Freely-Given.org Bible EXO Checks

<Up>

Priority Errors

Trailing space at end of line in EXO -1:0

Showing 1 out of 1788 priority errors

Fix Text Errors

EXO -1:0 Removed trailing space in id: EXO

EXO -1:1 Removed trailing space in h: EXODUS

EXO -1:2 Removed trailing space in toc1: INCIPIT LIBER ELLESMOTH ID EST EXODUS

EXO -1:3 Removed trailing space in toc2: EXODUS

EXO -1:4 Removed trailing space in mt1: INCIPIT LIBER ELLESMOTH ID EST EXODUS

EXO 1:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 1:0 Removed trailing space in c: 1

EXO 1:1 Removed trailing space in v~: Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt:\f + \fr 1.1 \fk Prothemata\ft Hebraice VEELLE SEMOTH id est, HÆC SUNT NOMINA; Græce id est, EXITUS.RAB. In Pentateucho excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur, figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Isræl de Ægypto corporalis noster exitus de Ægypto spirituali signatur. Per mare Rubrum, et Pharaonis submersionem atque Ægyptiorum, baptismi mysterium et spiritualium hostium interitus. Per typici agni immolationem, et Hebræorum liberationum, veri Agni passio et nostra redemptio. De cœlo datur manna, et aqua de petra. \fk Hic est panis qui de cœlo descendit\ft Joan. 6. et doctrina Christi. In monte dantur præcepta atque judicia populo Dei, ut supernis subjiciamur disciplinis. Tabernaculum, et vasa ejus construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesiæ ornatus et spiritualia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio spiritus et orationis odoramenta commendantur. Hinc Paulus ait: \fk Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt, \ft etc. I Cor. 10. Hinc quoque Joannes: \fk Facta sunt hæc, \ft inquit, \fk ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo\ft Joan. 19.. BED. \fk Veelle Semoth\ft Græce: exodus, exitus vel egressus Latine.\f*

EXO 1:2 Removed trailing space in v~: Ruben, Simeon, Levi, Judas,

EXO 1:3 Removed trailing space in v~: Issachar, Zabulon et Benjamin,

EXO 1:4 Removed trailing space in v~: Dan et Nephthali, Gad et Aser.

EXO 1:5 Removed trailing space in v~: Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta: Joseph autem in Ægypto erat.\f + \fr 1.5 \fk Erant igitur omnes animæ eorum quiegressi sunt de femore Jacob, septuaginta, \ft etc. Septuaginta animæ, id est, septuaginta discipuli, cum Jacob, id est, Christo, ingrediuntur in Ægyptum, id est, mundum, missi scilicet ad prædicandum. Aliter, septuaginta animæ Ægyptum ingressæ, mystice in numero remissionis accipiuntur, ut huic scilicet sæculo, quod per Ægyptum figuratur, post tanta peccata detur remissio peccatorum.\f*

EXO 1:6 Removed trailing space in v~: Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,\f + \fr 1.6 \fk Quo mortuo, \ft etc. ISID. in Exod. Sic postquam verus Joseph pro omnibus gustavit mortem, et destruxit eum qui mortis imperium habebat, multiplicatus est populus fidelium. Nisi enim in terra granum mortuum fuisset, solum mansisset. ORIG., hom. 1, in Exod. Si moriatur in te Joseph, id est, mortificationem Christi in te suscipias, et mortifices membra tua peccato, multiplicantur in te filii Isræl, sensus scilicet boni et spirituales. Si enim sensus carnis mortificentur, sensus animæ crescunt, et morientibus in te vitiis, virtutes augentur, et terra et multiplicat in operibus bonis, quæ per officium corporis ministrantur. Paulum multiplicaverat terra, qui dicebat: \fk Permanere autemin carne magis necessarium est propter vos. \ft Dum enim manet in terra, id est in carne sua, multiplicatur credendo Ecclesia, acquirendo populum Deo, et ab Hierusalem usque ad Illyricum Evangelium prædicando.\f*

EXO 1:7 Removed trailing space in v~: filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.

EXO 1:8 Removed trailing space in v~: Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.\f + \fr 1.8 \fk Surrexit interea rex novus super Ægyptum, \ft etc. ORIG. Allegorice. Hic est diabolus, qui \fk dixit in corde suo: Non est Deus; \ft qui genti suæ, id est apostatis angelis, dicit: \fk Ecce populus filiorum Isræl, \ft eorum scilicet qui possunt mente Deum videre, potentior est nobis: \fk Venite, opprimamus eum sapienter. \ft Sentit diabolus quia magnus sit populus Isræl, et fortior ipso, quia sæpe congressus est, sæpe superatur. Scit Jacob luctatum esse, et adjutorio angeli obtinuisse contra adversarium, et invaluisse cum Deo. Aliorum quoque sanctorum luctas sensit, spiritualia certamina pertulit: timet ne quando eveniat bellum, et consentiant adversariis ejus, et divictis eis [devicto eo] discedant de terra sua. Videtur mihi ex his quæ patriarchis et prophetis de adventu Christi indicata fuerant, quia sentit venturum qui exuat principatus ejus et potestates, cum fiducia triumphet eos et affligat in ligno crucis. RAB. in Exod., tom. 2. In Chronicis Eusebii et Hieronymi legimus, etc., usque ad et in mari Rubro periit, multi Pharaones fuerunt. ORIG. homil. 1. Moraliter. Primum requirere volo quis est rex in Ægypto qui scit Joseph, et qui nescit. Dum enim ille regnaret qui sciebat Joseph, non dicuntur afflicti filii Isræl, neque in luto et latere consumpti; neque masculi eorum necati, et feminæ vivificatæ; sed cum cœpit regnare, qui non noverat Joseph. Si Dominus regit nos, et sensus mentis vel animæ nostræ illuminatur a Deo, memorans Christum resurrexisse a mortuis, in Ægypto, id est in carne nostra, spiritus noster regnum cum justitia tenet, et filios Isræl, id est sensus rationabiles vel virtutes, in luto et latere non consumit, nec curis terrenis atterit. Si horum memoriam sensus noster perdiderit, Christum nescierit: tunc sapientia carnis, quæ est inimica Deo, succedit in regnum; alloquitur gentem suam, id est corporeas voluptates, et vitiorum ducibus ad consilium vocatis, deliberat contra filios Isræl, quomodo circumveniantur, opprimantur luto, et latere affligantur; mares exponant, feminas alant, ædificent civitates Ægyptii et civitates munitas. Nec putandum est divinos libros Ægyptiorum gesta narrare sine causa: sed quæ \fk scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt\ft Rom. 15., ut qui hæc audis, si forsitan baptizatus es et annumeratus inter filios Isræl, et suscepisti in te Dominum regem, et post hæc volueris declinare et opera sæculi agere, actus terræ et lutea explere ministeria: scias quia surrexit in te rex alius, qui nescit Joseph, rex Ægypti; ipse te cogit ad opera sua, et laterem operari et lutum; ipse, superappositis magistris et compulsoribus, ad opera terrena flagellis agit, ut ædifices illi civitates; per sæculum discurrere facit maris, et terræ elementa pro cupiditate turbare: forum litibus pulsare et pro exiguo terræ cespite propinquos jurgiis fatigare; castitati insidiari, decipere innocentiam, domi fœda, foris crudelia, intra concientiam flagitiosa committere; in hujusmodi scito te regi Ægypti militare, quod est mundi hujus spiritu agi.\f*

EXO 1:9 Removed trailing space in v~: Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.

EXO 1:10 Removed trailing space in v~: Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

EXO 1:11 Removed trailing space in v~: Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.\f + \fr 1.11 \fk Præposuit itaque eis, \ft etc. ORIG. Diabolus, convocata gente sua, opprimere cupit rationabilem sensum, qui nunc figuraliter dicitur Isræl: præficit magistros operum, qui cogant eos discere opera carnis, secundum illud psalmi CV: \fk Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. \ft Docet ædificare civitates Pharaoni. Phitom, quæ significat \fk os defectionis, \ft vel \fk abyssi; \ft et Ramesses, quæ est \fk commotio tineæ, \ft et On, id est Heliopolis, quæ dicitur civitas solis. Deficit os, cum mendacium loquitur a veritate et probationibus. Ille ab initio mendax fuit, et ideo tales civitates vult sibi ædificari: \fk os abyssi, \ft quia abyssus perditionis ejus est locus; alia ejus civitas est \fk commotio tineæ: \ft qui enim eum sequitur, ibi thesaurizat ubi tinea demolitur, et fures effodiunt et furantur Matth. 6.. Civitatem quoque Solis ædificat, falso nomine \fk transfigurans sein angelum lucis. \ft In his occupat mentes, quæ factæ sunt ut videant Deum. Prospicit tamen imminere sibi bella et maturum gentis suæ exitium; ideo dicit, Gens Isræl valet super nos, utinam et nos sentiat valere super se: ut scilicet cogitationes, et concupiscentias malas, quas immittit, non suscipiam sed jacula ignita scuto fidei repellam, et in omnibus quæ suggesserit, dicam: \fk Vade retro, Satana: scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies\ft Matth. 4.. Sed et hoc quod dicit, Ne forte accidat nobis bellum, et consentiant hi cum adversariis nostris, ex propheticis vocibus prævidet sibi venturum bellum, et derelinquendum se a filiis Isræl, et quod consentiant adversario ejus, et adjiciantur ad Dominum. Hoc est quod Jeremias ait cap. 17.. \fk Clamavit perdix, congregavit quæ non peperit, fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit stultus. \ft Intelligit ergo perdicem se, quæ non peperit, congregasse; et quod hi, quos sine judicio congregavit, relinquent eum, et sequentur Christum, qui genuit. Ipse stultus remanebit, cum ad factorem suum et parentem universa creatura confugerit; ideo indignatur, dicens: Ne expugnantes nos exeant de terra nostra. Non vult nos exire de terra sua, ut semper portemus imaginem terreni: ne eo relicto fugiamus ad eum qui præparavit regnum cœlorum, relinquentes imaginem terreni, et suscipientes imaginem cœlestis. Ideo statuit magistros operum, qui artes suas doceant, et nos artifices malitiæ faciant. Et quia sunt multi magistri malitiæ, quos præfecit Pharao, qui imperant, exigunt, extorquent terrena opera: ideo Christo veniente fecit alios doctores contra illos pugnantes, qui subjicientes omnes principatus eorum, et potestates, et virtutes, defendant a violentia filios Isræl, et doceant Isrælitica opera, et mente videre Deum; relinquere opera Pharaonis, exire de terra Ægypti, Ægyptios mores et totum veterem hominem cum actibus suis exuere, et induere novum, qui secundum Deum creatus est. ISID. Isræl populum Christianum, Pharao diabolum significat: qui luti et lateris imponit gravissimum jugum, servitutem scilicet terreni et lutulenti operis; admistis paleis, id est, levibus et irrationabilibus factis: ut omnibus onere peccatorum oppressis, nemo sit qui regnum ejus disperdat aut vincat.\f*

EXO 1:12 Removed trailing space in v~: Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:

EXO 1:13 Removed trailing space in v~: oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,

EXO 1:14 Removed trailing space in v~: atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

EXO 1:15 Removed trailing space in v~: Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,\f + \fr 1.15 \fk Dixit autem rex Ægypti obstetricibus, \ft etc. ORIG., hom. 2. Hæc non solum in mundo, qui Ægyptus spiritualiter dicitur, sed in unoquoque nostrum deprehendimus: princeps hujus mundi non vult vivificari masculos, sed feminas; in femina caro et affectus carnis designatur: vir autem rationabilis est sensus, et intellectualis est spiritus, qui potest cœlestia capere, Deum intelligere, quæ sursum sunt quærere. Hunc odit princeps Ægypti et necari cupit; cupit autem quæ carnis sunt, vivere, et quæ ad materiam pertinent corporalem, hæ non solum vivere, sed augeri et excoli: vult enim ut omnes carnalia sapiant, temporalia et quæ sunt super terram quærant; nemo levet ad cœlum oculos; nemo requirat unde huc venerit; nemo patriam paradisum recordetur. Cum ergo videris homines in voluptatibus vitam ducere, luxu fluitare, conviviis et impudicitiis operam dare, scito quia in his rex Ægypti masculos necat, et vivificat feminas. Si vero unum de mille ad Deum converti, oculos sursum erigere, æterna quærere, odisse delicias et luxuriam, amare continentiam: istum quasi masculum necari cupit Pharao, persequitur, mille machinis oppugnat; odit tales, vivere in Ægypto non sinit. Inde est quod in hoc mundo servi Dei habentur contemptui, expositi contumeliis; inde in eos odia et persecutiones concitantur. \fk Obstetricibus. \ft ORIG., ibid. Iste etiam obstetrices corrumpere nititur. \fk Quarum una vocabatur Sephora, \ft id est, \fk passer; altera Phua, \ft scilicet \fk rubens\ft vel \fk verecunda; \ft per has necari mares et vivificari feminas quærit: sed et timebant obstetrices Deum, et non sicut præcepit eis, fecerunt. Obstetrices docuerunt ante nos quamdam rationabilis eruditionis formam tenere. Obstetrices enim medicæ sunt, et tam masculos nascentes quam feminas fovent. Eruditio ergo communis est rationabilis scientia, et ad omnem pene pervenit sensum, omnes instruit et fovet. Si quis in ea virilis animi fuerit, qui velit cœlestia quærere, divina sectari, velut medicatus et fortis, per has eruditiones ad divirorum intelligentiam paratior veniret. Est enim una, velut \fk passer, \ft quæ celsiora docet, et rationabilis doctrinæ pennis in altum provocat; \fk altera, rubens\ft vel \fk verecunda, \ft moralis est, mores componit, verecundiam docet et honestatem. Mihi tamen quia dicit Scriptura de his quod timuerunt Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti videntur utriusque Testamenti figuram servare, et Sephora, quæ \fk passer\ft interpretatur, legi, quæ spiritualis est, convenire: Phua vero, quæ \fk rubens\ft vel \fk verecunda, \ft indicare Evangelia, quæ Christi sanguine rubent, et per universum mundum passionis cruore rutilant. Ab his ergo animæ quæ nascuntur in Ecclesia, velut obstetricibus medicantur, quia de Scripturis cuncta eruditionis medicamina conferuntur. Tentat tamen Pharao per has necare masculos, cum studiosis in divinis Scripturis hæreses et prava dogmata suggerit. Sed stat immobile fundamentum Dei. Timent enim obstetrices Deum, id est, timorem Dei docent, qui est initium sapientiæ. Sic competentius aptatur quod sequitur, quia timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi domos. Quod secundum litteram, nullam consequentiam habet: non enim propterea domus fit, quia timetur Deus. Si autem videas quomodo Scripturæ Novi et Veteris Testamenti timorem Dei docentes domos Ecclesiæ faciant, et totum orbem domibus orationis impleant, rationabiliter scriptum videbitur. Sic ergo istæ obstetrices, quia timent Deum, id est, timorem Dei docent, non faciunt præceptum regis Ægypti, sed vivificant masculos, nec tamen dicitur quia paruerunt feminas vivificantes. Ego autem confidenter dico, non vivificant feminas. Neque enim vitia aut luxuria in Ecclesia docentur, aut peccata nutriuntur, quod vult Pharao cum vivificari feminas jubet, sed sola virtus excolitur et nutritur. Verum hæc ad unumquemque referamus. Si times Deum, non facias præceptum regis Ægypti: ille enim præcipit ut in deliciis vivas, præsentia concupiscas; tu, si times Deum, et exhibes officium obstetricis, animæ tuæ si conferre cupis, vivificas masculos, id est, interiorem hominem, qui in te est, medicaris et foves, et per actus et intellectus bonos vitam acquiris æternam.\f*

EXO 1:16 Removed trailing space in v~: præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.\f + \fr 1.16 \fk Si masculus fuerit, \ft etc. ISID. Allegorice. Jubet Pharao masculos occidi, feminas vivere: sic diabolus, ne possit robur fidei prævalere, interfectis virtutibus, vult vitia vivere, fortesque et viriles animi sensus, quibus divina sapimus, id est, rationem, prudentiam, constantiam, innocentiamque, et fidem nititur occidere; et quod femineum, imbecillum, fragile et pronum est ad vitia, cupit superesse, id est, ambitionem, violentiam, libidinem, iracundiam, et his similia, quæ feminarum figura sunt.\f*

EXO 1:17 Removed trailing space in v~: Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.

EXO 1:18 Removed trailing space in v~: Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?

EXO 1:19 Removed trailing space in v~: Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.\f + \fr 1.19 \fk Quæ responderunt, \ft etc. AUG. in Gen., tom. 3. Quæritur utrum talia mendacia approbata sint auctoritate divina, etc., usque ad quorum autem jam conversatio in cœlis est, non eos æstimo linguæ modum circa veritatem falsitatemque exemplo obstetricum debere informare. GREG., Moral., lib. 38, cap. 2, 3. Summopere cavendum est mendacium, etc., usque ad parcendo enim conatæ sunt infantium vitam tegere, mentiendo, suam. AUG., in lib. de Locutionibus in Exod., tom. 3. Et quia timuerunt obstetrices Deum, etc., usque ad ut ad ipsam domum faciendam pertinere videatur, quod consequenter a Laban merces statuenda proponitur.\f*

EXO 1:20 Removed trailing space in v~: Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.

EXO 1:21 Removed trailing space in v~: Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.

EXO 1:22 Removed trailing space in v~: Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate.\f + \fr 1.22 \fk Præcepit ergo Pharao, \ft etc. ORIG., homil. 2. Ægyptii, quibus hic præcepit Pharao ut feminas tantum vivificent, oderant masculos. Oderunt enim virtutes, vitia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Ægyptii, si nascatur masculus Hebræis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem et occultavit eum. Ne ergo justitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso ostio oremus Patrem nostrum in occulto, et nesciat sinistra quid faciat dextera, ne diripiatur ab Ægyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio eleemosynam quia est opus Dei, masculum genero; sed si laudem ab hominibus quæro, et non occulto, rapitur ab Ægyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Ægyptiis masculum genui. \fk Quidquid feminini\ft HIERON., in Ecclesiasten., c. 3. Ubicunque in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiæ intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos nasci, sed feminas, quæ materiæ sunt vicinæ, et contrario nullus sanctorum nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaat, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit: Jacob unius filiæ pater est, et ob ipsam periclitatur.\f*

EXO 2:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 2:0 Removed trailing space in c: 2

EXO 2:1 Removed trailing space in v~: Egressus est post hæc vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suæ.\f + \fr 2.1 \fk Egressus est, \ft etc. RAB. in Exod., tom. 2. Hinc Josephus ait: Metuens autem Amram ne captus regiæ iræ succumberet, etc., usque ad sive educere, ut est Moses de flumine eductus. \fk Alleg. \ft Parentes Mosi, quorum fidem et opera lex naturalis decorabat ID., ibid., usque ad ipsa quoque docetur erubescere idola colere. \fk Vir de domo, \ft etc. DIOD. Non sine œconomia pater Moseos prætermittitur: nam et Christus, cujus typum gerebat Moses, sine patre est.\f*

EXO 2:2 Removed trailing space in v~: Quæ concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.\f + \fr 2.2 \fk Et videns, \ft etc. CHRYSOST., hom. 54 in Act. apost.. Mirabile est quod non per ea quæ videntur securitatis esse, sed plane per contraria, omnia pro nobis fiunt. Jussit Pharao in flumen projici pueros; nisi projecti fuissent pueri, non fuisset servatus Moses: quando servabatur, non erat in honore; quando expositus est, tunc factus in honore est. Minatus est illi Judæus, dicens: \fk Nunquid me occidere tu vis? \ft et hoc illi profuit ut philosopharetur in solitudine ac secure viveret. ORIG., hom. 2. Allegorice. Pharaonis filia est Ecclesia de gentibus congregata, cui per prophetam dicitur: \fk Obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit rex speciem tuam\ft Psal. 44.. Hæc est ergo quæ exivit de domo patris, et venit ad aquas, ut lavaretur a peccatis quæ contraxerat in domo patris: et statim viscera misericordiæ suscepit, et miserta est infantis; hæc veniens in paludem, invenit Mosen jacentem expositum a suis, et fecit eum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam; fortior factus ducitur ad eam, adoptatur in filium. Moses legem significat. Veniens ergo Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit legem intra tibin conclusam, et bitumine linitam. Tibin ergo est tegminis genus ex papyro contextum, et virgis vel ex cortice arborum formatum. Jacebat ergo lex clausa intra hujusmodi tegmina, pice et bitumine linita, vilibus scilicet et tetris Judæorum sensibus; sordebat oblita usque quo Ecclesia veniret ex gentibus, et assumeret eam de luteis et palustribus locis, intra sapientiæ aulas et regalia tecta. Infantiam tamen apud suos transigit: apud illos enim qui eam spiritualiter non intelligunt, parvula est, et infans, et lactantium habens cibos: cum ad Ecclesiam venit, fortior est Moses et validior; amoto enim velamine litteræ, perfectus in lectione ejus cibus invenitur. Mercedem nutrimentorum accipit a filia Pharaonis, apud quam lex nascitur et nutritur. Sed quid est quod Synagoga accipit ab Ecclesia? Puto illud quod Moses dicit: \fk Ego in non gentem in æmulationem vos inducam: in gentem insipientem, in iram vos concitabo. \ft Synagoga ergo de Ecclesia hanc mercedem accipit ut ultra idola non colat: videns enim gentiles ita ad Deum conversos, ut ultra idola nesciant, erubescit ultra idola colere. Nos quoque, si Pharaonem habuimus patrem, si nos in operibus malis genuit, cum venerimus ad aquas, assumamus legem Dei: non nobis sordeant litteræ velut tegmen obscurum; quæ parva ejus sunt et lactantia comedamus; quæ perfecta sumamus, et intra cordis tecta regalia collecemus. Grandem et validum habemus Mosen: nihil de eo parvum, nihil vile sentiamus, sed totum magnificum, totum egregium, totum elegans: totum enim magnum est, quod spirituale est, et sublimis intelligentiæ.\f*

EXO 2:3 Removed trailing space in v~: Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis,

EXO 2:4 Removed trailing space in v~: stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei.

EXO 2:5 Removed trailing space in v~: Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quæ cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam

EXO 2:6 Removed trailing space in v~: aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infantibus Hebræorum est hic.\f + \fr 2.6 \fk Cernensque in ea parvulum, \ft etc. THEOD. Mystice. Hoc illi potissimum circumcisio prodere potuit, nondum enim Ægyptii tale mysterium admiserant, licet succedente tempore ad Hebræorum imitationem circumcisionis legem observaverint. Unde Jeremias: \fk Considerabo omnes præputium circumsecantes, Ægyptios et filios Edom. \ft Jer. 9.. ISID. Moses, id est Christus, ad flumen lavacri et aquam baptismi a fidelibus invenitur, etc., usque ad et eum religiosa observatione suscipientes tuentur.\f*

EXO 2:7 Removed trailing space in v~: Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebræam, quæ nutrire possit infantulum?

EXO 2:8 Removed trailing space in v~: Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.

EXO 2:9 Removed trailing space in v~: Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiæ Pharaonis.\f + \fr 2.9 \fk Adultumque tradidit, \ft etc. RAB. Refert Josephus quod filia Pharaonis adultum Mosen ad patrem suum adduxit, cui ille coronam suam imposuit, quam statim Moses projecit, quoniam ibi sculptum simulacrum vidit. Unde sacerdos qui ibi aderat, voluit interficere eum, dicens quia Ægyptus esset subvertenda per ipsum sicut ex oraculo dæmonum acceperat. Sed Pharaonis filia liberavit eum. Cum autem perfectæ esset ætatis, missus est a Pharaone contra Æthiopes. Cumque sciret per deserta serpentibus plena se profecturum, tulit ibides, id est ciconias Ægyptiacas, castraque metatus proferebat eas, ut serpentes devorarent et fugarent: sicque exercitus securus transigebat noctem. Cum ergo venisset ad civitatem quam expugnaturus erat, adamavit eum Æthiopum regina, et secundum condictum, civitatem ei tradidit, et nupsit: inde est quod Aaron et Maria jurgati sunt adversus Mosen propter Æthiopissam uxorem.\f*

EXO 2:10 Removed trailing space in v~: Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.

EXO 2:11 Removed trailing space in v~: In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis.

EXO 2:12 Removed trailing space in v~: Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo.\f + \fr 2.12 \fk Cumque circumspexisset huc atque illuc. \ft Aug. Quæst. in Exod. De hoc facto Mosi satis disputavimus in illo opere, quod de vita patriarcharum adversus Faustum scripsimus, utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut uber terra ante utilia semina quadam herbarum inutilium ferocitate laudatur: an ipsum factum justificandum sit? Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec divinitus acceptam, nec humana societate ordinatam: et tamen, sicut Stephanus ait in Actibus apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret salutem illis, ut per hoc testimonium videatur Moses jam divinitus admonitus quod Scriptura eo loco tacet hoc audere potuisse. ISID. Allegorice. Moses, id est Christus, Ægyptium, id est diabolum nobis in hac peregrinatione injuriosum, nos defendendo occidit, et in arena obruit occisum. Latet enim in eis qui stabile non habent fundamentum. Ecclesiam vero in petra ædificat, et eos qui verbum ejus audiunt et faciunt prudenti viro comparat, qui ædificavit domum suam supra firmam petram. Alios vero stulto comparat, qui supra arenam ædificat.\f*

EXO 2:13 Removed trailing space in v~: Et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes: dixitque ei qui faciebat injuriam: Quare percutis proximum tuum?\f + \fr 2.13 \fk Et egressus die altero, \ft etc. In hoc Moses figuram Christi gessit, qui duorum populorum discordiam in se angulari lapide pacificare studuit. Qui injuriam fecit et reconciliatorem contempsit, Judaicus est, qui prædicationem Christi reconciliantis repulit, et credentis populi hostis perstitit. Unde Joan. 9: \fk Tu discipulus illius sis, nos discipuli Mosi. \f*

EXO 2:13 Found footnote ending with space in \v~: Et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes: dixitque ei qui faciebat injuriam: Quare percutis proximum tuum?\f + \fr 2.13 \fk Et egressus die altero, \ft etc. In hoc Moses figuram Christi gessit, qui duorum populorum discordiam in se angulari lapide pacificare studuit. Qui injuriam fecit et reconciliatorem contempsit, Judaicus est, qui prædicationem Christi reconciliantis repulit, et credentis populi hostis perstitit. Unde Joan. 9: \fk Tu discipulus illius sis, nos discipuli Mosi. \f*

EXO 2:14 Removed trailing space in v~: Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud?\f + \fr 2.14 \fk Timuit Moses, \ft etc. AUG. Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia et sic dimissa est, deinde quia verbum pro facto posuit.\f*

EXO 2:15 Removed trailing space in v~: Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.

EXO 2:16 Removed trailing space in v~: Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.

EXO 2:17 Removed trailing space in v~: Supervenere pastores, et ejecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.

EXO 2:18 Removed trailing space in v~: Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito?

EXO 2:19 Removed trailing space in v~: Responderunt: Vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.

EXO 2:20 Removed trailing space in v~: At ille: Ubi est? inquit: quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem.

EXO 2:21 Removed trailing space in v~: Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem:

EXO 2:22 Removed trailing space in v~: quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.\f + \fr 2.22 \fk Quæ peperit, \ft etc. Allegorice. Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit, quæ munere Spiritus septiformis una est in fide catholica. Unde: \fk Una est columba mea; \ft quæ gignit filium, qui vocatur \fk advena, \ft et alterum qui \fk Dei adjutorium: \ft advenæ enim sunt sancti super terram, sed Dei adjutorio nunquam carent.\f*

EXO 2:23 Removed trailing space in v~: Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.\f + \fr 2.23 \fk Post multum vero temporis, \ft etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Ægypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. \fk Ingemiscentes. \ft Nisi moriatur in te rex Ægypti, non cognoscis te opprimi servitute Ægypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.\f*

EXO 2:24 Removed trailing space in v~: Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.

EXO 2:25 Removed trailing space in v~: Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos.

EXO 3:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 3:0 Removed trailing space in c: 3

EXO 3:1 Removed trailing space in v~: Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.

EXO 3:2 Removed trailing space in v~: Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.\f + \fr 3.2 \fk Apparuitque ei. \ft ISID. Allegorice. Erat flamma in rubro, et non cremabatur. Rubus, spinæ peccatorum Judæorum: flamma in rubo, verbum Dei, id est lex data illi populo. Sed et flamma rubum non comburit, quia lex data peccata eorum non consumit. Alii in rubo flammante Ecclesiam intelligunt, quæ persecutionibus inflammatur, quæ loquente ad se Domino non crematur. Quod Dominus Mosi in rubo apparuit, ostendit quia in Ecclesia apparet fidelibus, nec alibi. Aiunt Hebræi ideo in rubo Deum apparuisse Mosi, ne possent sibi inde idolum sculpere Judæi. Semper enim Deus idololatriæ occasionem recidit. GREG. lib. XXII Moral., cap. 20. Moses admistus Ægyptiis quasi vigilabat mundo, ideo vocem Domini non audiebat: sed exstincto Ægyptio, postquam in desertum fugit, dum illic quadraginta annis degit, a terrenis tumultibus obdormivit, et ideo divinam vocem percepit. Cum enim mens ab exterioribus sopitur, verbum Dei penetrat veracius. Aurem quippe cordis turba terrenarum cogitationum perstrepens claudit. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, quia si exterius auditum aperit, interius obsurdescit.\f*

EXO 3:3 Removed trailing space in v~: Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.

EXO 3:4 Removed trailing space in v~: Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum.\f + \fr 3.4 \fk Cernens autem Dominus, \ft etc. GREG., præf. in Moral., c. 2. Angelus qui Mosi apparuisse describitur, modo Dominus, modo angelus memoratur: angelus, quia exterius loquendo servit; Dominus, quia interius præsidens loquendi efficaciam tribuit. Cum enim loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus memoratur. \fk Vocavit eum de medio, \ft etc. GREG. lib. XXVIII Moral., c. 5. Sæpe simul et terrenis et cœlestibus substantiis per angelos loquitur Deus: sicut hic cum ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius junxit. Quod tunc solum agitur, cum aliquod magnum ex conjunctione signatur. Nam per succensum rubum Mosen alloquens, ostendit quia doctor populi fieret, qui et legis flammam perciperet, et peccati spinam non vitaret: ut quod ex illo populo exiret, qui igne deitatis carnis nostræ peccata quasi rubi spinam acciperet, et inconsumptam humanitatis substantiam in ipsa divinitatis flamma servaret.\f*

EXO 3:5 Removed trailing space in v~: At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.\f + \fr 3.5 \fk Solve calceamentum, \ft etc. THEOD. Duas ob res jubet calceamenta solvere: primo, ut ipsum magis ac magis religiosum ac reverentem reddat, ut cum tremore mandata ejus accipiat; tum etiam eruditur qua ratione sacertodes in tabernaculo Dei ministrent: nudis enim pedibus sacerdotale munus obibant. ISID. Quia nullus scilicet digne consistere, vel Deum videre potest, nisi cuncta terrena et mortalia deponat. Aliter, veterum consuetudo erat ut si sponsus sponsam repudiaret, in signum repudii discalcearetur. Ideo Moses discalceari jubetur, nec ad Ecclesiam, quæ in rubo significatur, quasi sponsus accedat calceatus; hoc enim Christo servandum, qui verus est sponsus. De quo Joannes ait: \fk Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti Joan. 1..\f*

EXO 3:6 Removed trailing space in v~: Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum.\f + \fr 3.6 \fk Ego sum Deus, \ft etc. HILAR. lib. IV de Trinitate. Non aliter loquendum de Deo est quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est. Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur; habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura; habes in naturæ nomine Deum, quia angelus Dei Deus est.\f*

EXO 3:7 Removed trailing space in v~: Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus:\f + \fr 3.7 \fk Vidi afflictionem, \ft etc. GREG., Moral. Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est: quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit, non licet. Quia cum disciplinæ munus non obviat, nulla retributionis prospicitur pœna quæ terreat. Sed clausis oculis cordis præcipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona æterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit: quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit; quod in Isrælitico populo, Mose vocante et Pharaone sæviente, signatur. Moses enim ad vocandum missus est, cum Pharao duris operibus urgeret ut alius vocando traheret, alius sæviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata, vel impulsa moveretur; hoc quotidie agitur dum prædicatis cœlestibus præmiis sævire in electos reprobi permittuntur: ut quos Ægyptus, id est vita præsens, oppressit blandiens, adjuvet premens; ut dum Deus provocat, cruciatus impellat.\f*

EXO 3:8 Removed trailing space in v~: et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.\f + \fr 3.8 \fk Et educam de terra, \ft etc. GREG., homil. 32. Rudi populo de præsenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et cœlestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat. \fk In terram bonam et spatiosam, in terra quæ fluit lacte, \ft etc. Ibid. Præsens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in æternum plenius damnet. Hinc Isrælitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad æterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV: \fk Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem requirant. \f*

EXO 3:8 Found footnote ending with space in \v~: et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.\f + \fr 3.8 \fk Et educam de terra, \ft etc. GREG., homil. 32. Rudi populo de præsenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et cœlestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat. \fk In terram bonam et spatiosam, in terra quæ fluit lacte, \ft etc. Ibid. Præsens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in æternum plenius damnet. Hinc Isrælitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad æterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV: \fk Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem requirant. \f*

EXO 3:9 Removed trailing space in v~: Clamor ergo filiorum Israël venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.

EXO 3:10 Removed trailing space in v~: Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.

EXO 3:11 Removed trailing space in v~: Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto?

EXO 3:12 Removed trailing space in v~: Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.

EXO 3:13 Removed trailing space in v~: Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?

EXO 3:14 Removed trailing space in v~: Dixit Deus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israël: Qui est, misit me ad vos.\f + \fr 3.14 \fk Qui est, misit me ad vos, \ft etc. Mittitur Moses ad Pharaonem puniendum et tandem occidendum: missa est lex ad diabolum destruendum. Hieronymus, scribens ad Marcellam de decem nominibus Dei, sexto loco ponit nomen \fk ehieh\ft , quod in Exodo legitur: \fk Qui est, misit me ad vos. \ft Deus enim solus, qui exordium non habet, veræ essentiæ nomen tenet: quod per angelum dictum est Mosi nomen ejus quærenti, quia in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quæ mutabilia sunt; quod enim dicitur, fuit, non est: et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum est, qui non novit fuisse, vel futurum esse. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto vere est. Cujus essentiæ comparatum nostrum esse, non est; unde et dicimus: Vivit Deus, quia essentia divina vita vivit, quam mors non habet.\f*

EXO 3:15 Removed trailing space in v~: Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.

EXO 3:16 Removed trailing space in v~: Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.

EXO 3:17 Removed trailing space in v~: Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle.\f + \fr 3.17 \fk Ad terram fluentem lacte et melle, \ft etc. AUG., Quæst. 4 in Exod. Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non hæc erat terra quæ data est Hebræis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terræ laudatur?\f*

EXO 3:18 Removed trailing space in v~: Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebræorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

EXO 3:19 Removed trailing space in v~: Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.

EXO 3:20 Removed trailing space in v~: Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum: post hæc dimittet vos.

EXO 3:21 Removed trailing space in v~: Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis: et cum egrediemini, non exibitis vacui:\f + \fr 3.21 \fk Non exibitis, \ft etc. AUG., ibid. Quod mandavit Dominus Hebræis ut acciperent ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, et vestem, atque addidit, \fk et prædabimini eos, \ft mandati hujus non potest esse injustum judicium. Mandatum enim Dei est, de quo non judicandum, sed obtemperandum fuit. Ipse enim novit quam juste mandaverit, ad servum pertinet obedienter facere quod mandavit.\f*

EXO 3:22 Removed trailing space in v~: sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.\f + \fr 3.22 \fk Vasa argentea. \ft Argentum et aurum ab Ægyptiis petimus, unde tabernaculum Deo fabricemur, cum pœtas et philosophos legimus, ut divinam Scripturam sapientius et facundius exponamus.\f*

EXO 4:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 4:0 Removed trailing space in c: 4

EXO 4:1 Removed trailing space in v~: Respondens Moyses ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.

EXO 4:2 Removed trailing space in v~: Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.\f + \fr 4.2 \fk Quid est quod, \ft etc. GREG. Moses, Judaicus populus; virga, Divinitatis potestas; serpens, Christi mortalitas: quia enim per serpentem mors, per serpentem mortalitas signatur. Vel quia scriptum est Matth. 10: \fk Estote prudentes sicut serpentes; \ft et quia summa prudentia, id est Dei sapientia, incarnata est: recte ejus mortalitas in serpente figuratur. Unde Joan. 4: \fk Sicut exaltavit Moses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. \ft Moses virgam tenuit: quia Judaicus populus ante Redemptoris adventum in Dei potestate confisus est; in terram projecit, quia per patriarchas et prophetas Deum incarnandum nuntiavit; virga in colubrum vertitur, quia Christus Deus in se permanens, mortalis est in homine factus. Sed et Moses colubrum conspiciens pertimuit, et fugit, quia Judaicus populus dum Christum mortalem vidit, Deum credere expavit. Cui jubetur ut caudam teneat, quia populus qui modo credere recusat, in extrema corporis Dominici parte, id est, posteriore tempore Ecclesiæ, scilicet in fine mundi, sese ad fidem colliget; colubri caudam tenens, quia eum quem mortalem ante despexerat, in ultima parte Ecclesiæ Redemptorem suum confitebitur. Mox serpens in virgam redit, quia ut Judaicus populus in Christum crediderit, mox ad judicium in potestate divinitatis suæ apparebit: ut jam serpens virga sit: quia qui in terra homo despectus est, de cœlo veniens super angelos videbitur Deus. ISID. Serpens persuasit homini mortem. Mors ergo a serpente; virga in serpente, Christus in morte. Expavit Moses et fugit: mortuo enim Christo expaverunt discipuli a spe in qua fuerunt recedentes. Apprehendit caudam, id est posteriora, et factus est virga: quia primo occisus, postea patratis omnibus, ad id quod fuerat resurgendo reversus est, ubi per vitam morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit. Vel cauda serpentis, finis sæculi, quia sic mortalitas Ecclesiæ per lubrica tempora volvitur; alii eunt, alii veniunt per mortem, tanquam per serpentem, per quem mors seminata est: sed in fine sæculi, tanquam cauda, redimus ad manum Dei, et apprehensi reparabimur, et novissima inimica morte destructa, resurgentes in dextera Dei virga regni erimus.\f*

EXO 4:3 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus: Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.

EXO 4:4 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.

EXO 4:5 Removed trailing space in v~: Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.

EXO 4:6 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.\f + \fr 4.6 \fk Mitte manum tuam, \ft etc. PROCOP. Quidam asserunt illud portentum contigisse ut ostenderetur justo non esse legem positam. Licet deinde leges sanciat, quo pacto morbus lepræ sit examinandus, et immundus pronuntiandus, tamen pleræque leges ita feruntur, quasi stultis et infantibus dentur. Adeo nostræ infirmitati se accommodat Deus! ISID. Manus alba, id est immunda, albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim hæreditas Dei, id est populus, foras ab eo missus factus est immundus. Unde psal. LXXIII: \fk Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam, \ft etc. Sed revocata est manus in sinum, et reversa est ad colorem suum: sic plebs Judaica, alienata a sinu Dei, foras immunda remansit; sed revocata, redibit ad pristinum colorem, cum agnoverit Salvatorem. \fk Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl\ft Rom. 11..\f*

EXO 4:7 Removed trailing space in v~: Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ.

EXO 4:8 Removed trailing space in v~: Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.

EXO 4:9 Removed trailing space in v~: Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.\f + \fr 4.9 \fk Sume aquam, \ft etc. ISID. Aqua populum significat; unde Apoc. 17: \fk Aquas, quas vidisti, populi sunt et gentes. \ft Populus ergo vertitur in sanguinem, id est, in sanguinis Christi fidem.\f*

EXO 4:10 Removed trailing space in v~: Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum.\f + \fr 4.10 \fk Obsecro, Domine, \ft etc. AUG. Quæst. in Exod. Quod ait Moses ad Dominum: \fk Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo, \ft intelligitur credere posse fieri Dei voluntate subito eloquentem, cum dicit: \fk neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo, \ft tanquam ostendens fieri potuisse ut qui ante hesternum et nudiustertianum diem eloquens non fuisset, repente fieret ex quo cum illo Dominus loqui cœpit. ORIG. homil. 3 in Exod. Dum esset Moses in Ægypto, et erudiretur omni sapientia Ægyptiorum, non erat gracili voce, nec tardus lingua, nec profitebatur se ineloquentem. Erat enim, quantum ad Ægyptios, sonoræ vocis et eloquentiæ incomparabilis. Ubi autem Dei vocem audivit, et eloquia Domini suscepit, sentit vocem suam gracilem, et exilem tardamque, et impeditam linguam, et se pronuntiat mutum, cum incipit cognoscere verum Verbum, quod erat in principio apud. Deum Joan. 1.: mutis enim animalibus quamvis indoctus homo comparetur, eloquens videbitur; si vero eruditis et eloquentibus, stultus et mutus. At si quis Dei verbum et divinam respiciat sapientiam multo amplius guam apud nos pendens, apud Deum mutum se animal profitebitur. Unde psal. LXXII: \fk Ut jumentum actus sum apud te. \ft Quia igitur in id intelligentiæ profecit, ut se cognosceret, quod est magna pars sapientiæ, remuneravit eum divina dignatio dicens: \fk Aperiam os tuum, \ft etc. Beati quorum os Deus aperit ut loquantur. Unde psal. LXXX: \fk Dilata os tuum, et ego implebo illud. \ft Similiter Paulus dicit ad Ephes. 6: \fk Ut detur mihi sermo in apertione oris mei. \ft Eorum ergo qui vera loquuntur, os Deus aperit: eorum qui loquuntur mendacium, falsum testimonium, scurrilitates, turpitudines, susurronum quoque et detractorum, et eorum qui otiosa loquuntur, diabolus aperit os. De Juda refertur Joan. 13, \fk quia introivit in illum Satanas, et misit in cor ejus ut traderet eum. \ft Os ergo ejus aperuit, ut loqueretur cum Pharisæis, quomodo eum traderet accepta pecunia. Non est autem parvæ gratiæ discernere os quod aperit Deus, et quod aperit diabolus. Aperit etiam Deus aures sanctorum ad audienda verba divina; unde: Dominus aperiet mihi aurem. Aperit oculos, sicut aperuit oculos Agar, et vidit puteum aquæ vivæ; unde Eliseus: \fk Aperi, Domine, oculos pueri tui, ut videat, quia plures sunt nobiscum\ft IV Reg. 6.. Auris vero quæ per eruditionem Domini aperitur, aliquando aperta est, aliquando clausa; unde: Ne recipias auditum vanum Eccli. 45.. Si dicuntur vana, profana, turpia, qui novit eruditionem Domini, claudit aurem et dicit: \fk Ego autem sicut mutus, qui non aperuit os suum, et sicut surdus non audiebam\ft Psal. 37.. Si vero ad utilitatem animæ pertinent quæ dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, ad virtutes invitat, vitia resecat, aures pateant et tota animæ janua. Notandum autem quia summa moderatione usa est lex ut diceret: \fk Non recipies auditum vanum; \ft non dixit, Non audies; sed, \fk Non recipies. \ft Nam vana sæpe audimus: Marcion enim et Valentinus, et omnes contra Creatorem disputantes, vana loquuntur; frequenter tamen audimus ut contradicamus, sed non recipimus, quia illorum os diabolus aperit. Dignetur Dominus aperire os nostrum, ut possimus contradicentem revincere, et obturare os quod diabolus aperit.\f*

EXO 4:11 Removed trailing space in v~: Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego?\f + \fr 4.11 \fk Quis fecit os hominis? \ft etc. AUG., Quæst. 8. Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripturæ Veteris Testamenti quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Joan. 10: \fk Ego veni, ut qui non vident videant; et qui vident, cæci fiant. \ft Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit.\f*

EXO 4:12 Removed trailing space in v~: Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris.\f + \fr 4.12 \fk Perge igitur, \ft etc. AUG. Allegorice. Quod dicit Dominus ad Mosen: \fk Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum et instruam te quæ locuturus es, \ft apparet non tantum instructionem oris, sed etiam ipsam apertionem ad Dei gratiam pertinere. Non enim ait, Aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque promittit, aperiam, et instruam. In psalmo autem LXXX: \fk Dilata os tuum, et ego adimplebo illud. \ft Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti, ut ad voluntatis exordium pertineat, \fk Dilata os tuum, \ft ad Dei autem gratiam, \fk et implebo illud. \f*

EXO 4:12 Found footnote ending with space in \v~: Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris.\f + \fr 4.12 \fk Perge igitur, \ft etc. AUG. Allegorice. Quod dicit Dominus ad Mosen: \fk Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum et instruam te quæ locuturus es, \ft apparet non tantum instructionem oris, sed etiam ipsam apertionem ad Dei gratiam pertinere. Non enim ait, Aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque promittit, aperiam, et instruam. In psalmo autem LXXX: \fk Dilata os tuum, et ego adimplebo illud. \ft Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti, ut ad voluntatis exordium pertineat, \fk Dilata os tuum, \ft ad Dei autem gratiam, \fk et implebo illud. \f*

EXO 4:13 Removed trailing space in v~: At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.

EXO 4:14 Removed trailing space in v~: Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde.\f + \fr 4.14 \fk Iratus Dominus in Moysen, ait, \ft etc. AUG. Quæst. 10 in Exod. Videtur tanquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, etc., usque ad cujus figuram gerat velut medius Moses inter Deum et Aaron, et Aaron inter Mosen et populum.\f*

EXO 4:15 Removed trailing space in v~: Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.\f + \fr 4.15 \fk Et ego ero in ore tuo et in ore illius, \ft etc. ORIG. Non solum Mosi promittitur aperiri os a Domino, sed et Aaron. Dicitur enim: Ego aperiam os tuum et os illius, et instruam vos quæ faciatis.\f*

EXO 4:16 Removed trailing space in v~: Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent.

EXO 4:17 Removed trailing space in v~: Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.

EXO 4:18 Removed trailing space in v~: Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace.

EXO 4:19 Removed trailing space in v~: Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam.\f + \fr 4.19 \fk Dixit ergo Dominus, \ft etc. AUG., Locut. in Gen., tom. 3. Post dies autem multos mortuus est rex Ægypti. Dixit autem Dominus ad Mosen in Madian: \fk Vade, perge in Ægyptum, \ft etc. Multa in his verbis notanda sunt genera locutionis. Primo enim inquit: \fk Vade, perge in Ægyptum, \ft tanquam non sufficeret alterum, deinde, \fk mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam, \ft cum solum regem Ægypti Scriptura mortuum dixerit: de quo solo antea dictum fuerat quod Mosen quærebat occidere: an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est.\f*

EXO 4:20 Removed trailing space in v~: Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua.\f + \fr 4.20 \fk Tulit ergo Moyses, \ft etc. AUG., Quæst. 12 in Exod. Quod dictum est, quia Moses uxorem et infantes suos imposuit super vehiculum, ut in Ægyptum iret: postea vero Jethro socer ejus illic cum eis occurrit, cum eduxisset populum de Ægypto; intelligendum est, post illam, quæ ab angelo futura erat, interfectionem, Mosi vel infantis uxorem reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii divinitus impositi femineus sexus comitaretur.\f*

EXO 4:21 Removed trailing space in v~: Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.\f + \fr 4.21 \fk Ego indurabo cor ejus. \ft AUG., Serm. 88. Quid est, \fk ego indurabo cor ejus, \ft nisi cum abfuerit gratia mea, obduret illum nequitia sua? Sicut quoties nimio frigore constringitur aqua, solis calore superveniente resolvitur; et discedente sole iterum obduratur: ita peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum calor divinæ misericordiæ supervenerit, resolvuntur. Hoc in Pharaone cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, se contra Deum obduratus erexit; quoties afflictus est, supplicavit. Non est ergo iniquitas in Deo. Unde non tam potentia quam patientia Dei Pharaonem fecit obdurari. Quam rem etiam circa vernaculos nostros solemus exercere, quibus frequenter peccantibus indulgemus, dicentes: Ego talem te feci, ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi.\f*

EXO 4:22 Removed trailing space in v~: Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël.

