc timeat de isto, sed sciebat hoc venturum in manus ecclesiarum. Hæc fuge.··Nihil enim tam asperum tamque perniciosum quam si vir ecclesiasticus maxime qui sublimem tenet locum, divitiis hujus sæculi studeat: quia non solum sibi ipsi sed et cæteris obest, quibus contrariam dat formam. Pietatem.··Pietas est ut egenti condescendamus, quod non facit cupidus. Fidem.··Qui veram fidem habet de Deo, non cupit in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus, quam Deus.'

TI1 6:13 Multiple spaces in '6.13··Præcipio tibi.··In Timotheo omnibus successoribus loquitur Apostolus. Et Christo Jesu.··Exemplo Christi hortatur.'

TI1 6:15 Multiple spaces in '6.15··Beatus et solus,··etc. Hoc non de Patre tantum dicit, sed de Deo qui est ipsa Trinitas.'

TI1 6:16 Multiple spaces in '6.16··Qui solus habet immortalitatem Habet per naturam, alii ab eo per gratiam. Inaccessibilem quem nullus hominum.··Quia nullus ad eam ex se accedit sed cui datur, dono ejus datur, quod intelligebat Propheta dicens: Accedite ad eum, et illuminamini Psal. 33., etc.'

TI1 6:17 Multiple spaces in '6.17··Divitibus hujus sæculi.··Supra egit de his qui divites volunt fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli, hic agit de his qui divites sunt, monens eos non sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites abjecti, determinat. Non sublime.··Non expavit Apostolus divitias, sed morbum earum, id est superbiam, quæ est vermis divitum. Grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus est qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus est, egenus est, in carne turget, crepat in corde, mendicat, inflatus est, non plenus. Ad fruendum.··Temporalia enim in hac vita dat Deus ad utendum, æterna ad fruendum: illa, unde bona faciamus; ista unde boni efficiamur.'

TI1 6:19 Multiple spaces in '6.19··Thesaurizare.··Ad hoc præmittuntur divitiæ non perituræ.'

TI1 6:20 Multiple spaces in '6.20··O Timothee.··Timotheus, pretiosus Deo. pretiosus, Deus. Profanas.··Ut est, hypostasis,··quæ vox se habet ad personam et ad substantiam. Unde et hæretici sub hujus nominis multiplicatione inducere volebant tres esse substantias. Profanas voces intellige quæ sunt contra religionem, aliæ non sunt vitandæ'

TI1 6:21 Multiple spaces in '6.21··Promittentes, circa fidem exciderunt,··etc. Nihil enim sic amant isti, quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum (quas credere parvuli præcipiuntur) velut imperitiam deridere.'

TI2 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Item Timotheo scribit de exhortatione martyrii, et de omni regula veritatis, et quid futurum sit temporibus novissimis, et de sua passione, scribens ei ab urbe Roma. Paulus apostolus.··Primo Apostolus salutat, deinde gratias agit de bono quod habet, ubi suum videndi eum desiderium ostendit. Postea monet ad prædicandum, et ad patientiam martyrii, suo exemplo et aliis modis. Inde dicit quales futuri sunt in novissimis diebus: tandem de tempore resolutionis suæ instanti. Per voluntatem Dei.··Non meis meritis, quasi dicat: Similiter et tu gratis missus es, et ideo prædicandæ gratiæ magis obnoxius.'

TI2 1:3 Multiple spaces in '1.3··Gratias ago.··Agit gratias de bono ejus, commendans fidei gratiam quæ in Christo est. Memoriam.··Flevit enim Timotheus a Paulo dimissus, paratus cum eo ire ad omnia pericula. Quod ergo præsens habuit, absens teneat, accipiens etiam recordationem fidei quæ te commoneat, cum etiam in feminis fuerit firma.'

TI2 1:6 Multiple spaces in '1.6··Propter quam.··Commendata fide illius, ad eam sine timore et erubescentia prædicandam exhortatur. Per impositionem manuum.··Hoc est, gratiam Spiritus sancti, quam accepisti ad Ecclesiæ institutionem, ad perpetranda miracula, ad omne religionis obsequium.'

TI2 1:7 Multiple spaces in '1.7··Timoris.··Timore turbatus Petrus negavit Christum. Unde: Nolite timere eos qui occidunt corpus Matth. 26. Hujus timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait: Eum timete qui potest corpus et animam perdere in gehennam.··Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei, qui potest perdere in gehennam ignis.'

TI2 1:8 Multiple spaces in '1.8··Noli itaque.··Constantiam habendam docet nec erubescendum esse in professione: non est enim ut erubescatur in ea: quia sicut homo visus est Christus, gestis tamen apparuit Deus etsi crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus suscipiente eum nube, in cœlum ascendit. Ubi ergo putatur infirmitas, ibi apparet potentia.'

TI2 1:9 Multiple spaces in '1.9··Qui nos liberavit.··Vicem reddere liberanti convenit: Cujus cum beneficiis digne respondere non valemus, saltem legationem ejus fideliter et instanter agamus.'

TI2 1:10 Multiple spaces in '1.10··Qui destruxit.··Mors utpote victa, non est timenda pro fide Christi. Illuminavit autem.··Quo hæc spectent, ibi aperit: Formam habens. Per Evangelium.··Ostendit Deus vitam incorruptibilem, quæ prius ignota erat, ostendit, inquam, per prædicationem Evangelii cujus prædicator est Paulus.'

TI2 1:11 Multiple spaces in '1.11··In quo positus sum.··Hic suo exemplo hortatur. Prædicator, et apostolus, et magister,··etc. Quænam vero ratio est, cum seipsum jugiter gentium magistrum vocet? persuadere quippe vult, gentes quoque in hæreditatem Dei vocatas esse, atque ideo a consortio fidei non repellendas.'

TI2 1:12 Multiple spaces in '1.12··Scio enim.··Quasi dicat: Ideo non confundor,··id est deficio, vel non frustra patior, quia promisit et verax est et potens: et ideo credidi illum ipsum, qui mihi reddet. Quia potens est.··Spe et magnificentia Salvatoris securus est, quia quod commendat illi, in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum cum cœperit judicare, ut puniens infideles, istum dignum æterna vita pronuntiet.'

TI2 1:13 Multiple spaces in '1.13··Formam habens.··Hic ostendit quo de se prædicta spectent. Quasi dicat: Ita laboro in isto officio mihi credito: similiter ergo et tu formam habens, etc. Ex quibus est Phigellus et Hermogenes.··Simulate hi cum Apostolo fuerunt, ut calumniam invenirent: sed postquam viderunt se manifestatos, recesserunt ab eo.'

TI2 2:4 Multiple spaces in '2.4··Nemo militans.··Quasi dicat: Si bonus miles esse vis, non implices te sæcularibus negotiis, quia nemo, etc. Negotiis.··Negotia sæcularia sunt cum animus occupatur colligendæ cura pecuniæ sine labore corporis, ut negotiatores et hujusmodi: quod ne iste faceret, quia infirmus laborare non poterat, prohibet.'

TI2 2:6 Multiple spaces in '2.6··Laborantem agricolam.··Quasi Timotheus quæreret: Unde ergo vivam cum fodere non possim, mendicare confundar? subdit laborantem agricolam.··Quasi dicat, etsi non implices te negotiis sæcularibus, est tamen unde vivere possis: Quia oportet,··etc. Primum percipere.··Id est sumere. De fructibus.··Id est necessaria ab auditoribus, quia dignus est operarius mercede sua; ut agricola vel vinitor primos fructus laboris sui degustat, ita Apostolus prius jubet eum sumere qui primus est, et sic, cæteris distribuere. Primo enim debet ille suam necessitatem implere ex his qui accepit, et post, aliis de his quæ supersunt ministrare.'

TI2 2:8 Multiple spaces in '2.8··Memor esto.··Labora sicut ego, et hoc spe vitæ æternæ. Hæc autem non propter Timotheum memorat, sed propter hæreticos quos prævidit futuros et ista negaturos.'

TI2 2:9 Multiple spaces in '2.9··Quasi male operans.··Hic contumeliam notat quæ ei ingerebatur. Sed verbum Dei non est alligatum.··Quasi dicat: Licet ergo sim alligatus corpore, tamen verbum Dei non est alligatum: qui et sermone præsentes, et litteris absentes docere non cesso.'

TI2 2:10 Multiple spaces in '2.10··Salutem,··etc., cum gloria,··etc. Quasi dicat: Justificati estis ut hic consequamini salutem, et, post hanc vitam, gloriam cœlestem.'

TI2 2:11 Multiple spaces in '2.11··Fidelis sermo.··Est iste, quod consequentur salutem et gloriam, nam sumus mortui mundo, sicut Christus veteri homini, et sustinentes, id est martyres.'

TI2 2:14 Multiple spaces in '2.14··Hæc commone.··Hæc prædicta ut patiaris, commoneo te. Vel, hæc commone tuos. Ad nihil enim utile est.··Contentio minus stabilis sæpe generat scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malevolentiæ argumento, ut moveant animos insipientium fratrum. Nec potest esse, quin contentio extorqueat aliquid quod dicatur contra conscientiam, ut intus in animo perdat, et foris victor accedat. Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera esse quæ audit. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio.'

TI2 2:17 Multiple spaces in '2.17··Ex quibus est Hymenæus et Philetus.··Horum prodidit nomina, ut ab his spiritualiter caveat, quos et profanos et impios designat et errantes a veritate.'

TI2 2:18 Multiple spaces in '2.18··Dicentes resurrectionem jam factam.··Duæ sunt resurrectiones. Prima est quæ fit in anima per fidem, quando qui mortuus erat in infidelitate et aliis peccatis, per fidem et baptismum vivificatur. Altera, quæ erit corporum, quæ erit in die judicii. De illa resurrectione quæ fit in anima per fidem loquitur hic Apostolus, cum ait: Dicentes resurrectionem,··mentium scilicet esse factam in baptismo, et in fide nullam resurrectionem corporum futuram. Omnes sectæ quæ religionem promittunt, concedunt resurrectionem mentium in fide. Aliter enim non viderentur audiendi. Volentes ergo credi sibi omnes etiam qui instituerunt alicujus falsæ religionis sectam, negare istam resurrectionem mentium non potuerunt, omnes de illa consenserunt. Sed corporum resurrectionem multi negaverunt, sicut isti quos nominat Apostolus.'

TI2 2:19 Multiple spaces in '2.19··Cognovit Dominus qui sunt ejus,··etc. Id est, amat et defendit præscitos suos. In hoc notatur præscientia, qua quos præscivit futuros esse conformes imaginis Filii sui, id est prædestinavit, vocavit, justificavit, glorificavit.'

TI2 2:20 Multiple spaces in '2.20··Vasa aurea et argentea.··Sicut enim vasa lignea et fictilia valent ut purgentur aurea et argentea, sic mali prosunt ad profectum bonorum. Magna ergo domus, Ecclesia, in qua sunt vasa aurea et argentea, id est, boni et fideles et sancti Dei servi ubique dispersi et spirituali unitate devincti, in eadem communione sacramentorum degentes. Et vasa lignea et fictilia, id est illi qui sunt in domo, ut non sint in compage domus, nec in societate pacifica, et tamen adhuc corpore simul cum bonis.'

TI2 2:23 Multiple spaces in '2.23··Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita.··Non omnes quæstiones vitandæ, sed nutiles et sine disciplina.'

TI2 2:24 Multiple spaces in '2.24··Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes.··Satis obstrepunt contradicentes. Ne ergo servus Dei sibi obstrepat studio altercandi. Non deesse voluit nos fratrum correptioni, nec studere certamini. Multi enim homines cum a somno excitantur, litigare volunt, aurursus dormire, cum litigare prohibentur.'

TI2 2:25 Multiple spaces in '2.25··Nequando det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem.··Non prodest correptio, nisi supernus medicus respiciat, id est nisi faciat, ut peccati sui quemque pœniteat. Quæ pœnitentia pudore et timore displicendi aliis interdum impeditur, dum plus delectat hominem aliorum existimatio; quam justitia, qua se quisque humiliat pœnitendo. Ideoque non solum cum agitur pœnitentia, verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Ut enim Petrus amare fleret, respexit eum Dominus. Et ideo Apostolus hic dicit: Det illis Deus pœnitentiam Matth. 26..'

TI2 3:2 Multiple spaces in '3.2··Seipsos amantes.··Non Dominum, ut Petrus, qui ter interrogatus a Domino, ter professus est se eum diligere dicens: Tu scis quia amo te.··Unde et Dominus ei oves pascendas credidit: quia in pascendis ovibus vera monstratur dilectio, si quis ibi non quærit sua, sed quæ Christi sunt. Ex eo autem quod seipsos, non Deum amant, quasi ex radice hæc quæ sequuntur mala oriuntur. Ingrati.··Illi sunt ingrati qui corrigentibus mala pro bonis reddunt.'

TI2 3:5 Multiple spaces in '3.5··Habentes speciem.··Quia habent eadem sacramenta cum piis. Virtutem autem.··Virtus est, charitas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta.'

TI2 3:6 Multiple spaces in '3.6··Qui penetrant.··Ingrediebantur enim domos mulierum, et decipiebant eas.'

TI2 3:7 Multiple spaces in '3.7··Semper discentes et nunquam ad scientiam,··etc. Nos autem semper ambulemus in via donec eo veniamus quo ducit via, nusquam in illa remaneamus, donec perducat ubi maneamus. Atque ita et quærendo tendimus, et inveniendo, ad aliquid pervenimus.'

TI2 3:8 Multiple spaces in '3.8··Quemadmodum autem Jannes,··etc. Quasi dicat: Tales seducunt: veritati autem semper resistunt. Et hoc est quod ait: Quemadmodum autem Jannes,··etc. Jannes et Mambres, duo fratres, fuerunt magi Pharaonis. Horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis, de quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes: Digitus Dei est hic.··Et sicut illi restiterunt Moysi, ita hi scilicet hæretici mihi resistunt.'

TI2 3:13 Multiple spaces in '3.13··Mali autem homines,··etc. Tales sunt qui timent hos lædere coram quibus loquuntur qui non præparant ad tentationes, sed promittunt felicitatem hujus sæculi, quam Deus ipse sæculo nos promisit. Ille prædicit labores usque in finem venturos sæculo: tu prospera. Ille ad confortandum cor tuum, venit pati, mori, sputis illiniri, spinis coronari, opprobria ferre, fel et acetum bibere, ligno configi. Omnia hæc ille tulit pro te. Ille confortans infirmum, ut cum crediderit, non speret prospera hujus sæculi; unde: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationes.'

TI2 3:15 Multiple spaces in '3.15··Sacras litteras nosti quæ te,··etc. Multum signat prodesse Veteris Testamenti habere notitiam, ubi Christi persona et incarnatio insinuatur quæ ad salutem hominum valet.'

TI2 4:2 Multiple spaces in '4.2··Importune.··Tu opportune agis, sed importunus esse videris ei qui non libenter audit, quod tamen ei aliquando prodest. Tu tamen sciens hoc illi esse opportunum, quod ei videtur importunum, dilectionem curamque sanitatis ejus, animo teneas mansueto et modesto. Increpa in omnibus.··Timotheo acriorem suadet patientiam. Tito nimis patienti, imperium persuadet.'

TI2 4:3 Multiple spaces in '4.3··Coacervabunt sibi magistros.··Id est, qui ea doceant quæ volunt. Prophetia est sancti apostoli, qui præscius futurorum, in doctrina præcipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat, præparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri volunt ut a magistris scilicet constantibus et veracibus ad eos convertantur qui hæc illos doceant quæ libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent.'

TI2 4:5 Multiple spaces in '4.5··Opus fac evangelistæ.··Testando opere quod ore prædicans, ut retorqueatur os turturis ad ascellas, et sint mala punica et tintinnabula in extremis oris hyacinthinæ tunicæ.'

TI2 4:6 Multiple spaces in '4.6··Delibor.··Libare dicimus, degustare, fundere et immolare. Inde delibare, quod tamen hic pro ipsa immolatione ponitur, passionem enim suam delibationem appellat. Deo enim immolatur qui pro justitia patitur.'

TI2 4:7 Multiple spaces in '4.7··Fidem,··quæ est caput Christianæ religionis, servavi,··quæ non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est; unde alibi ait: Misericordiam consecutus sum,··non quia fidelis eram, sed ut fidelis essem.··Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, imo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum, reddentibus bona pro malis. Qui sua jam propinquante passione bona merita sua commemorat, post quæ consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam: quæ nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.'

TI2 4:8 Multiple spaces in '4.8··Reddet.··Si enim fides gratia est, et vita æterna quasi merces est fidei; videtur quidem Deus vitam æternam tanquam debitum reddere cui debet fideli, quia promeruit illam per fidem; sed quia fides gratia est, et vita æterna est gratia, per gratiam ergo reddet. Justus judex.··Utique justus retribuendo bona pro bonis, quia tamen prius misericors est retribuendo bona pro malis; ipsa justitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia.'

TI2 4:13 Multiple spaces in '4.13··Penulam.··CHRYS. Pallium hic penulam dicit, etc., usque ad ne ab aliis hanc accipere opus sit.'

TI2 4:14 Multiple spaces in '4.14··Alexander.··Iste est quem supra dixit reversum ad apostasiam, qui fabricabat ædes Dianæ apud Athenas, et omnes contra Apostolum commovit. Multa mihi mala ostendit.··CHRYS. Qui a magno aliquo premitur, etc., usque ad ut infirmiores quoque etiam ex hac parte solatium capiant.'

TI2 4:16 Multiple spaces in '4.16··Defensione.··Pressuram et tribulationem sibi illatam defensionem appellat: tribulatio defensio est Christianis, quia defendit eos in die judicii. Non illis imputetur.··Non orat pro Alexandro, qui invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat, sed pro his qui abruperant amorem, sed timore succubuerunt; orat ut eis ignoscatur. Multum enim interest inter eos qui hoc modo et eos qui illo modo peccant.'

TI2 4:17 Multiple spaces in '4.17··De ore leonis.··Neronis, de cujus manibus liberatus est a Domino, quando venit Romam adductus ab his qui præerant Judææ, ob hoc quod Cæsarem appellasset. Nam cum venisset Romam duobus annis mansit in libera custodia, post etiam transivit ad alias nationes quæ erant in circuitu Romæ.'

TIT 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Titum commonefacit et instruit de constitutione presbyterii et de spirituali conversatione, et hæreticis vitandis, qui in traditionibus Judaicis credunt, scribens ei a Nicopoli. Paulus servus,··etc. Conditione non tamen peccati misera servitute. sed Dei.··Quidam nobilitate, qualiter Moyses et David servi sunt appellati, et Maria ancilla. Secundum fidem electi.··Id est quam tenent vel qua salvantur electi Dei, et ideo per ea magis laborandum.'

TIT 1:2 Multiple spaces in '1.2··In spem vitæ æternæ.··Hæc res. hic fructus apostolici officii. Per hoc commendat officium apostolicum non tepidius agendum. Ante tempora,··etc. Non recens promissio, sed ante tempora omnium sæculorum.'

TIT 1:3 Multiple spaces in '1.3··Manifestavit.··Congruis hoc factum est temporibus, scilicet Verbum, id est Filius: Hæc est vita æterna.'

TIT 1:4 Multiple spaces in '1.4··Filio secundum communem fidem.··Id est catholicam non privatam alicujus. Catholicon Græce, commune vel universale dicitur Latine. Hujus rei gratia.··Primo dicit quid agere debeat et quales ordinare presbyteros, incipiens ita, hujus rei gratia.··Dum hæc recolit, sicut ei disposuerat monet exsequi.'

TIT 1:5 Multiple spaces in '1.5··Presbyteros.··Pluraliter dicit presbyteros, non autem singulariter, ut scilicet pastoralis curæ onus facilius sustineatur, per multos divisum.'

TIT 1:6 Multiple spaces in '1.6··Sine crimine.··Si dixisset, sine peccato, nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine, sine peccato vero in hac vita neminem dixerim; non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate non dimittatur, sed quia in nobis in hujus vitæ infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quæ fideliter orantibus quotidie remittantur. Quamlibet valde justum discutias in hac vita, non est tamen sine peccato. Unius uxoris virum.··(HIERON. Epist. ad Oceanum.) Post baptismum, etc., usque ad quia est ab uno Deo apostatare, et in alterius superstitionem ire. Filios habens fideles.··Id est, nec saltem de luxuria accusatos, vel sibi non subditos. Alioquin nec spes in illo est corrigendi alios, nec frontem habet ad alios talium cohabitator.'

TIT 1:7 Multiple spaces in '1.7··Oportet enim.··Talis debet constitui: necesse est enim ad tractationem officii eum esse sine crimine,··id est irreprehensibilem episcopum. Hic aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos.'

TIT 1:9 Multiple spaces in '1.9··Eos qui contradicunt, arguere.··Contradicentes non uno modo intelligendi sunt, paucissimi quippe nobis contradicunt loquendo, sed multi male vivendo. Quis enim audet apertissime loquendo contradicere veritati. Non contradicunt multi lingua, sed vita: quos redarguere bonum opus est, grandis sarcina, clivus arduus.'

TIT 1:12 Multiple spaces in '1.12··Dixit quidam ex illis.··AUG., lib. II contra adversarium leg. et prophet. Iste fuit Epimenides Cretensis, in cujus libris hoc invenitur, etc., usque ad ad ministerium domus Dei assumendum est.'

TIT 1:14 Multiple spaces in '1.14··Mandatis.··Quia mandata legis post manifestam veritatem, jam hominum, non Dei mandata sunt.'

TIT 1:15 Multiple spaces in '1.15··Omnia munda mundis.··Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quædam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona.··Secundum significationes quædam immunda sunt Judæis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanæ societatis.'

TIT 1:16 Multiple spaces in '1.16··Factis autem.··Si negatio non tantum lingua fit, sed etiam factis, certe multos invenimus Antichristos, qui ore confitentur Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum Antichristus est. Tales sunt omnes mali catholici, qui non verbis, sed factis negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi, adjungite fidei rectæ vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera docendo, et factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis et non factis, fides tantum meorum proprie fides est dæmoniorum.'

TIT 2:1 Multiple spaces in '2.1··Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam.··Hæc sunt quæ ad bonos mores pertinent.'

TIT 2:2 Multiple spaces in '2.2··Senes ut sobrii sint.··CHRYS. Habet senectus vitia quædam propria, et morbos quibus juventus caret. Et ipsa quoque senectus morbus est, inest illi tamen præterea segnities quædam ac tarditas, oblivio profunda, obtusio sensuum et iracundia. Sunt enim plurima quæ in hujusmodi ætate vix fieri patiantur.'

TIT 2:3 Multiple spaces in '2.3··In habitu sancto.··Ut scilicet earum incessus, motus, vultus, sermo præferant sanctitatem. Non vino multo.··Solent enim esse quædam, quæ corporis frigescente luxuria, vino se pro libidine dederunt.'

TIT 2:4 Multiple spaces in '2.4··Ut viros suos.··Quos naturali affectu naturaliter diligunt, ament etiam pudica dilectione, ut scilicet cum pudore viris debitum potius reddant, quam exigant.'

TIT 2:5 Multiple spaces in '2.5··Ut non blasphemetur.··Hoc ad senes et ad omnia superiora potest referri, quasi dicat: Hortare senes, et anus, et adolescentulas, ut ita se habeant ut dixi, quod ideo facere debent ut non blasphemetur, etc.'

TIT 2:7 Multiple spaces in '2.7··In omnibus,··etc. Omnis enim qui male vivit in conspectu eorum quibus præpositus est, quantum in ipso est occidit eos; etiamsi illi vivunt, de misericordia Dei vivunt.'

TIT 2:10 Multiple spaces in '2.10··Ut doctrinam Salvatoris.··Hoc refertur ad omnia prædicta, scilicet ad senes, et anus, et servos, quasi dicat: Hortare omnes prædictos, ut ita se habeant sicut præscriptum est, ut ita ornent in actibus suis doctrinam Salvatoris, etc. Ornent.··Ornamentum doctoris est honesta vita discipuli.'

TIT 2:11 Multiple spaces in '2.11··Apparuit enim.··Quasi dicat: Omnes monendi sunt, quia omnibus natus est Christus, nullum exclusit. Vel, Gratia,··id est Christus qui est gratia Dei. Vel, gratia Dei et Salvatoris,··etc., id est Deus et Salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi.'

TIT 2:13 Multiple spaces in '2.13··Et adventum gloriæ magni Dei,··etc. Qui non in infirmitate ut prius, sed in gloria et potestate veniet præmia daturus secundum merita, qui in primo adventu adeo humilis fuit, quod non solum erudivit, sed etiam dedit semetipsum. Sectatorem bonorum operum,··etc. Quia ad hoc redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes et repleti operibus bonis, Dei hæredes esse possimus.'

TIT 2:15 Multiple spaces in '2.15··Argue cum omni,··etc. Ut non aspere accipiatur, cum pro salute fieri scitur.'

TIT 3:1 Multiple spaces in '3.1··Ad omne opus,··etc. Quasi dicat: Admone, ut ad malum tardi sint, sed ad bonum parati, scientes quod singulis persolvi oporteat, quia singulis paratur.'

TIT 3:3 Multiple spaces in '3.3··Eramus enim et nos aliquando.··Etsi philosophi essent quidam nostrum, vera tamen sapientia carebant.'

TIT 3:4 Multiple spaces in '3.4··Benignitas,··etc. Per quam dona nobis spiritualia abunde tribuit.'

TIT 3:10 Multiple spaces in '3.10··Hæreticum hominem.··Hæreticus est qui per verba legis legem impugnat: proprium enim sensum astruit ex verbis legis, ut pravitatem mentis suæ legis auctoritate confirmet, qui vitandi sunt: quia frequentius correcti exercitatiores essent ad malum.'

TIT 3:11 Multiple spaces in '3.11··Proprio judicio.··Se damnat qui errorem laudat, et veritatem vituperat.'

TIT 3:13 Multiple spaces in '3.13··Zenam legisperitum.··Hoc dicit, non quia peritior sit Apollo, sed quia hujus professionis erat in Synagoga. Apollo.··Episcopus fuit Corinthiorum, qui propter seditionem concitatam adversum se a pseudo-apostolis discesserat cum Zena socio suo ad Titum Cretensem episcopum. Sed Corinthiis jam sedatis per epistolas Pauli mandat Tito, ut priusquam veniat Nicopolim, præmittat eos ita solite, ut nihil in viatico illis desit. Ut nihil,··etc. Ideo jubet sumptus illis necessarios dari, quia dignum erat, ut qui spiritualia tradebant, non illis deessent carnalia.'

PHM 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Philemoni familiares litteras facit pro Onesimo servo ejus, scribens ei ab urbe Roma de carcere per suprascriptum Onesimum. Paulus vinctus.··Non dicit, Apostolus:··quod est nomen dignitatis, sed vinctus,··quod est nomen humilitatis: quia non imperat, sed orat. Est enim hic intercessio pro Onesimo: ideo quæ humilitatis sunt commemorat incipiens ab injuria sua, ut dignitatem Epistolæ suæ faceret. Sicut enim peccati causa vinciri opprobrium est, sic econtra pro Christo custodiæ vincula sustinere, maxima gloria est. Eo ergo tempore in custodia erat. Ideo ait se vinctum.'

PHM 1:5 Multiple spaces in '1.5··Quam habes.··Quia enim in Christum credebat et eum diligebat; sanctis credebat et eos diligebat, et ita per opera fidei et charitatis Christo serviebat et sanctis.'

PHM 1:6 Multiple spaces in '1.6··Ut communicatio.··Quasi dicat: Fidem habes et charitatem in Christo et in sanctis, ita ut communicatio fidei tuæ evidens fiat,··id est, ut fides tua communicans fidei nostræ; vel, quod aliis ex fide tua communicas evidens sit. Et hoc, In agnitione omnis.··Id est, ita evidens sit, hoc merito cognoscatur omne bonum esse in te per Christum, id est omnium bonorum sufficientia. Ut ita: Memor sum tui, et gratias ago in orationibus habitis de hoc, ut communicatio fidei tuæ,··id est operatio fidei qua servis Christo et sanctis, evidens fiat in agnitione quæ est. In Christo Jesu.··Id est, cum cognitione boni æterni, ut illud exspectetur in præmium. Hoc enim orat Apostolus, ut operatio ejus cum cognitione fiat bonitatis, id est, ut tali mente operetur, ut in futurum inde exspectet præmium Jesum Christum, non autem retributionem temporalium.'

PHM 1:7 Multiple spaces in '1.7··Viscera sanctorum.··Id est filii sanctorum charissimi, vel, erga te propensus sanctorum affectus quievit in te, scilicet consolante, et refrigeratus est, quia bonum te per omnia invenerunt.'

PHM 1:10 Multiple spaces in '1.10··Obsecro te.··Magnum est non de humili, sed de sublimi, si se inclinat et obsecrat. Senex.··Seni magis ætatis similitudine debet obsequi.'

PHM 1:11 Multiple spaces in '1.11··Qui tibi aliquando,··etc. CHRYS. Vide quam prudenter ipsius, scilicet Onesimi, delictum confitetur, ut eo ipso exstinguat iracundiam Domini, non ait: Nunc tibi utilis erit, ne ille non crederet, sed personam quoque introduxit suam, ut ex hoc ille dignius sperare meliora potuisset. Si enim Paulo futurus est utilis, qui tantam virtutis et perfectionis diligentiam exigit, quanto amplius Domino.'

PHM 1:12 Multiple spaces in '1.12··Ut mea viscera,··etc. Onesimum profugum recurrentem ad divinum auxilium cum esset in custodia Apostolus baptizavit, videns in illo utilitatis spem: quem sic commendat, ut suum animum in illo significet recipi.'

PHM 1:15 Multiple spaces in '1.15··Forsitan enim.··Ideo dicit forsitan,··quia humana sunt dubia, et potuit alia esse causa, quare sic Deus disposuerit.'

PHM 1:16 Multiple spaces in '1.16··Maxime mihi.··Mihi magistro tuo: frater Onesimus, offenso proprio domino, confugit ad Apostolum ad hoc ut, oblitteratis peccatis, utilis reverteretur, in tantum, ut non solum domino suo æqualis fieret meritis, sed ipsi magistro frater. Et ne Philemon (quia dominus) contra servum inflaretur, humiliat eum dicens: Fratrem et in carne,··quia ex uno Adam omnes, et in Domino per fidem.'

PHM 1:18 Multiple spaces in '1.18··Hoc mihi imputa.··Nunc excusationem omnem convellit, cum sibi imputandum esse dicit, si vel læsit, vel debet aliquid. Ita frater ego te fruar in Domino.··Id est, gaudebo de te in regno Dei, si feceris quod rogo. Et quid sit illud, subdit: Refice viscera,··etc. Confidens in obedientia.··Provocat eum sic blandiendo, ut non amplius faciat, quam postulatur ab eo. Solet enim fieri, ut qui de se videt bene sentiri, meliorem se præbeat.'

PHM 1:22 Multiple spaces in '1.22··Simul autem.··Ut sollicitiorem eum faciat, et ad obediendum promptiorem, venturum se ad illum significat: quia vel hoc potest eum movere ad veniam. Solent enim absentes contemni.'

HEB 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum In primis videndum est cur apostolus Paulus in hac epistola scribenda non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis describeret dignitatem. Hæc causa est: quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium apostolus et non Hebræorum, sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Simili etiam modo Joannes apostolus propter humilitatem, in epistola sua nomen suum eadem ratione non prætulit. Hanc autem epistolam ad Hebræos conscriptam, Hebraica lingua fertur Apostolus misisse: cujus sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum beati apostoli Pauli Græco sermone composuit. Olim.··Non est novum. Deus,··qui est invariabilis tunc et nunc. Loquens.··Dicit: loquens,··in præsenti, quia quod tunc etiam nunc. Patribus.··Id est iis qui carne et cultu Dei patres nobis sunt. In prophetis.··Non enim ipsi, sed Deus in eis. Multifarie.··Id est multotiens Abrahæ, Isaac, Jacob et cæteris, ac eisdem sæpe. Multisque modis.··Quia modo per somnia, ut Danieli: modo aperta voce, ut Moysi: modo interiori inspiratione, ut David.'

HEB 1:2 Multiple spaces in '1.2··In Filio,··qui prophetis est major. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator. Sic ergo propheta est, quod et Dominus prophetarum. Sic et angelus Christus est, ut et Dominus angelorum. Constituit immutabiliter. Hæredem universorum,··id est possessorem omnis creaturæ. Non enim jam portio Domini est Jacob, et pars ejus Isræl: sed omnes prorsus nationes mundi.'

HEB 1:3 Multiple spaces in '1.3··Qui cum sit splendor gloriæ,··etc. Hic secundum divinam naturam commendat Christum, ostendens eum coæternum et coæqualem Patri, ejusdemque cum eo substantiæ, sed alterum in persona. Figura substantiæ.··Ecce aliter personaliter, ut figura ab eo cujus est figura. Sed æqualis, quia non dissimilis, sicut ipse ait: Pater in me est;··et: Qui videt me, videt et Patrem meum Joan. 14.. Attende quod hæc nomina, scilicet lumen, gloria, quandoque ad naturam divinam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur; modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim: Pater est lumen, et Filius est lumen. Similiter Pater est gloria, Filius gloria, et hi duo una gloria et unum lumen, non duo. Et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo dii, sed unus, non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur. Portansque omnia,··etc. Supra dictum est, quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat et continet. Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris enim omnipotentia causa est subsistendi omni creaturæ, quæ virtus si ab eis quæ condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Purgationem.··Postquam ostendit ejus excellentiam quo cuncta creavit et gubernat, hic humilitatis ejus benignitatem commendat. Commonet enim nos crucis et resurrectionis et ascensionis, ubi ait: Sedet,··etc. In excelsis.··Dicens hoc, non loco concludit Deum: sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem, et omnibus eminentiorem. Sic et per dexteram, non Deum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Confessus enim nihil demonstrat aliud nisi honoris æqualitatem.'

HEB 1:4 Multiple spaces in '1.4··Tanto melior.··In psalmo tamen ait: Paulo minus minoratus est ab angelis Psal. 8.. Hic eisdem melior dicitur. Et sicut illud secundum humanam naturam, ita et hoc secundum divinam dictum esse posset intelligi, nisi adderetur effectus,··per quod aperitur, quod hic loquitur de eo secundum carnem. Nam secundum hoc quod Patris substantiæ consubstantialis agnoscitur, non est factus, sed natus: de eo ergo sermo versatur secundum humanam naturam, secundum quam et minor fuit angelis passione, et major et melior etiam gratiæ plenitudine, de qua et ipsi angeli ad mensuram accipiunt. Differentius nomen.··Dum fuit mortalis, differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei. Postquam immortalis, magis differens. Et quia hoc habere posset, et non pro illis, addit præ illis,··id est, valde differens a nomine angelorum, hoc est nomen quod est super omne nomen, scilicet Deus, sive Filius, quod revera dignius est illo quo illi dicuntur angeli, id est nuntii. Filii enim nomen proprietatem ostendit, non adoptionem, quia nisi esset proprius Filius, non posset ex hoc Apostolus amplitudinem honoris asserere. Proprius autem Filius est de ipso Patre genitus. Si autem adoptionis gratia esset Filius, non solum Patre, sed etiam angelis minor esset.'

HEB 1:5 Multiple spaces in '1.5··Hodie.··Ne præterita generatio videretur, dixit hodie. Quanquam enim possit etiam ille dies intelligi, quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie præsentiam significat, atque in æternitate nec præteritum est quidquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed præsens tantum: quia quidquid æternum est, semper est: divinius accipitur de sempiterna generatione sapientiæ Dei, quam fides sincerissima et catholica prædicat. Ego ero illi.··Id est, honorem illius, vel illi homini de virgine nascituro. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum, etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus.'

HEB 1:6 Multiple spaces in '1.6··Iterum introducit,··visibilem carne assumpta qui ante invisibilis in mundo erat, quæ assumptio dicitur exitus a Patre: introductio ad hæreditatem, ubi jubetur adorari. Et adorent.··Et iterum dicit Pater de eodem Filio: Cum introducit.··Id est, cum ostendit intro,··usque ad corda hominum, ducendum,··per fidem; quid dicit? Et adorent.··Adorant angeli, quia jussioni ejus obtemperant et reverentur.'

HEB 1:7 Multiple spaces in '1.7··Angelos.··Spiritus, naturæ nomen est; angelus, officii. Quos enim Deus spiritus condidit, mittendo nuntios, angelos facit. Et omnibus utitur ad incommutabile arbitrium sententiæ suæ, sive bonis per gratiam ejus, sive malis per propriam voluntatem. Ac per hoc voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim visibiliter fit, quod non de interiori invisibili atque intelligibili aula summi imperatoris, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam. Vel illi spiritus dicuntur angeli quando levia nuntiare mittuntur: quando autem ad vindictam, ut in Sodoma, dicuntur ignis ardens. Sic et ministri Ecclesiæ, ignis sunt dum vitia nostra uruntur, angeli autem, dum verbum Dei nuntiant.'

HEB 1:8 Multiple spaces in '1.8··Ad Filium.··Hic per dignitatem simul et potestatem commendat Christum. In sæculum.··Quia semper regnabit, et novissimum judicium semper stabit; unde: Ibunt hi in ignem æternum, et illi in vitam æternam Matth. 25..'

HEB 1:9 Multiple spaces in '1.9··Unxit te.··Secundum hominem, quia Deitas nullo indiguit. Unctus significat regem vel sacerdotem. Deus repetitur ex magna dilectione. Vel secundum Augustinum: Alter casus est vocativus, alter nominativus, ut sic: O tu Deus Fili, unxit te Deus tuus, scilicet, Pater. In Latino putatur idem casus, sed in Græco evidentissima distinctio est: qua aliter nominativus, aliter vocativus intelligitur.'

HEB 1:10 Multiple spaces in '1.10··Et tu.··Post humanitatis excellentiam, iterum redit ad æternitatem Filii. In principio.··Quia Creator ante creata exsistit sine ullo initio. Manuum.··Virtus jussionis, id est, potentia voluntatis vocatur manus, quia ut voluit facta sunt omnia.'

HEB 1:11 Multiple spaces in '1.11··Peribunt.··Ab eo quod sunt, dum immutabuntur in melius creaturæ. Tu autem permanebis.··Ut sicut æternus ante omnia, sic quia permanet, idem erit post mutata omnia. Veterascent.··Veterascere dicitur quod more vestis consumitur, sicut caro humana, quæ tamen in melius mutabitur.'

HEB 1:12 Multiple spaces in '1.12··Et velut amictum.··Significat mutationem cœli. Unde: Vidi cœlum novum et terram novam Apoc. 21.. Mutabis eos,··etc. Quia facta Dei sub æternitate stabunt, ne ad corruptionem revertantur. Tu autem,··ex toto immutabilis.'

HEB 1:13 Multiple spaces in '1.13··Ad quem angelorum.··Agere instituit de gloria humanitatis. Sede.··Victori Filio confessus offertur a Patre. Pedum.··Per pedes stabilitas æterna signatur, id est, in æternitatem, ubi vestigiis quasi positis virtute omnipotentiæ consistit.'

HEB 1:14 Multiple spaces in '1.14··Nonne sunt omnes,··etc. Quasi dicat: Utique. Intellige igitur quantus honor nobis exsistit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostræ saluti student, propter nos discurrunt, pro nobis suo funguntur officio, hoc est opus angelicum, angelicæ functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus præcepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.'

HEB 2:1 Multiple spaces in '2.1··Propterea.··Postquam locutus est de Filio Dei multa quæ ad ejus commendationem valent, hortatur eos quibus scribit, ut diligenter animadvertant et custodiant ea quæ per illum annuntiata sunt eis. Et ad hoc tendunt omnia præmissa quibus probavit quod esset Christus major prophetis et angelis. Abundantius,··quam quæ de lege, vel prophetis, vel angelis dicta sunt. Nomen legis obticuit Apostolus, quia in astructione sua quam in posterioribus facit etiam hoc manifestum facit. Pereffluamus.··Fluimus per pœnas mortalis naturæ, effluimus, peccata addendo, pereffluimus in æterna damnatione. Hinc suadet audienda esse verba Christi per pœnam quæ erit negligentibus.'

HEB 2:2 Multiple spaces in '2.2··Et omnis prævaricatio.··Dicit omnis,··ut pro singulis peccatis sit pœna; non enim solum omnis prævaricator qui multorum reus est, pœnam luet. Justam mercedem.··Ita loquitur ne putetur perire justitia per misericordiam. Quod vero ait, retributionem,··hoc ad pœnæ quantitatem refertur, quæ æqualis peccato erit: quia secundum quod majus vel minus est peccatum, major vel minor erit pœna. Quod vero ait: mercedis,··hoc ad qualitatem pœnæ refertur, ut qui libidinis igne perierit, igne æterni incendii crucietur.'

HEB 2:4 Multiple spaces in '2.4··Et Spiritus distributionibus.··Per hoc affluentiam designat gratiarum, quæ non erat apud antiquos, neque tanta signa, neque tam diversa prodigia per quod ostendit, quia non simpliciter est eis creditum, sed per ligna et prodigia. Ideoque cum credimus, non illis, sed Deo nos credere declaratur.'

HEB 2:6 Multiple spaces in '2.6··Quid est homo.··Potest hoc legi admirative, ut per hominem et Filium hominis intelligatur Christus homo. Cujus fuit memor Deus in conceptione, dando immunitatem a peccato. Et visitavit in resurrectione, dando gloriam immortalitatis. Potest etiam hoc legi, cum despectu, pro terreno: Adam enim homo fuit, sed non filius hominis, sicut homines dicuntur qui portant ejus imaginem. Qui autem portavit imaginem Christi dicuntur filii hominum potius. Et ille, vetus homo dicitur; iste, novus. Homo igitur hoc loco terrenus est; Filius autem hominis, cœlestis. Et ille longe sejunctus est Deo, hic autem præsens est. Et ideo illius est memor tanquam in longinquo positi. Hunc visitat quem vultu suo, id est, gratiæ suæ præsentia illustrat. Visitas eum:··hominem per Filium hominis, quasi per medicum infirmum, visitavit Pater.'

HEB 2:7 Multiple spaces in '2.7··Gloria.··Claritate immortalitatis honore,··eo quod sic flectitur omne genu. Super opera manuum,··digniora, scilicet, angelos et homines, quæ per excellentiam dicuntur opera manuum.'

HEB 2:8 Multiple spaces in '2.8··In eo autem.··Exponit sensum David. Ait David Psal. 8.: Omnia subjecisti: In eo autem quod Scriptura subjecit,··id est, subjecta ostendit omnia, nihil dimisit,··id est, nihil excepit de omnibus.'

HEB 2:9 Multiple spaces in '2.9··Eum autem,··etc. Majores angeli homine dici possunt, quia majores sunt hominis corpore. Majores sunt et animo, sed in eo tantum quod peccati originalis merito corpus aggravat ipsum animum, sed hoc non in Christo. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est, qua majores videntur et angeli; non recte cogitas, nec attendis quem habeat locum in rebus humana natura, quæ condita est ad imaginem Dei: cui tamen injuria facta non est, cum Christus dicebat: Pater major me est Joan. 14.; qui non carni suæ solum, sed etiam menti quam gerebat humanæ Deum patrem præferebat, quæ sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori. Propter passionem.··Hic jam incipit ostendere non pro potentia tantum, vel ultione verba Christi audienda esse, sed pro dilectione qua dilexit nos, ut pro nobis moreretur.'

HEB 2:10 Multiple spaces in '2.10··Auctorem.··Christum. Salutis eorum,··id est filiorum. Ipse enim est filius per naturam, cujus hæredes erimus qui sumus adoptione filii. Vide quantus est in medio nostrum: Et ille filius, et nos filii sumus. Sed distat, quod ille salvat, nos salvamur. Ille sanctificat, nos sanctificamur. Modo conjungit nos Scriptura, modo disjungit. Multos,··inquit, filios,··hic conjunxit: auctorem salutis eorum,··hic discrevit. Per passionem.··Quia nisi Christus moreretur, homo non redimeretur, et non redemptus periret. Quod si esset, frustra omnia facta essent. Cætera enim homini serviunt, homo Deo. Nec in aliquibus Deus glorificaretur cum ad hoc omnia facta sint. Falsa quoque esset prædestinatio de adducendis filiis. Consummare.··Hoc in resurrectione incœpit, quando immortalitatis gloria sublimatus est. Et auctum in ascensione, quando ascendit ad dexteram Patris. Et perficietur in judicio, quando ei omnia subjicientur, et erit omnia in omnibus I Cor. 15.. Qui enim,··etc. AUG. Probat, quod pro nostra liberatione Christum pati decuerit, etc., usque ad cum et utramque naturam per se constat scivisse. Ex uno omnes.··Sed ille ut proprius Filius, nos adoptivi. Cum dicit: non erubescit fratres vocare,··ostendit quod non ei naturæ est fraternitas nostra, sed misericordiæ. Quod probat per prophetam, ne putetur novum.'

HEB 2:14 Multiple spaces in '2.14··Quia ergo.··Quasi: Cum essent ex uno omnes, et, quia pueri qui sanctificandi erant communicaverant carni, id est erant homines ex anima et corpore, quæ per sanguinem accipitur, corruptibiles; ideo et ipse,··Christus. Participavit eisdem pueris, vel eisdem,··id est carne et sanguine, et hoc similiter, id est, passibilis et mortalis, ut posset mori, et sic destrueret diabolum, et per mortem, legem evacuaret, et Judæos liberos faceret per gratiam qui timore pœnarum servi erant legis. Per mortem.··Mirum quid? Mors erat arma per quæ vincebat diabolus, et per eam victus est a Christo diabolus.'

HEB 2:16 Multiple spaces in '2.16··Nusquam.··Participavit eisdem ut homines sanctificaret. Et recte hæc causa apponitur, quia si non esset eos liberaturus, non eis participaret. Quod in angelis apparet, quia nusquam, id est, nulla scriptura legitur apprehendisse angelos. Apprehendit.··Apostolus dixit: apprehendit,··non autem assumpsit,··quasi: Longe fugientem assecutus est. In quo humanæ naturæ dignitas intelligi potest, et misericordia et gratia qua hoc fecit, et cura quam de nobis habuit. Fugientem quippe ante humanam naturam, et longe fugientem (longe enim eramus); insecutus apprehendit, non angelicæ, sed humanæ naturæ data est hæc dignitas, ut Deus ei in unam personam jungeretur.'