EXO 4:23 Removed trailing space in v~: Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.

EXO 4:24 Removed trailing space in v~: Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.\f + \fr 4.24 \fk Occurrit ei Dominus, \ft etc. AUG., Quæst. 11 in Exod. Alia littera: \fk Et factum est in via ad refectionem, obviavit ei angelus, et quærebat eum occidere: et assumpto Sephora calculo circumcidit præputium filii sui, et procidit ad pedes ejus et dixit: Stetit sanguis circumcisionis infantis mei, et recessit ab eo propter hoc quod dixit: Stetit sanguiscircumcisionis. \ft Primum quæritur quem volebat angelus interficere, etc., usque ad magno nisi fallor sacramento.\f*

EXO 4:25 Removed trailing space in v~: Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.\f + \fr 4.25 \fk Sponsus sanguinum tu, \ft etc. Secundum historiam, mater gentilis admirans novitatem rei, potuit dicere Mosi: \fk Sponsus sanguinum tu mihi es; \ft quasi, ritus tuæ gentis cogit me fundere sanguinem filii mei, quod aliis gentibus non est moris. Mystice autem Sephora Ecclesiam de gentibus significat, quæ præputium filii sui, id est gentilis populi, acutissima petra, id est Spiritus sancti doctrina, vel illa petra de qua dicitur II Cor. 10: \fk Petra autem erat Christus, \ft exspoliat, ut mundetur ab omni inquinamento carnis et spiritus: \fk Et exuat veterem hominem cum actibus suis\ft Col. 3.. Stat enim sanguis circumcisionis quando corruptibile hoc induet incorruptionem.\f*

EXO 4:26 Removed trailing space in v~: Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem.

EXO 4:27 Removed trailing space in v~: Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.\f + \fr 4.27 \fk Dixitque Dominus, \ft etc. ORIG., hom. 32. Occurrit Aaron Moysi, et exivit de Ægypto. Sed interest ubi occurrat Mosi, cujus os aperiendum est a Domino: occurrit autem in montem Dei. Merito os ejus aperitur, qui occurrit in montem Dei. Petrus, Jacobus et Joannes in monte et transfiguratum Dominum Jesum videre meruerunt, et Mosen et Eliam cum ipso in gloria. Tu quoque, nisi ascenderis montem Dei, et ibi occurreris Mosi, id est nisi excelsum legis ascensum ascenderis, nisi spiritalis intelligentiæ cacumen invaseris, non est ostium apertum a Domino. Si in humili loco litteræ steteris, non occurristi Mosi in montem Dei; non os tuum aperuit Deus, neque instruxit quæ te oporteat loqui; nisi Aaron Moysi in monte occurrisset, nisi ejus sensum vidisset arduum, non ei loqueretur verba Dei, neque virtutem signorum tradidisset, neque participem tanti mysterii concivisset.\f*

EXO 4:28 Removed trailing space in v~: Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat.

EXO 4:29 Removed trailing space in v~: Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël.

EXO 4:30 Removed trailing space in v~: Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo,

EXO 4:31 Removed trailing space in v~: et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.

EXO 5:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 5:0 Removed trailing space in c: 5

EXO 5:1 Removed trailing space in v~: Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.\f + \fr 5.1 \fk Dimitte populum meum. \ft ORIG., hom. 3 in Exod. Non vult Moses ut populus in Ægypto positus serviat Deo, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis sæculi actibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Deo. \fk Non enim potestis servire Deo et mammonæ\ft Matth. 6.. Exeundum est ergo de Ægypto: reunquenqus est mundus, non loco, sed animo, si volumus servire Domino. Inde Joannes ait: \fk Filioli, nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt\ft I Joan. 2..\f*

EXO 5:2 Removed trailing space in v~: At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam.\f + \fr 5.2 \fk Qui est Dominus? \ft Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: \fk Similis ero Altissimo\ft Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: \fk Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant\ft Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: \fk Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei\ft Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. \fk Quis est dominus, ut audiam vocem ejus? \ft etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. \fk Nescio, \ft ait, \fk Dominum. \ft In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: \fk Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi. \ft Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. \fk Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli\ft II Cor. 6..\f*

EXO 5:3 Removed trailing space in v~: Dixeruntque: Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius.\f + \fr 5.3 \fk Deus Hebræorum vocavit nos, \ft etc. AUG. in Exod. Quæritur quomodo populo dicatur, etc., usque ad ut justum judicium consequatur. ORIG. Moraliter. Iter tridui de Ægypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento animæ, et corporis, ac spiritus conservemus, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus, in diem Christi servetur. ORIG. Tridui iter proficiscimur de Ægypto, si rationabilem, moralem, naturalem sapientiam, de rebus mundialibus auferentes, ad instituta divina convertimus. Tridui iter de Ægypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta vel cogitata tria sunt enim hæc per quæ homines peccare possunt, efficiamur mundi corde, ut Deum videre possimus. Princeps vero Ægypti ubi videt se vehementius urgeri ut dimittat populum Dei, secundo loco cupit impetrare ut non longius abeant, ne totum triduum proficiscantur, dicens: \fk Ne longe abeatis. \ft Non vult longe a se fieri populum Dei. Vult enim, si non in facto, vel in sermone peccent; si non in sermone, vel in cogitatione. Non vult ut totum triduum a se proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem, videlicet, in aliis duos, in aliis totum triduum possidere. Beati illi qui ab eo totum triduum recedunt. \fk Viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Deo, \ft etc. ISID. Viam trium dierum ambulamus exeuntes de Ægypto, ut ad locum perveniamus ubi immolare debemus Domino. Hæc via Christus est, qui ait Joan. 14: \fk Ego sum via, veritas et vita. \ft Qui enim confessus fuerit Christum ore, et crediderit corde quod Deus illum suscitavit tertia die, salvus erit, perveniens ad locum in quo immoletur sacrificium laudis. STRAB. \fk Viam trium dierum, \ft etc. Tertia mansione, postquam transierunt mare Rubrum, pervenerunt Ethan, qui locus etiam Mara vocatur, propter amaras aquas. Vel trium dierum, id est, trium mensium, quia tertio mense postquam de Ægypto exierunt, pervenerunt Sina, ubi sacrificaverunt, et legem acceperunt, ubi erectum est et tabernaculum. ORIG., hom. 3 in Exod. Nunc quoque Moses, quem habemus nobiscum habemus enim Mosen et prophetas, id est, lex Dei vult te educere de Ægypto, si audias eam; vult te longe facere a Pharaone, eruere de opere luti et palearum: si tamen audias, et spiritualiter intelligas; non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, ad locum scilicet perturbationibus et fluctibus sæculi vacuum, et ad quietem silentii. Verba enim sapientiæ in silentio et quiete discuntur. In hoc loco poteris Domino immolare legem Dei, et virtutem divinæ vocis agnoscere. Ideo cupit Moses te ejicere de fluctibus negotiorum et strepitu populorum, et de Ægypto, id est de tenebris ignorantiæ, ut legem Dei audias et lucem scientiæ capias.\f*

EXO 5:4 Removed trailing space in v~: Ait ad eos rex Ægypti: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra.\f + \fr 5.4 \fk Quare, Moses et Aaron, sollicitatis, \ft etc. ORIG., ibid. Dum secum est populus, et lutum aut laterem operatur, dum in paleis occupatur, non putat esse perversum, sed recte incedere. Si vero dicat, Volo ire dierum trium viam, et servire Domino, perverti populum dicit per Mosen et Aaron. Hodie quoque si Moses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo animam sollicitet ad servitutem Dei, exire de sæculo, renuntiare omnibus quæ possidet, attendere legi et verbo Dei: continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: Videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit, relictis rebus necessariis ineptias sectantur et otium. Quid est servire Deo? Laborare nolunt et otii occasiones quærunt: hæc erant tunc verba Pharaonis, hæc et nunc amici ejus loquuntur, nec solum verbis, sed et verberibus persequuntur. Flagellari jubet scribas Hebræorum, paleas non dari, opus exigi; hæc passi sunt patres, et nunc Dei populus patitur. Qui se ex integro principi hujus mundi tradiderunt, prospere agunt; omnia, ut putant, feliciter eveniunt: servis autem Dei etiam victus parvus et humilis non succedit. Hæ sunt enim paleæ quæ dabantur a Pharaone; unde quidam fatigati dicunt ad Pharaonem: Quid tu affligis populum tuum? Superati enim verberibus a fide cadunt, et confitentur se esse Pharaonis populum, non enim omnes qui ex Isræl, hi sunt Isrælitæ.\f*

EXO 5:5 Removed trailing space in v~: Dixitque Pharao: Multus est populus terræ: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?

EXO 5:6 Removed trailing space in v~: Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens:

EXO 5:7 Removed trailing space in v~: Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas.

EXO 5:8 Removed trailing space in v~: Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro.

EXO 5:9 Removed trailing space in v~: Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus.\f + \fr 5.9 \fk Opprimantur operibus et expleantea, \ft etc. Mystice. Ex quo loqui cœpit Moses ad Pharaonem magis affligitur populus Dei: ex quo in animam sermo Dei pervenit, diabolus acrius insurgit, et majora vitia immittit. Prius enim quam sermo Dei veniret, qui argueret vitia, in pace durabant, at ubi venit, turbatio magna consurgit.\f*

EXO 5:10 Removed trailing space in v~: Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas:

EXO 5:11 Removed trailing space in v~: ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.

EXO 5:12 Removed trailing space in v~: Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.

EXO 5:13 Removed trailing space in v~: Præfecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.

EXO 5:14 Removed trailing space in v~: Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie?\f + \fr 5.14 \fk Flagellatique sunt qui, \ft etc. Filii Isræl gravius attriti sunt, postquam de Ægypto egredi statuerunt; quia qui mundo et pravis operibus renuntiare volunt, sævioribus tentationibus a diabolo impugnantur.\f*

EXO 5:15 Removed trailing space in v~: Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos?

EXO 5:16 Removed trailing space in v~: paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.

EXO 5:17 Removed trailing space in v~: Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino.

EXO 5:18 Removed trailing space in v~: Ite ergo, et operamini: paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.

EXO 5:19 Removed trailing space in v~: Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.

EXO 5:20 Removed trailing space in v~: Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone:

EXO 5:21 Removed trailing space in v~: et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.\f + \fr 5.21 \fk Videat Dominus, \ft etc. GREG. l. 29, Moral., cap. 14. Cum lux divina cor humanum illustrat, usque ad quasi fetere se in oculis Pharaonis dolet. \fk Quoniam fetere, \ft etc. ORIG. Hom. 3. Allegorice. Verum dicunt, quamvis nesciant, sicut Caiphas, qui ait: \fk Expedit ut unus moriatur pro populo\ft Joan. 18.; quid diceret nesciebat. Sicut enim Apostolus ait: \fk Christi bonus odor sumus, aliis in vitam, aliis in mortem, \ft ita propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et qui fatentur se populum Pharaonis, odor exsecrabilis efficitur. Ipse quoque Moses dicit Domino: Ex quo locutus sum cum Pharaone, afflixisti populum tuum; quia antequam sermo Dei audiatur, non est tribulatio, vel tentatio: sed ubi signum belli tuba prædicationis ostenderit, tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui cœpit Moses et Aaron ad Pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei prolatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur, quæ prius intra te in pace durabant. Sed ubi facere cœpit sermo Dei cujusque discrimen, turbatio magna consurgit, et sine fœdere nascitur bellum: quia injustitia justitiæ non convenit, nec sobrietati ebrietas, vel veritati mendacium. Ideo non turbemur si videmur odor exsecrabilis Pharaoni. Exsecratio enim vitii dicitur virtus. Sed sicut stetit Moses ante Pharaonem, stemus et nos; non flectamur, \fk succincti lumbos in veritate, et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis\ft Ephes. 6.. Stamus autem confidenter, Dominum deprecamur, ut statuat pedes nostros supra firmam petram, ne moveantur pedes nostri. Stemus autem, id est, obsistamus, secundum illud I Petr. 5: \fk Cui resistite fortes in fide: ut cito conteratur Satanas sub pedibus nostris. \ft Quanto enim nos constanter et fortiter stamus, tanto Pharao infirmius. Si autem infirmi vel dubii esse cœperimus, validior fiet. Cum enim elevaret Moses manus, vincebatur Amalec; cum quasi lassas dejiceret, invalescebat. Nos ergo in virtute crucis Christi extollamus brachia, et levemus in oratione sanctas manus, ut Dei auxilium mereamur. Hinc Jacobus ait: \fk Resistite diabolo et fugiet a vobis\ft Jac. 3.. Agamus ergo ut non solum fugiat, sed conteratur sub pedibus nostris exstinctus in profundo abyssi. Nos autem si recedamus de Ægypto vitiorum, fluctus sæculi tanquam iter solidum evadimus per Jesum Christum.\f*

EXO 5:22 Removed trailing space in v~: Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me?\f + \fr 5.22 \fk Domine, cur afflixisti populum istum? \ft AUG. Non sunt hæc verba contumaciæ vel indignationis, sed inquisitionis et orationis, sicut ex his apparet quæ Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem ejus, sed quid sit facturus aperuit.\f*

EXO 5:23 Removed trailing space in v~: ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos.

EXO 6:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 6:0 Removed trailing space in c: 6

EXO 6:1 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

EXO 6:2 Removed trailing space in v~: Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus

EXO 6:3 Removed trailing space in v~: qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis.\f + \fr 6.3 \fk Et nomen meum Adonai non indicavi eis. \ft Sicut tibi. Per successiones enim ætatum crevit divinæ cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrahæ; locutus est facie ad faciem cum Mose; David vero ait psalm. CXVIII: \fk Super senes intellexi, \ft etc. Apostoli Dei Filium præsentem cernebant, et quidquid volebant, interrogabant, quibus etiam dicitur Lucæ 2: \fk Multi reges et prophetæ, \ft etc.\f*

EXO 6:4 Removed trailing space in v~: Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.

EXO 6:5 Removed trailing space in v~: Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.

EXO 6:6 Removed trailing space in v~: Ideo dic filiis Israël: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

EXO 6:7 Removed trailing space in v~: Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,\f + \fr 6.7 \fk De ergastulo Ægyptiorum. \ft Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.\f*

EXO 6:8 Removed trailing space in v~: et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

EXO 6:9 Removed trailing space in v~: Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.\f + \fr 6.9 \fk Non acquieverunt ei, \ft etc. Nota Dei clementiam: non creditur a filiis Isræl, et tamen monere non cessat. Contemnitur a Pharaone, et longanimiter exspectat.\f*

EXO 6:10 Removed trailing space in v~: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

EXO 6:11 Removed trailing space in v~: Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.

EXO 6:12 Removed trailing space in v~: Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israël non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis?\f + \fr 6.12 \fk Ecce filii, \ft etc. AUG. Quæst. 16 in Exod. 70. \fk Ecce ego gracili voce sum et quomodo exaudiet me Pharao. \ft Non videtur tamen propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem: mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui.\f*

EXO 6:13 Removed trailing space in v~: Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.

EXO 6:14 Removed trailing space in v~: Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi:\f + \fr 6.14 \fk Isti sunt principes, \ft etc. AUG. Quæst. 15. Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod ejus actio expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, cœpit; inde ad Simeon, inde ad Levi: ultra progressum non est, quia ex Levi Moses. Hi autem commemorantur, qui jam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Isræl intraverat in Ægyptum. Non enim primam, vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem.\f*

EXO 6:15 Removed trailing space in v~: hæ cognationes Ruben. Filii Simeon: Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hæ progenies Simeon.

EXO 6:16 Removed trailing space in v~: Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.

EXO 6:17 Removed trailing space in v~: Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas.

EXO 6:18 Removed trailing space in v~: Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.

EXO 6:19 Removed trailing space in v~: Filii Merari: Moholi et Musi: hæ cognationes Levi per familias suas.

EXO 6:20 Removed trailing space in v~: Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.\f + \fr 6.20 \fk Accepit autem Amram uxorem Jochabed, \ft etc. STRAB. Amram interpretatur \fk pater excelsus, \ft qui significat Christum; Jochabed, \fk Dei gratia, \ft quæ significat Ecclesiam: Ex Christo et Ecclesia nascitur Moses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium. \fk Accepit autem, \ft etc. Hæc de tribu Juda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Judæ in deserto: nondum enim præceptum erat ut quisque, de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem hæ tribus, id est Levitica et regalis, jam tunc conjungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis.\f*

EXO 6:21 Removed trailing space in v~: Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri.\f + \fr 6.21 \fk Filii quoque Isaar, \ft etc. STRAB. Quæritur cur Core, quem pro iniquitate terra vivum absorbuit, in genealogia justorum scriptus sit? Sed hæreticos cum catholicis in Ecclesia significat futuros\f*

EXO 6:22 Removed trailing space in v~: Filii quoque Oziel: Misaël, et Elisaphan, et Sethri.

EXO 6:23 Removed trailing space in v~: Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

EXO 6:24 Removed trailing space in v~: Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph: hæ sunt cognationes Coritarum.

EXO 6:25 Removed trailing space in v~: At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

EXO 6:26 Removed trailing space in v~: Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

EXO 6:27 Removed trailing space in v~: Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto: iste est Moyses et Aaron,\f + \fr 6.27 \fk Iste Moyses. \ft STRAB. Hoc ex suo addit Esdras, qui omnem bibliothecam post captivitatem Babylonicam, cunctis libris a Nabuchodonosor succensis reparavit; vel ipse Moses de se tanquam de alio loquitur.\f*

EXO 6:28 Removed trailing space in v~: in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.

EXO 6:29 Removed trailing space in v~: Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

EXO 6:30 Removed trailing space in v~: Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao?

EXO 7:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 7:0 Removed trailing space in c: 7

EXO 7:1 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus.\f + \fr 7.1 \fk Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te dominum, \ft etc. AUG. Quæst. 17 in Exod., tom 3. Notandum quod cum ad populi mitteretur, non ei dictum est: Ecce dedi te Deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed, frater tuus loquetur tibi ad populum. Dictum est etiam \fk erit os tuum, et tu illi in his quæ ad Deum; \ft non dictum est, \fk tu illi Deus. \ft Pharaoni autem dicitur Moses datus deus, et secundum analogiam propheta Mosi est datus Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei quæ audiunt ab eo; nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt, vel non merentur audire. GREG. hom. 8 super Ezech. Aliquando Deus nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Nuncupative, ut hic: \fk Constitui te deum Pharaonis. \ft Et alibi: \fk Applica illum ad deos. \ft Et alibi: \fk Deus stetit in synagoga deorum, \ft etc. Essentialiter sicut hic: \fk Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, \ft quod volens Paulus discernere ait: \fk Ex quibus Christus secundum carnem natus est, qui est Deus benedictus in sæcula. \ft Nuncupative enim dicitur Deus inter omnia, essentialiter autem super omnia; ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non tantum Deum, sed Deum super omnia esse memoravit. Justus enim quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative: Christus autem super omnia, quia naturaliter Deus. AUG. Quæst. 18 in Exod. Assidue dicit Deus, etc. \fk usque ad indurabo, \ft id est, quam durum sit demonstrabo.\f*

EXO 7:2 Removed trailing space in v~: Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua.

EXO 7:3 Removed trailing space in v~: Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti,

EXO 7:4 Removed trailing space in v~: et non audiet vos: immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.

EXO 7:5 Removed trailing space in v~: Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.

EXO 7:6 Removed trailing space in v~: Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: ita egerunt.

EXO 7:7 Removed trailing space in v~: Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.\f + \fr 7.7 \fk Erat autem Moses octoginta annorum, \ft etc. STRAB. Propter circumcisionem scilicet, quæ octava die celebrari jussa est: eamdem enim significationem habet octogenarius quam et octonarius infra eum minor. \fk Erat autem Moses octoginta annorum. \ft Quando Moses et Aaron locuti sunt ad Pharaonem, Moses erat octogenarius, Aaron vero octoginta trium annorum: quia lex per prædicatores ad gentes oblata circumcisionem spiritualem docuit, et ipsi perfecte mundari studebant, et sic fidem sanctæ Trinitatis prædicabant. Vers. 9\f*

EXO 7:8 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron:

EXO 7:9 Removed trailing space in v~: Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.

EXO 7:10 Removed trailing space in v~: Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum.\f + \fr 7.10 \fk Tulitque Aaron, \ft etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulitque virgam coram Pharaone, etc., \fk usque ad: Ero mors tua, o mors, \ft etc. \fk Quæ versa est in colubrum. \ft Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis.\f*

EXO 7:11 Removed trailing space in v~: Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter.\f + \fr 7.11 \fk Vocavit autem Pharao sapientes, \ft etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur; vel, secundum Augustinum, dæmones, quamvis mali naturam suam non amiserunt: ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum, de quibus hoc agitur, afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt. \fk Similiter. \ft In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem; et in secunda, cum ranæ ebulliunt; et in tertia cum ciniphos ingruunt; in quarta, cum cynomyia educitur; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Ægyptiorum, dicuntur similia.\f*

EXO 7:12 Removed trailing space in v~: Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.\f + \fr 7.12 \fk Dracones. \ft Apo tou dicuntur, id est videre, quia vident acutius cæteris animalibus. \fk Sed devoravit, \ft etc. AUG. Quæst. 21. Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica figmenta non absorbuisse, sed virgas, etc., usque ad Deus vero solus creator est verus, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit.\f*

EXO 7:13 Removed trailing space in v~: Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.\f + \fr 7.13 \fk Induratumque, \ft etc. Induravit Deus cor Pharaonis, quia diabolum ita induravit post peccatum, ut pœnitentiæ compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job XLI dicitur: \fk Cor ejus indurabitur quasi lapis. \f*

EXO 7:13 Found footnote ending with space in \v~: Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.\f + \fr 7.13 \fk Induratumque, \ft etc. Induravit Deus cor Pharaonis, quia diabolum ita induravit post peccatum, ut pœnitentiæ compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job XLI dicitur: \fk Cor ejus indurabitur quasi lapis. \f*

EXO 7:14 Removed trailing space in v~: Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis: non vult dimittere populum.

EXO 7:15 Removed trailing space in v~: Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua.\f + \fr 7.15 \fk Vade ad eum mane, ecce egredietur, \ft etc. ORIG. hom. 4. Primo quidem non intrat Moses ad Pharaonem, sed occurrit ei exeunti ad aquas; postea vero intrat; post hæc nec intrat, sed accersitus accedit: quia sive nobis in verbo Dei et assertione religionis certamen est cum Pharaone, sive obsessas ab eo animas eripere conamur, et est in nobis in disputatione luctamen, non prima fronte ingredi debemus ad ultima quæstionum loca, sed occurrendum est nobis adversario, et ad aquas suas, id est, auctoritates gentium philosophorum, ut ipsos primo arguamus et errasse doceamus; deinde ingrediendum ad interiora certaminis. Dicit enim Dominus: \fk Nisi quis prius alligaverit fortem, non potestintrare in domum ejus et vasa ejus diripere\ft Marc. 12.. Prius ergo ligandus est fortis et quæstionum vinculis constringendus, et ita intrœundum ad diripienda vasa. et liberandas animas quas deceptione et fraude possederat. Quod cum sæpius fecerimus, et steterimus contra ipsum, succincti scilicet lumbos in veritate, et stantes in Domino, et viriliter agentes, artifex antiquus et callidus victum se simulabit et cedere, ut negligentiores nos faciat ad certamen. Pœnitentiam quoque simulabit, deprecabitur nos discedere, sed non longe: vult nos aliqua parte sibi esse vicinos. Sed nisi ab eo longius recedamus, et mare transeamus, et dicamus cogitatione, locutione, et opere: Quantum distat ortus ab occidente, tantum fecit a nobis iniquitates nostras, salvi esse non possumus. Oremus ergo misericordiam Dei, ut et nos eripiat de terra Ægypti, de potestate tenebrarum, et Pharaonem cum exercitu suo tanquam plumbum demergat in aqua vehementissima. Nos autem liberati cum gaudio et exsultatione hymnum cantemus Domino. Gloriose enim honorificatus est, etc. ISID. Plagæ in Ægypto corporaliter gestæ sunt, sed in nobis spiritualiter geruntur. Ægyptus enim sæculi forma est.\f*

EXO 7:16 Removed trailing space in v~: Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad præsens audire noluisti.

EXO 7:17 Removed trailing space in v~: Hæc igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.\f + \fr 7.17 \fk Aquam fluminis, \ft etc. STRAB. Aqua in sanguinem versa mundanam sapientiam significat, in qua omnis qui manserit necatur, sicut in sanguine piscis. Mundana enim sapientia stultum putat Deum pro hominibus mori; huic ergo quicunque adhæserit vivere non poterit. ORIG. Aqua fluminis vertitur in sanguinem, cui Hebræorum pueros tradiderant necandos, ut auctoribus sceleris poculum redderet sanguinis: et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali cæde maculaverant, potando sentirent. Allegorice quoque aquæ Ægypti erratica et lubrica philosophorum dogmata sunt, quos parvulos sensu et intelligentia deceperunt: at ubi crux Christi lumen veritatis ostendit, necis suorum in pœnas et reatum sanguinis exiguntur. Unde: \fk Omnis sanguis qui effusus est super terram, requiretur a generatione hac\ft Matth. 23..\f*

EXO 7:18 Removed trailing space in v~: Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis.

EXO 7:19 Removed trailing space in v~: Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.

EXO 7:20 Removed trailing space in v~: Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus: quæ versa est in sanguinem.\f + \fr 7.20 \fk Quæ versa est in sanguinem, \ft etc. RAB. Primum præceptum de colendo uno Deo: Non erunt tibi dii alii præter me: prima plaga, aqua in sanguinem versa. Compara primum præceptum primæ plagæ: aqua, de qua generantur omnia, significat unum Deum, ex quo omnia; sanguis, carnem mortalem. Aqua ergo versa est in sanguinem, quia \fk commutaverunt gloriam Dei incorruptibilis in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, \ft et hæc quidem commutatio fit in corde impiorum. \fk In sanguinem, \ft etc. Quia qui in rerum causis carnaliter sentiunt, hujusmodi correptionibus arguuntur, ut ex qualitate pœnarum agnoscant suum errorem.\f*

EXO 7:21 Removed trailing space in v~: Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti.

EXO 7:22 Removed trailing space in v~: Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus.\f + \fr 7.22 \fk Et induratum est cor Pharaonis. \ft AUG. Quæst. 22. Videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia incantatores Ægyptiorum similia fecerunt. Sed sequentia docent quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.\f*

EXO 7:23 Removed trailing space in v~: Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.

EXO 7:24 Removed trailing space in v~: Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis.\f + \fr 7.24 \fk Foderunt autem, \ft etc. Quia gentilitas confusa de meditatione sæcularis philosophiæ, cum videt nihil vitale nec salubre esse in illa, studet investigando circumquaque quærens haustum sapientiæ, nec invenit, donec perveniat ad eum qui ait: Qui sitit, veniat ad me et bibat Joan. 7..\f*

EXO 7:25 Removed trailing space in v~: Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.

EXO 8:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 8:0 Removed trailing space in c: 8

EXO 8:1 Removed trailing space in v~: Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi:

EXO 8:2 Removed trailing space in v~: sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis,\f + \fr 8.2 \fk Ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, \ft etc. STRAB. Tria sunt genera ranarum: unum fluviale et vocale, alterum ejus quæ calamita dicitur, de qua fertur quod si in os latrantis canis projicitur, statim obmutescit; tertium ejus quæ rubeta dicitur, eo quod in vepribus agat. ORIG. Ranæ significant carmina pœtarum, quæ inani et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo deceptionis fabulas intulerunt: ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. RAB. Secundum præceptum: \fk Non accipies nomen Dei tui in vanum. \ft Nomen Dei veritas est: ipse enim ait: \fk Ego sum veritas. \ft Qui loquitur veritatem, de Deo loquitur; \fk qui\ft enim \fk loquitur mendacium, de suo loquitur. \ft Veritatem enim loqui est rationabiliter loqui: vanitatem loqui, strepere est. Secundum ergo præceptum est de dilectione veritatis, cui contraria est dilectio iniquitatis. Loquitur veritas, perstrepit vanitas. Huic contraria est secunda plaga, ranarum abundantia, quarum loquacitas vanitatem significat. Amatores veritatis non accipiunt nomen Dei in vanum, quia a veritate in vanitatem non recedunt. Qui autem veritati contradicunt, et vanitate decepti decipiunt, ranæ sunt, tædium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi homines rationabiliter loquentes psal. 18: \fk Non sunt loquelæ neque sermones quorum non audiantur voces eorum. \ft Audi ranas: \fk Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, \ft etc.\f*

EXO 8:3 Removed trailing space in v~: et ebulliet fluvius ranas: quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum:

EXO 8:4 Removed trailing space in v~: et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ.

EXO 8:5 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram Ægypti.

EXO 8:6 Removed trailing space in v~: Et extendit Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt ranæ, operueruntque terram Ægypti.

EXO 8:7 Removed trailing space in v~: Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Ægypti.\f + \fr 8.7 \fk Fecerunt autem malefici, \ft etc. AUG., quæst. 23. Quæritur unde, si jam ubique factum erat. Sed similis quæstio est, unde aquam in sanguinem verterint, si jam tota aqua Ægypti in sanguinem versa fuerat? Sed intelligendum est regionem ubi filii Isræl habitabant, talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magicæ potentiæ; quanquam potuerunt etiam, postquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura narrando conjunxit quod postea fieri potuit.\f*

EXO 8:8 Removed trailing space in v~: Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino.

EXO 8:9 Removed trailing space in v~: Dixitque Moyses ad Pharaonem: Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remaneant.

EXO 8:10 Removed trailing space in v~: Qui respondit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.\f + \fr 8.10 \fk Qui\ft respondit: \fk Cras. \ft THEOD. Pharao cum scire vellet an Moysi et Aaron preces aliquid apud Deum valerent illos enim per noctem quiescere existimabat, ait: \fk Cras, \ft ut ipsemet ad fluvium profectus, videret an ranæ cessassent. Quamobrem Deus, ut Mosi crederetur, non tantum eo ipso tempore quo Moses constituerat, ranas cessare fecit, sed et eas quæ in terra erant interire jussit, ut ne easdem rediisse existimarent.\f*

EXO 8:11 Removed trailing space in v~: Et recedent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remanebunt.

EXO 8:12 Removed trailing space in v~: Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone: et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni.

EXO 8:13 Removed trailing space in v~: Fecitque Dominus juxta verbum Moysi: et mortuæ sunt ranæ de domibus, et de villis, et de agris.

EXO 8:14 Removed trailing space in v~: Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.

EXO 8:15 Removed trailing space in v~: Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.\f + \fr 8.15 \fk Videns autem Pharao, \ft etc. AUG. Quæst. 24. Hic apparet non ideo tantum Pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, etc., usque ad non dixit munera, vel præmia, sed judicia tua.\f*

EXO 8:16 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terræ: et sint sciniphes in universa terra Ægypti.\f + \fr 8.16 \fk Extende virgam, \ft etc. Mystice. Moses virga castigans Ægyptum legem significat, quæ mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga quoque per quam Ægyptus corrigitur, et Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur et diabolus superatur vel triumphatur. Virga projecta fit serpens, qui sapientiam significat, secundum illud Matth. 10: \fk Estote prudentes sicut serpentes, \ft etc. Virga serpentes magorum devoravit, et crux Christi, cujus prædicatio videtur stultitia, omnem sapientiam mundi superat. Unde: \fk De me enim ille scripsit\ft Joan. 5.. Virga in terram projecta versa est in serpentem, quia cum mysterium crucis ad fidem hominum venit, sapientiam mundi stultam fecit. \fk Et sint sciniphes, \ft etc. ORIG. Hoc animal pennis suspenditur per æra volitans, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus tamen cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animal arti dialecticæ comparatur, quæ minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circum venit, ut deceptus nec videat nec intelligat unde decipiatur. RAB. Moraliter. Tertium præceptum: \fk Memento diem sabbati sanctificare. \ft Quo insinuatur vacatio et tranquillitas mentis, quam bona conscientia facit. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Unde: \fk Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum? \ft etc. Isa. 66.. Inquieti ergo a Spiritu sancto resiliunt, provocatores rixarum, amatores calumniarum, nec admittunt quietem sabbati spiritualis. Esto ergo mansuetus, non sit tumultus in corde tuo, volitantibus per corruptionem phantasmatibus et pungentibus te. Audi Deum dicentem psal. 45: \fk Vacate etvidete quoniam ego sum Deus. \ft Tu per inquietudinem vacare non vis, et cæcatus exigis videre quod non potes. Attende enim contrariam plagam: sciniphes nati sunt in terra Ægypti de limo, muscæ scilicet minutissimæ inquietissimæ, inordinate volantes, in oculos ruentes, et negantes hominibus requiem; dum abiguntur, redeunt; sic phantasmata inquietorum. Præceptum tene, plagam cave.\f*

EXO 8:17 Removed trailing space in v~: Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terræ, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis: omnis pulvis terræ versus est in sciniphes per totam terram Ægypti.

EXO 8:18 Removed trailing space in v~: Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis.\f + \fr 8.18 \fk Erantque sciniphes. \ft Sanguis est doctrina philosophorum: ranæ, figmenta pœtarum; sciniphes, sophismata dialecticorum: quæ omnia mundum deceperunt.\f*

EXO 8:19 Removed trailing space in v~: Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus.\f + \fr 8.19 \fk Digitus Dei est hic, \ft etc. ISID. ex Aug. ep. 119. In tertio signo magi deficiunt, dicentes: \fk Digitus Dei est: \ft qui typum hæreticorum et animositatem habuerunt. Unde: \fk Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, \ft etc. II Tim. 3.. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem præstat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscæ gravissimæ significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes: \fk Digitus Dei est hic, \ft ne intelligant unde decipiantur. STRAB. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimæ divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum. AUG., quæst. 25 in Exod., tom. 3. Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc., \fk usque ad, \ft quamvis de Filio non tacuerunt.\f*

EXO 8:20 Removed trailing space in v~: Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.\f + \fr 8.20 \fk Hæc dicit Dominus, \ft etc. RAB. Quartum præceptum: \fk Honora patrem tuum et matrem tuam. \ft Huic contraria est quarta plaga, scilicet cynomyia, id est, canina musca: caninum est parentes non agnoscere; unde catuli eorum cæci nascuntur.\f*

EXO 8:21 Removed trailing space in v~: Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum: et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint.\f + \fr 8.21 \fk Omne genus muscarum. \ft ISID. Mystice. Quarto loco Ægyptus muscis percutitur. Musca autem insolens et inquietum animal est, in qua insolentes curæ carnalium desideriorum figurantur. Ægyptus vero muscis percutitur, quia corda eorum qui sæculum diligunt, desideriorum inquietudinibus feriuntur. LXX: \fk cynomyiam, \ft id est, muscam caninam, posuerunt: per quam canini mores significantur, in quibus humanæ mentis voluptas, et libido carnis arguitur. Potest etiam forensis eloquentia hominum significari per muscam caninam, qui velut canes alterutrum se lacerant. PROCOP. Deus non magnis belluis utitur in expugnanda Ægypto, sed contemptissimarum bestiolarum et insectorum ministerium accersit: ne scilicet illarum potentiæ ascriberetur effectus. Abjectis illis et infirmis bestiolis tribuit vires inexpugnabiles, adeo ut desperet Ægyptus se posse illis bestiolis resistere, et clamitet: \fk Digitus Dei hic est: \ft Nam manum Dei non feret universus mundus conglobatus. ORIG. Cynomyia hæreticorum [\fk Al., \ft Cynicorum] secta, qui ad reliquas deceptionis suæ improbitates, voluptatem et libidinem summum prædicant bonum. Quoniam igitur per hæc singula prius deceptus est mundus, merito adveniens sermo et lex Dei hujusmodi correptionibus arguit, ut ex qualitate pœnarum qualitates proprii cognoscant erroris.\f*

EXO 8:22 Removed trailing space in v~: Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ: et scias quoniam ego Dominus in medio terræ.\f + \fr 8.22 \fk Faciamque mirabilem, \ft etc. AUG., quæst. 26. Hoc in prioribus signis intelligendum est factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei nullis talibus plagis vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur; unde jam incipiunt signa, quibus magi similia non conati sunt facere. Pro certo est enim quia ubique fuerant sciniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen vel Gesen: ibi conati sunt magi similia facere, nec potuerunt: quousque ergo deficerent, nihil de illius terræ separatione dictum est, sed ex quo cœperunt ea fieri quæ illi nec auderent conari.\f*

EXO 8:23 Removed trailing space in v~: Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum: cras erit signum istud.

EXO 8:24 Removed trailing space in v~: Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Ægypti: corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis.\f + \fr 8.24 \fk Et venit musca gravissima, \ft etc. AUG., ibid. Musca pro multitudine muscarum posita. Nescio enim quomodo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum: sæpe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter, dicitur; verbi gratia: Est illic miles, quam sunt milites illic; est illic piscis, plus significat quam sunt illic pisces.\f*

EXO 8:25 Removed trailing space in v~: Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis: Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac.

EXO 8:26 Removed trailing space in v~: Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis, lapidibus nos obruent.\f + \fr 8.26 \fk Abominationes. \ft Perversi abominantur bona Ægyptii, id est, cives hujus sæculi abominantur oves, id est, simplicitatem bonorum. Sicut enim boni abominantur mala, ita mali bona. Unde abominantur boni virum impium, et impii eos qui in recta sunt via. AUG. Quæst. 28. In eremum dicebat Moyses se velle ire ubi Ægyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod de pastoribus diximus, qui erant Ægyptiis abominabiles: et ideo separatam terram Isrælitæ receperunt in Ægypto. Sic enim sacrificia Isrælitarum abominationes sunt Ægyptiis, sicut iniquis vita justorum. STRAB. \fk Historice. \ft Ægyptii abominantur oves et eas adorant propter Jovem Ammonem, qui cum capite arietino pingitur. Item: bovem colunt Ægyptii, qui consecratus est Api, sicut vacca Isidi. Apis enim erat maximum numen Ægyptiorum, qui semel in anno certo tempore apparebat sacerdotibus eorum. Illi vero cum hymnis et laudibus eum prosequentes, quasi lymphatici prophetabant. GREG., lib. XVIII Moral., c. 28, tom. 2. Ægyptus muscis percutitur, etc., \fk usque ad Vacate et videte, quoniam ego sum Deus. \f*

EXO 8:26 Found footnote ending with space in \v~: Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis, lapidibus nos obruent.\f + \fr 8.26 \fk Abominationes. \ft Perversi abominantur bona Ægyptii, id est, cives hujus sæculi abominantur oves, id est, simplicitatem bonorum. Sicut enim boni abominantur mala, ita mali bona. Unde abominantur boni virum impium, et impii eos qui in recta sunt via. AUG. Quæst. 28. In eremum dicebat Moyses se velle ire ubi Ægyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod de pastoribus diximus, qui erant Ægyptiis abominabiles: et ideo separatam terram Isrælitæ receperunt in Ægypto. Sic enim sacrificia Isrælitarum abominationes sunt Ægyptiis, sicut iniquis vita justorum. STRAB. \fk Historice. \ft Ægyptii abominantur oves et eas adorant propter Jovem Ammonem, qui cum capite arietino pingitur. Item: bovem colunt Ægyptii, qui consecratus est Api, sicut vacca Isidi. Apis enim erat maximum numen Ægyptiorum, qui semel in anno certo tempore apparebat sacerdotibus eorum. Illi vero cum hymnis et laudibus eum prosequentes, quasi lymphatici prophetabant. GREG., lib. XVIII Moral., c. 28, tom. 2. Ægyptus muscis percutitur, etc., \fk usque ad Vacate et videte, quoniam ego sum Deus. \f*

EXO 8:27 Removed trailing space in v~: Viam trium dierum pergemus in solitudinem: et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis.

EXO 8:28 Removed trailing space in v~: Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me.

EXO 8:29 Removed trailing space in v~: At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.

EXO 8:30 Removed trailing space in v~: Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum.

EXO 8:31 Removed trailing space in v~: Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus: non superfuit ne una quidem.

EXO 8:32 Removed trailing space in v~: Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.\f + \fr 8.32 \fk Et ingravatum est, \ft etc. AUG., quæst. 29. Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: \fk Ingravavit Pharao cor suum etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum. \ft Certe nunc non dictum est, Ingravatum est cor Pharaonis, sed \fk ingravavit Pharao cor suum. \ft Sic utique in omnibus plagis. A voluntate hominis est origo vitiorum. Moventur autem causis corda hominum, alia sic, alia vero sic, etiam non diversis causis, sæpe diverso modo, secundum proprias qualitates, quæ ex voluntatibus veniunt.\f*

EXO 9:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 9:0 Removed trailing space in c: 9

EXO 9:1 Removed trailing space in v~: Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.\f + \fr 9.1 \fk Dixit autem Dominus ad Moysen, \ft etc. PROCOP. Primi inter jumenta computantur equi, qui sunt mendaces seu falsi ad salutem. Deinde jumenta immunda, quæ nec ungulas findunt, nec ruminant, currui tamen junguntur. Deinceps cameli, qui quamvis propter ruminationem quasi mundi reputentur, tamen quia eorum ungula non sulcatur, censentur immundi. Verumtamen partim mundæ partim immundæ conditionis cameli perhibentur. Cæterum quia hæc plaga, ut parum noxia propter vilitatem immundorum animalium credebatur, transit ad boves, dehinc ad placidissimum animalium, ovem. ORIG., hom. 4. Quinto loco animalium nece vel pecudum Ægyptus verberatur. In quo vecordia vel stultitia mortalium arguitur, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum sed pecudum ligno et lapidibus impressis: Ammonem Jovem in ariete venerantes, Anubim in cane, Apim in tauro, et cætera portenta deorum, quæ Ægyptus miratur, ut quibus cultum credebant esse divinum, in his viderent miserandum supplicium. RAB. in Exod., tom. 2. Quintum præceptum est: \fk Non mæchaberis, \ft etc., usque ad attende plagam: si pecus es, saltem mori time.\f*

EXO 9:2 Removed trailing space in v~: Quod si adhuc renuis, et retines eos,

EXO 9:3 Removed trailing space in v~: ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.

EXO 9:4 Removed trailing space in v~: Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.

EXO 9:5 Removed trailing space in v~: Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra.

EXO 9:6 Removed trailing space in v~: Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.

EXO 9:7 Removed trailing space in v~: Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.\f + \fr 9.7 \fk Ingravatumque est, \ft etc. AUG., quæst. 30. Si pecora Isrælitarum morerentur, videretur causa competens quare cor ejus gravaretur ad contemptum Dei, tanquam si magi ejus pecora Isrælitarum occidissent; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est.\f*

EXO 9:8 Removed trailing space in v~: Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.\f + \fr 9.8 \fk Tollite plenas, \ft etc. AUG., quæst. 31. Alia littera: \fk Sumite plenas manus vobis favillæ de fornace, et asperget Moyses, \ft etc. Superiora signa virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron extendebat super aquam, vel ad terram percutiebat. Nunc vero interpositis duobus signis, de cynomyia scilicet et mortibus pecorum, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operantur, dicitur ut Moyses favillam spargat in cœlum; ambo jubentur sumere, sed ille spargere non in terram sed in cœlum: tanquam Aaron qui datus erat ad populum terram percutere deberet, vel in aquam sive in terram manum extendere; Moyses vero, qui erat in his quæ ad Dominum, favillam jubetur spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron aliquid manu operantur? Quid sibi vult ipsa diversitas? Neque enim nihil. RAB. Sextum præceptum: \fk Non occides; \ft sexta plaga, pustulæ in corpore, vesicæ bullientes et scatentes, incendia vulnerum et favillæ fornacis. Ardent enim homicidæ ira, insania. Si posses videre animas homicidarum, plus plangeres eas quam putrescentia corpora ulceratorum.\f*

EXO 9:9 Removed trailing space in v~: Sitque pulvis super omnem terram Ægypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti.\f + \fr 9.9 \ft ORIG., ibid. \fk Vulnera et vesicæ\ft cum fervore in sexto verbere producuntur. In ulceribus dolosa purulentaque malitia arguitur; in vesicis tumens et inflata superbia: in fervore, ira et furoris insania.\f*

EXO 9:10 Removed trailing space in v~: Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis:

EXO 9:11 Removed trailing space in v~: nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.

EXO 9:12 Removed trailing space in v~: Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.

EXO 9:13 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.\f + \fr 9.13 \fk Induravitque Dominus cor, \ft etc. ORIG., ibid. Nota quia in sexta plaga non dicitur, Induratum est cor Pharaonis, sed aliquid terribilius additur; scriptum est enim \fk quia induravit Dominus cor Pharaonis, \ft etc. Rursus in septima cum grando et ignis Ægyptum vastat, induratur quidem cor Pharaonis, sed non a Domino. In octava vero, ubi locusta producitur, dicitur Dominus indurare cor Pharaonis. Et in nona cum tenebræ palpabiles fiunt, tandem vero cum, exstinctis primogenitis, Isrælitæ discessissent, ita dicitur: \fk Et induravit Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et servorum ejus, et insecutus est eos. \ft Sed et cum Moyses de terra Madian ad Ægyptum mittitur et præcipitur ei facere prodigia, additur: \fk Facies ea in conspectu Pharaonis: Ego autem indurabo cor Pharaonis, \ft etc. Hinc primum dictum est a Domino: \fk Ego indurabo cor Pharaonis, \ft etc. Secundo quoque, enumeratis principibus, Isræl dicitur: \fk Ego indurabo cor Pharaonis, \ft etc. Non frustra facta est ista varietas, ut nunc dicatur Dominus indurasse cor Pharaonis, nunc sponte esse induratum. Video Paulum tanquam intelligentem quid differat, induratum esse cor Pharaonis, et indurasse Dominum cor Pharaonis dicere Rom. 2: \fk An divitias bonitatis ejus, et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit, \ft etc. Hic sine dubio eum qui sponte induratus est, culpat. Alibi vero, velut quæstionem super hoc proponens, dicit: \fk Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat, \ft etc. Addit etiam his: \fk O homo, tu qui es qui respondeas Deo\ft Rom. 9.. Per quod de eo qui a Domino dicitur induratus, non tam quæstionis solutione, quam apostolica auctoritate respondit, pro incapacitate auditorum, sicut alibi ait II Cor. 12.: \fk Et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. \ft Unde in sequentibus eum qui non tam studiorum merito quam sciendi cupiditate secretioribus se quæstionibus curiosius [curiosus] immergit, deterret dicens Rom. 9: \fk O homo, quis es qui respondeas Deo. \ft RAB. Septimum præceptum: \fk Non furaberis; \ft septima plaga, grando in fructibus. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Dum furaris, acquiris vestem, amittis fidem: lucrum visibile, damnum invisibile: lucrum de tua cæcitate, damnum de Domini nube. Qui enim malo desiderio forinsecus furantur, de judicio intrinsecus grandinantur, et ager cordis eorum devastatur.\f*

EXO 9:14 Removed trailing space in v~: Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.

EXO 9:15 Removed trailing space in v~: Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.

EXO 9:16 Removed trailing space in v~: Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.\f + \fr 9.16 \fk Idcirco autem posui te, \ft etc. AUG., quæst. 32. Hæc verba Apostolus posuit, etc., usque ad ad eorum utilitatem ergo Pharao est servatus.\f*

EXO 9:17 Removed trailing space in v~: Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum?

EXO 9:18 Removed trailing space in v~: En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.\f + \fr 9.18 \fk En pluam cras, \ft etc. ORIG. Hucusque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur: post hæc veniunt verbera de supernis.\f*

EXO 9:19 Removed trailing space in v~: Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.\f + \fr 9.19 \fk Mitte ergo jam nunc, \ft etc. AUG., quæst. 35 in Exod., tom. 3. Hoc non tam indignanter quam misericorditer præmonere videtur Deus, etc., usque ad quoniam mortem pecorum minatus est Deus, quamvis id Scriptura tacuerit. PROCOP. Cæterum providentia divina factum est ne jumenta interirent omnia. Nam opus erat jumentis quæ traherent currus quibus Pharao postmodum insecuturus erat fugientes, ut eos in solitudine trucidaret. Verum divina providentia aliter totum gubernavit negotium.\f*

EXO 9:20 Removed trailing space in v~: Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos:

EXO 9:21 Removed trailing space in v~: qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.

EXO 9:22 Removed trailing space in v~: Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti.\f + \fr 9.22 \fk Extende manum, \ft etc. PROCOP. Admonendus est hoc loco lector, Mosem non juberi omnia miranda facere virga, sed saltem quædam: quædam quoque prædicere, ut culices et jumentorum interitum: quædam manuum ministerio peragere, ut dum accipit fuliginem de camino et grandinem concitat. Sed quæ horum est causa? Ne vulgus opinetur magica superstitione virgam esse factam, et ipsi mirificos illos effectus assignarent.\f*

EXO 9:23 Removed trailing space in v~: Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti.\f + \fr 9.23 \fk Extenditque Moyses virgam, \ft etc. ORIG., ubi supra. Illud quoque notandum, quod quædam verbera inferre dicitur Aaron Pharaoni vel Ægypto, quædam Moses, quædam vero ipse Dominus. In prima enim plaga, ubi aquas vertit in sanguinem, elevat Aaron virgam et percutit aquam. In secunda percutit aquas et educit ranas. In tertia extendit manum et percutit virga pulverem terræ et fiunt sciniphes. In quarta dicitur Dominus fecisse, ut veniret cynomyia. In quinta quoque cum exstinguuntur pecora, dicitur fecisse verbum hoc. In sexta vero Moses aspergit favillam, et fiunt ulcera et vesicæ. In septima elevat manum in cœlum et fiunt voces et grando scilicet, etc. In octava similiter extendit manus in cœlum, et Dominus inducit ventum, et adducit locustas. Sed et in nona extendit manum in cœlum, et fiunt tenebræ et caligo. In decima vero finis et perfectio totius operis ministratur a Domino. Sicut enim dicitur: \fk Et Dominus percussit omne primogenitum in terra Ægypti. \ft IDEM. Est alia observanda differentia: in prima enim plaga cum aqua vertitur in sanguinem, nondum dicitur Mosi ut intraret ad Pharaonem, sed, \fk vade in occursum ejus, \ft etc. In secunda vero, constanter et fideliter ministrata prima, dicitur ad eum: \fk Intra ad Pharaonem, \ft etc. In tertia vero sciniphes inferuntur, magi cedunt confitentes, quia \fk digitus Dei est hic. \ft In quarta vero vigilare jubetur Moses mane, et stare contra Pharaonem procedentem ad aquas, cum cynomyia replentur Ægyptiorum domus. In quinta cum pecora delentur, ad Pharaonem intrare jubetur. In sexta contemnitur Pharao, nec dicitur quod intraverint Moses et Aaron ad eum, quia facta sunt ulcera et vesicæ cum fervore etiam super maleficos, et non poterant resistere Mosi. In septima vigilare jubetur valde mane, et stare contra Pharaonem, cum grandinem et ignem producit et voces. In octava intrare præcipitur ad eum cum locusta producitur. In nona rursus contemnitur Pharao, et Mosi [Moses] præcipitur ad cœlum extendere manus, ut fiant tenebræ palpabiles: nec intrat, sed vocatur ad Pharaonem. Similiter in decima, cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Ægypto. \fk Et Dominus dedit tonitrua, \ft etc. ID., homil., 4. Vide temperamentum divinæ correctionis: non cum silentio verberat, sed dat voces, et doctrinam cœlitus mittit, per quam possit mundus castigatus culpam suam agnoscere. Dat grandinem per quam tenera vastantur adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos quos debebat depasci, de quo dicit Dominus Luc. 12: \fk Ignem veni mittere in terra\ft Luc. 12.. Per hunc ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. IDEM. Sunt alia multa observanda, in quibus divina indicatur sapientia. Primo enim non flectitur Pharao cum aqua in sanguinem vertitur. In secundo parum molliri videtur: \fk Vocavit enim Moysem et Aaron, dicens: Orate pro me Dominum, \ft etc. In tertio magi cedunt, dicentes: \fk Digitus Dei est hic, \ft etc. In quarto per cynomyiam verberatus, dicit: \fk Euntes immolate Domino Deo, \ft etc. In quinto, ubi neces pecudum esse dicuntur, non cedit, sed amplius induravit. Similiter in sexto super plaga ulcerum. In septimo vero, cum grandine vastatur et ignibus, \fk vocavit Moysen et Aaron, dicens: Peccavi etiam nunc, Dominus justus, ego autem et populi mei iniqui, \ft etc. In octavo cum locustis urgeretur, festinanter vocavit Mosen et Aaron dicens: \fk Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vos. Suscipite peccatum meum, etiam nunc orate ad Dominum Deum vestrum. \ft In nono, cum tenebris suffunditur, vocat Mosen et Aaron, dicens: \fk Ite et servite Domino Deo vestro. \ft In decimo, cum primitiva exstinguuntur, vocat eos nocte et dicit: \fk Surgite, exite de populo meo, vos et filii Isræl, \ft etc. Et adjungit: \fk Benedicite autem et me. \ft Non possunt hæc explicari nisi eodem spiritu quo gesta sunt, quia, secundum Apostolum I Cor. 14., spiritus prophetarum prophetis subjectus est; non ergo quibuscunque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subjecta.\f*

EXO 9:24 Removed trailing space in v~: Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.

EXO 9:25 Removed trailing space in v~: Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.

EXO 9:26 Removed trailing space in v~: Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.

EXO 9:27 Removed trailing space in v~: Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.

EXO 9:28 Removed trailing space in v~: Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.

EXO 9:29 Removed trailing space in v~: Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra:

EXO 9:30 Removed trailing space in v~: novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.\f + \fr 9.30 \fk Novi autem quod, \ft etc. AUG., quæst. 35 in Exod. De fragore cœli et grandine exterritus erat Pharao. Unde rogabat Mosen ut oraret pro eo, confitens iniquitatem suam et populi sui. Sed Moses alium timorem quærebat. Facile enim est pœnam timere: sed non est hoc Deum timere, illo scilicet pietatis timore, de quo Jacob dicit: \fk Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac adfuissetmihi, nunc me inanem dimisisses\ft Gen. 31..\f*

EXO 9:31 Removed trailing space in v~: Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret:

EXO 9:32 Removed trailing space in v~: triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.

EXO 9:33 Removed trailing space in v~: Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.

EXO 9:34 Removed trailing space in v~: Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum:

EXO 9:35 Removed trailing space in v~: et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.

EXO 10:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 10:0 Removed trailing space in c: 10

EXO 10:1 Removed trailing space in v~: Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo:\f + \fr 10.1 \fk Ego enim induravi cor ejus, \ft etc. AUG., quæst. 36 in Exod. Hæc non ita dixit tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia, sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos; quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur, \fk ingravavi cor ejus. \ft Plagæ Ægyptiorum eruditio est filiorum Isræl, ne similiter indurentur, et similia patiantur. Multato pestilente sapientior erit parvulus. ORIG. Possunt decem plagæ quibus Ægyptus per Isrælitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia hæc in figura nostri facta sunt. Christianus et Isræliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Ægyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Ægyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Mosi, hic decem edicta contra Christum. Diversæ ibi plagæ Ægyptiorum, diversæ hic calamitates Romanorum. Ibi primum sanguis de puteis et fluminibus manat, hic prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus. Ibi secunda plaga, ranæ in penetralibus, inedia pene habitatores exstinxit: hic sub Domitiano satellites effrenati, jussu cruenti principis, et inopia pene omnes Romanos cives dispersit. Ibi tertia plaga sciniphes, musculæ sævissimæ, quæ media æstate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur: hic tertia plaga sub Trajano Judæos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti, grassati sunt. Præterea multæ urbes iisdem temporibus corruerunt terræ motu. Ibi quarta plaga, muscæ caninæ, alumnæ putredinis, vermium matres; hic sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Italiam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna dispersum, morte dissolutum, putredini et vermibus dedit. Ibi quinta plaga, pecorum et jumentorum: hic sub Severo persecutore civilibus bellis propria viscera et adjumenta reipublicæ, id est, plebes provinciarum et legiones militum, comminutæ sunt. Ibi sexta plaga, vesicæ turgentes ulceraque manantia: hic plaga quæ post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro ira et perfidia non per vulgi cædem, sed per vulnera morientium principum et potentium exaltata est. Ibi septima plaga, coacta in ære grando, quæ hominibus et jumentis fuit exitio: hic sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spatia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci. Ibi octava correctio, excitatæ undique locustæ: hic excitatæ undique gentes Romanum orbem cædibus et incendiis vastaverunt. Ibi nona plaga, tenebræ tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes: hic Aureliano persecutore decernente, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus. Ibi decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio: hic omnium perditio idolorum, quæ primitus facta in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit: hic quoque hæc omnia fecit, et etiam credidit. IDEM. Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi Ægyptiorum vasa pretiosa Hebræis tradita sunt: hic Ecclesiæ Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt. IDEM. Ægyptiis post decem plagas dimissos Hebræos persequentibus maris irruit interitus: nos quoque peregrinantes persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem judicii, Christo duce et judice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis æterni submergentur.\f*

EXO 10:2 Removed trailing space in v~: et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus.

EXO 10:3 Removed trailing space in v~: Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

EXO 10:4 Removed trailing space in v~: Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos:\f + \fr 10.4 \fk Ecce ego inducam cras locustam, \ft etc. RAB. Octavum præceptum: \fk Falsum testimonium non dices: \ft octava plaga, locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo et consumit mentiendo. Unde: \fk Si mordetiset consumitis, videte ne ab invicem consumamini\ft Gal. 5.. ORIG. hom. 4 in Exod. Puto per hoc genus plagæ dissidentis semper, a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum: homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt. STRAB. Per locustam, quæ regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis pœnis multati, semper in duritia sua manent, tanquam nullum habeant rectorem. \fk Locustam. \ft ISID. Locustæ pro mobilitate levitatis accipiuntur tanquam vagæ et salientes animæ pro voluptate sæculi.\f*

EXO 10:5 Removed trailing space in v~: quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris.

EXO 10:6 Removed trailing space in v~: Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.

EXO 10:7 Removed trailing space in v~: Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Ægyptus?

EXO 10:8 Removed trailing space in v~: Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt?

EXO 10:9 Removed trailing space in v~: Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri.

EXO 10:10 Removed trailing space in v~: Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis?

EXO 10:11 Removed trailing space in v~: non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.

EXO 10:12 Removed trailing space in v~: Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini.

EXO 10:13 Removed trailing space in v~: Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas.\f + \fr 10.13 \fk Et extendit Moses virgam. \ft RAB. Quædam prodigia fiunt per Mosen, quædam per Aaron, quædam vero per ipsum Dominum; ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat: in quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Mosi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus. GREG., lib. 31, Moral., cap. 20. Exhibitæ cœlitus Ægypti plagæ, etc., usque ad cum vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium opera enervant.\f*

EXO 10:14 Removed trailing space in v~: Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti: et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.

EXO 10:15 Removed trailing space in v~: Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.

EXO 10:16 Removed trailing space in v~: Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.

EXO 10:17 Removed trailing space in v~: Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.

EXO 10:18 Removed trailing space in v~: Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.

EXO 10:19 Removed trailing space in v~: Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.\f + \fr 10.19 \fk Non remansit ne una quidem, \ft etc. AUG. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua ille fiebat obstinatior dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt.\f*

EXO 10:20 Removed trailing space in v~: Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.

EXO 10:21 Removed trailing space in v~: Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum: et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant.\f + \fr 10.21 \fk Extende manum, \ft etc. AUG. Tertio dicitur ad Mosen: \fk Extende manum tuam in cœlum, \ft ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in cœlum. Quod ergo dictum est ad Mosen: \fk Extende manum tuam super terram Ægypti, et ascendat locusta super terram, \ft credo id significari, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora. ORIG. Nona plaga tenebræ sunt, ut mentis eorum cæcitas arguatur, vel ut intelligant divinæ dispensationis et providentiæ obscurissimas esse rationes. \fk Posuit\ft enim Deus \fk tenebras latibulum suum\ft Psal. 17.: quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. STRAB. Per tenebras insipientia eorum [Judæorum] ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum pœnæ devenirent. Etiam vel per tenebras arcanum divini judicii significatur, quo justos misericorditer salvat, impios juste condemnat.\f*

EXO 10:22 Removed trailing space in v~: Extenditque Moyses manum in cælum: et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus.

EXO 10:23 Removed trailing space in v~: Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.

EXO 10:24 Removed trailing space in v~: Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.\f + \fr 10.24 \fk Oves tantum, \ft etc. AUG. in Locutionibus in Exod., l. 52. Græcus habet, \fk præter oves et boves relinquite, \ft et est inusitata locutio, nisi post distinctionem inseratur, \fk relinquite; \ft et subaudiatur, ista, ut sit sensus: Ite præter oves et boves, et relinquite ista. Solet enim talis eclipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum. RAB. Nonum præceptum: \fk Non concupisces uxorem proximi tui: \ft nona plaga, densæ tenebræ. Est enim quædam mœchia etiam in appetendo uxorem alienam quando cuivis non sufficit sua, etiam alienam tentare. Vere densæ sunt tenebræ; nihil enim tam dolet patiens, nihil tam nolit pati faciens: qui hoc facit vere cæcatur furore horribili.\f*

EXO 10:25 Removed trailing space in v~: Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.

EXO 10:26 Removed trailing space in v~: Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.

EXO 10:27 Removed trailing space in v~: Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.

EXO 10:28 Removed trailing space in v~: Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.

EXO 10:29 Removed trailing space in v~: Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es: non videbo ultra faciem tuam.

EXO 11:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 11:0 Removed trailing space in c: 11

EXO 11:1 Removed trailing space in v~: Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet.

EXO 11:2 Removed trailing space in v~: Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.\f + \fr 11.2 \fk Dices ergo omni plebi, \ft etc. AUG., quæst. 94 in Exod., tom. 3. Non debet hinc quisque exemplum sumere, etc., usque ad ut nec isto damno ferirentur, qui aliis plagis percussi non erant. \fk Ut postulet vir, \ft etc. GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 17. Mentes usui vitæ carnalis inhærentes, etc., usque ad major fortitudo spiritus nuntiatur.\f*

EXO 11:3 Removed trailing space in v~: Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo.\f + \fr 11.3 \fk Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis, \ft etc. Qui scilicet habitabant cum Hebræis in terra Gessen, et pro ipsis novem plagis læsi non erant, ideoque eos diligebant: decima plaga afflicti sunt, cum discessissent Hebræi ab eis.\f*

EXO 11:4 Removed trailing space in v~: Et ait: Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum:

EXO 11:5 Removed trailing space in v~: et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.\f + \fr 11.5 \fk Et morietur omne primogenitum, \ft etc. ORIG. hom. 4 Ad ultimum primitivorum infertur interitus, in quo fortassis est aliquid supra nostram intelligentiam, quod commissum ab Ægyptiis videatur in Ecclesiam primitivorum, quæ ascripta est in cœlis. Unde etiam exterminator angelus ad hoc ministerium mittitur, qui parcit illis tantum qui utrosque postes agni sanguine signatos habuerunt. Delentur iterum primogenita Ægyptiorum: sive eos principatus et potestates, et mundi hujus rectores tenebrarum dicamus, quos adventu suo Christus traduxit, id est captivos duxit et captivavit, cum in ligno crucis triumphavit: sive auctores et inventores falsarum religionum, quas Christi veritas cum suis exstinxit auctoribus. Principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum, primogenita sunt Ægyptiorum quod [\fk Al., \ft qui] in ultima plaga, cum scilicet finis mundi advenerit cum separabit oves ab hædis, grana a paleis, damnabuntur, amissa vagandi et tentandi licentia. ORIG. Moraliter. Anima, dum in hoc mundo in erroribus vivit, ignorantia veritatis, in Ægypto posita est: si appropinquare cœpit lex Dei, aquas in sanguinem convertit, id est fluidam et lubricam juventutis vitam convertit ad sanguinem Veteris vel Novi Testamenti. Deinde educit lex ex ea vanam et inanem loquacitatem adversum Dei providentiam, ranarum querelæ similem. Purgat etiam malignas cogitationes ejus, et sciniphum mordacitati similes calliditatis aculeos discutit. Libidinum quoque morsus cynomyiæ spiculis similes depellit: stultitiamque et intellectum pecudibus similem per quam \fk homo, cum in honore esset, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus, \ft etc. Psal. 48. Arguit ulcera peccatorum, arrogantiæ tumorem, et fervorem furoris exstinguit. Adhibet post hæc voces filiorum tonitrui, id est evangelicas et apostolicas doctrinas, et castigationem grandinis, ut luxuriam voluptatesque cœrceat; et simul ignem pœnitentiæ, ut dicat: \fk Nonne cor nostrum ardens erat in nobis\ft Luc. 24.? Nec non locustarum ab ea subducit exempla, quibus depascantur omnes inquieti et turbidi motus ejus, ut discat omnia secundum ordinem facere. Ubi vero sufficienter fuerit castigata pro moribus, cum auctorem verberum senserit, confitens quia \fk digitus Dei est, \ft et parum agnitionis acceperit: tunc præcipue gestorum suorum tenebras videt et errorum caliginem, et tunc merebitur ut exstinguantur in ea primogenita Ægypti. Omnis enim anima cum ad supplementum ætatis venerit, et velut naturalis lex cœperit in ea jura sua defendere, primos motus secundum desiderium carnis producit, quos ex concupiscentiæ vel iræ fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi privilegium singulare de Christo propheta dicit: \fk Butyrum et mel manducabit; priusquam faciat aut proferat maligna, eliget bonum\ft Isa. 7.; quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, resistet malitiæ, ut eligat quod bonum est. David autem de se dicit: \fk Delicta juventutis meæ et ignorantiasmeas ne memineris\ft Psal. 24.. Quia ergo hi primi animæ motus secundum carnem prolati in peccatum ruunt, merito in morali loco primogenita Ægyptiorum primitiva ponuntur, quia exstinguuntur si reliquæ vitæ conversatio emendatiorem dirigat cursum. Sic ergo in anima, quam lex divina ab erroribus susceptam castigat, primogenita Ægyptiorum delentur, nisi post hæc omnia in infidelitate perdurans, nolit jungi Isræliticæ plebi, ut exeat de profundo et evadat incolumis, sed in iniquitate permaneat, et descendat tanquam plumbum in aquam validissimam. Iniquitas enim, secundum Zachariam ZAC. 5., sedet super talentum plumbi: et ideo qui permanet in iniquitate, tanquam plumbum demergitur in profondum.\f*

EXO 11:6 Removed trailing space in v~: Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.

EXO 11:7 Removed trailing space in v~: Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.\f + \fr 11.7 \fk Apud omnes, \ft etc. AUG. in libro Locutionum. Elegantissima locutio est: per canem quippe extremum significavit, vel hominum, vel pecorum: ita commendavit quanta in Hebræis quies futura esset, Ægyptiis acerba orbitate clamantibus.\f*

EXO 11:8 Removed trailing space in v~: Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post hæc egrediemur.

EXO 11:9 Removed trailing space in v~: Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti.\f + \fr 11.9 \fk Non audiet vos Pharao, \ft etc. AUG., quæst. 40 in Exod. Tanquam opus fuerit Pharaonis inobedientia ut signa illa multiplicarentur: quæ utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum. Sed hoc Dei fuit, malitia illius cordis bene utentis, non Pharaonis Dei patientia male abutentis.\f*

EXO 11:10 Removed trailing space in v~: Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.

EXO 12:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 12:0 Removed trailing space in c: 12

EXO 12:1 Removed trailing space in v~: Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti:

EXO 12:2 Removed trailing space in v~: Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.\f + \fr 12.2 \fk Mensis iste, \ft etc. RAB. Hic est Aprilis, qui apud Hebræos Nisam, apud Macedones dicitur, et dicitur Aprilis quasi aperilis, quia tunc aperitur terra proferendis virgultis herbis ac floribus: vel Aprilis a Venere, quasi Aphroditis; Venus enim Græce \fk Aphrodite\ft dicitur. Hunc Hebræi primum habent, quia XV Kalendarum ejus prima dies sæculi fuit: quarta decima vero, dies secunda; tertia decima, tertia: duodecima, quarta: qua sol et luna condita sunt, et tunc primum æquinoctium fuit; sol enim in oriente, luna in occidente, sphæram mundi ex æquo dividebant. STRAB. Hic est Nisan, secundum Hebræos, in quo factus est mundus, cujus plenilunium post æquinoctium vernale semper est attendendum: in quo populus Isræl a servitute Ægypti liberatur, et genus humanum sanguine Christi a potestate diaboli eripitur. Decima die mensis tollitur agnus, quarto decimo immolatur: quia in lege passio Christi figuratur, Evangelii gratia coruscante impletur; denarius enim, propter decalogum, legem significat; quaternarius vero, quatuor evangelia.\f*

EXO 12:3 Removed trailing space in v~: Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

EXO 12:4 Removed trailing space in v~: Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.

EXO 12:5 Removed trailing space in v~: Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum.\f + \fr 12.5 \fk Erit autem, \ft etc. AUG., quæst. 42 in Exod., tom. 3. Movere potest illa locutio, etc., usque ad quid illo præcepto figuratum sit. \fk Juxta quem ritum, \ft etc. Allegorice. Quia de justis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret. Vel quia Christus Judæis hædus erat, dicentibus: \fk Hic homo peccator est\ft Joan. 9., nobis autem agnus absque macula. Vel quia \fk in similitudine carnis peccati\ft apparuit et \fk pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet\ft I Petr. 2.. STRAB. Decima die Aprilis Hierosolymam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Judæis usque ad quartam decimam diem, id est, usque ad quintam feriam, qua cum apostolis cœnavit, et post traditus est.\f*

EXO 12:6 Removed trailing space in v~: Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

EXO 12:7 Removed trailing space in v~: Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.\f + \fr 12.7 \fk Et sument de sanguine ejus, \ft etc. GREG., homil. 22 in Evang., tom. 2. Sanguis ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur, etc., usque ad quia crucem passionis ejus in fronte portamus.\f*

EXO 12:8 Removed trailing space in v~: Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.\f + \fr 12.8 \fk Et edent carnes, \ft etc. GREG., ibid. Nocte agnum comedimus, etc., usque ad de fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. \fk Cum lactucis, \ft etc. GREG., ibid. Lactucæ agrestes valde amaræ sunt, etc., usque ad ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat.\f*

EXO 12:9 Removed trailing space in v~: Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.\f + \fr 12.9 \fk Caput cum pedibus, \ft etc. GREG., ibid. \fk Caput Christi Deus\ft I Cor. 11.. Caput ergo agni vorare, etc., usque ad nemo in hujus vitæ itinere torpeat, ne in patria locum perdat. GREG. NYSS., de Vita Mosis. Illis rerum involucris monet ut per hæc ænigmata considerare et intelligere velimus transitum quemdam esse hanc vitam nostram. Nam postea quam ingressi ad eam sumus, necessitate quadam ad exitum semper compellimur, ad quem paratos nos esse vult manibus et pedibus reliquoque ad iter apparatu. Ne igitur spinis in hoc arduo vivendi itinere pedes lædantur, non nudis pedibus, sed durioribus calceis communiti itinerare debemus. Spinæ autem, quæ pedibus infixæ non solum retinent retardantque, verum etiam enecant, peccata sunt, a quibus durities calceorum defendit, continens videlicet, tenuis ac dura vita, quæ debilitat atque frangit spinarum acumina, quibus a parvo tenuique principio ad anteriora, usque peccata sic ingrediuntur, ut pœnitus occidant. Ad hanc vitam faciendam talaris vestis et effusa, id est voluptuosa et vitiosa vivendi ratio, quæ latissime patet, impedimento est: quare cingulo quodam trahenda est et coarctanda, ne huc atque illuc circumfluat. Cingulus vero modestia est et diligens vivendi ratio, quæ nos monet ad necessitatem, non ad voluptatem, rebus uti. Baculus quo feras repellimus, et nonnunquam sustentamur, spes est. Ex igne autem solum cibus nobis propositus est, quoniam fides, quæ per cibum illum significatur, ardentissima esse debet, nihil humidum aut labile possidens. \fk Phase. \ft Hebraice est \fk Pesach\ft , Græce, id est, \fk transitus; \ft quia a filiis Isræl ex Ægypto migrantibus primum celebratum est: nobis quoque migrandum est de transitoriis ad æterna, de terrenis ad cœlestia.\f*

EXO 12:10 Removed trailing space in v~: Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

EXO 12:11 Removed trailing space in v~: Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini.

EXO 12:12 Removed trailing space in v~: Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.\f + \fr 12.12 \fk In cunctis diis, \ft etc. Ferunt Hebræi quia omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terræ, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Ægypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.\f*

EXO 12:13 Removed trailing space in v~: Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.

EXO 12:14 Removed trailing space in v~: Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.\f + \fr 12.14 \fk Habebitis autem hanc diem, \ft etc. AUG., in Exod. quæst. 43, tom. 3. \fk Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum, æternum\ft vel \fk æternalem; \ft quod Græce dicitur, non sic accipiendum est, etc., usque ad omni tempore præsentis vitæ simplicitas servanda, malitia cavenda.\f*

EXO 12:15 Removed trailing space in v~: Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.

EXO 12:16 Removed trailing space in v~: Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.

EXO 12:17 Removed trailing space in v~: Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

EXO 12:18 Removed trailing space in v~: Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.\f + \fr 12.18 \fk Primo mense quarta decima, \ft etc. RAB. Mystice. Vespera quarti decimi diei primi mensis, in quo Pascha celebratur, et agni immolatio perficitur, depositionem veteris hominis significat, et initium novi, qui in baptismo Christi mortem figurante inchoatur. Unde: \fk Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus, \ft etc. Gal. 3.. A vespera ergo quarti decimi diei primi mensis usque ad vesperam vicesimi primi integram, scilicet septimanam, azyma jubemur [jubentur] comedere, quia a perceptione baptismi usque ad finem vitæ simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde Petrus: \fk Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationem, sicut modo geniti infantes, \ft etc. I Petr. 2..\f*

EXO 12:19 Removed trailing space in v~: Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.

EXO 12:20 Removed trailing space in v~: Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

EXO 12:21 Removed trailing space in v~: Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.\f + \fr 12.21 \fk Seniores. \ft Nota quod non pueris, non juvenibus, mandata Dei primo communicat, sed senioribus, quia in senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia.\f*

EXO 12:22 Removed trailing space in v~: Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.\f + \fr 12.22 \fk Fasciculumque hyssopi, \ft etc. STRAB. Hyssopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem: et significat veram humilitatem, cujus exemplum Christus nobis in semetipso præbuit. Fasciculum ergo hyssopi sanguine tingimus, quando, memores humilitatis Christi, eum imitari studemus. \fk Tingite in sanguine, \ft etc. AUG., quæst. 46 in Exod. Quæritur quem sanguinem dicat juxta ostium, cum illius agni sanguinem velit intelligi, cujus immolatione Pascha fit. An præcipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus juxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit \fk ex sanguine qui est juxta ostium, \ft quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excepit, juxta ostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit.\f*

EXO 12:23 Removed trailing space in v~: Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.\f + \fr 12.23 \fk Et non sinet percussorem, \ft etc. STRAB. Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri: quicunque enim fuit, præcepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei. Decimum præceptum est: \fk Non concupisces rem proximi tui, \ft etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio præcepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur: pejus enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte præceptum suum habet: concupiscere autem rem proximi, etiamsi justa successione quæras, non licet. Qui enim volunt res alienas tanquam juste possidere, et hæredes quærunt morientibus illis esse. Cum laudas rem relictam quasi jure possidentem, Deus damnat injuste cupientem. Qui enim quæris ab aliquo hæres fieri, non vis ut habeat hæredes, in quibus nihil charius primogenitis est. Jure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi juris umbram perquiris, et, quæ meliora sunt, cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non præcessit. Omnia opera bona sunt filii spirituales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non charitate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas.\f*

EXO 12:24 Removed trailing space in v~: Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.

EXO 12:25 Removed trailing space in v~: Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.

EXO 12:26 Removed trailing space in v~: Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio?

EXO 12:27 Removed trailing space in v~: Dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

EXO 12:28 Removed trailing space in v~: Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

EXO 12:29 Removed trailing space in v~: Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

EXO 12:30 Removed trailing space in v~: Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.\f + \fr 12.30 \fk Neque enim erat domus, \ft etc. AUG., quæst. 44 in Exod. Cum primogeniti tantum morerentur, quomodo nulla erat domus in qua non esset mortuus? An et hoc divinitus fuerat procuratum, ut in omnibus domibus essent primogeniti, in quibus percuterentur Ægyptii, etiam qui habitabant in terra Gessen? Hominum quippe erant hic, vel animalium, non terræ; id est, homines et animalia primogenita moriebantur, occulto et angelico percussu: non aliquid in terra vel in cœlo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebræ. A talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, perveniebat beneficium ad Ægyptios qui in ea cum Hebræis morabantur: hac vero omnes percussi sunt.\f*

EXO 12:31 Removed trailing space in v~: Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël: ite, immolate Domino sicut dicitis.

EXO 12:32 Removed trailing space in v~: Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

EXO 12:33 Removed trailing space in v~: Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.

EXO 12:34 Removed trailing space in v~: Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos.\f + \fr 12.34 \fk Conspersam farinam, \ft etc. AUG. Mystice. Sine fermento proficiscuntur filii Isræl de Ægypto; ut exeuntes de hoc sæculo abjiciamus fermentum malitiæ et nequitiæ, et epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.\f*

EXO 12:35 Removed trailing space in v~: Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.\f + \fr 12.35 \fk Et petierunt, \ft etc. AUG., quæst. 45. Hoc jam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur: nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Ægyptios qui cum Hebræis habitabant. \fk Vasa aurea, \ft etc. Hæc doctrinas significant, quæ ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur; vel animas pretiosas ex gentibus, tanquam vasa aurea et argentea; cum vestibus, id est, corporibus: quæ se adjungunt populo Dei, ut semel de hoc sæculo tanquam de Ægypto liberentur.\f*

EXO 12:36 Removed trailing space in v~: Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios.

EXO 12:37 Removed trailing space in v~: Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.\f + \fr 12.37 \fk Profectique sunt, \ft etc. ORIG. hom. 5 in Exod.. Qui de Ægypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere, primo ei ex Ramesse proficiscendum est, quæ interpretatur \fk commotio tineæ. \ft Si vis venire in hoc ut Deus sit tibi dux, et sequatur petra, quæ escam spiritalem et potum tribuat, exi de Ramesse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat, et fures effodiunt, etc. \fk Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me\ft Matth. 6., hoc est proficisci de Ramesse, et sequi Christum. \fk De Ramesse in Socoth, \ft etc. ORIG. ibid. Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur. De Ramesse venerunt in Socoth, quod interpretatur \fk tabernacula. \ft Cum ergo, relinquens Ægyptum, discusseris tineas totius corruptelæ, et vitiorum incitamenta rejeceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus exspoliari sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est: movenda sunt etiam castra de Socoth, et festinandum est in Othon, quod interpretatur \fk signa eis, \ft quia hic scilicet audies quod Deus antecedat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis; non hoc in Ramesse, nec in Socoth, quæ secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina: hoc erat triduum ad quod festinabant Moses et Aaron, et contradicebat Pharao dicens: \fk Non eatis longius. \ft Nolebat ad locum signorum pervenire filios Isræl, ut possent tertii diei frui mysteriis. Unde Ose. 6: \fk Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus. \ft Prima dies nobis Christi passio; secunda, qua in infernum descendit; tertia, qua resurrexit: ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis; per noctem vero, in columna ignis. \fk Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit et fecit consedere in cœlestibus\ft Rom. 6.. \fk Sexcenta fere millia, \ft etc. AUG., quæst. 47. Quæritur utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebræi per eos annos in Ægypto, etc., usque ad id est, post mortem Joseph dura servitute oppressi sunt.\f*

EXO 12:38 Removed trailing space in v~: Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

EXO 12:39 Removed trailing space in v~: Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

EXO 12:40 Removed trailing space in v~: Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

EXO 12:41 Removed trailing space in v~: Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

EXO 12:42 Removed trailing space in v~: Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti: hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.

EXO 12:43 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase: omnis alienigena non comedet ex eo.

EXO 12:44 Removed trailing space in v~: Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

EXO 12:45 Removed trailing space in v~: Advena et mercenarius non edent ex eo.

EXO 12:46 Removed trailing space in v~: In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.\f + \fr 12.46 \fk Nec illius, \ft etc. Os Christi in cruce non est confractum, quia videntes eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura: vel robur divinitatis in carne per blasphemiam non corrumpitur, quia non est purus homo, sed verus Deus.\f*

EXO 12:47 Removed trailing space in v~: Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.

EXO 12:48 Removed trailing space in v~: Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

EXO 12:49 Removed trailing space in v~: Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

EXO 12:50 Removed trailing space in v~: Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

EXO 12:51 Removed trailing space in v~: Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

EXO 13:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 13:0 Removed trailing space in c: 13

EXO 13:1 Removed trailing space in v~: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

EXO 13:2 Removed trailing space in v~: Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia.\f + \fr 13.2 \fk Sanctifica mihi omne primogenitum, \ft etc. Quia occidi omnia primogenita Ægyptiorum in liberatione vestra.\f*

EXO 13:3 Removed trailing space in v~: Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.

EXO 13:4 Removed trailing space in v~: Hodie egredimini mense novarum frugum.

EXO 13:5 Removed trailing space in v~: Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.

EXO 13:6 Removed trailing space in v~: Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.

EXO 13:7 Removed trailing space in v~: Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.

EXO 13:8 Removed trailing space in v~: Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto.

EXO 13:9 Removed trailing space in v~: Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.\f + \fr 13.9 \fk Et erit quasi signum, \ft etc. AUG., quæst. 48 in Exod.. Quid est quod ait cum de pascha præcipit, etc., usque ad alioquin gratia jam non esset gratia.\f*

EXO 13:10 Removed trailing space in v~: Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.

EXO 13:11 Removed trailing space in v~: Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam:

EXO 13:12 Removed trailing space in v~: separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.

EXO 13:13 Removed trailing space in v~: Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.\f + \fr 13.13 \fk Omne autem primogenitum hominis, \ft etc. CYRILL. Primogenita hominum redimi jubet, ut homicidium vetet: qui omnia ut incorruptibilia essent, creavit. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 1. Asinus immunditiam, ovis innocentiam significat. Asini ergo primogenitum ove mutare, est immundæ vitæ primordia innocentiæ simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quæ Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis implicamur. Sed et qui post malitiam carnis ad innocentiam convertitur cordis, primogenitum asini mutat ove, malitiam scilicet prioris vitæ. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei primogenitum asini ove mutavit.\f*

EXO 13:14 Removed trailing space in v~: Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.

EXO 13:15 Removed trailing space in v~: Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.

EXO 13:16 Removed trailing space in v~: Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.\f + \fr 13.16 \fk Et quasi appensum. \ft Hoc male intelligentes Judæi, pictatia vel phylacteria capitibus circumligabant, in quibus decem verba scripta ante oculos habebant.\f*

EXO 13:17 Removed trailing space in v~: Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est: reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum.\f + \fr 13.17 \fk Igitur cum emisisset, \ft etc. GREG. lib. XXIV Moral. cap. 13. Sæpe conversi in ipso aditu suæ conversionis tranquillitatem carnis, dona prophetiæ, prædicamenta doctrinæ, signorum miracula vel gratiam curationum accipiunt. Postea duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus liberos se esse credebant: quia si in principio tentationum amaritudo pulsaret, facile ad vitia redirent, a quibus non longe recesserunt. De Ægypto ergo exeuntibus e vicino bella subtrahuntur: quia relinquentibus sæculum quædam prius tranquillitas ostenditur, ne in ipsa teneritudine et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant: prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilius tentationum certamina sustinent quanto in Deo altius cognoverunt quæ ament.\f*

EXO 13:18 Removed trailing space in v~: Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum: et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti.\f + \fr 13.18 \fk Non eos duxit Deus, \ft etc. AUG., quæst. 49. Hic ostenditur omnia fieri debere quæ consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea quæ adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est Epist. ad Dam., tom. 1.. \fk Et armati ascenderunt filii, \ft etc. HIERON. Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus verbum interpretatur ad verbum, ubi LXX posuerunt, \fk quinta autem generatione ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti, \ft transtulit, \fk et armati ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti, \ft licet pro eo quod nos \fk armati\ft diximus, secundum Græci sermonis ambiguitatem \fk instructi\ft vel \fk muniti\ft propter supellectilem quo Ægyptios exspoliaverunt, possit intelligi. Sed ubi LXX, \fk quinta generatione\ft posuerunt, qui Hebræorum libros diligenter inspexerunt, non quinta, sed quinque, scriptum afferunt, ut sit sensus: quinque autem ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti; quod quia minus videbatur intelligi, adjuncta generatio est. Aquila vero, et in cæteris, et in hoc præcipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia. AUG., quæst. 53. \fk Quinta autem progenie, \ft etc. Utrum progeniem in centum annis vult computare, etc., usque ad Naason genuit Salmon.\f*

EXO 13:19 Removed trailing space in v~: Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Israël, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum.

EXO 13:20 Removed trailing space in v~: Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.

EXO 13:21 Removed trailing space in v~: Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore.\f + \fr 13.21 \fk Dominus autem præcedebat eos, \ft etc. ORIG. Cum a te tertiæ diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere. GREG. In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5: \fk Fuistis aliquando tenebræ, nunc autemlux in Domino, \ft etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiæ districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum præibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suæ exemplo ducatum sequentibus præstans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, \fk ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant\ft Joan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis.\f*

EXO 13:22 Removed trailing space in v~: Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.

EXO 14:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 14:0 Removed trailing space in c: 14

EXO 14:1 Removed trailing space in v~: Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:

EXO 14:2 Removed trailing space in v~: Loquere filiis Israël: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare.\f + \fr 14.2 \fk Phihahiroth, quæ est inter Magdalum, \ft etc. ORIG., hom. 5 in Exod. Videamus quæ via præcipitur eligenda. De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epauleum et Magdalum, quod est contra Beelsephon, etc. Epauleum \fk ascensio tortuosa, \ft Magdalum \fk turris, \ft Beelsephon \fk ascensio speculæ, \ft vel \fk habens speculam, \ft interpretatur. Credebat forsitan quod ostenderet Deus planum iter et molle, sed ascensio est et tortuosa. Non enim proclive iter est quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur anguste et difficulter. Unde Matth. 7: \fk Arcta est enim et angusta via quæ ducit ad vitam. \ft Est ergo iter quo inceditur \fk ascensio tortuosa, \ft et \fk ascensio speculæ\ft vel \fk habens speculam. \ft Ascensio ad actus pertinet, specula ad fidem; ostenditur ergo quia et in actibus et in fide multa est difficultas, multus labor: multæ enim tentationes nobis occurrunt, multa offendicula, volentibus agere quæ Dei sunt. Deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas quæstiones, objectiones hæreticorum, contradictiones infidelium: hoc ergo iter agendum est sequentibus Dominum. Sed et turris est in hoc itinere, de qua dicitur Luc 14: \fk Quis vestrum volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet unde perficiat? \ft Ista est ergo turris ex his ardua et excelsa virtutibus; quod videns Pharao dicit: Errant isti. Apud Pharaonem, qui Deum sequitur errare dicitur, quia iter sapientiæ tortuosum, multas habens difficultates et anfractus. Si confitearis unum Patrem invisibilem, et unum unigenitum ejus Jesum Christum, et unum Spiritum sanctum, tortuosum, difficile et incredibile videtur hoc in infidelibus. Si dicis Deum majestatis crucifixum filium hominis esse, qui de cœlo descendit: tortuosa videntur hæc et difficilia; qui audit nisi eum fide audiat, dicit quia errant isti. Sed tu fixus esto in hac fide, sciens quia Deus ostendit tibi hanc viam fidei, qui ait: Tollentes de Othon castra, collocate inter Epauleum et Magdalum. \fk Fuisset. \ft ORIG. Fugiens Ægyptum venis ad ascensionem operis et fidei, et ad ædificium turris: venis ad mare, et occurrunt tibi fluctus tentationum. Unde II Tim. 3: \fk Qui enim volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur, \ft quia tentatio vita nostra est super terram. Sed si Moysen, id est legem Dei, sequeris, Ægyptus te insectatur. Sed vide quid fiet: \fk Levavit, \ft inquit, \fk angelus Domini, qui antecedebat castra Isræl, et abiit post illos. Elevavit et columnam nubis a facie eorum, et stetit post illos, et intravit inter castra Ægyptiorum et Isræl. \ft Hæc columna nubis populo Dei efficitur murus: Ægyptiis imponit tenebras; non transfertur columna ignis ad Ægyptios, ut videant lucem: sed nubis, ut in tenebris maneant, quia dilexerunt tenebras, non lucem. Et tu ergo si ab Ægyptiis recedas, si de potestate dæmonum fugias, vide quanta tibi præparantur auxilia, dummodo in fide fortis permaneas: nec Ægyptiorum equitatus et quadrigæ perterreant, nec reclames contra Dei legem, id est Moysen, dicens: \fk Tanquam non essent sepulcra in Ægypto, ita eduxisti nos. \f*

EXO 14:2 Found footnote ending with space in \v~: Loquere filiis Israël: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare.\f + \fr 14.2 \fk Phihahiroth, quæ est inter Magdalum, \ft etc. ORIG., hom. 5 in Exod. Videamus quæ via præcipitur eligenda. De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epauleum et Magdalum, quod est contra Beelsephon, etc. Epauleum \fk ascensio tortuosa, \ft Magdalum \fk turris, \ft Beelsephon \fk ascensio speculæ, \ft vel \fk habens speculam, \ft interpretatur. Credebat forsitan quod ostenderet Deus planum iter et molle, sed ascensio est et tortuosa. Non enim proclive iter est quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur anguste et difficulter. Unde Matth. 7: \fk Arcta est enim et angusta via quæ ducit ad vitam. \ft Est ergo iter quo inceditur \fk ascensio tortuosa, \ft et \fk ascensio speculæ\ft vel \fk habens speculam. \ft Ascensio ad actus pertinet, specula ad fidem; ostenditur ergo quia et in actibus et in fide multa est difficultas, multus labor: multæ enim tentationes nobis occurrunt, multa offendicula, volentibus agere quæ Dei sunt. Deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas quæstiones, objectiones hæreticorum, contradictiones infidelium: hoc ergo iter agendum est sequentibus Dominum. Sed et turris est in hoc itinere, de qua dicitur Luc 14: \fk Quis vestrum volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet unde perficiat? \ft Ista est ergo turris ex his ardua et excelsa virtutibus; quod videns Pharao dicit: Errant isti. Apud Pharaonem, qui Deum sequitur errare dicitur, quia iter sapientiæ tortuosum, multas habens difficultates et anfractus. Si confitearis unum Patrem invisibilem, et unum unigenitum ejus Jesum Christum, et unum Spiritum sanctum, tortuosum, difficile et incredibile videtur hoc in infidelibus. Si dicis Deum majestatis crucifixum filium hominis esse, qui de cœlo descendit: tortuosa videntur hæc et difficilia; qui audit nisi eum fide audiat, dicit quia errant isti. Sed tu fixus esto in hac fide, sciens quia Deus ostendit tibi hanc viam fidei, qui ait: Tollentes de Othon castra, collocate inter Epauleum et Magdalum. \fk Fuisset. \ft ORIG. Fugiens Ægyptum venis ad ascensionem operis et fidei, et ad ædificium turris: venis ad mare, et occurrunt tibi fluctus tentationum. Unde II Tim. 3: \fk Qui enim volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur, \ft quia tentatio vita nostra est super terram. Sed si Moysen, id est legem Dei, sequeris, Ægyptus te insectatur. Sed vide quid fiet: \fk Levavit, \ft inquit, \fk angelus Domini, qui antecedebat castra Isræl, et abiit post illos. Elevavit et columnam nubis a facie eorum, et stetit post illos, et intravit inter castra Ægyptiorum et Isræl. \ft Hæc columna nubis populo Dei efficitur murus: Ægyptiis imponit tenebras; non transfertur columna ignis ad Ægyptios, ut videant lucem: sed nubis, ut in tenebris maneant, quia dilexerunt tenebras, non lucem. Et tu ergo si ab Ægyptiis recedas, si de potestate dæmonum fugias, vide quanta tibi præparantur auxilia, dummodo in fide fortis permaneas: nec Ægyptiorum equitatus et quadrigæ perterreant, nec reclames contra Dei legem, id est Moysen, dicens: \fk Tanquam non essent sepulcra in Ægypto, ita eduxisti nos. \f*

EXO 14:3 Removed trailing space in v~: Dicturusque est Pharao super filiis Israël: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum.

EXO 14:4 Removed trailing space in v~: Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.

EXO 14:5 Removed trailing space in v~: Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis?

EXO 14:6 Removed trailing space in v~: Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.

EXO 14:7 Removed trailing space in v~: Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit: et duces totius exercitus.

EXO 14:8 Removed trailing space in v~: Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël: at illi egressi sunt in manu excelsa.

EXO 14:9 Removed trailing space in v~: Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.

EXO 14:10 Removed trailing space in v~: Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,

EXO 14:11 Removed trailing space in v~: et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto?\f + \fr 14.11 \fk Forsitan non erant sepulcra, \ft etc? ORIG., homil. 5 in Exod. Hæc fatiscentis in tentatione animi verba sunt: beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur Matth. 13: \fk Modicæ fidei, quare dubitasti? \ft Tentationis et fragilitatis hæc verba sunt. Alioquin falsum est, melius est enim in eremo mori quam Ægyptiis servire. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Ægyptiis, id est rectoribus tenebrarum et e potestate Satanæ, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam quærenti in itinere mori, quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, nec incipiendum judicant. Melius est enim in itinere mori, quam inter Ægyptios necari et falsis atque amaris fluctibus obrui.\f*

EXO 14:12 Removed trailing space in v~: nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.