HEB 2:17 Multiple spaces in '2.17··Per omnia.··Quia natus, educatus, crevit; passus, mortuus. Qui supra dictus est figura paternæ substantiæ.'

HEB 2:18 Multiple spaces in '2.18··In eo enim.··Id est, in carne quam suscepit multa sæva passus est. Novitque quid est ista tribulatio patientium per experimentum. Qui tentantur.··Tentat Deus ut probet, diabolus ut decipiat, homo ut sciat quod nescit.'

HEB 3:1 Multiple spaces in '3.1··Unde fratres.··Ex omnibus superioribus infert; quasi: Quia potens, quia passus pro nobis, et potest auxiliari.'

HEB 3:2 Multiple spaces in '3.2··Qui fidelis.··Incipit Christum comparare Moysi, sicut supra prophetis et angelis, ita ut sit præ Moyse fidelis, quia non suam, sed Patris gloriam quæsivit, nec ejus mandata abscondit. Qui Christus fidelis est Patri (sicut Moyses) in omni domo Judæorum et gentium.'

HEB 3:3 Multiple spaces in '3.3··Amplioris.··Quasi: Quod fidelis fuerit, ipse effectus indicat: quia dignus est gloria, ut Moyses: et quidem ampliore præ Moyse, id est, quam Moyses, vel præ Moyse exsistens in merendo.'

HEB 3:4 Multiple spaces in '3.4··Omnis namque domus,··etc. Fabricavit dico, per se enim non potest fieri, sed ab aliquo. An ideo a Christo? Vere, quia Deus est qui facit domum, et omnia. Qui autem omnia creavit,··et domum. Deus est.··Utriusque enim domus tam ejus quam rexit Moyses, quam ejus quam erexit Christus, factor est Deus.'

HEB 3:5 Multiple spaces in '3.5··Et Moyses.··Ostendit Christum dignum ampliori gloria quam Moysen, quia Christus fabricator est domus, non autem Moyses. Hic aliam rationem etiam ostendit, quia scilicet Christus filius, Moyses famulus est, qui et carnalia carnalibus tradebat, Christus vero spiritualia.'

HEB 3:7 Multiple spaces in '3.7··Quapropter.··Cum supra præ angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit nos oportere observare quæ ab illo audivimus; ita et nunc commendato ipso præ Moyse, incipit eos terrere, ne sint increduli Christo, per patrum similitudinem; et ne amittant requiem, blanditur, per opportunitatem temporis. Hodie.··Modo, per se loquitur, qui prius per præcones: si tunc duri modo estote molles.'

HEB 3:8 Multiple spaces in '3.8··Nolite obdurare corda vestra;··id est, nolite Deo rebelles et contumaces esse, sed obsequentes.'

HEB 3:9 Multiple spaces in '3.9··Probaverunt;··id est, curiositatis causa exquisierunt.'

HEB 3:10 Multiple spaces in '3.10··Offensus.··Valde et implacabiliter iratus. Infensus.··Vel proximus adhibendo correctionis flagella.'

HEB 3:11 Multiple spaces in '3.11··In ira mea.··Irasci dicitur Deus per figuram anthropopathos. Si introibunt in requiem meam.··Aposiopesis est, id est non introibunt.'

HEB 3:12 Multiple spaces in '3.12··Cor malum incredulitatis.··Ut putetis Christum non sufficere sine lege, quod est malum, quia sic ruit homo in multa peccata. Nec hoc leve, quia hoc est cor discedendi a Deo vivo.'

HEB 3:13 Multiple spaces in '3.13··Donec hodie;··id est, tempus gratiæ, et de quo aiebat propheta superius in psalmis, quia non minus modo præstatur credentibus gratia ad salutem, quam ipso Christo præsente corporaliter. Fallacia peccati,··id est diaboli, qui est causa peccati.'

HEB 3:14 Multiple spaces in '3.14··Participes enim Christi.··Debetis hortari, et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam, habentes partem cum Christo in hæreditate: hac tamen conditione, si initium substantiæ,··id est fidei, quæ est initium bonorum, per quam Deus existit, in nobis, et per quam deificamur, et divinæ substantiæ participamus, usque ad finem, firmum retineamus.'

HEB 3:16 Multiple spaces in '3.16··Quidam enim audientes.··Hoc ideo dicit, ne quis putet satis esse audire de requie, quia et illi omnes audierunt, sed non omnes audierunt, sed non omnes pervenerunt.'

HEB 4:2 Multiple spaces in '4.2··Non profuit,··etc. Egressi enim de Ægypto, cum multam viam perambulassent, et multa indicia virtutis Dei accepissent in Ægypto, in mari Rubro, in eremo, consilium fecerunt mittere speculatores qui deberent inspicere naturam terræ. Quæ audierunt.··Exploratoribus; qui mala retulerunt, non crediderunt; vel ita distingue, fidei sumptæ ex his quæ audierunt.'

HEB 4:3 Multiple spaces in '4.3··Et quidem.··De prima requie quod significet, hic agit. Operibus.··Quia dixerat nuntiatum esse de requie, dicit quando: videlicet, ante legem, post perfectionem operum septem dierum per requiem sabbati; et sub lege, quando per terram promissionis designabatur; et tempore, gratiæ Spiritu sancto dicente in David: hodie,··etc., quasi, nuntiatum est de requie illa et sic quidem quando nondum completio istius veræ requiei erat significata, quia requie nullus adhuc potitus fuerat. Perfectis.··Quod fuit facto homine, pro quo facta sunt omnia, et ipse ad Deum glorificandum factus est.'

HEB 4:4 Multiple spaces in '4.4··Et requievit die septima.··Sex diebus fecit omnia, ut post nihil fieret nisi de materia tunc facta, et ad similitudinem factorum. Septima die quievit, quæ ideo significat requiem. Sic et sexta ætate homo Christus natus est mundo ad laborem, sexta die et sexta diei hora passus, septima quievit. Sic et nos dum sub operibus sex dierum vivimus, operamur; inde exeuntes, quiescimus: si tamen opera nostra valde bona inveniantur.'

HEB 4:5 Multiple spaces in '4.5··Et in isto.··De secunda requie, quæ significatur per figuram requiei terræ promissionis.'

HEB 4:7 Multiple spaces in '4.7··Diem quemdam hodie.··De tertia significata, et quando datur, quamvis obscure, quæ per Christum credentibus promissa est. Post tantum temporis.··In hoc autem patet quod hæc est alia requies de qua David dicit hodie,··quam illa ad quam Josue duxit. Nam si illa esset, non loqueretur de alia David; ergo certum est esse aliam ad quam Christus ducit, quæ per illam Palæstina signabatur.'

HEB 4:8 Multiple spaces in '4.8··Eis,··filiis Isræl, quibus prius nuntiatum est de requie per signum, id est terram promissionis; requiem præstitisset nunquam,··id est nullo tempore; posthac,··id est in sequenti tempore; loqueretur de alia die,··id est tempore gratiæ, quo deberet dari. Vel, nunquam post loqueretur de alia, scilicet requie, præter terram promissionis. Dicendo, hac die idem vult esse, quod dixerat supra, hodie,··etc.'

HEB 4:9 Multiple spaces in '4.9··Sabbatismus;··id est, vera requies significata per sabbatum (id est, plenæ quietis feriata jucunditas) quo Dominus requievit et in lege observabatur. Tunc enim perfecte vacabimus, gratia majore refecti, et Deo pleni. Et sciemus perfecte, quia ipse est Deus. Ibi vacabimus, videbimus, et amabimus. Amabimus et laudabimus: ecce quid erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis, nisi pervenire ad regnum, cujus non est finis?'

HEB 4:11 Multiple spaces in '4.11··In idipsum exemplum.··Vel, in pœnam qualem illi per incredulitatem habuerunt; exemplum dicit ut mentem nostram habeamus illic, ne similiter excidamus.'

HEB 4:12 Multiple spaces in '4.12··Sermo Dei.··Qui a regalibus sedibus venit. Vivus.··Quem infideles mortuum putant. Pertingens.··Tota consideratione perveniens ad separationem animæ, id est sensualitatis, et spiritus, id est rationis. Divisionem animæ.··Anima vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est quæ actu corporis fiunt, ut luxuria. Per spiritum vero spiritualia, id est quæ sunt mentis, ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia peccata et spiritualia: quis, quid, quo animo agat. Ac spiritus.··Pertingit sermo Dei cognitione inseparabili, quia cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa a se, dum plus dedita infimis rebus, inferior est, vel ab his revocata dignior. Sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhiat de divina visione cogitans, vel dum inferius cœlestia considerat, vel inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est, superat quod in illa altius est. Compagum quoque.··Compages dicitur junctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius Dei; scilicet quomodo et inter se cohæreant in aliquo, vel hoc et illa, id est ratio et sensualitas, quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis, pressa et captiva, aliquando consentit inferiori differentiæ sensualitatis. Medullarum.··Medulla quæ interior est, dicitur hic quidquid interius et subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Discernit enim cogitationes, id est quæ diversa diversi cogitent. Discernit et intentiones earum cogitationum, quo singulæ tendant ad bonum vel malum. Et, ut plus dicam, nulla creatura terrena vel cœlestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta, quia ex omni parte plene visa. Item compages dicit conjunctiones cogitationum: medullas intentiones earum.'

HEB 4:14 Multiple spaces in '4.14··Habentes ergo.··Hic incipit dicere de pontifice Christo, quomodo sufficiens, et quomodo dignior veteri sacerdote. Quem etiam immutat, et legem, quæ sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius nobis ad justitiam et salutem.'

HEB 4:15 Multiple spaces in '4.15··Non enim habemus,··etc. Quasi: Teneamus et tenere debemus, quia, cum sit potens, est etiam misericors, nostram utpote expertus infirmitatem. Qui non possit,··etc. Impossibile est scire afflictiones afflictorum, homini qui experimentum afflictionis non habuit et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus, secundum quod omnia novit, sed per hoc quod homo et similia sustinuit.'

HEB 4:16 Multiple spaces in '4.16··In auxilio opportuno.··Nunc tempus est auxilii, nunc est tempus donorum, cum post baptismum peccantes per gratiam invenire pœnitentiam possunt. Cum autem thalamus fuerit clausus, cum intraverit rex videre discumbentes, ut ad sinum patriarchæ venerint qui eo fuerint digni, tunc malis erit desperationis tempus. Nunc autem cum adhuc agon permanet et palma pendet, non est desperandum, sed cum fiducia, id est sine dubitatione accedendum, ut per gratiam accedatur, inveniatur auxilium opportunum. Est enim tempus quod non congruit.'

HEB 5:1 Multiple spaces in '5.1··Omnis namque pontifex.··Quia spiritualia non sic introducunt infirmos: ut corporalia; de his incipit, volens ostendere Novum Testamentum esse melius Veteri. Quædam autem Christo communia cum sacerdotibus ponit, quædam altiora pertinentia ad solum Christum. Quædam porro humiliora, illis tantum sacerdotibus convenientia.'

HEB 5:2 Multiple spaces in '5.2··Quoniam et ipse.··Aufer hic occasionem extollendi se supra alios.'

HEB 5:4 Multiple spaces in '5.4··Nec quisquam,··etc. Percutit cupidos, qui non vocantur, sed ingerunt se.'

HEB 5:5 Multiple spaces in '5.5··Non seipsum clarificavit.··Clarificatus est Filius a Patre, cum dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui Matth. 3.. Quæ clarificatio longe ante per Prophetam prædicta est: Filius meus es tu, ego hodie genui te Psal. 2..'

HEB 5:6 Multiple spaces in '5.6··Tu es sacerdos.··Sacerdos autem Christus est, non secundum id quod natus est de Patre Deus apud Deum coæternus gignenti: sed propter carnem absumptam, propter victimam, quam obtulit pro nobis. Secundum ordinem Melchisedech,··qui non temporalis fuit, Scriptura subticente initium et finem ejus vitæ, in figura Christi qui caret initio et fine. Et sicut ille obtulit in pane et vino et semel, sic et Christus sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum discipulis dedit.'

HEB 5:7 Multiple spaces in '5.7··Preces supplicationesque.··Christi dicit actionem et vitam cujus omnis actio fidelium est institutio, et ad Deum oratio. Quidquid egit Christus, preces et supplicationes fuerant pro omnibus. Sanguinis effusio fuit clamor validus, in quo auditus, pro reverentia ejusdem passionis. Reverentia est, quod sine peccato passus pro sola charitate. Exauditus est.··Per hoc patet, quod per eum possumus consequi misericordiam cum jam ad dexteram sit Patris.'

HEB 5:8 Multiple spaces in '5.8··Didicit,··etc. Id est voluntarie suscepit obedientiam usque ad mortem.'

HEB 5:9 Multiple spaces in '5.9··Omnibus obtemperantibus.··Tantum valet passio, ut omnibus sufficiat ad salutem, quæ salus bene potest esse per eum, quia ipse est appellatus,··etc. Factus est causa salutis,··non cujuslibet, sed æternæ; nec paucis, sed omnibus; hac tamen conditione, ut obtemperent ei. Non enim aliter salutem consequi poterunt. Et bene potest ipse causa salutis esse cæteris, quoniam appellatus est a Deo pontifex,··sicut et ipse suis operibus realiter ostendit se talem esse. Nam quia pontificis officium implevit, atque Patri fuit in omnibus obediens, et in seipso pervenit ad tantum bonorum omnium consummationem, ut sufficeret etiam ad aliorum salutem, idcirco appellatus a Deo est pontifex,··et hoc, juxta ordinem Melchisedech,··scilicet, ut omnis ordo divinitatis in eo consideretur, qui considerari potuit in Melchisedech.'

HEB 5:11 Multiple spaces in '5.11··Ininterpretabilis.··Sermo de incarnato Filio difficilis est ad interpretandum, quia debiles sensu estis ad intelligendum profunda mysteria.'

HEB 5:12 Multiple spaces in '5.12··Etenim cum deberetis.··Interserit increpationem de infirmitate, ut alta de Christo laborent intelligere. Quæ sunt elementa exordii.··Exordium sermonum est simplex doctrina. Elementa ejus, materia de qua agit, ut nativitas, passio.'

HEB 5:13 Multiple spaces in '5.13··Omnis enim,··etc. Qui non capit hoc: Verbum caro factum est,··quomodo capiet: In principio erat Verbum?··Omnis de hac re sermo, quo agitur, ut non solum credatur, verum etiam intelligatur, sciaturque quod dicitur, onerosus est: facilius illos premit quam pascit. Ex quo fit, ut spirituales, ista carnalibus non omnino taceant, propter catholicam fidem, quæ omnibus prædicanda est. Nec tamen sic deserant, ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem quam in sermone percipi veritatem.'

HEB 6:1 Multiple spaces in '6.1··Quapropter.··Duriter eis increpatis et culpatis, eo quod velint semper eadem ipsa discere, iterum blanditur illis se eis connumerando, hortans eos ad perfectionem. Inchoationis Christi sermonem,··quo rudes sunt catechizandi, ut est Symbolum fidei et Dominica oratio. Non rursus,··id est non olim, ut sicut prius ceciderunt, iterum cadant. Vel, non rursus jacientes,··ita modo jaciamus, ut amplius jacere non sit opus. Fundamentum.··Quod prius dixit sermonem inchoationis, hic appellat fundamentum, eo quod ad Christianam religionem venientibus prius proponitur, ut super hoc, quod perfectionis est ædificetur. Hoc fundamentum dividitur in sex, quæ sunt: inchoatio seu pœnitentia, fides, baptismatum doctrina, impositio manuum, resurrectio, atque judicium. Quicunque aliquos ad fidem convertit, prius facit pœnitere, in Deum credere, baptizari in remissionem, confirmari per impositionem, resurrectionem et diem judicii præstolari.'

HEB 6:4 Multiple spaces in '6.4··Impossibile.··Ne quis vero existimet secundum vel tertium baptisma post peccata posse fieri, subdit: Impossibile,··non tantum difficile, ne quis in hoc confideret. Eos qui,··id est, etiam eos qui hæc bona habuerunt. Nedum penitus malos.'

HEB 6:6 Multiple spaces in '6.6··Renovari,··per baptismum, cujus virtus in cruce Christi constat, unde subditur: Rursum crucifigentes.··Quia in baptismo sumus conformes morti ejus et sepulturæ. Qui putat secundo baptizari, secundo Christum (quantum ad se est) crucifigit, quod est eum habere ostentui et derisioni ut semel mortuus est; ita nos in baptismo semel morimur peccatis, non secundo vel tertio.'

HEB 6:7 Multiple spaces in '6.7··Sæpe venientem.··Dicit sæpe venientem,··quia si rara, non sufficit: si assidua, vilescit. Imbrem.··Doctrinam sanctam, rorem cœlorum, quem sitienti terræ pluunt cœli, id est prædicatores verbi veritatis. Generans herbam.··Significat eos sæpe bibisse per legem et prophetas verbum cœlestis doctrinæ, qui nec sic prompti fuerunt germina fidei proferre. A quibus colitur.··Cultores terræ sunt qui vomere spirituali arbusta conscindunt, et falce verbi Dei noxia præcidunt. Vel illi a quibus colitur. sunt illi iidem qui se colunt in bonis operibus, imitati scilicet majores, secundum illud: Et fecerunt fructum nativitatis,··quia patres suos, qui eos in fide genu erunt, imitantur.'

HEB 6:9 Multiple spaces in '6.9··Confidimus.··Quia de præsenti non habet Apostolus unde eos laudet; de spe futurorum attollit, ad quæ per præterita allicit, et recreat animos eorum et confortat, antiqua eis in mentem revocans, et facit eos existimare Deum non oblitum bonorum quæ fecerunt. Sicut enim priora bona per sequentia mala mortua fuerant et irrita facta, ita ipsa eadem per pœnitentiam et alia bona sequentia reviviscent.'

HEB 6:10 Multiple spaces in '6.10··Operis.··Magna illis testificatus est. Tria autem bona commendat in eis, scilicet quod omnia sua fecerunt communia sanctis. Ecce opus, et hoc ex dilectione, quæ informat actiones; ecce alacritas, et hoc ad gloriam Dei; ecce pura et recta intentio.'

HEB 6:11 Multiple spaces in '6.11··Cupimus.··Multam dilectionem erga illos ostendit, et eamdem circa singulos curam demonstrat, et tum majorum, tum minorum similiter curam gerit, et omnes diligit.'

HEB 6:13 Multiple spaces in '6.13··Abrahæ namque,··etc. Tria dicit: quod promissio facta; et per juramentum firmata; et in Abraham jam impleta.'

HEB 6:14 Multiple spaces in '6.14··Nisi benedicens,··etc. Aposiopesis est hic, id est defectio. Quasi: Si hoc non fecero, non mihi credatur de aliquo.'

HEB 6:17 Multiple spaces in '6.17··In quo abundantius volens.··Quasi diceret: Si autem homini, qui mendax est, per juramentum creditur, quanto magis Deo credendum est, qui mentiri non potest?'

HEB 6:18 Multiple spaces in '6.18··Confugimus.··Fugit ad spem qui spe beatitudinis tribulationes spernit.'

HEB 6:19 Multiple spaces in '6.19··Quam sicut.··Sicut anchora navem, sic spes animam tenet, ne mergatur in salo hujus mundi, consentiendo iniquitati; ac firmam,··ne saltem titubet. AUG. Jacta in Deum curam tuam,··etc., usque ad si ad tempus fluctuat, anchora spes ejus est.'

HEB 6:20 Multiple spaces in '6.20··Præcursor.··Ad hoc Christus præcucurrit, ut nos sequamur. Qui bene dicitur cursor, quia nulla culpa eum impedivit, secundum illud: Exsultavit ut gigas ad currendam viam Psal. 18.. Et alibi: In via peccatorum non stetit Ibid. 1.. Et præcursor, quia ante nos, et pro nobis cucurrit.'

HEB 7:1 Multiple spaces in '7.1··Sacerdos Dei summi.··CHRYS., hom. 35, in Gen. Sacerdos autem erat forte a semetipso ordinatus, sic enim tunc erant sacerdotes. Vel quia ætate provectior erat, a suis colebatur. Vel quod et ipse sacrificare studuit, sicut et Nœ, Abel Abraham, quando sacrificia obtulerunt.'

HEB 7:3 Multiple spaces in '7.3··Neque initium,··etc., neque finem vitæ habens.··Christus omnino non habuit initium neque finem. In perpetuum.··Hoc ita dicit quia Scriptura obticet, quod aliquis ei successisset. Vel mystice loquitur de sacerdotio Christi.'

HEB 7:4 Multiple spaces in '7.4··Intuemini autem,··etc. Immoratur in commendanda dignitate. Melchisedech et excellentia sacerdotii ejus; præferens eum ipsi Abrahæ patri omnium et omnibus Levitis.'

HEB 7:5 Multiple spaces in '7.5··Et quidem de filiis Levi,··etc. Quasi: Et ex hoc intuemini quantus sit, quia aliqui quidem de filiis Levi per hoc quod accipiunt sacrificium, (aliter enim non auderent) habent mandatum in lege, sine cujus auctoritate nunquam præsumerent sumere decimas.'

HEB 7:8 Multiple spaces in '7.8··Contestatur.··Ut ego, vel, idem in multis locis. Vivit.··Gerebat enim typum pontificis nostri, cujus excellentia potestatis per illius similitudinem ostenditur. Per Melchisedech enim, in quo figura præcessit, discernitur sacerdotium Christi a sacerdotio Levi; in Christi autem figura dicitur quod Melchisedech vivit. Unde dicitur sacerdos in æternum, qui seipsum obtulit, non ex aliqua necessitate, sed ex voluntate propriæ potestatis.'

HEB 7:11 Multiple spaces in '7.11··Sub ipso.··Quia in manu sacerdotis lex, et per eum impletur lex quæ dicitur consummare. Hæc translatio præfigurata fuit in Samuele, qui de tribu Ephraim electus est sacerdos a Domino, reprobatis filiis Eli, Domino dicente: Qui honoraverit me, honorabo eum; et qui inhonoraverit, etc.'

HEB 7:12 Multiple spaces in '7.12··Translato enim,··etc. Quod alius surgat, subsequenter probat et per tribum et per ritum. Per tribum ibi: In quo enim hæc,··etc. Per ritum ibi: Et amplius,··etc. Translato enim sacerdotio.··Quia ergo similiter et ab eodem et sub eadem sponsione data sunt lex et sacerdotium, quod de uno dicitur, necesse est ut et de altero intelligatur.'

HEB 7:14 Multiple spaces in '7.14··Manifestum est enim,··etc. De tribu ad tribum translatum est sacerdotium, de sacerdotali ad regalem, ut eadem sit sacerdotalis et regalis. Et intuere mysterium: primum fuit regalis, postea facta est sacerdotalis. Sic Christus rex erat semper; sacerdos autem factus est quando carnem suscepit, quando sacrificium obtulit.'

HEB 7:16 Multiple spaces in '7.16··Non secundum legem.··Id est secundum carnalem intellectum legis, ut faceret secundum carnales observantias; sed secundum virtutem ipsius legis, id est spiritualem intellectum, quem exsequentes, vitam habent æternam. Distat inter sacerdotium, et sacerdotium. Illud carnale, hoc spirituale. Illud temporale, hoc æternum.'

HEB 7:22 Multiple spaces in '7.22··In tantum.··Ex laude sacerdotis infert commendationem legis. Melioris.··Quia meliora, id est æterna promittit; Vetus autem Testamentum, temporalia.'

HEB 7:24 Multiple spaces in '7.24··Hic autem,··etc. Sicut Christus per manet, ita et lex quam attulit, in qua vera remissio peccatorum, et perpetua gratia, quod quia vetus lex non potuit, exclusa est. Quod autem permaneat in æternum ostendit ex pontifice, qui unus est, quod non esset, nisi esset immortalis, sicut in lege fuerunt multi, quia mortales.'

HEB 7:25 Multiple spaces in '7.25··Unde et salvare.··Ostenso quod per sacerdotium Christi vetus sacerdotium et lex destruatur, commendat actum ipsius deprimendo, per contrarium, operationem veteris sacerdotii.'

HEB 7:26 Multiple spaces in '7.26··Sanctus,··interius. Innocens,··manibus. Impollutus,··corpore. Segregatus a peccatoribus,··id est ab omni peccato immunis.'

HEB 7:27 Multiple spaces in '7.27··Qui non habet,··etc. Cum sit talis, non habet necessitatem quotidie offerre. Non hoc dixit Apostolus quasi Christus eo aliquando egeat, sed ut ab eo removeat quod aliis convenit. Hoc enim fecit semel seipsum offerendo.··Adeo magnum est sacrificium, quod licet unum et semel oblatum sit, sufficit tamen ad æternitatem.'

HEB 7:28 Multiple spaces in '7.28··Lex enim homines constituit,··etc. Illi habent necessitatem quotidie offerre, quia infirmi; hic semel seipsum offerens, omnibus sufficit, quia perfectus est.'

HEB 8:1 Multiple spaces in '8.1··Capitulum.··CHRYS. Commiscet humilia cum excelsis apostolus Paulus, semper Magistrum suum sequens, etc., usque ad cui oportet fungi munere sacerdotis. Talem habemus.··Hic incipit capitulum; et finit ibi: Deus et non homo. In cœlis.··Vel super materiales cœlos. Vel, super thronos et dominationes.'

HEB 8:2 Multiple spaces in '8.2··Sanctorum minister.··Quia sanctis augmentum virtutum, et vitam æternam ministrat. Vel, in cœlis ministrat gloriam per sancta sanctorum significatam. Minister tabernaculi veri.··Id est veritatis, quam tabernaculum vetus præfigurabat; scilicet justitiam in præsenti Ecclesia, gloriam in futura. Quod,··verum tabernaculum, fixit Deus,··ut in æternum permaneat; umbratile vero erat non fixum, sed portatile; et non homo:··hoc addit quia et vetus posuit Deus, sed per ministrum hominem.'

HEB 8:3 Multiple spaces in '8.3··Quod offerat.··Et cum necesse sit eum habere aliquid ad offerendum; vel illud erit super terram, vel cœleste: sed non super terram, quia si hoc esset jam non esset sacerdos; ergo cœleste est quod offert.'

HEB 8:4 Multiple spaces in '8.4··Cum esset,··etc. Si ergo esset,··etc. Quia omnis qui offert, si esset terrenus aliquis qui posset mundare genus humanum, non esset sacerdos secundum ordinem Melchisedech, quia satis essent qui offerrent legalia; sed quia illi erant mortales et peccatores, et ideo humanum genus mundare non valentes, venit Christus qui sufficeret. Nunc autem, id est in novissima ætate, melius ministerium sacerdotii sortitus est Christus tanto quanto melior est lex ejus. Jam a sacerdotio et sacrificio transit ad differentiam Testamentorum.'

HEB 8:5 Multiple spaces in '8.5··Responsum est,··etc. Non cum inciperet, quia jam multa figuris expresserat, sed cum per se non posset consummare, consulit Dominum, qui de figuris, sicut et de veritate eum docuit.'

HEB 8:6 Multiple spaces in '8.6··Et melioris Testamenti,··etc. Jam a sacrificio et sacerdotio transit ad differentiam Testamentorum, Veteri præferens Novum; eo quod Novum in melioribus repromissionibus sancitum.'

HEB 8:7 Multiple spaces in '8.7··Nam si illud prius.··Probat quod Testamentum Christi melius est Veteri: nam illud non vacat culpa, hoc vacat. Si enim vacasset culpa, non daretur secundum, sed datur. Et ita apparet illud fuisse imperfectum, hoc perfectum. Culpa vacasset, non utique.··Ita hoc dicit, quasi ipsum culpam habeat. Quod videtur, dum præcipit sine gratia, et prævaricatores facit. Inquireretur,··a Domino, qui prius paulatim instruxit et educavit, ut post perfectum daret.'

HEB 8:9 Multiple spaces in '8.9··Quod feci patribus eorum.··Et quia quibusdam speciale fecerat, determinat. Quod feci in die,··id est tempore legis, quæ post exitum de Ægypto data est. Quod ergo ante legem Abrahæ dixit: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22., postmodum complevit in Evangelio. Illa enim promissio fuit spiritualis et specialiter pertinens ad gratiam. Non permanserunt in Testamento.··Vitio eorum deputat quod non permanserunt in Testamento, ne lex quam tunc acceperunt culpanda videatur. Ipsa enim est quam non venit Christus solvere, sed implere. Non tamen justificat sine gratia, pro veteris hominis noxa, quæ quia per litteram jubentem et minantem non sanatur, dicitur illud, Vetus; hoc, Novum: propter novitatem spiritus qui sanat a vitio vetustatis, quod evidenter aperit dicens: Hoc est Testamentum,··etc.'

HEB 8:10 Multiple spaces in '8.10··Dando leges meas in mentes.··Non in tabulis lapideis, non atramento, sed Spiritu, quo præsente (qui est digitus Dei) diffunditur charitas in cordibus, quæ est plenitudo legis. Siquidem justi non extra terrentur, sed intus diligunt justitiam. Dando leges:··Ecce Testamentum. Superscribam.··Quasi: Quæ debent superesse eisque dominari. Et ero illis in Deum.··Id est vivent ex me et mihi, et in futuro me videbunt, quod est perfectio, ut alter alterum non doceat. Hæc est distantia Veteris et Novi, quod illud in lapide, hoc in corde; ibi merces, terra; hic visio Dei.'

HEB 8:11 Multiple spaces in '8.11··Non docebit.··Quod latebat in littera, et discebat populus per traditiones magistrorum, hoc Spiritus adveniens docuit apostolos, et hoc est quod Propheta dicit: Non docebit unusquisque proximum, quia omnes scient Jer. 31.; sicut in Evangelio dicitur: Tunc aperuit eis sensum Luc. 24., etc. Majorem.··Majores intellige vel tempore: ut priores qui nos posteriores exspectaverunt in denario accipiendo; vel scientia, vel virtute digniores, qui scilicet intelligere valuerunt lumen incorporeum atque incommutabile, quantum in hac vita potest: quod minores tamen credere potuerunt. Cum ergo venerit quod perfectum est, et evacuatum fuerit quod ex parte est, tunc qui assumpta carne carni apparuit, ostendet seipsum dilectoribus suis. Tunc omnes scient eum a minore usque ad majorem, quia etiam minimus tunc perfecte sciet, cum per se, non a majore instructus erit.'

HEB 9:1 Multiple spaces in '9.1··Habuit.··Hucusque differentiam Testamentorum ostendit, et quod Veteri Novum supereminet, et illud immutat. Nunc idem ostendit ex ipsius tabernaculi schemate. Sanctum,··non spiritale, sed: Sæculare.··Quia putabatur ab hominibus sanctum. Et vere habuit sanctum sæculare, quia tabernaculum primum et secundum.'

HEB 9:2 Multiple spaces in '9.2··Tabernaculum enim sanctum.··Primum tabernaculum intus habuit altare incensi; ante fores sub dio, altare holocaustorum: vel quod foris est significat Vetus Testamentum, et est figura figuræ; intus significat Novum'

HEB 9:5 Multiple spaces in '9.5··Cherubim.··Per Cherubim significatur plenitudo scientiæ; per propitiatorium super arcam, Christus, quia ipsi Christo a Deo Patre specialiter datum est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris.'

HEB 9:7 Multiple spaces in '9.7··In anno.··Quod singulis annis intrabatur, significabatur non venisse adhuc perfectionem. Pro sua et populi ignorantia.··Christus pro populo suo obtulit, pro se vero non, nisi in membris suis. Unde ipse ait: Verba delictorum meorum Psal. 21.. Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum.'

HEB 9:8 Multiple spaces in '9.8··Nondum propalatam.··Cœlum adhuc inaccessibile est mortalibus secundum corporis conditionem, ante vero etiam secundum animas. Sed patienter exspectanda est resurrectio, in qua et corporibus per Christum patebit in cœlum accessus. Sanctorum viam.··Via sanctorum est Christus, vel spiritualis intelligentia legis per quam ascenditur in interiora cœli.'

HEB 9:9 Multiple spaces in '9.9··Quæ parabola.··Quod autem hæc de sacrificiis consummandis vel in primo vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sint, aperit, subdens: quæ parabola est,··etc.'

HEB 9:10 Multiple spaces in '9.10··Usque ad tempus correctionis;··id est usque ad tempus gratiæ, quo in melius corrigendi erant ii qui hucusque sub pædagogo erant, quos lex non poterat perfectos facere, non tamen eo tempore debebat cessare.'

HEB 9:11 Multiple spaces in '9.11··Per amplius.··Christus introivit tabernaculum, id est, cœlum. Nomine signi, id est tabernaculi, designat Apostolus signatum, id est cœlum, quod bene dicitur, per amplius,··quia plures capit quam terrenum illud, et perfectius,··quia ibi perfecta beatitudo.'

HEB 9:12 Multiple spaces in '9.12··In sancta.··Exponit quod dixerat: Tabernaculum non manufactum, sancta sanctorum,··id est cœlestia.'

HEB 9:13 Multiple spaces in '9.13··Si enim sanguis.··Quod per Christum potuerit esse redemptio, a minori probat, quia per illa legalia fiebat mundatio corporalis. Hircorum.··Hircus Christum significat, per similitudinem carnis peccati. Taurus dicitur Christus, quia duorum Testamentorum cornibus ventilat inimicos. Ad emundationem carnis,··id est, ut caro emundata sit propter legis præceptum; sed in Christo est perfectio.'

HEB 9:14 Multiple spaces in '9.14··Obtulit semetipsum.··Christus, medius inter Deum et homines, dator est Novi Testamenti: quasi pontifex nobis est dator legis novæ. Immaculatum.··Illius sanguis est immaculatus. Ac operibus mortuis;··id est peccatis, quæ qui tangit inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur; nec intrat in cœlum, sicut nec ille in templum. Viventi.··Christi tamen mors erat necessaria in redemptione non modo gentilium, sed et earum prævaricationum quas lex ostendebat, non solvebat. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi Unigenitus Dei pro nobis moreretur, debitoribus mortis; sed sic fecit nos dignos Testamenti et promissæ hæreditatis, et ita Testamentum factum est firmum.'

HEB 9:15 Multiple spaces in '9.15··Intercedente.··Inter Vetus Testamentum et Novum (in quibus non solum sacramenta divisa sunt, sed et promissa) distinctio est passio Christi, in cujus morte constat terrena non promitti, sed æterna. In morte enim Unigeniti necesse est magna sperari.'

HEB 9:16 Multiple spaces in '9.16··Ubi enim.··Christus est dator Novi Testamenti, morte intercedente, nunc vero in confirmationem Testamenti, poterat Christus mori ut probat consuetudine humanæ legis.'

HEB 9:19 Multiple spaces in '9.19··Lana.··Charitas Christi est nobis lana, de qua vestem faciamus.'

HEB 9:22 Multiple spaces in '9.22··Et sine sanguinis effusione,··etc. Hæc determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quæ fiebat de cinere vitulæ rufæ, fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitulæ. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt quæ Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est.'

HEB 9:23 Multiple spaces in '9.23··Ipsa autem cœlestia.··Christus, qui in quibusdam significatus est, non indiguit mundari, sed omnes sui indigent; attamen signa ejus quæ in tabernaculo usum ministrationis præstabant, sanguine mundata sunt.'

HEB 9:25 Multiple spaces in '9.25··Neque ut sæpe,··etc. Probavit, quod Christus per hostiam suam cœlestia mundavit; modo probat quod melioribus hostiis, id est, quod ejus hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis: quia illæ sæpe iteratæ sine consummatione, hæc semel oblata ad patriam reducit.'

HEB 9:26 Multiple spaces in '9.26··Alioquin,··etc. Si semel oblatus non sufficeret omnium in se credentium peccata exhaurire, oportuisset eum pati sæpius ab origine mundi; quod, ne fieret, semel passus est in consummatione sæculorum. In consummatione.··Id est, in ultima ætate in qua sunt omnia adimpleta quæ ante imperfecta, et ideo non opus fuit, ut inciperet pati ab origine mundi.'

HEB 9:27 Multiple spaces in '9.27··Et quemadmodum.··Lex naturalis id ostendit, quod per inconveniens probatum est. Semel mori.··Non est intelligendum quod aliqua peccati sui, necessitate Christus oblatus sit, etiam semel, imo sola voluntate. Verum ut homo semel mortuus necessitate et jure naturæ amplius non moritur, sic et Christus eodem jure semel oblatus non potest amplius mori. Post hoc autem.··Post semel mori, restat judicium, in quo omnes accipiant secundum quod meruerunt; non restat autem ut iterum surgant, et denuo moriantur.'

HEB 9:28 Multiple spaces in '9.28··Sine peccato apparebit.··Ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed justitia in remunerando, vel damnando. Quod si nec in die iræ hostia erit, multo minus in aliis temporibus. Vel sine peccato,··id est similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa.'

HEB 10:1 Multiple spaces in '10.1··Umbram enim.··Probavit quod Christus fuerit semel mortuus; sed quare? vel semel? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus. Non ipsam imaginem.··Id est veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, quædam est substratio. Vel substratio est umbra quædam, et non imago; cum vero flores ipsos quis colorum intinxerit, tunc imago efficitur. Accedentes.··Licet pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis indesinenter offerrent, nunquam tamen suis hostiis potuerunt perfici.'

HEB 10:2 Multiple spaces in '10.2··Cultores semel,··etc. Una hostia Christi perfectos facit; et si millia peccant non indigent alia, quia sufficit ad omnia, et omnem conscientiam a peccatis lavat; quod non vetus, si enim hoc faceret, non esset opus iterari. Sicut medicamentum si fuerit forte, et salutis efficax, et valens cunctam valetudinem repellere, semel impositum, totum operatur; si vero semper imponitur, manifestum indicium est non contulisse salutem; ideoque quia illis sacrificiis nemo curabatur, frequenter offerebantur.'

HEB 10:3 Multiple spaces in '10.3··Commemoratio,··non absolutio; infirmitatis accusatio, non virtutis ostensio; propter infirmitatem ergo ostendendam, et ut memoria peccatorum fieret, imperavit Deus illa semper offerri.'

HEB 10:5 Multiple spaces in '10.5··Noluisti.··A tempore passionis, in quo est consummatio omnium hostiarum, cœperunt illa displicere. Nunquam ea ante destruxit, sed illis subditus fuit, dum in templo cum hostiis præsentatus fuit. Corpus autem aptasti mihi.··Ablata sunt signa, quia exhibita est veritas, tunc tempus fuit ut illa auferrentur, et veritas veniret. Nec unquam in odoribus illis delectatus est Dominus, nisi in fide, et desiderio offerentis. Præcepit tamen hæc sibi offerri, potius quam offerrentur idolis; imposuitque in servitutem, non in justificationem, et ut figura essent futuri.'

HEB 10:6 Multiple spaces in '10.6··Non placuerunt.··In figuris illis veritas prænuntiabatur. Celebrant figuras, figuræ rem multi scientes, sed plures ignorantes quæ cessare debent re exhibita.'

HEB 10:7 Multiple spaces in '10.7··Tunc.··Quando vidi omnia illa displicere, et corpus idoneum ad hoc mihi datum. Dixi: Ecce venio,··ad me offerendum, ut faciam et compleam voluntatem tuam, quia tu es meus Deus. Ideo venio ad implendam tuam voluntatem tuam, quia ita scriptum est, et præfiguratum de me in consilio Deitatis, quæ est caput mei, qui sum liber humani generis secundum quod homo, in quo legant homines omnia sibi necessaria, et ideo non est opus lege.'

HEB 10:8 Multiple spaces in '10.8··Superius dicens.··Quasi diceret: Non solum notat hæc auctoritas veteres hostias non fecisse perfectos, sed solam hostiam Christi; verum etiam ablationem Veteris Testamenti, et constitutionem Novi, si diligenter notentur verba; quia superius dicens, illa noluisti,··addit: Tunc dixi.··Ecce enim aufert primum sacrificium et cum eo Vetus Testamentum, et statuit ut stabile novum sacrificium et cum eo Novum Testamentum.'

HEB 10:10 Multiple spaces in '10.10··Sanctificati,··etc. Facta peccatorum purgatione, reconciliati sumus Deo.'

HEB 10:11 Multiple spaces in '10.11··Et omnis,··etc. Ne videretur sanguis per pontifices semel in anno oblatus minus profuisse et sacrificia quotidie per sacerdotes facta perfectos facere, hoc addit, quasi dicat: Pontifex per singulos annos offerens, non pervenit ad consummationem, sic etiam omnis sacerdos semper offert, et tamen per ea nunquam consummatur.'

HEB 10:12 Multiple spaces in '10.12··Sedet in dextera.··Bene potest consummare qui sic meruit exaltari.'

HEB 10:13 Multiple spaces in '10.13··De cætero.··Id est de eo quod restat, scilicet gloria bonorum et pœna malorum. Scabellum.··Quia etiam si modo repugnent ei, et non videantur subjici, tunc omnibus apparebunt ei subditi per cujus imperium suberunt pœnis.'

HEB 10:15 Multiple spaces in '10.15··Contestatur autem nos,··etc. Spiritus sanctus testificatur quod consummavit in æternum sanctificatos, et quod in Novo Testamento non recordabitur Deus peccatorum. Postquam.··Quasi dicat: Postquam illud dixit quod non valet ad probationem nostram, adjecit alia quæ corroborant utrumque quod dicimus: scilicet dando leges,··quod pertinet ad consummationem; et peccatorum et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius,··quod pertinet ad sanctificationem.'

HEB 10:16 Multiple spaces in '10.16··Superscribam.··Non dicit scribam,··sed superscribam,··quia leges illæ super vires hominum sunt, in quarum completione nullus sufficiet, nisi ope gratiæ. In his verbis dicitur quod consummat virtutibus, deinde subdit de sanctificatione.'

HEB 10:18 Multiple spaces in '10.18··Ubi autem,··etc. Non solum ex hac auctoritate videri potest quod Jesus sanctificat et consummat, sed quod oblatio jam post tempus gratiæ non est facienda pro peccatis, quando facta est remissio.'

HEB 10:20 Multiple spaces in '10.20··Per velamen.··Fides nostra est vetata, quia fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum.'

HEB 10:22 Multiple spaces in '10.22··In plenitudine fidei.··Perfecta est nostra fides, quoniam nihil horum jam est visibile, nec sacerdos, nec hostia. Aspersi corde.··Per hoc ostenditur, quod non fides sola, sed vita cum virtute quæritur. Abluti aqua,··id est baptismo.'

HEB 10:23 Multiple spaces in '10.23··Fidelis enim.··Sicut Deus fidelis in promissis, ita nos sibi fideles vult esse in promissis nostris. Fidem ergo et confessionem habeamus quantum ad nos.'

HEB 10:24 Multiple spaces in '10.24··Et consideremus,··etc. Perfectus alios hortando, minor perfectum imitando. Inde hortatur Apostolus ad ea quæ conveniunt fidei.'

HEB 10:25 Multiple spaces in '10.25··Sicut consuetudinis.··Culpat scindentes unitatem charitatis, quasi inter alios non possent habitare causa sanctitatis suæ; qui potius suo exemplo debuerunt consolari eos. Sed consolantes.··Consolatur laborantem, qui pariter in labore persistit, quia sublevatio laboris est nisus seu nisio collaborantis, ut in itinere fit.'

HEB 10:26 Multiple spaces in '10.26··Voluntarie enim peccantibus.··Id est, nobis in voluntate peccandi manentibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccatis, jam in hoc præsenti. Per quod constat quod nec in futuro. Post acceptam notitiam veritatis,··id est, quanquam venissemus ad fidem, pro qua quidam securi sunt, quasi nunquam perituri. Non ait, volentibus, sed voluntarie,··quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est; volens, qui ad tempus. Vel etiam, si voluntate, nedum actu peccemus. Jam non relinquitur pro peccatis hostia;··sicut in veteri lege datum est sæpius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est, et secundo non est opus. Sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facit judicium, te exspectat, nisi per pœnitentiam renoveris.'

HEB 10:28 Multiple spaces in '10.28··Duobus vel tribus testibus.··Convictus. Quid ergo illi contra quos perhibent testimonium angeli, et sancti, et propria conscientia?'

HEB 10:29 Multiple spaces in '10.29··Conculcaverit,··etc. Conculcat Christum qui libere peccat absque timore, et pœnitentia; et qui indigne participat, sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus ad vomitum redit et pœnitere negligit. Spiritui injurius est, qui ejus beneficium grate non suscipit. Pollutum duxerit.··Talis est qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi, et ita pollutus est et nos polluit, si ab eo, unde est remissio, nos retrahit. Et spiritui gratiæ.··Id est Spiritui sancto gratis dato; vel, qui dat gratiam, contumeliam facit; qui remissionem, quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel, qui eum male vivendo a se abjicit.'

HEB 10:30 Multiple spaces in '10.30··Mihi vindicta,··etc. De inimicis hoc dictum est, qui male faciunt, non autem de his qui male patiuntur. Hic autem et consolatur eos, dicens quod permanet in sempiternum Deus, et vivit. Proinde etiamsi nunc tyranni non recipiunt quod eis promissum est; tamen postea recepturi sunt, itaque illos oportet congemiscere, non vero nos. Nos enim in illorum incidimus manus, illi autem in manus Dei. Neque enim qui patitur, aliquid malum patitur, sed qui facit; neque beneficium percipit qui juvatur, sed qui beneficium præstat. Hæc igitur scientes, patientes efficiamur ad sufferenda mala, et prompti ad bene faciendum.'

HEB 10:31 Multiple spaces in '10.31··Rememoramini.··Invitat eos per antefacta CHRYS. Sicut optimi medicorum cum alios securint, etc., usque ad ut autem nos incidatis in manus Dei, rememoramini,··etc. Pristinos,··etc. Si rudes sustinuerunt, turpe est si modo deficiunt. Magnum certamen,··etc. Passiones erant eis, tum ex propriis doloribus, tum ex doloribus aliorum, quibus compatiebantur.'