EXO 14:13 Removed trailing space in v~: Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.\f + \fr 14.13 \fk Ægyptios enim quos nunc, \ft etc. AUG. quæst. 5 in Exod. \fk Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus. \ft Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.\f*

EXO 14:14 Removed trailing space in v~: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.

EXO 14:15 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Israël ut proficiscantur.\f + \fr 14.15 \fk Quid clamas ad me? \ft etc. GREG. Voces apud aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Æternam enim vitam si ore petimus, nec corde desideramus, clamantes tacemus: si vero corde desideramus, ore tacemus, tacentes clamamus. Unde in eremo cum populus vocibus perstreperet, et Moses a strepitu verborum taceret, silens auditur, et dicitur ei: \fk Quid clamas ad me? \ft In desiderio enim clamor secretus non pervenit ad aures humanas, divinas replet. ORIG., ut supra. Nulla vox Moysi auditur, et Dominus dicit: \fk Quid clamas ad me? \ft Velim scire quomodo sancti clamant sine voce ad Deum. Apostolus ad Gal. 4, dicit: \fk Quia dabit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem: Abba, Pater. \ft Et addit: \fk ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. \ft Et iterum Rom. 8: \fk Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus. \ft Sic ergo postulante Spiritu sancto per silentium clamor sanctorum auditur. Jubetur Moses virga percutere mare, ut ingredienti populo Dei cedat, et aquæ quæ timebantur, dextra lævaque murus effectæ, non solum perniciem nesciant, sed etiam munimen exhibeant. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem: bonitatem Creatoris intellige, si voluntati ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, elementa tibi contra naturam servire compellit. Audivi a majoribus traditum quod singulis tribubus singulæ aquarum divisiones factæ sunt, et propria unicuique via. Idque ostenditur ex eo quod dicitur psalmo CXXXV: \fk Qui divisit mare Rubrum in divisiones, \ft etc. Et alibi, psal. LXVII: \fk Ibi Benjamin minor in stupore. Principes Juda, duces eorum, principes Zabulon et principes Nephthali: \ft proprius unicuique tribui enumerari videtur ingressus. Apostolus baptismum in Mose consummatum dicit in nube et in mari, ut qui baptizaris in Christo, in aqua et in Spiritu, scias te insectari Ægyptios et ad servitium revocare, rectores scilicet mundi, et spirituales nequitias, quibus ante servisti. Sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis et novus ascendis peccatorum sordibus ablutus, paratus ad cantandum novum canticum. Ægyptii insequentes merguntur in abyssum, et si rogare videntur Jesum ne eos iterum mergat in abyssum. ID. Aliter, si Ægyptum fugias, id est ignorantiæ tenebras, si sequaris Mosen, id est Dei legem, occurrat autem mare, id est, contradicentium fluctus, percute et tu obluctantes undas virga, id est. verbo legis et vigilantia Scripturarum; iter tibi disputando per adversarios pande, et cedent undæ victori, mirantibusque et stupore defixis qui ante contradicebant, legitimis disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrinæ verbo proficies, ut auditores tui, quos tu in verba legis erudisti, jam contra Ægyptios, velut fluctus maris, insurgent, nec solum impugnent, sed et superent et exstinguant. Exstinguit enim Ægyptum, qui non agit opera tenebrarum, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit; qui cogitationes sordidas vel corde expellit, vel omnino non recipit, secundum illud Eph. 6: Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni ignita jacula exstinguere. Hoc ergo modo possumus etiam Ægyptios hodie videre mortuos, et ipsum Pharaonem, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter per Jesum Christum.\f*

EXO 14:16 Removed trailing space in v~: Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.

EXO 14:17 Removed trailing space in v~: Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.

EXO 14:18 Removed trailing space in v~: Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.

EXO 14:19 Removed trailing space in v~: Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum\f + \fr 14.19 \fk Tollensque se angelus Dei, \ft etc. STRAB. Angelus, qui \fk nuntius\ft interpretatur, significat doctores, qui nobis præcepta vitæ annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Isræl, id est Ecclesiam præcedunt, quia cum scientia Scripturarum præsident. Supervenientibus Ægyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Ægyptiis, lucida Hebræis.\f*

EXO 14:20 Removed trailing space in v~: stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.

EXO 14:21 Removed trailing space in v~: Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.\f + \fr 14.21 \fk Tota nocte, \ft etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: \fk Cantemus Domino, gloriose enim, \ft etc.\f*

EXO 14:22 Removed trailing space in v~: Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.

EXO 14:23 Removed trailing space in v~: Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.

EXO 14:24 Removed trailing space in v~: Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,

EXO 14:25 Removed trailing space in v~: et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.

EXO 14:26 Removed trailing space in v~: Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum.

EXO 14:27 Removed trailing space in v~: Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.

EXO 14:28 Removed trailing space in v~: Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis.

EXO 14:29 Removed trailing space in v~: Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:

EXO 14:30 Removed trailing space in v~: liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum.

EXO 14:31 Removed trailing space in v~: Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.

EXO 15:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 15:0 Removed trailing space in c: 15

EXO 15:1 Removed trailing space in v~: Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: [Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.\f + \fr 15.1 \fk Tunc cecinit Moyses, \ft etc. ORIG., homil. 6 n Exod. Multa cantica legimus in Scripturis, sed hoc primum omnium est quod, Ægyptiis et Pharaone submerso, post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam, hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Ægyptios submergi videris, et Pharaonem præcipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere: \fk Cantemus Domino gloriose, \ft etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis. \fk Gloriose enim, \ft etc. ORIG. Non sufficit, \fk glorificatusest; \ft aliud est enim glorificari, aliud gloriose glorificari. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit quærere quod perierat, non tamen gloriose, quia non habebat speciem neque decorem; glorificatus est cum venit ad crucem, et pertulit mortem; unde Joan. 17: \fk Pater, venit hora, glorifica Filium tuum, \ft etc. Erat ergo et gloria passio crucis, ubi et glorificatus, non gloriose quidem, sed humiliter; unde Phil. 2: \fk Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. \ft Et Sap. 2: \fk Morte turpissima condemnemus eum. \ft In his ergo glorificatus est de se humiliter, non gloriose; unde Lucæ 24: \fk Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. \ft Cum venerit in gloria Patris, et angelorum judicare terram, et verum Pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in majestate Patris: tunc gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem. \fk Magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare, \ft etc. In signis Ægypti. Sed gloriose magnificatus est, quia Pharaonem et exercitum ejus submersit. Vel magnificatus est, miracula ante passionem faciendo, prædicando, in cruce moriendo: sed gloriose magnificatus est, cum resurrexit victor victo diabolo, spoliato inferno. \fk Equum, \ft etc. ORIG. Homines qui nos insequuntur equi sunt; et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, et habent ascensores suos. Sunt quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram; de quibus dicitur Habac. 3: \fk Equitatus tuus salus. \ft Alios ascendit diabolus et angeli ejus. Judas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erat: cum cæteris enim apostolis missus ægrotis salutem et languentibus præstitit sanitatem; ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Satanæ factus, et illius habenis ductus contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos, quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis sævientem, scito quia ab ascensore pungitur, et ideo sævus est et truculentus.\f*

EXO 15:2 Removed trailing space in v~: Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum.\f + \fr 15.2 \fk Iste Deus meus, \ft etc. ORIG. Hic ergo et Deus erit meus et Deus patris mei. Pater noster qui nos fecit et genuit, Christus est, qui dixit Joan. 16: \fk Vado ad Patrem meum, \ft etc. Si ergo agnoscam quod Deus meus sit, glorificabo eum; si etiam quod patris mei, exaltabo eum: altior enim intellectus est quomodo Christus, ut unius Dei constringat et uniat veritatem, Deum suum dicit, quem natura Patrem novit.\f*

EXO 15:3 Removed trailing space in v~: Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,\f + \fr 15.3 \fk Dominus quasi vir pugnator, \ft etc. ORIG. Alia littera: \fk Dominus conteret bella. \ft Amos 9: \fk Dominus nomen est illi. \ft Non modo pugnas visibiles conterit, sed eas etiam quæ nobis sunt adversus principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum\f*

EXO 15:4 Removed trailing space in v~: currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

EXO 15:5 Removed trailing space in v~: Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis.\f + \fr 15.5 \fk Descenderunt in profundum quasi lapis. \ft ORIG. Quia scilicet tales non erant lapides de quibus suscitarentur filii Abrahæ, sed qui amarent profundum et liquidum elementum, id est amaram et fluxam præsentium voluptatem. Unde de ipsis dicitur: \fk Demersi sunt quasi plumbum in aqua validissima. \ft Peccatores graves sunt, et iniquitas super talentum plumbi legitur sedere: inde miqui merguntur in profundum quasi plumbum, sancti vero ambulant super aquas, quia leves sunt, et peccati pondere non gravantur. Christus super aquas ambulavit, qui vere peccatum non fecit: ambulavit et Petrus, sed paululum dubitavit; habuit enim aliquid plumbi, propter quod dicitur ei Matth. 14: \fk Modicæ fidei, quare dubitasti? \ft Omnes ergo per ignem salvantur, ut si forte de specie plumbi quidquam fuerit admissum, ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum optimum, quia aurum terræ illius optimum quam habituri sunt sancti; et sicut fornax probat aurum, ita homines justos tribulatio. Veniendum est ergo omnibus ad conflatorium. Sedet enim Deus et conflat, et purgat filios Juda. Si quis multa opera bona et parum iniquitatis attulerit, illud parum tanquam igne resolvitur et purgatur, et totum remanet aurum purum. Si quis plus plumbi attulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur; ut et si parum, tamen aliquid auri purgati resideat; qui vero totus plumbeus venit, demergitur \fk quasi plumbum in aqua validissima. \f*

EXO 15:5 Found footnote ending with space in \v~: Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis.\f + \fr 15.5 \fk Descenderunt in profundum quasi lapis. \ft ORIG. Quia scilicet tales non erant lapides de quibus suscitarentur filii Abrahæ, sed qui amarent profundum et liquidum elementum, id est amaram et fluxam præsentium voluptatem. Unde de ipsis dicitur: \fk Demersi sunt quasi plumbum in aqua validissima. \ft Peccatores graves sunt, et iniquitas super talentum plumbi legitur sedere: inde miqui merguntur in profundum quasi plumbum, sancti vero ambulant super aquas, quia leves sunt, et peccati pondere non gravantur. Christus super aquas ambulavit, qui vere peccatum non fecit: ambulavit et Petrus, sed paululum dubitavit; habuit enim aliquid plumbi, propter quod dicitur ei Matth. 14: \fk Modicæ fidei, quare dubitasti? \ft Omnes ergo per ignem salvantur, ut si forte de specie plumbi quidquam fuerit admissum, ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum optimum, quia aurum terræ illius optimum quam habituri sunt sancti; et sicut fornax probat aurum, ita homines justos tribulatio. Veniendum est ergo omnibus ad conflatorium. Sedet enim Deus et conflat, et purgat filios Juda. Si quis multa opera bona et parum iniquitatis attulerit, illud parum tanquam igne resolvitur et purgatur, et totum remanet aurum purum. Si quis plus plumbi attulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur; ut et si parum, tamen aliquid auri purgati resideat; qui vero totus plumbeus venit, demergitur \fk quasi plumbum in aqua validissima. \f*

EXO 15:6 Removed trailing space in v~: Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.

EXO 15:7 Removed trailing space in v~: Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.\f + \fr 15.7 \fk Misisti iram tuam, \ft etc. AUG. quæst. 55 in Exod. Alia littera: \fk Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare, \ft etc. Ecce jam quinto commemoratur Spiritus Dei, etc., usque ad Scriptura tantummodo jubens sine adjutorio gratiæ.\f*

EXO 15:8 Removed trailing space in v~: Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

EXO 15:9 Removed trailing space in v~: Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

EXO 15:10 Removed trailing space in v~: Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

EXO 15:11 Removed trailing space in v~: Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?\f + \fr 15.11 \fk Quis similis tui, \ft etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: \fk Ego dixi: Dii estis. \ft Et ibid.: \fk Deus stetit in synagoga deorum. \ft Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, \fk similes ei erimus, \ft similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.\f*

EXO 15:12 Removed trailing space in v~: Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.\f + \fr 15.12 \fk Extendisti, \ft etc. ORIG. Monet me quod ait: \fk Extendisti dexteram tuam et devoravit eos terra, \ft quasi ut devorarentur a terra, causa fuerit quod dexteram extendit. Si consideres quomodo exaltatus Dominus in cruce tota die extendit manum ad populum non credentem, sed contradicentem, et quomodo infidelem populum qui clamavit: \fk Crucifige, crucifige eum\ft Joan. 19., mors iniquitatis oppressit, invenies quomodo \fk extendit dexteram, et devoravit eos terra. \ft Non tamen omnino desperandum. Si enim qui devoratus est, resipiscat, potest evomi sicut Jonas. Omnes nos aliquando terra devorabat et in inferni penetralibus retinebat: ideo Christus descendit non solum ad terras, sed etiam ad inferiora terræ: et ibi invenit nos devoratos, et sedentes in umbra mortis; inde educens nos non solum terræ, ne iterum devoremur, sed regnum præparat cœlorum. ORIG. Impios etiam hodie terra devorat, qui semper de terra cogitant, terrena faciunt, de terra loquuntur, litigant, terram desiderant, in ea spem suam ponunt, ad cœlum non respiciunt, futura non cogitant, judicium Dei non metuunt, nec promissa ejus desiderant; talem cum videris, dicite quia devoravit eum terra: et si quem videris luxuriæ et voluptatibus corporis deditum, in quo nil animus valet, sed totum libido possidet, dicito quia devoravit eum terra.\f*

EXO 15:13 Removed trailing space in v~: Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

EXO 15:14 Removed trailing space in v~: Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.\f + \fr 15.14 \fk Ascenderunt, \ft etc. ORIG. Audierunt gentes et iratæ sunt, dolores apprehenderunt habitatores Philisthiim, etc. Quantum ad historiam, nullum de his gentibus interfuisse mirabilibus constat: quomodo ergo terrore territæ vel iratæ Philisthiim, et Moabitæ, et Edom, et reliquæ quas enumerat, nationes? Sed, spiritualiter, invenies quia Philisthiim, id est \fk cadentes poculo; \ft et Edom, scilicet \fk terrenus, \ft trepidant: et eorum principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quæ in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit in inferiora terræ, ut eriperet eos qui possidebantur a morte. Hinc timent et tremunt, quia senserunt magnitudinem brachii ejus; hinc etiam tabuerunt habitatores Chanaan, id est \fk mutabiles\ft et \fk mobiles, \ft cum viderunt moveri regna sua, et alligari fortem. Veniat ergo super eos timor, et tremor: tremunt et timent dæmones crucem Christi, in qua triumphati sunt, et exuti principatus eorum et potestate. Timor ergo et tremor cadent super eos, cum in nobis signum crucis fideliter fixum viderint, et magnitudinem brachii quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit Isa. LXV: \fk Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, \ft etc. Non te aliter timebunt, nec tremor tuus irruet super eos, nisi viderint in te crucem Christi, ut dicas: \fk Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi\ft Gal. 6..\f*

EXO 15:15 Removed trailing space in v~: Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan.\f + \fr 15.15 \fk Fiant immobiles quasi lapis, \ft etc. ORIG. Fieri tanquam lapidem non est natura esse lapidem. Non enim fieret nisi quod non erat. Hoc propter illos diximus qui malæ naturæ Pharaonem vel Ægyptios dicunt fuisse, nec ex libertate arbitrii in hoc esse deductos; et qui creatorem Deum accusant, tanquam sævum, qui homines vertat in lapides: non dixit: Fiant tanquam lapides et tacuit, sed tempus statuit et mensuram dominationis, scili cet \fk donec pertranseat populus tuus. \ft Prior populus qui fuit ante nos, factus est tanquam lapis durus et incredulus, non ut lapidis natura maneat, sed donec pertranseat populus quem Dominus acquisivit. Unde Rom. 11: \fk Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl, donec plenitudo gentium intraret, et tunc Isræl salvus fieret; \ft qui per incredulitatem factus est tanquam lapis, unde Matth. 3: \fk Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. \ft Sed cum creator sit omnium, quomodo acquisisse dicitur quod suum esse dubium non est? Dicitur enim in cantico Deuteronomii: \fk Nonne hic ipse Dominus Deus tuus, qui fecit et creavit te, et acquisivit te? \ft Deut. 32. Videtur enim unusquisque illud acquirere quod non fuit suum. Unde hæretici de Salvatore dicunt quia non erant sui quos acquisivit: dato enim pretio mercatus est homines quos Creator fecerat, et certum esse aiunt unumquemque emere quod suum non est. Apostolus enim ait I Cor. 7: \fk Pretio empti estis. \ft Sed audi Prophetam: \fk Peccatis vestris venundati estis, et pro iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram\ft Isa. 50.. Dei ergo creaturæ omnes sumus, sed peccatis suis quisque venditur, et a Creatore discedit. Dei ergo sumus, secundum quod ab eo creati sumus: effecti vero servi diaboli, secundum quod peccatis nostris venundati sumus. Veniens autem Christus redemit nos servientes diabolo, cui nos peccando vendidimus, et ita videtur suos recepisse, quos creavit; et alienos acquisisse, qui alienum dominum peccando acquisierant. Sed recte nos redemisse dicitur, qui pro pretio nostro sanguinem suum dedit. Sed quid tale ut nos mercaretur diabolus dedit? Homicidium pecunia diaboli est, ille enim ab initio homicida est: fecisti homicidium, diaboli pecuniam accepisti. Idem dicendum est de adulterio, sacrilegio, furto, falso testimonio et hujusmodi: hac pecunia enim emit et efficit sibi servos omnes qui de hujusmodi censu ejus quantumcunque susceperint.\f*

EXO 15:16 Removed trailing space in v~: Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

EXO 15:17 Removed trailing space in v~: Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.\f + \fr 15.17 \fk Introduces eos et plantabis, \ft etc. ORIG. Non vult nos Dominus in Ægypto plantare, nec in dejectis et humilibus locis, sed in monte hæreditatis suæ. De hac plantatione Propheta dicit psal. LXXIX: \fk Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et replevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. \ft Advertis quomodo plantat Deus et ubi? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et in sublimibus locis. Quos enim educit de Ægypto, id est sæculo ad fidem, non vult iterum in humilibus locare, sed conversationem eorum sublimem esse, et in montibus habitare et in excelsis, non per terram repere. Non ultra vult vineam suam in humili dejectos habere fructus, sed palmites sursum duci, in alto locari, traduces fieri: et traduces non in humilibus arboribus, sed in excelsis et in altissimis cedris Dei, prophetis scilicet et apostolis: quibus si nos adjungamur, vitis quam transtulit Deus de Ægypto, et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, et ipsis innexi traduces efficiamur charitatis ad invicem vinculis nexi, fructum plurimum afferemus. \fk Nam omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur\ft Matth. 3.. \fk Firmissimo habitaculo tuo, \ft etc. ORIG. In præparata habitatione quam præparasti, Domine. Vide clementis bonitatem Domini: non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse facias tibi habitaculum; jam te ad præparatam inducet habitationem. Unde Joan. 4: \fk Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. \fk Sanctuarium tuum, \ft etc. ORIG. \fk Sanctimonium tuum, Domine, \ft etc. Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei, vel templum, eo quod sanctificat accedentes. Hebr. IX hoc non dicitur manu hominum factum, sed manu Dei: propter te ergo Deus et plantat et ædificat; agricola efficitur et structor, ne tibi aliquid desit. Unde Apostolus I Cor. 3: \fk Dei agricultura, Dei ædificatio estis. \ft Quid est ergo hoc sanctimonium non manu hominum, sed Dei præparatum. Prov. 9: \fk Sapientia ædificavit sibi domum, \ft id est, carnem Christi, non manu hominis, id est, non opere humano: templum carnis ædificatur in Virgine, sed lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnus Dan. 2.: hoc est sanctimonium carnis assumptæ, et sine manibus et sine opere hominum de monte humanæ naturæ et substantia carnis excisum.\f*

EXO 15:18 Removed trailing space in v~: Dominus regnabit in æternum et ultra.\f + \fr 15.18 \fk Dominus regnabit, \ft etc. ORIG. \fk Domine, qui regnas in sæculum et in sæculum et adhuc. \ft Quoties dicitur \fk in sæculum, \ft longitudo quidem temporis, sed esse aliquis finis indicatur; et si in aliud sæculum dicitur, aliquid longius indicatur, sed tamen finis ponitur: et quoties sæcula sæculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero hic addidit \fk et adhuc, \ft nullum sensum termini alicujus aut finem relinquit: quodcunque enim cogitaveris, in quo finem putes consistere, semper dicit tibi sermo propheticus, \fk et adhuc; \ft velut si tibi dicat, Putas in sæculum sæculi Dominum regnaturum, et adhuc putas in sæcula sæculorum: et adhuc, et quodcunque dixeris de regni ejus spatiis, semper dicit tibi propheta, \fk et adhuc. \f*

EXO 15:18 Found footnote ending with space in \v~: Dominus regnabit in æternum et ultra.\f + \fr 15.18 \fk Dominus regnabit, \ft etc. ORIG. \fk Domine, qui regnas in sæculum et in sæculum et adhuc. \ft Quoties dicitur \fk in sæculum, \ft longitudo quidem temporis, sed esse aliquis finis indicatur; et si in aliud sæculum dicitur, aliquid longius indicatur, sed tamen finis ponitur: et quoties sæcula sæculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero hic addidit \fk et adhuc, \ft nullum sensum termini alicujus aut finem relinquit: quodcunque enim cogitaveris, in quo finem putes consistere, semper dicit tibi sermo propheticus, \fk et adhuc; \ft velut si tibi dicat, Putas in sæculum sæculi Dominum regnaturum, et adhuc putas in sæcula sæculorum: et adhuc, et quodcunque dixeris de regni ejus spatiis, semper dicit tibi propheta, \fk et adhuc. \f*

EXO 15:19 Removed trailing space in v~: Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.]\f + \fr 15.19 \fk Filii autem Isræl, \ft etc. ORIG. Et tu si \fk filius es Isræl, potes ambulare per siccum in medio maris. \ft Si fueris in medio nationis pravæ et perversæ, sicut lumen solis in medio peccatorum incedens, non te infundet humor peccati, et per hunc mundum transeuntem nulla libidinis unda resperget, nullus cupiditatis æstus verberabit. Qui Ægyptus est, et sequitur Pharaonem, vitiorum fluctibus mergitur. Qui vero sequitur Christum, et sicut ille ambulavit, ambulat, aqua ei fit murus dextra lævaque. Ipse autem media via incedit, per siccum non declinat ad dexteram neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem, et hymnum victoriæ Domino canat dicens: \fk Cantemus Domino, \ft etc.\f*

EXO 15:20 Removed trailing space in v~: Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,\f + \fr 15.20 \fk Tympanum. \ft STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: \fk Laudate eum in tympano et choro, \ft etc.\f*

EXO 15:21 Removed trailing space in v~: quibus præcinebat, dicens: [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem ejus dejecit in mare.]

EXO 15:22 Removed trailing space in v~: Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.\f + \fr 15.22 \fk Tulit autem Moses Isræl, \ft etc. Baptizati per mundum quasi per desertum post transitum maris Rubri ducuntur, nondum habentes promissam patriam, sed sperantes et exspectantes per patientiam, dum laboriosa et periculosa tentatione fatigantur. Sed ne revertantur corde in Ægyptum, nec ibi Christus deserit: nam et illa columna non recedit.\f*

EXO 15:23 Removed trailing space in v~: Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.\f + \fr 15.23 \fk Et venerunt, \ft etc. ORIG., hom. 6 in Exod. Post transitum maris Rubri, post choros et tympana, post triumphales hymnos, venitur ad Mara, \fk aquam\ft scilicet \fk amaram, \ft quam populus bibere non poterat; venitur ad periculum sitis. Sed clamavit Moses ad Dominum, et ostendit ei lignum, quo dulcis facta est aqua, et ibi posuit Deus illi justitias et judicium; ubi scilicet amaritudo, ubi sitis, et, quod gravius est, in abundantia aquarum, alius non erat locus dignior et aptior. Præterea quod dicit, \fk ostendit illi lignum Deus, \ft et misit illud in aquam, et facta est dulcis, quasi non posset sine ligno aquam facere dulcere Deus, aut Moses lignum nesciret. Sed si lex secundum litteram accipiatur, amara est et ipsa Mara. Quid enim tam amarum quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum est enim poculum legis, populus Dei, non qui in Mose baptizatus est in nube et in mari, sed qui in spiritu et aqua non possit bibere et gustare, nec hostiarum ferre amaritudinem, nec sabbati observantiam. Sed si Deus ostendat lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, dulcis fit aqua legis et potabilis. Prov. 3: \fk Sapientia lignum vitæ est in omnibus amplectentibus eam. \ft Si ergo lignum sapientiæ Christi missum fuerit in lege, ostendens quomodo debeat intelligi circumcisio, sabbatum, lex lepræ et hujusmodi, amaritudo legis vertitur in dulcedinem intelligentiæ spiritualis, ut populus bibere possit qui idola reliquit et ad Deum confugit. Si audiat legem de sacrificiis docentem, continuo refugit et bibere non potest. In hanc ergo amaritudinem, id est litteram legis, posuit Deus justitias et testimonia, velut scilicet in vasculo quodam sapientiæ suæ et scientiæ thesauros concludit [condidit]. Unde: \fk Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus\ft II Cor. 3.. Ut ergo possit hæc aqua bibi, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam, ut qui biberit non moriatur, non sentiat amaritudinem. Si quis ergo sine ligno vitæ, id est, sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spirituali biberit, amaritudine morietur. Unde: \fk Littera occidit, \ft id est, aqua Mara, si bibatur non mutata et in dulcedinem versa.\f*

EXO 15:24 Removed trailing space in v~: Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus?

EXO 15:25 Removed trailing space in v~: At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt: ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,\f + \fr 15.25 \fk Qui ostendit ei, \ft etc. AUG., Quæst. 57 in Exod. Genus ligni erat istam habens vim: an quolibet ligno facere poterat Deus, qui tanta mirabilia faciebat? Videtur tamen significare quod dictum est, \fk ostendit ei, \ft tanquam jam tale esset; nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, ut hoc ipsum esset divini adjutorii, quod ei Dominus lignum ostendit, ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, præfigurans gloriam et gratiam crucis. Sed in tali etiam ligno quis nisi creator et demonstrator laudandus est. \fk Ibi constituit ei præcepta. \ft ORIG., hom. 7 in Exod. Quare addidit: Postquam \fk posuit illi Deus justitias et judicia, ibi tentabat eum dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui. \ft Videtur exponere quare justificationes et judicia dedit, ut scilicet tentaret eos si audirent vocem Domini Dei, et mandata ejus custodirent. Nam quantum ad priorem populum, quid eis boni aut perfecti murmurantibus et contradicentibus mandaretur, qui paulo post, mirabilium Dei obliti, ad idola convertuntur? Dantur ergo præcepta in quibus tententur; unde: \fk Dedi vobis præcepta et justificationes non bonas in quibus non vivent\ft Ezech. 20.. Tentati enim in præceptis non inveniuntur fideles, ideo inventum est eis mandatum esse ad mortem quod erat ad vitam. Idem enim, si servetur, vitam; si non servetur, mortem generat. Non servantibus ergo dicuntur mandata non bona, et in quibus non vivant. Sed admisto ligno crucis, in dulcedinem versa, et spiritualiter intellecta, et servata sunt mandata vitæ. \fk Cunctum languorem quem posui in Ægypto, non inducam super te. \ft Videtur dicere quod si quis servet mandata nullam ægritudinem patiatur, id est nec febres, nec alios dolores corporeos. Sed omnino Job justissimus, et omni pietate plenus, a capite usque ad pedes repletur ulcere pessimo. Sed justi non habent illas infirmitates quas Ægyptii. Ægyptus est mundus: diligere ergo mundum et quæ in mundo sunt, Ægyptius languor est; observare menses, tempora, stellarum cursibus adhærere, servire carni, luxuriæ operam dare et deliciis vacare, Ægyptius languor est. \fk Venerunt autem, \ft etc. ORIG., ibid. Non ante in Elim ducitur populus, ubi erant duodecim fontes aquarum, quibus nil inerat amaritudinis, sed amœnitas plurima ex densitate palmarum: sed prius ductus est ad aquas salsas et amaras, quibus per lignum a Domino monstratum dulcoratis, venitur ad fontes. Si historiam solam sequamur, non multum nos ædificat scire ad quem locum primo venerint, ad quem secundo. Primo autem ducitur populus ad litteram legis, a qua dum permanet in amaritudine sua, recedere non potest. Cum ergo per lignum vitæ fuerit indulcorata, et spiritualiter intellecta, de Veteri Testamento transit ad Novum, et ad duodecim apostolicos fontes, ubi reperiuntur arbores septuaginta palmarum. Non enim soli duodecim apostoli fidem Christi prædicaverunt, sed et alii septuaginta, per quos palmas victoriæ Christi mundus agnovit. Non sufficit ergo populo Dei aquam Mara bibere, quamvis indulcoratam per lignum vitæ; solum Vetus Testamentum non sufficit ad bibendum, veniendum est enim ad Novum, de quo sine scrupulo et difficultate potatur. Judæi etiam nunc apud Mara sunt, id est ad aquas amaras: nondum enim ostendit eis Deus lignum de quo dulcescunt, quia \fk nisi crediderint, non intelligent\ft Isa. 7..\f*

EXO 15:26 Removed trailing space in v~: dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.

EXO 15:27 Removed trailing space in v~: Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ: et castrametati sunt juxta aquas.

EXO 16:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 16:0 Removed trailing space in c: 16

EXO 16:1 Removed trailing space in v~: Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.

EXO 16:2 Removed trailing space in v~: Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.\f + \fr 16.2 \fk Et murmuravit omnis congregatio Isræl, \ft etc. ORIG., homil. 7 in Exod. O ingratus populus! desiderat Ægyptum, qui Ægyptios vidit exstinctos; et carnes Ægypti, qui Ægyptiorum carnes videt et piscibus datas et volatilibus! Murmurat adversus Mosen, imo Deum; sed primo ignoscitur, et secundo et fortassis tertio: sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur, in libro Numerorum refertur Num. 21., et idem Apostolus retexit dicens I Cor. 10.: \fk Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Scripta sunt hæc propter nos, in quos fines sæculorum devenerunt. \ft Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de cœlesti intemperie, fructuum infecunditate, imbrium raritate, et de prosperitate aliorum et aliorum improsperitate causamur, contra Deum murmuramus. Sed hæc primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est, immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur. ORIG. Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum: quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum cœleste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus paschæ quæ dicta sunt Num. 9., et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pascha faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negotiis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, quarta decima die primi mensis fecerunt pascha; longe vero peregrini, et immundi, secundum pascha in hoc tempore faciunt, in quo manna de cœlo descendit. In die quo primum pascha fit, non descendit manna, sed in quo secundum: primum pascha populi Judaici est; secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, qui \fk colebamus idola; et peregrini, et longinqui fuimus, hospites et peregrini testamentorum Dei, \ft etc. Eph. 2. Sed datur manna de cœlo, non in die quo primum pascha fit, sed quo secundum: \fk Panis enim qui de cœlo descendit\ft Joan. 6. non venit ad illos qui primam solemnitatem celebrabant, sed ad nos, qui suscepimus secundam. \fk Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, qui verus homo panis de cœlo descendit\ft I Cor. 5. Videamus interim quid in hac die gestum monstretur: Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus, etc.\f*

EXO 16:3 Removed trailing space in v~: Dixeruntque filii Israël ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame?\f + \fr 16.3 \fk Sedebamus super ollas, \ft etc. Greges ovium habebant et armenta boum, de quibus comedere poterant; sed desiderio piscium et avium, quibus Ægyptus abundat, æstuabant.\f*

EXO 16:4 Removed trailing space in v~: Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.\f + \fr 16.4 \fk Ecce pluam, \ft etc. ORIG., homil. 8 in Exod. Vellem primo super hanc scripturam cum Judæis habere sermonem, quibus credita sunt eloquia Dei, quid illis videatur de eo quod dicit: \fk Sex diebus continuis colligetis, die autem sexta duplum. \ft Apparet ergo sextum diem nominari qui ante sabbatum ponitur; sabbatum autem septimus dies est. Quæro ergo qua die cœpit manna dari? et volo comparare Dominicam nostram cum sabbato Judæorum. Ex Scriptura enim apparet quia die Dominica primum datur manna, sex diebus continuis collectum; septima, quæ est sabbatum, cessatur. Quia ergo in die Dominica pluit Deus manna, et non in sabbato, intelligant Judæi jam tunc prælatam esse Dominicam nostram suo sabbato; et indicatum est quod non in ipso Dei gratia ad eos descenderit de cœlo, et panis cœlestis, qui est sermo Dei, ad eos non pervenerit; unde Ose. 3: \fk Diebus multis sedebunt filii Isræl sine rege, sine principe, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote. \ft In nostra autem Dominica semper Dominus pluit manna, id est cœlestia verba quæ nobis læta sunt. Illi infelices suspirant etiam manna sicut patres eorum, et non merentur accipere; non enim possunt manducare quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, subtile et spirituale sentiunt, sed totum pingue et crassum. \fk Incrassatum est enim cor populi hujus. \ft Interpretatio quoque nominis hujus hoc sonat. Manna enim interpretatur \fk Quid est hoc? \ft Ipsa vis nominis ad discendum invitat, ut cum audis legem Dei recitari, inquiras semper et dicas doctoribus, \fk Quid est hoc? \ft Tu ergo si vis manducare manna, et suscipere verbum Dei, scito minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri: habet enim aliquid oleris quo nutrire et recreare possit infirmos. \fk Infirmus enim olus manducat\ft Rom. 14.. Habet enim aliquid et rigoris, et ideo ut pruina; candoris autem et dulcedinis plurimum. Quid est candidius, splendidius eruditione divina? quid dulcius, suavius eloquiis Dei, quæ sunt super mel et favum? \fk Panes. \ft Manna scilicet: locutio est qua panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magis \fk panes\ft quam singulariter dicere \fk panem. \fk Ut tentem. \ft Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probantur, ut Deus non noverit: sed ipsos ipsis ostendit quo humiliores fiant ad petendum adjutorium et ad noscendam Dei gratiam.\f*

EXO 16:5 Removed trailing space in v~: Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.\f + \fr 16.5 \fk Die autem sexto, \ft etc. ORIG., hom. 7. In die sexto duplum colligatur in repositione, quantum sufficiat etiam sabbato. Sexta dies, hæc vita in qua nunc sumus, unde in sex diebus fecit Deus hunc mundum; in hac ergo die tantum reponere debemus, quantum sufficiat in futuro. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiæ, misericordiæ et pietatis recommendas, hoc tibi in futuro erit cibus. Qui enim acquirit hic decem talenta Luc. 19., ibi accipiet decem civitates, et \fk quæ seminaverit homo, hæc et metet\ft Gal. 6.. Divites hujus sæculi ea recondunt quæ in hoc sæculo, imo cum hoc sæculo corrumpuntur: bona autem recondita permanent usque in crastinum. Scriptum est autem. \fk Qui infideles fuerunt, servaverunt de manna, et ebullierunt ex eo vermes et computruit; \ft quod autem pro die sabbati reponebatur, permansit integrum. Et tu ergo si propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, de quibus dicitur Isa. LXVI: \fk Vermis eorum non moritur; \ft hos generat avaritia et divitiarum cæca cupiditas his qui habent pecuniam, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera sua ab eis. Unde Apostolus I Tim. 6. præcipit \fk divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, \ft etc.; nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex manna, id est verbo Dei. Unde Joan. 15: \fk Nisi venissem et locutus eis fuissem, \ft etc. Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, efficitur ipsum verbum vermis, qui ejus conscientiam semper fodiat et arcana pectoris rodat.\f*

EXO 16:6 Removed trailing space in v~: Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti,\f + \fr 16.6 \ft ORIG. \fk Vespere scietis, \ft etc. \fk Ad vesperam scietis quia ego Dominus; mane autem videbitis majestatem Domini. \ft Respondeant mihi Judæi quomodo ad vesperam cognoscitur Dominus, et mane videatur majestas ejus? Ubi agnitus est ad vesperam, et ejus majestas visa est mane? Sed non intelligitur hoc nisi in Evangelio Matth. 28., in quo vespere sabbati qui \fk lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria ad sepulcrum, et invenerunt lapidem revolutum a monumento, terræ motum factum, \ft et monumenta aperta esse, et centurionem et custodes sepulcri dicentes: \fk Vere hic Filius Dei erat. \ft Agnitus est in hac vespera Dominus, quia ipse Dominus erat: agnitus est in virtute resurrectionis, et mane gloria ejus visa est. Cum venissent aliæ mulieres prima sabbati valde mane, invenerunt angelos cum ingenti claritate sedentes ad sepulcrum, et dicentes: \fk Non est hic, sed surrexit a mortuis. Venite et videte locum, \ft etc. Luc. 24. Visa est ergo majestas ejus mane, quia et per angelos resurrectio nuntiata est.\f*

EXO 16:7 Removed trailing space in v~: et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos?\f + \fr 16.7 \fk Nos vero quid sumus, \ft etc. AUG., quæst. 59 in Exod., tom. 3. Non tantum se valere quantum Deum voluerunt, etc., usque ad Spiritum sanctum Deum esse monstravit subjungens, Act. 5: \fk Non hominibus mentitus es, sed Deo. \f*

EXO 16:7 Found footnote ending with space in \v~: et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos?\f + \fr 16.7 \fk Nos vero quid sumus, \ft etc. AUG., quæst. 59 in Exod., tom. 3. Non tantum se valere quantum Deum voluerunt, etc., usque ad Spiritum sanctum Deum esse monstravit subjungens, Act. 5: \fk Non hominibus mentitus es, sed Deo. \f*

EXO 16:8 Removed trailing space in v~: Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.

EXO 16:9 Removed trailing space in v~: Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universæ congregationi filiorum Israël: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum.

EXO 16:10 Removed trailing space in v~: Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube.

EXO 16:11 Removed trailing space in v~: Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:

EXO 16:12 Removed trailing space in v~: Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.\f + \fr 16.12 \fk Vespere comedetis carnes\ft ORIG., ut surpra. Moraliter intelligere possumus quod unicuique nostrum mane est et initium diei, tempus quo primum illuminamur et ad lucem fidei accendimur. In hoc tempore carnes verbi non possumus edere, id est, perfectæ doctrinæ capaces nondum sumus; sed post longa exercitia, post profectum plurimum, cum jam proximi sumus ad vesperam, id est perfectionis fidem, tunc solidioris cibi capaces efficimur. Festinemus ergo manna suscipere, quod prout vult quisque saporem reddit in ore. Unde Matth. 9: \fk Fiat tibi secundum fidem tuam. \ft Et tu ergo, si verbum Dei quod in Ecclesia prædicatur, tota fide et devotione suscipias, fiat tibi quodcunque desideras. Si tribularis, consolatur te, dicens: \fk Cor contritum et humiliatum Deus non spernit\ft Psal. 50.; si lætaris pro spe futura, cumulat tibi gaudia, dicens: \fk Lætamini in Domino et exsultate, justi\ft Psal. 31.; si iracundus es, dicit: \fk Desine ab ira, et derelinque indignationem\ft Psal. 36.; si in doloribus sis, sanat te, dicens: \fk Dominus sanat languores tues omnes\ft Matth. 4.; si paupertate consumeris, consolando dicit: \fk Dominus allevat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem\ft Psal. 112.. Si quis tamen infideliter suscipit, nec comedit, sed abscondit, vermes ex eo ebulliunt. Nec turberis si ad hoc ducitur verbum Dei, ut putetur fieri vermis; ipse enim ait: \fk Ego sum vermis, et non homo\ft Psal. 21.. Sicut enim ipse est qui fit aliis in ruinam, aliis autem in resurrectionem Luc. 2.; ita et ipse est qui in manna fidelibus dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur. Ipse est enim sermo Dei qui iniquorum mentes arguit et correctionum spiculis conscientiam terebrat. Ipse est enim qui efficitur eis quibus aperit Scripturas ignis, qui dicunt: \fk Nonne cor nostrum ardens erat in nobis? \ft etc. Luc. 24. Aliis ignis est, quibus cremat spinas de terra mala, id est, malas cogitationes in corde consumit; et ideo peccatoribus neque vermis arguens unquam moritur, neque ignis exurens exstinguitur: justis autem et fidelibus permanet dulcis et suavis. Unde dicitur psal. 33: \fk Gustate et videte, \ft etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: \fk Vespere manducabitis carnes, et mane replebimini panibus. \ft Dicant Judæi quæ consequentia sit, ut vespere carnes sine panibus comedant, aut mane panes sine pulmento? quid in hoc divini muneris, quid temperamenti gratiæ cœlestis ostenditur? Hoc est, in quo agnoscere Deum possunt, qui carnes in vespera sine panibus comedunt, et majestatem Dei apparere dicunt, si rursum panes sine carnibus comedantur? servent sibi ista, his qui acquiescentes vobis, in coturnicibus putant agnosci Deum; nos autem, quibus in fine ad vesperam mundi Verbum est caro factum, in illa tantum carne agnosci dicimus Deum, quem suscepit ex Virgine: has enim Verbi Dei carnes neque mane neque meridie quis manducavit, sed ad vesperam: adventus enim Domini in carne ad vesperam factus est, sicut et Joannes dicit: \fk Pueri, novissima hora est\ft I Joan. 2.\f*

EXO 16:13 Removed trailing space in v~: Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.

EXO 16:14 Removed trailing space in v~: Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram.\f + \fr 16.14 \fk In similitudinem pruinæ super terram. \ft Pruina Christum significat: manna enim Dominica die primum datum est, et Christus Dominica die resurrexit. \fk Tusum. \ft Id est mundissimum. Sicut enim frumentum, vel milium, vel aliud tale in mortariolo pilo teritur et folliculis exuitur, sic corpus Christi per tribulationem passionis et pilo crucis mortalitate exutum est. Vel minutum manna subtilitas cœlestis doctrinæ, quæ pilo tunditur ut litteralis sensus exuatur.\f*

EXO 16:15 Removed trailing space in v~: Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.\f + \fr 16.15 \fk Man hu. \ft GREG., lib. XXVII Moral., cap. 7. Quid per manna filiis Isræl desuper datum, nisi admiratio supernæ dulcedinis designatur? Dulcis enim cibus, qui de supernis accipitur; \fk man hu\ft vocatur, quod interpretatur \fk Quid est hoc? \ft quod dicimus quando cernimus quod nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata novam speciem æternæ refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta jure respondeat \fk Quid est hoc? \ft quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea quæ de supernis conspicit et insolite miratur. Et cum per hanc vocem torporis nostri surditas rumpitur, vetustæ vitæ usus mutatur, ut anima, superno spiritu afflata, et in supremis appetat quod contempserat, et contemnat in infimis quod appetebat.\f*

EXO 16:16 Removed trailing space in v~: Hic est sermo, quem præcepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.\f + \fr 16.16 \fk Juxta numerum animarum vestrarum, \ft etc. AUG., locutio 78. Sæpe Scriptura homines animas appellat, a parte totum: non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem; sicut psal. LV: \fk Non timebo quid faciat caro; \ft quod apertius in psalmo eodem ait, \fk quid faciat mihi homo. \ft Non autem diceret, secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit, \fk secundum numerum animarum vestrarum. \f*

EXO 16:16 Found footnote ending with space in \v~: Hic est sermo, quem præcepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.\f + \fr 16.16 \fk Juxta numerum animarum vestrarum, \ft etc. AUG., locutio 78. Sæpe Scriptura homines animas appellat, a parte totum: non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem; sicut psal. LV: \fk Non timebo quid faciat caro; \ft quod apertius in psalmo eodem ait, \fk quid faciat mihi homo. \ft Non autem diceret, secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit, \fk secundum numerum animarum vestrarum. \f*

EXO 16:17 Removed trailing space in v~: Feceruntque ita filii Israël: et collegerunt, alius plus, alius minus.

EXO 16:18 Removed trailing space in v~: Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.\f + \fr 16.18 \fk Juxta id quod edere poterant, \ft etc. Quia in præsenti vita quilibet debet discere quantum potest, ne quid indiscussum relinquat, ne cum non possit, discere incipiat.\f*

EXO 16:19 Removed trailing space in v~: Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane.

EXO 16:20 Removed trailing space in v~: Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit: et iratus est contra eos Moyses.\f + \fr 16.20 \fk Sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, \ft etc. Principium alterius vitæ, in qua non licebit vacare doctrinæ, sed manna computrescet, et vermibus scatebit, id est, pœnam eis æternam generabit.\f*

EXO 16:21 Removed trailing space in v~: Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat.\f + \fr 16.21 \fk Cumque incaluisset sol, liquefiebat. \ft Quia tunc omnis Scripturæ intellectus patebit, quia \fk nunc videmus per speculum in ænigmate, tunc autem videbimus facie ad faciem\ft I Cor. 13..\f*

EXO 16:22 Removed trailing space in v~: In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.\f + \fr 16.22 \fk Cibos duplices. \ft Necessaria scilicet animæ et corpori. Nam in septima, quæ mortuorum ætas intelligitur, scilicet nullus erit operandi locus.\f*

EXO 16:23 Removed trailing space in v~: Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.\f + \fr 16.23 \fk Requies sabbati, \ft etc. Audiendo verbum Dei et faciendo, vel bene vivendo et aliis misericordiam præstando. Quod reponebatur pro sabbato non corrumpebatur, quia bona pro futura requie facta, in futura vita manent integra. Alioquin ebulliebant vermes et computrescebat quod servabatur: qui enim propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizant, illis ebullit vermis qui non morietur.\f*

EXO 16:24 Removed trailing space in v~: Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.

EXO 16:25 Removed trailing space in v~: Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro.

EXO 16:26 Removed trailing space in v~: Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.

EXO 16:27 Removed trailing space in v~: Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.

EXO 16:28 Removed trailing space in v~: Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?

EXO 16:29 Removed trailing space in v~: videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo.

EXO 16:30 Removed trailing space in v~: Et sabbatizavit populus die septimo.

EXO 16:31 Removed trailing space in v~: Appellavitque domus Israël nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.

EXO 16:32 Removed trailing space in v~: Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.

EXO 16:33 Removed trailing space in v~: Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,\f + \fr 16.33 \fk Et repone coram, \ft etc. AUG. quæst. 61 in Exod. Quæri potest ubi Aaron reponeret ante Dominum, quando nec ullum tabernaculum fuit, nec arca testamenti jam fuerat constituta. An forte de futuro, ideo dixit \fk repone, \ft ut intelligatur tunc ante Dominum posse reponi, quando futura arca erat? An potius ante Dominum dictum est, quod fit ipsa devotione offerendi, in quocunque loco poneretur? Ubi enim non est Deus? Sed quod adjungit: \fk Et reposuit Aaron ante tabernaculum ad reservandum, \ft priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, quod post factum est cum esse cœpit tabernaculum testimonii.\f*

EXO 16:34 Removed trailing space in v~: sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.

EXO 16:35 Removed trailing space in v~: Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.\f + \fr 16.35 \fk Filii autem Isræl comederunt manna quadraginta annis, \ft etc. AUG., ibid., quæst. 62. Alia littera: \fk Filii autem Isræl ederunt manna quadraginta annis, \ft etc., usque ad noverat enim Deus quid desiderarent et ex quo genere carnis satiaret eos. \fk Comederunt manna quadraginta annis. \ft Corpus Christi, scilicet Verbum Dei, quod percipimus nunc in ænigmate, tunc autem facie ad faciem I Cor. 13. \fk Donec venirent in terram habitabilem, \ft etc. AUG., quæst. 63 in Exod., tom. 3. Alia littera: \fk Quousque venirent in partem Phœnicis. \ft Per repetitionem exponit quam terram dixit habitari, etc., usque ad multarum enim terrarum, locorum, fluminum et urbium nomina certis causis mutavit antiquitas.\f*

EXO 16:36 Removed trailing space in v~: Gomor autem decima pars est ephi.

EXO 17:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 17:0 Removed trailing space in c: 17

EXO 17:1 Removed trailing space in v~: Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.\f + \fr 17.1 \fk Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isræl, \ft etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, ab hostibus impugnantur: agensque iter hujus vitæ semper debet esse paratus et stare in castris. Unde profecta est omnis synagoga filiorum Isræl de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini. sed in quatuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini postia. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te sæcularibus negotiis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini de deserto Sin, et venis in Raphidim. Sin autem \fk tentatio\ft interpretatur; Raphidim \fk sanitas judicii: \ft qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii sanus erit. Unde Apoc. 2: \fk Qui vicerit, dabo ei de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei. \ft Venit ergo ad sanitatem judicii qui bene disponit sermones suos in judicio. \fk Sin. \ft Hic specialiter Sin una mansio accipitur ex his quinque quæ fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Josephus nominatim describit. Generaliter enim omne desertum illud Sin vocatur sicut et Raphidim. \fk Castrametati sunt in Raphidim. \ft HIERON. de Loc. Hebr., tom. 3. Est locus in deserto juxta montem Horeb. Sciendum est autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provinciæ nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Zuph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia \fk profecta est omnis multitudo filiorum Isræl de eremo Sin per mansiones suas juxta os Domini, et venerunt in Raphidim. \ft Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari.\f*

EXO 17:2 Removed trailing space in v~: Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum?

EXO 17:3 Removed trailing space in v~: Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti?\f + \fr 17.3 \fk Sitivit ergo ibi populus, \ft etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: \fk Sitivit, \ft inquit, \fk populus aquam, et murmurabat adversus Moysen. \ft Suffecit dicere quia \fk sitivit, \ft quid opus fuit addere \fk aquam? \ft Non est superflua adjectio. Sunt ergo diversæ sites, et quisque habet propriam. Qui boni sunt, esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Alii quoque dicunt: \fk Sitivit anima mea ad te, Deus\ft Psal. 41.. Qui vero sunt peccatores patiuntur non sitim aquæ, non famem panis, sed audiendi verbum Dei. Sitivit ergo populus aquam, qui debuit sitire justitiam. Sed Deus eruditor infantium, magister insipientium, corrigit culpas et emendat errores, dicens ad Moysen ut sumat virgam, et percutiat petram, et educat aquas. Vult enim eos jam de petra bibere et proficere, et ad interiora mysteria venire. Murmuraverunt enim adversus Moysen, ideo jubet Dominus ut ostendat eis petram de qua bibant. Si quis enim est qui legens Moysen, murmurat adversus eum, et displicet ei lex secundum litteram, quia in multis non videtur habere consequentiam, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, ut inde bibat et sitim reficiat. Sed hæc petra non dat aquas nisi percussa, percussa vero fontes producit: percussus enim Christus, et in cruce mactatus, Novi Testamenti fontes produxit. Unde Zach. 8: \fk Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. \ft Nisi enim fuisset percussus, et exisset sanguis et aqua de latere ejus, omnes sitim verbi Dei pateremur. Unde: \fk Bibebant autem de spiritali, consequente eos petra: petra autem erat Christus\ft I Cor. 10.. ISID. Sitiens populus pro aqua murmuravit contra Moysen: ideo jubet Deus ut ostendat eis petrum ex qua bibant. Si quis autem legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei littera legis, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, et ducit ad ipsam, unde bibat et sitim reficiat.\f*

EXO 17:4 Removed trailing space in v~: Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.

EXO 17:5 Removed trailing space in v~: Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.\f + \fr 17.5 \fk Antecede populum, \ft etc. Non solum Moyses ducit populum ad aquas, sed et seniores populi. Non enim sola lex Christum annuntiat, sed et prophetæ et patriarchæ et omnes majores natu. \fk Et virgam, \ft etc. AUG., quæst. 64 in Exod. Aaron, non Moyses, legitur flumen virga percussisse. Moyses enim eadem virga mare divisit, non flumen. Quid ergo sibi vult: \fk Accipe virgam in qua percussisti flumen? \ft An forte mare appellavit flumen? et quærendum est exemplum hujus locutionis? An quod Aaron fecit, Moysi potius attributum est, quia per Moysen jubebat Deus quæ faceret Aaron, et in hoc auctoritas, in illo ministerium? Unde: \fk Erit tibi ad populum, tu autem illi in his quæ ad Deum. \f*

EXO 17:5 Found footnote ending with space in \v~: Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.\f + \fr 17.5 \fk Antecede populum, \ft etc. Non solum Moyses ducit populum ad aquas, sed et seniores populi. Non enim sola lex Christum annuntiat, sed et prophetæ et patriarchæ et omnes majores natu. \fk Et virgam, \ft etc. AUG., quæst. 64 in Exod. Aaron, non Moyses, legitur flumen virga percussisse. Moyses enim eadem virga mare divisit, non flumen. Quid ergo sibi vult: \fk Accipe virgam in qua percussisti flumen? \ft An forte mare appellavit flumen? et quærendum est exemplum hujus locutionis? An quod Aaron fecit, Moysi potius attributum est, quia per Moysen jubebat Deus quæ faceret Aaron, et in hoc auctoritas, in illo ministerium? Unde: \fk Erit tibi ad populum, tu autem illi in his quæ ad Deum. \f*

EXO 17:6 Removed trailing space in v~: En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël:\f + \fr 17.6 \fk Percutiesque petram. \ft Christum, qui in cruce a Judæis percussus est: cui accessit virga, id est, lignum passionis, ut fidelibus remaneret aqua.\f*

EXO 17:7 Removed trailing space in v~: et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?

EXO 17:8 Removed trailing space in v~: Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.\f + \fr 17.8 \fk Venit autem Amalec, \ft etc. STRAB. Amalec fuit filius Ismæl, a quo Amalecitæ, qui et Ismælitæ sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem \fk bibens\ft vel \fk lambens sanguinem, \ft et significat diabolum, qui sanctos de Ægypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat. ORIG., hom. II in Exod. Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de cœlo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum: \fk Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. \ft Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suæ jam perfectus implevit; et tu ergo cum cœperis manducare manna, panem cœlestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinæ spiritualis accesseris, exspecta pugnam, præpara te ad bellum.\f*

EXO 17:9 Removed trailing space in v~: Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.\f + \fr 17.9 \fk Dixitque Moyses ad Josue, \ft etc. ORIG., ibid. Alia littera: \fk Dixit Moyses ad Jesum: Elige tibi viros, \ft etc. Hucusque beati nominis Jesu nunquam facta est mentio. Hic primum vocavit Moyses Jesum, et dixit ei: \fk Elige viros tibi ipsi. \ft Moyses vocat Jesum, lex invocat Christum, ut eligat sibi viros potentes de plebe: non poterat Moyses eligere, sed solus Jesus, qui ait Joan. 15: \fk Non vos me elegistis, sed ego vos elegi\ft Matth. 12.. Ipse est electorum dux et potentium princeps. Ipse confligit cum Amalec. Ipse enim intrat in domum fortis, et alligat fortem, et vasa ejus diripit. \fk Ego stabo in vertice collis. \ft ORIG., ubi supra. Ascendit, inquit, Moyses non in verticem montis, sed in verticem collis. Servabatur enim ei tunc ascendere in verticem montis cum ascensurus erat Jesus, et cum ipso Moyses et Elias, et ibi transformandus in gloria. Nunc ergo velut nondum glorificatus de transformatione Jesu, non ascendit in verticem montis, sed in verticem collis. Et cum elevaret Moyses manus, superabat Isræl. Moyses elevat manus, non extendit; Jesus, qui totum mundum, exaltatus in cruce, complexus est, dicit: \fk Extendi manus ad populum non credentem\ft Isa. 65.. Elevare manus, hoc est actus levare ad Deum, ut non habeat actus dejectos et humi jacentes, sed Deo placitos et ad cœlum erectos. Elevat ergo manus qui thesaurizat in cœlo. Ubi enim thesaurus, ibi oculus, ibi manus. Elevat manus qui dicit: \fk Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum\ft Psal. 140.. Si ergo eleventur actus nostri, vincitur Amalec: unde Isa. 35: \fk Remissas manus et genua debilia erigite. \ft Si servat populus legem, elevat Moyses manus, et adversarius vincitur. Si non servat legem, invalescit Amalec. Quia igitur nobis pugna est adversus principes et potestates mundi hujus rectores tenebrarum, si vis vincere, eleva manus, id est, actus, conversatio tua non sit in terris, sed in cœlis. Eleva et tu manus in cœlum ad Deum, imple mandatum Apostoli: \fk Sine intermissione orate\ft I Thess. 5.; et tunc fiet quod scriptum est, quia sicut ablingit vitulus in campis herbam virentem, ita ablinget populus hic populum qui super terram est; ubi inducitur quia populus Dei non tam manum et armis quam voce et lingua pugnabat, et oratione inimicos prosternebat. Eleva ergo actus, insta orationi: hæc Christiani pugna est, quæ superat inimicum. Puto autem per hanc figuram duos populos significari, quorum unus ex gentibus elevat manus Moysi, et in sublime tollit ea quæ scripsit et intelligentiam eorum, ut sic vincat; alius vero, id est, Judaicus populus, non elevat manus Moysi a terra, nec altum aliquid nec sublime in eo intelligit, et sic ab adversariis vincitur. \fk Habens virgam Dei, \ft etc. AUG., quæst. 65. Nunc virga Dei dicitur, quæ primum dicta est Aaron, postea dicitur Moysi. Sicut dicitur spiritus Eliæ qui est Spiritus Dei, cujus particeps Elias dicitur; et Dei justitia, quæ nostra est. Unde: ignorantes Dei justitiam, volentes suam statuere Rom. 10., id est, tanquam a se sibi præparatam.\f*

EXO 17:10 Removed trailing space in v~: Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.

EXO 17:11 Removed trailing space in v~: Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.\f + \fr 17.11 \fk Cumque levaret Moyses manus, \ft etc. STRAB. Quia cum lex mystice intelligitur, passio Christi spiritualiter pensatur, diabolus vincitur et fugatur. Cum autem remittuntur manus, id est, præcepta legis minus studiose exercentur, hostis victor insequitur.\f*

EXO 17:12 Removed trailing space in v~: Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.\f + \fr 17.12 \fk Sumentes igitur lapidem, \ft etc. GREG., homil. 33 in Evang. Moyses sedit in lapide, etc., usque ad quos etiam juste illa damnat, ipse misericorditer liberat.\f*

EXO 17:13 Removed trailing space in v~: Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.

EXO 17:14 Removed trailing space in v~: Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo.\f + \fr 17.14 \fk Delebo enim, \ft etc. RAB. In hoc significat quod omnipotens Deus per legem quam significat Moyses, et de Christo pronuntiat deleat memoriam spiritualium hostium. Unde psal. 19: \fk Periit memoria eorum cum sonitu. \f*

EXO 17:14 Found footnote ending with space in \v~: Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo.\f + \fr 17.14 \fk Delebo enim, \ft etc. RAB. In hoc significat quod omnipotens Deus per legem quam significat Moyses, et de Christo pronuntiat deleat memoriam spiritualium hostium. Unde psal. 19: \fk Periit memoria eorum cum sonitu. \f*

EXO 17:15 Removed trailing space in v~: Ædificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens:\f + \fr 17.15 \fk Ædificavitque Moyses altare, \ft etc. Omnes diaboli victores in cordibus suis debent aras fidei ædificare, in qua spirituales hostias offerant.\f*

EXO 17:16 Removed trailing space in v~: Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.

EXO 18:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 18:0 Removed trailing space in c: 18

EXO 18:1 Removed trailing space in v~: Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,\f + \fr 18.1 \fk Cumque audisset Jethro, \ft etc. Quod Moyses liberaturus filios Isræl dimisit uxorem et filios, quos postea in deserto recepit, significat quia prædicatores cum mittuntur ad opus prædicationis, debent se a sollicitudine temporali exonustare: cum vero postea ad episcopatum vel ad aliam dignitatem assumuntur, tunc pro sibi subjectis sollicitudinem tam in spiritualibus quam temporalibus gerere debent.\f*

EXO 18:2 Removed trailing space in v~: tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,

EXO 18:3 Removed trailing space in v~: et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena;

EXO 18:4 Removed trailing space in v~: alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.

EXO 18:5 Removed trailing space in v~: Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.\f + \fr 18.5 \fk Venit ergo Jethro, \ft etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Alia littera: \fk Post hæc venit ad montem Dei Moyses, et Jethro sibi occurrenti exiit obviam de castris, nec duxit eum ad montem Dei, sed ad tabernaculum suum. \ft Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Ægyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Ægyptum, et subire agones Ægyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Ægyptum ad agones et exercitia virtutum; Abraham et Jacob quoque, qui ipso nomine athleta est, cum descendisset in Ægyptum, factus est sicut stellæ cœli in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Ægyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Ægyptum, et scidisse et corrupisse populum Dei; quia descendens in Ægyptum accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris ejus sororem.\f*

EXO 18:6 Removed trailing space in v~: Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.

EXO 18:7 Removed trailing space in v~: Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,

EXO 18:8 Removed trailing space in v~: narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.

EXO 18:9 Removed trailing space in v~: Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.

EXO 18:10 Removed trailing space in v~: Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu Ægypti.

EXO 18:11 Removed trailing space in v~: Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.

EXO 18:12 Removed trailing space in v~: Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.\f + \fr 18.12 \fk Obtulit ergo Jethro, \ft etc. AUG. in Locutionibus, locut. 85. \fk Et sumpsit Jethro socer Moysi holocausta, \ft etc. \fk Sumpsit\ft pro \fk obtulit, \ft posuit: an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur obtulisse; quamvis Moyses non legatur sacrificasse, nec Aaron, nec quisquam Hebræorum qui educti sunt de terra Ægypti: sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Jethro autem legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad ejus adventum cœpit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat. \fk Veneruntque, \ft etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: \fk Venerunt, \ft inquit, \fk presbyteri Aaron, et omnis Isræl manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei. \ft Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est, qui perfecti sunt, in meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt: peccator a conspectu Dei fugit. Adam postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit: \fk Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus\ft Gen. 3.. Cain exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Propterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde psal. 1: \fk Tibi soli peccavi, \ft etc. Qui malum coram Deo facit, continuo pœnitet, et dicit, \fk Peccavi. \ft Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum pœnitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere. ORIG. Non frustra venit Jethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes et odientes superbiam. Tales enim oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est, ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia: non homines dico, sed vitia. \fk Coram Deo, \ft etc. AUG., quæst. 66. Quæritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quæ postea sunt instituta? neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna, quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est.\f*

EXO 18:13 Removed trailing space in v~: Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.

EXO 18:14 Removed trailing space in v~: Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam?

EXO 18:15 Removed trailing space in v~: Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quærens sententiam Dei:

EXO 18:16 Removed trailing space in v~: cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.\f + \fr 18.16 \fk Ostendam præcepta, \ft etc. ID., quæst. 67. Quæri potest quomodo hic Moyses dixit, etc., usque ad juste judicare non posset.\f*

EXO 18:17 Removed trailing space in v~: At ille: Non bonam, inquit, rem facis.

EXO 18:18 Removed trailing space in v~: Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.

EXO 18:19 Removed trailing space in v~: Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum:\f + \fr 18.19 \fk Sed audi verba mea, \ft etc. ID., quæst. 68. Prima quæstio est cur Deus famulum suum, etc., usque ad quo fit tanto plenior quanto in superna et æterna liberius extenditur. \fk Esto tu populo, \ft etc. ID., quæst. 69. Quod vero adjungit, etc., usque ad sed unde hoc probari possit ignoro.\f*

EXO 18:20 Removed trailing space in v~: ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.

EXO 18:21 Removed trailing space in v~: Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,\f + \fr 18.21 \fk Provide autem, \ft etc. Ad custodiam humilitatis ab alienigena instruitur, ne, qui tot arcana Dei ab ipso Deo discebat, extolleretur, et putaret se humano consilio non egere. Præfigurabatur etiam quod doctrina gentium Judæorum scientiam et superbiam superaret; et quæ in lege deerant, fideles ex gentibus complenda suggererent, et spiritualem intellectum ad legem Dei afferrent. Sciebat quoque Moyses quia hunc populum lex audiret, et faceret quæcunque diceret, legis quoque diminutio suggerente Evangelio fieret. \fk Et constitue, \ft etc. ORIG., hom. 11. Ordinabis, inquit, eos tribunos et centuriones, et indicabunt populum omni hora, verumtamen, quod gravius fuerit referent ad te. Audient principes populi et presbyteri plebis, qui debent omni hora populum judicare, semper et sine intermissione sedere in judicio, dirimere lites, et reconciliare dissidentes, in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex Scripturis sanctis officium suum. Moyses, inquit, ut sit in his quæ ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populis. Cæteri vero principes, quos appellavit tribunos, quia tribui præsunt, vel centuriones, vel quinquagenarii qui præsunt minoribus judiciis, quæ ad singulos pertinent dirimentes. Quam figuram etiam in futuro sæculo servandam puto. Unde Matth. 19: \fk Cum sederit filius hominis super thronum majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, \ft etc. Vides ergo quia non solum Dominus judicat, cui omne judicium dedit Pater Joan. 5., sed constituit principes qui judicent de minoribus causis; verbum autem quod gravius fuerit, referant ad ipsum. Ideo dicit Dominus de quodam, Matth. 5: \fk Quia reus erit concilii; \ft de alio autem, Matth. 12: \fk Reus erit gehennæ ignis. \ft Sed et de omni verbo otioso dicuntur reddere rationem. Et ideo non dixit quia Deo præstabimus rationem, sicut de perjurio. \fk Reddes autem Domino juramenta tua. \ft Matth. 12: \fk Regina\ft quoque \fk austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit eam. \ft Ecce aliud genus judicii, Matth. 13: \fk Qui habet aures audiendi, audiat: \ft hæc enim omnia umbra sunt cœlestium et imago futurorum. IDEM. Sicut scriptum est Eccle. 1: \fk Non satiabitur oculus visu, nec auris auditu, \ft nec nos satiari possumus considerando quæ scripta sunt, quibus nos ædificet, quantis nos modis instruat. Cum enim conspicio quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur Exod. 33., consilium accepit a Jethro socero sacerdote Madian, admiratione nimia obstupesco. Audivit enim Moyses vocem soceri sui, et fecit quæcunque dixit ei. Non dixit, Quia Deus mihi loquitur quid agere debeam, quomodo ab homine consilium accipiam, et ab homine gentili, alieno a populo Dei? et non quis dicat, sed quid dicatur auscultat. Nos ergo si invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non cum auctoris nomine spernamus et dicta; nec quia legem Dei tenemus, convenit nobis tumere superbia et spernere prudentium verba; sed omnia probantes, quod bonum est teneamus. Qui autem hodie populis præsunt, non dico si jam eis aliqua a Deo revelata sunt: sed si in scientia legis aliquid meriti habent, consilium dedignantur inferioris, etiam sacerdotis, nedum laici, nedum gentilis: sed Moyses, qui erat mansuetus super omnes homines Num. 12., accepti consilium inferioris, ut principibus daret formam humilitatis, et signaret imaginem futuri sacramenti. Sciebat quandoque futurum ut gentiles bonum consilium proferrent, apud Moysen bonum et spiritualem intellectum afferentes ad legem, et audiret eos lex faciens omnia quæ dicerent. Non enim potest facere lex sicut Judæi dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est in littera, et nihil potest secundum litteram. Nihil enim ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Secundum hoc autem consilium quod nos afferimus ad legem, possunt omnia spiritualiter fieri, et sacrificia offerri, quæ modo carnaliter non possunt; potest lex lepræ spiritualiter servari. Sicut ergo intelligimus, sentimus et consilium damus, omnia facit lex: secundum litteram vero non omnia, sed pauca.\f*

EXO 18:22 Removed trailing space in v~: qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere.

EXO 18:23 Removed trailing space in v~: Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.

EXO 18:24 Removed trailing space in v~: Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.\f + \fr 18.24 \fk Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat, \ft etc. Vir Deo familiaris, sapientissimus, non crubescens a minori et gentili doceri, formam doctoribus præbuit, ne a quibuslibet erubescant erudiri.\f*

EXO 18:25 Removed trailing space in v~: Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.

EXO 18:26 Removed trailing space in v~: Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.\f + \fr 18.26 \fk Quidquid autem gravius erat, \ft etc. AUG., loc. 88. Alii: \fk Verbum autem grave referebant super Moysen: \ft sic enim habet Græcus sermo, quod Latini interpretati sunt, \fk ad Moysen. \ft Illa sane locutione ipsa etiam cura figuratur, qua dictum est \fk super Moysen, \ft velut onus significatur ei impositum. \fk Verbum\ft autem \fk grave\ft dictum est pro quæstione gravi.\f*

EXO 18:27 Removed trailing space in v~: Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam.

EXO 19:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 19:0 Removed trailing space in c: 19

EXO 19:1 Removed trailing space in v~: Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.\f + \fr 19.1 \fk Mense tertio, \ft etc. ORIG. Alia littera: \fk Mensis autem tertii exitus filiorum Isræl de terra Ægypti: hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidim, et venerunt in eremum Sina, et applicuit ibi Isræl contra montem. Et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens: Hæc dices domui Jacob, et nuntiabis filiis Isræl, \ft etc. Et paulo post: \fk Descende et contestare populo, et purificabis illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertiam. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo. \ft Hoc die reperitur dari lex, quæ in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut sequentia docent. Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto; ex quo die pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum quo lex datur, dies quinquaginta numerantur, septemdecim scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo. Deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem et tertius tertii mensis qui a solemnitate occisi agni quinquagesimus est; ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum; quia quinquagesimo die lex data est, scripta digito Dei. Ita in ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate immolati Agni Jesu Christi quinquaginta dies numerantur, ubi Spiritus sanctus de altissimis datus sit, qui est digitus Dei. \fk In die hac, \ft etc. Quadragesima scilicet septima die postquam egressi sunt de Ægypto, prima die, scilicet Junii, pervenerunt ad montem Sina, ibique peractis duobus diebus quibus sanctificati sunt, tertio, id est quinquagesimo, legem acceperunt: et hæc est Pentecostes. RAB. In Sina una mansio fuit, sed inter omnes maxima. Ibi enim lex accepta, tabernaculum erectum. Ibi Exodus et maxima pars Levitici omnesque libri legis pene conscripti sunt.\f*

EXO 19:2 Removed trailing space in v~: Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.

EXO 19:3 Removed trailing space in v~: Moyses autem ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël:\f + \fr 19.3 \fk Moyses autem, \ft etc. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Alia littera: \fk Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit ad eum. \ft Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus, ut ad ea quæ ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia, sanctis multum proficientibus, parvum aliquid de se aperit.\f*

EXO 19:4 Removed trailing space in v~: Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.\f + \fr 19.4 \fk Alas aquilarum. \ft Vocat doctrinas duorum Testamentorum, quæ nos ab infimis ad cœlestia portant.\f*

EXO 19:5 Removed trailing space in v~: Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:

EXO 19:6 Removed trailing space in v~: et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.\f + \fr 19.6 \fk Eritis mihi in regnum sacerdotale, \ft etc. Membra scilicet summi sacerdotis in regnum cœlorum venturi.\f*

EXO 19:7 Removed trailing space in v~: Venit Moyses: et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.\f + \fr 19.7 \fk Exposuit omnes sermones, \ft etc. GREG. Notandum quod lex non incautis vel nescientibus ingeritur: sed expositis præmiis quæ debentur servantibus, et beneficiis præteritis quæ jam experti sunt, et mirabilibus cum sponte se legi servandæ devoveant, lex petentibus datur: ut secundum promissionem suam, quasi voti rei, qui violaverint, judicentur, nec de violentia sibi illata causentur.\f*

EXO 19:8 Removed trailing space in v~: Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,

EXO 19:9 Removed trailing space in v~: ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.

EXO 19:10 Removed trailing space in v~: Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.\f + \fr 19.10 \fk Vade ad populum, \ft etc. ORIG. \fk Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium, \ft etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod præcipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. 22: \fk Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? \ft Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad cœnam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad cœnam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. 9: \fk In omni tempore sint vestimenta tua munda. \ft Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. 7: \fk Purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus. \ft Act. 11: \fk Quæ ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris. \ft Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. 7: \fk Bonum est homini mulierem non tangere, \ft salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. 7: \fk Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes. \fk Sanctifica illos, \ft etc. RAB. Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera hodie et cras, in præsenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.\f*

EXO 19:11 Removed trailing space in v~: Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.\f + \fr 19.11 \fk In die enim tertia, \ft etc. Hac die data est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto. A die ergo quo pascha fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis, reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus: sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. digitus enim Dei Spiritum sanctum significat. ISID., Quæst. in Exod., cap. 28, tom. 5. Quinquagesimo die post pascha lex Moysi data est etc., usque ad vel quia veritatem legis infidelibus per caliginem dixit, \fk ut videntes non videant, et audientes nos intelligant\ft Isa. 6..\f*

EXO 19:12 Removed trailing space in v~: Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur.\f + \fr 19.12 \fk Cavete, \ft etc. RAB. Prius prohibet populum in montem ascendere, mortemque minatur: nunc jubet ut clangente buccina ascendant in montem, humanam scilicet compescens audaciam, et ad obediendum invitans: quia ad prædicationis vocem debemus nos ad superna erigere, nec sacramentorum investigatione sponte præsumere, sed Dei vocationem sequi.\f*

EXO 19:13 Removed trailing space in v~: Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet: cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.\f + \fr 19.13 \fk Buccina. \ft Quasi vocina: a voce, vel a vocando, vel a bucca\f*

EXO 19:14 Removed trailing space in v~: Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,\f + \fr 19.14 \fk Cumque lavissent vestimenta sua, \ft etc. Non sufficit ad virtutem contemplationis emundare opera pœnitentiæ lacrymis, nisi sequatur castitas mentis et corporis. Unde Matth. 5: \fk Beati mundo corde, \ft etc. Et Sap. 1: \fk In malevolam animam non introibit sapientia. \f*

EXO 19:14 Found footnote ending with space in \v~: Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,\f + \fr 19.14 \fk Cumque lavissent vestimenta sua, \ft etc. Non sufficit ad virtutem contemplationis emundare opera pœnitentiæ lacrymis, nisi sequatur castitas mentis et corporis. Unde Matth. 5: \fk Beati mundo corde, \ft etc. Et Sap. 1: \fk In malevolam animam non introibit sapientia. \f*

EXO 19:15 Removed trailing space in v~: ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.

EXO 19:16 Removed trailing space in v~: Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.

EXO 19:17 Removed trailing space in v~: Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.

EXO 19:18 Removed trailing space in v~: Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.\f + \fr 19.18 \fk Totus autem mons Sinai fumabat, \ft etc. GREG. lib. VI Moral., cap. 27. Legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, etc., usque ad vincunt quod sunt. ID., lib. II Moral., cap. 2. Sacra eloquia in exordio narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum aliquando a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate æris, etc., usque ad punituri autem Sodomam vespere venisse memorantur.\f*

EXO 19:19 Removed trailing space in v~: Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.

EXO 19:20 Removed trailing space in v~: Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,\f + \fr 19.20 \fk Descenditque Dominus, \ft etc. ID., lib. V Moral., cap. 26. Moyses ascendit, etc., usque ad eum aliquatenus balbutiendo resonamus.\f*

EXO 19:21 Removed trailing space in v~: dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.

EXO 19:22 Removed trailing space in v~: Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.

EXO 19:23 Removed trailing space in v~: Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et jussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.

EXO 19:24 Removed trailing space in v~: Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.

EXO 19:25 Removed trailing space in v~: Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.

EXO 20:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 20:0 Removed trailing space in c: 20

EXO 20:1 Removed trailing space in v~: Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:

EXO 20:2 Removed trailing space in v~: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.\f + \fr 20.2 \fk Ego sum Dominus Deus tuus. \ft ORIG., hom. 8 in Exod. Qui contemnit præsens sæculum, scilicet Ægyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum sæculum festinet, de eo dicit Deus: \fk Ego sum Dominus Deus tuus, \ft etc. Non ad illos tantum qui de Ægypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Ægyptiis non serviunt, de Ægypto educti de domo servitutis Psal. 80.. Negotia sæculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere sæcularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. 8: \fk Si permanseritis in sermone meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. \ft Ergo Ægyptus est domus servitutis; Judæa et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. 4: \fk Quæ sursum est Hierusalem, libera est. \ft Sicut ergo terrena Ægyptus filiis Isræl domus dicitur servitutis ad comparationem Judææ et Hierusalem, quæ eis est domus libertatis: ita ad comparationem cœlestis Hierusalem, quæ est mater libertatis, totus mundus et quæ in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est: \fk Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te terra Ægypti, \ft etc.; hanc vocem in Ægypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim præterieris cæterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere præcepta libertatis, et audire: \fk Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. \ft Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est: \fk Non erunt tibi dii alii præter me. \ft AUG. quæst. in Exod. Quæritur quomodo decem præcepta legis dividenda sint? etc., \fk usque\ft nisi ad id quod dictum est: \fk Non erunt tibi dii alii præter me? \ft ISID. Dat Deus Moysi legem innocentiæ nostræ, et agnitionis suæ, quæ in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quæ pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non læditur. Primum pertinet ad Deum Patrem: \fk Dominus Deus tuus Deus unus est, \ft ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium: \fk Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum; \ft id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed æqualem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.\f*

EXO 20:3 Removed trailing space in v~: Non habebis deos alienos coram me.\f + \fr 20.3 \fk Non habebis deos alienos, \ft etc. ORIG. Primum mandatum est: \fk Non erunt tibi dii alii præter me; \ft et sequitur: \fk Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, \ft etc. Hæc omnia quidam simul putant esse unum mandatum: quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum: \fk Non erunt tibi dii alii præter me, \ft etc. Secundum, \fk Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, \ft etc. Incipiamus ergo a primo mandato: \fk Non erunt tibi dii alii præter me. \ft Si dixisset, Non sunt, absolutior sermo videretur; sed quia dicit, \fk Non erunt, \ft non negavit quia sint, sed ne illi sint, cui hæc præcepta dantur, inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto I Cor. 8: \fk Si quidem sunt qui dicuntur dii sive in cœlo, sive in terra. \ft In aliisque locis invenies deos nominari sicut ibi: \fk Rex magnus super omnes deos, \ft et \fk Deus Deo locutus est, \ft etc. De dominis idem Apostolus dicit: \fk Sive throni, sive dominationes, \ft etc. Col. 1. Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus; ac si dicat: Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi qui ab aliis colantur: sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde Deut. 32: \fk Cum divideret Excelsus gentes et separabat filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. \ft Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos vel deos appellat Scriptura: deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur psal. LXXXI: \fk Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis; \ft imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod exsecrabiles fecit eos prævaricatio, non natura. Tibi ergo, o Isræl, qui pars Dei et funiculus ejus es, \fk non erunt, \ft inquit, \fk tibi dii alii præter me: \ft quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus, unus est Dominus; cæteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non hæc tantum dicuntur ad Isræl secundum carnem, imo ad te qui Isræl effectus es mente Deum videndo, et circumcisus corde, non carne; si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo hæreditatis ejus metiri: alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis jam non Ægyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. \fk Qui enim peccat, servus est peccati\ft Joan. 5..\f*

EXO 20:4 Removed trailing space in v~: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.\f + \fr 20.4 \fk Non facies, \ft etc. ORIG. \fk Non facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem, \ft etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus, I Cor. 8: \fk Si quidem sunt dii multi, et domini multi, \ft etc. De idolis vero, \fk quia nil est idolum in mundo; \ft de similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur: \fk Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnem. \ft Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Verbi causa, si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat adorandum, non idolum sed similitudinem facit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis; qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit: facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus \fk quia idolum nihil est in mundo\ft I Cor. 8.. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his quæ sunt vel in cœlo, vel in terra, vel in aquis formatur: sed non sicut de his quæ in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare: ita etiam de cœlestibus; nisi quis dicat de sole, et luna, et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moses eruditus omni sapientia Ægyptiorum etiam quæ apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Hecatem aliaque dæmonum formas, quæ Apostolus \fk spiritualia nequitiæ in cœlestibus\ft vocat Ephes. VI; de quibus forte dicitur: \fk Inebriatus est gladius meus in cœlo\ft Isa. 34.. His enim formis et similitudinibus invocabant dæmonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum, et habere unum tantum Deum et Dominum, hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adhærentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos quos fugimus, et ad quem fugimus, propitium non efficimus. Quibus propheta dicit: \fk Væ duplici animo\ft Eccli. 2.. Et iterum: \fk Usquequo claudicatis utroque pede? \ft III Reg. 18. Ab illis ergo quasi fugaces cædimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur, unde Jer. 4: \fk Amatores tui inimici facti sunt tibi. \ft Multi sunt animæ amatores, capti decore ejus, cum quibus meretricata est, dicens. \fk Post amatores meos ibo qui dant mihi vinum meum, \ft etc. Ose. 2.: hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus quæ commisisti suspectus es; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat; nil ultra in te lascivum videre, nihil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, et implicas te sæcularibus negotiis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribus Matth. 12., ne iterum expelli possit, et fiunt novissima pejora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus in quibus habitet et inambulet Deus; unde Isa. LII: \fk Qui portatis vasa Domini, exite et immundum nolite tangere, et ego recipiam vos, \ft etc. Dicit ergo: \fk Non erunt tibi dii alii præter me. \f*

EXO 20:4 Found footnote ending with space in \v~: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.\f + \fr 20.4 \fk Non facies, \ft etc. ORIG. \fk Non facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem, \ft etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus, I Cor. 8: \fk Si quidem sunt dii multi, et domini multi, \ft etc. De idolis vero, \fk quia nil est idolum in mundo; \ft de similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur: \fk Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnem. \ft Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Verbi causa, si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat adorandum, non idolum sed similitudinem facit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis; qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit: facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus \fk quia idolum nihil est in mundo\ft I Cor. 8.. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his quæ sunt vel in cœlo, vel in terra, vel in aquis formatur: sed non sicut de his quæ in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare: ita etiam de cœlestibus; nisi quis dicat de sole, et luna, et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moses eruditus omni sapientia Ægyptiorum etiam quæ apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Hecatem aliaque dæmonum formas, quæ Apostolus \fk spiritualia nequitiæ in cœlestibus\ft vocat Ephes. VI; de quibus forte dicitur: \fk Inebriatus est gladius meus in cœlo\ft Isa. 34.. His enim formis et similitudinibus invocabant dæmonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum, et habere unum tantum Deum et Dominum, hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adhærentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos quos fugimus, et ad quem fugimus, propitium non efficimus. Quibus propheta dicit: \fk Væ duplici animo\ft Eccli. 2.. Et iterum: \fk Usquequo claudicatis utroque pede? \ft III Reg. 18. Ab illis ergo quasi fugaces cædimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur, unde Jer. 4: \fk Amatores tui inimici facti sunt tibi. \ft Multi sunt animæ amatores, capti decore ejus, cum quibus meretricata est, dicens. \fk Post amatores meos ibo qui dant mihi vinum meum, \ft etc. Ose. 2.: hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus quæ commisisti suspectus es; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat; nil ultra in te lascivum videre, nihil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, et implicas te sæcularibus negotiis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribus Matth. 12., ne iterum expelli possit, et fiunt novissima pejora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus in quibus habitet et inambulet Deus; unde Isa. LII: \fk Qui portatis vasa Domini, exite et immundum nolite tangere, et ego recipiam vos, \ft etc. Dicit ergo: \fk Non erunt tibi dii alii præter me. \f*

EXO 20:5 Removed trailing space in v~: Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:\f + \fr 20.5 \fk Non adorabis, \ft etc. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus, cum sciat quia idolum nil est. Colere vero est toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores. \fk Ego sum Dominus, \ft etc. Vide benignitatem Dei: ut nos doceat et perfectos faciat, fragilitatem humanorum affectuum non recusat; omnia agit et patitur propter nos, notis et usitatis nobis loquitur affectibus. ORIG., ubi supra. Omnis mulier aut sub viro est, et subjecta est legibus viri Eph. 5., aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ingreditur ad meretricem, scit quod ad prostitutam et cunctis patentem ingressus est, ideo de aliis indignari non potest. Qui legitimo utitur matrimonio, non patitur uxorem peccare, sed accenditur zelo ad servandam castitatem matrimonii, ut possit legitimus fieri pater. Sic omnis anima aut prostituta est cum dæmonibus, et habet plures amatores ut intrent ad eam, modo spiritus fornicationis, modo avaritia, post hunc veniet spiritus superbiæ et alii plurimi; alter tamen alteri non invidet, nec zelotypia movetur, sed sese invicem invitant; unde, \fk adducit secum alios septem spiritus nequiores se, \ft etc. Luc. 11. Sic nullam zelotypiam amatorum suorum patitur anima quæ dæmonibus est prostituta; si vero conjuncta fuerit viro legitimo, id est Christo, etiamsi aliquando fuerit peccatrix, ultra eam peccare non patitur, nec ferre potest ut alludat adulteris; excitatur super eam zelus ejus, et defendit conjugii castitatem; si autem viderit eam temerantem conjugii jura, et occasionem quærere peccandi, dat ei libellum repudii; unde Isa. 50: \fk Propter iniquitates vestras dimisit matrem vestram; \ft hæc qui loquitur et zelans est et zelo commotus hoc dicit. Est etiam novum genus hoc bonitatis ejus, ut etiam post adulterium revertentem et toto corde pœnitentem suscipiat. Unde: \fk Nunquid mulier si exierit a viro, et dormierit cum alio viro, revertens revertetur ad virum suum? \ft etc. Et alibi: \fk Et postquam fornicata es in his omnibus, dixi: Revertere, \ft etc. Jer. 3. Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam sibi adhærere, si servat, corripit et indignatur, velut zelotypia quadam erga te usus, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero correptionem contemnis, discedit a te zelus ejus, secundum illud: \fk Propterea discedit zelus meus a te, \ft etc. Ezech. 16. Vide misericordiam et pietatem Dei; quando vult misereri, indignari se dicit et irasci, sicut per Jeremiam dicit: \fk Dolore et flagello castigaberis, Hierusalem, ut non abscedat anima mea a te\ft Jer. 6.. \fk Flagellat enim omnem filium quem recipit\ft Hebr. 12.. Hoc autem terribile, hoc extremum, si non corripimur pro peccatis: cum enim modum peccandi excedimus, auferetur a nobis etiam zelus Dei, nec ultra irascitur. \fk Visitans iniquitatem, \ft etc. ORIG. Reddens peccata patrum in filios, etc. Aiunt hæretici quod non boni Dei sermo sit, qui pro peccatis alterius alterum dicat plecti; Deum tamen legis justum dicunt, nec possunt ostendere quomodo injustus sit, si alium alio peccante punit. Sed interior homo noster aut dicitur habere Deum Patrem, si secundum Deum vivit; aut diabolum, si voluntatem illius facit; unde Joan. 8: \fk Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. \ft Sicut ergo semen Dei in nobis est, cum verbum Dei servantes non peccamus, secundum illud I Joan. 3, \fk Qui ex Deo est, non peccat, quia semen Dei manet in eo; \ft ita cum a diabolo suademur ad peccandum, semen ejus suscipimus; cum facimus quod suadet, jam genuit nos, nascimur enim ejus filii per peccatum. Sed quia fere sine adjutorio non peccamus, sicut adulterium nemo solus committit, necesse est adulteram consortem fieri, et si non plures, necesse est aliquem vel aliquam ministerio sceleris adjungi: qui omnes, velut unus ex altero, secundum persuasionis ordinem, generati, ex diabolo progeniem ducunt; velut in traditione Domini diabolus intravit in cor Judæ, et primum filium peccati genuit, qui solus hoc facere non potuit; abiit ergo ad Scribas et Pharisæos et pontifices; nascitur ergo ex Juda generatio tertia, et quarta peccati. Videamus ergo quomodo peccata patrum reddit Deus in filios in tertiam et quartam progeniem, et non in ipso. De patribus enim nihil dicitur. Diabolus ergo, quia jam peccandi modum excessit, tanquam vestimentum concretum in sanguine non erit mundus in hoc sæculo; non flagellatur pro peccato; omnia enim ei servantur in futurum. unde Matth. 8.: \fk Quid venisti ante tempus torquere nos? \ft Redduntur autem peccata in filios quos genuit per peccatum, qui in carne positi flagellantur. \fk Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat\ft Ezech. 33.. Misericors ergo reddit peccata patrum in filios, quia diabolus et angeli ejus, qui etiam peccati patres efficiuntur, indigni sunt quod in præsenti corripiantur: filii eorum, et qui per ipsos ad societatem peccati asciti sunt, recipiunt in præsenti quod gesserunt, ut, purgati, diabolo in pœna socii non efficiantur. Unde psalmo 88: \fk Visitabo in virga iniquitates eorum, \ft etc., \fk misericordiam autem meam non auferam ab eis. \ft Deus enim zelans est, et animam quam sibi despondet in fide non vult in contaminatione peccati permanere, sed cito purgari. Si autem noluerit purgari, in interitu eorum ridebit, dicens eis Matth. 25: \fk Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, \ft etc. Sciamus ergo nos in præsenti corripi, ut in futuro quiescamus. Unde: \fk Cum castigamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur. \ft ID. In hoc sermone solent nos hæretici suggillare, quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium judicat. Sed qui Deum legis mandantem hæc dicent non bonum, justum tamen dicunt: nec ipsi quidem possunt ostendere quomodo justitiæ videatur convenire si alio peccante alius puniatur. ISID. Primum mandatum prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium interficit sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, crudelitatem; sextum, fornicationem; septimum, rapacitatem; octavum perimit falsitatem; nonum, mundi cupiditatem; decimum, adulterii cogitationem. Et notandum quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis scribuntur tabulæ, quibus populus Dei regatur et dæmones occidantur. In duabus enim tabulis scripta est lex propter duo Testamenta significanda: vel quia sunt præcepta duo dilectionis Dei et proximi, \fk in quibus tota lex pendet et prophetæ\ft Matth. 22.. In una enim tria præcepta, quæ ad dilectionem Dei pertinent; in altera vero septem, quæ ad societatem proximi. Lapideæ vero fuerunt tabulæ, quia cor Judæorum erat lapideum et insensibile, durum et stolidum; unde Ezech. 36: \fk Auferam cor lapideum, et dabo eis cor carneum. \ft Et Apostolus ait II Cor. 3.: \fk Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, \ft quæ sentiant scilicet et intelligant.\f*

EXO 20:6 Removed trailing space in v~: et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

EXO 20:7 Removed trailing space in v~: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

EXO 20:8 Removed trailing space in v~: Memento ut diem sabbati sanctifices.

EXO 20:9 Removed trailing space in v~: Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

EXO 20:10 Removed trailing space in v~: Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

EXO 20:11 Removed trailing space in v~: Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

EXO 20:12 Removed trailing space in v~: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.\f + \fr 20.12 \fk Honora patrem, \ft etc. Hoc est primum septem mandatorum quæ pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero animæ congruit, quæ est irascibilis, concupiscibilis et rationalis. Quaternarius corpori.\f*

EXO 20:13 Removed trailing space in v~: Non occides.\f + \fr 20.13 \fk Non occides, \ft etc. AUG., quæst. 61 in Exod. Et quod dictum est: \fk non occides, \ft non putandum est fieri contra hoc præceptum quod lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet: ille enim facit, qui jubet quod ministrum negare non licet.\f*

EXO 20:14 Removed trailing space in v~: Non mœchaberis.\f + \fr 20.14 \fk Non mœchaberis. \ft ISID. Quæritur quoque quomodo differat \fk non mœchaberis\ft ab eo quod paulo post dicitur: \fk Non concupisces uxorem proximi tui? \ft In eo enim quod dictum est, \fk non mœchaberis, \ft poterat et illud intelligi; nisi forte in illis duobus præceptis non mœchandi, et non furandi, ipsa opera notata sint, in his vero extremis concupiscentia ipsa: quæ tantum differunt, ut aliquando mœchetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat, nec ei misceatur pœnam timens: et hoc fortasse lex ostendere voluit, quod utraque peccata sunt. ID. Item quæri solet utrum nomine mœchiæ etiam fornicatio teneatur, etc., usque ad atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.\f*

EXO 20:15 Removed trailing space in v~: Non furtum facies.\f + \fr 20.15 \fk Non furtum facies, \ft etc. AUG., quæst. 71 in Exod. Sed rursum quæritur quomodo differat, \fk non furtum facias, \ft ab eo quod paulo post dicitur de non concupiscendis rebus proximi? Non quod omnis qui concupiscit rem proximi, furatur; sed omnis qui furatur, rem proximi concupiscit. Poterat illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi præcipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri.\f*

EXO 20:16 Removed trailing space in v~: Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.\f + \fr 20.16 \fk Non loqueris contra proximum, \ft etc. AUG., ubi supra, In eo etiam quod dictum est, etc., usque ad et hujusmodi.\f*

EXO 20:17 Removed trailing space in v~: Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

EXO 20:18 Removed trailing space in v~: Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,\f + \fr 20.18 \fk Cunctus autem populus videbat voces, \ft etc. AUG., quæst. 72 in Exod. Solet quæri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed ad auditum pertinere videatur, etc., usque ad audi quid luceat, non solemus dicere.\f*

EXO 20:19 Removed trailing space in v~: dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.\f + \fr 20.19 \fk Loquere tu nobis, \ft etc. AUG., quæst. 73. Significatur ad vetus testamentum timorem potius pertinere, sicut ad novum dilectionem; quamvis in veteri novum lateat, et in novo vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si hoc accipiendum est intelligere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet.\f*

EXO 20:20 Removed trailing space in v~: Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.\f + \fr 20.20 \fk Nolite timere, \ft etc. AUG., quæst. 74. Sic illi cohibendi erant a peccatis, timendo scilicet ne pœnas sensibiles paterentur; quia nondum poterant amare justitiam, et tentabantur a Domino, ut appareret cujusmodi essent; non ut Deo noti fierent qualescunque essent, quem non latebat, sed ut inter se et sibimetipsis.\f*

EXO 20:21 Removed trailing space in v~: Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.\f + \fr 20.21 \fk Stetitque populus, \ft etc. GREG., homil. 6. In quibusdam locis Scripturæ historia servanda est, etc., usque ad Moses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. \fk Non facietis deos, \ft etc. AUG., quæst. 76. Repetitur quod in primo præcepto dictum est; et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in psalmo CXIII: \fk Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum. \f*

EXO 20:21 Found footnote ending with space in \v~: Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.\f + \fr 20.21 \fk Stetitque populus, \ft etc. GREG., homil. 6. In quibusdam locis Scripturæ historia servanda est, etc., usque ad Moses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. \fk Non facietis deos, \ft etc. AUG., quæst. 76. Repetitur quod in primo præcepto dictum est; et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in psalmo CXIII: \fk Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum. \f*

EXO 20:22 Removed trailing space in v~: Dixit præterea Dominus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

EXO 20:23 Removed trailing space in v~: Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

EXO 20:24 Removed trailing space in v~: Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.\f + \fr 20.24 \fk Altare de terra, \ft etc. Ostendit ideo, interdictis simulacris, altare de terrena materia concedi, ut uni Deo hostia et sacrificia in eo offerantur. GREG., lib. III Moral., cap. 20. Altare de terra Deo facere, est incarnationem Christi sperare. Tunc enim a Deo nostrum munus accipitur, cum in hoc altari nostra humilitas, id est super Dominicæ incarnationis fidem posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicæ incarnationis fide solidamus.\f*

EXO 20:25 Removed trailing space in v~: Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.\f + \fr 20.25 \fk De sectis lapidibus. \ft ISID. Secti lapides sunt qui unitatem scindunt, et seipsos dividunt a societate fratrum: hos in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris constructio significat. Lapides non secti ex quibus altare construi jubetur, sunt qui per fidem in unitate solidantur; de quibus dicitur I Petri 2: \fk Vos estis lapides vivi, coædificati in domos spirituales. \ft His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula maligni ignita non receperunt: omnes unum altare faciunt in unitate fidei et concordia charitatis\f*

EXO 20:26 Removed trailing space in v~: Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

EXO 21:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 21:0 Removed trailing space in c: 21

EXO 21:1 Removed trailing space in v~: Hæc sunt judicia quæ propones eis.\f + \fr 21.1 \fk Hæc sunt judicia, \ft etc. AUG., loc. 91 in Exod. Distinctius amodo explicantur ea quæ ad proximum pertinent; notanda locutio cum dictum sit Moysi: \fk Hæc sunt judicia quæ propones eis; \ft cætera ad populum dicuntur. \fk Si emeris servum Hebræum, \ft etc. AUG., quæst. 77 in Exod. Ne Christiani hic flagitarent a dominis suis, apostolus jubet dominis servos esse subditos I Petr. 2., ne nomen Domini et doctrina blasphemetur: illud enim inde constat in mysterio esse præceptum, quia pertundi subula ejus aurem ad postem præcepit Deus, qui libertatem recusasset. GREG., hom. 3 in Ezech., tom. 2. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, etc., usque ad quia illa quies intima in ænigmate videtur. \fk Sex annis. \ft ISID. In sex ætatibus hujus sæculi servientes, septimo die, id est æterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc sæculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientiæ, et cum uxore et filiis nostris, quos prætulimus libertati, id est cum carne et operibus ejus, peccato serviemus in æternum.\f*

EXO 21:2 Removed trailing space in v~: Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.