HEB 10:33 Multiple spaces in '10.33··Et in altero quidem,··etc. Quasi: Certamen passionum sustinetis, et in propriis passionibus, et in compassionibus aliorum, et hæ sunt duæ partes certantium contra nos passionum. Spectaculum.··Grave est opprobrium, gravius est cum spectaculum hominibus fit et non secreto exprobratur.'

HEB 10:38 Multiple spaces in '10.38··Vivit.··AUG. Justi, recti, exsultate in Domino, quia vos decet, etc., usque ad et deficientem sublevat, et vincentem coronat.'

HEB 10:39 Multiple spaces in '10.39··Nos autem,··etc. Id est, non sumus filii paganorum, sed prophetarum fidelium.'

HEB 11:1 Multiple spaces in '11.1··Est autem fides.··Hic est laus et commendatio fidei, cujus descriptionem ponit. In qua tria notat, scilicet: quid efficiat in nobis, quod fundamentum est omnium bonorum, et quod et de non apparentibus est. De qua in Epistola ad Romanos plenius dictum est: Fides est substantia sperandarum rerum,··id est, causa quæ res sperandas faciet quandoque subsistere in nobis; quod est dicere: faciet nos consequi futura bona. Et proprie dicitur fides substantia,··quia sperandis substat, et facit ea esse in credentibus in alia vita. Et est fundamentum omnium bonorum quod nemo mutare potest, et sine quo non est bona ædificatio; vel, speranda jam facit esse in corde credentis. Argumentum,··id est certitudo rerum quæ non apparent, et si quis de ea dubitet, probatio, ubi adhuc probatur futura resurrectio; quia ita crediderunt patriarchæ, apostoli, alii sancti. Fides est causa sperandorum, quia causa justitiæ per quam sunt speranda. Et hoc est: In hac testimonium,··justitiæ, quod propter fidem Deus testatus est justos eos esse. Senes:··Hoc dicit, non quod ætate senes, sed antecessores horum, et sic constat fidem non esse novam, sed tenendam, cum antiqui eam tenuerint.'

HEB 11:3 Multiple spaces in '11.3··Fide intelligimus.··Exemplis utitur ad commendationem fidei, ad ostendendum quod de non apparentibus sit fides.'

HEB 11:4 Multiple spaces in '11.4··Fide plurimam.··Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiæ ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem justitiæ. Defunctus adhuc loquitur.··Id est, materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei. Ex fide et patientia præcedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam ejus et memoriam. AUG. Neque Henoch et Elias per tam longam ætatem senectute marcuerunt, nec tamen, etc., usque ad priusquam propter peccatum inde exire meruisset.'

HEB 11:6 Multiple spaces in '11.6··Quia est.··Esse proprie Deo convenit: quia immutabiliter est.'

HEB 11:7 Multiple spaces in '11.7··Fide Nœ,··etc. Et justitiæ,··etc. Id est, fuit justus ex fide, sicut patres sui, nisi enim justus esset, hoc ei Deus non præcepisset.'

HEB 11:8 Multiple spaces in '11.8··Fide qui vivit.··Hic ad patres Judæorum descendit et ostendit in eis, sicut in prioribus, omnem justitiam ex fide habuisse originem. Et ponit exemplum de Abraham. Obedivit,··Deo dicenti sibi: «Exi de terra tua, et de cognatione tua.» Hoc jam fecerat. Hoc enim dictum est jam egresso de terra Chaldæorum, et jam constituto in Mesopotamia. Non ergo Dominus corpus, sed animum a terra sua avertit, ne velit reverti. Non enim exierat inde animo, sed redeundi tenebatur desiderio; quod desiderium Deo jubente ac juvante, et illo obediente fuerat amputandum.'

HEB 11:11 Multiple spaces in '11.11··Quoniam fidelem.··Prius risit, etsi ex gaudio, non tamen plena fide: sed post, verbis angeli, in fide solidata est. Riserat etiam Abraham, quando ei promissus est filius, sed risus ille admirationis fuit et gaudii, non dubitationis.'

HEB 11:12 Multiple spaces in '11.12··Ab uno.··Utero, vel Abraham emortuo. Emortuum dicit ad opus concipiendi Saræ uterum, quantum ad virum seniorem; vel dicit ipsum Abraham ad opus generandi emortuum, quantum scilicet ad seniorem feminam. Tanquam sidera.··Hoc dicit quantum ad bonos, id est qui luce virtutum et multitudine comparantur sideribus. Et sicut arena.··Hoc dicit quantum ad malos, id est qui instabilitate et numero comparantur arenæ. Mare est ipsa gentilitas: ora, ritus ejus; cui propinqui facti sunt aliqui Judæi, non tamen in gentilitate.'

HEB 11:13 Multiple spaces in '11.13··Et salutantes.··Utitur verbo translato a navigantibus, qui longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur, salutatione præveniunt. Ex metaphora ergo navigantium dicit, Et salutantes;··id est gaudentes et desiderantes eas, sicut faciunt nautæ longe visis civitatibus. Et ideo confitebantur quod essent ipsi peregrini, qui in aliena patria nihil habent. Hospites.··Hi de patria non sunt, et isti confitebantur se non esse de mundo, neque aliquid se habere in mundo, ideoque hoc confitebantur. Qui autem hoc dicunt, dant intelligi quod aliam patriam quærunt, quod ipsi significare volebant. Et ne putaret quis quod illam appeterent de qua exierant, subditur: Et si quidem,··etc.'

HEB 11:17 Multiple spaces in '11.17··Cum tentaretur.··Non tentavit Deus Abraham quasi qui fidem ejus ignoraret, sed ut ipse Abraham et mundus fidei ejus veritatem et firmitatem cognosceret.'

HEB 11:19 Multiple spaces in '11.19··Et in parabolam.··Fide obtulit Abraham non solum in re, sed etiam in significatione. Intellexit enim Christum significari, cujus deitas non moritur; sed aries hærens cornibus inter vepres, id est caro laborans inter Judæos in cornibus crucis, potuit Deo offerri spinis Judaicis ante coronata.'

HEB 11:20 Multiple spaces in '11.20··Isaac.··Fidem hic habuit, non solum quod benedictus esset melior, sed etiam credidit quod Christianus populus supplantaret benedictionem Judæis factam et promissam.'

HEB 11:21 Multiple spaces in '11.21··Adoravit fastigium,··etc. Forte tulerat a filio virgam, quando ei fidem filius jurabat et dum eum teneret, post verba jurantis, mox adoravit Deum. Non enim padebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnæ rei futuræ præsignabatur, et regni Christi futuri in gentibus.'

HEB 11:22 Multiple spaces in '11.22··De ossibus suis mandavit.··Adjurans filios Isræl, ut asportarent ea in terram promissionis, et reconderent ea in sepulcro patrum suorum, scilicet in spelunca duplici, in qua sepulti sunt Abraham, et Isaac, et Jacob, et cæteri et patres, ubi et Adam et Eva quiescebant. Quod ideo voluerunt, quia in ea terra præviderunt nasciturum Christum, ut cum eo resurgerent.'

HEB 11:26 Multiple spaces in '11.26··Improperium Christi.··Hoc dixit, vel quod Moyses pateretur pro Christo, vel quod significabat improperia Christi futura: vel, quod Moyses sustinuit a fratribus suis quos liberare volebat, sicut Christus a suis quos redimere venerat. Illi dixerunt Christo: Dæmonium habes Joan 7.. Et isti Moysi: Vis nos interficere, sicut interfecisti Ægyptium Exod. 2. Quod tamen patienter sustinuit, sicut et Christus.'

HEB 11:27 Multiple spaces in '11.27··Non veritus.··Quod prius fugerat in terram Madian, non fuit metus, sed fides; eo quod credebat a Deo liberari. Noluit ibi manere, ne esset causa jactantiæ, si in apertum periculum se præcipitaret, et tentaret Deum, quod diabolicum est. Sancti enim, quandiu habent quid faciant, non debent tentare Deum, ut et Dominus locum dedit Judæis, qui et suis præcepit: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10..'

HEB 11:28 Multiple spaces in '11.28··Fide celebravit Pascha.··Hac utique quia sic credidit populum salvandum: illos quidem a Pharaone, nos a diabolo.'

HEB 11:29 Multiple spaces in '11.29··Transierunt mare Rubrum,··etc. Sic per baptismum fideles transeunt, remissis peccatis; tanquam Ægyptiis cum diabolo principe tenebrarum submersis.'

HEB 11:30 Multiple spaces in '11.30··Circuitu dierum septem completo a Levitis arcam Dei portantibus, et æneis tubis clangentibus.'

HEB 11:31 Multiple spaces in '11.31··Excipiens exploratores cum pace,··etc. Quasi: Ita et vos debetis duo Testamenta per apostolos tanquam exploratores a Christo missos credendo excipere, et ita cum infidelibus non peribitis.'

HEB 11:32 Multiple spaces in '11.32··De Gedeon.··Ipse, accepto signo velleris a Domino, ivit contra Madianitas cum trecentis viris, eosque noctu expugnavit. Samson.··Hic, ut legitur in libro Judicum, afflixit vehementer Philisthæos. Jephte.··Hic, cum iret ad pugnam contra hostes, vovit Domino quod, si triumphum de hostibus assequeretur, rediens, quod primo occurreret, offerret Deo: occurritque ei filia, quam immolavit.'

HEB 11:33 Multiple spaces in '11.33··Qui per fidem.··Etsi recusat dicere quæ fecerint singuli, dicit tamen quæ quidam operati sunt fide. Repromissiones.··Dicit Apostolus repromissiones et non promissiones, quia promissiones multæ sunt factæ David, ut Abrahæ. Sapienter historiarum commemorationem vitat, ne sermonem suum protelet, breviter quædam tangens. Nec enim omnino tacuit, nec dicens molestus effectus est, fugit densitatem et longitudinem, ne fatiget auditorem.'

HEB 11:35 Multiple spaces in '11.35··Alii autem distenti,··etc. In illis Patribus Veteris Testamenti, quamvis rara, fuerunt tamen exempla patientiæ, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariæ, quorum sanguinem dicit Dominus ab eis exigendum, qui in patrum suorum (a quibus illi occisi sunt) iniquitate persisterent. Et in Novo Testamento, non defuerunt temporali felicitate pollentes, in quo misericordiam Dei experimur.'

HEB 11:38 Multiple spaces in '11.38··Quibus dignus non erat mundus.··Id est, quorum conversatione non erat mundus dignus,··ideoque ne viles habeantur pro toleratis tribulationibus: vel, adeo viles erant hominibus, ut putarentur non esse digni stare vel habitare inter eos. Et tam illi quam priores, non acceperunt statim promissam vitam usque ad Christum. Cur non subditur:'

HEB 11:40 Multiple spaces in '11.40··Deo pro nobis melius aliquid providente.··Prout naturam nostram assumeret, et gloriosius nobiscum exsultaret. Si illi tenuerunt fidem, qui nos tandiu exspectaverunt requiem, multo magis teneamus, qui statim a morte accipimus.'

HEB 12:1 Multiple spaces in '12.1··Ideoque et nos.··Post fidei commendationem, ad illud quod incœperat redit, exhortans ad patientiam pluribus modis, et præcipue ipsius Christi exemplo. Nubem.··Id est multitudinem sanctorum, qui testes sunt fidei, qui ut nubes exemplo sui in æstu tribulationum nos refrigerant, et doctrinis compluunt.'

HEB 12:2 Multiple spaces in '12.2··Qui proposito sibi gaudio,··etc. Sic nos proposito nobis æterno gaudio, posthabita confusione, debemus currere; vel, proposito sibi gaudio temporalis regni, quando voluerunt eum turbæ rapere ut facerent regem, et noluit, quia erat via humilitatis.'

HEB 12:3 Multiple spaces in '12.3··Deficientes.··Deficere est timore tribulationis fidem negare. Itaque non debetis deficere, neque enim estis obliti vos consolationis, nec debetis oblivisci.'

HEB 12:6 Multiple spaces in '12.6··Omnem filium.··Etiam unicum qui fuit sine peccato. Si ergo exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum. Unicus ille de Patris substantia natus æqualis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt omnia, non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui flagellat unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato? Unicus sine peccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Non ergo turbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quæ pertulerit Justus justorum, Sanctusque sanctorum. Et attende hic justitiam et misericordiam Dei. Justitia est in eo quod flagellat. Misericordia vero in eo quod recipit.'

HEB 12:8 Multiple spaces in '12.8··Ergo adulteri.··Nota non jure vocari patrem, qui ex adulterio genuerit, quia ab eo geniti, non dicuntur filii legitimi.'

HEB 12:9 Multiple spaces in '12.9··Reverebamur.··Revereri est cum timore honorem impendere.'

HEB 12:10 Multiple spaces in '12.10··Et illi quidem.··Hic alia ratio ostenditur, quare obtemperandum sit Deo. Ad id quod utile est,··scilicet, in recipiendo sanctificationem ejus.'

HEB 12:11 Multiple spaces in '12.11··Disciplina.··Hæc græce dicitur, id est, eruditio per molestias, quando pro peccatis suis mala quis patitur, ut corrigatur prout hic intelligitur. Est et disciplina quæ scientia dicitur, et a discendo nomen accepit, et Græce dicitur.'

HEB 12:12 Multiple spaces in '12.12··Manus.··Id est affectum charitatis, quo Deum complectebamini olim, iterum erigite sursum ad Deum; et genua,··id est fortitudinem, quæ soluta est refrigerata charitate.'

HEB 12:13 Multiple spaces in '12.13··Gressus.··Ut vestra fides recte incedat, confitendo quod credit, etsi opus est patiendo. Fides recte dicitur pes, quia totum portat. Ita gressus rectos, ut non aliquis deviet a vera via fidei, sicut ille qui carnales observantias recipit, nam hoc est errare. Et non claudicet, sicut qui timore passionis titubat, sed sanctur,··si erravit vel timuit; vel recti gressus, sunt recta intentio in operibus.'

HEB 12:14 Multiple spaces in '12.14··Sanctimoniam.··Id est castitatem mentis et corporis; unde: Beati mundo corde, quoniam Matth. 5., etc. Sine qua nemo videbit Deum.··Ecce quomodo exterruit amatorem boni, id est, visionis Dei. Non dixit, in ignem mittetur; vel, infatigabilibus tortoribus dabitur (quæ tamen vera sunt); sed volens te amatorem boni esse, id est, visionis Dei, non formidatorem mali, ait: sine qua nemo,··etc. Ex eo ipso quod desideras, te terret.'

HEB 12:15 Multiple spaces in '12.15··Contemplantes,··etc. Ne dubitetis posse esse tam patientes, quia gratia Dei præsto est; sed ne desitis ei, hoc modo potestis retinere gratiam. Ne qua radix,··etc. Delectatio peccati vere dicitur amaritudo, et ideo vitanda. Radix amaritudinis,··mala cogitatio, quæ non dulces fructus, id est opera, sed amaros generat, quibus impeditur iter ad cœlum.'

HEB 12:16 Multiple spaces in '12.16··Ne quis fornicator,··etc. Hic quomodo contemplari debeant, ne qua radix amaritudinis germinet, ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat. Primitiva.··Vel primogenita sua. Primitiva hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron, omnes primogeniti erant sacerdotes, sicut fuit Sem: et hæc erat magna dignitas, quia et de substantia et de hæreditate paterna majorem portionem sumebat. Vestiumque ornatu locupletior resplendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione fuit Esau, qui pro ventre dedit benedictionem. Cujus factum ideo commemorat, ut dehortetur ab illius similitudine.'

HEB 12:18 Multiple spaces in '12.18··Non enim accessistis.··Dixerat, ne quis desit gratiæ his modis quos subdidit, parata enim est gratia, et hoc est: Non enim accessistis ad asperitatem legis, quam describit, ut econtra intelligatur suavitas gratiæ, non ad ignem, sed ad Spiritum sanctum, qui est ignis consumens peccata, ad quem non motu corporis, sed spiritu itur. Turbinem.··Turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia, et significat impetum vitiorum quæ per legem magis damnata sunt. Sed modo venitur ad serenitatem per gratiam Spiritus. Caliginem.··Hoc ponit quia obscura lex fuit, modo clara intelligentia. Procellam,··quæ est major quam turbo, et est tempestas quæ quocunque impellit. Hæc est servitus peccati secundum operationem quæ per legem trahebat homines: modo autem est requies a vitiis imperfectis.'

HEB 12:19 Multiple spaces in '12.19··Tubæ sonum.··Tuba est signum motionis ad bellum, et est motus delectationis qui non per legem, sed per gratiam exstinguitur. Vocem verborum.··Hujusmodi vox est legis præceptio et comminatio, quam populus gravem putavit et intolerabilem, quia sola præceptio erat, sine gratia adjuvante.'

HEB 12:20 Multiple spaces in '12.20··Non enim portabant.··Quia sine gratia insufficientes erant ad observanda præcepta. Et si bestia,··etc. Mons est divinitas; bestia, defectus rationis, quod est quando verbum blasphemiæ profertur in Deum. Tangere est offendere. Tangit ergo montem bestia, qui offendit Deum blasphemia, quem præcipit lex sine misericordia lapidari; sed in Ecclesia, si vult reverti, misericorditer suscipitur.'

HEB 12:22 Multiple spaces in '12.22··Sed accessistis.··Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad quæ accesserint post remotionem illorum, et non ponit contraria eorum quæ ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Ad Sion.··Id est, ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum præmium. Et civitatem Dei.··Hoc dicit, quia Deus in eis habitat quando eos justificat.'

HEB 12:23 Multiple spaces in '12.23··Qui conscripti sunt.··Quasi dicat: Ne dubitetis ad angelos pervenire, quia vestri antecessores pervenerunt, et hoc est: Qui conscripti sunt,··id est, cum eis qui in cœlis sunt, scripti sunt, id est in eorum ordine sunt.'

HEB 12:26 Multiple spaces in '12.26··Adhuc semel,··etc. Quasi dicat: Jam fuerunt mota, sed adhuc movebo: per semel notat quod ulterius non sunt movenda. Sed etiam cœlum,··quod inferius est, scilicet æreum: unde dicuntur aves cœli. Totus autem pene ær iste ventosus, quem cœlum vel cœlos Scriptura vocat: istos utique imos, non illos supremos (ubi sol et luna et sidera constituta sunt) dicit hic Scriptura movendos, et alibi, perituros, propter magnam sui quamdam commutationem.'

HEB 12:27 Multiple spaces in '12.27··Quæ sunt immobilia.··Quasi dicat: Id profecto sunt, quia quidquid erunt vel in principalibus essentiis, vel in formis extrinsecus sumptis, secundum id immobilia erunt.'

HEB 12:28 Multiple spaces in '12.28··Itaque regnum immobile.··Quia Deus cœlum et terram immobilem promittit, patet quod habemus gratiam, sine qua non possemus ad illud promissum pervenire, sed per eam suscipimus illud regnum immobile, ut ideo nullus desit gratiæ. Habeamus gratiam.··Id est, fidem, spem et charitatem in sancta operatione; vel: Habeamus gratiam,··id est, gratias agamus de omnibus, non murmurantes in aliquo, quia sic bene servitur Deo.'

HEB 12:29 Multiple spaces in '12.29··Deus noster ignis.··Id est Spiritus sanctus, qui est donum et gratia illa, quia nobis gratis datus.'

HEB 13:1 Multiple spaces in '13.1··Charitas.··Ab hoc loco moraliter instruit Apostolus, quasi diceret: Quia charitas est habenda, ipsa maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim quidam latuerunt,··ut Loth nesciens esse angelos, sciens tamen quis in eis esset.'

HEB 13:3 Multiple spaces in '13.3··Tanquam simul vincti,··id est, sicut vobis vinctis velletis subveniri, vel laborantibus.'

HEB 13:5 Multiple spaces in '13.5··Sint mores.··Postquam sua Hebræi perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. Sine avaritia.··Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Non te deseram.··Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, ut confidenter dicamus,··etc. Neque derelinquam.··Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.'

HEB 13:6 Multiple spaces in '13.6··Non timebo,··etc. Homo omnis adversarius, etiam diabolus, qui homo ab officio, eo scilicet quod hominem decipiat.'

HEB 13:7 Multiple spaces in '13.7··Mementote,··etc. Quia longum est de singulis dicere, monet sequi magistros.'

HEB 13:8 Multiple spaces in '13.8··Jesus Christus,··etc. Hoc pertinet ad superiorem sententiam, ubi testatus est Deum dixisse: Non te deseram, neque derelinquam.··Poterat enim illis videri, quod hæc promissio ad Josue tantum pertineret, ad quod respondet, quod et nos juvabit sicut juvit illum. Quasi: Non est dubitandum, quia qui heri, id est in præterito, adjuvit Josue, hodie, id est in præsenti, adjuvat, et adjuvabit futuros per omnia sæcula.'

HEB 13:10 Multiple spaces in '13.10··Habemus altare,··etc. Non studendum escis, quia habemus altare, id est corpus Christi, in fide cujus oblatæ preces et operationes sunt acceptæ Deo, de quo edere non habent,··etc. Tabernaculo,··etc. Id est, observantiis legis, ut qui cibos discernunt et alia hujusmodi legalia servant, quæ nomine tabernaculi signat, quia ad tempus sunt imposita; vel, nostrum corpus recte dicitur tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est, et ideo non est ei serviendium in desideriis.'

HEB 13:11 Multiple spaces in '13.11··Quorum enim,··etc. Per duplicem allegoriam, quarum una est Veteris, et altera Novi Testamenti, probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim corpora animalium extra castra cremantur, et propterea Christus extra portam passus est, ut nos, qui corpore et sanguine ejus a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias deseramus. Animalium.··Christus per illa animalia significabatur.'

HEB 13:12 Multiple spaces in '13.12··Portam.··Porta civitatis est sensus corporis, in quorum nullo Christus peccavit: et ideo extra passus. Et nos ostio sensuum vitiis clauso, extra patiamur.'

HEB 13:15 Multiple spaces in '13.15··Per ipsum ergo.··Qui est nobis via, a quo sumimus exemplum, ad martyrium curramus. Confidentium.··AUG. Ergo qui timetis Dominum, laudate eum, etc., usque ad cujus invisibilis sacrificii illud visibile sacrum signum erat.'

HEB 13:16 Multiple spaces in '13.16··Beneficentiæ.··Evacuata sententia pravorum de gula, redit ad mores. Beneficentiæ,··id est, largitatis in alios. Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his quæ habetis eleemosynas date. Hoc supra dixerat: Non deserentes collectionem.'

HEB 13:17 Multiple spaces in '13.17··Ut cum gaudio.··Faciamus utique ista cum gaudio, quando videmus homines proficere in verbis Dei. Tunc enim cum gaudio laborat operarius in agris, quando attendit arbores, et fructum videt; quando attendit segetem, et videt ubertatem. Tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus æstusque toleravit. Non expedit vobis.··Non dico: non expedit illis, quia etiam illis prodest tristari de vobis. Nam illi præpositi, quando contristantur de malis vestris, expedit illis ipsa tristitia, sed non vobis. Similiter ergo in Dominico agro bonum operemur prælati et subditi, ut similiter de mercede gaudeamus.'

HEB 13:18 Multiple spaces in '13.18··Orate pro nobis.··Superbiam elationemque mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur precari subjectos, quatenus pro eis orationes fundant. Bonam conscientiam habemus,··id est, conscientia nos non accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, nihil negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini. In omnibus.··Accusabatur Apostolus quod suam gentem negligeret, sed ostendit se habere affectum ad omnes Judæos et gentiles, de quorum præteritis bonis gaudet, eisque in futuro meliora optat.'

HEB 13:21 Multiple spaces in '13.21··Faciens, in vobis,··etc. Nihil enim boni habere potestis, nisi illo præveniente et subsequente.'

HEB 13:22 Multiple spaces in '13.22··Etenim perpaucis,··etc. Quasi: Non potest quisquam longitudinem sermonis abnuere, hoc quippe erat quod adversarii faciebant, et ideo latenter hoc tangit. Salutate omnes propositos vestros.··Sicut generaliter omnibus scribit, ita generaliter omnibus prælatis et subditis salutem optat. Salutare enim est salutem optare.'

JAM 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Jacobus apostolus sanctum instituit clerum de cultura cœlestium præceptorum, et regula catholicæ observantiæ, et de invictæ patientiæ majestate, et de revelatione plurimorum, et de mandatione magistrorum. Jacobus.··Iste ecclesiæ Hierosolymitanæ, post apostolos ad prædicandum missos, curam et regimen suscepit. Duodecim tribubus.··Præcipuam sollicitudinem de istis habere ad duodecim pertinebat apostolos, qui legatione pro Domino in circumcisione fungebantur. Unde et Paulus dicit: Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dexteras dederunt,··etc. Idcirco eis scribit præcipue, et quia ipse a cæteris apostolis super eos ordinatus erat episcopus.'

JAM 1:2 Multiple spaces in '1.2··Omne gaudium.··Ne indignemini si mali in mundo florent, si vos patimini, quia non est Christianæ veritatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in cœlo, vos nihil in mundo. Spe illius boni ad quod tenditis, quidquid in via contingat, gaudere debetis. Cum in tentationes.··A perfectioribus incipit de extrinsecis tentationibus.'

JAM 1:3 Multiple spaces in '1.3··Probatio fidei,··etc. BED. Eadem sententia, sed converso ordine in Paulo legitur, etc., usque ad per quod fides perfecta probatur.'

JAM 1:6 Multiple spaces in '1.6··Qui autem hæsitat.··Qui conscientia peccati pressus dubitat de præmiis cœlestibus, superveniente vento tentationum, facile deserit fidei statum, et secundum tentantis voluntatem, ad flatum venti per diversos vitiorum raptatur errores.'

JAM 1:10 Multiple spaces in '1.10··Dives autem.··Divitem vocat eum qui totam spem in divitiis ponit; non nocet habere divitias, sed amare. Dives autem glorietur.··Ironice. Quasi: Non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel, Glorietur in humilitate sua,··id est, non in superbia, sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis. Quoniam sicut flos feni.··Justus ut palma floret, injustus ut fenum: quia ille manet, hic cito transit. Flos justi spes quæ fructum exspectat, radix justi charitas quæ immobilis manet; mali radix cupiditas, flos delectatio temporalium.'

JAM 1:11 Multiple spaces in '1.11··Dives in itineribus.··Viæ divitis temporalia sunt, quibus beatificari quærit, quæ cito destruentur. Ardor solis, adventus severi Judicis: vel in morte cujusque improvisus, vel in judicio communiter. In quo justus ut arbor fructifera manebit.'

JAM 1:12 Multiple spaces in '1.12··Beatus vir.··Quia difficile est hortari ad contemptum mundi, subdit de magnitudine præmii: Beatus vir,··etc. Non solum verbera et carceres debetis pati, sed et amissionem rerum temporalium, quæ sunt viles et transitoriæ, et amatores earum puniendi.'

JAM 1:13 Multiple spaces in '1.13··Nemo, cum tentatur.··BED. Hactenus de tentationibus exterioribus, nunc, etc., usque ad et hominem quasi ex necessitate peccare. Quoniam a Deo tentatur.··Exteriorem tentationem immittit Deus ad probationem suorum, interiorem vero, qua sæpe concipitur furtum, adulterium, homicidium, non immittit Deus.'

JAM 1:14 Multiple spaces in '1.14··Unusquisque tentatur.··Duo sunt genera tentationum: unum quod probat, secundum quod tentavit Deus Abraham. Aliud quod decipit, secundum quod Deus neminem tentat. Cum super fundamentum, lignum, fenum, stipulam ædificamus, diabolus superponit incendium. Ædificemus aurum, argentum, lapides pretiosos: et tentare non audebit; nec tamen omnino desistit, sed sedet in occultis ut interficiat innocentem. Generat mortem.··Sicut qui tentatus superat, præmia vitæ; ita qui concupiscentiis illectus superatur, merito ruinam mortis incurrit.'

JAM 1:17 Multiple spaces in '1.17··Omne datum,··etc. BED. Postquam docuit quod vitia non a Deo nobis, sed a nobis sunt, etc., usque ad donum perfectum potest intelligi. Nec vicissitudinis.··Lumen ejus aliqua umbra non interdicit, ut aliqua mala immittat. Semper bona lucis sunt in Deo, sed ejus dona in nobis aliquando sunt quæ supervenientia obumbrant peccata.'

JAM 1:18 Multiple spaces in '1.18··Voluntarie.··Omne bonum est a Deo, et non meritis vestris ad hoc accessistis, sed sola gratia divinæ voluntatis. Ut simus initium,··etc. Per hanc genituram non putemus nos esse id quod ipse est, sed quemdam principatum in creaturis, adoptione nobis concessit. Unde alius translator: Ut simus primitiæ creaturarum ejus.'

JAM 1:19 Multiple spaces in '1.19··Tardus ad iram.··Non temere, et sine causa aliquis irascatur, vel contra subditos peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum, quia maturitas sapientiæ non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus judicat, etiamsi justitiam judicat, tamen divini examinis justitiam, in qua perturbatio non cadit, non potest imitari.'

JAM 1:21 Multiple spaces in '1.21··Propter quod abjicientes,··etc. Monuit ad inquirendam doctrinam, ad quam suscipiendam, et ut in ea possint proficere, hortatur nunc ad munditiam corporis et animæ. Qui enim non declinat a malo, non potest bonum facere. Insitum verbum.··Quod vestris cordibus prædicando imponimus, vel verbum quod insitum et seminatum est in die redemptionis, quando vos genuit Deus; nunc perfectius suscipite, et operibus implete, quid in mysterio tenetis.'

JAM 1:23 Multiple spaces in '1.23··Consideranti vultum.··Qui proponit in animo suo considerare in Scripturis quasi in speculo vultum nativitatis, qualiter homo sit natus, quam fragilis, vel quid futurus, quam brevis ævi, in quantis miseriis positus, compunctionem magnam et voluntatem pœnitendi contraxit; sed statim, aliqua tentatione seductus, obliviscitur compunctionis, et ad peccata redit. Hujus inconstantiæ comparat eum qui libenter verbum audit, et implere negligit. Et est similitudo inter illum qui sponte sua, sine doctore se ad Scripturas applicuit, et illum qui ab alio Scripturas audit, cum neuter impleverit. Puer cum nascitur vagit, per quod indicatur dolor animæ, et quod in vita intrat ad miserias carnis, quem dolorem postea obliviscitur, consueta illecebris carnis anima.'

JAM 1:26 Multiple spaces in '1.26··Non refrenans linguam suam,··etc. AUG., Serm. 3 ad fratres in eremo. Verbositas quid aliud est? etc., usque ad et tu diligenter attendas: Qui non refrenat linguam suam, hujus vana est religio,··etc.'

JAM 1:27 Multiple spaces in '1.27··Et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.··Per sæculum intelligit mundum, seu omnia quæ sunt in mundo, ut sunt concupiscentia carnis, et oculorum, et superbia vitæ.'

JAM 2:1 Multiple spaces in '2.1··Nolite. Quasi dicat:··Dominus non divites invitat ad fidem et pauperes despicit, sed pauperes elegit in hoc mundo, et eos fide donavit. Mundus pauperem abjicit, divitem colit; fides Christi econtra docet quia omnis gloria divitum tanquam flos feni, misericordia in pauperes floret in æternum. Domini gloriæ.··Dominum gloriæ nominat, ut ejus jussis obediatur, qui sempiterna gloria remunerat id quod pro ejus amore pauperibus datur.'

JAM 2:5 Multiple spaces in '2.5··Audite.··BED. Diligentius attendite, quia non qui ditiores in sæculo, etc., usque ad sed hos tamen exspectatione futuri regni præclaros reddidit et nobiles. Nonne Deus.··BED. Pauperes elegit Deus qui alibi ait: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.··Pauperes etiam parentes quorum nutriretur officio elegit.'

JAM 2:6 Multiple spaces in '2.6··Nonne divites.··Apertius ostendit quos divites superius dixerit, scilicet illos qui divitias Christo præferunt, et ipsi alieni a fide, eos qui credunt per potentiam opprimunt, et ad judicia potentiorum trahunt. Et est alia causa quare non sunt eligendi, quia mala inferunt fidelibus.'

JAM 2:7 Multiple spaces in '2.7··Blasphemant.··Hæc apostolorum temporibus plures gentilium et Judæorum, maxime ditiores fecisse inveniuntur.'

JAM 2:8 Multiple spaces in '2.8··Si tamen legem.··Quia aspere et de contemptu divitum locutus erat, et quodammodo contrarius legi divinæ, quæ omnes diligi præcipit, ne omnino contemnendi divites putentur, subdit: quasi dicat propter prædictas causas non sunt eligendi, sed si perficitis hanc legem quæ dicit: Diliges proximum Matth. 22., benefacitis; quia, etsi divites propter divitias non sunt eligendi, non tamen propter Deum minus sunt diligendi. Regalem.··Id est excellentem, vel quia communis est omnibus, et omnes complectitur. Vel quæ dicit: Non confundas personam pauperis, nec honores vultum potentis Levit. 19., et alibi: Nulla erit distantia personarum: ita parvum ut magnum audietis, quia judicium Dei est Deut. 1..'

JAM 2:10 Multiple spaces in '2.10··Quicunque autem.··Ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, addit: Quicunque autem,··etc. Offendat autem in uno factus est omnium reus.··Vere qui in uno offendit est transgressor totius legis, quia qui peccat, contra auctorem legis facit, quem in sua lege negligit, et contra charitatem, quæ est causa et mater totius legis. Hanc sententiam ex simili videamus: Si quis me offenderet, omnes fratres et amicos meos in me offenderet, et quodammodo contra omnes peccaret. Sic qui unum mandatum negligit, cætera, quæ completa videbantur adjuvare, sibi inutilia reddit.'

JAM 2:12 Multiple spaces in '2.12··Sic loquimini.··BED. Quandoquidem malum est divitem propter divitias eligi, etc., usque ad quæ spontaneos vocat ad pœnitentiam et peccata dimittit. Quasi diceret: Bene loquimini, et bene facite: quia si negligitis, gravius damnabimini quam qui fuerunt in tempore Moysi, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Quo plus majorem quis misericordiam a Domino consequitur, eo injustius indigenti proximo misericordiam negat, et justius luit pœnas impietatis.'

JAM 2:13 Multiple spaces in '2.13··Superexaltat autem.··BED. Sicut in judicio dolebit ille qui non fecit misericordiam, ita qui fecit, remuneratus exsultabit atque gaudebit.'

JAM 2:14 Multiple spaces in '2.14··Quid proderit,··etc. ID. Hic latius disputat de operibus misericordiæ, ut quos præcedente sententia terruerat, consoletur, docendo quibus remediis expientur quotidiana peccata, sine quibus non agitur vita. Ne illi qui non in uno tantum, sed in multis offendunt, in judicio inveniantur rei omnium.'

JAM 2:18 Multiple spaces in '2.18··Sed dicet quis.··Non solum propter prædictas rationes debetis ad bene operandum incitari, sed etiam propter hoc ne improperium ab aliis patiamini, quia aliquis assumpta fiducia de suis operibus ut ostendat solam fidem non valere, improperando dicet: Tu fidem,··etc.'

JAM 2:19 Multiple spaces in '2.19··Tu credis,··etc. Probavit eos qui opera non habent veram fidem non habere; nunc cujusmodi fidem habeant, patefacit, ne illam talem fidem magnifaciant. Et dæmones credunt, et contremiscunt.··BED. Scriptum est, etc., usque ad dæmonibus tardiores et proterviores sunt existimandi.'

JAM 2:20 Multiple spaces in '2.20··Vis autem scire, o homo inanis?··BED. Probato, quod fides sine operibus mortua est, etc., usque ad imitentur in tentatione et in operatione.'

JAM 2:21 Multiple spaces in '2.21··Abraham pater noster,··etc. ID. Quod Abraham per fidem sine operibus justificatus dicitur, etc., usque ad de utroque in exemplum proponitur. Offerens filium suum Isaac super altare?··Magna tentatio, cum filium jubebatur occidere; magna fides, cum etiam de mortuo credebat se posse semen accipere; magnum opus, cum dilectissimum non dubitaret offerre.'

JAM 2:22 Multiple spaces in '2.22··Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus,··etc. Quia obtulit illum, in quo acceperat promissionem, apparet magna virtus fidei: quia, etsi eum offerret, credebat promissionem implendam, quia potentem credebat Deum etiam suscitare mortuum. Similiter et Raab meretrix.··BED. Ne causarentur opera tanti patris se imitari non posse, etc., usque ad et annumerata in generationibus Salvatoris.'

JAM 3:1 Multiple spaces in '3.1··Nolite.··Sicut monui vos ad opera facienda, sic moneo ad vitanda stulta magisteria. Nolite plures.··Multi fuere temporibus apostolorum, qui descendentes de Judæa Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant, credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant, quæ veris prædicatoribus non parvum laborem quæstionis contulerunt. Hos ergo ab officio verbi removet, ne impediant veros prædicatores. Majus.··BED. Qui indoctus officium docendi usurpat, et Christum non sinceriter nuntiat, majorem damnationem meretur quam si solus suo scelere periret; sicut contra, qui bene ministrat, gradum sibi bonum acquirit.'

JAM 3:2 Multiple spaces in '3.2··In multis.··Vere periculosum est reliquis præesse velle, quia non tantum vos minus eruditi, sed nos omnes prædicatores, etiam majores in multis offendimus, alii male docendo, et aliis male vivendo, et aliis modis. Se illis beatus Apostolus connumerat, ut liberius arguat. Aliter justus, aliter malus offendit; justus carnis fragilitate, nec justus esse desinit, unde Salomon: Septies in die cadet justus et resurget;··sicut quotidiana est offensio, ita quotidiana est medela orationum, et bonorum operum, sed impii corruunt in malum. Si quis.··Vult ostendere inevitabilem verbi offensionem, ut imperitos deterreat, ne cupiant prælationem: quia eum qui cupit præesse, oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse; sed imperiti non possunt in prædicando non offendere. In verbo non offendit.··BED. Illo videlicet, cujus offensionem humana potest vitare fragilitas. Ut verbum doli, detractionis, superbiæ, jactantiæ, sed et otiosæ et superfluæ locutionis, hic perfectus est vir.'

JAM 3:3 Multiple spaces in '3.3··Si autem frenos equis in ora mittimus.··BED. In ora nostra multo magis debemus mittere. Quidam libri habent: Sicut autem frenos equis,··et conjungitur sic ad sequentia: Sicut autem frenos equis in ora mittimus, ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat.'

JAM 3:5 Multiple spaces in '3.5··Et magna exaltat.··ID. Præmia, si impetus dirigentis bene eam gubernat; si male, sibi suisque magnam perditionem exaltat, unde Salomon: Mors et vita in manibus linguæ Prov. 18.. Vitam exaltat, si bene docet Ecclesiam; mortem si male. Agitur namque contra illos qui, et vita et scientia destituti, docere præsumebant. Magna ergo exaltat lingua quæ cæterorum verba et sensus despiciens, singulariter se sapientiem jactat et facundam. Contra quod: Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Ecce quantus ignis.··Sic et lingua incontinens magnam materiam bonorum operum perire facit, itaque, cum fere sit impossibile vitari peccatum linguæ etiam a perfectis, non quivis debet appetere magisterium.'

JAM 3:6 Multiple spaces in '3.6··Universitas iniquitatis.··Universitatem dicit, quia per eam cuncta fere facinora, aut concinantur, ut latrocinia, stupra: aut patrantur, ut perjuria, falsa testimonia: aut defenduntur, ut cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat bonum quod non fecit. Quæ maculat totum corpus.··Et quia talis est lingua totum corpus maculat, et immundum facit reputari in conspectu Dei, et ideo grave est subire magisterium: quia constituitur in membris nostris,··una est de membris nostris, nimis propinqua nobis. Inflammat rotam,··etc. BED. Contaminat totum procursum vitæ temporalis, etc., usque ad per cætera membra ad effectum perducere cogit.'

JAM 3:7 Multiple spaces in '3.7··Omnis enim natura bestiarum,··etc. ID. Legimus in Plinio immanissimam aspidem in Ægypto a quodam patrefamilias domitam, quotidie de caverna sua egressam et a mensa ejus annonam percipere solitam. Legimus in Marcellino, tigridem mansuetam factam ab India Anastasio principi missam.'

JAM 3:10 Multiple spaces in '3.10··Ex ipso ore procedit.··Alii videntes quod agimus exemplo nostro inducuntur, ut similiter benedicant et maledicant. Non oportet.··Vere non oportet ut eodem ore benedicamus de capite, et maledicamus de membris, quia amaritudine maledictionis consumitur dulcedo benedictionis.'

JAM 3:11 Multiple spaces in '3.11··Nunquid fons.··Oportet prædicatorem aliquando amara prædicatione uti, abstrahendo, increpando. Quod satis difficile est, ut diversis verbis ad idem tendentibus utrumque facere possit.'

JAM 3:12 Multiple spaces in '3.12··Nunquid potest, fratres.··Non potest fieri ut doctor sit ficus dulcedine beatitudinis ad quam monet, et dulcibus utatur verbis, et ut sit vitis, faciens oblivisci omnium temporalium, ad quod oportet asperis uti: hoc ergo difficile est. Sic neque salsa dulcem potest facere aquam,··id est, aliquis prædicator acriter mordens mores aliorum, in eadem doctrina non potest esse dulcis eisdem.'

JAM 3:13 Multiple spaces in '3.13··Quis sapiens et disciplinatus inter vos?··Confutatis illis qui nec vitæ sanctitatem, nec linguæ continentiam habent, monet illos qui sibi sapientes videbantur, vel etiam erant, ut sapientiam magis ostendant disciplinate vivendo, quam alios docendo, quia qui proclivior est ad docendum quam faciendum, aliquando jactantiam, vel contentionem incurrit, vel invidiam contra alios doctores, et alia multa mala.'

JAM 3:14 Multiple spaces in '3.14··Et mendaces esse adversus veritatem.··Nolite mentiri Deo, cui in baptismo promisistis abrenuntiare pompis diaboli, quod non facitis cum de bonis superbire vultis.'

JAM 3:17 Multiple spaces in '3.17··Quæ autem.··Hæc est mansuetudo quam superius habendam esse præcepit, zelo amaritudinis et contentionibus adversa. Primum quidem pudica est.··Nisi primum pudicitia sedeat in mente, nulla perfectio sequetur in opere. Suadibilis, bonis consentiens.··Si quid minus agit, vel propter ignorantiam, vel propter negligentiam, bonorum suasioni assensum præbet.'

JAM 3:18 Multiple spaces in '3.18··Fructus autem.··Postquam sapientiam per singulas virtutes distinxit; ut facilius invitet ad hanc, fructum ejus subjungit: In pace seminatur.··Non postulat videri doctior vel sanctior quam est: non lacerat proximum ad commendationem sui, quod contentiosa facit sapientia. Non solum propter prædicta debet hujusmodi sapientiam appetere, sed etiam ideo; quia a facientibus pacem quasi jacientibus hoc semen seminatur, et præparatur in pace æternæ beatitudinis fructus, id est merces justitiæ, quæ pro justis operibus retribuitur. Qui igitur hic studet paci, et terram cordis sui operibus pacis quasi semente aspergit, justum est ut habeat æternam pacem, quasi fructum hujus seminis.'

JAM 4:1 Multiple spaces in '4.1··Unde bella,··etc. BED. Prohibuerat zelum et contentionem, unde etiam latius disputat, addens alia vitia quæ inde sequuntur: ex contentione concupiscentia, ex concupiscentiis bella et lites. Qui enim cupit præferri, vel temporalibus abundare, odit, invidet, occidit.'

JAM 4:2 Multiple spaces in '4.2··Propter quod.··Propter hæc, scilicet quod Deum digne postulatis; si enim illum pia intercessione postularetis etiam temporalia ad usum necessaria, et non solum sempiterna daret.'

JAM 4:4 Multiple spaces in '4.4··Adulteri, nescitis,··etc. BED. Dixerat supra de apertis inimicis Dei, etc., usque ad et per hoc inimici Dei constituimini.'

JAM 4:5 Multiple spaces in '4.5··An putatis?··etc. Non debetis litigare: nam spiritus, qui in vobis est, non concupiscit ad invidiam, sed potius facit concordes, et hoc dicit Scriptura: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis.··Vel: spiritus concupiscit ad,··id est contra invidiam,··id est hoc desiderat, ut invidia tollatur; vel, cupit ut invideatis mundo, nec ametis eum; vel, spiritus cujuslibet hominis cupit temporalia ad invidiam, quia invidet aliis quod non habet.'

JAM 4:6 Multiple spaces in '4.6··Majorem autem dat gratiam.··Spiritus gratiæ non facit invidere, imo dat gratiam, id est gratuita dona, majora quam sunt divitiæ sæculi. Propter quod, id est ut sciamus, dat, et quibus non det, dicit Scriptura: Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam,··etc. Malos omnes punit Deus, sed superbis specialiter resistere dicitur, quia majori pœna plectuntur, qui Deo subdi pœnitendo negligunt Sed humilibus dat gratiam, qui in suorum plagis vitiorum manibus veri medici se subdunt.'

JAM 4:11 Multiple spaces in '4.11··Detrahit legi, judicat legem.··Quæ detractionem prohibuit. Quasi dicat, lex non fecit. Vel, qui detrahit fratri legem facienti, detrahit et judicat legem quare talia jussa dederit, quæ injurias fratrum jubet oblivisci.'

JAM 4:13 Multiple spaces in '4.13··Tu autem.··Non solum ideo debes vitare detractionem, ne ut transgressor a Deo judiceris, sed ideo etiam quia fortasse in nullo præcellis illos quos vituperas. Ecce nunc, qui dicitis.··Post increpationem detractionis, arguit illorum temeritatem qui, non habentes certitudinem vitæ, cupiditate temporalium vitam et lucrum promittunt sibi in futurum. Faciemus ibi quidem annum, et mercabimur,··etc. Multimodam stultitiam notat eorum qui et de lucrorum augmento agunt, et se multo tempore victuros arbitrantur, et suæ potestatis æstimant, ut annum faciant, et in his omnibus superni judicis examen ad mentem revocare contemnunt.'

JAM 4:15 Multiple spaces in '4.15··Quæ est enim vita vestra?··etc. Non consentit illis qui dicunt post mortem nihil esse, et mortem ipsam nihil esse. Sed ita loquitur ut doceat quod vita pravorum brevis est in præsenti: quam tamen in futuro mors æterna sequetur.'

JAM 5:1 Multiple spaces in '5.1··Agite nunc.··Tempore accepto et in die salutis, futuras pœnas fletibus et eleemosynis redimite.'

JAM 5:3 Multiple spaces in '5.3··Et ærugo.··BED. Non solum immisericordes divites visibilis genennæ ignis cruciabit, etc., usque ad et propterea gravius punietur. In testimonium.··Id est ad augmentum pœnarum, id est ut hanc visibiliter intuendo, majores cruciatus sustineatis. Manducabit carnes.··Id est corpora vel carnales concupiscentias, quia luxuriosas animas, et exterius sæviens flamma cruciabit, et interius pungens dolor suæ tenaciæ accusabit. Sicut ignis,··qui consumit metalla et cæteras res, sic ærugo vestras carnes.'

JAM 5:4 Multiple spaces in '5.4··Ecce merces.··BED. Magna est hominum iniquitas, qui pauperes nolunt suscipere; sed major est quando mercenariis, et famulis debitam laboris mercedem nolunt reddere. Unde Job: Si adversum me terra mea clamat et sulci ejus deflent? si fructus ejus comedi absque pecunia?'

JAM 5:5 Multiple spaces in '5.5··Epulati.··ID. Nec tantum peccastis superflue congregando, etc., usque ad et cæterorum scelerum quæ fecerant Judæi.'

JAM 5:7 Multiple spaces in '5.7··Patientes ID. Increpatis superbis et incredulis, etc., usque ad unde Apostolus: Habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam æternam Rom. 6..'

JAM 5:10 Multiple spaces in '5.10··Prophetas.··ID. Prophetæ, qui tam sancti erant ut Dei Spiritus per eos sua mysteria loqueretur, etc., usque ad de Domino quantum ad exitum mortis.'

JAM 5:11 Multiple spaces in '5.11··Sufferentiam Job.··Non dicit: finem Job,··cui temporalia sunt restituta, sed sufferentiam Job. Et finem Domini,··quia ad patiendum exemplo Job invitat, et tamen non ut temporalia recipiant, sicut Job vetus homo, sed æterna sicut Christus novus homo. Et finem Domini.··BED. Audistis lectione, vidistis oculis in cruce longaminiter patientem, sed et gloriam resurrectionis et ascensionis Evangelica prædicatione didicistis.'

JAM 5:13 Multiple spaces in '5.13··Oret.··Ne murmuret, nec judicia Dei vituperet, sed ad Ecclesiam currat flexis genibus, ut Deus consolationem mittat.'

JAM 5:15 Multiple spaces in '5.15··Et si in peccatis.··BED. Multi propter peccata etiam corporis plectuntur morte, etc., usque ad unde recte subditur: Confitemini,··etc.'

JAM 5:17 Multiple spaces in '5.17··Oratione oravit.··Astruit exemplo quantum valeat justi deprecatio assidua cum Elias tantum una oratione orando tam longo tempore continuerit cœlos, terris imbres averterit, fructus mortalibus negaverit. Et rursum.··BED. Ubi Elias tempus perspexit, etc., usque ad quid ergo multi fideles multis orationibus?'

JAM 5:19 Multiple spaces in '5.19··Si quis ex vobis.··Ostensa efficacia orationis, ostendit quanti sit meriti pro fratribus orare, et ad sospitatem revocare, ut qui in superiori parte a lingua nostra malignam et otiosam locutionem removit, in fine Epistolæ quid loqui debeamus, ostenderet. Oremus, et psallamus, quoties adversis pulsamur, peccata confiteamur, pro invicem oremus ut salvemur: pro salute proximorum non solum temporali, sed potius æterna. Si enim magnæ mercedis est a morte eripere corpus quandoque moriturum, quanti meriti est a morte animam liberare in cœlesti patria sine fine victuram?'

JAM 5:20 Multiple spaces in '5.20··Salvabit.··Quidam codices habent: Salvabit animam suam a morte.··Et vere qui errantem corrigit, per hoc ampliora gaudia vitæ cœlestis sibi conquirit.'

PE1 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Discipulos Salvatoris invicti, toto orbe diffusos et peregrinos in hoc sæculo monstrat, et præteritæ vitæ pœnitere suadet et in novam vitam proficere, tota cum sollicitudine exhortatur Simon Petrus, filius Jonæ, provinciæ Galilææ, vico Bethsaida, frater Andreæ apostoli. Advenis.··Bed. Advenæ Latine, Græce proselyti, etc., usque ad habentes: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos. Dispersionis.··Anno ascensionis mortuus est Stephanus, et multi timore dispersi. Ponti.··Omnes hæ provinciæ Græcorum sunt in Asia, sed est et alia Bithynia in Europa: de qua illi qui in Asia sunt Bithynii originem habuerunt. Illa autem quæ in Asia est Bithynia, major Phrygia vocatur, quæ Hiera flumine a Galatia disterminatur.'

PE1 1:2 Multiple spaces in '1.2··Gratia.··Sine gratia Christi, ad pacem reconciliationis ejus nunquam venitur, nihil pacificum nisi per gratiam ejus habere valemus. Et pax multiplicetur.··Id est nulla adversitas retrahat vos a laudibus Dei, omnis tribulatio invitet vos ad laudem, quia omnia ad felicitatem multiplicantur: ut quod bene cœpistis, perfecte compleatis.'

PE1 1:3 Multiple spaces in '1.3··Regeneravit.··Bed. Cum nostris meritis generati essemus ad mortem, etc., usque ad ut per munditiam sitis cœli et sedes Dei.'

PE1 1:4 Multiple spaces in '1.4··Incorruptibilem.··Naturaliter non est anima incorruptibilis, sed gratia Dei per fidem et justitiam ad intellectum perficitur incorruptibilis. In vobis.··Qui dedit vobis credentibus potestatem filios Dei fieri, posuit in vobis illam perseverantiam, per quam hæreditatem in cœlis accipiatis, quia qui non servaverit disciplinam Patris non meretur hæreditatem ejus.'

PE1 1:5 Multiple spaces in '1.5··In virtute.··Nullus suæ libertatis potentia custodiri valet in bonis, nisi ille perficiat a quo initium bonæ actionis habetis. Laborate de fide per fidem, venturi in salutem æternam, quæ etiamsi modo non apparet, tamen parata est revelari, si nos fuerimus parati.'

PE1 1:6 Multiple spaces in '1.6··Nunc, si oportet.··Si, id est quamvis oporteat. Vel, si oportet contristari,··non deficiamus.'

PE1 1:7 Multiple spaces in '1.7··Ut probatio,··etc., in laudem.··Cum judex laudans vestram fidem, dicet: Et dedistis mihi manducare,··etc Matth. 25.. Pretiosior auro.··Bed. Patientia sanctorum auro comparatur, etc., usque ad unde et subjungit: Inveniatur,··etc. In laudem.··Ut laudabiles et gloriosi sitis per constantiam in revelatione,··id est in die judicii, quando revelabitur quam magnæ potentiæ sit Deus. Et honorem,··ut dicatur vobis: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25..'

PE1 1:9 Multiple spaces in '1.9··Salutem animarum.··Hæc salus multum est amanda, quia de hac salute multum exquisierunt, quando vel quo ordine salus æterna mundo adveniret; unde dicitur: Multi prophelæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt Matth. 13..'

PE1 1:10 Multiple spaces in '1.10··Prophetaverunt.··Palam hominibus loquendo et exponendo ea quæ in occulto internæ contemplationis ipsi cognoverant.'

PE1 1:11 Multiple spaces in '1.11··In quod vel,··etc. Quod tempus, id est quo anno, vel sub quo principe. Quale, bellicosum vel pacificum, vel quo ordine, per partum virginis, vel quo alio modo. Spiritus Christi.··Archangelos et propinquos, vocat spiritus, per quos operatur Dominus, quia Christo sunt subjecti. Posteriores glorias.··Duæ sunt glorificationes Domini secundum suscepti hominis formam. Una qua resurrexit a mortuis, et alia qua ascendit in cœlum ante oculos apostolorum. Restat tertia, et ipsa erit in conspectu hominum, cum in majestate venerit ut reddat cuique secundum opera sua.'

PE1 1:12 Multiple spaces in '1.12··Vobis autem ministrabant.··Hoc ideo dicit ut moneat illos curam gerere salutis oblatæ, quam sic amaverunt priores sancti. Spiritu sancto.··BEDA. Spiritus in prophetis, spiritus in apostolis, ita apparet, quod prophetæ et apostoli eamdem salutem nuntient. Illi venturam, isti impletam. Una itaque Ecclesia, cujus pars præcessit adventum Christi, pars sequitur.'

PE1 1:13 Multiple spaces in '1.13··Propter quod.··Quia tanta gratia vobis est promissa, ut revelate videatis illam quam nunc vident angeli, tanto amplius digni esse curate, ut eam percipere valeatis. Sperate.··Securi exspectate mente, et corpore casti. Nam qui Domino se placere non novit, merito spe bonorum carens, ne citius adveniat, metuit.'

PE1 1:14 Multiple spaces in '1.14··Filii.··Et secure possitis exspectare, sitis filii obedientes Patri corripienti.'

PE1 1:15 Multiple spaces in '1.15··Sanctum.··Id est sanctificatum et sanctificantem vos ut in omni conversatione sitis sancti: unde: Estote et vos perfecti,··etc.'

PE1 1:17 Multiple spaces in '1.17··In timore,··etc. HIER. Ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus operior cum tremore reddere novissimum quadrantem. Et tempus quo mihi dicatur, Hieronyme, veni foras. Incolatus vestri.··Ut possitis esse sancti, habete conversationem vestram in timore, tempore vestri incolatus quandiu in hujus mundi exsilio estis. Beatus enim qui semper est pavidus,··hoc dico si Deum invocatis, quasi dicat: Non vere Deum invocatis, nisi solliciti et timidi sitis.'

PE1 1:19 Multiple spaces in '1.19··Sed pretioso sanguine.··Ordo litteræ est: sed pretioso sanguine Christi, quasi agni incontaminati et immaculati. Hic tangit leviticas et sacerdotales celebrationes. Significat autem animam mundam per justitiam quæ offertur Deo.'

PE1 2:1 Multiple spaces in '2.1··Deponentes igitur omnem malitiam.··Quid est malitia? nisi nocendi amor? Quid dolus? nisi aliud agere, aliud simulare? Quid adulatio? nisi fallaci laude, seductio? Quid invidia? nisi odium felicitatis alienæ? Quid detractio? nisi mordacior quam veracior reprehensio? Malitia malo delectatur alieno. Dolus duplicat cor. Adulatio linguam. Detractio vulnerat famam.'

PE1 2:2 Multiple spaces in '2.2··Sicut modo geniti.··BEDA. Quia sic renati estis, et filii æterni facti, tales estote per studium bonæ conversationis, quales sunt infantes recenter nati per naturam ætatis. Rationabile.··Estote infantes per malitiam remotam, rationabiles tamen per sapientiam: nec ratio aliqua ad versutias sæculi vos trahat, sed sine dolo sitis; unde: Estote prudentes sicut serpentes Matth. 10., etc. Lac concupiscite.··BEDA. Tangit illos qui ad audiendas sacras lectiones fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei, de qua Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Ideoque tardius ad perfecta salutis incrementa perveniunt, quo possint solido cibo verbi refici, id est, arcana cognoscere divina, vel majora facere bona. Ut in eo crescatis.··Ut etiam bene discendo, per sacra Dominicæ incarnationis perveniatis ad contemplationem divinæ majestatis.'

PE1 2:3 Multiple spaces in '2.3··Si tamen gustastis.··ID. Hoc pacto purgata cordis malitia, vitalem Christi alimoniam concupiscite, si, quanta sit divina dulcedo, sapitis. Nam qui nihil de ejus dulcedine gustat, non est mirum si hunc terrestribus desideriis sordidare non evitat.'

PE1 2:5 Multiple spaces in '2.5··Tanquam lapides viri.··Per infidelitatem quidem duri et insensibiles, sed per discretionem eruditi vivificantur et apti sunt, ut in Dei ædificio charitate compingantur. Ædificamini.··Ad offerendum bona opera, eleemosynas, preces et vos ipsos. Per Jesum Christum.··Hoc ad omnia refertur, ædificamini, sacerdotes estis, offertis, et hoc totum, per Jesum Christum, cujus gratia omnia habetis.'

PE1 2:6 Multiple spaces in '2.6··Propter quod confirmandum, quod Dominus propter firmitatem suam jure sit lapis vocatus, etc.'

PE1 2:7 Multiple spaces in '2.7··Vobis igitur credentibus est honor non credentibus,··etc., quem reprobaverunt ædificantes.··Ita reprobatus ab istis sicut ab illis, et ille lapis hic, id est credentibus, est factus in caput anguli,··et infidelibus factus est lapis offensionis et petra scandali.'

PE1 2:8 Multiple spaces in '2.8··Et lapis offensionis.··Cum Christus sit lapis in quo sustententur et tuti quiescant boni, incredulis erit causa offensionis in præsenti non credentibus in eum et ideo cadentes sunt de vitio in vitium. Est in futuro petra scandali, quia ad illum lapidem Christum quem tanquam humilem conculcaverunt, collidentur gressus eorum, et cadent in ignem æternum qui paratus est diabolo et angelis ejus. Offendunt verbo.··Offendit verbo qui eo quod verbum audivit; offendit animo, dum quod audivit, non credit, cujus stultitiam exaggerat. Nec credunt in quo positi sunt:··per naturam ad hoc sunt facti homines, ut credant Deo et voluntati ejus obtemperent.'

PE1 2:9 Multiple spaces in '2.9··Vos autem genus electum.··Hoc testimonium laudis quondam antiquo populo per Moysen datum Gentibus dat Apostolus, qui in Christum credunt: qui veluti lapis angularis in eam quam in se Isræl salutem habuerat, gentes adunavit. Regale sacerdotium.··Summi sacerdotis corpori uniti, qui regnum sperare, et hostias immaculatæ conversationis Deo offerre debebant. Acquisitionis,··in sanguine redemptionis ejus sicut erat quondam populus Isræl redemptus sanguine agni de Ægypto. Unde et in sequenti versu mystice recordatur veteris historiæ, et hanc specialiter in uno populo impletam docet. Annuntietis.··BEDA. Sicut liberati de Ægypto, triumphale carmen Domino cantaverunt, ita nos post tenebras dissolutas, post acceptam remissionem per Christum qui nos ducit ad patriam supernæ claritatis debemus Deo rependere gratias dignas cœlestibus beneficiis.'

PE1 2:10 Multiple spaces in '2.10··Qui aliquando.··ID. Hinc probatur quod hanc epistolam scribit his qui de gentibus ad fidem venerant. Assumuntur hi versus de prophetia Oseæ in qua agitur de vocatione Gentium.'

PE1 2:11 Multiple spaces in '2.11··Charissimi.··ID. Hucusque generaliter instruxit Ecclesiam, etc., usque ad libertas vitæ remissioris majora illecebrarum titillantium tolerare pericula. Tanquam advenas.··Eo minus animum terrenis rebus supponite, quo vos patriam in cœlis habere meministis. Reprobi hic habent patriam, cujus desideriis inhiant, ideo relegabuntur in perpetuum exsilium, carentes voluptatibus.'

PE1 2:12 Multiple spaces in '2.12··Ex bonis operibus considerantes.··ID. Plerumque contigit, ut pagani qui vituperabant fidem Christianorum, postea considerantes bonam eorum conversationem, Christum laudare inciperent.'

PE1 2:13 Multiple spaces in '2.13··Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi,··etc. Et ut conversatio vestra omnibus placeat, non resistatis alicui dignitati hominum, alicui personæ, alicui principatui cui Deus vos subdi voluit, quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et creaturam per partes exponit dicens, sive Regi,··etc.'

PE1 2:14 Multiple spaces in '2.14··Tanquam ab eo missis.··Multoties Deus aliquem malum tyrannidem exercere permittit, ut et mali confundantur, et boni magis probentur. Ad vindictam.··BEDA. Hoc dicit, non tamen ita quod semper fiat, sed quæ esse debeat actio ducis, simpliciter narrat, qui etiamsi bonos damnat; non minus ad laudem eorum pertinet quod agit, si patienter improbitatem ejus tolerant boni, et sapienter ejus astutiæ resistunt.'

PE1 2:15 Multiple spaces in '2.15··Laudem vero bonorum. Quia sic est.··Vere pii, quidquid duces agant, laudem consequuntur: quia hoc vult Deus, qui etiam malis utitur in bonum, unde et vos utamini etiam illis in bonum, sive boni sive mali sint, facientes obmutescere imprudentium hominum ignorantium.··Ut quoquo modo eis in bonum utamini, et per eos laudem mereamini, nec ipsi inveniant quid in vobis vituperent, dum etiam ipsos honoratis et patimini, quamvis sint immundi.'

PE1 2:16 Multiple spaces in '2.16··Non quasi velamen.··BEDA. Non habentes libertatem vestram in velamen malitiæ, etc., usque ad unde addit: Sed sicut servi Dei.'

PE1 2:17 Multiple spaces in '2.17··Fraternitatem diligite.··ID. Et inter omnia, etiam illos qui conditione temporali subjecti sunt vobis, ut fratres in Christo diligite.'

PE1 2:18 Multiple spaces in '2.18··Servi subjecti.··Hucusque exhortatus est liberos ad subjectionem, nunc servis loquitur, ut et ipsi subjecti sint dominis. Non tantum bonis.··Alia translatio: Non tantum bonis et modestis: sed etiam difficilioribus. Dyscolis.··Id est indisciplinatis. Schola Græce, Latine locus, in quo ad audiendos magistros liberalium artium conveniebant, unde schola vacatio interpretatur, quia ibi vacabant studiis. Scholastici igitur sunt eruditi. Dyscoli indocti et agrestes. Ecce quomodo supra monebat subdi humanæ creaturæ propter Deum.'

PE1 2:19 Multiple spaces in '2.19··Si propter conscientiam Dei.··Si propter Deum scientem bonam intentionem aliquis patiens a Domino verberatur injuste, cum ei bene serviat, et sustineat, id est leves reputet tristitias, hæc est gratia, et per hoc efficitur gratus Deo, et hoc exigit gratia fidei. Patiens injuste.··Si injuste patimini, gratiam Dei acquiritis. Nam si vos suffertis patienter pœnas illatas a dominis, vos dico peccantes nolendo obedire eis et colaphizati ab ipsis dominis, id est sæpe correcti ab illis, ut per colaphos ad obediendum inducamim, quæ gratia erit vobis inde? Nihil, propter hoc accipietis a Deo.'

PE1 2:21 Multiple spaces in '2.21··In hoc enim vocati.··Multum glorificat conditionem servorum, quos benefacientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus, et improbis affirmat imitatores esse Dominicæ passionis. Quia et Christus.··BEDA. Cum supra specialiter servos, nunc totam Ecclesiam instruit ut etiam dominis in memoriam revocet, quid pro eorum salute vel liberatione suus auctor pertulerit.'

PE1 2:23 Multiple spaces in '2.23··Tradebat autem judicanti se injuste.··Illis judicantibus secundum injustam legem, utpote justus exsistens. Sive, tradebat Deo Patri injuste judicantes, id est eos qui eum nequissime condemnabant, et neci ejus instabant, ut supplicia sumentes erudiantur. Tangit evangelicam parabolam, ubi dicitur quod pius pastor, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, venerit visitare unam quæ perierat.'

PE1 2:25 Multiple spaces in '2.25··Et episcopum.··Vel visitatorem, quod idem est. Episcopus enim, id est superintendens, quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.··Et, Visitavit nos oriens ex alto.'

PE1 3:3 Multiple spaces in '3.3··Quarum non sit.··Ordo verborum est iste: quarum cultus non sit capillatura, aut aurum circumdans, aut non sit cultus vestimentorum indumenti, id est, non sint festiva vestimenta quibus induantur. Sed sit vobis ornatus homo cordis interior soli Deo notus, incorruptibilitate spiritus: spiritus dico quieti ab impugnatione vitiorum et modesti, ne superbiat, qui talis spiritus, etsi hominibus non patet, tamen in conspectu Dei est dives.'

PE1 3:7 Multiple spaces in '3.7··Viri.··Quasi dicat: sicut præcepi uxoribus, ut per sanctam conversationem suam lucrifaciant maritos, et serviant illis, similiter præcipio vobis, o viri, ut per vestram conversationem lucrifiant mulieres, et custodite eas, vos dico cum illis, reddendo debitum, cohabitantes. Et hoc secundum conscientiam, non in passionibus desiderii, sed sicut Deum intelligimus velle, scilicet ut generetis filios in cultum unius Dei, vos dico impertientes honorem vasculo muliebri, quasi infirmiori, et in vestibus, et in aliis necessariis eis providentes: et si aliquando placet illis a coitu cessare, impendite honorem, quia infirmiores sunt. Impendite etiam tanquam cohæredibus gratiæ in præsenti datæ a Deo, et vitæ dandæ in futuro, vel vitæ pro gratia dandæ.'

PE1 3:9 Multiple spaces in '3.9··Non reddentes.··Non solum cessetis reddere malum pro malo, sed etiam pro maledicto date benedictionem. Quia in hoc.··BEDA. Quia prohibuerat malum pro malo reddere, etc., usque ad nos quoque pro ipsorum salute (quam precabamur) coronam accepturos. Ut benedictionem.··Dicente judice: Venite, benedicti Patris mei, possidere regnum Matth. 25.. Vel intelligitur benedictio, qua sancti in futura vita benedicent Deum. Quod ergo quisque in futuro venire desiderat, hoc in præsenti meditari et agere satagat, conditorem et fratrem benedicat, et se dignum fraterna benedictione reddat.'

PE1 3:13 Multiple spaces in '3.13··Et quis est.··BEDA. Ideo debitis a malo declinare et facere bonum, quia nemo potest vos retrahere a bono, nec a corona, si persistere volueritis, imo prosunt dum nocere volunt.'

PE1 3:14 Multiple spaces in '3.14··Timorem autem.··In futuro eritis beati, in præsenti autem ne timueritis timorem eorum,··id est illa quæ in eis possunt videri timenda, ut est regia potestas, et hujusmodi.'

PE1 3:15 Multiple spaces in '3.15··Dominum autem.··Sanctitatem Christi; quam sit incomprehensibilis gloriæ, intimo cordis affectu intuemini, et sic ipsum Christum sanctificate in vobis, ut non a memoria, non ab amore recedat. Qui hanc sanctitatem non considerat, deficit ad insidias hostis. Omni poscenti.··Volenti mutuo accipere rationabiles pecunias, non negemus. Unde Paulus: In sapientia ambulate propter eos qui foris sunt, scientes quomodo oporteat singulis responderi.··Foris enim exsistentes, id est nondum fideles volunt aliquid cognoscere de spe quæ in vobis est. Qui ergo ecclesiastico præest magisterio, doceat patientes, obstruat resultantes.'

PE1 3:16 Multiple spaces in '3.16··Sed cum modestiæ.··In ipsa doctrinæ scientia qualitatem docendi monet observari, ut humilitas et vivendo et loquendo monstretur.'

PE1 3:17 Multiple spaces in '3.17··Melius est.··BEDA. Ita debetis calumniatores pati et confundere, etc., usque ad removetur et æternæ ultioni præparatur.'

PE1 3:18 Multiple spaces in '3.18··Offerret Deo.··ID. Quia etiam tunc si qui ad prædicationem Domini (quam per vitam fidelium prætendebant) credere voluissent, ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis quasi de malefactoribus, imminente diluvio confundebantur.'

PE1 3:19 Multiple spaces in '3.19··In carcere.··ID. Qui habent sensum obscuratum tenebris, merito etiam in hac vita dicuntur carcere inclusi, et in hoc interiori carcere mentis operibus injustis gravantur, donec carne soluti in exteriores tenebras projiciantur æternæ damnationis. Habent et justi hic carcerem, sed tribulationum, reprobi vero vitiorum.'

PE1 3:20 Multiple spaces in '3.20··Quando exspectabant Dei patientiam.··Cum patientia Dei invitaret illos ad pœnitentiam, parcens illis per centum annos quibus Nœ ædificabat arcam, per quam ostendebatur quid futurum esset in mundo. Ipsi ergo non utebantur patientia Dei ad pœnitentiam, sed exspectabant eam quasi esset duratura semper. Nœ.··Nœ interpretatur requies, et significat Christum qui dat suis fidelibus requiem animarum. Cum fabricaretur arca.··BEDA. Sicut arca fabricata est de lignis levigatis, sic Ecclesia de collectione fidelium animarum: et sicut pereunte mundo pauci salvi facti sunt per aquam: sic ad comparationem pereuntium parvus est electorum numerus, quia angusta est via quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.'

PE1 3:21 Multiple spaces in '3.21··Quod et vos similis formæ.··Baptisma facit salvos, baptisma dico similis formæ,··id est per omnia assimilatum illi arcæ, quia quidquid ibi carnaliter, hic spiritualiter geritur. Non carnis depositio,··etc. Non dico illum baptisma salvare, ubi tantum est depositio sordium carnis,··id est ubi caro tantum abluitur exterius (quod hæretici habuerunt), sed ubi est interrogatio puræ conscientiæ,··id est, ubi interrogatur et exigitur a baptista bona conscientia baptizandi: quia tale baptisma salvat, aliud occidit; interrogatio facta est tendens in Deum, ut per bonam conscientiam unum efficiatur cum Deo.'

PE1 3:22 Multiple spaces in '3.22··Deglutiens mortem.··BEDA. Quod deglutimus, agimus ut in corporibus nostris assumptum nusquam pareat: Dominus sic mortem funditus consumpsit, ut nihil contra se valeret, et manente specie veri corporis, abesset labes priscæ fragilitatis. Quod etiam nobis promittitur, unde addit, ut et nos vitæ æternæ hæredes efficeremur. Subjectis sibi angelis.··Semper angelos subjectos fuisse Filio Dei non dubitamus, sed hic ideo subjectionis meminit, ut assumptam humanitatem ita in resurrectione sublimatam monstraret, quod omni angelicæ dignitatis potentiæ præferatur. Unde, omnia subjecisti sub pedibus ejus Psal. 8..'

PE1 4:1 Multiple spaces in '4.1··Quia qui passus.··BEDA.. Qui timore judiciorum cœlestium carnales in mente concupiscentias exstinguit, jam similis Christo crucifixo, quasi mortuus exsistens peccatis. Dei tantum servitio vivit.'

PE1 4:4 Multiple spaces in '4.4··Blasphemantes.··ID. Et si blasphemant vos segregatos a perfidia sua, tamen in conversatione vestra opera justitiæ et pietatis videntes mirantur, et fidem quodammodo venerantur.'

PE1 4:6 Multiple spaces in '4.6··Propter hoc enim et mortuis evangelixatum est.··BEDA. Tanta cura est Deo nos mortificari carne, etc., usque ad ut ratio ipsorum damnet mala in impiis.'

PE1 4:7 Multiple spaces in '4.7··Omnium.··Quia dixerat in judicio judicandos vivos et mortuos, ne quis blandiretur sibi de longinquitate futuri judicii, consulte admonet, quia etsi incertus adventus est extremi discriminis, tamen certum est omnibus quod in hac vita diu subsistere nequimus. Vigilate in orationibus.··BEDA. Ne animus aliquid cogitet præter id solum quod precatur. Cum ad orandum stamus, omnis carnalis cogitatio absistat, intentio cordis sincera Deum non sono vocis, sed sensu animi oret.'

PE1 4:8 Multiple spaces in '4.8··Charitatem continuam habentes.··ID. Qui per charitatem proximum monet, increpat, etc., usque ad quamvis in publicum non semper ostendi, potest.'

PE1 4:11 Multiple spaces in '4.11··Si quis loquitur.··Si quis habet scientiam loquendi, non sibi, sed Deo imputet: timeat ne præter voluntatem Dei, vel auctoritatem sanctarum Scripturarum, vel præter utilitatem, fratrem doceat, nec quod dicendum est, taceat. Si quis ministrat.··BEDA. Cum omnia bene et secundum voluntatem ejus feceritis, non vestris meritis, sed gratiæ ejus attribuatis, ut alii videntes vestra bona opera, glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.'

PE1 4:12 Multiple spaces in '4.12··Charissimi, nolite.··Si patimini fervorem tribulationum quæ contra rationem inferuntur ad vestram probationem et gloriam, non ideo putetis vos esse exsules a membris Christi, et nolite mirari de illatis malis, ut per illa tentet vos Deus et probet, quia antiquum et frequens est electos Dei pro æterna salute in præsenti adversa pati.'

PE1 4:14 Multiple spaces in '4.14··Beati eritis,··etc. Qui patitur pro nomine Christi, beatus; non enim debetis credere quod sine remuneratione patiamini, sicut illi qui pro suis sceleribus patiuntur, et inviti puniuntur. Spiritus ejus super vos requiescit.··Quia requiescent super vos patientes, et in præsenti ex parte ad bene operandum, et in futuro perfecte ad remunerandum.'

PE1 4:17 Multiple spaces in '4.17··Quoniam tempus,··etc. BEDA. Ideo patiendum est pro nomine Christi, etc., usque ad reprobi vero nunc ducunt in bonis suis dies suos, et in puncto ad inferna descendent Job. 21..'

PE1 4:18 Multiple spaces in '4.18··Et si justus,··etc. ID. De Proverbiis hoc sumptum est juxta veterem editionem. In nostra quæ secundum Hebraicam veritatem, ita est: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?··id est, si tanta est fragilitas moralis vitæ, ut nec justi quidem (qui in cœlo coronandi sunt) hanc sine tribulationibus propter innumerabilem vitiatæ naturæ labem transeant: quanto magis hi qui cœlestis gloriæ sunt exsortes, certum damnationis suæ perpetuæ exitium spectant! AUG. Quæritis causam quare justus vix in Dei judicio salvus esse possit, et quare? nisi quia Dei justitiam tantam esse certum est, ut interdum quæ videntur in hominibus nostro judicio esse justa, judicio Dei inveniuntur injusta, secundum illud: Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor I Reg. 16.. BEDA. Non est laboriosum Deo liberare justum; sed ut ostendatur quod merito fuerit damnata tota humana natura, non vult facile de tanto malo ipse Deus liberare: propter quod et peccata proclivia sunt et laboriosa justitia, nisi amantibus: sed charitas quæ homines amantes facit, ex Deo est.'

PE1 4:19 Multiple spaces in '4.19··Commendent animas suas,··etc. Et quia incipit judicium a domo Domini, et per multas tribulationes oportet ingredi in regnum Dei, itaque hoc restat illis passuris: ut quando patiuntur secundum quod Deus vult, id est propter justitiam, commendent animas suas Deo, nil de se præsumentes, ut et hic, secundum quod vult, purget, et in futuro beatificet, quia fidelis est bona reddendo illis quos creavit. Patiuntur dico in benefactis,··non propter peccata.'

PE1 5:1 Multiple spaces in '5.1··Seniores.··Cum supra distincte monuisset liberos et servos, viros et ipsas mulieres, post interpositam communem exhortationem, sic alloquitur senes et juvenes.'

PE1 5:2 Multiple spaces in '5.2··Non coacte.··Nolite prædicare Evangelium, ut de Evangelio vivere possitis, sed spontanee secundum Deum,··id est tantum intuitu supernæ mercedis.'

PE1 5:5 Multiple spaces in '5.5··Similiter adolescentes.··BEDA. Postquam seniores, quomodo præessent, etc., usque ad continuo generaliter admonendo subdit: Omnes autem invicem humilitatem insinuate,··senes quidem docendo, juvenes autem subsequendo.'

PE1 5:6 Multiple spaces in '5.6··Humiliamini.··BEDA. Quæ sit gratia quam Deus confert humilibus, etc., usque ad sequitur congrua merces exaltationis.'

PE1 5:8 Multiple spaces in '5.8··Tanquam leo rugiens,··etc. Sicut rugitus leonis impedit aures, ne alium sonum excipiant, sic diabolus fidelium mentes terrendo, et illicita suggerendo, a via veritatis, ne vocem Christi audiant, avertit.'

PE1 5:9 Multiple spaces in '5.9··Scientes.··BEDA. Tanto majorem habete fiduciam, etc., usque ad pudeat vos solos præ omnibus non posse pati.'

PE1 5:12 Multiple spaces in '5.12··Scripsi.··Vobis, inquit, scripsi non ut imperans, sed obsecrans et contestans auctoritate Scripturarum hanc esse veram gratiam quam scribendo prædico, quia non est in alio aliquo salus, in quo oportet vos salvos fieri. Vel, obsecrans vos, ut hanc gratiam in qua statis, et qua imbuti estis, esse faciatis veram gratiam vestram et teneatis ut proficientem vobis. Qui gratiam spernit non gratiam minuit, sed hanc non suam, id est non sibi utilem reddit.'

PE1 5:13 Multiple spaces in '5.13··In Babylone.··BED. Romam vocat Babylonem propter confusionem multiplicis idololatriæ, etc., usque ad pressura diaboli non potest esse immunis.'

PE2 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Simon Petrus per fidem huic mundo sapientes mortuos esse declarat, eisdemque pietatis quanta sit magnitudo luce ipsa clarius manifestat. Simon.··BEDA. Istam eisdem quibus et primam scribit epistolam, etc., usque ad non cesserunt, hæreticis non cedant. Servus et Apostolus.··Commendatur persona scribentis. Coæqualem.··BEDA. Coæquales sibi cognoscit, non pro circumcisione, sed quia eadem quam ipsi acceperant Christi gratiam et fidem et hanc per opera exercebant. In justitia.··Hanc justitiam non humana prudentia reperit, nec legis institutio docuit, sed noster Salvator in Evangelio ostendit: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum Matth. 5..'

PE2 1:2 Multiple spaces in '1.2··Gratia vobis.··BEDA. In prima Epistola scripsit multiplicetur;··in hac, adimpleatur:··quia illam incipientibus, hanc perfectioribus scribit. Multiplicatur gratia bene proficientibus in hac vita per fidem, adimplebitur pervenientibus in alia vita per speciem. Unde addit, in cognitione Dei,··id est ut noscatis unum verum Deum, et quem misit Jesum Christum.'

PE2 1:3 Multiple spaces in '1.3··Quomodo omnia.··ID. Ita adimpleatur gratia Christi, etc., usque ad sed infirmos et inglorios sua virtute reparavit et gloria.'

PE2 1:4 Multiple spaces in '1.4··Maxima et pretiosa nobis promissa donavit.··Id est vitam æternam quam per ejus cognitionem consequamur. Vel quæ promisit nobis, de conversione aliorum per nos, vel de adventu Spiritus sancti, vel de potentia miraculorum donavit.'

PE2 1:5 Multiple spaces in '1.5··Ministrate in fide.··BEDA. Non solum fugiatis concupiscentiam mundi, etc., usque ad ne sitis molles et dissoluti.'

PE2 1:6 Multiple spaces in '1.6··In scientia autem abstinentiam.··ID. Cum bona facere didiceritis, spe vitæ æternæ mox a malis abstinete, et in cogitatione et in opere, ne in vacuum scientia cœlestium cedat, si se ab illecebris sæculi aliquis non cœrceat.'

PE2 1:7 Multiple spaces in '1.7··In pietate autem.··ID. Non alterius rei intuitu pietatis opera adversariis vestris impendatis, nisi fraternæ dilectionis, ut pro eis oretis ut convertantur, qui doctrina vestra vel increpationibus nolunt converti.'

PE2 1:8 Multiple spaces in '1.8··Hæc enim si vobiscum,··etc. Ideo hæc tenete et aliis ministrate, quia hæc omnia si adsint vobis in affectu cordis, et etiam superent, id est adversum vitiorum bella prævaluerint, non vos vacuos virtutibus constituent in hoc sæculo, vel sine fructu in futuro.'

PE2 1:9 Multiple spaces in '1.9··Cæcus est et manu tentans.··BEDA. Oculus scientiam, manus operationem designat, etc., usque ad præscire nequibat, incidit. Oblivionem accipiens.··Quando homo de peccato in peccatum cadit, videtur oblitus pacti quod in baptismo cum Deo iniit.'

PE2 1:10 Multiple spaces in '1.10··Non peccabitis aliquando.··Id est, ad vitam æternam attingetis, ubi amplius non peccabitis. Vel criminalia vitabitis, quæ qui egerit, non habebit hæreditatem in regno Christi, a quibus immunis juvante Domino permanet, qui supradictis virtutibus se mancipaverit. Sine venialibus vero nullus esse potest.'

PE2 1:11 Multiple spaces in '1.11··Sic enim.··BEDA. Ezechiel loquens de ædificio in monte constituto, etc., usque ad, et videbitur Deus deorum in Sion Psal. 83..'

PE2 1:12 Multiple spaces in '1.12··Vos incipiam semper commonere de his.··Ut sit vobis introitus patens ad Sancta sanctorum, iterum et iterum monebo vos, et semper ero in incœptione, quia nunquam erit finis monitionis. Quod ergo non est mihi pigrum sæpius iterare, vobis non sit onerosum sæpius audire. Et quidem scientes.··BEDA. Quare vult monere illos qui sciunt, et confirmati sunt? Ideo scilicet ut scientiam quam habent, operibus exerceant, et veritatem cujus præsentia confirmati sunt, fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei.'

PE2 1:13 Multiple spaces in '1.13··Justum autem,··etc. Ideo monebu, quia justum arbitror, per hoc quod Dominus benigne vocavit me, et confirmavit, et alios confirmare monuit, dicens: Confirma fratres tuos,··suscitare vos quasi dormientes ad hæc prædicta, semper exsistens in commonendo sollicitus.'

PE2 1:14 Multiple spaces in '1.14··Depositio tabernaculi mei.··BEDA. Pulchre non mortem, sed depositionem vocat, quia sic est famulis Dei carnis retinacula eruere, sicut viatoribus confecto itinere domum propriam pro habitatione tabernaculi adire, sicut positis in expeditione prostrato hoste ad patriam redire.'

PE2 1:15 Multiple spaces in '1.15··Dabo autem operam.··Quia cito sum transiturus, ideo interim dum vivo, dabo operam ut vos frequenter, scilicet quoties instabunt pseudo et volent vos abstrahere, habeatis hæc in memoria post obitum meum, quando me præsentem non habebitis doctorem, non quolibet modo habere, sed ita ut horum memoriam faciatis opere adimplendo, et alios docendo. Post obitum,··etc. Obitus dicitur sanctorum quando exeunt obviam sponso.'

PE2 1:16 Multiple spaces in '1.16··Non enim indoctas fabulas,··etc. BEDA. Hic et paganos tangit et hæreticos. Pagani, quidquid eos delectabat, deos appellare non timuerunt. Hæretici, acceptis Dei veri mysteriis, de cætero non divinis Scripturis attendere, sed potius ad sensum erroneum has male interpretando transferre studuerunt. Sed speculatores facti,··etc. Transfiguratio Domini et claritas ejus signum erat resurrectionis suæ et nostræ. Per Eliam qui cum eo apparuit, intelligitur resurrectio eorum qui fuerunt ante legem. Per Moysen, eorum qui sub lege; per Petrum, et Jacobum, et Joannem, eorum qui sub gratia. Vel, per Moysen mortuum mortuorum, per vivos vivorum.'

PE2 1:19 Multiple spaces in '1.19··Et habemus firmiorem.··Quod dixi vobis, non est fabulosum, sed certum, et non tantum his signis declaratum, sed etiam ad confirmationem nostræ prædicationis habemus propheticum sermonem David: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu Psal. 2., etc., firmiorem inter alios prophetas, quia clarius aliis de Christo prophetavit. Cui benefacitis attendentes.··BEDA. Ut lucem possitis habere scientiæ, etc., usque ad ad comparationem futuræ vitæ lucerna indigemus.'

PE2 1:20 Multiple spaces in '1.20··Hoc primum intelligentes.··Attendite prophetico sermoni, nam a Deo est. Quod potest probari per hoc, quod prophetia non est talibus verbis et tali modo locutionis scripta, quali utuntur homines in locutione sua, et quali sæculares scripturæ sunt compositæ et interpretatæ. Et vere non est locutio prophetarum secundum suam, vel audientium voluntatem, sed secundum voluntatem Spiritus sancti qui loquebatur in illis.'

PE2 1:21 Multiple spaces in '1.21··Non enim voluntate humana.··BEDA. Sicut in potestate prophetarum non erat semper habere spiritum, semper futura prædicere: ita non erat potestatis eorum ut quæcunque vellent, docerent, sed ea sola dicebant quæ a spiritu didicerant. Hæc ideo dicuntur, ne quis ad libitum suum Scripturas exponat.'

PE2 2:1 Multiple spaces in '2.1··Perditionem.··Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, prædicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant.'

PE2 2:2 Multiple spaces in '2.2··Via veritatis blasphemabitur.··BEDA. Per hæreticos non solum in eis quos suæ hæresi seductos associat, sed in eis quoque quos per impurissima facta sua et sacrificia vel mysteria exsecranda quæ faciunt, in odium Christiani nominis concitant, existimantibus imperitis omnes Christianos hujusmodi flagitiis mancipatos, via veritatis blasphemari solet.'

PE2 2:4 Multiple spaces in '2.4··Si enim Deus angelis.··ID. Si Deus apostatas angelos traditos pœnis inferni, etc., usque ad in abyssi profunda sunt rapti.'

PE2 2:5 Multiple spaces in '2.5··Or ginali mundo.··ID. Idem mundus est post diluvium qui et ante, etc., usque ad justi gloriam viræ accipient.'

PE2 2:6 Multiple spaces in '2.6··Et civitates.··Hæ civitates dupliciter in ignem sunt redactæ, quia et primo eas per incendium cum adjacentibus terris in cinerem redegit, et cum loca incendii postmodum Mortui maris undis contexerit, servare adhuc voluit circumpositam regionem priscæ speciem pœnæ. Nascuntur enim poma pulcherrima, quæ et edendi cupiditatem spectantibus generent. Si carpas, fatiscunt et resolvuntur in cinerem, fumumque excitant quasi adhuc ardeant. In cinerem.··Ignis qui Sodomitas semel punivit, significat quod impii sine fine sunt passuri. Quod terra fumigabunda, quod fructus pulcherrimi cinerem intus habent et fetorem, innuit quia dilectio carnalis, etsi stultis arridet, nil tamen in invisibilibus nisi incendium sibi reservant, vel ut fumus tormentorum eis in sæcula sæculorum ascendat.'

PE2 2:7 Multiple spaces in '2.7··Loth oppressum.··BEDA. Cruciabant justum iniqua proximorum facta et dicta, quæ cernens, corrigere non valebat, ipse autem in bonis actibus se reservabat. Nec visis, vel auditis flagitiis se fuscabat. Dicitur item visu, vel auditu justus; quia nihil in illo videbant, nihil de eo audiebant, nisi quod pertinebat ad justitiam.'

PE2 2:9 Multiple spaces in '2.9··Iniquos.··Pseudo et eorum sequaces, et ideo nolite eos sequi. In diem judicii.··BEDA. Et ante diem judicii soluti corpore pœnas luunt, et in judicio graviora exspectant, quando corpore et anima cruciabuntur.'

PE2 2:11 Multiple spaces in '2.11··Ubi angeli.··Ibi cruciabuntur iniqui, ubi angeli mali, qui prius contra Deum superbierant, et inde puniti sunt, jam non portant, sed potius abjiciunt judicium superbiendi contra Deum: quod est exsecrabile adversus seipsos, quia pro illo graviter puniuntur, et territi magnitudine pœnarum, jam ab illo judicio præsumptioni desistunt: sed isti iniqui nondum desistunt. Vel torquebuntur ibi, id est apud Deum: ubi angeli non boni, non sustinent, sed vindicant si quid exsecrabile contra illos dicitur.'

PE2 2:13 Multiple spaces in '2.13··Mercedem injustitiæ.··BEDA. Id est pœnam pro malis operibus, et maxime illi qui cum corruptioni carnis serviant, et vesanis teneantur erroribus, conversationem justorum blasphemant, et eis qui sanum sapiunt, detrahere non cessant.'

PE2 2:17 Multiple spaces in '2.17··Hi sunt.··Non sunt imitandi pseudoapostoli, quia licet videantur utiles, nihil tamen in eis est nisi vanitas et immunditia.'

PE2 2:18 Multiple spaces in '2.18··Superba.··Superbe dicentes se esse justos, quamvis sit vanum, carnaliter desiderantes et luxuriose viventes pellicunt eos qui paululum refugerint a peccatis; qui cum similes eis sunt, tamen aliquatenus declinant eorum societatem, et a peccatis aliquatenus abstinent. In desideriis carnis,··etc. Immundus est omnis qui exaltat cor suum, ut qui paululum refugerint a peccatis, ad suum revertantur errorem et studeant in luxuria.'

PE2 2:20 Multiple spaces in '2.20··Si enim,··etc., cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi,··etc. Si fugientes coinquinationem et animæ et corporis quam mundus immittit; rursus implicati (sicut ante baptismum) superantur ab illis coinquinationibus, apparet quod facta sunt posteriora eorum deteriora prioribus: quia magis offendunt Deum quam ante baptismum, et majores pœnas patientur, quia mendaces sunt promissiones factæ in baptismo.'

PE2 2:22 Multiple spaces in '2.22··Contigit enim illis.··BEDA. In Proverbiis cum expositione positum est, etc., usque ad ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit.'

PE2 3:1 Multiple spaces in '3.1··Hanc ecce vobis.··Quasi dicat: Jam aliam Epistolam scripsi ad repellendos pseudo; et ut meam magnam sollicitudinem vobis ostendam, ecce pro eadem causa hanc etiam secundam scribo Epistolam.'