EXO 21:3 Removed trailing space in v~: Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

EXO 21:4 Removed trailing space in v~: Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

EXO 21:5 Removed trailing space in v~: Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber:

EXO 21:6 Removed trailing space in v~: offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in sæculum.

EXO 21:7 Removed trailing space in v~: Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.\f + \fr 21.7 \fk Si quis vendiderit filiam, \ft etc. AUG., quæst. 78 in Exod. \fk Non abibit ita ut recedunt ancillæ, \ft etc., usque ad intelligitur quod cum eo gratis exibit, non a marito separata.\f*

EXO 21:8 Removed trailing space in v~: Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

EXO 21:9 Removed trailing space in v~: Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

EXO 21:10 Removed trailing space in v~: Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

EXO 21:11 Removed trailing space in v~: Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

EXO 21:12 Removed trailing space in v~: Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

EXO 21:13 Removed trailing space in v~: Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.\f + \fr 21.13 \fk Qui autem non est insidiatus, \ft etc. RAB., in Exod., tom. 2. Homicidis non spontaneis, etc., usque ad Christi posuerit, salvus erit. AUG., quæst. 79 in Exod. \fk Si autem nolens, sed Deus tradiderit in manus ejus, \ft etc. Ita hoc dicitur, etc., usque ad et Judas ideo juste tradidit.\f*

EXO 21:14 Removed trailing space in v~: Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

EXO 21:15 Removed trailing space in v~: Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

EXO 21:16 Removed trailing space in v~: Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

EXO 21:17 Removed trailing space in v~: Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

EXO 21:18 Removed trailing space in v~: Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo:\f + \fr 21.18 \fk Si rixati fuerint, \ft etc. RAB. Idem est, si quis cum proximo contendens duritia mentis, vel parcitate, spernendo scilicet vel non consulendo, exasperavit; et ille infirmatus tristitia, a fervore dilectionis languerit, reus per confessionem, operam pœnitentiæ et impensam promissæ emendationis in medicos, id est doctores, impendat, qui infirmum baculo consolationis erigant, et fomentis prædicationum in pristinum dilectionis statum restituant. In correctione necessaria est discretio, ne qui corrigere debet, occidat, vel in desperationem vel odium mittat.\f*

EXO 21:19 Removed trailing space in v~: si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

EXO 21:20 Removed trailing space in v~: Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.

EXO 21:21 Removed trailing space in v~: Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

EXO 21:22 Removed trailing space in v~: Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.\f + \fr 21.22 \fk Si rixati fuerint. \ft ID. Si quis alicujus animam, post conceptum verbi, per incuriam vel fraudem læserit, ut vitale germen boni operis sanum proferre non possit: etiam si ipsa adhuc in fide vivens perstiterit, ut damnum illatum per pœnitentiam restituat, secundum Evangelii ministerium necesse habebit. Si autem ipsa anima per errorem necata, post prolatum abortivum, hoc est opus mortiferum, in infidelitate perseveraverit, sine dubio seductor illius, quasi verus homicida, æterna morte reus erit. AUG., quæst. 80 in Exod. Quod non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, etc., usque ad et ideo nondum sensibus prædita. ORIG., hom. 10 in Exod. \fk Quod si litigabunt duo viri, et percusserint mulierem prægnantem, et exierit infans ejus nondum formatus, detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit pro anima sua. Quod si formatus fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo, \ft etc. Primum videamus de eo qui nondum formatus exierit, quomodo jubetur damno pecuniæ percuti unus ex litigantibus, cum duo dicantur. Quid etiam hoc quod vir mulieris imponit ei, et non eis; et dabit, et non potius dabunt. Quod si infans jam formatus exierit, animam dare pro anima facile intelligimus: morte scilicet vindicetur peccatum. Quæ autem sequuntur, operæ pretium est explicare. Nec enim videtur etiam infans formatus calce litigantis percussus, oculum in ventre perdidisse, dentes vero omnino non habuit. Si enim hoc ad matrem referamus, quomodo abortiens mulier oculum perdit, aut dentes dolet? Sed esto aut in oculo aut in dente percussa abortivit, livorem vel vulnus accepit, quid etiam combusturam dicimus pro combustura? Nunquid litigantibus viris assistens mulier comburi potuit, ut combustura pro combustura solvatur? In Deuteronomio quoque hæc facile explicari non queunt. In Scripturis tamen iisdem vocabulis et officiis membra animæ nominantur, quibus utuntur vel appellantur membra corporis. Unde Matth. 7: \fk Vides festucam in oculo fratris tui, et trabem quæ in oculo tuo est non vides. \ft Et Matth. 13: \fk Qui habet aures audiendi audiat. \ft Et Rom. 10: \fk Quam speciosi pedes evangelizantium pacem! \ft Ne nos ergo vocabulorum similitudo conturbet. Sunt ergo duo litigantes, duo disputantes et dogmatibus vel quæstionibus legis, et rixantes circa verborum pugnas; unde Apostolus, II Tim. 2: \fk Nolite contendere verbis, \ft etc. Et ibidem: \fk Quæstiones legis devita, sciens quod generant lites. \ft Qui ergo istis in quæstionibus litigant ad subversionem audientium, percutiunt mulierem prægnantem, et ejiciunt infantem formatum vel adhuc informem. Mulier prægnans dicitur anima, quæ nuper concepit verbum Dei; unde: \fk A timore tuo, Domine, in utero concepimus et peperimus\ft Isa. 26.. Qui ergo concipiunt, et statim pariunt, non mulieres existimandæ sunt, sed viri et perfecti; unde alibi: \fk Si peperit terra in una die, et nata est gens die una simul\ft Isa. 66.. Ista est ergo generatio perfectorum, quæ in die eadem concipitur et nascitur. Pariunt autem viri secundum illud Gal. 4: \fk Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus. \ft Perfecti ergo et viri statim pariunt, id est, conceptum fidei verbum in opera perducunt: anima autem quæ concipit, et in ventre retinet et non parit, mulier dicitur. Unde Isa. 37: \fk Dolores partus advenerunt ei: et virtus pariendi non est in ea. \ft Hæc ergo, inter se duobus litigantibus et scandala proferentibus, percutitur et scandalizatur: ut verbum fidei quod tenuiter conceperat nondum formatum abjiciat. Est enim in aliquibus formatum verbum, in aliquibus non formatum; unde: \fk Donec formetur in vobis Christus\ft Gal. 4.; Christus enim est Verbum Dei. Damnum ergo patietur, qui excussit. De damnis ergo doctorem dicit Apostolus I Cor. 3: \fk Si cujus opus arserit damnum patietur, \ft etc. Et ipse Dominus in Evangelio, Matth. 16: \fk Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animam autem suam perdat? \ft Unde videtur ostendi quod quædam peccata ad damnum pertinent, non tamen ad interitum, quia qui damnum passus fuerit, salvari dicitur, licet per ignem: unde Joannes dicit quædam peccata esse ad mortem, quædam non I Joan. 5.. Quæ autem sint ad mortem, non facile discerni potest, \fk Delicta enim quis intelligit? \ft Psal. 18. Sed cum referuntur super quinque mnas acquisitæ aliæ quinque, et super duas duæ Luc. 19., qui mercedem hujus acquisitionis perdit, damno dicitur percuti, sicut qui causam scandali infirmiori et muliebri animæ præbuit. Dabit autem secundum quod indixerit vir ejus, et dabit cum honore animæ discentis. Vir magister est Christus, vel qui pro Christo animarum doctor est. Patietur ergo damnum qui contendit ad subversionem audientium, pro anima quæ nondum habuit infantem formatum: quod potest de scandalo catechumeni accipi. Potest etiam fieri ut qui læsit, instruat et reparet animæ quæ perdidit, et cum honore, cum modestia scilicet, cum mansuetudine, non cum lite, sicut cum scandalum intulit. Sed cum formatus infans fuerit, dabit animam pro anima. Formatus infans potest videri sermo Dei in corde animæ quæ suscepit gratiam baptismatis, vel qui evidentius et clarius verbum Dei suscepit. Reddet ergo qui percussit, animam pro anima in die judicii, scilicet apud eum judicem qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Vel ut qui sibi conscius fuerit tanti scandali, ponat animam suam pro anima scandalizati, et usque ad mortem det operam quomodo ad fidem restituatur. Ponat oculum pro oculo: si oculum animæ læsit, id est, intellectum ejus turbavit, auferatur oculus ejus ab eo qui præest Ecclesiæ, id est intellectus. Si dentem læsit, qui suscipiens cibum verbi Dei comminuere vel molaribus terere solebat, ut subtilem ad ventrem animæ transmitteret sensum: si hunc dentem ille vexaverit et evulserit, ut contritione ejus non possit anima subtiliter et spiritualiter suscipere verbum Dei, auferetur dens ejus, qui non bene cibos verbi comminuit et dividit. Propter hoc enim fortasse de Domino dicitur: \fk Dentes peccatorum contrivisti\ft Psal. 3.. Et alibi: \fk Molas leonum confringet Dominus\ft Psal. 57.. Sic ergo per membra dicitur lædi anima et percuti. Manum quoque pro manu, et pedem pro pede deposcit. Manus animæ, virtus qua tenere aliquid et cor stringere potest, ut actus ejus et fortitudo; et pes quo incedit ad bona vel ad mala. Quia ergo scandalizata anima non solum in fide sed etiam in actibus dejicitur, qui per manus significantur, manus auferuntur illius, quibus non bene operatur, et pedes, quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam, quia combussit et gehennæ tradidit animam. Per singula hæc ostenditur, ut percussor, truncatis omnibus membris, a corpore Ecclesiæ excidatur, ut cæteri videntes timorem habeant, et non similiter faciant. Ideo Apostolus cum doctorem describit Ecclesiæ, inter cætera præcipit, \fk non percussorem\ft I Tim. 3.: ne percutiens prægnantes mulieres, id est animas insipientes, ponat animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, etc. De qualibus dicitur Matth. 24: \fk Væ prægnantibus et nutrientibus in illis diebus, in quibus scandalizabuntur, si fieri potest, etiam electi. \ft Sciendum tamen quod non est perfectorum scandalizari, sed mulierum aut parvulorum; unde Matth. 18: \fk Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, \ft etc.\f*

EXO 21:23 Removed trailing space in v~: Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

EXO 21:24 Removed trailing space in v~: oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

EXO 21:25 Removed trailing space in v~: adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

EXO 21:26 Removed trailing space in v~: Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.

EXO 21:27 Removed trailing space in v~: Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

EXO 21:28 Removed trailing space in v~: Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

EXO 21:29 Removed trailing space in v~: Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.\f + \fr 21.29 \fk Quod si bos cornupeta, \ft etc. RAB. Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Unde Proverbiorum decimo sexto capitulo: \fk Cor hominis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam. \fk Triginta siclos. \ft Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et charitatem emendabit. \fk Argenti. \ft Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis et scientia decalogi instructi erant, compensabit. \fk Si quis aperuerit, \ft etc. GREG., lib. XVII Moral., cap. 13. Cisternam aperire est valido intellectu Scripturæ sacræ arcana penetrare, etc., usque ad inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. \fk Si bos alienus, \ft etc. AUG. Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore; a parte enim totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quo non vescuntur.\f*

EXO 21:30 Removed trailing space in v~: Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.

EXO 21:31 Removed trailing space in v~: Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.

EXO 21:32 Removed trailing space in v~: Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.

EXO 21:33 Removed trailing space in v~: Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,

EXO 21:34 Removed trailing space in v~: reddet dominus cisternæ pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit.

EXO 21:35 Removed trailing space in v~: Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

EXO 21:36 Removed trailing space in v~: Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

EXO 22:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 22:0 Removed trailing space in c: 22

EXO 22:1 Removed trailing space in v~: Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove.\f + \fr 22.1 \fk Si quis furatus fuerit, \ft etc. STRAB. Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judæus quilibet intelligitur, quem si quis Judæus vendiderit, pœnæ legis subjacebit, quæ continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur: \fk Sicut ovis ad occisionem ductus est\ft Isa. 53.. Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum pœnitentiam agat.\f*

EXO 22:2 Removed trailing space in v~: Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis.\f + \fr 22.2 \fk Si effringens fur domum, sive suffodiens, \ft etc. AUG., quæst. 84 in Exod. Si perfodiens inventus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, etc., usque ad jam enim plus est quam fur.\f*

EXO 22:3 Removed trailing space in v~: Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur.

EXO 22:4 Removed trailing space in v~: Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens: sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.

EXO 22:5 Removed trailing space in v~: Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni æstimatione restituet.

EXO 22:6 Removed trailing space in v~: Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.\f + \fr 22.6 \fk Si egressus ignis\ft , etc. RAB. Ignem succendimus, cum correctionem subditis præparamus, ut spinas vitiorum consumamus. Sed videndum est ne cum vitia persequimur, virtutes lædamus, et eis qui fructum bonorum operum proferre cœperant, ante maturitatem noceamus. Qui hoc ergo commiserit, dignam pœnitentiam gerat, et quod per inertiam læsit, studiose restituat. \fk Spicas. \ft Teneros auditores nondum ad maturitatem fructus pertingentes: quorum vitia qui acerbe et indiscrete reprehendit, quasi ignem in spicas immittit, nec ad maturitatem pervenire sinit.\f*

EXO 22:7 Removed trailing space in v~: Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet:

EXO 22:8 Removed trailing space in v~: si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,

EXO 22:9 Removed trailing space in v~: ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverit, duplum restituet proximo suo.

EXO 22:10 Removed trailing space in v~: Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit:

EXO 22:11 Removed trailing space in v~: jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur.

EXO 22:12 Removed trailing space in v~: Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino;

EXO 22:13 Removed trailing space in v~: si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet.

EXO 22:14 Removed trailing space in v~: Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur.\f + \fr 22.14 \fk Qui a proximo, \ft etc. A proximo mutuum postulamus, cum pro æterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in præsentia ejus semper sumus. Unde II Cor. 5: \fk Scientes timorem Domini, hominibus suademus. \ft Et alibi, II Cor. 12: \fk Quasi coram Deo, in Christo loquimur. \ft Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si ejus curam strenue gessit, et quasi Deo præsente; aliter damnum reddere compellitur. Unde Matth. 5: \fk Non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem. \f*

EXO 22:14 Found footnote ending with space in \v~: Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur.\f + \fr 22.14 \fk Qui a proximo, \ft etc. A proximo mutuum postulamus, cum pro æterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in præsentia ejus semper sumus. Unde II Cor. 5: \fk Scientes timorem Domini, hominibus suademus. \ft Et alibi, II Cor. 12: \fk Quasi coram Deo, in Christo loquimur. \ft Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si ejus curam strenue gessit, et quasi Deo præsente; aliter damnum reddere compellitur. Unde Matth. 5: \fk Non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem. \f*

EXO 22:15 Removed trailing space in v~: Quod si impræsentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui.

EXO 22:16 Removed trailing space in v~: Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea: dotabit eam, et habebit eam uxorem.

EXO 22:17 Removed trailing space in v~: Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.\f + \fr 22.17 \fk Si pater virginis, \ft etc. RAB. Sensus sententiæ historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus regnum charitatis ædificat, cupiditatis dissipat, non est necesse allegorice exponi. Lector tamen sententiam dote rectæ fidei honorare debet et intactam sua expositione relinquere.\f*

EXO 22:18 Removed trailing space in v~: Maleficos non patieris vivere.\f + \fr 22.18 \fk Maleficos non patieris vivere. \ft Qui præstigiis magicæ artis et diabolicis figmentis agunt, hæreticos intellige, qui a consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur\f*

EXO 22:19 Removed trailing space in v~: Qui coierit cum jumento, morte moriatur.

EXO 22:20 Removed trailing space in v~: Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.

EXO 22:21 Removed trailing space in v~: Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti.\f + \fr 22.21 \fk Advenam non contristabis. \ft RAB. Dilectionem proximi per misericordiæ compassionem commendat, ne furoris aut avaritiæ stimulo commoti, jus naturæ negligamus. Sed quæ volumus ut faciant nobis homines eadem illis faciamus, et quæ nolumus fieri, non faciamus.\f*

EXO 22:22 Removed trailing space in v~: Viduæ et pupillo non nocebitis.\f + \fr 22.22 \fk Viduæ et pupillo non nocebitis. \ft RAB. In vidua, sancta Ecclesia, quæ in die judicii exspectat Christum, quem modo non habet præsentem in pupillo, Christianus populus, cui mortuus est mundus pater, et Babylonia mater, accipi potest: quam prohibet contristari per persecutionem vel fastum mundanum, ne forte talis insectatio ad perniciem eorum spiritualem perveniat qui eos frustra odiis et contumeliis molestant.\f*

EXO 22:23 Removed trailing space in v~: Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum:

EXO 22:24 Removed trailing space in v~: et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.

EXO 22:25 Removed trailing space in v~: Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.\f + \fr 22.25 \fk Si pecunia mutuam, \ft etc. RAB. Prædicatores Evangelii monet ne superfluitatem appetant, sed habentes victum et vestitum, his contenti sint, secundum illud Matth. 10: \fk Gratis accepistis, gratis date. \f*

EXO 22:25 Found footnote ending with space in \v~: Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.\f + \fr 22.25 \fk Si pecunia mutuam, \ft etc. RAB. Prædicatores Evangelii monet ne superfluitatem appetant, sed habentes victum et vestitum, his contenti sint, secundum illud Matth. 10: \fk Gratis accepistis, gratis date. \f*

EXO 22:26 Removed trailing space in v~: Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.\f + \fr 22.26 \fk Si pignus, \ft etc. AUG., loc. 99. Genus pro specie posuit: sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur. GREG., lib. XVI Moral., cap. 2. \fk Pignus, \ft peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, etc., usque ad a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit.\f*

EXO 22:27 Removed trailing space in v~: Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.

EXO 22:28 Removed trailing space in v~: Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices.\f + \fr 22.28 \fk Diis non detrahes, \ft etc. AUG., quæst, 86 in Exod. Quæritur quos dixerit deos, etc., usque ad vel latriæ obsequiis honorari.\f*

EXO 22:29 Removed trailing space in v~: Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.\f + \fr 22.29 \fk Decimas tuas, \ft etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus.\f*

EXO 22:30 Removed trailing space in v~: De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.

EXO 22:31 Removed trailing space in v~: Viri sancti eritis mihi: carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus.

EXO 23:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 23:0 Removed trailing space in c: 23

EXO 23:1 Removed trailing space in v~: Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

EXO 23:2 Removed trailing space in v~: Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

EXO 23:3 Removed trailing space in v~: Pauperis quoque non misereberis in judicio.\f + \fr 23.3 \fk Pauperis quoque non misereberis in judicio. \ft AUG. Ne scilicet contra justitiam pauperi faveas causa misericordiæ. Bona est misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium autem dicit Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, opportune sequitur:\f*

EXO 23:4 Removed trailing space in v~: Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.\f + \fr 23.4 \fk Si occurreris bovi inimici tui, \ft etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos judex resides.\f*

EXO 23:5 Removed trailing space in v~: Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

EXO 23:6 Removed trailing space in v~: Non declinabis in judicium pauperis.

EXO 23:7 Removed trailing space in v~: Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.\f + \fr 23.7 \fk Mendacium fugies. \ft RAB. Veritatem et judicium amat Dominus: et ad hæc exsequenda populum suum hortatur, quia non est personarum acceptor.\f*

EXO 23:8 Removed trailing space in v~: Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

EXO 23:9 Removed trailing space in v~: Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

EXO 23:10 Removed trailing space in v~: Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus:\f + \fr 23.10 \fk Sex annis seminabis terram tuam. \ft AUG. Quæritur quid colligant pauperes, si in septimo anno ita parcitur terræ, etc., usque ad sex annos cum colliguntur quæ seminantur. RAB. In senario perfectio operum, etc., \fk usque ad qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet. \f*

EXO 23:10 Found footnote ending with space in \v~: Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus:\f + \fr 23.10 \fk Sex annis seminabis terram tuam. \ft AUG. Quæritur quid colligant pauperes, si in septimo anno ita parcitur terræ, etc., usque ad sex annos cum colliguntur quæ seminantur. RAB. In senario perfectio operum, etc., \fk usque ad qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet. \f*

EXO 23:11 Removed trailing space in v~: anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.

EXO 23:12 Removed trailing space in v~: Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

EXO 23:13 Removed trailing space in v~: Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.\f + \fr 23.13 \fk Et per nomen externorum deorum, \ft etc. Per nomen suum jurare permittit, non quod bonum sit jurare; sed quia sciebat homines pronos ad jurandum esse, non vult ut jurent per nomina exteriorum deorum, ne frequenti juramento inducantur ad cultum eorum. Sic et hostias non approbat Deus, mavult tamen sacrificari sibi quam idolis.\f*

EXO 23:14 Removed trailing space in v~: Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.\f + \fr 23.14 \fk Tribus vicibus per singulos a mos, \ft etc. Fidem scilicet sanctæ Trinitatis hic exigit Deus: in Pascha enim immolatur Filius, in Pentecoste datur Spiritus sanctus, in Scenopegia paternæ majestatis potentia declaratur. \fk Tribus vicibus per singulos annos, \ft etc. RAB. Hoc est omni tempore præsentis vitæ et in sanctæ Trinitatis confessione, per fidem et spem et charitatem bonorum operum obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem Agni immaculati ab Ægyptia servitute liberati, per spirituales aquas de veteri homine in novum transimus, non in vetustate litteræ, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus. Solemnitatem vero mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum, voluntatum, et sermonum primitias Domino consecramus; solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus, id est virtutum fructibus, ad finem vitæ et introitum regni cœlestis pervenire contendimus; in tabernaculis septem diebus commemorantes, quia per omne tempus vitæ præsentis peregrinos nos esse agnoscimus, nec requiem hic, sed in futuro requirimus, sedulo curantes ne in conspectu Dei vacui appareamus. \fk Solemnitatem quoque, \ft etc. RAB. Maturis scilicet, frugibus, quando fructus totius anni collecti sunt, in septembri scilicet quem Hebræi Chaldaico vocabulo thisri, Macedones vocant. In cujus principio Judæi feriantes amplius tuba canunt quam in cæteris mensibus, et plura offerunt, in quo dies expiationum, et dies scenopegiæ quinto decimo die, qui est solemnitas Tabernaculorum.\f*

EXO 23:15 Removed trailing space in v~: Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.

EXO 23:16 Removed trailing space in v~: Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

EXO 23:17 Removed trailing space in v~: Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

EXO 23:18 Removed trailing space in v~: Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.

EXO 23:19 Removed trailing space in v~: Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.\f + \fr 23.19 \fk Non coques hædum, \ft etc. AUG., quæst. 90 in Exod. Quomodo intelligatur, ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri, etc., usque ad postea vero passi sunt non agni in lacte, sed arietes in grege. STRAB. Moraliter. Hædus, id est peccator, non est in lacte matris coquendus, id est blanditiis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus.\f*

EXO 23:20 Removed trailing space in v~: Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.\f + \fr 23.20 \fk Ecce ego mittam angelum, \ft etc. RAB. Josue significat ducem populi, qui ideo angelus dicitur, quia ad voluntatem Domini annuntiandam mittitur; enim Græce, \fk nuntius\ft dicitur.\f*

EXO 23:21 Removed trailing space in v~: Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

EXO 23:22 Removed trailing space in v~: Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.\f + \fr 23.22 \fk Inimicus ero, \ft etc. GREG. Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Eccli. 10: \fk Initium omnis peccati superbia. \ft Sunt autem ejus soboles septem principalia vitia, inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbiæ vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis prælium Spiritu septiformis gratiæ plenus venit.\f*

EXO 23:23 Removed trailing space in v~: Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.\f + \fr 23.23 \fk Præcedetque te angelus. \ft RAB. Josue populum Isræliticum in terram promissionis induxit, septem gentes ejiciens, idolaque et aras eorum destruens. Mystice verus Jesus has gentes cum simulacris suis exterminat, cum septem principalia vitia et omne idolum inimici de cordibus nostris expellit, ut naturæ nostræ terram secure possideamus. \fk Quos ego conteram. \ft CHRYSOST. Habet unumquodque vitium in corde nostro propriam mansionem, quam sibi vindicans, in animæ nostræ recessu exterminat Isrælem, id est rerum summarum contemplationem, et adversari non desinit: non enim possunt virtutes cum vitiis morari. Sed cum ab Isrælitis, id est a virtutibus, fuerint vitia superata, locum quem concupiscentiæ vel fornicationis spiritus possidebat, castitas obtinebit: quem furor ceperat, patientia vindicabit; quem tristitia mortem operans occupaverat, salutaris et plena gaudio lætitia possidebit; quem acedia vastavit, excolet fortitudo; quem superbia conculcabat, humilitas honestabit. Itaque singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est affectus, virtutes contrariæ possidebunt: quæ filii Isrælis, id est animæ Deum videntis nuncupantur: qui cum universas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones rapuisse quam proprias recuperasse credendi sunt; quia secundum veterem traditionem, terram Chananæorum filii Sem in divisione orbis sortiti sunt, quam Chananæi violenter possederunt: unde justo, judicio Dei expulsi sunt. Voluntas quoque Domini possessionem cordis nostri non vitiis sed virtutibus deputavit, quæ post prævaricationem Adæ insolescentibus vitiis, quasi Chananæis, a propria regione depulsæ sunt. Cum vero per Dei gratiam diligentia nostra et labore nostro restituuntur, non tam alienam terram occupant quam recipiunt propriam.\f*

EXO 23:24 Removed trailing space in v~: Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

EXO 23:25 Removed trailing space in v~: Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.\f + \fr 23.25 \fk Benedicam panibus tuis, \ft etc. AUG. Alia littera: \fk Benedicam panem et vinum tuum, \ft etc. Quamvis hæ promissiones possint et spiritualiter intelligi, etc., usque ad quæ impii non accipient.\f*

EXO 23:26 Removed trailing space in v~: Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.

EXO 23:27 Removed trailing space in v~: Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:

EXO 23:28 Removed trailing space in v~: emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.\f + \fr 23.28 \fk Emittens crabrones. \ft AUG., quæst. 93. Emittam vespas, etc. Hoc promittit Deus, etc., usque ad si aliquid a Christo dicitur. Alia littera. \fk Emittam vespas ante te, et ejiciet Amorrhæos, \ft etc. A plurali ad singularem numerum se convertit. Intelligitur autem \fk ejiciet Amorrhæos, \ft vespa, scilicet sicut locusta, sicut rana, non quod una sit, sed per singularem intelligitur pluralis.\f*

EXO 23:29 Removed trailing space in v~: Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.\f + \fr 23.29 \fk Non ejiciam eos a facie, \ft etc. STRAB. Gentes istæ vitia significant, quæ nec simul, nec uno tempore in sanctis exstinguuntur, ne monstra terræ multiplicentur, id est ne in superbiam erigantur et vanam gloriam et hujusmodi. Nam cum sancti contra majora vitia pugnant et vincunt, relinquunt minora, et permittuntur dominari, ne per elationem gravius corruant. Unde Paulo datus est stimulus carnis ad custodiam humilitatis I Cor. 22..\f*

EXO 23:30 Removed trailing space in v~: Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

EXO 23:31 Removed trailing space in v~: Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

EXO 23:32 Removed trailing space in v~: Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.

EXO 23:33 Removed trailing space in v~: Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.

EXO 24:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 24:0 Removed trailing space in c: 24

EXO 24:1 Removed trailing space in v~: Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.\f + \fr 24.1 \fk Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron, \ft etc. AUG., quæst. 85 in Exod., tom. 3. Usque ad hunc locum Scripturæ justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quæ Græci dicunt. \fk Tu et Aaron, \ft etc. STRAB. Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica præcepta sequuntur. Per septuaginta vero qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato significantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. 11: \fk Assume tibi septuaginta viros, \ft etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt.\f*

EXO 24:2 Removed trailing space in v~: Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo.\f + \fr 24.2 \fk Solusque Moyses ascendet ad Dominum. \ft RAB. Prius præcipitur ut Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta seniores, ascendant ad Dominum. Et statim subjungitur quod solus Moyses ascendat ad Dominum, cæteri non appropinquent, sed adorent procul. Ubi moraliter instruimur vires nostras perpendere, nec ultra posse nostrum arcem contemplationis attingere, sed quantum divina clementia vocat, et regula Scripturæ provocat. GREG. Moyses ut sublimia Dei præcepta perciperet, alta conscendit; et ut interna penetret, ab externis tumultibus occultatur: quia viri sancti qui exterioribus officiis deservire necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta confugiunt, ibique cogitationis intimæ cacumen ascendunt, et legem quasi in monte percipiunt, dum, postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suæ vertice supernæ voluntatis sententiam perscrutantur.\f*

EXO 24:3 Removed trailing space in v~: Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.\f + \fr 24.3 \fk Faciemus\ft AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.\f*

EXO 24:4 Removed trailing space in v~: Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.

EXO 24:5 Removed trailing space in v~: Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.

EXO 24:6 Removed trailing space in v~: Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare.\f + \fr 24.6 \fk Tulit itaque, \ft etc. ID., quæst. 98. Notandum est nunc primum sacrificasse Mosem, etc., usque ad nam decalogum in tabulis lapideis fuisse scriptum postea patet. \fk Crateras. \ft Cratera, sive crater, dicitur XXX quod est \fk capere, \ft eo quod sit multi vini capax.\f*

EXO 24:7 Removed trailing space in v~: Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.

EXO 24:8 Removed trailing space in v~: Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.

EXO 24:9 Removed trailing space in v~: Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël:

EXO 24:10 Removed trailing space in v~: et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.\f + \fr 24.10 \fk Sub pedibus. \ft Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quæ tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quæ est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiæ subjacet.\f*

EXO 24:11 Removed trailing space in v~: Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.

EXO 24:12 Removed trailing space in v~: Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi: ut doceas eos.\f + \fr 24.12 \fk Ascende ad me, \ft etc. BED., lib. I de Tabarnac., cap. 11, tom. 2. Locuturi de figura tabernaculi, etc., usque ad ut Ecclesia per orbem cunctarum gentium linguis locutura designaretur. \fk Daboque tibi. \ft ID. Huic simile est illud: \fk Docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis\ft Matth. 28.. Non ergo Moyses, non apostoli, vel quilibet, alia debet docere quam quæ Dominus docuit, et consilii decreto observanda præscripsit, in quibus vitam æternam nos habere voluit, sicut de his præteriri quidquam non oportet: sed omnia quæ mandavit, auditoribus committere necesse est.\f*

EXO 24:13 Removed trailing space in v~: Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei,\f + \fr 24.13 \fk Surrexerunt Moyses et Josue. \ft AUG., quæst. 103 in Exod. Josue non commemoratus in illis quatuor subito cum Moyse apparet, etc., usque ad quod modo memoratur nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est. BED. Josue Christum nomine et actione significat; qui minister Moysi dicitur, quia Christus \fk non venit legem solvere, sed adimplere\ft Matth. 5.. Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis quæ scripsit Moyses, typice designatur, quasi comes individuus, si bene quæritur, invenitur. Unde Joan. 5: \fk Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi. \ft BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 1, tom. 2. Aaron \fk mons fortitudinis, \ft Hur \fk ignis\ft vel \fk lumen, \ft etc., usque ad et ad dilectionem Conditoris animus inardescit.\f*

EXO 24:14 Removed trailing space in v~: senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.

EXO 24:15 Removed trailing space in v~: Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,\f + \fr 24.15 \fk Cumque ascendisset Moyses, \ft BEDA., ibid. Sicut mons altitudinem perfectionis, etc., usque ad cœlesti benedictione protegit.\f*

EXO 24:16 Removed trailing space in v~: et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.\f + \fr 24.16 \fk Et habitavit gloria Domini. \ft ID., ibid. Non modo sublimitas, sed et nomen montis, etc., usque ad in septimo quiescere jubemur. \fk Tegens illum nube. \ft ID., ibid. Sex diebus nube et gloria Domini tegitur, etc., usque ad ut ad sublimiora divinæ visionis et collocutionis dona perveniret.\f*

EXO 24:17 Removed trailing space in v~: Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.\f + \fr 24.17 \fk Erat autem species, \ft etc. ID., ibid. Quasi ignis ardens species gloriæ Domini apparuit, etc., usque ad tametsi plene illos sequi non valeant.\f*

EXO 24:18 Removed trailing space in v~: Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.\f + \fr 24.18 \fk Ingressusque Moyses, \ft etc. ID., ibid. Moyses medium nebulæ ingressus ascendit in montem, etc., usque ad ut per eorum observantiam ad salutem veniant æternam.\f*

EXO 25:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 25:0 Removed trailing space in c: 25

EXO 25:1 Removed trailing space in v~: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

EXO 25:2 Removed trailing space in v~: Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.\f + \fr 25.2 \fk Loquere filiis Isræl ut tollant mihi primitias, \ft etc. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 3, tom. 2. Primitias bonorum Deo offerimus, cum bonum quod agimus, totum divinæ gratiæ tribuentes, et toto corde profitentes quod nec initium bonæ actionis vel cogitationis nisi a Domino possumus habere; mala vero semper a nobis diabolo instigante et cœpta et consummata, nec nisi Domino donante laxanda.\f*

EXO 25:3 Removed trailing space in v~: Hæc sunt autem quæ accipere debeatis: aurum, et argentum, et æs,\f + \fr 25.3 \fk Hæc sunt autem quæ accipere debetis, \ft etc. ID., ibid. Cuncta quæ sibi Dominus ad faciendum sanctuarium materialiter offerri præcepit, nos quoque, qui spirituales filii Isræl, id est imitatores Deum videntis populi esse cupimus, spiritualiter offerre debemus: ut per has oblationes voluntarias ipsi sanctuarium in nobis faciamus, ut ipse habitare in nostro corde et sibi mansionem consecrare dignetur.\f*

EXO 25:4 Removed trailing space in v~: hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

EXO 25:5 Removed trailing space in v~: et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim:

EXO 25:6 Removed trailing space in v~: oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:

EXO 25:7 Removed trailing space in v~: lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.\f + \fr 25.7 \fk Lapides onychinos, \ft etc. ID., ibid. Hæc offerimus, etc., usque ad addita bonis operibus martyrii merita signantur.\f*

EXO 25:8 Removed trailing space in v~: Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:\f + \fr 25.8 \fk Facientque mihi sanctuarium. \ft ID., ibid. Ostendit Dominus Moysi tabernaculum in monte, etc., usque ad præclaram multitudinem sanctarum animarum recepit.\f*

EXO 25:9 Removed trailing space in v~: juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud:\f + \fr 25.9 \fk Juxta omnem similitudinem, \ft etc. ID., ibid. Imitari debemus angelos diligendo Deum et proximum, etc., usque ad et post hanc vitam in illud tabernaculum, quod imitaris, introducat. \fk Omnium vasorum. \ft BED. Vasa tabernaculi, singulæ personæ angelorum, ex quibus Jerusalem, mater omnium nostrum, in vera pace et unitate consistit. \fk Sicque facietis illud. Arcam, \ft etc. ID., ibid., cap. 4. Arca fieri præcipitur, etc., usque ad sed in similitudine carnis peccati venit. \fk Cujus longitudo\ft ID. Quæritur cujus quantitatis sit iste cubitus, etc., usque ad unde patet quia illum designat cubitum quem duo palmi faciunt. \fk Latitudo. \ft ID., ibid. Unius cubiti latitudo pro dispensatione Dominicæ charitatis, etc., usque ad ubi eum toto corde diligamus, intremus. ID. Mystice. Longitudo arcæ longanimitatem Christi, etc., usque ad quia tarditatem discipulorum longanimiter ferebat. \fk Altitudo, cubitum, \ft etc. ID., ibid. Habet arca cubitum in altitudine, etc., et usque ad hoc tantillum non nisi ab illo habemus.\f*

EXO 25:10 Removed trailing space in v~: arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.

EXO 25:11 Removed trailing space in v~: Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum:

EXO 25:12 Removed trailing space in v~: et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.\f + \fr 25.12 \fk Et quatuor circulos, \ft etc. GREG. Past., cap. 11, tom. 3. Arca, Ecclesia, etc., \fk usque ad quæ in vobis est, \ft etc. \fk Duo circuli. \ft BEDA, ut supra. Quia in figura quatuor animalium, etc., usque ad quæ ad futuræ vitæ gloriam pertinent expresserunt.\f*

EXO 25:13 Removed trailing space in v~: Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

EXO 25:14 Removed trailing space in v~: Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis:

EXO 25:15 Removed trailing space in v~: qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

EXO 25:16 Removed trailing space in v~: Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.\f + \fr 25.16 \fk Testificationem quam dabo. \ft ID., ibid. De qua Apostolus, etc., usque ad judicem omnium docuit sæculorum.\f*

EXO 25:17 Removed trailing space in v~: Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.\f + \fr 25.17 \fk Propitiatorium. \ft ID. Propitiatorium tabula erat aurea ejusdem mensuræ cujus arca; sic dicta quia ibi Deus Moysi apparens, et cum eo loquens, propitiabatur populo, et misericordiam significat, unde bene super arcam erat, quia misericordia ejus super omnia opera ejus.\f*

EXO 25:18 Removed trailing space in v~: Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.\f + \fr 25.18 \fk Duos quoque cherubim, \ft etc. ID. Propter societatem angelicæ pacis, quæ minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt. GREG., hom. 6 in Ezech. Duo cherubim, qui \fk plenitudo scientiæ\ft dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret. BEDA, ibid. Numero singulari \fk cherub, \ft plurali autem \fk cherubim\ft dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.\f*

EXO 25:19 Removed trailing space in v~: Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

EXO 25:20 Removed trailing space in v~: Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

EXO 25:21 Removed trailing space in v~: in qua pones testimonium quod dabo tibi.

EXO 25:22 Removed trailing space in v~: Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.\f + \fr 25.22 \fk Inde præcipiam, \ft etc., \fk super propitiatorium. \ft ID., ibid. Super propitiatorio, etc., usque ad unde Habacuc ait: \fk In medio duorum animalium innotesces\ft Habac. 3.. BED., ibid. Potest in arca Ecclesia figurari, etc., usque ad quo ipsa in fundamento summæ veritatis stabilita consistunt. BED., ibid. Mensa de lignis Setim, etc., usque ad unde Cant. 2: \fk Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem. \f*

EXO 25:22 Found footnote ending with space in \v~: Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.\f + \fr 25.22 \fk Inde præcipiam, \ft etc., \fk super propitiatorium. \ft ID., ibid. Super propitiatorio, etc., usque ad unde Habacuc ait: \fk In medio duorum animalium innotesces\ft Habac. 3.. BED., ibid. Potest in arca Ecclesia figurari, etc., usque ad quo ipsa in fundamento summæ veritatis stabilita consistunt. BED., ibid. Mensa de lignis Setim, etc., usque ad unde Cant. 2: \fk Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem. \f*

EXO 25:23 Removed trailing space in v~: Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.\f + \fr 25.23 \fk In altitudine cubitum, \ft etc. BED., ibid. Quod altitudo cubitum et semissem habet, etc., usque ad non per plenum cubitum figuratur. \fk Faciesque illi labium., \ft etc. BED., ibid. Labium aureum fit in mensa per circumitum etc., usque ad pro diversitate meritorum, gloria singulorum.\f*

EXO 25:24 Removed trailing space in v~: Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum,\f + \fr 25.24 \fk Coronam, \ft etc., et \fk super illam alteram coronam. \ft BED., ibid. Corona aurea additur, cum per Evangelium his qui mandata custodiunt, etc., usque ad quod ei sublimior gloria in receptione corporum servetur.\f*

EXO 25:25 Removed trailing space in v~: et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam.