PE2 3:2 Multiple spaces in '3.2··Ut memores.··Id est ut per illas Epistolas sitis memores eorum verborum quæ ego ipse præsens prædixi vobis. Verborum,··dico acceptorum, a sanctis prophetis quæ auctoritate sanctorum prophetarum confirmantur, et sitis memores præceptorum sanctorum apostolorum:··ne præcepta quæ sancti apostoli dederunt vobis, dimittatis pro prædicatione illorum pseudo, et quæ præcepta sunt etiam Domini et Salvatoris quia ipse Dominus, qui venit salvare nos, hæc præcepta instituit et servare præcepit.'

PE2 3:5 Multiple spaces in '3.5··Latet.··BEDA. Ideo dicunt omnia eodem modo perseverare, etc., usque ad in diem judicii et perditionis impiorum hominum.'

PE2 3:8 Multiple spaces in '3.8··Unum vero hoc.··Probato quod judicium vere erit, ostendit quam efficax futurem sit. Si dicitur vobis a pseudo: Quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat usque ad diem judicii, quod ex longinquitate temporis judex scire multa non poterit; non credatis eis, quia quidquid potest fieri mille annis, ita videt, sicut illud quod fit una die. Si dicunt: Mille annis, pœnitendo non assequemini veniam delictorum; non credatis: quia unus dies veræ pœnitentiæ tantum valet ad salutem, quantum mille anni, sicut latroni. Sicut mille anni.··BEDA. In agnitione divinæ virtutis, etc., usque ad unde et recte subjungitur:'

PE2 3:9 Multiple spaces in '3.9··Non tardat Dominus.··Et quia omnia videt, potestis credere quod Dominus non tardat promissis implendis, quia nondum est tempus quo implenda implebit. Sed ideo differt, ut electorum summam, quam prævidit, prius adimpleat, unde in Apocalypsi: Et dictum est illis, ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum Apoc. 6..'

PE2 3:10 Multiple spaces in '3.10··Cœli magno. Cœli,··id est sancti; si quid ergo in eis purgandum est, per ignem purgabitur. Elementa.··BEDA. Quantor, quibus mundus consistit, etc., usque ad et per temporale supplicium, solventur in melius.'

PE2 3:13 Multiple spaces in '3.13··Novos vero cœlos.··ID. Non ait, alios,··sed veteres et antiquos in melius commutandos, etc., usque ad habemus et in prophetis: Lux lucernæ non lucebit ibi amplius Isa. 65..'

PE2 3:14 Multiple spaces in '3.14··Satagite immaculati et inviolati.··Hæ sunt vigiliæ de quibus dicitur: Beati servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes.··Vigilat qui se a sordibus immunem custodit, qui quantum in se est, cum omnibus hominibus pacem habet, qui omnes illecebras carnis spiritus regimini subdit, in seipso pace felicissima utens.'

PE2 3:15 Multiple spaces in '3.15··Frater noster.··BEDA. Paulum illis scripsisse dicit, in quo ostendit, etc., usque ad et per has se ad profectum excitent.'

PE2 3:16 Multiple spaces in '3.16··Difficilia.··In Epistolis Pauli quæ depravantur ab hæreticis, etc., usque ad quidam luxuriæ frena laxantes, et alia multa, etc. Depravant.··BEDA. Nullus Veteris vel Novi Testamenti liber est in quo hæretici aliquid non perverterint, vel demendo, vel addendo, vel mutando. Unicum remedium indoctis, humili stabilitate verba doctorum auditum præbere, quam stabilitatem quia hæretici non habent, vento superbiæ quasi palea levis de Ecclesia tolluntur, ad suam ipsorum perditionem.'

JN1 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Rationem verbi, et quod Deus ipse sit charitas, manifestat, et susurrones fratrum nec Deum scire, nec pios fieri posse eousque dissertat, ut esse comprobet homicidas, eo quod odium sit interfectionis occasio. Quod fuit ab initio.··In natura, seu vero esse Deitatis, quod audivimus,··per legem et prophetas, quod vidimus,··sensibiliter hominem venientem, quod perspeximus,··Divinitatem advertentes in homine, et manus contrectaverunt, de Verbo vitæ:··non fortuitu consentientes ei qui in carne visus, sed cum multa contrectatione Scripturas perhibentes testimonium de ipso Verbo. Quod vidit aliquis nuntiare potest aliis, quod perfecte conspexerit aliquando, non potest explicare verbis.'

JN1 1:2 Multiple spaces in '1.2··Vidimus et testes sumus. Vidimus et incredulis annuntiantes martyres effecti sumus. Annuntiamus vobis.··Sic per eos audivimus nos, sed non vidimus, non minus tamen felices quam illi, quia scriptum est: Beati qui non viderunt et crediderunt Luc. 24..'

JN1 1:5 Multiple spaces in '1.5··Et hæc est annuntiatio.··Quare Verbum caro factum? quid novi attulit mundo? Cur venit pati? Non frustra fuit, vide quid voluit docere, quia Deus lux est.··Hac sententia divinæ puritatis excellentiam monstrat, quam imitari jubemur. Hinc Manichæi confutantur qui Dei naturam a principe tenebrarum dicunt bello victam et vitiatam. Annuntiamus,··etc. Applicuimus nos: ad lucem lux nobis irradiavit. Tenebræ eramus, modo per lucem lux sumus, et alios illuminamus, dum peccata dimitti et tenebras expelli nuntiamus.'

JN1 1:6 Multiple spaces in '1.6··Si dixerimus.··Hactenus commendatio epistolæ; hic ostendit qualiter charitas sit habenda. Et in tenebris,··etc. Persistentes in peccatis, et alios obscurantes non computantur in membris ejus; unde: Quæ conventio Christi ad Belial? quæ societas lucis ad tenebras?··II Cor. 6.'

JN1 1:7 Multiple spaces in '1.7··Si autem in luce.··Sumus mundi, si ambulamus in luce, sed tamen non debemus putare nos, quandiu vivimus, omnino posse a peccatis mundari. Sicut et ipse,··etc. Deus in luce esse dicitur, quia summa bonitas ubi proficere valeat non invenit, homo in luce ambulat, quia virtutum operibus ad meliora proficit.'

JN1 1:8 Multiple spaces in '1.8··Si dixerimus,··etc. Illi etiam non habent charitatem qui de meritis superbientes se dicunt esse mundos. Habemus.··Non ait, habuimus:··ne forte de præteritis dictum videretur.'

JN1 1:9 Multiple spaces in '1.9··Remittat nobis peccata.··Ea quæ in nobis sunt graviora, vocat peccata, at minora, appellat iniquitatem.'

JN1 1:10 Multiple spaces in '1.10··Mendacem.··Solus Deus ex se verax: homo ex Deo verax, ex se mendax. Impossibile est quemlibet sanctum aliquando non cadere in minimis peccatis. Nec justi esse desistunt, quia ocius opitulante Deo resurgunt.'

JN1 2:1 Multiple spaces in '2.1··Filioli mei, hæc scribo,··etc. Ne malam securitatem assumatis, audientes vos a Deo mundari, sed utilem timorem habeatis. Si quis peccaverit.··Si ex humana fragilitate non potestis omnia vitia cavere, date operam ut saltem majora et apertiora caveatis, ut non apprehendat vos tentatio nisi humana. Quod si quis etiam post admonitionem meam ceciderit, non desperet. Advocatum.··Non est advocatus nisi eum vocantibus. Displiceant peccata tibi, clama: et ipse audit et liberat. Justum.··Justus advocatus injustas causas non suscipit, qui tamen justos nos defendet in judicio, si nos nunc accusamus injustos.'

JN1 2:3 Multiple spaces in '2.3··Et in hoc scimus.··Scire vel cognoscere, non semper propter notitiam dicitur, sed propter experimentum et unionem alterius rei. Cognoscimus Deum quando unimur ei. Qui sic noscit, mandata ejus servat. Si mandata ejus observamus.··Debemus fragilitatem nostram attendere, debemus in peccatis advocatum quærere, quod ut impetremus, de custodiendis mandatis laboremus, per quæ ad cognitionem ipsius venitur.'

JN1 2:4 Multiple spaces in '2.4··Qui dicit se nosse,··etc. Non est magnum unum Deum nosse, cum et dæmones credant et contremiscant.'

JN1 2:7 Multiple spaces in '2.7··Non mandatum novum.··Eadem charitas mandatum vetus est, quia ab initio commendata. Eadem est novum mandatum, quia tenebris, ejectis desiderium novæ lucis infundit.'

JN1 2:8 Multiple spaces in '2.8··Quod verum est.··Secundum quod promisit per observationem mandatorum Dei ad ipsius cognitionem et dilectionem perveniri. Et in ipso.··Christo impletum, quia obedivit Patri usque ad mortem: et ideo glorificatus est. Et in vobis.··Quorum quidam jam per hoc cum Deo gloriantur, et vere est novum quia tenebræ jam transierunt.··Tenebræ ad veterem hominem pertinent, lux vero ad novum hominem.'

JN1 2:9 Multiple spaces in '2.9··Qui dicit,··etc. Determinat quod mandatum accipiat, id est charitatem, et qualiter charitas ipsa habenda sit, scilicet dilectio Dei et proximi.'

JN1 2:10 Multiple spaces in '2.10··Qui diligit fratrem suum,··est in lumine scientiæ et operationis; sed qui odit est in tenebris ignorantiæ, et per ipsam ignorantiam ambulat de vitio in vitium, et nescit,··id est non providet, quo eat; et ad quam pœnam recipiendus sit. Vel, nescit quo eat,··id est ignorat viam qua convertatur ad melius, et hoc non ideo, quasi via aperta non sit, sed quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus,··qui a lumine Christi recedens peccatis et carnali voluptate ita præpeditur, ut etiamsi bonum videat, non tamen exsequatur.'

JN1 2:12 Multiple spaces in '2.12··Scribo vobis,··etc. Præponit causam quæ posset eos abstrahere ab amore mundi, quia baptizatis in nomine Christi et invocantibus nomen Christi, dimittuntur peccata, ergo Christo magis adhærendum est quam mundo. Filioli.··Patres, adolescentes, juvenes. Ideo filii: quia remittuntur peccata. Ideo patres, quia cognovistis antiqua. Ideo juvenes, quia fortes, quia vicistis.'

JN1 2:13 Multiple spaces in '2.13··Adolescentes.··Adolescentiæ tempus propter incentiva carnis lubricum; sed propter robur ætatis habile certamini, et hi tentamenta voluptatum verbi Dei amore vicerunt, et persecutiones contempserunt.'

JN1 2:14 Multiple spaces in '2.14··Et vicistis.··Trahebantur tunc temporis juvenes consuetudine ad lupanar, sed isti viriliter resistendo vincebant.'

JN1 2:15 Multiple spaces in '2.15··Nolite diligere mundum.··Utimini mundo ad necessitatem, sed non diligite ad superfluitatem. Et carnis curam ne feceritis in desideriis. Nolite diligere mundum.··Unum cor duos sibi adversarios amores non capit. Radicati in charitate, super hanc radicem nihil ædificetis, nisi quod convenit charitati, quia non potestis duobus dominis servire. Sicut dilectio Dei fons omnium virtutum, ita dilectio mundi omnium vitiorum.'

JN1 2:16 Multiple spaces in '2.16··Omne quod est in mundo.··BEDA. Id est: Omnes dilectores mundi, nihil habent nisi hæc tria, quibus, etc., usque ad noluit extolli super regna mundi.'

JN1 2:17 Multiple spaces in '2.17··Qui autem facit voluntatem,··etc. Hoc etiam modo potest haberi charitas, si nimirum nullo instinctu hæ eticorum dejecti estis a fide et cæteris quæ sunt Dei. Et ut eam teneatis, permaneant in vobis quæ audistis ab initio.'

JN1 2:18 Multiple spaces in '2.18··Filioli, novissima hora est.··Et propterea debetis persistere, quia multi sunt Antichristi qui vos volunt seducere. Sicut audistis quia Antichristus venit.··Cum quanto enim impetu et terrore audistis venturum Antichristum, cum tanta violentia et isti veniunt. In undecima hora sumus, venit Salvator in carne, et secutura est pestis Antichristi, qui præconia salutis impugnet, qui vineam quam Christus excolit exstirpet, et hujus nequissimi capitis jam multa membra præmissa sunt, a quibus cavendum est, quia jam imminet finis sæculi; vel novissima hora,··id est similis novissimæ, similis est hæc persecutio illi futuræ. Nunc Antichristi multi.··Antichristi sunt omnes hæretici, omnes qui fidem quam confitentur verbis destruunt actibus; omnes Christo contrarii, qui venturo suo capiti testimonium reddunt, quia mysterium iniquitatis jam operatur in illis.'

JN1 2:19 Multiple spaces in '2.19··Ex nobis prodierunt,··etc. Licet sint multi Antichristi, non tamen vos terreat si ad judaismum vel paganismum redierunt, non ideo putetis Ecclesiam ex hoc pati aliquod damnum; quia si ex nobis exierunt, tamen non erant ex nobis veraciter. Non potuissent egredi nisi essent Christo contrarii. Qui non est Christo contrarius, in corpore Christi manet. Sic sunt ficti in Ecclesia quomodo humores mali in corpore; quando evomuntur, relevatur corpus; sic quando exeunt mali, relevatur Ecclesia. Sed ut manifesti.··Multi qui non sunt ex nobis acciplunt nobiscum sacramenta Christi, sed ten atio probat quia non sunt ex nobis. Quando illis tentatio venerit, quasi occasione venti volant foras, quia grana non erant. Omnes tunc volabunt, cum area Dominica cœperit ventilari in die judicii. Ideo, permittente Deo, quidam ante ultimam dissensionem exeunt de Ecclesia, ostendentes se non fuisse de corpore Christi, ut per hoc manifeste clarescat, quoniam non sunt omnes ex nobis qui nobiscum intra positi sacramenta Christi recipiunt, et ideo non debet vos gravare eorum separatio.'

JN1 2:20 Multiple spaces in '2.20··Sed vos unctionem habetis.··Cum de hæreticis loqueretur, repente ad suos conversus, dicit eos habere unctionem a Sancto, ut econtrario ostendat quod hæretici et omnes Antichristi, sint gratiæ spiritualis munere privati, nec pertineant ad eum qui Sanctus vocatur a prophetis. Nostis omnia.··Nostis veritatem fidei et vitæ, docti per unctionem Spiritus, nec opus habetis doceri, nisi ut persistatis in eo quod cœpistis.'

JN1 2:21 Multiple spaces in '2.21··Et quoniam omne mendacium.··BEDA. Dixerat omne mendacium non esse ex veritate, etc., usque ad omnium qui Christi mandatis obtemperare contemnunt.'

JN1 2:22 Multiple spaces in '2.22··Hic est Antichristus,··etc. Ecce admoniti sumus quomodo cognoscamus Antichristum, scilicet, quicunque negat Christum,··etc. Qui negat Patrem.··Frustra confitetur Deum Patrem qui negat Filium, qui ex Deo procedit.'

JN1 2:24 Multiple spaces in '2.24··Quod audistis,··etc. Si quis dixerit: Ecce hic Christus, ecce illic, ne credideritis, sed hoc quod ab apostolis audistis, tenete. Et vos in Filio et Patre.··Ita eritis membra Patris et Filii, ut a memoria et protectione Patris et Filii non excidatis, et hoc debetis appetere, ut sitis in Patre et Filio, quia inde mercedem consequemini.'

JN1 2:25 Multiple spaces in '2.25··Hæc est repromissio.··Memoria promissæ mercedis perseverantem te faciat in opere.'

JN1 2:27 Multiple spaces in '2.27··Sed sicut unctio ejus.··Id est Spiritus sanctus, cujus sacramentum est in unctione visibili; vel intelligitur unctio charitatis quæ diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; quæ ad observanda Dei mandata cor quod implet inflammat.'

JN1 2:28 Multiple spaces in '2.28··Et nunc, filioli., manete.··Creora iteratione inculcat, ut mentibus arctius infigat. Manete in eo.··Et si quid boni habetis, illi totum et non vobis imputate; mala vobis et diabolo imputate.'

JN1 2:29 Multiple spaces in '2.29··Omnis,··etc. BEDA. Justitia perfecta vix est in angelis, etc., usque ad quando non erit lucta cum carne, sed triumphus de hoste. Ex ipso.··Jam si nati sumus ex justo, justitiam justi Patris sequi oportet.'

JN1 3:1 Multiple spaces in '3.1··Videte,··etc. Advertite diligenter quantis et qualibus donis ostenderit Deus erga nos paternam charitatem. Dedit enim ut in hoc sæculo nomine et actu nominaremur filii Dei, et in futuro simus, possidendo hæreditariam beatitudinem. Dedit.··Ad hoc Deus dedit charitatem ut eum amare noverimus et possimus, non tamen ut dominum servi, sed ut patrem filii. Unde dicitur: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1..'

JN1 3:2 Multiple spaces in '3.2··Filii Dei sumus.··Quasi dicat: Esse et dici filios Dei, quæ dignitas est? respondet: Charissimi, nunc filii Dei sumus.··Nunc per miracula quæ facimus et per puritatem vitæ apparet quod sumus filii Dei, sed quidquid est in præsenti, parum est ad respectum futuri. Similes ei erimus.··Cum enim immutabilis æternæque Divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales et æterni in illo erimus: non quidem idem quod ipse, sed similes, quia creatura et ad similitudinem ejus facti sumus. Quoniam videbimus.··Secundum quod Verbum caro factum est, viderunt mali, et in judicio sunt visuri: sed quomodo Verbum in principio erat apud Patrem, videbunt soli justi: tolletur impius ne videat gloriam Dei.'

JN1 3:3 Multiple spaces in '3.3··Sanctificat se.··BEDA. Non aufert liberum arbitrium, dum dicit, etc., usque ad dicentes Deo: Adjutor meus es tu, ne derelinquas me Psal. 26..'

JN1 3:4 Multiple spaces in '3.4··Et peccatum,··etc. ID. Quod Latin appellant legem, Græci, etc., usque ad qui innocentiam naturalis legis corrumpunt, prævaricationis rei sunt.'

JN1 3:5 Multiple spaces in '3.5··Et scitis.··Ne nos (qui peccatis et iniquitatibus quitatibus carere non possumus) de salute desperemus, subdit quod per Christum a peccatis solvimur. Non solum ergo per gratiam facti sumus filii Dei, et speramus quod ei similes erimus, sed etiam ab iniquitate liberamur: quia ideo apparuit, ut peccata tolleret,··de qua iniquitate nemo se excuset.'

JN1 3:6 Multiple spaces in '3.6··Qui peccat non vidit eum.··Et qui manet in eo, non peccat. Et in hoc nemo vos seducat,··dicendo quod, vel justitia sit ex homine, vel quod cum peccato possit aliquis in Deo manere, quia et omnis justitia ex Deo, et omne peccatum ex diabolo est.'

JN1 3:7 Multiple spaces in '3.7··Qui facit justitiam.··Id est: qui habet actum justitiæ et intentionem, justus quidem est, sed non ex se: sed sicut ille est, ab eadem radice procedit. Justitia in illo principaliter, in isto secundarie, in illo naturaliter, in isto per adoptionem. Hoc ipsum quod qui justus est ab illo justus est.'

JN1 3:8 Multiple spaces in '3.8··Ex diabolo est.··BEDA. Non carnis originem ducendo, sicut Manichæus voluit, etc., usque ad natus est Christus homo, ut solvat peccata hominum, ut reducat ad vitam.'

JN1 3:9 Multiple spaces in '3.9··Peccatum non facit.··Non de omni peccato dicit: Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus,··sed de violatione charitatis, quam qui semen Dei, id est verbum Dei quo renatus est, in se habet, committere non potest. Quoniam semen ipsius est.··Verus Filius Patris non potest legem dimittere. Lex Patris est: Diligite invicem.'

JN1 3:12 Multiple spaces in '3.12··Quoniam opera ejus maligna erant.··Ubi est invidia, non est fraternus amor. Opera Cain mala non dicit, nis invidiam et odium fratris. Opera Abel justa non dicit, nisi charitatem. Hinc discernuntur homines. Nemo attendat linguas, sed facta. Cor si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Cain recte offerebat, creatura Creatori, sed non bene dividebat, quando credebat placere munera quæ offerebat cum odio fratris. Abel cum dilectione obtulit, et placuit.'

JN1 3:14 Multiple spaces in '3.14··Nos scimus,··etc. Nemo de virtutibus se falso extollat, nemo suarum virium paupertatem ultra modum metuat. Qui fratrem diligit, apertum dat judicium, quia ad sortem justorum pertineat. Manet in morte.··Vita carnis anima, vita animæ Deus; corporis mors amittere spiritum; animæ mors amittere Deum. Qui ergo per odium fratris amittit Deum, amittit vitam.'

JN1 3:15 Multiple spaces in '3.15··Qui odit fratrem.··Qui ex odio insequitur fratrem provocat ad iram et discordiam, et sic quantum ad se occidit eum in anima. Si quis contemnat odium fratris, non contemnet in corde suo homicidium? Non movet manus ad occidendum, et homicida jam tenetur: vivit ille, et iste interfector judicatur. Non habet vitam æternam.··In perpetuum, cum Cain damnabitur qui hoc genere homicidii tenetur, ut discordet a fratribus.'

JN1 3:16 Multiple spaces in '3.16··In hoc cognoscimus,··etc. Præpositis multis rationibus de habenda charitate, tandem supponit de charitatis perfectione, sub exemplo passionis Dominicæ. Hanc Petrus monetur habere, cum Domino interroganti profiteretur se amare, cui dicitur: Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis Joan. 21.. In quibus verbis, ut animam pro ovibus poneret, docebatur. Majorem enim charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis Ibid. 15..'

JN1 3:17 Multiple spaces in '3.17··Qui habuerit,··etc. Si vel ex temporis opportunitate, vel ex humana infirmitate non contigerit animas ponere, debemus saltem res nostras pro fratribus deponere, et hoc est nutrimentum charitatis. Qui didicit rem suam dare, quandoque poterit seipsum deponere.'

JN1 3:18 Multiple spaces in '3.18··Filioli, non diligamus,··etc. Quia non est perfecta charitas in illo; qui non ponit animam pro fratribus, vel qui saltem non dat pecuniam. Ergo ut perfectam charitatem habeatis, filioli ejusdem patris. Non diligamus verbo, neque lingua.··In verbo pura locutio, non opus; in lingua multiplex oratio intelligitur, sicut quidam sæpe repetitis sermonibus affectum suum volunt commendare. Sed opere.··Quia etiamsi fallimur in dilectione ex humana infirmitate, non fallimur in mercede, quia Deus major est corde nostro, et novit quo zelo fiant omnia. Et veritate.··Si simplici intentione beneficia præstemus, non propter jactantiam, vel propter aliquod temporale commodum, sed respectu solius Dei.'

JN1 3:19 Multiple spaces in '3.19··In hoc cognoscimus,··etc. In hoc quod veritatem diligimus, scimus quod ex veritate sumus, id est scimus nos ex Deo (qui est veritas) hanc veram dilectionem habere, et ex hac dilectione scimus nos esse in conspectu, id est promereri ejus conspectum, et in hac etiam suademus corda nostra, ad meliora opera excogitanda. Et in conspectu,··etc. Id est, tales cogitationes corda nostra habere suademus, quæ divinis sint dignæ conspectibus. Omnes enim qui aliquid facere disponunt, ad idem factum meditandum corda sua se convertere suadent. Sed qui mala cogitat, si posset, Deo occultaret: qui vero bona, hi facillime cordibus suadent, ut conspectui Dei patefieri desiderent, quod est indicium magnæ perfectionis, cum sua operatio vel cogitatus a Deo gaudet videri.'

JN1 3:20 Multiple spaces in '3.20··Quoniam si reprehenderit.··Et hoc magnum est quod per dilectionem ita mundas habemus cogitationes, quod Deo eas volumus ostendere: quia etiamsi conscientia accusaret nos intus et vellet latere Deum, quia non bono animo bona nostra faceremus, tamen Deo occultare non possemus, quia major est corde nostro, et novit omnia: valet ergo dilectio quæ nos commendat illi quem latere non possumus.'

JN1 3:22 Multiple spaces in '3.22··Et quidquid petierimus.··Magna promissio et desiderabilis fidelibus. Sed si quis est adeo perversus, ut cœlestibus promissis non delectetur, saltem timeat quod econtrario sapientia terribiliter intonat: Qui avertit aurem suam ut non audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis Prov. 28..'

JN1 3:23 Multiple spaces in '3.23··Et hoc est mandatum.··Mandatum singulari numero præponit, et duo subjungit, quia hæc nequeunt separari.'

JN1 4:1 Multiple spaces in '4.1··Quoniam multi.··Multi hæretici, multi schismatici confitentur Jesum in carne venisse, sed factis negant, non habendo charitatem. Charitate Verbum caro factum est; qui non habet charitatem, negat eum venisse in carne, et hic convincitur spiritum ex Deo non habere. Spiritus Dei non sono linguæ, sed amando et faciendo dicit Jesum in carne venisse. Jesus venit ut colligat, hæreticus spargit: hic non habet spiritum Dei.'

JN1 4:3 Multiple spaces in '4.3··Omnis spiritus,··etc. Multi hæretici, qui unitatem Ecclesiæ separare pravo dogmate volebant, hunc versiculum ex epistola raserunt, ne per eum erroris convincerentur. Solvit.··Qui Deum ab homine distinguit, qui membra a Deo dividit, qui verba Dei male interpretatur, qui a Deo male vivendo recedit, hic solvit Jesum.'

JN1 4:5 Multiple spaces in '4.5··Ipsi de mundo.··Hi spiritus qui sunt de mundo non sunt diligendi, non sunt audiendi. Quia etsi Christi nomen invocant, et signo Christi se notant, tamen sunt de illorum numero qui mundana cupiunt, qui cœlestia ignorant. Ideo de mundo loquuntur.··Ratione mundanæ sapientiæ probantes Deum non posse suscitare hominem mortuum, hominem mortalem in cœlis habere mansionem, et alia hujusmodi.'

JN1 4:7 Multiple spaces in '4.7··Charissimi, diligamus nos.··Commendavit charitatem multis modis, jam ad ejus singularem laudem accedit in quo eum maxime debemus audire, scilicet: Qui diligit, ex Deo natus est et Deum novit, quia Deus charitas est.··Dixerat: Charitas ex Deo est;··hic superaddidit: Deus charitas est.'

JN1 4:8 Multiple spaces in '4.8··Quoniam Deus charitas.··Non differt charitas in Deo, cum justus et justitia dicatur, ut diligens et dilectio quia non transnominative a justitia dicitur justus vel diligens dilectione, quasi justitiam vel dilectionem a se distinctam habeat, sed quia est justitia et dilectio sua.'

JN1 4:9 Multiple spaces in '4.9··In hoc apparuit.··Probando quod Deus charitas est et quod nos diligit, voluit inducere nos suo exemplo, ut invicem diligeremus et ad notitiam ejus veniremus. Sicut Deus non exspectavit ut eum diligeremus, sic nos non exspectemus ut alii nos diligant, sed priores diligamus. Dilectio Patris probata est, quia misit Filium: dilectio Filii in hoc apparuit, quod pro nobis quos prædilexit mortuus est.'

JN1 4:10 Multiple spaces in '4.10··Non quasi nos.··Non prius dileximus, ut quasi merito nostræ dilectionis ipse diligeret nos, sed ipse prior dilexit nos, ut præeunte gratia ejus nos eum diligamus.'

JN1 4:11 Multiple spaces in '4.11··Et nos debemus alterutrum diligere.··Dilige, et quod vis fac. Sive taceas, dilectione tace: sive clames, dilectione clama. De hac radice non potest nisi bonum exire.'

JN1 4:12 Multiple spaces in '4.12··Deum nemo vidit unquam.··BEDA. Sicut videntur ista visibilia corporis sensibus nota, sic non videtur Deus, etc., usque ad dum adhuc peregrinamur in corpore, diligamus invicem, etc.'

JN1 4:13 Multiple spaces in '4.13··In hoc cognoscimus.··Unde sciemus si habeamus spiritum Dei? Interroga viscera tua: si sint plena charitate, habes spiritum Dei. Quoniam in eo manemus.··Deus in nobis manet, et nos in eo, ideoque nemo de salute desperet, quia etsi morbi scelerum nos deprimunt, omnipotens est medicus qui salvet. Gaudeamus in spe ut veniamus ad rem.'

JN1 4:16 Multiple spaces in '4.16··Et nos cognovimus.··Nos vidimus et testamur quod Deus misit Filium suum, et cognovimus qua causa hoc fecit: non quia indigeret, non quia aliquid deberet, sed sola charitate. Cum haberet unicum noluit illum esse unum, sed ut fratres haberet, et adoptavit illi eos qui cum illo possiderent vitam æternam.'

JN1 4:18 Multiple spaces in '4.18··Timor non est in charitate.··In ea nimirum charitate quæ ad imitationem divinæ bonitatis etiam inimicis benefacit, non est timor.'

JN1 5:1 Multiple spaces in '5.1··Omnis qui credit.··Credit, qui sic vivit quomodo Christus præcepit, aliter et dæmones credunt. Opera autem præter fidem, vel nulla, vel, etiamsi bona videantur, sunt inania, quia sunt præter viam, quæ Christus est. Vere qui diligit Deum, diligit fratrem. Nam qui diligit Deum Patrem, diligit Deum Filium, a Patre genitum, et qui diligit Deum Filium, diligit etiam Dei filios, membra illius capitis.'

JN1 5:3 Multiple spaces in '5.3··Gravia non sunt.··BEDA. Non trahunt deorsum, ut talentum plumbi, etc., usque ad ne quis sua virtute confidat se posse vincere mundum, subdit de fide:'

JN1 5:4 Multiple spaces in '5.4··Et hæc est victoria,··etc. Illa nimirum fides, quæ per dilectionem operatur, quæ Dei auxilium flagitat.'

JN1 5:5 Multiple spaces in '5.5··Quis est autem?··etc. Determinat quæ fides vincit, scilicet fides Christi. Quasi: Vere per fidem vincit mundum, quia per aliud non vincitur. Fides nostra.··Ecce quæ fides vincit, quæ credit verum hominem et verum Deum.'

JN1 5:6 Multiple spaces in '5.6··Hic est,··etc. Quia sola fides et confessio divinitatis non sufficit ad salutem et ad viucendum mundum, addit et de humanitate: propterea expressit sanguinem. Spiritus.··Id est, humana anima quam emisit in passione; aqua et sanguis,··quæ fluxerunt de latere. Hoc fieri non posset, si veram carnis naturam non haberet. Sed et ante passionem, sudor qui factus est sicut guttæ sanguinis ostendit veritatem carnis. Hoc autem quod de latere jam mortui contra naturam aqua sanguis vivaciter fluxit, testabatur quod corpus Domini post mortem melius esset victurum, et mors ejus vitam nobis daret. Quod vero sudor sicut sanguis in terram fluebat, signabat quod suo sanguine Ecclesiam toto orbe lavaret.'

JN1 5:7 Multiple spaces in '5.7··Quoniam tres sunt.··Per hoc apparel, quod Jesus est veritas, verus Deus, verus homo. Et de utroque habemus certum testimonium, de Deitate quidem per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: de humanitate per animam, aquam, et sanguinem. Pater dedit testimonium Deitatis quando dixit: Hic est Filius meus dilectus.··Ipse Filius dedit, quando in monte transfiguratus est, et potentiam Divinitatis et spem æternæ beatitudinis ostendit. Spiritus sanctus dedit, quando super baptizatum in specie columbæ requievit, vel quando ad vocationem nominis Christi corda credentium implevit.'

JN1 5:10 Multiple spaces in '5.10··Qui credit in Filium Dei.··Is intelligit Patrem veracem in testimonio Filil. Qui non credit, dicit Patrem esse mentitum. Frustra igitur dicunt Judæi se credere in Patrem, quandiu contemnunt Christum. In Filium.··Quia Pater testatur de Filio, credamus in Filium. Quia qui ita credit in Filium, ut bene optando tendat in ipsum habet testimonium Dei in se, quasi dicat: De eo etiam testatur Deus, quod ipse sic credens erit in numero filiorum Dei, ipso Filio suis ita pollicente: Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus Joan. 12.. Si ergo Deum testem tuæ fidei habueris, quid te hominum infamia vel persecutio lædit? Si Deus pro nobis, quis contra nos?··Rom. 8.'

JN1 5:11 Multiple spaces in '5.11··Et hoc est testimonium.··De Filio testatus est, et etiam de nobis filiis adoptivis, quod per Filium suum unicum etiam nobis jam in spe, quandoque autem in re vitam ætenam daret. Et hæc est vita.··BEDA. In fide et confessione nominis, in perceptione sacramentorum, etc., usque ad qui dat suis vitam æternam.'

JN1 5:14 Multiple spaces in '5.14··Et hæc est fiducia.··Multipliciter eadem quæ supra promiserat inculcat, ut nos ad orandum vivacius excitet. Secundum voluntatem ejus.··Qua vult ut quod velit rogemus, vel quales nos esse desiderat ad rogandum veniamus. Si volumus nostram salutem et proximorum non discordamus a voluntate Dei. Si voluntas nostra per ignorantiam a voluntate Dei recedit, bona voluntas Dei nostram stultam corrigit, ut apostolo Paulo contigit.'

JN1 5:15 Multiple spaces in '5.15··Scimus quoniam,··etc. Quia scimus quod habemus ab eo petitiones quas petimus, nihil petamus quod ei sit adversum, nihil nisi quod nos docuit, quod nobis inspiravit, petamus: et si in aliquo erramus, statim corrigimur.'

JN1 5:16 Multiple spaces in '5.16··Qui scit fratrem.··BEDA. Loquitur de quotidianis et levibus peccatis, etc., usque ad et ad illorum examen castiga te. Est peccatum ad mortem.··Hoc peccatum separat a Deo, sicut mors separat animam a corpore.'

JN1 5:17 Multiple spaces in '5.17··Omnis iniquitas peccatum.··Quasi: Vere orandum est pro peccantibus non ad mortem, quia multis peccatis occupantur omnes, et nemo potest esse sine peccato, quia omnis iniquitas est peccatum. Sed supra alia est peccatum ad mortem, quod non humana fragilitate committitur, et ideo oratione justorum non purgatur: quoniam cui talia agunt, regnum Dei non consequentur.'

JN1 5:18 Multiple spaces in '5.18··Omnis qui natus est,··etc. Qui natus est ex Deo non peccat ad mortem: qui non est natus, peccat; sed nos sumus de illis qui nati sunt ex Deo: ideo non peccabimus, non tangemur ab hoste, sed mundi amatores sunt subjecti maligno hosti. Non peccat.··David graviter peccavit, sed quia ex Deo natus ad societatem filiorum Dei pertinebat, non peccavit, ad mortem, sed veniam pœnitendo meruit. Sed generatio Dei,··etc. Qui in generatione Dei perseverant, peccare non possunt, neque a maligno contingi. Quomodo dies et nox misceri nequeunt, sic justitia et iniquitas malignus et generatio Dei. Tangit ergo aliquos malignus lædens et affligens, sed non ad malum eorum.'

JN1 5:19 Multiple spaces in '5.19··Et mundus totus.··Non solum mundi amatores, sed etiam nuper nati, qui non habent discretionem boni et mali, propter primam prævaricationem pertinent ad regnum diaboli, nisi gratia Dei eruantur a tenebris.'

JN1 5:20 Multiple spaces in '5.20··Et scimus,··etc. Nemo sine divina cognitione ad vitam æternam pervenire, nemo cognoscere sine gratia Dei potest, quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare et Patrem et Filium. Utrumque enim Filius revelat, qui carne visibilis apparens, Divinitatis arcana per Evangelium mundo patefecit.'

JN1 5:21 Multiple spaces in '5.21··Filioli.··Et quia verum Deum et verum hominem cognoscitis, et vitam æternam exspectatis, custodite vos a doctrinis hæreticorum, qui speciem sanctitatis sibi assumunt, qui pravis dogmatibus gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilium rerum mutant. Avaritia enim est simulacrorum servitus; qui ergo mundum Deo præponunt, idololatræ sunt. Custodite.··Cum testimonium perfectionis in multis perhibuerit illis, poterat tamen adhuc timeri, ne aliquis nuper conversus reliquias superstitionis mente retineret, ideoque ab idolorum cultu fugiendum esse demonstrat.'

JN2 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Usque adeo ad sanctam feminam scribit, ut eamdem dominam non dubitet litteris appellare, ejusdemque filiis testimonium, quod ambulent in veritate, perhibet. Non ego.··Scripturus contra hæreticos qui a veritate exciderunt, dicit omnium qui veritatem noverunt, unam esse dilectionem in sanctos ut similitudine catholicorum ab hæreticorum deterreat societate. Omnes enim fideles in una veritate consentiunt, hæretici in erroribus se invicem impugnant.'

JN2 1:4 Multiple spaces in '1.4··Gavisus sum valde.··Quasi dicat: Quod tenetis, tenete. Nihil aliud ab hæreticis recipite, quia in his quæ habetis gaudeo; nihil aliud ad salutem vobis superaddi expeto. Cum ergo gaudeam de vestro bono principio, ne me faciatis dolere defectu vestro, quia ut sollicitus custos, omnia quæ circa vos fiunt cognosco. Ambulantes in veritate.··Positus est Adam in paradiso, ut operaretur et custodiret illud. Operatio, effectus provectionem: custodia, perfectionis ipsius statum atque constantiam designat.'

JN2 1:8 Multiple spaces in '1.8··Videte vos,··etc. Istis talibus ne consentiatis, sed potius attendite qualiter sitis perfecte instructi ad fidem et constantiam. Sed ut mercedem plenam accipiatis,··id est verum Deum plena cum jucunditate capiatis, perseverando in doctrina vobis tradita, et non consentiendo eorum errori.'

JN2 1:9 Multiple spaces in '1.9··Et non permanet.··Si quis separat se a divina doctrina, ut extra rectam fidem conversationemque mandatorum Dei sit, separat se a Deo ne habeat Deum. Per actualem et contemplativam vitam fit alicujus Deus ei manifestando qui est Creator omnium. Qui permanet.··Manet in evangelica doctrina, qui secundum eam sapit et agit; separat se ab illa is qui aliter sapit et agit.'

JN2 1:10 Multiple spaces in '1.10··Nec Ave ei dixeritis.··Quia signum videtur consensus erroris, hoc enim dicimus amicis quorum opera nobis placent, et vos si forte decepti non essetis, alii tamen per talem vestram familiaritatem possent decipi, qui crederent illos placere vobis, et sic crederent illis.'

JN2 1:12 Multiple spaces in '1.12··Plura habens.··Intelligite hanc admonitionem vobis fore perutilem, quia ad confirmationem illius, decrevi etiam venire ad vos, nec tamen ex toto interim potui silere.'

JN2 1:13 Multiple spaces in '1.13··Salutant te.··Sicut adversariis veritatis prohibet dicere: Ave, ita econtra electos ex persona electorum salutat.'

JN3 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Gaium pietatis causa extollit, atque ut in ipsa pietate maneat exhortatur: Diotrephen impietatis et superbiæ causa objurgat. Demetrio autem bonum testimonium perhibet cum fratribus universis.'

JN3 1:2 Multiple spaces in '1.2··De omnibus orationem,··etc. Sicut nunc intentio recta abundat tibi, et perseverat bona voluntas largiendi indigentibus, et facultas opum; ita semper virtutibus plenam, Domino adjuvante, vitam ducere possis.'

JN3 1:4 Multiple spaces in '1.4··Majorem horum.··Ideo gavisus sum, quia horum fratrum venientium non habeo majorem gratiam, id est: quando fratres veniunt ad me, in nullo facto vel verbo eorum magis gaudeo quam quando annuntiant filios meos (quos prædicando vel baptizando genui) veritatem rectæ fidei et operationis observare.'

JN3 1:5 Multiple spaces in '1.5··Charissime, fideliter,··etc. Ideo non debes deficere ab hospitalitate et eleemosynis. Quidquid enim operaris in fratres fideliter, id est sicut fidelis, id est sicut decet fidelem facis, non pro vana gloria, sed fidem tuam operibus ostendis.'

JN3 1:7 Multiple spaces in '1.7··Pro nomine enim ejus,··etc. Quasi: Vere sunt honorandi, non enim pro suis sceleribus expulsi sunt a patria, sed sponte profecti sunt pro nomine Christi ampliando, et pro nomine ejus patiendo.'

JN3 1:9 Multiple spaces in '1.9··Scripsissem forsitan,··etc. Perseverare debes in eleemosyna, quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum tibi, sed etiam toti Ecclesiæ scripsissem de commendatione eleemosynæ, sed hac necessitate dimisi, quia Diotrephes non curat nostram auctoritatem. Diotrephes hæresiarcha illius temporis nova docendo principatum sibi usurpabat. Diotrephes interpretatur speciose insulsus,··sive decor insaniens,··ut perfidiam cordis etiam nomine signet. Ecclesiæ.··Illi Ecclesiæ, quæ forsitan,··id est dubitative est Ecclesia, et ut per observationem eleemosynæ mereretur perfecta fieri Ecclesia, scripsissem.'

JN3 1:10 Multiple spaces in '1.10··Commonebo.··Id est, in omnium notitiam manifestius arguendo producam; quorum exemplar nusquam habet; sed facit ea, et nova invenit, garriens,··falsis rationibus utens in nos confutandos et sic ad vos a fide retrahendos. Sicut linguas detrahentium nostro vitio non debemus excitare, ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus æquanimiter tolerare, ut meritum nobis crescat, aliquando compescere, ne dum de nobis disseminant, eorum qui audire bona poterant, corda corrumpant.'

JN3 1:12 Multiple spaces in '1.12··Demetrio testimonium.··Quod illum velit imitari bonum, aperit ut imitetur Demetrium, ut simili laude omnium possit et ipse dignus existere.'

JN3 1:14 Multiple spaces in '1.14··Pax tibi.··Amicis gratiam pacis et salutis mandat, ut veritatis inimicos a salute monstret extraneos esse.'

JDE 1:1 Multiple spaces in '1.1··Argumentum Judas apostolus fratres de corruptoribus viæ veritatis ita informat, ut illicitum esse dissertet de sub jugo semel erutos servitutis denuo operam suam officiis navare servilibus. Consolatis et vocatis.··Vocat, conservat, diligit filios, et membra Dei facit Jesus Dominus noster.'

JDE 1:2 Multiple spaces in '1.2··Misericordia vobis.··Si Deus cœpit misereri vobis condonando delicta, impleat misericordiam, per ampla bona ducendo ad æterna. Si est reconciliatus inimicis, æternam pacem det factis amicis, in qua in nullo ab eo dissentiatis.'

JDE 1:3 Multiple spaces in '1.3··Charissimi.··Ego qui vestræ saluti volo providere, habui necesse,··propter pseudo qui vobis se ingerunt, scribendi vobis admonitiones de vestra salute communi,··id est de fide quæ est tam mea salus quam vestra et omnium fidelium, scilicet fides quæ per dilectionem operatur. Ego dico faciens omnem sollicitudinem scribendi vobis,··id est omnia quæ pertinent ad sollicitum. Oro pro vobis, disputo contra seductores vestros, et ut vobis me sciatis providere, scribo vobis de illis: Detego nequitias eorum: ostendo vobis qualiter fidem et dilectionem debeatis tenere: et cum sim ita sollicitus pro vobis, admonitionem meam recipere debetis.'

JDE 1:4 Multiple spaces in '1.4··Gratiam transferentes.··Duritiam et districtionem legis: quæ dicit oculum pro oculo, dentem pro dente, temperat gratia Evangelii, in quo purgantur scelera commissa per pœnitentiam, et eleemosynæ fructus. Sed hanc gratiam transferunt impii in luxuriam qui nunc tanto licentius peccant, quanto minus vident se asperitate legis de facinoribus examinari.'

JDE 1:5 Multiple spaces in '1.5··Omnia.··Arcana fidei, et non habetis opus, recentia quasi sanctiora a novis audire magistris, id est: Perfecte scitis omnia quæ scienda sunt de fide, et ideo non est opus ut audiatis illos. Quoniam Jesus.··Confutatis hæreticis, deinde ut revocat eos qui crediderant malignis et impiis, ostendit quanta sit magnitudo Domini quem negant, ostendens quod ipse est qui eduxit populum Isræl ex Ægypto.'

JDE 1:6 Multiple spaces in '1.6··Angelos vero.··Et vere non sunt imitandi qui Jesum non verum Deum, sed hominem de utroque sexu genitum mentiuntur. Si enim angelis peccantibus non pepercit, nec hominibus superbientibus parcet. Non servaverunt suum principatum.··Sic homines, qui non servant principatum quo per gratiam adoptionis filii Dei sunt effecti. Sed relinquunt domicilium, id est unitatem Ecclesiæ, in qua renati sunt, vel sedes regni cœlestis quas accepturi erant, si fidem servarent, et ante judicium graviter et gravius in universali judicio damnabit. Vinculis æternis.··Id est superbia et corde impœnitenti. Vel sententia divina quæ eos in perpetuum coarctabit Vel vinculum est cupiditas infimarum rerum, qua vincti ad superiora reverti non possunt.'

JDE 1:7 Multiple spaces in '1.7··Sicut Sodoma.··Dederat exemplum damnationis eorum qui solum dominatorem negant: commemorato interitu infidelis populi vel angelorum erigentium se contra Deum, dat etiam exemplum pœnæ illorum qui Domini gratiam transferunt in luxuriam, commemorans incendium Sodomorum.'

JDE 1:8 Multiple spaces in '1.8··Dominationem autem spernunt.··In minoribus peccatis, majestatem blasphemantes: in criminalibus, nolendo humiliter confiteri et pœnitere: nullum habentes timorem, nec fidem venturi judicis.'

JDE 1:9 Multiple spaces in '1.9··Cum Michæl,··etc. Id est cum Moyses, qui ut Deus erat constitutus Pharaoni, et qui erat princeps et nuntius, quantum ad alios, disputans cum Pharaone, altercaretur,··id est signa faceret alterna contra signa magorum, de corpore Moysi,··id est populo Isræl, ut permitteret illos sacrificare Deo suo, non est ausus inferre pœnam blasphemiæ hujus sæculi, sed dixit: Imperet tibi Dominus.··Vel aliter: Cum Dominus Jesus altercaretur cum Pilato, de corpore Moysi, id est de Ecclesia, noluit aliquam blasphemiam inferre, sed tanquam ovis ad occisionem ductus.'

JDE 1:11 Multiple spaces in '1.11··Væ illis,··etc. Quia per omnia hæretici monstrati sunt a verbo veritatis cecidisse, ostendit eos diversis malis subjectos. BEDA. In viam Cain abeunt, qui propter invidiam, etc., usque ad veritatem quam noverunt impugnant.'

JDE 1:12 Multiple spaces in '1.12··Maculæ.··Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculæ illorum, et alios secum perdunt, Domini gratiam in luxuriam transferentes. Nubes.··Comparat se prædicatoribus pluentibus justitiam, coruscantibus per miracula, sed hæretici sunt nubes obscurantes solem, ponentes in cœlum os suum, perversa superbe docendo, sine aqua sapientiæ. Arbores autem.··Impii et pseudoapostoli comparant se arboribus bonum fructum ferentibus, sed sunt arbores autumnales: tarde enim ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus, vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt impii quod bonum videatur, non bona intentione id agunt, sed ut bona quæ sunt in aliis exstirpent. Bis mortuæ.··BEDA. Semel moritur quæ non facit fructum, etc., usque ad in qua sancti dicuntur radicati.'

JDE 1:13 Multiple spaces in '1.13··Sidera.··In hoc apostatas significat, quia in similitudinem diaboli, de sedibus angelorum ceciderunt, quibus propter apostasiam tenebræ reservantur. Sidera.··Lucem veritatis promittunt in hoc mari vitiorum, sed nunquam in eodem statu docendi vel vitæ perdurant, et aliis causa naufragii sunt, et ipsis pro tenebris quas in Ecclesia Dei inducebant, tenebræ inferni parantur, et qui pacem fidei mundana tempestate turbabant, procella tormentorum percellentur.'

JDE 1:14 Multiple spaces in '1.14··Prophetavit.··Non solum, inquit, mea auctoritate probo quod puniendi sunt, sed etiam auctoritate Enoch, quod jam olim præscripti sunt in tale judicium impii homines, qui nostris temporibus subintroierunt ad subvertendam fidem piorum. Enoch.··In stirpe Cain, Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur; in electorum vero progenie, Enoch, septimus memoratur, qui reprobi in hac vita, quæ ante est, seipsos ædificando dedicant: electi vero ædificationis suæ dedicationem in fine temporis, id est in septimo exspectant. Ecce venit Dominus.··BEDA. Vera sententia quod Dominus arguet impios, et de operibus, etc., usque ad licet enim etiam de apocryphis testimonium veritatis sumere.'

JDE 1:16 Multiple spaces in '1.16··Hi sunt.··Si fratribus aliquid boni contigit, murmurant et conqueruntur, quasi sua felicitas in illorum prosperitate minuatur. Avari enim (quibus nihil sufficit) etiam ab aliis invident.'

JDE 1:19 Multiple spaces in '1.19··Spiritum non habentes.··Quia Spiritum sanctum (quo congregatur Ecclesia spiritualis efficitur) non habent, ideo animales, inscii, non providentes, ideo defluunt, quia coagulum charitatis non habent.'

JDE 1:20 Multiple spaces in '1.20··Superædificantes vosmetipsos,··etc. Ædificantes vos ipsos in bonis operibus super fundamentum fidei, ut lapides vivi ponamini in domo Dei. In Spiritu sancto orantes.··Ut de vestris viribus non præsumatis, sed divinæ tuitionis adjutorio speretis, non per vos salvari putantes, sed adventum Spiritus sancti in vos petite, quo inspirati ardentius oretis ne cum his qui Spiritum non habent, ab Ecclesia segregemini.'

JDE 1:23 Multiple spaces in '1.23··Illos vero salvate.··Eos qui non sunt damnati apud Deum, sed etiam prope cadunt in ignem, docete ut seipsos liberent. In timore.··BEDA. Hoc ad priora illa omnia adjungendum est. Nam, etc., usque ad ne forte plus justo vel severus existat, vel pius. Odientes eam.··Non corpus nostrum odisse debemus, sed maculatum esse, ut immaculatum reddamus, ut de carnali spirituale efficiatur. Quod non nostri arbitrii potestate, sed Dei gratia perficiendum est.'

REV 1:1 Multiple spaces in '1.1··Incipit Joannes apostolus et evangelista, a Christo electus atque dilectus, in tanto amore dilectionis uberior habitus est, ut in cœna super pectus ejus recumberet, et ad crucem astanti soli matrem propriam commendasset, ut quem nubere volentem ad amplexum virginitatis asciverat, ipsi etiam custodiendam virginem tradidisset. Hic itaque cum propter verbum Dei et testimonium Jesu Christi in Pathmos insulam sortiretur exsilium, illic ab eodem Apocalypsis præostensa describitur, ut sicut in principio canonis, id est libri Geneseos, incorruptibile principium prænotatur, ita etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicens: Ego sum Alpha et Omega, initium et finis. Hic est Joannes, qui sciens supervenisse sibi diem egressionis de corpore, convocatis in Epheso discipulis, descendit in defossum sepulturæ suæ locum, orationeque completa, reddidit spiritum tam a dolore mortis factus extraneus, quam a corruptione carnis noscitur alienus. Cujus tamen Scripturæ dispositio, vel libri ordinatio, ideo a nobis per singula non exponitur, ut nescientibus inquirendi desiderium collocetur et quærentibus laboris fructus, et Deo magisterii doctrina servetur. Argumentum Incipit Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi, et pro merito voluminis laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentiæ. Apocalypsis Jesu Christi.··Præparat auditores, redditque eos benevolos et attentos, sicut et ibi: Joannes septem Ecclesiis quæ sunt in Asia. Quam dedit.··Secundum humanitatem Christus accipit eam a Patre et Verbo sibi conjuncto hypostatice, et a Spiritu sancto. Quæ oportet fieri.··Quasi dicat: Inevitabile est quin fiant, et utile est ut fiant. Oportet ut servi patiantur tribulationes cito. Cito.··Dicit cito,··ut seipsos parent, ne sit grave pati. Cito finiendi sunt labores, et præmia danda. Brevis labor, festinata gloria.'

REV 1:2 Multiple spaces in '1.2··Qui testimonium perhibuit.··Qui testatur esse vera verba ipsius Christi habita tam de Verbo, id est Divinitate, quam de humanitate Jesu Christi. Verbo Dei.··Filius vocatur Verbum Dei, quia per eum manifestatus est in mundo Pater. In his quæ vidit.··In his quæ corporaliter vidit, ut passum et mortuum, sola mente, ut fuisse cum Patre ante omnia.'

REV 1:3 Multiple spaces in '1.3··Beatus.··Christus dedit hæc mihi, beatus autem quia me acceperit. Beatus,··quia hæc Apocalypsis est Jesu Christi, etc. Qui legit.··Id est, narrat aliis quæ audivit: quia plures ab uno legente possunt audire; vel, audient,··et in hoc notat auditores, quia plures. Illi soli beati qui audiunt ut mente recondant; et mente recondunt, ut opere compleant; et opere implent, ut vitam æternam possideant. Servat ea.··Non enim auditores legis, sed factores justi sunt. Servat ea, qui fidem Christi et Ecclesiæ non violat, et timet minata, et quærit promissa. Vere beatus est iste, quia nec longa mora laboris, et præmia vicina.'

REV 1:4 Multiple spaces in '1.4··Septem ecclesiis.··Principaliter illis scribit ecclesiis Asiæ, quibus magister erat constitutus, et per simile aliis. Deus dedit Christo, Christus Joanni, Joannes autem ecclesiis, vel per septem, universæ Ecclesiæ. Quia septem universitatem significant, vel quia septiformi spiritu illustrantur. In Asia.··Asia est elatio, Ecclesia ergo nunc est in elatione virtutum, vel olim vitiorum. Asia ista non est magna illa tertia pars mundi, sed quædam provincia ubi erant septem civitates, et septem ecclesiæ cum septem episcopis. Gratia vobis.··Præparat auditores in salutatione, et reddit eos benevolos et attentos, sicut et in prologo. Qui est et qui erat.··Æternaliter. Quamvis autem sit natus ex tempore, jam immutabilis est per humanitatem qui olim fuerat corruptibilis. Talis venturus est, etiamsi mundo non apparet talis. Et a septem spiritibus, qui in conspectu. Spiritus.··Idem sonat quod charitas. Unde attribuitur Spiritui remissio peccatorum, et alia dona quæ sunt dona totius Trinitatis, ut intelligamus Trinitatem ex sola dilectione operari. Personam Patris tacet, quia de Deo Creatore nemo mala intellexerat, ponit personam Filii et Spiritus sancti de quibus omnes nascuntur in ecclesiis hæreses. Throni.··Throni Dei sunt angeli ejus et sancti homines in quibus nunc sedet Deus et judicat, ne in futuro judicet.'

REV 1:5 Multiple spaces in '1.5··Testis fidelis.··Dicit hoc propter desperantes de morte Christi ut illi qui dixerunt: Nos putabamus quod ipse esset redempturus Isræl Luc. 24.. Primogenitus mortuorum.··Quasi dicat: Vos non terreat, quia surrexit, et est impassibilis. Vel est primus mortificantium se, quia peccatum non fecit. Princeps regum terræ.··Princeps terrenarum potestatum, potens eas removere, et ad utilitatem suorum vel sanctorum permittens impios servire.'

REV 1:6 Multiple spaces in '1.6··Et fecit nos Deo nostro regnum.··Id est potentes vitiis resistere, et sacerdotes,··id est pro nobis et pro fratribus nosmetipsos Deo offerentes.'

REV 1:7 Multiple spaces in '1.7··Ecce venit,··etc. Et vere debetis eum glorificare, quia ipse est qui venturus est ad remunerandum. Cum nubibus,··id est cum sanctis: quia nubes fuerunt compluendo aliis doctrinam, et miracula faciendo; vel, sicut in nube ascendit, ita in nube veniet, per quam Dei clementiam intelligimus, qua bonis est refrigerium et illuminatio, malis vero terror et excæcatio. Quod et significatum est per nubem qua educti sunt filii Isræl de Ægypto. Et videbit eum.··Alia translatio habet: Videbit omnis terra talem.··Quasi dicat: Talem videbunt qualem impii venturum esse non credebant. Omnis oculus.··Boni ut lætentur, mali ut confundantur, videbunt. Plangent.··Seu collident super eum impotentes ejus imperio resistere, ad similitudinem lapidis et fictilium. Vel plangent se,··id est dolebunt respicientes eos qui fundati sunt super eum, quia non tantum dolebunt de ipso tormento, quam quod repellentur a tali consortio.'

REV 1:8 Multiple spaces in '1.8··Ego sum.··Vere veniet, quia ipse promittit se venturum. Vel præmissa salutatione reddit attentos, quasi dicat: Ne a me hoc dictum, sed ab ipso Christo credatis. Alpha, principium.··Ante quem nullus, vel e quo omnia cœperunt. Omega, finis.··Post quem nullus, vel in quo omnia terminabuntur.'

REV 1:9 Multiple spaces in '1.9··Ego Joannes.··Finita salutatione, progreditur ad narrationem, imponendo quatuor, personam, locum, causam ipsius loci, tempus, quæ valent ad commendationem ipsius revelationis. Ego Joannes.··Quasi dicat: Scio quia tribulamini, sed exemplo Christi patienter sufferatis, ut sitis participes regni ipsius. Frater vester,··etc., in Christo.··In fidei unitate, et propter illam fidem tribulatus fui, sicut et alii, per quod ad regnum pervenire patienter sustinui, habendo Christum in omnibus exemplum. Pathmos.··Id est fretum, scilicet tribulatio, in qua magis cœlestia a fidelibus aperiuntur. Ecclesia comparatur insulæ, quia sicut insula marinis procellis illiditur, ita Ecclesia persecutionibus marinorum, id est mundanorum, affligitur. Propter verbum Dei.··Id est, propter testimonium divinitati et humanitati exhibitum.'

REV 1:10 Multiple spaces in '1.10··In Dominica die.··Solet rerum qualitas ex tempore notari, ut Abraham in fervorem fidei, angelum in meridie vidit; Loth in perditionem Sodomæ vespere; Adam post meridiem audivit vocem Domini; Salomon, non reservaturus, sapientiam nocte suscepit. Audivi post me vocem.··Post se audivit, quia dum de præsentibus eductus in anteriora veræ contemplationis se extenderet, etiam alios respicere admonitus est; vel: post se audit, quia a lege et prophetis prædictum est hoc, id enim intelligit.'

REV 1:11 Multiple spaces in '1.11··Quod vides, scribe.··Communis admonitio fit Joanni, quæ monuit communiter mittere ecclesiæ Asiæ, per quas intelligendæ sunt omnes aliæ Ecclesiæ. Hæc communis admonitio fit usque ibi: Et Angelo Ephesi,··etc. Sive simul et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Joannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit. Epheso.··Ephesas voluntas mea interpretatur, vel lapsus profundus,··vel consilium.'

REV 1:12 Multiple spaces in '1.12··Et conversus sum.··Et quia audivi vocem, conversus sum, etc. Septem candelabra.··Id est septem ecclesias ardentes et illuminatas sapientia divini Verbi. Aurea.··Sicut aurum per ignem probatum, percussionibus extensum candelabrum efficitur, sic Ecclesia tribulationibus purgata, tentationum ictibus in longanimitatem extensa consummatur, et hæc si habeat vocem in ore, et non in opere, candelabrum quidem est, sed non aureum.'

REV 1:13 Multiple spaces in '1.13··Similem Filio hominis.··Id est angelum in persona Christi, qui jam non dicitur Filius hominis, sed similis, quia jam non moritur. Vel Filio hominis similis, quia non cum peccato, sed in similitudine carnis peccati, apparuit Christus, in quo sunt omnia necessaria ad regimen Ecclesiæ. Podere.··Id est sacerdotali veste, id est carne in qua se obtulit, et quotidie offert, repræsentans se Deo Patri. Vel, poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus ut tunica, quæ dicitur talaris, quia usque ad finem mundi duratura est Ecclesia. Præcinctum ad mamillas.··Daniel cinctum renes vidit in Veteri Testamento, quia ibi carnalia constringuntur; hic legimus præcinctum ad mamillas,··quia in Novo Testamento, etiam cogitationes judicantur.'

REV 1:14 Multiple spaces in '1.14··Capilli erant candidi.··Id est sancti extenuati, et adhærentes ipsi capiti. Vel cogitationes ejus. Tanquam lana.··Sicut lana alba apta est ad quoscunque colores accipiendos, sic sancti ad tribulationes sufferendas. Nix.··Nix candor est immortalitatis, quia candidior omni creatura. Oculi.··Id est dona Spiritus sancti: hæc sunt Christi velut habentis et dantis, sicut Ecclesiæ accipientis; hæc illuminant et faciunt ardere. Vel oculi sunt ipsi spirituales in Ecclesia, vel divina præcepta.'

REV 1:15 Multiple spaces in '1.15··Et pedes.··Id est ultimi fideles, qui multis concussionibus non retinebunt priorem naturam, sicut aurichalcum, quod sæpe incenditur, et meliorem accipit colorem. In camino ardenti.··In alia translatione habetur: aurichalco Libani, per quod ostenditur quod in illa regione ubi Dominus crucifixus est, maxime illa tribulatio est valitura. Et vox illius tanquam vox aquarum multarum.··Id est, prædicatio ejus obtinet vim aquæ, quia mundat. Vel, quia hanc vocem receperunt jam multi populi (qui comparantur aquæ propter fluxum) tanto magis vos constare debetis. Vel vox datrix multarum aquarum, id est gratiarum, unde mox sequitur:'

REV 1:16 Multiple spaces in '1.16··Stellas.··Stellæ sunt episcopi, qui debent aliis lucere verbo et exemplo vitæ, qui etsi peccaverint, stellæ vocantur, secundum quod instituti sunt: quos habet in dextera, id est in potioribus donis, quæ per dexteram significantur. Et ex ore.··Id est Dei inspiratione exivit prædicatio, quæ utrumque secat, in Veteri quidem Testamento carnalia opera, in Novo autem concupiscentias; unde de hoc gladio, qui est verbum Dei, scriptum est: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Sicut sol lucet in virtute.··Id est in meridie sine nubibus. Vel, sicut ipse Christus in resurrectione; vel, quando fixus erit in æternum.'

REV 1:17 Multiple spaces in '1.17··Cecidi.··Id est, projeci curam humanitatis ad similitudinem ultimorum fidelium. Tanquam mortuus.··Mortuus mundo, vivus Deo, et nil terrenitatis cupiens. Dexteram suam.··Scilicet sanctum Spiritum confortantem, id est auxilium suum. Noli timere.··Pati pro me tribulationes et mortem, quia ego qui non indigebam propter me, cum sim primus et novissimus, fui mortuus et vivus.'

REV 1:18 Multiple spaces in '1.18··Sum vivens.··Et ideo non terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar. Et habeo.··Et ideo non patiar vos tentari supra quam potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra ejus. Mortis et inferni.··Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis; ministri ejus sunt infernus, in quibus habet locum.'

REV 1:19 Multiple spaces in '1.19··Quæ oportet fieri post hæc.··In ultimis fidelibus, per quorum exemplum isti multum debent animari.'

REV 1:20 Multiple spaces in '1.20··Sacramentum.··Scilicet mysterium, ubi aliud videtur, et aliud intelligitur. Hæc prima visio est de correptione Ecclesiarum. Angelus allegoriam in parte aperit, ut doceat ubique debere requiri.'

REV 2:1 Multiple spaces in '2.1··Et angelo.··Id est episcopo scribit, de manu cujus peccata subditorum requirit, et sine cujus consensu subditos judicare non præsumit ipse Joannes. Ephesi Ecclesiæ.··Ephesus secundum bene persistentium partem voluntas interpretatur, quorum operibus Deus delectatur, de quibus proponit, ut per horum exemplum (qui lapsi fuerant) corrigantur. Item Ephesus interpretatur consilium,··id est indigens consilio, sive lapsus profundus, vel voluntas mea. Septem.··Incipit singulares admonitiones, quæ singulæ et universales esse possunt secundum diversa membra cujuslibet ecclesiæ. Non potes sustinere.··Vi humanitatis. Vel, non potes sustinere quin emendes vel expellas.'

REV 2:2 Multiple spaces in '2.2··Tentasti eos qui se.··Non tentantur nisi qui intus sunt in Ecclesia.'

REV 2:3 Multiple spaces in '2.3··Sustinuisti propter nomen meum.··Hoc non fecisti pro humana laude, sed propter nomen meum glorificandum. Et non defecisti.··Notat causam humani defectus fuisse nisi auxilium prævenisset.'

REV 2:4 Multiple spaces in '2.4··Sed habeo adversum te quod charitatem.··Vel episcopus in persona sua, affectus tædio vitiorum reprehenditur in subditis, vel subditi amore terrenorum delinquere inveniuntur. Heli sacerdos fuit bonus, et tamen damnatus est quia filios corrigere nolebat.'

REV 2:5 Multiple spaces in '2.5··Movebo candelabrum.··Auferam virtutes et dona Spiritus sancti, per quæ sunt constituta candelabra.'

REV 2:6 Multiple spaces in '2.6··Sed hoc habes bonum.··Quamvis hoc est adversum te, tamen non desperes, quia habes bonum. Facta Nicolaitarum.··Id est, communem usum mulierum, et comestionem idolothitorum.'

REV 2:7 Multiple spaces in '2.7··Qui habet aurem.··Cur audiendum? quia perseveranti Christus est lignum vitæ, quia umbraculum et robur et dans fructum, id est corpus et sanguinem et hic et maxime in futuro.'

REV 2:8 Multiple spaces in '2.8··Smyrnæ.··Smyrna canticum interpretatur, vel quasi myrrha:··etiam canticum in quibus delectatur, myrrha sic est amara ut etiam corpora a putredine servet. Hæc dicit primus.··Talem describit Christum quod valeat ad consolationem eorum quibus tribulationes ingeruntur. Hæc dicit primus.··Quasi dicat: Ne deficiatis vos, quia ego tantus propter vos passus sum mortem, de qua resurrexi. Hoc idem exspectetis et vos.'

REV 2:10 Multiple spaces in '2.10··Aliquos ex vobis.··Hic patet quod non de uno solo, sed de pluribus intelligatur. Ut tentemini.··Id est, ut probemini, vel despecti habeamini a diabolo et membris ejus. Diebus decem.··Id est tempore illius belli. Deus enim suos ad bella mittens, Decalogo armat. Vel decem diebus, id est, toto hoc tempore in quo per septem dies contra tria principalia vitia pugnatur, avaritiam, cupiditatem, vanam gloriam.'

REV 2:11 Multiple spaces in '2.11··A morte secunda.··Prima mors animæ est in peccatis, secunda in pœnis: prima mors corporis, quando dissolvitur; secunda, quando damnabitur in judicio.'

REV 2:12 Multiple spaces in '2.12··Rhomphæam.··Exigit ut isti hunc gladium habeant in electione bonorum et reprobatione malorum.'

REV 2:13 Multiple spaces in '2.13··Non negasti fidem meam.··Tribulatio justis illuminatio est, contumacibus correptio, obstinatis excæcatio.'

REV 2:14 Multiple spaces in '2.14··Balaam.··Per Balaam intelligendi sunt hæretici qui docent terrenos principes qualiter subvertant cultores veri Dei. Vel Balaam, id est dæmones, qui docent carnem decipere animas videntes Deum.'

REV 2:15 Multiple spaces in '2.15··Doctrinam Nicolaitarum.··Ideo repetit de Nicolaitis, ut ad pœnitentiam invitet, quod non fecit.'

REV 2:17 Multiple spaces in '2.17··Manna.··Per manna intellige æternam gloriam de qua omnes dicent. Quid est hoc? Quoniam nec oculus vidit, nec auris audivit I Cor. 2., etc. Et dabo ei.··In Daniele scriptum est: Abscisus est lapis sine manibus Dan. 1.. In Proverbiis: Gemma gravissima exspectatio præstolantis Prov. 17.. Idem corpus solidum per ipsum lucidum, candidum virtutibus et spe immortalitatis. Et in calculo.··Vel super baptismum adde martyrium, cujus vim non intelligit hypocrita qui pro laude hominum patitur. Scriptum.··Quinque litteris, scilicet quinque vulneribus cum quibus ostensum fuit corpus ejus in cruce, quod martyr fuit.'

REV 2:19 Multiple spaces in '2.19··Novi opera tua,··etc. Filius dona Spiritus sancti habet, id est, dat cui vult, vel aufert. Ideo videant isti qui jam receperunt illa dona, ne per consensum malorum perdant ea. Vel intellige charitatem et fidem, ut sit ordo retrogradus; non enim prius est charitas quam fides. Prius fides, ex fide charitas, ex charitate bona opera.'

REV 2:20 Multiple spaces in '2.20··Fornicari.··Fornicatio dicitur quadriformis in animo, Si videris mulierem ad concupiscendam eam Matth. 5., etc. In actu ipso, in amore terrenorum, in cultu idolorum.'

REV 2:24 Multiple spaces in '2.24··Non mittam.··Quidam pseudo terrebant eos dicendo quod adhuc missurus erat Dominus majores tribulationes quam passi essent: contra hoc dicit, quod non mittet.'

REV 3:1 Multiple spaces in '3.1··Et angelo Ecclesiæ Sardis.··Sardis principium pulchritudinis interpretatur, et per hoc is significatur qui primum nihil vel parum virtutis habet, deinde fit turpis per vitia; vel intelliguntur hypocritæ qui extra pulchri, intus deformes. Scio opera tua.··Et scio quod in omnibus operibus tuis quæris humanam laudem.'

REV 3:2 Multiple spaces in '3.2··Esto vigilans.··Ideo vigila, quia licet sis mente immotus, vel in mente laudabilis, non es tamen perfectus, nisi cæteros excites, et non est satis Christum confiteri, nisi etiam opera feceris. Non enim invenio opera tua plena.··Dum es sine charitate, vel pro laude, vel quia committis criminale.'

REV 3:3 Multiple spaces in '3.3··In mente ergo habe.··Id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis: ubi promisisti renuntiaturum te diabolo et omnibus pompis ejus. Recordare etiam quod a doctoribus fidei Christianæ qualiter te vivere oportet audivisti: et serva quod audisti, et pœnitentiam age, eo quod a bonis operibus tandiu torpuisti. Audieris a sanctis Patribus, quia, qui in uno offendit, omnium reus est;··unde, charitatem autem non habeam, nihil sum Jac. 2..'

REV 3:4 Multiple spaces in '3.4··Non inquinaverunt vestimenta sua.··Vestes immortalitatis et innocentiæ, quas acceperunt in baptismo, vel, sua bona opera.'

REV 3:5 Multiple spaces in '3.5··Non delebo.··Delet reprobos, secundum illud: Induravit Dominus cor Pharaonis Exod. 10.. De libro vitæ.··Liber vitæ præscientia Dei est, in qua omnia continentur. Confitebor nomen ejus,··dicens: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. Vel hic, Dedistis mihi manducare et bibere.'

REV 3:7 Multiple spaces in '3.7··Hæc dicit.··Quasi dicat: Labora de conversione fratrum sicut cœpisti: quia in eo quod promisi, quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis Joan. 14., sum verax in promissis, unde scire potestis quod multos congregabo vobis sicut desideratis. Claudit.··Ut quæramus, aperit,··ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui, et largitor gratias suæ bonitatis habeat.'

REV 3:8 Multiple spaces in '3.8··Ecce dedi coram te.··Merito dedi, quia aperte non poteras habere per te, quia modicam habes virtutem. Ostium.··Per ostium, quod dicitur ab obstando, intelliguntur corda hominum prius dura. Vel intelligere potes Scripturas obscuras. Vel Christum, qui est verum ostium ad vitam, unde discipuli prohibiti loqui et cæsi dixerunt: Non possumus quæ vidimus non loqui Act. 4..'

REV 3:9 Multiple spaces in '3.9··Judæos.··Hoc nomen perdiderunt dum de Christo dixerunt: Hunc nescimus Joan. 9.. Mentiuntur.··Nituntur comprobare verbis et quibusdam simulationibus. Ecce faciam illos ut veniant.··Parati imitari opera tua per similitudinem humilitatis tuæ. Scient.··Extra positi non crediderunt Deum diligere Ecclesiam quam permittebat affligi, sed nunc faciet fidem dilectionis, id est certitudinem, ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.'

REV 3:10 Multiple spaces in '3.10··Servasti verbum patientiæ meæ.··Præceptum de patientia quod in me ostendi, orans pro persecutoribus. Ab hora tentationis,··vel generalis persecutionis in Christianos statim post Neronem futuræ, vel ultimo tempore Antichristi. Tentare habitantes in terra.··Sicut in sequentibus sexto sæpius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima designatur persecutio, in qua quidam Judæorum sunt decipiendi: quidam Eliæ monitis legem spiritualiter impleturi, hostem credunt victuri.'

REV 3:11 Multiple spaces in '3.11··Ecce venio cito.··Quasi dicat: Tentatio vero veniet, sed ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.'

REV 3:12 Multiple spaces in '3.12··Columnam in templo.··Firmum in se et sustentantem alios verbo et exemplo. Non egredietur.··Cum sit Deo certus numerus suorum, si quis labitur, alius misericordia ejus subinducitur, sicut per superbiam Judæorum gentilitas subintravit. Filius junior, id est gentilium populus, exierat, sed morte vituli saginati, id est cruore Christi, reconciliatus non exibit amplius. Novæ.··Ubi nihil vetustatis, sed plena visio pacis. De cœlo.··De conformitate cœlestium creaturarum.'

REV 3:14 Multiple spaces in '3.14··Testis,··eorum quæ audivit a Patre intrepidus. Vel, cui fides est adhibenda in omnibus. Vel, testis operum nostrorum apud Patrem. Et verus.··Veritas est, quia per eum promissa Patris complentur.'

REV 3:15 Multiple spaces in '3.15··Neque frigidus es, neque calidus,··quia neque omnino fidem ignoras, neque aperte negas acceptam. Utinam frigidus.··Non optat eum frigidum simpliciter, sed talem de quo major spes habeatur.'

REV 3:16 Multiple spaces in '3.16··Incipiam te evomere.··Rem mirabilem dicturus, quod tepidi excommunicandi essent, quia ab hominibus boni credebantur, dicit se veracem in omnibus, ut in hoc sibi credatur, et si illi resipiscere voluerint, promittit conservationem, quia dedit primam fidem. Ex ore meo.··De ore evomitur qui in deteriora præcipitatur vel qui impœnitens moritur.'

REV 3:17 Multiple spaces in '3.17··Dives sum,··scientiæ divinæ, vel sæcularis.'

REV 3:18 Multiple spaces in '3.18··Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum.··Quia talia opera non perducent ad salutem. Non appareat confusio.··Melius est hic erubescere coram paucis, quam in futuro coram omnibus. Collyrio.··Oculi, ut videamus, inunguntur, cum ad cognoscendum veri luminis claritatem, intellectus nostri aciem medicamine bonæ operationis adjuvamus. Præceptum Domini illuminans oculos Psal. 18.. Vel inunge dono Spiritus sancti mentem quam terrena concluserant.'

REV 3:20 Multiple spaces in '3.20··Ecce ego sto ad ostium et pulso. Si quis audierit,··etc. Exspecto, vel inspiro, vel per prædicatores voco.'

REV 3:21 Multiple spaces in '3.21··Sedere mecum in throno meo.··Judicare in illis in quibus sedeo et judico. Hæc de prælatis, et, per prælatos, de subditis. Sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus.··Hoc ita dicit, quia victoria et sessio Christi est causa victoriæ et sessionis Christianorum.'

REV 4:1 Multiple spaces in '4.1··Post hæc vidi.··In hac secunda visione agit de sedente in throno, et de ornatu ejus, et de agno aperiente librum, id est divinam dispositionem de reparatione humani generis, et de solvente septem sigilla, id est obscuritates, ut cum viderimus Deum tantam intelligentiam Scripturarum impendisse hominibus, grati ei simus, nec pro eo pati formidemus. In cœlo.··Id est in Scriptura, quæ est via ad vitam, vel Christus est ostium, cujus mysteria, ante clausa, modo sunt aperta his qui fide et opere sunt cœlum. Tanquam tubæ loquentis mecum.··Non dissentientis a rationalitate mea, dando rationes has. Ostendam tibi.··Dictis iis quæ jam præterierunt, dicit etiam ea quæ adhuc oportet fieri, utpote in eodem statu quo cœperint, permansura. Vel, post correctionem oportet videre secreta per quæ animentur in prælia. Vel, quæ oportet fieri cito post hæc,··id est in ultimis fidelibus. Vel, post hæc fui in spiritu.'

REV 4:2 Multiple spaces in '4.2··Statim fui.··Non repugnavi, sed abjeci curam totius terrenitatis. Et ecce sedes.··In quibus sedet Deus et judicat, et etiam subditos quorum quidam ita sunt apti, ut competenter Deus sedeat et requiescat in eis. Sedens.··Christus supra dicebatur inter candelabra ambulans, nunc sedens, id est judicans merita singulorum, de quo digne facit hic memoriam, quos hortatus est ad pugnam.'

REV 4:3 Multiple spaces in '4.3··Qui sedebat.··Ubi tantum boni sunt, non est opus judicare, id est discernere; ubi boni et mali, ibi discretione opus est. Similis erat aspectui.··Prius incognitus per carnem mundo apparuit, confringens inimicos, robur suis tribuens. Jaspidis et sardinis.··Per colorem duorum lapidum, notat Deum et hominem. Smaragdinæ.··Per colorem viridem smaragdi, qui color est aquaticus, baptismus intelligitur. Per ruborem ejusdem, dona Spiritus sancti in baptismo accepta, per quæ comburuntur peccata.'

REV 4:4 Multiple spaces in '4.4··Viginti quatuor seniores.··Duodecim prophetæ, duodecim apostoli, quamvis plures utriusque ordinis. Circumamicti stolis albis.··Peccata justorum teguntur, et ipsi albent virtutibus. Coronæ.··Id est victoria per sapientiam et charitatem etiam ad inimicos.'

REV 4:5 Multiple spaces in '4.5··De throno.··Id est Ecclesia, id est aqua pluit fulgura, id est miracula quæ terrent, et illuminant. Septem spiritus.··Lampades sunt dona Spiritus sancti, quæ accendunt et illuminant, parata omnibus illis qui sunt sedes Dei.'

REV 4:6 Multiple spaces in '4.6··In conspectu.··Quia intelligunt sacramentum et rem sacramenti, nec recipiunt nisi quos idoneos viderint et cognoverint. Mare vitreum.··Baptismus sinceritate fidei lucidus post quem tribulationis igne electa ducuntur ad firmitatem bonorum operum, sicut ex aqua durescit chrystallus. In medio.··Planitiem quamdam apparuisse describit ad similitudinem magni judicis, qui habet plateam latam et spatiosam, ubi sedet et judicat judicia. Sedis.··Nomine sedis intelligitur Jerusalem, vel sustentatores, ut homo, ut vitulus, ut leo, ut aquila. Quatuor.··Propter officium quadrifariæ prædicationis. Animalia.··Hæc bene repræsentant Christum, qui natus est, passus, resurgens, ascendens. Fideles quoque rationales et mansueti sunt, ut homo. Sine terrore terentes adversa; ut leo; sese mortificantes, ut vitulus; cœlestia petentes, ut aquila. Plena oculis.··Memores præteritorum peccatorum, et caventes sibi in futurum, vel habentes cognitionem de his quæ Deus fecit vel facturus est in fine mundi, vel placent Deo et hominibus.'

REV 4:7 Multiple spaces in '4.7··Leoni.··Leo mortuus nascitur, die tertia voce Patris vivificatur. Sic et Christus die tertia resurrexit, et resurgere oportuit, quia mortuus fuit, et mori oportuit, quia homo, et mortuus resurgere voluit ac potuit, quia aquila, id est Deus.'

REV 4:8 Multiple spaces in '4.8··Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas,··ad hoc ut ista de Christo prædicarent in quibus bene instructi erant. Alas senas.··Prima ala, lex naturalis; secunda, lex Moysi; tertia, prophetæ; quarta, Evangelium; quinta, institutiones apostolorum; sexta, quorumcunque decreta, ut Augusti, Gregorii, Ambrosii, per quos Ecclesia alta petit: et a quibus prædicatores accipiunt totius prædicationis fundamentum. Vel sex alæ cognitio operum Dei factorum sex diebus, quorum notitiam in altum sublevant qui in eis bene operantur. In circuitu et intus.··Per litteram, simplices; per allegoriam, perfectiores ea animalia instruunt, et in medio et in finibus terræ illuminant. Plena sunt oculis.··Quia se mundos servant et alios exemplo informant. Vel, plena sunt oculis intus,··id est conscientia mundi: et in circuitu,··id est in conspectu hominum irreprehensibiles. Qui venturus est.··Filius corporaliter apparebit, tota Deitas fidelibus se suo modo manifestabit.'

REV 4:9 Multiple spaces in '4.9··Et benedictionem,··supernæ remunerationis, vel in exaltatione, ut ei omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum Philip. 2..'

REV 4:10 Multiple spaces in '4.10··Et adorabant.··Quod a se non habebant, ab illo requirebant voce et opere. Dicentes.··In secreto cordis attribuentes Deo victoriam vitiorum et tribulationum.'

REV 4:11 Multiple spaces in '4.11··Creasti omnia.··Ideo omnia ad te referenda, quia omnia a te habent initium. Invisibilia etiam vel angelos et animas, ut spirituales esse dicit, cum de impiis facit pios spiritualiter creatos. Propter voluntatem tuam.··Et non de subito. Et quod factum est, in ipso vita erat Joan. 1.. Erant.··In mente, priusquam formarentur in opere. Creata sunt.··Visibiliter exsistendo. Omnia ergo fuerunt ab æterno secundum quod erant in mente divina, sed esse incœperunt in tempore per creationem.'

REV 5:1 Multiple spaces in '5.1··Et vidi in dextera sedentis.··Per dexteram intelligo Filium, per quem omnia fecit Deus Pater, ad quem totius libri intentio dirigitur. Librum.··Id est duo Testamenta quæ sunt idem liber. Foris.··Significans Vetus quod forinseca promittit. Intus,··Novum significans quod evidenter sæpe promittit beatitudinem. Signatum.··Factæ sunt scripturæ prophetarum clausæ, et obscuræ, sed per Christum postea sunt apertæ. Sigillis.··Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur. Septem.··Dicit, quia (ut sequentibus determinabit) illa sunt septem sigilla, scilicet album esse equum et rufum et nigrum, etc.: quæ aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesiæ, quæ fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam rufus equus impugnavit.'

REV 5:2 Multiple spaces in '5.2··Angelum.··Sancti et antiqui Veteris Testamenti patres intellexeruut aliquando a Deo dispositam reparationem Jerusalem: et quando fieret, videre exoptabant, sed quomodo fieret ignorabant, donec scilicet revelavit quibusdam antequam fieret. Prædicantem.··Inquirentem, et aliis annuntiantem et præ nimio desiderio, tandiu differri conquerentem. Aperire librum.··Divinam dispositionem, et universas obscuritates Scripturarum tollere.'

REV 5:4 Multiple spaces in '5.4··Flebam multum.··Hoc dicitur in persona priorum et antiquorum patrum, eo quod non intelligebant, vel dilatam reparationem dolebant, unde: Multi reges et prophetæ voluerunt videre Luc. 10., etc.'

REV 5:5 Multiple spaces in '5.5··Et unus de senioribus.··Quilibet propheta Christi adventum annuntiando consolatur alios. Vicit leo.··Leo dum fugatur, per montes fugit, et nodo quem habet in cauda vestigia delet, ne inveniatur: ita Christus fugit per montes, id est, divinitas Judæos latuit, assumpta carne divinitatem texit, ne posset agnosci. Leo dormit apertis oculis, ita Christus exspiravit divinitate vivente.'

REV 5:6 Multiple spaces in '5.6··Et ecce in medio throni.··Ecclesia, quæ a Christo tanquam thronus possidetur, tanquam animalia pascitur, tanquam seniores in judicio potestatis honoratur, ipsa super Christum ædificata in septem cornibus fortitudinis, regno exaltatur, in septem oculis, signis et virtutibus illuminatur. Tanquam occisum.··Quia etsi fuerit mortuus, ex virtute tamen Dei vivit. Vel inter suos tanquam occisus est, in quibus quotidie mortificatur. Cornua septem,··etc. Quia dat regnum, quod in cornibus notatur. Oculos, quia illuminat. Vel cornua sunt eminentiores sancti, in capite Christo fundati, carnem excedentes.'

REV 5:8 Multiple spaces in '5.8··Ceciderunt coram agno.··Humilia de se senserunt, quod ipsum imitantur, unde sequitur. Habentes singuli citharas.··Mortificationes vitiorum et concupiscentiarum. In cithara lignum et chordæ: per lignum crux Christi, per chordas caro sanctorum, quæ tenditur in ligno, dum diversis tormentis eumdem sonum reddentes crucem Christi imitantur.'

REV 5:9 Multiple spaces in '5.9··Cantabant canticum.··Cum exsultatione Novum Testamentum Ecclesia opere profitetur, dum in morte ejus baptizat. Tribu.··Dicitur a tribus ordinibus, in quibus duo et septuaginta linguæ in singulis, quarum multi populi, in populo nationes. Tres ordines salvandorum, Nœ, Daniel, Job. Vel tres ordines gentium, Græci, Hæbræi, Christiani.'

REV 5:11 Multiple spaces in '5.11··Vidi.··Non solum animalia et seniores ex officio suo idem attestantes, sed etiam audivi, Vocem angelorum.··Id est supernorum spirituum qui Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo, et in nativitate, quando apparuerunt pastoribus et in passione, et in resurrectione et ascensione testati sunt judicem venturum. Vel angeli sunt minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes, qui circumdant et honorant suos prædicatores et suos judices testimonio eorum consentientes et se conformantes. Multorum in circuitu throni et animalium et seniorum,··etc. Quanto plures, tanto major attestatio, et majus gaudium. Millia millium.··Hunc numerum posuit, quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum.'

REV 5:12 Multiple spaces in '5.12··Sapientiam, et fortitudinem,··etc. Cognitionem omnium rerum, sicut habet Verbum sibi unitum.'

REV 5:13 Multiple spaces in '5.13··Benedictio.··Id est augmentatio quam habemus in bonis operibus, et honor qui inde sequitur, et gloria de virtutibus quas in baptismo accipimus, et potestas qua concupiscentiis resistimus, non nobis, sed tibi attribuatur.'

REV 5:14 Multiple spaces in '5.14··Et quatuor animalia.··Omnes seniores et animalia testimonio angelorum assensum præbent. Ceciderunt in facies,··etc. Non superbiunt quod alios judicant, sed humiliant se.'

REV 6:1 Multiple spaces in '6.1··Et vidi.··Postquam Agnus quæ de se prædicta erant implevit et Ecclesiam suam testimonio prophetarum et angelorum in fide solidavit, aperuit eis sensum ut intelligant Scripturas, et per prædicatores exterius denuntiat, quod pro hac fide pati deceat, et quæ auxilia, vel quas coronas suis præferat, quia facta memoria de reparatione, si de tribulationibus taceret, jam possent deficere, si de improviso tribulatio insurgeret. Quod aperuisset.··Signatus erat iste liber, quia omnia Christus vel in se, vel in suis aperuit. Ipse enim suis aperuit sensus, ut hæc sigilla in Scripturis intelligerent. In primo sigillo aperto, unde egressus est equus albus, intelligitur Ecclesiæ dealbatio per baptismum. In secundo equo rufo insinuatur aperta persecutio fundentium sanguinem, unde baptizatis insurgunt tribulationes. In tertio nigro, hæreticorum persecutio occulta. In quarto pallido, falsorum reatuum aperta et occulta persecutio. Veni et vide.··A mysterio transi, et completam vide veritatem vel justitiam.'

REV 6:2 Multiple spaces in '6.2··Ecce equus albus.··Ecclesia in baptismo dealbata, vel maximi prædicatores, qui ubique Deum ferunt. Arcum.··Christus habet Scripturam qua illuminat suos, et occidit inimicos.'

REV 6:3 Multiple spaces in '6.3··Et cum aperuisset sigillum secundum.··Videns diabolus Ecclesiam institui ad locum supplendum, unde ipse ceciderat, eam subvertere nititur prius aperte. Equus rufus.··Superiori contrarius, scilicet aperti persecutores et sanguinolenti.'

REV 6:4 Multiple spaces in '6.4··Sumeret pacem de terra, et ut indicem,··etc. Id est concessum est a Deo, ut auferret omnem quietem animi ab his qui sunt terrenis dediti. Et datus est ei gladius magnus.··Magna potestas interficiendi, quia non solum in minores, sed etiam in majores, ut in Petrum, sævire ausus est.'

REV 6:5 Multiple spaces in '6.5··Et ecce equus niger.··Videns diabolus se per apertas persecutiones non profecisse. immittit hæreticos, qui falsis rationibus contendant ut facilius decipiant. Stateram.··Quia dicunt se habere veram discretionem in Scripturis.'

REV 6:6 Multiple spaces in '6.6··Et audivi tanquam.··Quia hic in pugna hæreticorum, ubi est majus periculum, prætenditur auxilium. Bilibris.··Quasi dicat: O fideles, ne timeatis eos qui antea vos poterant lædere; et vos diaboli, ne lædatis istos, quia non proficietis, quia bilibris tritici,··etc. Tritici.··Per triticum intelliguntur perfectiores, qui per tribulationem attriti igne decocti sunt, Deo cibus suavis. Hordeum sunt minores in eodem genere. Vinum, prælo quidem attriti, sed non ita excocti, acres tantum in se, et alios ad bene operandum inebriantes: oleum sunt non alios inebriantes, sed prius orationibus ungentes. Et vivum et oleum ne læseritis.··Id est istos qui sunt refecti vino, id est sanguine meo, et oleo, id est Spiritu sancto uncti. Vinum similiter emitur denario uno.'

REV 6:8 Multiple spaces in '6.8··Ecce equus pallidus.··Videns diabolus nec per apertas tribulationes, nec per apertas hæreses posse proficere, præmittit falsos fratres: qui sub habitu religionis obtinent naturam rufi equi et nigri, pervertendo fidem. Nomen illi mors.··Quia per eum mors accessit, vel ad litteram quia occidit quosdam in carne, quosdam in anima. Et infernus.··Id est insatiabiles terrenis eum imitantur, et in inferno apponuntur. Super quatuor.··Id est super omnes malos ubique morantes, vel super Judæos et gentiles, hæreticos et falsos Christianos.'

REV 6:9 Multiple spaces in '6.9··Et cum.··Ostensis tribulationibus quæ in præsenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur. Vidi subtus altare.··Id est capiti suo humiliantes se, vel, sub,··in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint. Altare.··Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsæ animæ altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt exsistentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futuræ, quia nondum nisi unam stolam acceperunt. Interfectorum propter verbum.··Vel aperto martyrio, vel aliquibus anxietatibus'

REV 6:10 Multiple spaces in '6.10··Usquequo.··Desiderant sancti majus gaudium et consortium sanctorum, et justitiæ Dei consentiunt in damnatione impiorum. Judicas et non vindicas sanguinem.··Faciendo discretionem bonorum et malorum.'

REV 6:11 Multiple spaces in '6.11··Conservi eorum.··Servi dicuntur causa ipsius Domini, fratres ex dilectione debent exspectare.'

REV 6:12 Multiple spaces in '6.12··Sol factus est niger.··Id est illi in quibus lucet reputabuntur rei et peccatores claritatem suam se retinentes, vel quia quidam ad tenebras decident. Vel Christus sol verus, et modo clarus, Antichristi tempore erit obscurus, id est nullis miraculis coruscans. Tanquam saccus.··Lux in sacco posita extra non lucet, fideles lucem prædicationis non effundent in isto magnæ tribulationis die.'

REV 6:13 Multiple spaces in '6.13··Grossos suos.··Id est inanes fructus, nullum enim permittit Deus cadere, qui ei servit vero amore.'