EXO 25:26 Removed trailing space in v~: Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.\f + \fr 25.26 \fk Per singulos, \ft etc. BED., ibid. Mensa tabernaculi quatuor pedes habet, etc., usque ad intrent in regnum cœlorum.\f*

EXO 25:27 Removed trailing space in v~: Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.\f + \fr 25.27 \fk Ut mittantur vectes per eos. \ft ID., ibid. Per circulos mittuntur vectes ad subvehendam mensam, etc., usque ad Domini mensam cum panibus et vasis in quatuor circulis portant.\f*

EXO 25:28 Removed trailing space in v~: Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

EXO 25:29 Removed trailing space in v~: Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.\f + \fr 25.29 \fk Parabis et acetabula ac phialas. \ft ID., ibid. Varia vasa quæ fiunt ad offerenda libamina, etc., usque ad unde: \fk Quis putas est fidelis dispensator et prudens\ft Luc. 12.? \fk Parabis acetabula, \ft etc. GREG., hom. 6 in Evang., tom. 2. Quid per phialas et cyathos nisi mensura prædicationis accipitur? etc., usque ad sed etiam parva et subtilia, quæ quasi per gustum notitiam præstent. IDEM. Alius doctrina veritatis plenus auditores inebriat, et quasi phialam porrigit: Alius explere quod sentit non valet, sed etiam quia utcumque denuntiat, per cyathum gustum præbet. Qui ergo per doctrinam sapientiæ ministrare phialas non possunt, quantum pro divina largitate sufficiunt, propinent proximis cyathos verbi.\f*

EXO 25:30 Removed trailing space in v~: Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.\f + \fr 25.30 \fk Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. \ft Josephus dicit duodecim panes ex simila fieri, singulos ex duabus decimis, qui Sabbato super mensam sex hinc et sex inde ponebantur: super quemque patena aurea cum pugillo thuris, et sic servabantur usque ad aliud Sabbatum, in quo thus cremabatur; panes vero sacerdotes comedebant calidos cum thure reponentes. \fk Et pones super mensam, \ft etc. BED. ubi supra. Bene panes propositionis vocantur, quia semper debet patere sermo salutis cunctis fidelibus, nec unquam deesse oportet in ecclesia verbum solatii: quod Dominus per præcones veritatis mundo proponens in conspectu suo apparere, et usque in finem his qui esuriunt et sitiunt justitiam incessanter abundare voluit.\f*

EXO 25:31 Removed trailing space in v~: Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.\f + \fr 25.31 \fk Facies et candelabrum, \ft etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Candelabrum Christus est in quo natura humanitatis fulsit lumine deitatis, etc., usque ad scyphi ergo et sphærulæ ad laborem pertinent, lilia ad retributionem. \fk Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo. \ft BEDA, ibid. Candelabrum tabernaculi, etc., usque ad et claritatem verbi omnibus prædicando et faciendo ostendit. \fk Et calamos, scyphos et sphærulas. \ft ID., ibid. Scilicet prædicatores de hastili procedentes, etc., usque ad quæ animabus sanctis, id est, floribus vernat æternis.\f*

EXO 25:32 Removed trailing space in v~: Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.\f + \fr 25.32 \fk Sex calami, \ft etc. ID., ibid. Senarius in quo factus est mundus, etc., usque ad unde Paulus: \fk Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus, sit semper cum omnibus vobis. \fk Tres ex uno. \ft ID., ibid. Tres calami ex uno latere, etc., usque ad visione ejus fruetur. ID., ubi supra. Fiunt scyphi in candelabro ad nucis modum, etc., usque ad quia continentes illius temporis tres ordines sanctorum eadem distinctione temporum habuerunt.\f*

EXO 25:33 Removed trailing space in v~: Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:\f + \fr 25.33 \fk In nucis. \ft ID. Nux Ecclesiam significat, unde: \fk Descendit in hortum nucum. \ft Nux enim dulcem fructum habet intus, qui nisi fracta testa non ostenditur foris: sic sanctorum vita suavitatem gratiæ in corde conservat, quæ non cognoscitur exterius nisi, soluto carnis domicilio animæ, in cœlesti luce sese conspiciant. ID. Tertius similiter calamus tres scyphos et sphærulas, et tria habet lilia: quia multi conjugati ante legem, sub lege et sub prophetis erant, qui verbum Domini audire, et viam ejus currere et bonorum operum præmia exspectare gauderent. ID. Item ex alio latere primus calamus, secundus et tertius, tres scyphos et sphærulas; tria quoque habebat lilia: quia in utroque Testamento in doctoribus, in continentibus, et in conjugatis Deo devotis tres fuerunt ordines temporum distantia. In primitiva scilicet ecclesia de Isræl, in nostra electione de gentibus, in ultima collectione reliquiarum Isræl, qui omnes suo tempore verbo vitæ inebriati, in via pacis properare, candorem perpetuæ lucis videre desiderant.\f*

EXO 25:34 Removed trailing space in v~: in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.\f + \fr 25.34 \fk In ipso autem candelabro, \ft etc. ID., ubi supra. Diximus ipsum candelabrum, etc., usque ad sed innovata per spiritum corda capiunt.\f*

EXO 25:35 Removed trailing space in v~: Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.\f + \fr 25.35 \fk Sphærulæque per singulos et lilia. Sphærulæ sub duobus calamis, \ft etc. ID., ibid. Sunt per singulos scyphos sphærulæ simul et lilia, etc., usque ad unde: \fk Læva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. \ft ID., ibid. Scyphi, sphærulæ et lilia sub duobus calamis sunt, etc., \fk usque ad omnis plenitudo divinitatis corporaliter. \f*

EXO 25:35 Found footnote ending with space in \v~: Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.\f + \fr 25.35 \fk Sphærulæque per singulos et lilia. Sphærulæ sub duobus calamis, \ft etc. ID., ibid. Sunt per singulos scyphos sphærulæ simul et lilia, etc., usque ad unde: \fk Læva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. \ft ID., ibid. Scyphi, sphærulæ et lilia sub duobus calamis sunt, etc., \fk usque ad omnis plenitudo divinitatis corporaliter. \f*

EXO 25:36 Removed trailing space in v~: Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.\f + \fr 25.36 \fk Et sphærulæ igitur et calami. \ft ID., ibid. Omne opus candelabri, etc., usque ad unde: \fk In tribulatione dilatasti mihi, \ft etc.\f*

EXO 25:37 Removed trailing space in v~: Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.\f + \fr 25.37 \fk Facies. \ft ID. Lucernæ septem, septem sunt dona Spiritus sancti, qui in Christo semper manserunt, et fidelibus secundum voluntatem ejus distributa sunt: hæ super candelabrum ponuntur, quia requievit super eum Spiritus sapientiæ et intellectus Isai. 11.. \fk Ut luceant, \ft etc. ID., ibid. Lucernæ candelabri ex adverso tabernaculum illustrabant, cum Christus plenus gratia et veritate omnibus tribuebat de sua plenitudine; mansuetis et pauperibus verbum Evangelii committens; pœnitentibus medelam indulgentiæ conferens. Nunc tempus esse parcendi in futuro universalis judicii tempus affirmans.\f*

EXO 25:38 Removed trailing space in v~: Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.\f + \fr 25.38 \fk Emunctoria quoque, et ubi quæ. \ft ID., ibid. Divina verba, quibus manifeste signatur in plurimis non legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum: unde: \fk Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. \ft ID., ibid. Emunctorium, et vasa, ubi quæ emuncta sunt exstinguuntur, etc., usque ad dicens: \fk Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, \ft etc. \fk Emunctoria quoque, \ft etc. ID., ibid. Sunt quædam in Scripturis præcepta, etc., usque ad et alibi: \fk Ecce nova facio omnia. \f*

EXO 25:38 Found footnote ending with space in \v~: Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.\f + \fr 25.38 \fk Emunctoria quoque, et ubi quæ. \ft ID., ibid. Divina verba, quibus manifeste signatur in plurimis non legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum: unde: \fk Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. \ft ID., ibid. Emunctorium, et vasa, ubi quæ emuncta sunt exstinguuntur, etc., usque ad dicens: \fk Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, \ft etc. \fk Emunctoria quoque, \ft etc. ID., ibid. Sunt quædam in Scripturis præcepta, etc., usque ad et alibi: \fk Ecce nova facio omnia. \f*

EXO 25:39 Removed trailing space in v~: Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.\f + \fr 25.39 \fk Omne. \ft ID., ibid. Hoc est corpus Christi cum ipso capite, scilicet omnes electi, etc., usque ad quia merito scelerum in abyssum gravantis pœnæ decidunt.\f*

EXO 25:40 Removed trailing space in v~: Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.\f + \fr 25.40 \fk Inspice. \ft ID., ibid. Ostensum est Mosi in monte exemplar candelabri quod faceret, etc., usque ad exemplar auditoribus exsecutione operis et verbo doctrinæ ostendit.\f*

EXO 26:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 26:0 Removed trailing space in c: 26

EXO 26:1 Removed trailing space in v~: Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.\f + \fr 26.1 \fk Tabernaculum vero ita et fiet, \ft etc. BED., lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Tabernaculum, quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, etc., usque ad et copula divinæ et propriæ dilectionis jungantur. ID., ubi supra. Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, etc., usque ad mirabili figurarum varietate depingit. \fk De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas. \ft ID., ubi supra, cap. 2. In his quatuor cortinarum coloribus, etc., usque ad purpura sanguinei coloris et de conchyliorum sanguine tincta devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata.\f*

EXO 26:2 Removed trailing space in v~: Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.\f + \fr 26.2 \fk Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quatuor, \ft etc. ID., ibid. Si ab uno usque ad septem omnes in ordine numeros pleno ordine numeraveris, usque ad ut per fidem et opera bona ad requiem tendat. \fk Unius mensuræ, \ft etc. ID., ibid. Etsi variante pictura cortinæ differebant, una tamen erant omnes longitudinis et latitudinis mensura temperatæ, quia etsi donationes habent electi differentes, unus tamen Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. ID., ubi supra. Narrat Josephus, etc., usque ad quasi una decem cortinarum connexione tabernaculum decoratur.\f*

EXO 26:3 Removed trailing space in v~: Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.

EXO 26:4 Removed trailing space in v~: Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.\f + \fr 26.4 \fk Ansulas hyacinthinas in lateribus, \ft etc. ID., ibid. Ansulis hyacinthinis cortinæ invicem copulantur, etc., usque ad et in ea se perpetuo mansuros confidunt. BEDA, ibid. Præceptum est quoque fieri fimbrias per angulos palliorum, etc., usque ad a quatuor ventis collecti, indivisibili societate conjungemur.\f*

EXO 26:5 Removed trailing space in v~: Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.\f + \fr 26.5 \fk Quinquagenas, \ft etc. ID., ibid. In quinquagesimo anno, etc., usque ad et in cujus perceptione veraciter quiescitur et gaudetur, recte figuratur. ID., ibid. Quinquaginta ansulas habent cortinæ, quia dono Spiritu sancti agitur, ut in societate pacis, quæ est vinculum perfectionis, sibi invicem copulentur electi: futuræ quoque spes et memoria societatis et pacis, quæ in hac vita habetur, temporibus vel locis discretos una facit pietate concordes. ID., ibid. Cortinæ in utraque parte habent ansas, etc., usque ad cum justi concordi virtutum qualitate fœderantur. \fk Facies et quinquaginta circulos. \ft ID., ibid. Hoc plenius explicatur, cum dicitur, etc., usque ad imo ex omnibus electis Christi Ecclesia perficiatur.\f*

EXO 26:6 Removed trailing space in v~: Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.

EXO 26:7 Removed trailing space in v~: Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.\f + \fr 26.7 \fk Facies et saga, \ft etc. ID., ibid. Hoc in sequentibus ita reperitur: \fk Fecit et saga undecim de pilis caprarum, \ft etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant. Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quæ occulto Dei judicio quamvis dure præferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentationum ventos et pluvias portent. \fk Facies et saga, \ft etc. ID., ibid. Cilicium pœnitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantæ sint perfectionis declaratur, cum dicitur: \fk Longitudo sagi unius, \ft etc. ID., ibid. Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant. AUG., quæst. 108 in Exod. Undecim sunt vela capillacea, etc., \fk usque ad et quorum tecta sunt peccata. \fk Ad operiendum, \ft scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus cæruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiæ sinu proficiunt præpositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.\f*

EXO 26:8 Removed trailing space in v~: Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: æqua erit mensura sagorum omnium.\f + \fr 26.8 \fk Longitudo sagi unius. \ft BEDA, lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Longitudo habet denarium numerum, etc., usque ad qui tamen secundum humanæ perfectionis modum inter homines sublimantur. \fk Æqua erit mensura. \ft ID., ibid. Quia una est fides in qua tota salvatur Ecclesia, etc., usque ad ubi solida parietis firmitas aberat. ID., ibid. Intuere etiam mensuram cortinarum, etc., usque ad Hæc de cortinis. ID., ibid. Saga tricenos habet cubitos longitudinis, etc., usque ad eo quod sint duces sequentium domini gregum.\f*

EXO 26:9 Removed trailing space in v~: E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.\f + \fr 26.9 \fk Sextum sagum in fronte. \ft Mystice vero in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes, qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramento Dominicæ passionis initiantur, ut hujus quoque imitatione semper sibi vivendum esse intelligant. Quasi enim in ingressu sextum sagum duplicatur, ut Dominicæ passionis sacramenta consequamur et exemplis instruamur. De sacramentis ait Petrus: \fk Qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis. \ft Dicit et de imitatione passionis: \fk Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini. \f*

EXO 26:9 Found footnote ending with space in \v~: E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.\f + \fr 26.9 \fk Sextum sagum in fronte. \ft Mystice vero in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes, qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramento Dominicæ passionis initiantur, ut hujus quoque imitatione semper sibi vivendum esse intelligant. Quasi enim in ingressu sextum sagum duplicatur, ut Dominicæ passionis sacramenta consequamur et exemplis instruamur. De sacramentis ait Petrus: \fk Qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis. \ft Dicit et de imitatione passionis: \fk Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini. \f*

EXO 26:10 Removed trailing space in v~: Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.\f + \fr 26.10 \fk Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius. \ft BEDA, ibid. Ut hæc supra in cortinis exposuimus, etc., usque ad tanto auxilium proximi, quo confortetur, inquirit.\f*

EXO 26:11 Removed trailing space in v~: Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.\f + \fr 26.11 \fk Æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum, \ft etc. ID. Bene autem fibulæ sunt æneæ, de vocali, scilicet metallo factæ, quia magnam vocem habet apud Deum humilis conscientia justorum. Unde pauper Davidicus, cum anxiatus esset et non in auribus hominum, sed in conspectu Dei orationem suam effunderet: \fk Domine, \ft inquit \fk exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. \f*

EXO 26:11 Found footnote ending with space in \v~: Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.\f + \fr 26.11 \fk Æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum, \ft etc. ID. Bene autem fibulæ sunt æneæ, de vocali, scilicet metallo factæ, quia magnam vocem habet apud Deum humilis conscientia justorum. Unde pauper Davidicus, cum anxiatus esset et non in auribus hominum, sed in conspectu Dei orationem suam effunderet: \fk Domine, \ft inquit \fk exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. \f*

EXO 26:12 Removed trailing space in v~: Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.\f + \fr 26.12 \fk Quod autem superfuerit, \ft etc. ID., ibid. Hæc ut plenius intelligantur, etc., usque ad decem rursus descensionis juxta orientalis parietis tabulas.\f*

EXO 26:13 Removed trailing space in v~: Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.\f + \fr 26.13 \fk Et cubitus. \ft Quia cortinas uno cubito transibant saga ab australi latere domus, altero a septentrionali, ideoque ad terram perveniebant, quia hæc triginta cubitos longitudinis, illæ duos minus habebant.\f*

EXO 26:14 Removed trailing space in v~: Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.\f + \fr 26.14 \fk Facies et operimentum. \ft STRAB. Primum erat operimentum cortinarum ex bysso, purpura et cocco; secundum sagorum undecim; tertium ex rubricatis pellibus arietum; postremum erat hyacinthinarum pellium. Cortinæ autem ita operiebant, ut ad latera descenderent, ad terram tamen non pertingerent; saga autem tectum et latera operiebant, et ad terram pertingebant. Pelles vero rubricatæ vel ianthinæ, tectum tantum operiebant, nec ad altera declinabant. \fk De pellibus, \ft etc. BED., ibid., cap. 4. Arietes sunt doctores, gregis Dominici duces. Unde: \fk Afferte Domino, filii Dei, afferte, \ft etc. Quasi, o angeli, huic officio mancipati, afferte Domino in cœlos imitatores apostolorum. Hinc quoque sexta mansio populi de Ægypto egressi helin, id est arietes, nominatur, in qua erant duodecim fontes et septuaginta palmæ, ut scilicet nomine et specie figuram apostolorum teneret. \fk Rubricatis. \ft ID., ibid. Rubricantur pelles arietum ad operiendum tectum tabernaculi, etc., usque ad ne inter pressuras deficiant, muniunt \fk De ianthinis pellibus. \ft ID., ibid. Hyacinthus cœlestis est coloris, etc., usque ad id est cœli vitam imitantes.\f*

EXO 26:15 Removed trailing space in v~: Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,\f + \fr 26.15 \fk De lignis setim. \ft ID., ibid. Hæ tabulæ apostolos et successores, per quorum sermonem Ecclesia dilatata est, significant, etc., usque ad nec translatum est nomen Hebræum, quia vix apud alios invenitur hoc lignum.\f*

EXO 26:16 Removed trailing space in v~: quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.\f + \fr 26.16 \fk Singulæ denos cubitos habent in longitudine, in latitudine cubitum ac semissem. \ft BEDA, ibid. Longitudo tabularum altitudo est quæ decem cubitos habebat, etc., \fk usque ad: et ostendam illi salutare meum\ft Psal. 90..\f*

EXO 26:17 Removed trailing space in v~: In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur: atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.\f + \fr 26.17 \fk In lateribus. \ft ID., ibid. Incastratur in lateribus tabularum, etc., usque ad sinu amoris suscipimus, et nos ab illis suscipi credimus.\f*

EXO 26:18 Removed trailing space in v~: Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.\f + \fr 26.18 \fk Quarum viginti erunt in latere meridiano. \ft ID., ubi supra, cap. 6. Quanta fuerit longitudo tabernaculi, etc., usque ad ne quis sibi virtutes sine opere putet sufficere.\f*

EXO 26:19 Removed trailing space in v~: Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.\f + \fr 26.19 \fk Quibus quadraginta bases argenteas, \ft etc. ID., ibid. Bases, quibus tabulæ sustentabantur, verba sunt et libri legis et prophetarum, quibus Apostoli et evangelistæ, quæ scribere et prædicare volebant, vera esse et divina probabant. Unde: \fk Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetas. \ft Et alibi: \fk Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripturæ prophetarum\ft Matth. 21.. Et Petrus ait: \fk Habemus firmiorem propheticum sermonem\ft II Petr. 1.. BED., GREG. Per tabularum bases argenteas ordo prophetarum significatur: qui dum primi de Domini incarnatione locuti sunt, quasi bases a fundamento surrexerunt, et superpositæ fabricæ pondera sustinuerunt, et tabulas, id est apostolicam prædicationem in mundo dilatatam, quasi firmi et fusiles sustinent: quia apostolorum vita prædicatione eorum instruitur, et auctoritate solidatur. Unde bases binæ conjunctæ singulis tabulis supponuntur: quia dum prophetæ in verbis suis de Christi incarnatione concordant, sequentes prædicatores ædificant, ut quo a semetipsis non discrepant, illos robustius figant. Ex argento fundi jubentur. Argenti enim claritas ex usu servatur, sine usu in nigredinem vertitur; prophetarum vero dicta ante Christi adventum in usu spiritualis intelligentiæ non erant, dum conspici per obscuritatem non poterant, et ideo quasi nigra permanebant: sed postquam Christus veniens ea ante oculos nostros incarnationis manu tersit, quidquid lucis in eis latebat claruit, sensusque patrum præcedentium in usum dedit, quia verba rebus exposuit. BEDA. Bene singulis tabulis binæ bases supponuntur, ut consensus propheticæ attestationis, in omnibus quæ Apostoli dixere, monstretur. Vel binæ per duos angulos subjiciuntur, ut bene suffultis angulis tota recte possit consistere tabula, quia omnis apostolici et evangelici sermonis in propheticis libris initium præsignatur, et finis omnis apostolorum et successorum vita ab initio fidei usque ad finem vitæ præsentis mysticis veteris testamenti inserta est tabulis.\f*

EXO 26:20 Removed trailing space in v~: In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,\f + \fr 26.20 \fk In latere quoque secundo. \ft Latus meridianum, quod vergit ad austrum, antiquam Dei plebem significat, quæ dudum lucem scientiæ legis accipiens, amore Dei fervebat. Latus secundum quod vergit ad Aquilonem, gentes significat, quæ usque ad tempus incarnationis tenebris et frigore infidelitatis torpebant, de quarum vocatione dicitur: \fk Dicam Aquiloni, Da: et Austro, Noli prohibere\ft Isa. 43.. Quasi, dicam populo gentium diu sine fide algenti: De filiis tuis veniant ad fidem meæ confessionis et amoris. Quin et plebi Isræliticæ quæ jam meæ cognitionis lumine fruitur: Noli prohibere gentes in sortem electionis recipi. \fk Viginti tabulæ. \ft BEDA. Unius autem numeri, et mensurarum, et facturæ, tabula utrumque latus habuit: quia una et eadem fides, spes et charitas, utrique populo per apostolos prædicatur, et ad terram uterque regni cœlestis promissam vocatur. De utroque generale præceptum accipiunt: \fk Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ\ft Marc. 16., id est præputio et circumcisioni. Et absque ulla differentia subinfertur: \fk Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. \f*

EXO 26:20 Found footnote ending with space in \v~: In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,\f + \fr 26.20 \fk In latere quoque secundo. \ft Latus meridianum, quod vergit ad austrum, antiquam Dei plebem significat, quæ dudum lucem scientiæ legis accipiens, amore Dei fervebat. Latus secundum quod vergit ad Aquilonem, gentes significat, quæ usque ad tempus incarnationis tenebris et frigore infidelitatis torpebant, de quarum vocatione dicitur: \fk Dicam Aquiloni, Da: et Austro, Noli prohibere\ft Isa. 43.. Quasi, dicam populo gentium diu sine fide algenti: De filiis tuis veniant ad fidem meæ confessionis et amoris. Quin et plebi Isræliticæ quæ jam meæ cognitionis lumine fruitur: Noli prohibere gentes in sortem electionis recipi. \fk Viginti tabulæ. \ft BEDA. Unius autem numeri, et mensurarum, et facturæ, tabula utrumque latus habuit: quia una et eadem fides, spes et charitas, utrique populo per apostolos prædicatur, et ad terram uterque regni cœlestis promissam vocatur. De utroque generale præceptum accipiunt: \fk Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ\ft Marc. 16., id est præputio et circumcisioni. Et absque ulla differentia subinfertur: \fk Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. \f*

EXO 26:21 Removed trailing space in v~: quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.\f + \fr 26.21 \fk Binæ bases. \ft Basis est fundamentum a Græco, id est fundo. Per bases prophetæ significantur, quorum auctoritati apostoli et omnes doctores innituntur. Binæ autem dicuntur propter concordiam prophetarum, qui omnes unum senserunt.\f*

EXO 26:22 Removed trailing space in v~: Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,\f + \fr 26.22 \fk Ad occidentalem, \ft etc. BEDA, ibid. Occidentalis plaga, etc., usque ad usque ad finem sæculi sunt in Ecclesia permansuri. \fk Ad occidentalem vero plagam, \ft etc. ID., ibid. Bene in occidentali plaga tabernaculum consummatur, etc., usque ad sed etiam pro malis a quibus liberavit. ID. Bene plaga occidentalis, quæ mare respicere dicta est, sex tabulis constat: quia in senario boni operis consummatio notatur: quia in illo mundi ornatum Dominus consummavit; in illo hominem in principio creavit; in illo genus humanum sua passione restauravit. Vel quia sunt sex ætates sæculi, quibus oportet nos bonis operibus perfici, ut ad æternam et resurrectionis gloriam perveniamus.\f*

EXO 26:23 Removed trailing space in v~: et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.\f + \fr 26.23 \fk Et rursum alias duas. \ft ID. Quia rursum aliæ duæ tabulæ, exceptis sex primis, in angulum jubentur erigi post tergum tabernaculi, quæ venientem ab orientali plaga parietem excipiunt, et occidentalis plagæ parieti conjunguntur, ad remunerationem futuræ vitæ pertinet, quæ post labores et tempora unius vitæ secura vel securata est, divisa in sabbatismum, id est, requiem animarum post absolutionem corporum, et gloriam resurrectionis utrique populo communis nullo fine terminandam.\f*

EXO 26:24 Removed trailing space in v~: Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.\f + \fr 26.24 \fk Eruntque sibi conjunctæ. \ft ID., ibid. Quia omnis electorum vita una fide et charitate ad cœlestia tendit, et in unum finem visionis divinæ pervenit, et in una voce recti dogmatis omnis sanctorum prædicatorum sermo convenit. Recederet enim ab invicem compago tabularum si quod unus propheta aut Apostolus dixisset, alius negaret \fk Duabus quoque tabulis, \ft etc. BEDA, ibid. Angulares tabulæ tabulis parietum per omnia sunt conjunctæ, etc., usque ad prophetæ consona voce futura esse prædixerunt. ID., ibid. Hic non dicitur mensura basium, etc., usque ad sed immobile secura quiete servaretur. \fk Facies et vectes de lignis, \ft etc. ID., ibid., cap. 7. Quinque vectes qui tabulas tabernaculi continent, etc., usque ad nec alia quam legis mandata subdidit.\f*

EXO 26:25 Removed trailing space in v~: Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.

EXO 26:26 Removed trailing space in v~: Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,

EXO 26:27 Removed trailing space in v~: et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam:

EXO 26:28 Removed trailing space in v~: qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.

EXO 26:29 Removed trailing space in v~: Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.\f + \fr 26.29 \fk Ipsas quoque tabulas deaurabis\ft ID., ibid. Tabulæ deauratæ tabernaculi præfulgent, etc., usque ad sed etiam supernæ retributionis lucem legunt. \fk Quos operies laminis. \ft ID., ibid. Laminis aureis vectes operiuntur, etc., usque ad cum spiritualis intelligentia mysteriis plena ostenditur.\f*

EXO 26:30 Removed trailing space in v~: Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.\f + \fr 26.30 \fk Eriges tabernaculum. \ft ID., ibid. Exemplum tabernaculi, etc., usque ad opus animumque componunt.\f*

EXO 26:31 Removed trailing space in v~: Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:\f + \fr 26.31 \fk Facies et velum. \ft ID., ibid., cap. 8. Etiam juxta litteram pulchritudini cœlestis visionis hoc congruit. Si enim decorem flammasque astrorum, multifariam nubium speciem et ipsam irim consideras, mille trahentem et varios averso sole colores, multo plures et pulchriores quam in velo tabernaculi in cœlo picturas notabis. \fk Facies et velum, \ft etc. ID., ibid. Velum hoc, usque ad ut appareat vultui Dei pro nobis. \fk Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto. \ft ID., ibid. Hactenus de pariete meridiano, etc., usque ad averso sole colores.\f*

EXO 26:32 Removed trailing space in v~: quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.\f + \fr 26.32 \fk Quod appendes ante quatuor, \ft etc. ID., ibid. Quatuor autem columnæ, etc., usque ad hoc ibi non erit ubi nihil omnino mali. \fk Quæ ipsæ quidem deauratæ. \ft ID., ibid. Deauratæ sunt columnæ ante quas appenditur velum, quia positæ intra velum cœli virtutes angelorum summæ claritatis gratia vestitæ sunt. Capita habent aurea, quia mentem, qua reguntur, præsentia divinæ cognitionis et visionis habent illustratam. ID., ibid. Habent columnæ bases argenteas, etc., usque ad argento verborum nitor ostenditur. GREG., Moral. lib. 28, cap. 6. Quatuor columnarum bases jubet esse argenteas, etc., usque ad evangelistarum dicta ore et opere portant.\f*

EXO 26:33 Removed trailing space in v~: Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.\f + \fr 26.33 \fk Inseretur autem velum, \ft etc. BED., ubi supra. Quia in æterno consilio Divinitatis erat, etc., \fk usque ad: in die judicii. \fk Intra quod pones arcam testimonii, \ft etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem cœlos cœlorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. \fk Dividentur. \ft Quia Ecclesia, quæ ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo cœli, habet ab invicem segregatos.\f*

EXO 26:34 Removed trailing space in v~: Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,

EXO 26:35 Removed trailing space in v~: mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis.\f + \fr 26.35 \fk Mensamque extra velum, \ft etc. ID. ibid. Mensa et candelabrum tabernaculi temporalia Dei beneficia significant, etc., usque ad testimonium perhibens ei.\f*

EXO 26:36 Removed trailing space in v~: Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.\f + \fr 26.36 \fk Facies et tentorium, \ft etc. ID., ibid., cap. 9. Exposita narratione de velo, etc., usque ad quia continentia carnis et animi gaudebat. ID. Erat ad litteram tabernaculum domus Deo consecrata, etc., usque ad latitudinis quinquaginta.\f*

EXO 26:37 Removed trailing space in v~: Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.\f + \fr 26.37 \fk Et quinque columnas. \ft ID., ibid. Columnæ quibus tentorium suspenditur, etc., usque ad nondum patefacta evangelica Scriptura. \fk Lignorum setim. \ft ID., ibid. Columnæ de lignis, etc., \fk usque ad: sed Jesum Christum. \fk Quarum erunt capita aurea, \ft etc., ID., ibid. Aurea capita Christum significant, etc., usque ad electorum animabus corruptione carentibus ædificatur.\f*

EXO 27:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 27:0 Removed trailing space in c: 27

EXO 27:1 Removed trailing space in v~: Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.\f + \fr 27.1 \fk Facies et altare de lignis. \ft BED., de Tabernac., lib. 2, cap. 11, tom. 2. Scilicet quia munda et incorrupta decet esse corda in quibus Spiritus sanctus habitat. \fk Et tres cubitos. \ft ID., ibid. Tanta fere est statura hominis, etc., usque ad ad altare non pertinet.\f*

EXO 27:2 Removed trailing space in v~: Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære.\f + \fr 27.2 \fk Cornua autem, \ft etc. ID., Ibid. Quatuor angulos habet altare holocausti, etc., usque ad inviolabilis, imo fortior, persistit.\f*

EXO 27:3 Removed trailing space in v~: Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis.\f + \fr 27.3 \fk Faciesque in usus ejus lebetes. \ft ID., ibid. Vasa altaris diversa, etc., usque ad charitas nunquam exstinguenda flagrabit. \fk Forcipes atque. \ft ID., Ibid. Forcipes sunt prædicatores, etc., usque ad et lucere præcipiunt. \fk Atque fuscinulas, et ignium, \ft etc. ID., ibid. Fuscinulæ, quæ Græce vocantur, etc., usque ad nostræ vero capacitatis mensuram transcendant. \fk Ignium receptacula. \ft Ad hoc deputata sunt, ut per hæc ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur; quia doctores tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatis deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divinæ visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam cœlestis sacrificii, quam in fraternis mentibus conspiciunt, in suis accendere satagunt.\f*

EXO 27:4 Removed trailing space in v~: Craticulamque in modum retis æneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.\f + \fr 27.4 \fk Craticulumque in modum, \ft etc. BED., ubi supra, cap. 18. Altare totum concavum fieri præceptum est, etc., usque ad a Judæorum doctoribus didicisse putamus.\f*

EXO 27:5 Removed trailing space in v~: Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.\f + \fr 27.5 \fk Subter arulam, \ft etc. ID., ibid. Habet altare arulam, etc., usque ad et ad finem perfectionis perducantur. ID. Si quem movet juxta litteram, etc., usque ad tanto mundius inveniatur.\f*

EXO 27:6 Removed trailing space in v~: Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis:\f + \fr 27.6 \fk Facies et vectes. \ft Doctores scilicet qui Judæam et Gentilitatem in unam fidei gratiam consono ore et opere vocent. Vel ex utroque latere altaris ad portandum erunt vectes, cum prædicatores mentes fidelium in prosperis et in adversis constantiam virtutum tenere docebunt.\f*

EXO 27:7 Removed trailing space in v~: et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

EXO 27:8 Removed trailing space in v~: Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.\f + \fr 27.8 \fk Sicuttibi in monte. \ft BEDA, ibid. Omnia quæ nobis mystice, etc., usque ad semper agere jubemur.\f*

EXO 27:9 Removed trailing space in v~: Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.\f + \fr 27.9 \fk Facies et atrium. \ft ID., ubi supra, cap. 13. Sicut Sancta sanctorum, etc., usque ad sed ejus memoria ab intimo corde eradicatur. \fk Centum cubitos. \ft ID., ibid. Constat centenarium, etc., usque ad et continentiæ temporalis assumant.\f*

EXO 27:10 Removed trailing space in v~: Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.\f + \fr 27.10 \fk Et columnas viginti. \ft ID., ibid. Columnæ quibus tentoria suspenduntur, etc., usque ad quia non aliud quam verbum Dei sonant. \fk Cum basibus, \ft etc. ID., ibid. Basibus columnarum, etc., usque ad nunquam fructu mercedis carebunt. \fk Argentea. \ft ID. Capita non argentata, sed tota argentea: quia doctores totos se divinæ Scripturæ subjiciunt, verba divina meditando et prædicando mancipant animam et corpus. Sicut enim membra sine capite vivere nequeunt, sic illi eloquia divina vitam suam existimantes hæc nunquam obediendo portare, et se humiliando exaltare desistunt.\f*

EXO 27:11 Removed trailing space in v~: Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.\f + \fr 27.11 \fk Similiter et in latere. \ft ID., ibid. Eadem de latere Aquilonis repetuntur, etc., usque ad in uno tabernaculi latere fieri præcipiuntur.\f*

EXO 27:12 Removed trailing space in v~: In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.\f + \fr 27.12 \fk In latitudine vero, \ft etc. ID., ibid. Latitudo atrii quod respicit ad occasum solis, usque ad decem columnæ sublevantes extollunt.\f*

EXO 27:13 Removed trailing space in v~: In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.\f + \fr 27.13 \fk In ea quoque atrii. \ft ID., ibid. Latitudo atrii orientem respiciens, etc., \fk usque ad: et vitam futuri sæculi. \fk Quinquaginta cubiti erunt. \ft ID. Quinquaginta cubitis plagæ orientalis generaliter initia credentium signantur, quia in remissione peccatorum, et spe futuræ beatitudinis celebrantur, quorum specialis distinctio subinfertur, quæ ad eumdem finem bene considerata refertur. Sequitur enim.\f*

EXO 27:14 Removed trailing space in v~: In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem:\f + \fr 27.14 \fk In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnæque tres, \ft etc. ID., ibid. Quindecim namque, etc., usque ad et corpus sine querela in diem Domini custodire.\f*

EXO 27:15 Removed trailing space in v~: et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

EXO 27:16 Removed trailing space in v~: In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.\f + \fr 27.16 \fk Columnasque habebit, \ft etc. ID., ibid. In introitu atrii quatuor sunt columnæ, etc., usque ad omnes corporis sensus in obedientia charitatis expendunt. \fk Ex hyacintho, \ft etc. ID., ibid. Recte in hoc introitu atrii tentorum, etc., usque ad tentorium decorant pulchra colorum varietate contextum.\f*

EXO 27:17 Removed trailing space in v~: Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.\f + \fr 27.17 \fk Omnes columnæ, \ft etc. ID. Quæ dixerat, diligentius inculcat, ut sedulo lectorem admoneat, neminem inter doctores veritatis, columnas scilicet atrii cœlestis, posse computari, qui non instar æris invincibilem inter adversa patientiam habere didicerit, nisi sese cœlestium observantia et annuntiatione verborum, velut argenti laminis undique muniendo exornaverit, nisi se omni subjectione præceptis divinis, quasi argenteo capiti, supposuerit, et timore Dei velut ænea basi stabilierit.\f*

EXO 27:18 Removed trailing space in v~: In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.\f + \fr 27.18 \fk In longitudine, \ft etc. ID. Centum cubitos longitudinis, etc., usque ad fietque de bysso retorta, etc.\f*

EXO 27:19 Removed trailing space in v~: Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.\f + \fr 27.19 \fk Cuncta vasa, \ft etc. ID., ibid. Hæc vasa homines sunt in Ecclesia, etc., \fk usque ad atria Domini. \f*

EXO 27:19 Found footnote ending with space in \v~: Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.\f + \fr 27.19 \fk Cuncta vasa, \ft etc. ID., ibid. Hæc vasa homines sunt in Ecclesia, etc., \fk usque ad atria Domini. \f*

EXO 27:20 Removed trailing space in v~: Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper\f + \fr 27.20 \fk Præcipe filiis Isræl. \ft ID., lib. III de Tabern., cap. 1, tom. 2. Disposito omni ornatu tabernaculi, etc., usque ad lumen bonæ actionis ostendat. \fk De arboribus olivarum. \ft ID., ibid. Notandum quod filii Isræl jubentur offerre oleum, etc., usque ad ad incendenda thymiamata orationum.\f*

EXO 27:21 Removed trailing space in v~: in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.\f + \fr 27.21 \fk Et collocabunt. \ft ID., ibid. Non est enim omnium sacramenta fidei populo prædicare, etc., usque ad qualibus Jacobus dicit. \fk Nolite plures magistri fieri, fratres mei, \ft etc. Jac. 3.. \fk Perpetuus erit, \ft etc. ID., ibid. Hæc clausula, sicut quæ tabernaculo, etc., usque ad cum sit Deus omnia in omnibus.\f*

EXO 28:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 28:0 Removed trailing space in c: 28

EXO 28:1 Removed trailing space in v~: Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.\f + \fr 28.1 \fk Applica quoque ad te, \ft etc. BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. 2. Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiæ magistros. ID. \fk Applica quoque, \ft etc. Descripta factura tabernaculi, etc., usque ad igne supernæ ultionis absumuntur.\f*

EXO 28:2 Removed trailing space in v~: Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.\f + \fr 28.2 \fk Faciesque vestem sanctam. \ft ID., ibid. Vestes sanctæ Aaron, etc., usque ad et Dei verbi dispensatorem.\f*

EXO 28:3 Removed trailing space in v~: Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.

EXO 28:4 Removed trailing space in v~: Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.\f + \fr 28.4 \fk Hæc autem. \ft ID., ibid. Quomodo hæc singula facta sint, etc., usque ad præclara et interni arbitri conspectui oportet esse gloriosa. GREG. Past., lib. 2, cap. 3, tom. 3. Jubetur sacerdos in utroque humero, etc., usque ad quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit.\f*

EXO 28:5 Removed trailing space in v~: Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

EXO 28:6 Removed trailing space in v~: Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.\f + \fr 28.6 \fk Facient autem superhumerale. \ft BED., lib. III de Tabernac., cap. 4. Quia in humeris onera portamus, etc., usque ad cum per abstinentiam caro fatigatur. \fk Coccoque bis tincto et bysso retorta, opere polymito. \ft ID., ibid. Coccus ignis specie refulget, etc., \fk usque ad\ft in suo habitu coccum demonstrans.\f*

EXO 28:7 Removed trailing space in v~: Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.\f + \fr 28.7 \fk Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. \ft ID., ibid. De hoc in sequentibus dicitur, etc., usque ad quam vitæ invisibilis præmia requirimus.\f*

EXO 28:8 Removed trailing space in v~: Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.\f + \fr 28.8 \fk Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Sumesque. \ft ID., ibid. Non in una parte aurum, etc., usque ad sacerdos debet esse nitidus.\f*

EXO 28:9 Removed trailing space in v~: Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël:\f + \fr 28.9 \fk Duos lapides, \ft etc. Ut sacerdos fidem et vitam patriarcharum imitetur et duodecim tribuum in sacrificiis et orationibus memor sit et populus intuens non aberret a patriarcharum meritis.\f*

EXO 28:10 Removed trailing space in v~: sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.

EXO 28:11 Removed trailing space in v~: Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos:\f + \fr 28.11 \fk Inclusos auro, \ft etc. BED., ibid. Apte lapides includi auro atque circumdari jubentur, etc., usque ad custodia mentis valeant prolabi.\f*

EXO 28:12 Removed trailing space in v~: et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.\f + \fr 28.12 \fk Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum ob recordationem. \ft Quia sacerdos diligenter omni hora præcedentium sanctorum vitam perpendens in adversis et prosperis virtutum ornamento debet muniri, ut per arma justitæ a dextris et a sinistris gradiens in nullo delectationis infimæ latere flectatur. BED. ibid. Tribus causis Aaron nomina, etc., usque ad sive patrum exempla quæ sequantur proponat.\f*

EXO 28:13 Removed trailing space in v~: Facies et uncinos ex auro,\f + \fr 28.13 \fk Facies et uncinos ex auro, et duas catenulas auri purissimi sibi invicem cohærentes quas inseres uncinis. \ft ID., ibid. Uncini isti in supremis erant angulis, etc., usque ad per charitatem et bonam intentionem sunt nectenda. GREG., Past., part. 2, cap. 2, tom. 3. Præcipitur ut in pectore Aaron rationale judicii vittis ligantibus imprimatur, etc., usque ad non sine magno timore regantur subjecti.\f*

EXO 28:14 Removed trailing space in v~: et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

EXO 28:15 Removed trailing space in v~: Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.\f + \fr 28.15 \fk Rationale quoque judicii facies opere, \ft etc. BED., ubi supra, cap. 5. Sicut in superhumerali operum perfectio, etc., usque ad congruant studiose cogitare.\f*

EXO 28:16 Removed trailing space in v~: Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.\f + \fr 28.16 \fk Duplex. \ft ID., ibid. Factum est rationale, etc., usque ad ut comprehendat bravium supernæ vocationis Dei.\f*

EXO 28:17 Removed trailing space in v~: Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus:\f + \fr 28.17 \fk Ponesque in eo. \ft ID., ibid. Hæc positio diversarum gemmarum in rationali, etc., usque ad ut et illi membra summi sacerdotis mereantur effici. ID. Possumus in vario decore lapidum, etc., usque ad nihil illi prodest.\f*

EXO 28:18 Removed trailing space in v~: in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis:

EXO 28:19 Removed trailing space in v~: in tertio ligurius, achates, et amethystus:\f + \fr 28.19 \fk Onychinus. \ft ID. Recte autem duo lapides onychini, etc., usque ad ipse ad meliora proficiat.\f*

EXO 28:20 Removed trailing space in v~: in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

EXO 28:21 Removed trailing space in v~: Habebuntque nomina filiorum Israël: duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

EXO 28:22 Removed trailing space in v~: Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,\f + \fr 28.22 \fk Facies in rationali, \ft etc. ID. Ordo operis, etc., usque ad et a se invicem moverentur. ID., ibid. Superhumerale consummationem bonorum operum, etc., usque ad si non eum accelerans bonæ actionis uncinis contineat. ID. Quod superhumerale strictum erat balteo, etc., usque ad per virtutum operationem.\f*

EXO 28:23 Removed trailing space in v~: et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate:

EXO 28:24 Removed trailing space in v~: catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,

EXO 28:25 Removed trailing space in v~: et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.

EXO 28:26 Removed trailing space in v~: Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.

EXO 28:27 Removed trailing space in v~: Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,

EXO 28:28 Removed trailing space in v~: et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.\f + \fr 28.28 \fk Vitta hyacinthina, \ft etc. ID., ibid. Vittæ hyacinthinæ quibus uterque sacerdotis habitus copulatur, ligaturæ sunt desiderii cœlestis, quæ annulis aureis innexæ superhumerale cum rationali stringunt, cum agnita luce perennis patriæ in illam gloriam suspiramus, et ut intrare mereamur concordi fide, et vita, et opere, et professione, in tabernaculo præsentis ecclesiæ servire studemus.\f*

EXO 28:29 Removed trailing space in v~: Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.\f + \fr 28.29 \fk Portabitque Aaron nomina filiorum Isræl in rationali judicii super, \ft etc. Nomina filiorum Isræl Aaron super pectus memoriale coram Domino portat in æternum, quando præsul nunquam subditorum curam intermittit, sed vitam eorum consolando, increpando, exhortando, confortat, et tutandam Domino crebris orationibus satagit commendare. GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 9. Sacerdos quando tabernaculum ingreditur, duodecim lapides in pectore portare jubetur sculptos nominibus filiorum Isræl: hic est redemptor noster, qui semetipsum pro nobis sacrificium offerens, dum fortes in exordio prædicatores habuit, duodecim lapides sub capite in prima sui corporis parte portavit. Oportet sacerdotem memoriam patrum ferre in pectore, maxime cum ministrat altari, ut in quo sacratius est ministerium, solertius se toto studio, tota industria mentis, exornet, et corporis, exempla sanctorum respiciens, ut eorum sedulus imitator aptum se divinis præsentet aspectibus.\f*

EXO 28:30 Removed trailing space in v~: Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.\f + \fr 28.30 \fk Pones autem in rationali judicii, \ft etc. BED., ubi supra. Ut scilicet meminerit sacerdos, etc., usque ad in eo quod divina vice dispensat. \fk Pones autem in rationali, \ft etc. AUG., Quæst. 117 in Exod. In quali re vel metallo ponatur demonstratio et veritas super rationale, etc., usque ad impositam super.\f*

EXO 28:31 Removed trailing space in v~: Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,\f + \fr 28.31 \fk Facies et tunicam, \ft etc. BED., ubi supra. Tunica talari tota hyacinthina vestitur sacerdos, etc., usque ad recte additur:\f*

EXO 28:32 Removed trailing space in v~: in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.\f + \fr 28.32 \fk In cujus medio supra erit capitium et ora per gyrum ejus textilis: sicut fieri, \ft etc. Capitium tunica hyacinthina firmissimum habet, et oram ex sese textam, ne facile rumpatur, cum primordium boni operis forti radice timoris Domini subnixum et contra omnes insidias antiqui hostis probatur esse munitum. Talis ora collum sacerdotis per gyrum vestit et ornat, quando rectori fiduciam prædicandi cœlestia præbet: hoc quod non solum in vitæ cursu recte vixerit, sed exordium quoque a rectitudine cœperit, sicut Samuel, Jeremias, Joannes, qui ab ipsa infantia spirituali gratia repleti, et in doctorum ordine sunt separati. Quia enim vox in collo est, per collum recte loquendi usus exprimitur, \fk sicut fieri solet in extremis vestium partibus: \ft sicut vestibus opera, ita extremis vestium partibus operum consummatio figuratur. Vel extremæ vestium partes, ultimæ sunt nostræ sollicitudines, quibus fideles, cum finire vitam coguntur, intentius ab omni labe malorum se expurgare contendunt, cum metu et pavore curantes, ne ante districtum judicem producti pro sordido vitiorum habitu expellantur in tenebras exteriores, sed appareant induti, sicut electi Dei, viscera misericordiæ, benignitatem, modestiam, patientiam et charitatem, quod est vinculum perfectionis Coloss. 3.. Tunica ergo hyacinthina habet oram in capitio textilem, sicut in extremis vestium partibus solet fieri: cum doctor egregius a tanta perfectione opus virtutum inchoat, ad quantam alius longo labore vix aliquando per veniat; et cum tanto timore famulatus omni hora cum Deo suo ambulat, quantum alius vix moriturus, et ad judicium ultimum ingressurus habere sufficiat; sed quia tota perfectio sacerdotis in operibus et doctrina veritatis consistit, secundum illud: \fk Cœpit Jesus facere et docere\ft Act. 1., recte subjungitur: \fk Deorsum vero ad pedes ejusdem tunicæ\ft Exod. 28.. \fk Facies et tunicam, \ft etc. BEDA, ut supra. Tunica superhumeralis dicitur, etc., usque ad a capite usque ad pedes gratia virtutum contecta esse debere.\f*

EXO 28:33 Removed trailing space in v~: Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,\f + \fr 28.33 \fk Deorsum vero, \ft etc. GREG., lib. I Regist., c. 29. Cum rector se ad loquendum præparat, etc., usque ad unitatem fidei cauta observatione teneatis. BEDA, ut supra. Deorsum ad pedes tunicæ fiunt, etc., usque ad discreto sermonis sonitu produnt. ID. Possumus in duodenario gemmarum rationalis intelligere, etc., usque ad De eodem anno et David dicit: \fk Benedices coronæ anni benignitatis tuæ\ft Psal. 64.. ID. Vel sicut supra dictum est, etc., usque ad in variarum splendore virtutum.\f*

EXO 28:34 Removed trailing space in v~: ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.

EXO 28:35 Removed trailing space in v~: Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.\f + \fr 28.35 \fk Ut audiatur, \ft etc. GREG., ubi supra. Sacerdos ingrediens vel regrediens, etc., usque ad ipsa quoque opera sacerdotis clament. BED., ubi supra. Quod si Josephi verbis intendere volumus, etc., usque ad quadrati orbis partibus prædicaretur.\f*

EXO 28:36 Removed trailing space in v~: Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.\f + \fr 28.36 \fk Facies et laminam, \ft etc. ID., ibid., c. 7. Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut eamdem resurrexisse fateamur. \fk Sanctum Domino, \ft etc. ID. Quod in lamina sculpi jubetur, etc., usque ad quam reparavit sua passione. ID. Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, etc., usque ad qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere.\f*

EXO 28:37 Removed trailing space in v~: Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,\f + \fr 28.37 \fk Ligabisque eam. \ft Ligatur lamina, quæ sanctum Domini continet, vitta hyacinthina cum tiara pontificis, cum spe cœlestium præmiorum, quam hyacinthus significat, in fide confortamur, et eo arctius sacramenta nostræ redemptionis, vel imaginem ac similitudinem conditoris ac redemptoris nostri intemeratam servamus, quo nullum aliud esse salutis iter cognovimus. De tiara suo loco dicetur.\f*

EXO 28:38 Removed trailing space in v~: imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.\f + \fr 28.38 \fk Portabitque Aaron. \ft Portat scilicet sacerdos iniquitates in muneribus et donariis quæ obtulerunt Domino, et sanctificaverunt filii Isræl: cum pro fructibus dignæ pœnitentiæ, id est eleemosynis, cæterisque operibus justitiæ, quæ faciunt pœnitentes, a reatu scelerum absolvit. Hæc quidem ita gerenda institutio divina in habitu pontificis figuravit et verbis manifeste docuit. Proh dolor! autem, quidam donaria accipiunt, imo exigunt, et iniquitates populi non asportant nec castigant, cum ob hoc solum debeant sumere carnalia, quia ministrant spiritualia. Sed quia pro subditis potest efficaciter laborare, prædicare, et Domino supplicare cujus animus divini nominis memoria semper est præditus, apte subjungitur: Erit autem lamina semper in fronte ejus, etc. \fk Erit autem lamina, \ft etc. BED., ubi supra, cap. 8. Si lamina nomine Dei scripta semper fuerit in fronte Aaron, etc., usque ad promereri festinant.\f*

EXO 28:39 Removed trailing space in v~: Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.\f + \fr 28.39 \fk Stringesque tunicam. \ft ID., ibid. Quare linea dicta sit stricta, etc., usque ad cum dicitur: \fk Et tiaram byssinam facies, \ft etc. BED., ibid. Qualiter hæc facta sit, etc., usque ad auditoribus asperum reddat et durum. \fk Et tiaram, \ft etc. ID., ibid. Tiara quæ cidaris et mitra vocatur, etc., usque ad timore Dei perficeret. ID. De factura baltei, etc., usque ad et cætera indumenta, cum dicitur:\f*

EXO 28:40 Removed trailing space in v~: Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem:\f + \fr 28.40 \fk Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas, \ft etc. Ibid. Dicendum est autem de balteo pontificis, etc., usque ad et fides cinctorium renum ejus. \fk Tunicas parabis, \ft etc. ID., ibid. Tunicas habent sacerdotes lineas, etc., usque ad et olfactus digne Deo custodiantur.\f*

EXO 28:41 Removed trailing space in v~: vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.\f + \fr 28.41 \fk Vestiesque his, \ft etc. ID., ibid., cap. 9. Omnibus his vestiendus erat Aaron et filii ejus, sed distincte, ut ipse quidem omnibus his uteretur; filii autem ultimis tribus, quæ eis proprie ascripta sunt, cum dicitur: \fk Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas, \ft etc. ID. Feminalia quæ ad operiendam corporis vel carnis turpitudinem fiunt, etc., usque ad feminalibus, scilicet linea stricta, cingulo, et tiara.\f*

EXO 28:42 Removed trailing space in v~: Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora:

EXO 28:43 Removed trailing space in v~: et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.