REV 6:14 Multiple spaces in '6.14··Cœlum.··Id est Ecclesia recedet a malis, fide et opere. Unde: Exite de Babylone, populus meus, et immundum ne tetigeritis.'

REV 6:15 Multiple spaces in '6.15··Reges terræ.··Secundum diversos honores sæculi quos nolentes perdere, delent fidem. Divites.··Quidquid mali volunt implentes. Fortes.··In subvertendis aliis. Servus peccati, liber justitiæ. Hi desperantes a sanctis, auxilia dæmonum quærunt, ut se illi liberent in quibus confidebant.'

REV 6:16 Multiple spaces in '6.16··Et dicunt montibus.··Petant suffragia angelorum, qui sunt montes eminentiores, et petræ firmitate: ut eorum precibus misericordiam judicis impetrent.'

REV 7:1 Multiple spaces in '7.1··Post hæc,··etc. Multiplici Ecclesiæ bello descripto, subjicit tempore hujus belli diabolum nocere paratum, sed a Deo refrenatum, ne sui aliquatenus torpeant vel desperent. Quatuor angelos.··Pro quatuor partibus mundi in quibus nocent. Angelos.··Diabolus angelus dicitur, id est missus a Deo ad probationem bonorum, et permissus ad deceptionem malorum et a principe diabolo ad subversionem cunctorum missus. Tenentes.··In tempore tribulationis nihil magis est necessarium quam prædicatio, et ideo nititur diabolus detinere eam omni loco. Ventos.··Ventus nubes excitat, terram rigans fructiferam facit, faciem ejus hilarem reddit, sic prædicatio mentes hominum. Super mare.··Habitantibus in insulis vel diversis vitiis affluentibus.'

REV 7:2 Multiple spaces in '7.2··Et vidi alterum.··Hic angelus est ille lapis sine manibus præcisus, qui statuam quatuor metallis constantem confregit, hic quatuor ventos solvit. Ascendentem.··Ex quo Christus exspiravit ascendit, dum diabolum ligavit, et per prædicatores mundum illuminavit fide, sicut sol lumine. Vel ascendit ab ortu, id est a Patre, proficiens sapientia et ætate. Vel a se descendit, quia non per concubitum viri carnem assumpsit, sed ipse creavit qui est ortus solis, id est Patris. Signum.··Id est crucem qua suos signaret, vel potentiam Patri æqualem, vel immunitatem a peccato per quam Deus apparet, quia omnis homo peccator. Hoc signum etsi non re, fide tamen antiqui patres prætulerunt. Signum geritur in fronte ne celetur in tribulatione, nam signatio pectoris, confessio est cordis. Cum catechizatur infans, inungitur in pectore, ut fidem cordis habeat: in fronte ne erubescat, sed confiteatur: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. 10.. In scapulis, ut onus Christi portet. In vertice, ut rationem conservet, quæ est vertex et caput hominis interioris.'

REV 7:4 Multiple spaces in '7.4··Centum quadraginta.··Finitum ponit, quia Deus sibi sub certo numero omnes comprehendit. Ex omni tribu.··Id est ex omnibus fidem Jacob imitantibus.'

REV 7:5 Multiple spaces in '7.5··Duodecim.··Per duodecim habemus eos qui fide Trinitatis in quatuor mundi partibus sunt signati, et ut hos perfectos ostendamus, duodecim per quatuor multiplicamus, et fiunt quadraginta octo; ut vero ad Trinitatem hæc perfectio referatur, quadraginta octo multiplicamus, et sic fiunt centum sexaginta quatuor.'

REV 7:7 Multiple spaces in '7.7··Simeon.··Tristitiæ sive mœroris exauditio, id est de præteritis peccatis dolens et ad virtutis conversationem aspirans. Levi.··Id est additus, id est etiam non injuncta sibi faciens. Issachar.··Id est merces, id est ad remunerationem tendens, ut: Cupio dissolvi, et esse cum Christo.'

REV 7:8 Multiple spaces in '7.8··Zabulon.··Id est habitaculum fortitudinis, id est laborem non recusantes, sed aliquando pro necessitate fratrum de Maria ad Martham descendentes. Joseph.··Id est augmentum, id est Ecclesiam numero sanctorum locupletantes. Benjamin.··Id est filius dexteræ, id est a propitiatione Dei omnia, et nihil a se reputantes.'

REV 7:9 Multiple spaces in '7.9··Post hæc.··Cum secundum figuram designandos sub certo numero vidisset, et tantummodo de filiis Isræl, nunc aperte docet quod per illum numerum, universi fideles, et per duodecim tribus accipiendæ sunt omnes gentes. Stantes.··Scilicet parati Deo obedire judici, vel etiam suis prælatis. Hoc in præsenti.'

REV 7:10 Multiple spaces in '7.10··Salus Deo nostro qui sedet.··Non per nos, sed per agnum habemus salutem, id est remissionem peccatorum, et bonam operationem, et æternam gloriam.'

REV 7:11 Multiple spaces in '7.11··Et omnes.··Per supradictos angelos, intelligi possunt majores prælati; per istos, minores prælati, vel subditi tantum, sicut sunt angeli et archangeli, et tamen omnes angeli, id est nuntii. Sed et modo sunt majores et minores prælati, id est archiepiscopi et episcopi.'

REV 7:12 Multiple spaces in '7.12··Amen.··Quasi dicat: Si attribuitis Deo, benefacitis. Vel amen,··ad sequentia legetur: Amen,··id est veritas in præmissis, et benedictio,··id est exaltatio quam habet super omnem creaturam, vel nostra exaltatio in virtutibus: et claritas,··id est impassibilitas, vel vestra in operibus.'

REV 7:13 Multiple spaces in '7.13··Et respondit unus.··Visa turba in tanta dignitate, movetur attendere qua via potuit illuc ascendere, ut idem alios doceat inspicere.'

REV 7:14 Multiple spaces in '7.14··Stolas suas,··etc. Innocentiam in baptismo acceptam, vel corpora sua.'

REV 7:16 Multiple spaces in '7.16··Non esurient, neque sitient,··etc. Qui dedit cognitionem angelis, dabit etiam eamdem illis cognitionem.'

REV 7:17 Multiple spaces in '7.17··Deducet eos ad vitæ,··etc. Et per hoc in futuro deducet ad omnimodam refectionem. Absterget Deus omnem lacrymam.··Omnem dolorem sive pro delictis suis, sive pro adversis, vel exsilio, vel cæteris hujusmodi.'

REV 8:1 Multiple spaces in '8.1··Et cum aperuisset.··In hac vita tertia visione sunt septem angeli canentes tubis ad destructionem inimicorum, ad similitudinem illorum qui canentes tubis destruxerunt mœnia Jericho. Quasi dicat: Cum intellexissem salvationem justorum, ex alia parte intellexi damnationem impiorum per officium prædicationis bonis injunctum.'

REV 8:2 Multiple spaces in '8.2··Septem angelos.··Universos, vel septiformi Spiritu imbutos. Et datæ sunt.··Quia non displicet Deo damnatio impiorum.'

REV 8:3 Multiple spaces in '8.3··Et alius angelus.··Stetit angelus ante altare paratus immolare, ad similitudinem sacerdotis, vel Christus est altare qui se obtulit, et super quem Ecclesia offert Deo preces. Stetit ante altare,··id est ante seipsum, quia non habet mediatorem per quem placeat. Habens.··Dicturus ex prædicatione justorum eventuram damnationem impiorum, præmittit quasi excusationem, ne eis culpa de damnatione impiorum imputetur, quia quantum ad ipsos prædicatio eorum bona, et a bono doctore injuncta. Thuribulum.··Id est apostolos, qui sunt vasa ignis, id est Spiritus sancti, et de quibus exeunt orationes quæ elevantur coram Deo. De orationibus.··Dixit de orationibus,··et non orationes,··quia non omnes orationes repræsentat Patri, sed eas exaudit quæ ad salutem pertinent. De orationibus,··quia illi aliquando petunt quod petendum non esset, ut Paulus. Super aureum altare.··Id est illi qui est supra se secundum humanitatem, secundum quam est altare Trinitatis.'

REV 8:4 Multiple spaces in '8.4··Fumus.··Compunctio procreata orationis studio, igne visionis Dei interius accensa.'

REV 8:6 Multiple spaces in '8.6··Præparaverunt.··Id est, prius impleverunt opere quæ dicturi erant ore. Vel, præparaverunt,··id est præviderunt quid conveniret unicuique personæ. Et primus angelus.··Ordine narrationis, vel quia hæc cæcitas Judæorum prius contigit prædicantibus apostolis.'

REV 8:7 Multiple spaces in '8.7··Et facta est grando.··Id est prædicatio aliis suavis, visa est eis condensa et gravis. In terram.··Judæi sunt tanquam terra exculti per legem et prophetas. Arborum.··Per arbores intelliguntur majores Judæi; qui in lege sine querela conversabantur.'

REV 8:8 Multiple spaces in '8.8··Et secundus angelus,··secundum ordinem narrationis, et secundum quod impletum fuit. Judæis enim excæcatis, apostoli sunt ad gentes conversi. In mare.··Gentiles sunt mare, id est fluentes in multa vitia; in quibus cum ante esset diabolus, vere tamen missus dicitur, quia quibusdam recedentibus alios retinere nititur.'

REV 8:9 Multiple spaces in '8.9··Mortua est tertia.··Duæ partes, id est boni omnes crediderunt: tertia, id est omnes reprobi dati sunt in reprobum sensum. Quæ habebant animas,··etc. Id est illorum gentilium qui ab aliis digniores reputabantur pro quibusdam bonis operibus.'

REV 8:10 Multiple spaces in '8.10··Et tertius angelus,··ordine narrationis et quia istud post illa duo contigit. Postquam enim diabolus omnes Judæos et gentiles excæcare non potuit, immisit eis hæreticos, et quosdam subvertit. Fontes.··Dicuntur illi esse fontes, in quibus summa et quasi totius fidei origo comprehenditur, sicut est Evangelium. Flumina, quæ inde trahuntur, sicut expositiones eorum sunt, in quibus sunt duo sensus fidelium, historialis et allegoricus. Tertius est hæreticorum, cum hæreses suas confirmant pravis expositionibus Scripturarum.'

REV 8:12 Multiple spaces in '8.12··Et quartus angelus.··Quartus dicitur ordine narrationis, et ordine rei. Cum enim diabolus quosdam de Judæis et gentilibus excæcasset, tandem ipsos filios Ecclesiæ expugnare egressus est, et quosdam rapuit, tam majores quam minores. Has quatuor damnationes ut præteritas narravit, ut pote quæ quotidie videntur in ecclesiis. Tres vero futuras prænuntiari facit, ut doceat in novissimis temporibus, etiam graviores præteritis imminere, quod etiam ad consolationem præsentium potest redigi.'

REV 8:13 Multiple spaces in '8.13··Unius aquilæ.··Aquila omnes prædicatores, qui mente longinqua conspiciunt, et Ecclesiam circumeuntes, prædicendo futura, muniunt: hic omnes unus, quia ad idem tendunt.'

REV 9:1 Multiple spaces in '9.1··Et quintus angelus.··Ordine narrationis et ordine temporis hic angelus dicitur esse quartus. Hic est enim damnatio eorum quos diabolus immittit ad præparandas vias ante faciem Antichristi. Et vidi stellam.··Id est flammam hæreticorum de qua pauca dixerat, et quo fomite creverit, exponit. Stellam.··Id est diabolum cadentem, et ne quis in locum ejus, id est in paradisum eat, laborantem. Et data est.··Abyssus, id est tenebrosi. Puteus, id est profundiores hæretici, quia alios mergunt pravis sententiis. In hos clavem, id est potestatem accipere dicitur, quia tunc non sicut modo a Deo refrenabitur. Vel clavis illa sunt ipsi principes per quos hæretici operantur.'

REV 9:2 Multiple spaces in '9.2··Aperuit puteum abyssi.··Hæreses quæ latebant in cordibus eorum proferri fecit. Fumus fornacis.··Doctrina Antichristi recte dicitur fumus quoniam ipse Antichristus est fornax purgans bonos, et in cinerem redigens malos. Obscuratus est sol et ær.··Et per hoc percussi sunt quidam illuminantes alios, et quidam illuminati ab eis.'

REV 9:3 Multiple spaces in '9.3··Exierunt locustæ.··Discipuli bæreticorum locustis comparantur, quia neque volant in altum; sive, contemplationem per cognitionem, nec firmiter gradiuntur per bonam operationem: sed superbia saliunt, et in pejus recidunt, et sunt corrosores bonorum. Sicut habent scorpiones.··Scorpius blandus facie cauda pungit occulte; vel scorpioni comparat, quia sicut scorpius cauda, sic hæretici decipiunt per temporalia, quæ debent post esse, sicut cauda posterior pars in animali. Vel ideo comparat quia quando scorpius pungit, non sentitur, postea diffundit venenum, sic decepti ab hæreticis non sentiunt, tandem perimuntur.'

REV 9:4 Multiple spaces in '9.4··Præceptum est illis ne læderent,··etc. Quia dolos istorum refrenat Deus, licet ipsi non intelligant.'

REV 9:5 Multiple spaces in '9.5··Ne occiderent.··Cum per dolos nequeunt hæretici in aliqua subvertere volunt, contra quos a Deo ordinatum est, ut etsi corpora occidant, animas tamen non decipiant. Mensibus quinque.··Alia littera dicit mensibus sex,··propter sex ætates quibus hæc vita distinguitur. Ut cruciatus scorpii.··Cum data sit potestas cruciandi, non aperte tormentant, sed apud sæculi principes accusant.'

REV 9:6 Multiple spaces in '9.6··Et fugiet mors ab eis.··Quia cura gregis eos astringit labori.'

REV 9:7 Multiple spaces in '9.7··Similitudines locustarum,··etc. Cum ostendisset qualiter nocerent, et per dolos et per occultam impugnationem, et in utroque Dei refrenationem, nunc ostendit quales ipsi sint per quos operari possunt. Similes equis.··Quia sunt veloces ad discurrendum, feroces ad impugnandum, et non provident quos incurrant, sive in vicinos, sive in hostes. Tanquam coronæ.··Id est victoriæ de præcipitatis et subversis acquisitæ, non per veram sapientiam.'

REV 9:8 Multiple spaces in '9.8··Et habebant capillos.··Id est mores lascivos et effeminatos, qui eis adhærent, et ab eis ad deceptionem aliorum dependent. Vel capilli sunt homines minores, quos adherentes sibi decipiunt. Dentes leonum.··Laniatum habent et fetorem.'

REV 9:9 Multiple spaces in '9.9··Loricas.··Id est corda obstinata, quæ sagita veritatis non penetrat. Vel sententias deceptionibus munitas, quas infringit veritas. Sicut vox curruum,··etc. Diversi currus diversis viis et a diversis equis ad idem bellum rapiuntur, sic isti diversis hæresibus unanimiter Ecclesiam impugnant.'

REV 9:10 Multiple spaces in '9.10··Et habebant caudas.··Postquam non valet ratio vel tumultus eorum, quærunt auxilium principum, qui caudæ dicuntur, quia ut astringant, terrent et blandiuntur. Vel caudæ sunt dolosæ sententiæ, quibus coram blandiuntur et latenter pungunt.'

REV 9:11 Multiple spaces in '9.11··Et habebant super se regem.··Ostenso quales in se sint, monstrat per quem hæc possunt. Cui nomen Hebraice Abaddon.··Quasi dicat: Ad hoc cavete vobis, Hebræi, Græci et Latini, id est omnis Ecclesia. Posuit autem tres linguas, quia Christi Evangelium aliqua harum trium linguarum est scriptum et receptum.'

REV 9:12 Multiple spaces in '9.12··Væ unum abiit.··Id est primum ordine narrationis et ordine temporis. Hæc est enim declaratio et damnatio malorum quæ erit tempore Antichristi.'

REV 9:13 Multiple spaces in '9.13··Ex quatuor cornibus.··Per quatuor cornua intellige illa quatuor quæ de Christo prædicantur, quæ sunt nativitas, passio, resurrectio, et ascensio: circa quæ alia sunt. Altaris aurei.··Altare Christus, cornua altaris sunt prædicatores Christum sublevantes, et pro eo mori parati, sicut sanguis ponebatur in cornibus altaris. Vel altare est Ecclesia, in qua sunt cornua, id est defensores aliorum, qui omnes ad idem tendunt. Vel per quatuor cornua intelligere possumus dogmata evangelica quæ docent detegi fraudes Antichristi. Vocem unam.··Præcones præteriti temporis præmonent illos qui erunt tempore Antichristi.'

REV 9:14 Multiple spaces in '9.14··Solve quatuor.··Pro quatuor partibus mundi, vel quia quatuor de Christo prædicata impugnant. Qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.··Euphrates fluvius circumiens Babylonem, id est principes mundani per quos diabolus, cum in ipsis esset, occulte operabatur. Dicens autem solve,··hos jubet excommunicari, ut qui in eis erat quasi ligatus, per eos sibi traditos apertius operetur. Vel quatuor angeli sunt omnes immundi spiritus in quatuor partibus mundi regnantes, qui fuerunt refrenati in passione Christi.'

REV 9:15 Multiple spaces in '9.15··Soluti sunt,··etc. Soluto diabolo multi præcipitantur, qui ad alios excæcandos moliuntur, In horam et diem.··Per horam accipe medietatem anni; per diem,··unum annum; per mensem,··alium annum; et per annum,··tertium: nam per tres annos et dimidium durabit persecutio Antichristi.'

REV 9:16 Multiple spaces in '9.16··Vicies millies.··Sancti decem præceptis legis perfecti, contra quos duplex numerus ponitur malorum, quia mali plures sunt bonis. Et audivi,··etc. Quasi dicat: Bene pono sub certo numero, quia audivi,··id est intellexi, quod plures essent mali quam boni.'

REV 9:17 Multiple spaces in '9.17··Et ita vidi.··Id est sicut intellexeram quod ad destructionem aliorum equitabant, sic intellexit, quod per diabolum hoc faciebant, quem sicut equi portabant, vel equi intelligi possunt diaboli, super quos mali fundantur. Habebant loricas igneas.··Id est muniebant eos sententiis de quibus sequitur æterna pœna, ubi est ignis et fetor et fumus. Vel habebant loricas igneas,··id est æternam pœnam, quæ nunquam dimittit quos accipit. Tanquam capita leonum.··Superius in plaga locustarum vidit facies hominum, hic leonum: quia hæretici aliquid humanitatis ostendunt, ministri autem Antechristi, quod docebunt dictis et signis hoc etiam pœnis cogent confiteri. Procedebat ignis.··Causa æternæ pœnæ. Vel ignis,··id est cupiditas; fumus,··id est superbia; sulphur,··id est fetor malorum operum. Fumus et sulphur.··Cæci sunt et in tenebris positi, propter fetorem vitiorum et malorum operum.'

REV 9:18 Multiple spaces in '9.18··Occisa est tertia pars.··Id est, omnes reprobi de Ecclesia, et similiter omnes Judæi vel pagani, qui nunquam fuerunt baptizati, nec ab Ecclesia separati.'

REV 9:19 Multiple spaces in '9.19··Similes serpentibus.··Qui blandiuntur facie, et occulte immittunt venenum.'

REV 10:1 Multiple spaces in '10.1··Et vidi alium angelum fortem.··Quia fortis armatus fortem diabolum exsuperavit. De cœlo.··Id est cognitione angelorum. Amictum nube.··Id est, se humiliantem assumptione carnis, vel quia cognoscibilem fecit. Latentem in carne, quæ est nobis refrigerium contra vitia. Et iris in capite.··Qui veram de Deo habet cognitionem, reputat eum Deum esse. Tanquam columna ignis.··Illi in quibus vere lucet imago Dei, ut in contemplativis, vel prædicatio.'

REV 10:2 Multiple spaces in '10.2··Et habebat in manu sua libellum apertum.··Id est omnes Scripturas operatione sua completas, partim prædicando, partim quæ de se dicta erant, complendo: tandem suis sensum aperiendo. Pedem suum.··Id est portatores firmos in fide et sustinentes alios. Sinistrum autem super terram.··Id est super eos, qui quoquo modo sustentabant etsi non credebant. Hoc est: posuit majores et firmiores prædicatores super majores peccatores, minores super minores.'

REV 10:3 Multiple spaces in '10.3··Quemadmodum cum leo rugit.··Vox leonis ostendit ejus virtutem et infert terrorem. Cum leo cauda circa silvam sulcum fecerit et rugit, nulla ferarum audet exire: ita Christus suos in fide concludens, rugit ne aliquis exeat.'

REV 10:4 Multiple spaces in '10.4··Scripturus eram.··Hic fert personam eorum qui Antichristi tempore volent prædicare ex præcedentium imitatione. Signa quæ locuta:··inspirationem divinam, vel angelicam admonitionem.'

REV 10:5 Multiple spaces in '10.5··Levavit manum suam ad cœlum.··Cum tanta desolatio erit in Ecclesia, quod etiam prædicatio erit ablata; ne fideles desperent, audiunt pro sua consolatione, non ad detrimentum suæ salutis prædicationem subtrahi.'

REV 10:6 Multiple spaces in '10.6··Juravit,··etc. Et per hoc firmiter statuit, quia Deus erat: Nam si Christus resurrexit, et nos resurgemus I Cor. 15.. Et ea quæ in illo.··Cum dicis: Creavit ea quæ in eo sunt,··hæresim quorumdam destruxit, qui astruunt res quasdam non creatas a Deo, sed a dæmone ut bufonem. Tempus amplius non erit.··Id est nulla varietas, sed æterna stabilitas, animarum immortalitas. Hoc illi ultimi considerantes, patientur libenter.'

REV 10:7 Multiple spaces in '10.7··Consummabitur mysterium.··Tempore Antichristi, tanta erit persecutio quod prohibebitur illis qui erunt tempore ipsius prædicatio, quamvis prædicare velint, etiamsi ex antecessoribus suis habituri sint officium prædicandi; alii autem idem prædicaverunt, quia a Christo ad hoc instituti fuerunt. Christus vero eos instituit, quia tunc tempus prædicandi erat, et ipse ad hoc venerat, sed modo vide destructionem temporis Antichristi contrariam destructioni quam Christus fecit, et per hoc perpende prædicationem merito subtrahi. Mysterium Dei.··Id est remuneratio sanctorum, quod est secretum, quod nec oculus vidit, nec auris audivit I Cor. 2..'

REV 10:8 Multiple spaces in '10.8··Sicut evangelizavit.··Intentio prophetarum prima fuit de adventu Domini, et de consummatione sæculi.'

REV 10:9 Multiple spaces in '10.9··Et audivi.··Quasi dicat: Ostensa destructione quæ erit tempore Antichristi, et inde etiam prædicatione subtracta, et ob hoc fidelibus consolatione adhibita, monetur quæ vidit interim prædicare, quasi dicatur aperte sibi: Ecce revelavi tibi omnia, modo vade et prædica, nec quia sunt aspera, devita: nec terrearis pro tribulatione aliqua, quia non tanta patieris quanta patientur qui perseverabunt tempore Antichristi. Hoc ad consolationem præsentis Ecclesiæ hic apponitur, ubi major tribulatio pronuntiatur. Vade.··Quod bene sciebat, intelligere monetur, ut per admonitionem alii prædicaturi informentur. Stantis super mare.··Hoc dicit, quia implere grave est humanitati, quæ est mollis et fragilis.'

REV 10:10 Multiple spaces in '10.10··Et abii.··Hoc dicit, quia Deus si quem paratum videt, quod necessarium est sponte offert. Ad angelum.··Id est ad Scripturam a Deo completam, a fidelibus intimatam.'

REV 10:11 Multiple spaces in '10.11··Et dixit mihi: Oportet,··etc. Cum ego librum reciperem, licet amara intelligerem, monuit ut nec pro morte dimitterem.'

REV 11:1 Multiple spaces in '11.1··Metire.··Id est ita secundum uniuscujusque capacitatem prædica, ut constituas Ecclesiam et in ea altare, etc.'

REV 11:2 Multiple spaces in '11.2··Atrium.··Id est falsos Christianos, qui se Ecclesiam simulant, sed factis abnegant. Civitatem sanctam.··Id est Ecclesiam ad juste vivendum congregatam, et virtutibus imbutam persequentur mensibus quadraginta duo, id est tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus; quasi dicat: Sciatis omnes persecutiones quæ sunt in præsenti, et quæ fuerunt in præterito ab Antichristo procedere, sicut illas quæ erunt in tempore suo.'

REV 11:3 Multiple spaces in '11.3··Et dabo duobus.··Quasi dicat: Cum minor est tribulatio, non debetis cessare, quia tempore quo gravior fuerit, faciam illos prædicare. Duobus testibus.··De Elia et Enoch agitur, per quos prædicatores alii intelliguntur. Diebus mille.··Nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium, sicut et Christus non complevit dimidium annum prædicationis suæ supra triennium.'

REV 11:6 Multiple spaces in '11.6··Super aquas.··Id est super doctrinas, quæ sunt fidelibus aquæ irrigantes. In sanguinem,··etc. In peccatum, vel cum audita negligitur, vel cum audiri etiam contemnitur.'

REV 11:8 Multiple spaces in '11.8··Ægyptus.··Id est tenebrosa sine cognitione Dei.'

REV 11:10 Multiple spaces in '11.10··Et munera mittent.··Id est dona, litteraliter: vel congratulationes et confabulationes ad invicem de eis loquentes.'

REV 11:11 Multiple spaces in '11.11··Et post dies.··Ostensa tribulatione eorum, per quorum exemplum angelus Joannem invitabat ad prædicandum, etsi necesse fuerit ad compatiendum: ostendit tamen et ipsorum coronas, ut similiter istum Joannem, vel quemlibet alium de corona sua pro modo suo certum faciat. Super pedes.··Id est super seipsos qui prius fuerunt indigentes aliquo quo nitantur, sed erunt tunc firmi.'

REV 11:12 Multiple spaces in '11.12··Vocem magnam.··Quæ illos refrigeret, et inimicos terreat.'

REV 11:13 Multiple spaces in '11.13··Terræmotus magnus.··Id est terreni moti sunt, ut puniantur in inferno; vel ad destructionem Ecclesiæ occisis magistris. Et decima pars.··Id est homo, qui ad hoc constitutus videtur, ut decimus ordo restauretur. Occisa sunt in terræmotu.··Omnino destructa in inferno, vel postea non resipuerunt. Gloriam Deo.··Id est laudes Deo de justorum salvatione et malorum damnatione.'

REV 11:15 Multiple spaces in '11.15··Et septimus angelus,··etc. Sex tubæ priores, sæculi præsentis ætatibus comparatæ, varios bellorum Ecclesiæ denuntiavere concursus; septima vero sabbati æterni nuntia, victoriam tantum et imperium veri Regis indicat. Factum.··Qui prius vilis erat et abjectus jam regnat, coronans bonos, et malos condemnans. Et regnabit.··Id est permanebit regnum ipsius in sempiternum, non ut quidam hæretici putant sanctos post definitum tempus in mundi vitam redituros.'

REV 11:16 Multiple spaces in '11.16··Et viginti quatuor seniores.··Non tantum minores ita glorificant Deum, sed etiam majores. Ceciderunt in facies.··In faciem cadit qui in hac vita culpam agnoscit, eamque pœnitendo deflet. Retro cadit qui in hac vita repente decidit, et ad quæ supplicia ducatur nescit.'

REV 11:18 Multiple spaces in '11.18··Qui corruperunt terram.··Id est seipsos per malam operationem, et alios per malum exemplum.'

REV 11:19 Multiple spaces in '11.19··Et apertum est.··In hac quarta visione habes materiam bene ornatam et bona auxilia habentem, scilicet de pugna Ecclesiæ quæ a diabolo impugnatur et aperte et occulte, et in omnibus his ostendit Joannes eam superare per quod maxime armat fideles ne deficiant in aliqua tribulatione. De pugna ergo Ecclesiæ pendet cognitio ex tertia visione, quæ est de injuncto officio prædicandi. Apertum est templum Dei, id est, datus est Spiritus sanctus, per quem mysteria Ecclesiæ, quæ per secundum tabernaculum figurabantur, revelata sunt fidelibus. Arca.··Christus est arca in quo omnes thesauri sapientiæ absconditi, qui complevit Vetus Testamentum et instituit Novum. Et grando magna.··Id est quibusdam visa est prædicatio intolerabilis.'

REV 12:1 Multiple spaces in '12.1··Et signum.··Et ex his vidi istud procedere, scilicet fidei gratiam, id est quiddam magnum significantem. Hic facit mentionem de revelatione mysteriorum quæ fuerunt in secunda visione, et de injuncto officio prædicationis, quod habuimus in tertia, ut istam quartam quæ de pugna Ecclesiæ et diaboli est, ex his duabus, id est secunda et tertia, ostendat pendere. Luna sub pedibus.··Licet mundanis sustentetur Ecclesia, ea tamen non affectat. Et in capite ejus corona,··etc. Id est duodecim apostoli, quibus mundus credidit, vel in quibus mundum vicit Ecclesia.'

REV 12:2 Multiple spaces in '12.2··Cruciatur ut pariat.··Prædicando, adversa patitur. Vel cruciatur a seipsa, id est carnem suam macerat, ut prædicatio sit idonea.'

REV 12:3 Multiple spaces in '12.3··Draco magnus.··Non de magno effectu, sed de potentia et superbia draconis loquitur. Et cornua decem,··etc. Id est regna et divitias quibus principes decalogum legis impugnant.'

REV 12:4 Multiple spaces in '12.4··Et cauda.··Id est deceptiones, quibus celant vitia, ut cauda celantur turpia. Stellarum.··Id est illorum qui illuminant Ecclesiam doctrina, non vita. Stetit ante mulierem.··Quæ patiebatur dolorem, per quod credebat cito cessuram. Per passionem credebat diabolus Ecclesiam subjugatam. Devoraret.··Paratus erat draco ad devorandum; sed non potuit, quia natus est qui prohibuit.'

REV 12:5 Multiple spaces in '12.5··Et peperit.··Carnali generatione, Christus de Abraham et David præcessit; vel peperit Ecclesia filium, id est fidem Christi in cordibus auditorum.'

REV 12:6 Multiple spaces in '12.6··Diebus mille.··Id est toto tempore quo subsistit Ecclesia prædicatione Christi tribus annis et dimidio facta.'

REV 12:7 Multiple spaces in '12.7··Michæl et angeli ejus præliabantur.··Ecclesiam sustentantes orando, auxilium ferendo.'

REV 12:8 Multiple spaces in '12.8··Non valuerunt.··Removere auxilia angelorum, quia non poterunt Ecclesiam ducere in peccatum.'

REV 12:10 Multiple spaces in '12.10··Et audivi vocem.··Cum ostendisset diabolum in hoc certamine occulto ab Ecclesia victum auxilio filii et angelorum, subjungit exsultationes angelorum ipsorum, vel sanctarum animarum de victoria fratrum, ut laborent vincere qui de victoria sua angelos vel sanctas animas audiunt exsultare. Accusabat illos.··Officium diaboli est accusare, id est per peccatum accusabiles reddere. Die ac nocte.··In prosperis delectando, in adversis contristando.'

REV 12:12 Multiple spaces in '12.12··Descendit diabolus.··De cœlo: vel de minoribus sanctis, in quibus jam non habet locum tentatio. Sciens quod modicum tempus habet.··Quia videt multos sibi subtrahi, et in locum suum substitui. Et postquam vidit.··Cum vidit diabolus se per occultam fraudem non posse proficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare. Et datæ sunt mulieri,··etc. Quæ etiam contra apertam tribulationem habet auxilium ab eodem filio a quo habebat contra occultam impugnationem.'

REV 12:14 Multiple spaces in '12.14··Aquilæ.··Illi dicuntur aquilæ, qui per conversationem vitæ cœlum petunt, et ideo in Deo fixum habent intuitum. Per tempus, et tempora,··etc. Si accipitur illius Ecclesiæ status quæ erit tempore Antichristi, dicetur aliter per tempus et tempora et dimidium,··etc., pro prædicatione Heliæ et Enoch; si generalis Ecclesiæ tempus accipitur, dicitur per tempus, et tempora, et dimidium,··etc., aliter pro prædicatione Christi facta tribus annis et dimidio, quia Christi prædicatione pascitur Ecclesia quotidie.'

REV 12:16 Multiple spaces in '12.16··Et adjuvit terra mulierem.··Id est Christus Ecclesiæ suæ dedit vires patiendi. Et aperuit,··id est præparavit, et idoneam se fecit, ut reciperet quidquid sibi inferrent, ad similitudinem os aperientis. Hoc Christus in passione sua fecit, in quo suis exemplum patiendi se proposuit. Absorbuit,··id est, omnes pœnas in se destruxit, factus immortalis et impassibilis, quod idem facit in suis.'

REV 12:17 Multiple spaces in '12.17··Iratus est draco in mulierem.··Quia licet non possit eam devincere, non tamen desistit invidere, et locum invadendi quærere.'

REV 12:18 Multiple spaces in '12.18··Et stetit.··Non tamen omnes illos vicit minores, sed tantum super arenam, id est, in fructuosos moram fecit, in quibus apparent signa vestigii.'

REV 13:1 Multiple spaces in '13.1··Et vidi,··etc. Bestia hæc spiritualiter est Antichristus, vel generaliter tota collectio malorum. Capita septem et cornua decem.··Ad hoc ut bene posset istos vincere, talem familiam sibi instituit. Nomina blasphemiæ.··Variis hæresibus erat bestia plena, vel variis simulationibus occultans vitia.'

REV 13:3 Multiple spaces in '13.3··Quasi occisum.··Simulabit se Antichristus mortuum, et per triduum latens post apparebit, dicens se suscitatum. Et plaga mortis ejus curata est.··Arte magica ascendet in æra, ferentibus eum dæmonibus, et sic curabitur plaga mortis ejus,··quia prius mortuus credebatur, post vivens reputabitur.'

REV 13:6 Multiple spaces in '13.6··Et aperuit os suum.··In tantam fiduciam prorupit, ut quod occulte ante, jam tunc publice audeat blasphemare. Et tabernaculum.··Id est omnem institutionem ejus, per quam laudabilis apparet.'

REV 13:8 Multiple spaces in '13.8··Occisus est ab origine mundi,··in suis, ut in Abel. Vel quia ante omnia dispositum est, quod in fine temporum occideretur. Vel occisus est in agno mystice quem Abel obtulit, vel in ipso Abel a fratre occiso præfiguratus est.'

REV 13:10 Multiple spaces in '13.10··Qui in captivitatem.··Qui captivat homines nunc a fide, tandem a salute, scilicet Antichristus, vel ipse diabolus. Qui in gladio occiderit.··Antichristus et sui occident gladio materiali et persuasionis, et peribunt gladio æterni judicii. Hic est,··etc. Id est, patientiam et fidem sancti tenebunt, quia, illo destructo, sciunt se remunerandos. Respiciendo pœnam malorum et remunerationem bonorum, patientes fiunt et fidem tenent.'

REV 13:11 Multiple spaces in '13.11··Et vidi.··Descripta tribulatione quæ erit per Antichristum, et suos participes, subjungit aliam quæ fiet per suos apostolos quos ipse per totum mundum sparget. Cornua.··Quia simulabunt se habere innocentiam, et puram vitam, et veram doctrinam, et miracula, quæ Christus habuit et suis dedit; vel, duo Testamenta sibi usurpabunt. Et loquebatur sicut draco.··Id est pseudoapostoli ita loquentur, sicut diabolus in Antichristo erat locutus.'

REV 13:12 Multiple spaces in '13.12··Et potestatem,··etc. Quia in omnibus caput suum sibi præponebant Antichristum. Terram.··Id est terrenos, et in amore terræ perseverantes; vel: terram secundum corpus, habitantes in ea secundum animam. Adorare.··Quia et hi, simulata resurrectione, prædicationis suæ faciunt tundamentum, sicut et apostoli Christi fecerunt.'

REV 13:13 Multiple spaces in '13.13··Ignem,··id est malignum spiritum super suos faciet descendere, ut loquantur variis linguis. Ut apostolis datus est Spiritus sanctus in specie ignis, et sic illi dabunt spiritum malignum in specie ignis. In conspectu.··Ut omnes videre possint cum apostoli Spiritum sanctum in conclavi acceperint.'

REV 13:15 Multiple spaces in '13.15··Ut loquatur imago.··Hic magica arte faciet statuam loqui et futura prædicere.'

REV 13:16 Multiple spaces in '13.16··Habere characterem,··etc. In manu et in fronte ponent signa, ut omnes confiteantur suum esse Deum verbo et opere.'

REV 13:17 Multiple spaces in '13.17··Numerum.··Id est qui exspectant ab eo remunerationem eo minorem, vel mediocrem, vel maximam.'

REV 13:18 Multiple spaces in '13.18··Qui habet.··Cum liber præsens Græce sit editus, secundum Græcos numerus est quærendus apud quos omnes litteræ numerum significant. Nomen ejus Antemos quod ei competit, qui Christo contrarius dicitur: A,··unum; N,··quinquaginta; T,··CCCC; E,··quinque; M,··quadraginta; O,··septuaginta; S,··CC. Vel Arnoyme,··id est nego, qui Christum negat Deum, in quo idem numerus: A,··unum; R,··CC; N,··quinquaginta; O,··LXX; Y,··CCCC; M,··XL; E,··quinque. Vel Teian,··id est sol gigas, quod vero Christo, usurpative convenit Antichristo: T,··CCC; E,··quinque; I,··X; iterum T,··CCC; A, unum; N, L.··Vel Latinis litteris: Diclux,··quia ipse se lucem esse dicet: D,··quingenti; I,··unum; C,··centum; L,··quinquaginta; V,··quinque; X,··decem; et sic eadem summa. Sex primus perfectus numerus est, et significat illos minus perfectos qui conjugati sunt, et pro modo suo decem præcepta servant. Sexaginta significat mediocriter perfectos, qui, dimissis legalibus conjugiis in castitate permanent, et iterum decem præcepta pro modo suo complent. Centum significat perfectissimos qui mentis et corporis integritatem non violant et decem præcepta perfectissime servant. Hi reddunt fructum, alii tricesimum, alii sexagesimum, alii centecimum.··Et discipuli Antichristi tunc dicent neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerint aliquem de fructibus illis.'

REV 14:1 Multiple spaces in '14.1··Et vidi: et ecce Agnus stabat.··Ostensa gravissima persecutione, quam patietur Ecclesia ab Antichristo et ejus apostolis, nunc ostendit qualem habeat adjutorem, et qualem ipse habeat familiam, ut magis electos afflictos consoletur. Centum quadraginta,··etc. Id est in virginitate perfectissimos, in fide trinitatis ex quatuor mundi partibus collectos.'

REV 14:2 Multiple spaces in '14.2··Tonitrui.··Quia terret eos qui ad consortium suum venire suffugiunt. Citharædorum.··Quia ipsi ad hoc se instituerunt, ut extenderent sua corda devota super lignum crucis. Citharizantium.··Quod ex officio habebant, opere implebant.'

REV 14:3 Multiple spaces in '14.3··Et cantabant.··Id est de integritate animæ et corporis exsultabunt: quod gaudium nunquam eis veterascet, sed semper est eis ut novum.'

REV 14:4 Multiple spaces in '14.4··Hi sunt qui cum mulieribus non sunt.··Id est quos ad hoc ut essent virgines sanguis Christi elevavit. Ex hominibus primitiæ,··etc. Ut ex grege optimus equus, vel ex fructibus primitiæ.'

REV 14:6 Multiple spaces in '14.6··Et vidi.··Descripta impugnatione facta per duas bestias, suppositoque auxilio Agni et dignitate familiæ ejus ostensa, subjungitur admonitio, ut ad hanc familiam accedant, et comminatio, ut ab alia declinent. Alterum angelum.··Id est prædicatores qui sunt alteri a Christo, id est vicem ejus exsequentes. Per medium cœli.··Per catholicam Ecclesiam, quam verbis et exemplis secum trahunt. Evangelium æternum.··Id est prædicationem æternam promittentem, et sui observatores ad æternitatem ducentem.'

REV 14:7 Multiple spaces in '14.7··Timete Dominum,··etc. Bene operando, et bene de eo annuntiando, ut per vos gloriosus appareat. Quia venit.··Quasi dicat: Non deficiatis, quia non longo tempore patiemini.'

REV 14:8 Multiple spaces in '14.8··Et alius angelus secutus est eum.··Hoc dicit, quia prædicatores sibi invicem succedunt. Cecidit.··Bis positum vocabulum cecidit,··infinitatem significat, in quo omnimoda destructio intelligitur. Vino iræ fornicationis.··Id est vitiis, et præcipue idololatria, quæ est dulcis potus peccantibus, quibus ipsi alios inquinant, et, ne recto tramite gradiantur, inebriant; unde debetur eis ira Dei. Purum vinum bibitur, dum flagellat Deus hic ad emendationem: turbidum, dum infertur æterna damnatio.'

REV 14:9 Multiple spaces in '14.9··Et angelus tertius.··Tres ponit pro fide Trinitatis, cum tria hæc in eadem persona possint considerari.'

REV 14:10 Multiple spaces in '14.10··Quod mistum.··Quasi dicat: Qui non corrrigitur vindicta ejus ad correctionem data, punietur æterna pœna. In calice.··Calix est vindicta Dei, ubi desuper merum quod ad correctionem hic vindicat, subtus est fæx, id est damnatio in ultimis. Bibent impii de vino, id est de fæce: quod vinum quia vult ad comparationem meri ostendere turbidum, addit quod mistum est.'

REV 14:11 Multiple spaces in '14.11··Et fumus tormentorum.··Quod quædam de damnatione malorum numerat, non dicit pro damnatione describenda: sed tantum pro terrore inferendo illis quos deterret ab eorum consortio. Ascendet in sæcula.··Cum dicit: ascendet in sæcula,··notat æternam pœnam continuari. Nec habent requiem.··Quasi: Non mirum si illi qui Antichristum adoraverunt tempore ipsius punientur, quia sui etiam præcedentes ministri eamdem pœnam habebunt.'

REV 14:12 Multiple spaces in '14.12··Hic patientia,··etc. Id est hic debent patienter pati sancti, ne veniant ad æternam pœnam.'

REV 14:13 Multiple spaces in '14.13··Opera.··Id est mercedes operum quæ sequuntur. Quasi: Dum in mundo erant, majores tribulationes ad majorem coronam ingruebant: unde adeo abjecti reputabantur, sed jam nihil patientur.'

REV 14:14 Multiple spaces in '14.14··Et vidi.··Ostensa remuneratione bonorum, per quod invitabat ad consortium eorum, supponit damnationem impiorum, ut per terrorem ducat ad idem propositum. Similem Filio hominis.··Quia non jam vere erat Filius hominis, qui immortalis.'

REV 14:15 Multiple spaces in '14.15··Angelus.··Id est sancti, qui usque huc fuerant in fidelibus occulti, in claritate apparebunt judicaturi, orantes cum desiderio, ut Deus separationem faciat bonorum et malorum. Exivit de templo.··Exire dicuntur sancti de templo, cum jam apparent non quales olim fuerant, sed quales in æternum mansuri. Quia venit hora,··etc. Quia jam est opportunum, cum completus sit numerus tuorum.'

REV 14:18 Multiple spaces in '14.18··Et alius angelus,··etc. Cum sanctus Joannes ostendisset Deum potestatem judicandi habentem a sanctis implorari, et sic judicium fieri, ostendit eamdem potestatem sanctos habere, et Christum ut judicent imperare, et illos imperio obedire. Alius angelus,··id est Christus, qui occultus et vilis fuerat, in fidelibus clarus apparuit, et veniens de altari, id est de loco secretiori, quod nunquam alii sancti, solus enim Christus est cognitus ab omnibus Deo consubstantialis. Mitte falcem.··Per messem terræ et uvas vineæ, eorumdem malorum damnatio intelligitur; sed tamen per vineam illos determinatius habemus qui majori studio mala operabantur, sicut vineæ, ut fructificet major cura quam terræ adhibetur.'

REV 14:19 Multiple spaces in '14.19··Et misit in lacum,··etc. Unde Propheta: Lacus ubi non erat aqua, id est refrigerium.'

REV 14:20 Multiple spaces in '14.20··Et exivit sanguis.··Æterna pœna pro peccato sanguinis, non autem vinum quod est in cellario Dei ponitur. Usque ad frenos equorum,··id est usque ad ipsos rectores iniquorum puniendos, scilicet diabolos. Per stadia.··Omnes intellige ludis mundi, id est vitiis detentos, qui vel simpliciter in hoc sunt perfecti, quod per sex habemus; vel perfectiores, quod per centum; vel perfectissimi, quod per mille.'

REV 15:1 Multiple spaces in '15.1··Et vidi,··etc. In his tribus visionibus supradictis, id est revelatione mysteriorum, datione tubarum, et in pugna mulieris contra diabolum, a principio redemptionis prosecutus est ordinem usque ad diem judicii: in his vero tribus sequentibus, circa ultima tempora immoratur, quia de his præcedentibus in aliis divinis Scripturis dictum enucleatius, de illis vero parum et occultius. In hac ergo quinta visione, materia sunt septem angeli tenentes phialas, in quibus continentur plagæ, id est destructiones iniquorum qui tempore Antichristi erunt, quæ destructio maxime hortatur præsentes ad patiendum. In sequentibus ponit visiones tres, cum quatuor sint supradictæ. Sed omissa prima, quæ fuit de correctione ecclesiarum, de aliis tribus dicit, consideratione tamen. Et mirabile.··Mirum est hominem habere tantam potestatem, ut alios possit damnare. Plagas septem,··id est omnes, excæcationem et destructionem illorum qui tempore Antichristi erunt. Quoniam in illis.··Vere plagas habebunt, quia iram Dei super iniquos exercebunt, et vere novissimas,··quia in mundo post eas non inferet Deus alias.'

REV 15:2 Multiple spaces in '15.2··Tanquam mare vitreum mistum igne.··Id est baptismum, ubi fidei puritas exigitur, et homines a vitiis mundantur. Habentes citharas,··id est mortificantes carnem, quod Deus eis injunxit, vel quod prior ipse fecit.'

REV 15:3 Multiple spaces in '15.3··Canticum Moysi.··Id est veterem legem, et est exsultatio bene intelligentibus, id est spiritualiter. Viæ,··id est institutiones Dei, per quas nos ad Deum, vel ipse ad nos venit, sunt justæ,··quia unicuique pro merito reddunt; et veræ,··quia perducunt quo promittunt.'

REV 15:4 Multiple spaces in '15.4··Judicia tua,··etc. Quod quosdam eligis, quosdam reprobas, ut cognoscant fideles esse ex justitia.'

REV 15:5 Multiple spaces in '15.5··Et post hæc.··Cum ostendissent illos angelos habere potestatem plagandi, dicturus quas plagas illi sunt illaturi, prius proponit causam qua ostendit illos dignos esse qui plagas sunt passuri, scilicet quia omnia mysteria Ecclesiæ sunt revelata omnibus volentibus intrare, quæ isti malo merito suo non possunt intelligere. Apertum est templum,··id est revelata sunt mysteria Ecclesiæ, in qua Deus habitat, et ad honorem Dei militant.'

REV 15:6 Multiple spaces in '15.6··Et exierunt.··Et quia ita aperta erant, exibunt prædicatores et reprehendent male operantes.'

REV 15:7 Multiple spaces in '15.7··Et unum.··Quia quod illi prædicabunt ex institutione priorum patrum habebunt, qui omnes unus dicuntur, quia unum docent. Iracundiæ,··id est iræ: quia corrigunt, corripiunt, iram Dei peccantibus minantur, aliquando etiam excommunicant.'

REV 15:8 Multiple spaces in '15.8··Fumo a majestate,··etc. Quamvis tunc omnia erunt ita aperta fidelibus, tamen ipsa erunt clausa obscura infidelibus. Introire,··id est intelligere illud occultum Dei judicium, quare alios elegit, alios reprobat, donec in fine mundi aperte cognoscent sancti. Vel, introire interim in Ecclesiam, donec completa sit omnimoda damnatio malorum in judicio, quia postea constat non intraturos.'

REV 16:2 Multiple spaces in '16.2··Vulnus.··Inobedientia est causa quare vulnus illud fiat.'

REV 16:3 Multiple spaces in '16.3··Et factus est sanguis.··Id est damnatio ejus illata est pro sanguine quem effuderunt. Sanguis,··id est, damnatio illa erit tanquam mortui,··id est irrevocabilis; sicut enim mortuus non redit ad vitam, sic illa sententia damnationis non revocabitur. Omnis anima vivens.··Omnes consentientes, qui vivere videntur, non quia aperte persequuntur, sed propter consensum damnabuntur.'

REV 16:4 Multiple spaces in '16.4··Super flumina,··etc. Quia similiter isti damnabuntur pro sanguine quem fuderunt, vel corporaliter, vel spiritualiter.'

REV 16:5 Multiple spaces in '16.5··Audivi.··Id est intellexi ipsos prædicatores qui hanc vindictam facient, non sibi sed Domino attribuentes et juste fieri confirmantes. Qui es et qui eras.··Venturum non ponit, quia in proximo venturum intellexit.'

REV 16:6 Multiple spaces in '16.6··Et sanguinem eis dedisti bibere.··Id est, æternam pœnam pro effusione sanguinis, in qua promerenda sunt delectati.'

REV 16:7 Multiple spaces in '16.7··Et audivi.··Quod magistri dicunt, discipuli confirmant. Etiam, Domine Deus omnipotens,··etc. Ex magna affectione convertunt sermonem ad Deum. Justa.··Justum enim est ut qui sanguinem fudit bibat vindictam sanguinis.'

REV 16:9 Multiple spaces in '16.9··Et æstuaverunt.··Vel afflicti afficient tortores æstu iracundiæ, dum invenientur inseparabiles, et sic æstuaverunt invidia et ira. Neque egerunt.··Interius pœnitentes dolebant, extra confiteri non audebant.'

REV 16:10 Multiple spaces in '16.10··Super sedem bestiæ.··Hoc dicit, quia ii sunt tantum corpora, et non spiritus: super quos sedebit, quia corporalia et non spiritualia dabit, Commanducaverunt,··etc. Mutua detractione se omnes reficientes.'

REV 16:12 Multiple spaces in '16.12··Præpararetur via.··Quia, finito mundo, erit resurrectio fidelium, qui venient ab ortu solis, id est a Christo, quando incœperit lucere, id est se manifestare.'

REV 16:13 Multiple spaces in '16.13··Vidi.··Effusionem phialæ super istos, et ipsos non corrigi, sed in majorem excæcationem præcipitari. Exire spiritus.··Id est omnes impios qui pro nimia malitia dicendi sunt spiritus immundi; vel, ipsos dæmones, quos in cordibus aliorum generant. Sicut enim fideles sua doctrina generant fidem Christi in cordibus aliorum, sic isti malitia diabolum. Ranarum.··Ranæ in luto morantur, et garrulæ sunt, et aliis quietem auferunt: sic et isti.'

REV 16:14 Multiple spaces in '16.14··Procedunt,··etc. Procedunt dæmones, et congregabit diabolus, quia omnes unus.'

REV 16:16 Multiple spaces in '16.16··Et congregabit.··Id est, facient illos habere fiduciam in Antichristo, qui est refugium omnibus volentibus furari sanctis fidem suam; vel ad quem gloriabuntur omnes mali diversarum sectarum.'

REV 16:17 Multiple spaces in '16.17··Et septimus angelus.··Ostenso super quos angeli phialas suas effundant, supponit quid contingit ipsis malis per effusionem istam, scilicet quia hic quantum poterunt, repugnabunt, quasi ab ipsa infusione acceperint incrementum, sed tandem detrudentur in infernum.'

REV 16:18 Multiple spaces in '16.18··Et facta est civitas.··Propter istam damnationem et propter peccata quæ ipsi addunt, damnata est ipsa civitas, et divisa est pœna unicuique pro merito, Judæis scilicet et gentibus, et falsis Christianis. Civitates gentium ceciderunt,··id est, omnes collectiones malorum in generatione prima manentium damnabuntur: carnali, non in secunda regeneratione spirituali.'

REV 16:19 Multiple spaces in '16.19··Venit in memoriam.··Id est, recordatus est Deus singula peccata eorum quorum prius videbatur oblitus. Dare ei calicem.··Ad hoc ut ipse Deus daret illis pœnam mensuratam pro delectationibus quas habuerunt. Retribuit Deus malis pro meritis, id est quod meruerunt, sed non quantum meruerunt, ut in ipsa retributione ubi patet justitia, sit etiam misericordia. Universæ enim viæ Domini misericordia et veritas.··Bonis etiam dat pro meritis et plus quam meruerunt, ut misericordia ibi justitiæ prævaleat.'

REV 16:20 Multiple spaces in '16.20··Et omnis insula fugit.··Et vidit quod omnes qui pro Deo afflicti in mundo et virtutibus eminentes respectu harum pœnarum, in vita sua vitaverunt consortia impiorum, et ideo non sunt inventi in pœnis eorum.'

REV 16:21 Multiple spaces in '16.21··Talentum.··Talenti genera sunt tria: magnum, centum et viginti librarum; medium, septuaginta duarum, minus quinquaginta. De medio hic dicit, quia peccatores in septuaginta duabus linguis non effugient hanc vindictam. Et blasphemaverunt.··Id est, in inferno positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habet quod plagas eis inferat, et est blasphemia.'

REV 17:1 Multiple spaces in '17.1··Et venit unus,··etc. Cum descripsisset plagas quas inferent prædicatores tempore Antichristi, et damnationem æternam quam iidem patientur impii, monet attendere causas ipsius damnationis. Quasi: Ostendi vobis quid in illo futuro fiet, modo cavete vobis vos potentes, quia idem diabolus, qui tunc ita aperte decipiet, occulte decipit quotidie, et ad eumdem interitum vos ducet, quo et illos. Angelis.··Angelus hic habet personam docentis, Joannes discentis personam tenet. Ostendam tibi damnationem,··id est causam damnationis malorum, qui, relicto Creatore, fornicantur cum dæmone, idola colendo, terrena amando, immunditiæ serviendo. Meretricis.··Meretrix ista magna est Antichristus, et mali qui tempore ejus erunt; quæ jam sedet super aquas, id est jam regnat super malos potentes, quorum omnium ipse est caput. Quæ sedet super aquas multas,··id est, quæ regnat super multos populos quos attrahit ad se luxuria. Unde Dominus ad Job: Virtus ejus Job. 40., scilicet diaboli, in lumbis,··quando viros (quorum seminarium in lumbis est) decipit: in umbilico,··cum mulieres (quarum semen est umbilico) decipit. Unde Propheta Ezech. 16., ad Jerusalem quasi ad meretricem: In die ortus sui,··id est hoc tempore sæculi, non est præcisus umbilicus tuus,··id est, non refrenasti luxuriam.'

REV 17:2 Multiple spaces in '17.2··Inebriati sunt,··etc. Sicut ebrius nihil timet, sic terrenis inhærentes intantum excæcabuntur amore terræ, ut nec Deum diligant, nec pœnas timeant.'

REV 17:3 Multiple spaces in '17.3··Mulierem sedentem.··Id est, illos molles qui Evæ (a qua peccatum incœpit) conformantur; qui habent diabolum fundamentum, qui est sanguineus et in se et in suis; vel quia sanguinem sanctorum fundunt, eloquia Dei male intelligunt. Capita septem.··Quinque sensus corporis, et postea errorem, et tandem Antichristum, per quæ septem diabolus ducit homines ad peccatum. Cornua decem.··Id est decem regna quæ erunt tempore Antichristi, per quæ alia intelliguntur.'

REV 17:4 Multiple spaces in '17.4··Circumdata purpura.··Id est regali veste: dicent se reges ut decipiant. Auro.··Quia videbuntur divina sapientia illuminati. Poculum aureum,··id est divinam Scripturam, qua potantur fideles ad salutem. Abominatione.··Id est quæ, secundum illas expositiones, debent abjici ab hominibus, quia immunditiam carnis docent et fornicari a Deo.'

REV 17:5 Multiple spaces in '17.5··Et in fronte.··Quamvis sit ita habilis ad decipiendum, tamen, o fideles, ne desperetis, quia habet in fronte,··id est in manifesto, signum quod rudibus est mysterium istud quo dat exemplum faciendi peccata, pro quibus terreni a salute fidelium repellentur.'

REV 17:6 Multiple spaces in '17.6··Ebriam.··Id est depressam vindicta pro effusione sanguinis: ut præ doloribus nimiis nesciat ubi sit. Et miratus sum.··Hic habet Joannes personam illorum qui, cum vident malos in mundo exaltatos, mirantur cum audiunt pœnas quæ ipsis malis promittuntur, et cum ita sint puniendi, quare Deus permittit illos exaltari. Sed docentur intelligere illam exaltationem datam ad majorem excæcationem, et tandem juste inferri æternam damnationem.'

REV 17:7 Multiple spaces in '17.7··Ego tibi dicam.··Id est quare puniantur isti mali, id est diabolus qui eos peccare fecit: quod est incognitum, nisi doctis.'

REV 17:8 Multiple spaces in '17.8··Bestiæ quæ portat eam.··Bestia, id est diabolus, portat, id est regit, mulierem, id est omnes malos effeminatos. Qui enim alios regit, quasi onus regiminis portare dicitur. Fuit.··Ante adventum Christi, habuit diabolus maximam potestatem, sed post licet non penitus amisit, tamen non modice debilitatam habet. Ascensura est.··Quia tempore Antichristi potestatem recipiet, per illos enim qui in peccati profundis sunt ascendet in elationem. Et in interitum ibit.··Quia, mortuo Antichristo, amplius non habebit tentandi locum. Mirabuntur.··Cum viderint mali potestatem suam ita annihilatam, dolebunt: non quasi pœnitentes, sed tantum admirantes. Septem capita.··Per hæc septem, erigit diabolus homines in superbiam, et in iis innituntur infideles.'

REV 17:10 Multiple spaces in '17.10··Quinque ceciderunt.··Adam, si in obedientia perseverasset, sensus corporis ad nullam voluptatem verterentur, malam scilicet; sed per peccatum ita corrupti sunt, ut jam naturale sit lenia tactu, sapida gustu, nare odorifera, visu pulchra quærere. Hi sunt quinque reges per quos diabolus in pueritia regit, quia ipse fuit causa quare corrumperentur. Hi sunt quinque viri Samaritanæ. In juventa succedit error, nam postquam discretionem habet, et si peccat, jam non sensibus, sed errori imputatur: de quo Dominus: Quem nunc habes non est tuus vir Joan. 4..'

REV 17:11 Multiple spaces in '17.11··De septem est.··Quia similiter peccat, et similiter punietur: et ipsa octava,··quia omnes transcendit, et in nequitia et in pœna.'

REV 17:15 Multiple spaces in '17.15··Populi sunt,··etc., id est præsentes mali, ex omni diversitate hominum collecti.'

REV 17:16 Multiple spaces in '17.16··Desolatam facient.··Solatium diaboli est perditio malorum, quos perdet completo numero impiorum. Et nudam.··Diabolus habet potestatem faciendi signa ad decipiendum, hanc perdet completo numero bonorum, quia postea tentatio non habebit locum. Carnes.··Carnes fornicariæ manducare dicuntur, quia inferendis pœnis delectabuntur. Igne concremabunt.··Id est, tormentabuntur pro delectationibus ejus quas secuti sunt.'

REV 17:17 Multiple spaces in '17.17··Donec consummentur verba.··De promissione præmiorum vel pœnarum.'

REV 18:1 Multiple spaces in '18.1··Et post hæc vidi.··In hac sexta visione, agit de ultimis pœnis quas patientur impii in inferno pro singulis peccatis; et primum de Babylone ostendit; postea de bestia et pseudoprophetis; tandem de ipso diabolo in quo finis patet, in quo damnato erit finis. Istam damnationem prosecuturus est, et a Christo prædicatam esse dicit, ut major ei fides habeatur.'

REV 18:2 Multiple spaces in '18.2··Cecidit, cecidit.··Bis pro duplici damnatione animæ et corporis, vel quia æternaliter punietur. Custodia omnis spiritus immundi.··Dæmones in pravis cordibus pro carnis illecebris sunt immundi, per mentis elationem volucres, vel quia per hunc ærem discurrunt.'

REV 18:3 Multiple spaces in '18.3··De virtute.··Id est de peccatis per quæ acquiruntur divitiæ, quia omnis dives, vel iniquus, vel hæres iniqui.'

REV 18:4 Multiple spaces in '18.4··Et audivi.··Dicens futuram illam damnationem ad præsentes, supponit admonitionem. Exite,··quia modicum tempus superest, quo pro merito accipient mercedem.'

REV 18:5 Multiple spaces in '18.5··Quoniam pervenerunt peccata,··etc. Peccata perveniunt usque ad contemptum Dei per impœnitentiam.'

REV 18:6 Multiple spaces in '18.6··Reddite illi.··Sicut vindictam meam de vobis, qui purgamini, exercuit, sic vos injuriam meam vindicate in illis. Duplicate duplicia,··id est animæ et corpori majores pœnas inferte quam ipsi vobis.'

REV 18:7 Multiple spaces in '18.7··Quantum glorificavit se,··etc. Hoc recte dicitur, quia recipiunt alii plus, alii minus. Causa discretionis hujus repetit quod dixerat superius. Et vidua non sum.··Quia habeo consolationem in temporalibus.'

REV 18:8 Multiple spaces in '18.8··Mors.··Absentia vitæ, id est Dei, quia præsentia ejus vita est.'

REV 18:9 Multiple spaces in '18.9··Et flebunt.··Alii autem gaudium perpetuum habebunt. Reges terræ.··Etiam illi qui bene rexerunt terrenitatem suam; sed aliquando fornicati sunt cum ista, dolebunt, quod nunquam similes illis fuerint. Cum viderint fumum incendii ejus,··id est, cum defecerint divitiæ, quod est signum æterni incendii judicii; vel cum viderint pœnam exaltatam ultra modum.'

REV 18:11 Multiple spaces in '18.11··Et negotiatores terræ flebunt.··Quia illa perire dolebunt, in quibus suam deputabant prosperitatem.'

REV 18:12 Multiple spaces in '18.12··Auri et argenti,··etc. Per aurum sapientia, argentum divina eloquia. Christus in lapide pretioso significatur; apostoli in margaritis: in bysso candido sanctorum justificationes; in purpura martyrium; in serico virginitas; in cocco rubeo charitas; in ligno thyino imputribili constantia indeficiens; in ebore virtutum pulchritudo; in ære fortitudo et longanimitas; in ferro sublimitatis acumen; in marmore invicta humilitas.'

REV 18:13 Multiple spaces in '18.13··Cinnamomum.··In cinnamomo, odor virtutum quas simulant intelligi debet. Similæ et tritici,··id est carne Christi, qua fideles vere satiantur, reprobi irritantur. Mancipiorum et animarum.··Distinguit: quia quidam fiunt servi tantum corpore, ut Joseph; quidam etiam animo, ut si Ægyptius venditus Judæo, ritu eorum circumcidatur, vel paganorum idola colat.'

REV 18:20 Multiple spaces in '18.20··Exsultate super eam.··Postquam prædixit hanc damnationem futuram impiis, monet bonos exsultare, ut concordent divino judicio; vel quia, his damnatis, sequitur eorum remuneratio.'

REV 18:21 Multiple spaces in '18.21··Et sustulit.··Elevat Deus malos, ut gravius puniat vel corruant. Lapidem quasi molarem.··Ad litteram etiam omnia ista visa sunt. Hoc impetu.··Postquam descriptæ sunt singulæ pœnæ, ostenditur sibi modus damnationis, quasi diceret: Quod vidi prædictum, vidi etiam jam impletum, sicut vides in hac figura; vel: quanto plus exaltati sunt, tanto gravius cadent.'

REV 19:1 Multiple spaces in '19.1··Post hæc audivi.··Id est, damnationem malorum vidi completam, sicut a Christo audieram complendam. Modo subjungit quod de ista damnatione sancti exsultant sicut moniti erant ad exsultandum in versu illo: Exsultate super eam, cœli,··per quod multo gravior intelligitur pœna malorum. Alleluia,··etc. Ideo dicimus alleluia, quia laus est Deo nostro, et quia talia nobis fecit, antonomastice eum laudare debemus.'

REV 19:4 Multiple spaces in '19.4··Et ceciderunt seniores,··etc. Non minores sancti solummodo de hac damnatione laudaverunt Deum, sed etiam illi majores qui in Ecclesia fuerunt judices et doctores aliorum. Amen.··Specialiter Deus laudandus est de hoc, quod inimicos nostros ita punit.'

REV 19:5 Multiple spaces in '19.5··Et vox,··etc. Dicta damnatione malorum et exsultatione sanctorum, supponit admonitionem ad præsentes, quasi dicat: Vidistis exsultationem, modo vos providete vobis ad vestram salutem. Pusilli.··Qui nequeunt altiora penetrare mysteria, nec Dei possunt implere consilium: Vende omnia, et sequere me,··intelliguntur nomine pusillorum.'

REV 19:6 Multiple spaces in '19.6··Et audivi quasi vocem,··etc. Ostensa lætitia quam habebant sancti de perditione malorum, supponit aliam lætitiam ipsorum quam de salvatione sua (quam dicturus est) habebunt.'

REV 19:7 Multiple spaces in '19.7··Et uxor ejus,··etc. Et conveniens est ut jungatur Ecclesia Christo, quia ipsa Ecclesia fecit se idoneam ut reciperetur.'

REV 19:10 Multiple spaces in '19.10··Et cecidi,··etc. Quia eum majorem me intellexi, et obedire paratus fui, sic et vos obedite mihi. Vide ne feceris.··In veteri lege non prohibuit se adorari; sed post ascensionem, videns super se exaltatum hominem, ab homine timuit adorari. Testimonium enim,··etc. Quidquid prophetæ dixerunt, perhibet Christo testimonium.'

REV 19:11 Multiple spaces in '19.11··Et vidi cœlum apertum.··Dicta damnatione Babylonis, et exsultatione quam inde habebunt sancti, supponit damnationem ipsius Antichristi et apostolorum ejus, quod est ibi: Et apprehensa est bestia.··Et isti, quare damnabuntur? quia pugnaverunt contra Christum quantum potuerunt, et tamen Christus bene poterit vincere, qui tantam habet potestatem secundum divinitatem et humanitatem, quod nullus possit resistere ei, et ideo debemus eum imitari. Unde et ipse admonitionem interponit: Et vidi unum angelum.··Vidi vocatos ad nuptias, vidi etiam et qui possunt venire: nam bonum adjutorem et bonos habent admonitores. Equus albus,··id est caro Christi portans Verbum Dei ad bellum contra diabolum.'

REV 19:12 Multiple spaces in '19.12··Sicut flamma lignis.··Quia comburit vitia, et accendit, et illuminat. Hæc omnia sine respectu alicujus dicta sunt, ut tantum notemus qualis sit et quanta possit.'

REV 19:13 Multiple spaces in '19.13··Verbum Dei.··Id est: Ipse dixit, et facta sunt Psal. 32.: per quem omnia Pater fecit, et per quem Pater mundo se annuntiavit.'

REV 19:14 Multiple spaces in '19.14··Vestiti byssino albo et mundo.··Id est, in corporibus mundis, qui ab illicitis refrenantur, et stimulo charitatis ad bona incitantur, id est ad justitiam.'

REV 19:15 Multiple spaces in '19.15··Gladius ex utraque parte acutus.··Id est, divina sententia, incidens pravas cogitationes mentis et illicitos motus corporis; vel Vetus et Novum Testamentum. Reget eas.··Sanctos de virtute in virtutem promovendo, malos de vitio in vitium labi sinendo.'

REV 19:16 Multiple spaces in '19.16··Et habet in vestimento.··Vel in cordibus fidelium qui sunt vestimentum Filii, scriptum est: Rex regum.'

REV 19:17 Multiple spaces in '19.17··Et vidi unum angelum.··Ostensa dignitate Christi, per quam diabolum expugnare poterit, subdit admonitionem de præsenti, quasi diceret: Ipsi tali adhærere debetis. Omnibus avibus.··Omnibus fidelibus qui agiles et leves sunt in promotione bonorum operum. Venite,··etc. Bene operando, in eadem fide, non diversas hæreses sequentes sicut mali; vel: de partibus mundi diversis ad me venite. Et congregamini.··Quasi: Multum debetis esse solliciti, ut ad hanc cœnam venire possitis, quia nisi bene pugnaveritis, diabolo succumbetis; quia multum paratus est nocere vobis, eum tamen auxilio Dei superare poteritis.'

REV 19:20 Multiple spaces in '19.20··Vivi missi sunt hi duo.··Videlicet Antichristus et sui apostoli majores pœnas patientur quam alii, ad similitudinem illius qui vivus comburitur.'

REV 19:21 Multiple spaces in '19.21··Et cæteri occisi sunt.··Id est, sequaces eorum minori pœna punientur, vel illi qui erunt cæteri, sive ad eum conversi, occisi mundo, vivent Deo. Et omnes aves,··id est omnes sancti, delectati sunt de pœna illorum, et de profectu fratrum.'

REV 20:1 Multiple spaces in '20.1··Et vidi angelum.··Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo apostolorum, supponit damnationem ipsius diaboli, et præponit causam quare et tempus quo damnabitur: et quis illum poterit vincere, scilicet ille qui in humili adventu potuit illum ligare quantum voluit, glorificatus eumdem omnino destruere poterit. Abyssi.··Abyssus tenebrosa vocantur corda impiorum; vel ipse diabolus, quos Dominus sævire permittit et refrenat quando vult.'

REV 20:2 Multiple spaces in '20.2··Apprehendit.··Id est, peccasse ostendit dum se immunem a peccato ille diabolus occidit. Ligavit eum.··Sciendum quod similiter in Abraham et aliis fidelibus diabolus fuit ligatus sicut in istis præsentibus; sed in illis ligavit spes futuri Christi, in istis ipse Christus adveniens ligavit.'

REV 20:3 Multiple spaces in '20.3··Et misit eum,··etc. Quia ejectus a fidelibus, in malis cœpit dominari atrocius: sic legitur in Evangelio, quod intravit in porcos. Signavit super illum,··etc. Id est sigillum posuit, scilicet signum crucis, quod eum sic superat, ut a fidelibus repellat. Et post hæc oportet,··etc., ut recipiat potestatem quam habuit ante adventum Christi.'

REV 20:4 Multiple spaces in '20.4··Et vide sedes.··Ligato diabolo, vidi solutos fideles, et minores prælatis suis obedire paratos, et prælatos judicare subditos. Vidi in tempore ligationis Ecclesiam ad bene operandum ita solutam, et hoc eodem tempore, illos qui pro Christo moriuntur vidi statim in gloriam intrare, nunquam ad inferos descendere, sicut Abraham et cæteri prophetæ descenderunt, quamvis justi fuerunt. Et animas decollatorum.··Et vidi similiter animas eorum qui non adoraverunt. Et vixerunt.··Et non dico vivent et regnabunt in futuro, sed etiam in hoc præsenti, scilicet ex quo interfecti sunt vixerunt et regnaverunt cum Christo.'

REV 20:5 Multiple spaces in '20.5··Cæteri vero mortuorum non vixerunt,··id est, æternas patientur pœnas, et in hoc præsenti, quia statim moriuntur. Hæc est resurrectio.··Quod diabolus ita ligatus est, et quod a peccatis resurgunt homines, et quod ipsis mortuis statim animæ fruuntur æterna requie, est prima resurrectio et potissima. Prima.··Ad differentiam illius quæ erit simul in anima et corpore, hæc dicitur prima. Qui habet partem.··Si omnes perfecti esse non possunt, nec in eadem claritate futuri sunt. Secunda mors,··id est, damnatio æterna, quæ erit in corpore et in anima reproborum, non apprehendet electos, qui in nullo unquam augentur. Sed erunt sacerdotes,··id est æternas laudes offerentes Divinitati et humanitati.'

REV 20:7 Multiple spaces in '20.7··De carcere.··Id est, de cordibus reproborum, in quibus modo ligatus est, ne pro velle sæviat. Magog.··Id est detectos, id est omnes persecutores diabolum in se tegentes, et tandem ad apertam persecutionem procedentes. Vel ad litteram has duas gentes prius seducet, et per eas ad alios procedet. Et circumierunt castra sanctorum,··id est eosdem sanctos in virtutibus munitos et unanimes in hoc bello.'

REV 20:10 Multiple spaces in '20.10··Die ac nocte.··Hoc dicit, respectu gloriæ sanctorum, quæ est dies, et pœnarum suarum, quæ est nox.'

REV 20:11 Multiple spaces in '20.11··Et vidi thronum.··Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem pœnam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Sæpe locutus de glorificatione sanctorum et de pœnis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.'

REV 20:12 Multiple spaces in '20.12··Et libri aperti sunt.··Libri, id est, divina præcepta quæ qui dimiserunt, scient se pro merito puniri; vel libri sunt conscientiæ singulorum, quæ apertæ omnibus erunt. Alius liber.··Id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit potens et suis dabit vitam. Vel, liber est præscientia Dei, quia tunc aperte scient mali se non prædestinatos ad vitam quam in mundo existentes sibi promittebant. Ex his quæ scripta erant.··Per comparationem sanctorum impii damnabuntur: legent enim ipsi impii in ipsis sanctis quæ agere noluerunt.'

REV 20:13 Multiple spaces in '20.13··Et dedit mare mortuos.··Vult aperte ostendere corpora mortuorum quantumcunque fuerint dissecta, in illo judicio vivificari, quod quidam non credunt.'

REV 20:14 Multiple spaces in '20.14··Hæc est mors secunda.··Quasi dicat: Cavete vobis a morte prima, quia ex illa prima sequitur hæc secunda.'

REV 21:1 Multiple spaces in '21.1··Et vidi.··In hac septima visione agit de innovatione elementorum, glorificatione sanctorum, describens merita per quæ sancti ita glorificati sunt. Cœlum novum et terram novam.··Immutatio æris et terræ, dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur.'

REV 21:2 Multiple spaces in '21.2··Sicut sponsam ornatam.··Sicut sponsus præmittit munera sponsæ antequam eam ducat, sic Christus Ecclesiæ fidem et virtutes et bona opera antequam eam suscipiat in gloria.'

REV 21:3 Multiple spaces in '21.3··Vocem magnam de throno.··Cum dixisset se vidisse innovationem elementorum et glorificationem sanctorum, incognitum id erat, et, ne incredibile videretur, apponit auctoritatem sanctorum Patrum, qui hoc prædixerunt. Ecce tabernaculum.··Id est in evidenti est, quod in eadem gloria erit humanitas Christi in qua militavit, et homines eum imitati et ea sunt bene usi. Et ipsi populus ejus.··Id est, in nullo offendentes, quod non esse potest dum sunt in carne mortali.'

REV 21:4 Multiple spaces in '21.4··Et mors.··Vere non erunt ibi lacrymæ, quia non erit causa lacrymarum.'

REV 21:5 Multiple spaces in '21.5··Et dixit.··Quasi dicat: Scribe quidquid ostensum est tibi de hac innovatione. Hoc pro utilitate præsentium factum est, quibus hæc scribere jussus sum. Scribe: quia hæc,··etc. Jubens scribere, et aliis nuntiare, supponit exhortationem, ut omnes ad hanc innovationem laborent pertinere.'

REV 21:6 Multiple spaces in '21.6··Et dixit mihi.··Posita auctoritate sanctorum de hac innovatione, ponit auctoritatem ipsius Dei. Factum est.··Ne quæreret aliquis: Quid post illam innovationem futurum est, dicitur sibi nihil restare faciendum. Alpha et omega.··Quasi dicat: Hanc innovationem facere potero, quia ego omnia creavi, et in me omnia consummabuntur. Sitienti.··Non dabo sitienti ad horam, sed perseveranti.'

REV 21:7 Multiple spaces in '21.7··Possidebit hæc.··Id est, meipsum, qui sum principium omnis beatitudinis.'

REV 21:8 Multiple spaces in '21.8··Timidis.··Id est: illis qui timore pœnarum fidem accipere fugiunt, vel acceptam relinquunt, erit æterna damnatio.'

REV 21:9 Multiple spaces in '21.9··Veni et ostendam.··Descripta gloria quam habituri sunt sancti, dicit quo merito, vel quo auxilio sint accepturi.'

REV 21:10 Multiple spaces in '21.10··In montem magnum.··Christus est mons,··quia munimentum suorum magnum est, quia totum mundum replet, altus,··quia insuperabilis. Ostendit mihi civitatem.··Et super illum montem ostendit Ecclesiæ fundamentum.'

REV 21:11 Multiple spaces in '21.11··Lumen.··Ipsa Jerusalem cœlestis lucens pro modo suo, est similis Christo, qui fuit in proposito firmus, et lucens in virtutibus. Jaspidis.··Durus est lapis hic, et viridis: sic Ecclesia nitet fide, et in ea firmata est.'

REV 21:12 Multiple spaces in '21.12··Murum.··Id est Christum defensorem, qui magnus in Sion, altus cum Patre. Vel intellige defensores aliorum, qui sunt magni in vincendo alios. Alii ne vincantur, id est, apostolos vel prophetas, vel angelos veritatis nuntios. Portas duodecim.··Id est, patriarchas, per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Vel portæ, apostoli, qui alios introducunt in Ecclesiam. Angeli, id est, subditi qui perfecte instructi in loco angelorum sunt substituti. Numerus portarum duodecim, quæ per quatuor mundi partes sub ternario comprehenduntur, ad mysterium pertinet duodecim apostolorum, per quos fides Trinitatis diffunditur per orbem quadripertitum. Nomina inscripta,··etc. Id est, memoria sanctorum Patrum veteris legis est in apostolis, quia quod illi prædixerunt futurum, hi docent completum. Vel omnes gentes in fide apostolorum et dilectione eorum sunt positæ. Unde: Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris II Cor. 3..'

REV 21:13 Multiple spaces in '21.13··Ab oriente portæ tres.··Oriens, Judæi: a quibus sol justitiæ ortus est, et in his portæ tres, quia in his primum fides Trinitatis, nuntiata ab apostolis et a prophetis. Aquilo, frigidæ gentes: quæ post Judæos crediderunt. Ab austro, id est a claritate fidei, quæ est ab adventu Christi. Ab occasu, id est ab ultima ætate mundi quæ per Eliam et Enoch fidem Trinitatis recipiet.'

REV 21:14 Multiple spaces in '21.14··Murus.··Id est, fides Christi qua munivit ipsam civitatem, habet duodecim patriarchas, per quos fundatur, quia illi primi hanc fidem tenuerunt, et in illis innituntur quicunque ad fidem accedunt. Et in ipsis duodecim.··Quam fidem isti tenent, illi venturam intellexerunt, et prænuntiaverunt.'

REV 21:15 Multiple spaces in '21.15··Et qui loquebatur mecum.··Vidi civitatem istam ita munitam et ornatam, et non omnes ibi vidi æquales inter se: sed unumquemque perfectum pro modo suo. Mensuram arundineam auream.··Id est, divinam Scripturam Dei sapientia compositam, quæ tangit et illustrat corda fidelium. Ut metiretur civitatem et portas ejus.··Id est, secundum mensuram daret etiam minoribus intelligentiam ipsarum Scripturarum. In quadro posita est.··Quatuor latera, fides, spes, charitas, operatio, quæ sunt æqualia, quia quantum quis credit, tantum sperat: quantum sperat, tantum diligit: quantum diligit, tantum operatur. In quadro ergo, quia robusta fide, longanimis spe, ampla charitate, efficax opere. Vel quatuor latera sunt quatuor principales virtutes, quarum una non debet aliam excedere. In homine ergo est prudentia appetendi boni et vitandi mali, quam sequitur temperantia, ut a voluptatibus homo se retrahat: post hæc est fortitudo, ut quod intelligit, operetur: dehinc justitia, ut sic suos actus temperet, ne nimis justus vel sapiens sibi videatur. Per stadia.··Stadium est locus et cursus et mensura, et octo faciunt milliare, notat autem tendentes ad bravium. Duodecim millia.··Hi perfecti sunt in fide Trinitatis ex quatuor mundi partibus.'

REV 21:17 Multiple spaces in '21.17··Mensura hominis.··Juxta litteram sanctus Joannes ostendit angelum apparuisse sibi in specie hominis, ut aperte denotet eum qui significabatur verum angelum, id est Filium Dei, et verum hominem fuisse.'

REV 21:18 Multiple spaces in '21.18··Et erat.··Dixerat in hac civitate esse muros et portas et fundamenta, et ipsos inter se, alios majores, alios minores, hic exsequitur qualis sit murus et qualis ipsa civitas et fundamenta et portæ. Structura muri ejus ex lapide jaspide.··Id est, si aliquis sit ad hoc instructus ut sit defensor aliorum, hoc habet ex fide quam firmiter tenet et prædicat, quam Jaspis viridis significat, ut sit defensor aliorum. Aurum.··Sapientiam denotat aurum; vitrum autem fidei puritatem, qua ore promittit quod corde credit.'

REV 21:19 Multiple spaces in '21.19··Jaspis.··Viridis est hic lapis, et ideo virorem fidei immarcescentem significat. Vel jaspis est sanctorum fides non marcescens, sed semper in operis virore perseverans. Sapphirus.··Similis est sereno cœlo, qui percussus radiis solis ardentem emittit fulgorem; significat autem altitudinem spei sanctorum quorum conversatio in cœlis est, qui et a vero sole innovati ardentius æterna quærunt, et alios quærere docent, dicentes: Nostra conversatio in cœlis est Phil. 3.. Chalcedoni,··BED. Colorem pallentis lucernæ hic lapis habet: fulget, etc., usque ad peccatores et fragiles ad se trahunt sibique conjungunt. Smaragdus.··ID. Quartus nimiæ viriditatis super omnes herbas et frondes, adeo ut etiam, etc., usque ad quarta dicitur fides propter quatuor Evangelia.'

REV 21:20 Multiple spaces in '21.20··Sardonyx.··ID. Quintus tricolor, niger in imo, candidus, etc., usque ad quod quinque sensibus agitur, quinta dicitur. Sardius.··Sextus sanguinei coloris unicolor, martyrii gloriam significat. Sextus quia sexta feria crucifixus est Christus. Vel Sardius rubeæ terræ habens speciem, significat sanctos qui licet cum mentis sublimes intellectu, tamen fragilitatis suæ recordantur attendentes se filios Adæ, qui rubra terra dicitur, qui sexta die factus est, unde et sardius sextus inducitur. Beryllus.··BED. Octavus est prædicantium operatio. Lucet beryllus, etc., usque ad cura terrenæ administrationis ad pallorem activæ vitæ redeuntes. Topazius.··Nonus ponitur hic lapis, quia rarior et pretiosior, et habet duos colores ex auro et ætherea claritate, maxime lucens cum splendore solis tangitur, superans omnium gemmarum claritates, in aspectum suum singulariter provocans aspicientes, quem si plus polis, obscuras: si naturæ relinquis, clarior est: et nihil est charius regibus inter divitias. Contemplativam vitam significat, quam sancti reges omnibus operum divitiis et gemmis virtutum præferunt et in eam maxime aspectus suos dirigunt, et tanto amplius, quanto frequentius divina illustrantur gratia. Ex interna charitate color aureus, ex dulcedine contemplationis æthereus, quæ ex attritu sæculi semper obscurascit, vix enim potest quis simul doloribus attingi, et tranquilla mente cœli gaudia intueri. Vel si polis, quod si dignitatibus sæculi honoras eos, et ornas, obscuras: quia contemplationi minus vacant, vel minori meritis fiunt. Et sicut in octavo est activa vita, sic in nono contemplativa quæ est angelorum, quorum sunt novem ordines. Dicunt quidam quod omnium lapidum colores habet, unde et nomen habet, quia pan, id est omne. Et invenitur in insula Ægypti, quæ dicitur Topazon, significat sanctos omnibus coloribus virtutum fulgidos. Chrysoprasus.··In India nascitur viridis aureæque misturæ. Quidam etiam purpureus cum guttis aureis, significat eos qui virorem æternæ patriæ charitate merentur, et aliam purpuream martyrii ostendunt, et quia exemplum Domini sequuntur, in India, id est, prope ortum solis sunt, et cum Christo regnare exspectant. In denario numero sunt, decalogus impletur per dilectionem, quæ non finitur. Igitur in chrysopraso opus martyrii signatur et præmium. Chryson, aurum: prasos, porrum dicitur. Hyacinthus.··Undecimus est hic lapis, cum ære mutatur in sereno perspicuus, in nubilo obscurus, significat discretissimos doctores omnibus qualitatibus, moribus, ætatibus, intellectibus se contemperantes. Amethistus.··Duodecimus lapis est purpureus, misto colore violæ et rosæ quasdam flammulas de se effundens. Purpureus color, significat cœlestis regni habitus, angelicæ societatis principatum ad quem venturi sunt sancti. Viola humilem sanctorum verecundiam cum odore bonæ operationis. Rosa pretiosam mortem martyrum, qui non modo inter se, sed etiam ad inimicos et persecutores flammas charitatis emittunt. Significat igitur amethistus cœlestis regni semper memoriam in cordibus humilium, et illam egregiam virtutem, ut etiam pro inimicis orent, et de salute eorum curent, quæ est virtus virtutum. Colorum varietas virtutum multiplicitas.'

REV 21:21 Multiple spaces in '21.21··Et duodecim portæ.··Quasi dicat: Dixi esse duodecim portas, et cum ita sint duodecim illæ portæ, id est prophetæ introducentes ad fidem Trinitatis ex quatuor mundi partibus. Per singulas,··id est, per instructionem singulorum; sunt margaritæ,··id est, imitatores eorum, qui de quacunque parte mundi ad fidem Trinitatis vocentur, sunt splendidi virtutibus. Singulæ portæ,··etc. Quasi dicat: Ad hoc ut essent portæ, oportuit esse margaritas. Plateæ civitatis aurum.··Id est sapientia, vel claritate pleni, mundi a criminali macula. Vitrum per lucidum.··Id est nullas sordes in se celantes. Vel quia possunt mali in operibus nequitiam suam, velut in speculo, cognoscere.'

REV 21:23 Multiple spaces in '21.23··Non eget sole.··Hic sancti egent ad servitium sole et luna, ibi non: Deus enim plene illuminabit eos. Vel, non eget sole, neque luna,··id est majoribus vel minoribus prædicatoribus.'

REV 21:24 Multiple spaces in '21.24··Et ambulabunt.··Tanta erit lux in futuro, quod usque ad finem mundi, ambulabunt gentes,··id est promovebuntur de bono in melius. In lumine.··In spe hujus luminis, vel per lumen, vel per lucem, vel per radios cognitionis ejus. Reges terræ.··Id est illi majores qui regunt terrenitatem suam et aliorum.'

REV 21:25 Multiple spaces in '21.25··Et portæ.··In præsenti aliquando subtrahitur prædicatio, ne fures intrent et conculcent dum nox est, id est locus insidiarum: sed quia ibi dies perpetua, omnis timor auferetur.'

REV 21:26 Multiple spaces in '21.26··Afferent.··Ad similitudinem victorum qui spolia in suas urbes ferunt.'

REV 21:27 Multiple spaces in '21.27··Non intrabit in eam.··Dicta honestate civitatis, ne quisquam falsus frater ad aliquem horum graduum pertingere præsumeret, determinat qui sunt intraturi, qui non.'

REV 22:1 Multiple spaces in '22.1··Et ostendit.··Postquam situm civitatis, dignitatem ejus, et muros et fundamenta ostendit, describit refectionem quam Deus civitati præbuit, et in præsenti, maxime in futuro. In præsentia Deitatis vel imitatione vitæ Agni, qui proposuit nobis in se exemplum. Fluvium.··Id est aquam fluentem, id est æternam beatitudinem. In specie aquæ notatur ablutio baptismi, qua ad istam beatitudinem pervenitur. De sede Dei.··Id est de illis in quibus principaliter sedebit Deus, quia in illis maxime est, et per instructionem eorum minores coronabuntur.'

REV 22:2 Multiple spaces in '22.2··Et ex utraque.··Circa flumen, id est, in hac vita habemus lignum vitæ,··id est corpus et sanguinem Christi, in quibus reficimur ultra flumen, id est, in futuro habebimus ipsum præsentem. Vel per circa flumen, accipiamus tempus ante baptismum, per ultra, illud quod fuit post baptismum, ut denotemus fideles et in veteri et in nova lege salvatos per Christum, quod significavit Moyses qui duxit filios Isræl usque ad flumen Jordanis, et Jesus filius Nave, qui de flumine Jordanis duxit eos in terram promissionis. Lignum vitæ.··Quasi dicat: Ipse refectionem dat, ipse etiam dat eis qui pararent eos quibus ipse reddat. Fructus.··Id est prophetas et apostolos in fidem Trinitatis per quatuor mundi partes fructificantes. Et folia ligni.··Quasi dicat: Et quod Christus reddet fructum, hoc erit sic, quod apostoli, et post eos alii etiam spargent folia ipsius Christi.'

REV 22:6 Multiple spaces in '22.6··Et dixit mihi.··Sicut in principio posuit commendationem visionis, sic etiam jam ad ultimum ponit. Dominus.··Et bene debes credere, quia ille qui in potestate habet dona Spiritus sancti, per quem locuti sunt omnia prophetæ quæ dixerunt. Angelum suum,··etc. Sicut angelus Joanni, sic Joannes commendat discipulis suis: quasi dicat: Non propter me facta est hæc annuntiatio mihi, sed ut vos mihi credatis.'

REV 22:8 Multiple spaces in '22.8··Et postquam audissem, et vidissem.··Hic dat nobis intelligere, quod pro his in veneratione debemus eum habere, nec tantum eum, sed Deum adorare, et per observantiam verborum libri, purificationem angelorum consequi.'

REV 22:9 Multiple spaces in '22.9··Et fratrum tuorum,··etc. Non sunt a munere prophetiæ alieni putandi, qui habent gratiam interpretandi: ut Augustinus, Hieronymus, Ambrosius, Gregorius, etc.'

REV 22:11 Multiple spaces in '22.11··Qui nocet, noceat adhuc.··Quia posset objici quod malum esset prophetare malis, cum gravius essent inde puniendi, dictum est sibi, ne ideo cesset, quia justum est.'

REV 22:14 Multiple spaces in '22.14··Beati qui lavant,··etc. Quia dixerat: Nocens noceat, sordens sordescat, ne aliquis malus diceret: Cum sim malus, quare me pœniteret? dicit. Non solum beati sunt qui majorem respuunt persecutionem, sed etiam illi qui contaminaverunt stolas suas quas in baptismo acceperunt, si deinde laverint eas, et eos peccasse pœniteat.'

REV 22:16 Multiple spaces in '22.16··Ego Jesus.··Commendavit Joannes librum, per angelum, per sui dignitatem, modo etiam per auctoritatem ipsius Christi. Quasi dicat: Omnes audientes sciant quod ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc. Stella splendida.··Clara stella, id est, magna charitas annuntians diem, id est futuram beatitudinem, per meam resurrectionem in mane factam'

REV 22:17 Multiple spaces in '22.17··Et spiritus,··id est Trinitas, quæ pro puritatis excellentia spiritus dicitur: Et spiritus et sponsa dicunt,··etc. Hic etiam subdit testimonium Trinitatis et fidelium, quasi: Ideo debetis recipere, quia spiritus et sponsa, etc. Et qui sitit, veniat.··Non tamen quilibet, sed ille tantum veniat, qui sitit: id est credere desiderat. Qui vult, accipiat aquam vitæ gratis.··Et non est labor, quia sola voluntas sufficit.'

REV 22:18 Multiple spaces in '22.18··Contestor enim,··etc. Postquam commendationem posuit per se, per angelum, per Christum, per Trinitatem, per fideles; qui quosdam sciebat esse in Asia qui pro suis erroribus fovendis aliquid adderent vel demerent, supponit excommunicationem.'

REV 22:21 Multiple spaces in '22.21··Gratia Domini nostri Jesu Christi.··Consummatio apostoli in verbo Christi.'