EXO 29:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 29:0 Removed trailing space in c: 29

EXO 29:1 Removed trailing space in v~: Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,\f + \fr 29.1 \fk Sed et hoc facies, \ft etc. BEDA, ubi supra. Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, etc., usque ad figurate demonstrant. \fk Tolle vitulum. \ft STRAB. Quisquis pontifex vel sacerdos taurum debet offerre, id est, passionem Christi firmiter credere et imitari; et duos arietes, ut credat eumdem Christum ex corpore et anima constare; et panes azymos, id est, munditiam vitæ; et oleo conspersos, ut inter omnes virtutes non negligat opera misericordiæ vel, non a se, sed a dono gratiæ se credat habere.\f*

EXO 29:2 Removed trailing space in v~: panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies.\f + \fr 29.2 \fk Et crustulam. \ft BEDA, ubi supra. Crustulam oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum omnia, quæ facimus, per internam Spiritus gratiam in cordis devotione pinguescunt. Lagana oleo lita, cum foris spiritualia esse, quæ agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus; quibus oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per bona opera et cogitationes puras meritum nobis sanctimoniæ, Deo donante, acquirimus. \fk Cumque laveris patrem, \ft etc. ID. Prius lavari jubentur, deinde ornari vestibus, quia quicunque sacerdotii officium assumit, unda lacrymarum se abluere debet, ut ad ministerium divinum dignus approximet. BEDA. Posset in hoc lavacro baptisma sacri fontis intelligi, si consequeretur ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non contradiceret Apostolus dicens: \fk Non neophytum in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli\ft I Tim. 3..\f*

EXO 29:3 Removed trailing space in v~: Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.

EXO 29:4 Removed trailing space in v~: Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

EXO 29:5 Removed trailing space in v~: indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.\f + \fr 29.5 \fk Indues Aaron, \ft etc. ID. Notandum quod cum in Exodo Aaron octo vestibus induendus asseveretur, etc., usque ad quia venit in nomine Patris dicens: \fk Ego in patre et pater in me est: et qui videt me, videt et patrem\ft Joan. 4..\f*

EXO 29:6 Removed trailing space in v~: Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

EXO 29:7 Removed trailing space in v~: et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur.

EXO 29:8 Removed trailing space in v~: Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

EXO 29:9 Removed trailing space in v~: Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,\f + \fr 29.9 \fk Postquam, \ft etc. AUG., quæst. 25 in Exod. Alia littera, etc., usque ad sanctificari a Moyse.\f*

EXO 29:10 Removed trailing space in v~: applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,\f + \fr 29.10 \fk Applicabis, \ft etc. AUG., quæst. 126. Alia littera, etc., usque ad super vitulum immolandum.\f*

EXO 29:11 Removed trailing space in v~: et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

EXO 29:12 Removed trailing space in v~: Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

EXO 29:13 Removed trailing space in v~: Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare:

EXO 29:14 Removed trailing space in v~: carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

EXO 29:15 Removed trailing space in v~: Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

EXO 29:16 Removed trailing space in v~: Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

EXO 29:17 Removed trailing space in v~: Ipsum autem arietem secabis in frustra: lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.

EXO 29:18 Removed trailing space in v~: Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.\f + \fr 29.18 \fk Oblatio est Domino. \ft AUG. Odor suavitatis Domino, etc., usque ad odorem corporeis naribus ducit.\f*

EXO 29:19 Removed trailing space in v~: Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

EXO 29:20 Removed trailing space in v~: Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

EXO 29:21 Removed trailing space in v~: Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

EXO 29:22 Removed trailing space in v~: tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis:\f + \fr 29.22 \fk Armumque dextrum. \ft GREG., Past., part. 2, c. 3. Sacerdos divina lege, etc., usque ad ad sublimia armo operis invitet.\f*

EXO 29:23 Removed trailing space in v~: tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini:

EXO 29:24 Removed trailing space in v~: ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

EXO 29:25 Removed trailing space in v~: Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

EXO 29:26 Removed trailing space in v~: Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

EXO 29:27 Removed trailing space in v~: Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

EXO 29:28 Removed trailing space in v~: quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

EXO 29:29 Removed trailing space in v~: Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

EXO 29:30 Removed trailing space in v~: Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.\f + \fr 29.30 \fk Et qui ingredietur. \ft AUG., quæst. 129. Quomodo ergo proprium dicit hujus unius esse, etc., usque ad et utrobique servaretur quod scriptum est: \fk Superexaltat misericordia judicium\ft Jac. 2..\f*

EXO 29:31 Removed trailing space in v~: Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto:

EXO 29:32 Removed trailing space in v~: quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

EXO 29:33 Removed trailing space in v~: ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

EXO 29:34 Removed trailing space in v~: Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt.

EXO 29:35 Removed trailing space in v~: Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum:

EXO 29:36 Removed trailing space in v~: et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

EXO 29:37 Removed trailing space in v~: Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

EXO 29:38 Removed trailing space in v~: Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

EXO 29:39 Removed trailing space in v~: unum agnum mane, et alterum vespere,

EXO 29:40 Removed trailing space in v~: decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

EXO 29:41 Removed trailing space in v~: Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis:

EXO 29:42 Removed trailing space in v~: sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

EXO 29:43 Removed trailing space in v~: Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

EXO 29:44 Removed trailing space in v~: Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

EXO 29:45 Removed trailing space in v~: Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

EXO 29:46 Removed trailing space in v~: et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

EXO 30:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 30:0 Removed trailing space in c: 30

EXO 30:1 Removed trailing space in v~: Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,\f + \fr 30.1 \fk Facies quoque altare, \ft etc. BEDA, ubi snpra, cap. 11. Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant. \fk Altare. \ft ID., ibid. Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore præcellebat, tanto quantitate minus erat: quanto enim sanctiores, tanto pauciores. \fk De lignis setim. \ft ID., ibid. Apte de lignis setim albæ spinæ similibus et incorruptibilibus, etc., usque ad varia donationum gratia vivificat.\f*

EXO 30:2 Removed trailing space in v~: habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.\f + \fr 30.2 \fk Habens cubitum. \ft ID., ibid. Unius cubiti est longitudo altaris et latitudo, etc., usque ad officium pietatis impendat. \fk Quadrangulum. \ft ID., ibid. Recte altare thymiamatis, etc., usque ad lætitia sempiterna erit eis. \fk Cornua. \ft ID., ibid. Cornua eminentiam fidei et virtutis significant, etc., usque ad speciem pietatis habentes, virtutem ejus negant.\f*

EXO 30:3 Removed trailing space in v~: Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,\f + \fr 30.3 \fk Vestiesque illud, \ft etc. ID., ibid. Apte vero illud ære, etc., usque ad quanta dulcedine Dei in abscondito vultus reficiantur. \fk Tam craticulam, \ft etc. ID., ibid. Bene craticula altaris, etc., usque ad recte subditur: \fk Facies quoque ei coronam, \ft etc. ID., ibid. Altare incensi coronam habet per gyrum: in his qui minores sunt meritis, nec palam protestari audent boni certaminis et servitutis et fidei sibi repositam esse mercedem: cuncta tamen agunt intentione bene placendi Deo, sed spe percipiendæ mercedis.\f*

EXO 30:4 Removed trailing space in v~: et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.\f + \fr 30.4 \fk Et duos annulos, \ft etc. ID., ibid. Possunt in his annulis quatuor Evangelii libri accipi, etc., usque ad sequentia demonstrant: \fk Ponesque altare, \ft etc.\f*

EXO 30:5 Removed trailing space in v~: Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.

EXO 30:6 Removed trailing space in v~: Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.

EXO 30:7 Removed trailing space in v~: Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud:\f + \fr 30.7 \fk Et adolebit incensum, \ft etc. ID., ibid., cap. 12. Incensum vel thymiama, etc., usque ad gratias reddamus. ID. \fk Et adolebit incensum, \ft etc. Mane orto sole clare omnia, etc., usque ad in caliginoso loco. \fk Mane quando componet. \ft ID., ibid. Mane Aaron incensum, etc., usque ad et precibus vacare delectantur.\f*

EXO 30:8 Removed trailing space in v~: et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.

EXO 30:9 Removed trailing space in v~: Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.\f + \fr 30.9 \fk Non offeretis. \ft ID., ibid. In sequentibus, etc., usque ad stratum suum per singulas noctes irrigant. ID. Possumus hæc altaria interpretari, etc., \fk uque ad\ft potest accipi.\f*

EXO 30:10 Removed trailing space in v~: Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.\f + \fr 30.10 \fk Et deprecabitur, \ft etc. ID., ibid. Quia Christus sacerdos noster, etc., usque ad recte subjungit: \fk Et placabit, \ft etc. ID. Placat Aaron super altare incensi, etc., usque ad Isaac et Isræl, etc.\f*

EXO 30:11 Removed trailing space in v~: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\f + \fr 30.11 \fk Locutusque, \ft etc. Descripto altari incensi, restat descriptio labii ænei, in quo lavarent manus et pedes ingressuri tabernaculum sacerdotes, sed unum mandatum præmittitur.\f*

EXO 30:12 Removed trailing space in v~: Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.\f + \fr 30.12 \fk Quando tuleris. \ft BEDA, ubi supra, cap. 13. Hujus præcepti oblitus est David, etc., usque ad propriæ divitiæ suæ.\f*

EXO 30:13 Removed trailing space in v~: Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino.\f + \fr 30.13 \fk Dimidium sicli. \ft ID., ibid. Id est decem obolos, etc., usque ad nulla potest infidelium perturbatione corrumpi.\f*

EXO 30:14 Removed trailing space in v~: Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.\f + \fr 30.14 \fk Qui habetur in numero, \ft etc. ID., ibid. Vicenarius, etc., usque ad exspectat in cœlis.\f*

EXO 30:15 Removed trailing space in v~: Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.\f + \fr 30.15 \fk Dives non addet, \ft etc. ID., ibid. Quia sive magnus est quis meritis et perfectus, seu parvus, et in provectu virtutum positus, cunctis æque lex decalogi, qua Deum et proximum diligant, imponitur\f*

EXO 30:16 Removed trailing space in v~: Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.\f + \fr 30.16 \fk Susceptamque pecuniam, \ft etc. ID., ibid. Hoc fit cum quidquid agimus boni, etc., usque ad plaga districtæ ultionis ferietur.\f*

EXO 30:17 Removed trailing space in v~: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\f + \fr 30.17 \fk Locutusque est Dominus, \ft etc. ID., ibid., cap. 14. Potest in hoc labio vel labro, etc., usque ad quæ excubabant ad ingressum tabernaculi.\f*

EXO 30:18 Removed trailing space in v~: Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,\f + \fr 30.18 \fk Cum basi sua. \ft ID., ibid. Basis in qua labrum erat positum, etc., \fk usque ad: \ft ut exhibeatis corpora vestra, etc. Rom. 12.. \fk Lavandum, \ft etc. Christus quoque hujus labri aqua est lotus, priusquam ad altare oblaturus intraret, et thymiama sacri corporis pro salute nostra in ara crucis incenderet: pro nostro enim amore lacrymas fudit, sicut in resurrectione Lazari.\f*

EXO 30:19 Removed trailing space in v~: lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,

EXO 30:20 Removed trailing space in v~: quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,

EXO 30:21 Removed trailing space in v~: ne forte moriantur; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.\f + \fr 30.21 \fk Ne forte moriantur. \ft BED., ibid. Mors enim timenda est æterna, etc., \fk usque ad: si\ft manducat et bibit, etc. I Cor. 11.\f*

EXO 30:22 Removed trailing space in v~: Locutusque est Dominus ad Moysen,

EXO 30:23 Removed trailing space in v~: dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,\f + \fr 30.23 \fk Sume tibi\ft STRAB. Græce, Latine dicitur myrrha, qui est arbor in Arabia quinque cubitorum, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Hujus arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha. \fk Calami. \ft Cinnamomi est virgultum, et in India vel Æthiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum cannæ subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris; qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem charum; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species juxta Libanum. Myrrhæ, cinnamomi, calami, cassiæ. Hæ quatuor species significant quatuor principales virtutes, quibus oleo unctionis, id est gratia misericordiæ, Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda.\f*

EXO 30:24 Removed trailing space in v~: casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin:

EXO 30:25 Removed trailing space in v~: faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,

EXO 30:26 Removed trailing space in v~: et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,

EXO 30:27 Removed trailing space in v~: mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,

EXO 30:28 Removed trailing space in v~: et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.

EXO 30:29 Removed trailing space in v~: Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur.\f + \fr 30.29 \fk Et erunt, \ft etc. AUG., quæst 135 in Exod. Cum scilicet uncta fuerint. Quid ergo distabit jam inter illa interiora quæ velo teguntur? \fk Qui tetigerit. \ft Similiter de altari sacrificiorum superius dictum est, quod sic intelligendum est, ut liceat populo tangere tabernaculum, quando offerebant hostias, vel quælibet dona, et tangendo sanctificabantur, propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt: non sicut sacerdotes, qui etiam, ut æterno sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.\f*

EXO 30:30 Removed trailing space in v~: Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.

EXO 30:31 Removed trailing space in v~: Filiis quoque Israël dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.

EXO 30:32 Removed trailing space in v~: Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.

EXO 30:33 Removed trailing space in v~: Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.

EXO 30:34 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; æqualis ponderis erunt omnia:\f + \fr 30.34 \fk Onychen. \ft Onyche ostreola fertur esse parvula suave redolens, magnitudine humani unguis: unde et onyche Græce dicitur, quia, onyx, Græce dicitur unguis. \fk Galbanum. \ft Galbanum succus ferulæ esse dicitur, et nascitur in Syria optimum: cartilaginosum est, et minus lignosum, cujus odore fugantur serpentes. \fk Et thus. \ft Thus Græce, libanum Latine dicitur, a Libano monte Arabiæ: alius enim Libanus est Phœnicis, in quo sunt cedri. \fk Thus\ft optimum, scilicet quod masculinum dicitur, quia in modum humani testis rotundum, cujus arbor nascitur in Arabia ad æris qualitatem perplexo et in torto vimine. Mystice autem hæ quatuor species significant sanctarum virtutum species.\f*

EXO 30:35 Removed trailing space in v~: faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.\f + \fr 30.35 \fk Faciesque thymiama, \ft etc. GREG., lib. I Moral., cap. 39, tom. 1. Thymiama ex aromatibus compositum facimus, etc., usque ad odorem de se subtilius non aspergit. ISID. Incensum, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onycha, galbano, et thure componitur; orationes fidelium significat, quamvis quatuor elementa hæc quatuor videant significare: ut thus, quod lucidum est, æri comparetur, stactes aquis, galbanus et onyx terræ et igni, ut per hæc omnium quæ in cœlo et infra cœlum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sit \fk Opere, \ft etc. AUG., quæst. 136. Non debemus putare unguentum fieri, sed thymiama vel incensum, quod apponitur illi altari incensi ubi non licebat sacrificari, et erat intra sancta sanctorum.\f*

EXO 30:36 Removed trailing space in v~: Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.

EXO 30:37 Removed trailing space in v~: Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.\f + \fr 30.37 \fk Talem, \ft etc. RAB. Qui scilicet precibus et laudibus divinis non debemus uti in adulationibus humanis. Soli enim Deo ita serviendum est, unde supra prohibetur, ne caro hominis ungatur ex eo.\f*

EXO 30:38 Removed trailing space in v~: Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.

EXO 31:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 31:0 Removed trailing space in c: 31

EXO 31:1 Removed trailing space in v~: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

EXO 31:2 Removed trailing space in v~: Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,\f + \fr 31.2 \fk Beseleel, \ft etc., qui interpretatur \fk in umbra Dei. \ft q. d. \fk Dominus illuminatio mea et salus mea quem\ft Psal. 62.. Ab hoc dicitur David duxisse originem, et polymitarii nomen, quia Beseleel opere polymito tabernaculum construxit.\f*

EXO 31:3 Removed trailing space in v~: et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,\f + \fr 31.3 \fk Et implevi\ft AUG., quæst. 128. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quæ pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiæ et intellectus et scientiæ, quæ his rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiæ et scientiæ, nondum legitur Spiritus sanctus.\f*

EXO 31:4 Removed trailing space in v~: ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

EXO 31:5 Removed trailing space in v~: marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

EXO 31:6 Removed trailing space in v~: Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,\f + \fr 31.6 \fk Oliab, \ft qui interpretatur \fk protectio mea, \ft tanquam nomine dicat, \fk Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo\ft Psal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt. STRAB. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbæ Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur \fk protectio mea pater, \ft Patris personam: Beseleel quoque, qui \fk in umbra Dei\ft significat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. \fk Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. \ft Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: \fk Ego novi virtutem de me exisse\ft Luc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.\f*

EXO 31:7 Removed trailing space in v~: tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

EXO 31:8 Removed trailing space in v~: mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

EXO 31:9 Removed trailing space in v~: et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

EXO 31:10 Removed trailing space in v~: vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris:

EXO 31:11 Removed trailing space in v~: oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

EXO 31:12 Removed trailing space in v~: Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

EXO 31:13 Removed trailing space in v~: Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.\f + \fr 31.13 \fk Videte, \ft etc. Frustra gloriantur Judæi de legali observatione. Aperte enim dicitur quia signum est futuræ, scilicet quietis, et beatitudinis; vel quietis sanctorum in præsenti, quia quiescunt a tumultu mundialium operum et vitiorum.\f*

EXO 31:14 Removed trailing space in v~: Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

EXO 31:15 Removed trailing space in v~: Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

EXO 31:16 Removed trailing space in v~: Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

EXO 31:17 Removed trailing space in v~: inter me et filios Israël, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

EXO 31:18 Removed trailing space in v~: Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.\f + \fr 31.18 \fk Duas tabulas\ft AUG., quæst. 140. Cum multa locutus sit Deus, duæ tantum tabulæ dantur Mosi lapideæ, quæ dicuntur tabulæ testimonii; quia cætera omnia, quæ præcepit Deus, ex illis decem præceptis, quæ in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quærantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet \fk tota lex pendet et prophetæ\ft Matth. 22..\f*

EXO 32:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 32:0 Removed trailing space in c: 32

EXO 32:1 Removed trailing space in v~: Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.\f + \fr 32.1 \fk Fac nobis, \ft etc. Deos pluraliter, cum unus tantum vitulus factus sit, ad similitudinem scilicet bovis Apis, quem in Ægypto coluerunt; sed qui idololatriam colit, omnibus vitiis subjicit se, et quasi tot diis et dæmonibus quot vitiis servit.\f*

EXO 32:2 Removed trailing space in v~: Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.\f + \fr 32.2 \fk Dixitque ad, \ft etc. AUG., quæst. 141 in Exod. Intelligitur Aaron difficilia præcipere, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret. Factum est tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum: quod propter eos notandum putavi qui contristantur si quid tale propter vitam æternam divinitus fieri, vel æquo animo tolerare jubeantur.\f*

EXO 32:3 Removed trailing space in v~: Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

EXO 32:4 Removed trailing space in v~: Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

EXO 32:5 Removed trailing space in v~: Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est.

EXO 32:6 Removed trailing space in v~: Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.\f + \fr 32.6 \fk Et sedit populus comedere, \ft etc. Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam: quia si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur. Unde: \fk Qui modica spernit, paulatim decidit. \ft Si enim curare parva negligimus insensibiliter seducti, etiam majora audenter perpetramus.\f*

EXO 32:7 Removed trailing space in v~: Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

EXO 32:8 Removed trailing space in v~: Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.\f + \fr 32.8 \fk Isti sunt dii tui. \ft AUG., quæst. 142. Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Isræl, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod eos dixisse non legitur; sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, quæ Deum latere non poterat.\f*

EXO 32:9 Removed trailing space in v~: Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:

EXO 32:10 Removed trailing space in v~: dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.\f + \fr 32.10 \fk Dimitte me, \ft etc. GREG., lib. IX Moral., cap. 11. Quid est servo dicere, etc., usque ad iram Dei non valuit pro seipso temperare. ID., lib. XX Moral., cap. 6. Ædificare lectorem juxta historiam potest, etc., usque ad nec misericordia disciplinæ.\f*

EXO 32:11 Removed trailing space in v~: Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?

EXO 32:12 Removed trailing space in v~: Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

EXO 32:13 Removed trailing space in v~: Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.\f + \fr 32.13 \fk Recordare Abraham, Isaac, \ft etc. Patres, qui diliguntur, inducit pro filiis, qui offendunt, nec merentur audiri; quia bona sanctorum patrum sæpe subveniunt filiis.\f*

EXO 32:14 Removed trailing space in v~: Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.\f + \fr 32.14 \fk Placatusque est Dominus ne faceret malum. \ft AUG. Malitiam hic pœnam intelligi voluit, sicut est illud: Æstimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est: sed malis ingerit mala, quia justus est.\f*

EXO 32:15 Removed trailing space in v~: Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

EXO 32:16 Removed trailing space in v~: et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

EXO 32:17 Removed trailing space in v~: Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris.

EXO 32:18 Removed trailing space in v~: Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio.

EXO 32:19 Removed trailing space in v~: Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis:\f + \fr 32.19 \fk Iratusque valde. \ft ID., quæst. 144. Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti Novi, quia vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando fuit.\f*

EXO 32:20 Removed trailing space in v~: arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.\f + \fr 32.20 \fk Arripiensque vitulum quem fecerant. \ft ISID. in Exod., tom. 5. Diaboli corpus significatur in vitulo, etc., usque ad absorptus est. \fk Et dedit ex eo potum filiis Isræl. \ft Tradunt Hebræi quod filii Isræl bibentes aquam vituli pulvere infectam, qui commiserant idololatriam in barbis pulverem auri præferebant, quo etiam signo rei vel immunes sceleris apparebant, et rei interficiebantur.\f*

EXO 32:21 Removed trailing space in v~: Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?

EXO 32:22 Removed trailing space in v~: Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum:

EXO 32:23 Removed trailing space in v~: dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos præcedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

EXO 32:24 Removed trailing space in v~: Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.\f + \fr 32.24 \fk Et dederunt mihi, \ft etc. AUG., quæst. 145. Compendiose locutus est, etc., usque ad non redarguit.\f*

EXO 32:25 Removed trailing space in v~: Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),\f + \fr 32.25 \fk Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et inter hostes, \ft etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat.\f*

EXO 32:26 Removed trailing space in v~: et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi:

EXO 32:27 Removed trailing space in v~: quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.\f + \fr 32.27 \fk Ponat vir gladium, \ft etc. GREG., Past. p. 3, c. 26. Gladium, etc., usque ad Unde subditur: \fk Occidat unusquisque fratrem suum, \ft etc. Hos interfecit, quos puniendos invenit ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem carnis diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei negat, qui quantum sufficit, vitam carnalium increpare recusat.\f*

EXO 32:28 Removed trailing space in v~: Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.\f + \fr 32.28 \fk Feceruntque, \ft etc. AUG. in Locutionibus, locut. 124. Plurale pro singulari posuit, etc., usque ad certisque regulis istæ locutiones interponuntur.\f*

EXO 32:29 Removed trailing space in v~: Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

EXO 32:30 Removed trailing space in v~: Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

EXO 32:31 Removed trailing space in v~: Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam,\f + \fr 32.31 \fk Aut dimitte eis, \ft etc. AUG., quæst. 147 in Exod. Securus quidem hoc dicit, etc., usque ad ut pro eis illa verba Deo funderet.\f*

EXO 32:32 Removed trailing space in v~: aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

EXO 32:33 Removed trailing space in v~: Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo:

EXO 32:34 Removed trailing space in v~: tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

EXO 32:35 Removed trailing space in v~: Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.\f + \fr 32.35 \fk Quem fecit Aaron. \ft AUG. quæst. 148. Quæritur cum superius populum nudasse dictus sit Aaron, etc., usque ad quod Apostolus dicit exclamans: \fk Quam inscrutabilia enim sunt judicia ejus: \ft etc. Rom. 11..\f*

EXO 33:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 33:0 Removed trailing space in c: 33

EXO 33:1 Removed trailing space in v~: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam:\f + \fr 33.1 \fk Locutusque, \ft etc. AUG., quæst. 149 in Exod. Deus iratus, etc., usque ad voce terrebat. \fk Vade, \ft etc. ID., quæst. 150. Continuo tanquam ad ipsum Mosen, etc., usque ad a facie Domini.\f*

EXO 33:2 Removed trailing space in v~: et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum,\f + \fr 33.2 \fk Mittam præcursorem. \ft AUG., quæst. 150. Deus cum justis est visitando, miserando, et confortando: cum impiis vero, ulciscendo et puniendo. Et est sensus: Cum his non possum esse propter te, ut vindicem et puniam; nec propter eos, ut visitem et confortem: mittam angelum meum saltem.\f*

EXO 33:3 Removed trailing space in v~: et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via.

EXO 33:4 Removed trailing space in v~: Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo.\f + \fr 33.4 \fk Audiens populus. \ft RAB. Pessimum sermonem dicit audivisse populum, hoc est, crudelissimum atque mœstissimum. Quod enim majus alicui præstari potest beneficium, quam Dei gratiam habere præsentem, ac conditorem suum agnoscere sibi esse propitium; aut quod majus est discrimen, quam auctoris sufferre iram? Nihil habet boni, qui creatoris sui carebit gratia atque præsentia.\f*

EXO 33:5 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israël: Populus duræ cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

EXO 33:6 Removed trailing space in v~: Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.

EXO 33:7 Removed trailing space in v~: Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.\f + \fr 33.7 \fk Tollens tabernaculum, \ft etc. Hoc per prolepsim accipiendum, si de illo tabernaculo accipitur, quod Moysi in monte monstratum est, et fabricatum, præcipiente Domino, a Beseleel et Ooliab. Vel aliud tabernaculum fuit, ad quod jam conveniebant ad judicandum.\f*

EXO 33:8 Removed trailing space in v~: Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.\f + \fr 33.8 \fk Cumque egrederetur, \ft etc. GREG., hom. 13 in Ezech. Hebræus populus de Ægyptiaca servitute liberatus, etc., usque ad progredi conantur. \fk Aspiciebantque, \ft etc. STRAB. Moyses tenet figuram legis. Moysi ergo tergum populus Judaicus aspiciebat, quia nihil mysticum, nihil spirituale in lege voluit intelligere, sed superficiem tantum litteræ. Ideo ejus facies abscondita erat, id est, vera et mera cognitio. Ingresso illo tabernaculum, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium. Alia translatio dicit quod Moysi volenti ingredi tabernaculum, opponebat se nubes ante et prohibebat eum. Hic autem dicitur, quod illo ingresso loquebatur nubes ante ostium cum eo. Sciendum ergo quod aliquam quam partem ingrediebatur, atrium scilicet, et tunc antequam intraret in tabernaculum, opponebat se nubes: hoc ergo loco significat eos qui minus sunt perfecti scientia et opere, nec valent intima scripturarum penetrare. Alibi autem quando medium nebulæ ingressus est, perfectorum figuram tenuit, scilicet qui mysticorum sensuum arcana investigant. \fk Loquebatur autem Dominus. \ft Secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subjectam creaturam, id est per angelum et nubem ei loqueretur et appareret. Nam ejus substantiam nec hominum nec angelorum sicut est quisquam videre potuit, unde: \fk Regi autem sæculorum immortali, invisibili, \ft etc. Et alibi: \fk Lucem habitat inaccessibilem, \ft etc. I Tim. 1, 6.. GREG., in I Reg., cap. 10. \fk Facies Dei\ft cognitio ejus est. Cognoscitur autem Deus per speculum, cognoscitur per seipsum. Per speculum hic, per semetipsum in cœlo. Speculum vero est illa lux quam habitat Deus: ipse autem lux illa quæ ipse est. \fk Si ergo inveni gratiam, \ft etc. AUG., quæst. 151. His verbis ostendit Moyses, etc., usque ad ut se mundos et inviolatos custodiant et proficiant.\f*

EXO 33:9 Removed trailing space in v~: Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,

EXO 33:10 Removed trailing space in v~: cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.

EXO 33:11 Removed trailing space in v~: Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.

EXO 33:12 Removed trailing space in v~: Dixit autem Moyses ad Dominum: Præcipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

EXO 33:13 Removed trailing space in v~: Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc.

EXO 33:14 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus: Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.

EXO 33:15 Removed trailing space in v~: Et ait Moyses: Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.

EXO 33:16 Removed trailing space in v~: In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram?

EXO 33:17 Removed trailing space in v~: Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.\f + \fr 33.17 \fk Et teipsum novi, \ft etc. AUG., quæst. 153. \fk Quoniam scio te præ omnibus, \ft etc. Nunquid Deus plus aliqua scit et aliqua minus? etc., usque ad sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturæ partibus an vere sit ita.\f*

EXO 33:18 Removed trailing space in v~: Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.

EXO 33:19 Removed trailing space in v~: Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.\f + \fr 33.19 \fk Ego ostendam. \ft AUG., quæst. 154. Cum dixisset Moyses ad Dominum, etc., usque ad vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus. \fk Et vocabo. \ft AUG., quæst. 154. \fk Vocabo\ft autem dixit, non vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato, in quo forte significare voluit seipsum hoc facere, id est, gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus. \fk Et miserebor, \ft etc. AUG., ubi supra. Quod addidit, etc., usque ad sic Deus pronuntiavit misericordiam se esse facturum. AUG., lib. de Prædestinatione et Gratia, cap. 10. A Deo homines nullis præcedentibus meritis vocari, etc., usque ad si deserat qui vocavit. \fk Non poteris, \ft etc. AUG., quæst. 154. Post misericordiæ suæ commendationem, etc., usque ad huic vitæ moriendum est.\f*

EXO 33:20 Removed trailing space in v~: Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet.\f + \fr 33.20 \fk Non enim, \ft etc. GREG., lib. XVIII Moral., cap. 37, tom. 1. Joannes quoque ait: etc., usque ad quia satietas ex desiderio semper accenditur.\f*

EXO 33:21 Removed trailing space in v~: Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.\f + \fr 33.21 \fk Ecce, \ft inquit, \fk locus est apud me, et stabis supra, \ft etc. AUG., quæst. 154. Item interposito articulo dicente Scriptura, etc., usque ad stetit populus fidelis supra petram. GREG., lib. XXV Moral., cap. 16. \fk Est locus apud me, \ft etc. Locus Ecclesia. Petra Dominus, Moyses Judaica plebs, quæ Domino prædicante in terra non credidit. Ipsa ergo in petra stetit terga Domini transeuntis aspiciens, quia, scilicet post passionem ascensionemque Domini intra Ecclesiam deducta per fidem Christum percipere meruit, et cujus præsentiam non vidit, ejus posteriora cognovit. GREG. ibid. \fk Est locus apud me, \ft etc. Ecclesia scilicet, etc., usque ad De qua soliditate dicitur: \fk Super hanc petram ædificabo Ecclesiam. \f*

EXO 33:21 Found footnote ending with space in \v~: Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.\f + \fr 33.21 \fk Ecce, \ft inquit, \fk locus est apud me, et stabis supra, \ft etc. AUG., quæst. 154. Item interposito articulo dicente Scriptura, etc., usque ad stetit populus fidelis supra petram. GREG., lib. XXV Moral., cap. 16. \fk Est locus apud me, \ft etc. Locus Ecclesia. Petra Dominus, Moyses Judaica plebs, quæ Domino prædicante in terra non credidit. Ipsa ergo in petra stetit terga Domini transeuntis aspiciens, quia, scilicet post passionem ascensionemque Domini intra Ecclesiam deducta per fidem Christum percipere meruit, et cujus præsentiam non vidit, ejus posteriora cognovit. GREG. ibid. \fk Est locus apud me, \ft etc. Ecclesia scilicet, etc., usque ad De qua soliditate dicitur: \fk Super hanc petram ædificabo Ecclesiam. \f*

EXO 33:22 Removed trailing space in v~: Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam:\f + \fr 33.22 \fk Cumque transibit gloria mea, \ft etc. EUCHERIUS, lib. de Form. spirit. Sed et transire dicitur Deus, cum de cordibus quorumdam hominum, in quibus ante per fidem credebatur, postea surrepente perfidia vel quolibet delicto, ab eis recedit et ad alios transit, quemadmodum de Judæis ad gentes, de hæreticis ad catholicos, et de quibuslibet irreligiosis ad religiosos. \fk Et protegam\ft AUG., ubi supra. \fk et tegam manu mea super te, \ft etc., usque ad deinde contexit quid Dominus postea dicat: \fk Excide tibi duas tabulas lapideas, \ft etc.\f*

EXO 33:23 Removed trailing space in v~: tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris.

EXO 34:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 34:0 Removed trailing space in c: 34

EXO 34:1 Removed trailing space in v~: Ac deinceps: Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

EXO 34:2 Removed trailing space in v~: Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

EXO 34:3 Removed trailing space in v~: Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra.

EXO 34:4 Removed trailing space in v~: Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

EXO 34:5 Removed trailing space in v~: Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

EXO 34:6 Removed trailing space in v~: Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

EXO 34:7 Removed trailing space in v~: qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.\f + \fr 34.7 \fk Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu tertiam et quartam, \ft etc., GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Cum scriptum sit, etc., usque ad qui viderunt quod male sequerentur.\f*

EXO 34:8 Removed trailing space in v~: Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

EXO 34:9 Removed trailing space in v~: ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

EXO 34:10 Removed trailing space in v~: Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

EXO 34:11 Removed trailing space in v~: Observa cuncta quæ hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

EXO 34:12 Removed trailing space in v~: Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam:

EXO 34:13 Removed trailing space in v~: sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:

EXO 34:14 Removed trailing space in v~: noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est æmulator.\f + \fr 34.14 \fk Dominus zelotes. \ft AUG., quæst. 158 in Exod. Dominus Deus enim zelans, etc., usque ad et perdit omnem qui fornicatur a se.\f*

EXO 34:15 Removed trailing space in v~: Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

EXO 34:16 Removed trailing space in v~: Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

EXO 34:17 Removed trailing space in v~: Deos conflatiles non facies tibi.

EXO 34:18 Removed trailing space in v~: Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

EXO 34:19 Removed trailing space in v~: Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

EXO 34:20 Removed trailing space in v~: Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus.\f + \fr 34.20 \fk Primogenitum asini, \ft etc. ISID. Per asinum immunditia, per ovem innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare, est immundæ vitæ primordia ad innocentiæ simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit, quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat, quæ Dei sacrificio munda imponat.\f*

EXO 34:21 Removed trailing space in v~: Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.\f + \fr 34.21 \fk Die septimo. \ft AUG., quæst. 160. Cum de Sabbato præciperet, etc., usque ad omni tempore sabbato debere cessari.\f*

EXO 34:22 Removed trailing space in v~: Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

EXO 34:23 Removed trailing space in v~: Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

EXO 34:24 Removed trailing space in v~: Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.\f + \fr 34.24 \fk Nullus insidiabitur\ft AUG., quæst. 161. Quod dixit, etc., usque ad ubi tabernaculum vel templum Deus fuerat habiturus.\f*

EXO 34:25 Removed trailing space in v~: Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.\f + \fr 34.25 \fk Non immolabis, \ft etc. AUG., quæst. 162 et 163. Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quæ per pascha occiduntur, et præcipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azymorum?\f*

EXO 34:26 Removed trailing space in v~: Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.\f + \fr 34.26 \fk Non coques hædum in lacte. \ft AUG., ubi supra. Non coques agnum in lacte matris suæ, etc., usque ad sed historica narratio est. ISID. Moyses quadraginta diebus jejunavit, et Elias, et ipse Dominus. Præcipitur enim nobis ex lege, ex prophetis et Evangelio. Quod testimonium ex his habet. Unde in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiæ refrenemus, quandiu perfectio Decalogi per quatuor ejusdem mundi partes, id est toti orbi prædicatur, ut decem quater dueta quadragenarium numerum signent.\f*

EXO 34:27 Removed trailing space in v~: Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

EXO 34:28 Removed trailing space in v~: Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.\f + \fr 34.28 \fk Et scripsit in tabulis, \ft etc. AUG., quæst. 166. De Moyse dictum est quod ipse scripsit, etc., usque ad sed per gratiam Dei.\f*

EXO 34:29 Removed trailing space in v~: Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.\f + \fr 34.29 \fk Cumque descenderet. \ft ISID. in Exod., tom. 5. Ascendit Moyses denuo in montem, etc., usque ad cujus imago fuit in tabulis. ISID. ibid. Descendente Moyse cum tabulis, etc., usque ad unde: \fk Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua\ft Psal. 118..\f*

EXO 34:30 Removed trailing space in v~: Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.\f + \fr 34.30 \fk Videns autem Aaron, \ft etc. ORIG., hom. 12 in Exod. Scriptum est quia vidit Aaron et omnes filii Isræl Moysen, etc., usque ad habent enim gloriam ea quæ loquitur, sed tegitur et occultatur, et omnis gloria ejus intrinsecus. ORIG. ibid. Illud quoque intuere quod in lege vultus Moysi glorificatur, licet velamine contegatur, etc., usque ad de servitute sæculi liberati libertatem scientiæ requiramus.\f*

EXO 34:31 Removed trailing space in v~: Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

EXO 34:32 Removed trailing space in v~: venerunt ad eum etiam omnes filii Israël: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

EXO 34:33 Removed trailing space in v~: Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

EXO 34:34 Removed trailing space in v~: Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.\f + \fr 34.34 \fk Et tunc loquebatur ad filios Isæl omnia quæ sibi fuerant, \ft etc. AUG., quæst. 172 in Exod. Postquam descendit Moyses de monte, etc., usque ad ut hoc nomen acciperent.\f*

EXO 34:35 Removed trailing space in v~: Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

EXO 35:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 35:0 Removed trailing space in c: 35

EXO 35:1 Removed trailing space in v~: Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.

EXO 35:2 Removed trailing space in v~: Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.

EXO 35:3 Removed trailing space in v~: Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

EXO 35:4 Removed trailing space in v~: Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens:

EXO 35:5 Removed trailing space in v~: Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs,\f + \fr 35.5 \fk Separate. \ft ORIG., hom. 13 in Exod. Alia littera: Sumite a vobis ipsis redemptionem Domino, etc., usque ad et argentum tuum, id est sermo tuus, probatum. ID. Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, etc., usque ad hæc omnia quæ in nobis sunt faciunt. \fk Omnis. \ft ID. Alia littera: Unusquisque vestrum, inquit, etc., usque ad ita si veniens dominus inveniat aliquid tuum in tabernaculo suo, sibi te defendit, et suum dicit. \fk Æs. \ft ID. Pro fortitudine poni videtur, etc., usque ad Omnia ergo offerantur Deo, sensus, sermo et vox.\f*

EXO 35:6 Removed trailing space in v~: hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,\f + \fr 35.6 \fk Hyacinthum. \ft ID. Videamus cætera, hyacinthum, etc., usque ad et offeretis primitias Domino. \fk Coccumque bis tinctum. \ft ID. homil. 13 in Exod. Videamus quare coccus duplicatur, etc., usque ad ut cum scientiæ lumine igniculum severitatis admisceat. ID. Si quis digne intelligat exitum Hebræorum de Ægypto, etc., usque ad et nobiliora designat indumenta: \fk Induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in deliciis\ft Rom. 13.. GREG., ubi supra. In constructione tabernaculi, etc., usque ad quasi sine luce sonitum dederunt. ORIG., ubi supra. Post hæc viri acceperunt a mulieribus suis, etc., usque ad unde: \fk Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est\ft Matth. 19.. \fk Pilosque caprarum. \ft ORIG. hom. 19. Pili caprarum offeruntur, etc., usque ad qui Domino offert pelles arietum.\f*

EXO 35:7 Removed trailing space in v~: pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

EXO 35:8 Removed trailing space in v~: et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,

EXO 35:9 Removed trailing space in v~: lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.

EXO 35:10 Removed trailing space in v~: Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:

EXO 35:11 Removed trailing space in v~: tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases:

EXO 35:12 Removed trailing space in v~: arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur:

EXO 35:13 Removed trailing space in v~: mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:

EXO 35:14 Removed trailing space in v~: candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium:

EXO 35:15 Removed trailing space in v~: altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi:

EXO 35:16 Removed trailing space in v~: altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus:

EXO 35:17 Removed trailing space in v~: cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,

EXO 35:18 Removed trailing space in v~: paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis:

EXO 35:19 Removed trailing space in v~: vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

EXO 35:20 Removed trailing space in v~: Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,

EXO 35:21 Removed trailing space in v~: obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,\f + \fr 35.21 \fk Quidquid ad cultum, \ft etc. GREG., \fk ubi \ft supra. In ornamento tabernaculi viri cum mulieribus dona offerunt, etc., usque ad prout ipse dederit, proferuntur.\f*

EXO 35:22 Removed trailing space in v~: viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

EXO 35:23 Removed trailing space in v~: Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,

EXO 35:24 Removed trailing space in v~: argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.

EXO 35:25 Removed trailing space in v~: Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

EXO 35:26 Removed trailing space in v~: et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

EXO 35:27 Removed trailing space in v~: Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,\f + \fr 35.27 \fk Principes vero obtulerunt lapides, \ft etc. ORIG., ubi supra. Principes obtulerunt dona sua, etc., usque ad ut præesse populis mereantur. ORIG. hom. 9 in Exod. Offerunt etiam principes oleum lucernis et chrismati profuturum, etc., usque ad cum te Dominus in loco viridi collocaverit super aquam refectionis.\f*

EXO 35:28 Removed trailing space in v~: aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.

EXO 35:29 Removed trailing space in v~: Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

EXO 35:30 Removed trailing space in v~: Dixitque Moyses ad filios Israël: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,\f + \fr 35.30 \fk Beseleel. \ft RAB. in Exod., tom. 2. Umbra dicitur, etc., usque ad in justitia et judicio fratres suos exhortando roborant.\f*

EXO 35:31 Removed trailing space in v~: implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,

EXO 35:32 Removed trailing space in v~: ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,

EXO 35:33 Removed trailing space in v~: sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,

EXO 35:34 Removed trailing space in v~: dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan:

EXO 35:35 Removed trailing space in v~: ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

EXO 36:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 36:0 Removed trailing space in c: 36

EXO 36:1 Removed trailing space in v~: Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.\f + \fr 36.1 \fk Fecit ergo Beseleel, \ft etc. RAB., in Exod. Notandum quod non solum de tribu regali, etc., usque ad ad corporis sui unitatem voluit pertinere.\f*

EXO 36:2 Removed trailing space in v~: Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,\f + \fr 36.2 \fk Cumque vocasset eos, \ft etc. ORIG., ubi supra. Et postquam obtulit populus, vocavit, inquit Moyses, etc., usque ad et in suo loco aptare debeas et proferre? \fk Et qui sponte, \ft etc. AUG., quæst. 170 in Exod. \fk Et omnes qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea, \ft etc. Commemoravit Moyses quosdam, etc., usque ad sed liberaliter et sponte devotus.\f*

EXO 36:3 Removed trailing space in v~: tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.

EXO 36:4 Removed trailing space in v~: Unde artifices venire compulsi,\f + \fr 36.4 \fk Unde artifices, \ft etc. AUG., quæst. 171. Nota quia sapientes effectores operum sancti etiam moribus erant: poterant autem, si vellent, multa auferre; sed modestia prohibuit, vel religio terruit.\f*

EXO 36:5 Removed trailing space in v~: dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.

EXO 36:6 Removed trailing space in v~: Jussit ergo Moyses præconis voce cantari: Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

EXO 36:7 Removed trailing space in v~: eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

EXO 36:8 Removed trailing space in v~: Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:

EXO 36:9 Removed trailing space in v~: quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum.

EXO 36:10 Removed trailing space in v~: Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

EXO 36:11 Removed trailing space in v~: Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,

EXO 36:12 Removed trailing space in v~: ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.

EXO 36:13 Removed trailing space in v~: Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.

EXO 36:14 Removed trailing space in v~: Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi:

EXO 36:15 Removed trailing space in v~: unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor: unius mensuræ erant omnia saga:

EXO 36:16 Removed trailing space in v~: quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.

EXO 36:17 Removed trailing space in v~: Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.

EXO 36:18 Removed trailing space in v~: Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.

EXO 36:19 Removed trailing space in v~: Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.

EXO 36:20 Removed trailing space in v~: Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

EXO 36:21 Removed trailing space in v~: Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

EXO 36:22 Removed trailing space in v~: Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

EXO 36:23 Removed trailing space in v~: E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,

EXO 36:24 Removed trailing space in v~: cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.

EXO 36:25 Removed trailing space in v~: Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,

EXO 36:26 Removed trailing space in v~: cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.

EXO 36:27 Removed trailing space in v~: Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,

EXO 36:28 Removed trailing space in v~: et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:

EXO 36:29 Removed trailing space in v~: quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos:

EXO 36:30 Removed trailing space in v~: ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

EXO 36:31 Removed trailing space in v~: Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,

EXO 36:32 Removed trailing space in v~: et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.

EXO 36:33 Removed trailing space in v~: Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

EXO 36:34 Removed trailing space in v~: Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.

EXO 36:35 Removed trailing space in v~: Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:

EXO 36:36 Removed trailing space in v~: et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.

EXO 36:37 Removed trailing space in v~: Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii:

EXO 36:38 Removed trailing space in v~: et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.

EXO 37:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 37:0 Removed trailing space in c: 37

EXO 37:1 Removed trailing space in v~: Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.\f + \fr 37.1 \fk Fecit autem Beseleel arcam. \ft ISID. in Exod., tom. 5. In arca testamenti fuit urna aurea, etc., usque ad immortalis memoriæ semper viriditate florentem.\f*

EXO 37:2 Removed trailing space in v~: Et fecit illi coronam auream per gyrum,\f + \fr 37.2 \fk Coronam auream, \ft etc. Quia in eo quod Ecclesia per quatuor mundi partes dilatatur, quatuor sancti Evangelii libris accincta prædicatur, quæ tamen intra unius coronæ ambitum, id est intra ejusdem fidei firmitatem, id est unitatem, concluditur.\f*

EXO 37:3 Removed trailing space in v~: conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero.

EXO 37:4 Removed trailing space in v~: Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,\f + \fr 37.4 \fk Vectes quoque. \ft ISID., ibid. Quia fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quærendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum semper inhærentes, Ecclesiæ unitatem denuntient, et quasi intromissis circulis arcam portent; qui auro quoque jubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitæ splendore fulgescant.\f*

EXO 37:5 Removed trailing space in v~: et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.

EXO 37:6 Removed trailing space in v~: Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.\f + \fr 37.6 \fk Fecit et propitiatorium, \ft etc. ISID., ibid. Propitiatorium super arcam testamenti, etc., usque ad quia Christus est Ecclesiæ caput.\f*

EXO 37:7 Removed trailing space in v~: Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:

EXO 37:8 Removed trailing space in v~: cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,

EXO 37:9 Removed trailing space in v~: extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.

EXO 37:10 Removed trailing space in v~: Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.

EXO 37:11 Removed trailing space in v~: Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,

EXO 37:12 Removed trailing space in v~: ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.

EXO 37:13 Removed trailing space in v~: Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ

EXO 37:14 Removed trailing space in v~: contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.

EXO 37:15 Removed trailing space in v~: Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.

EXO 37:16 Removed trailing space in v~: Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

EXO 37:17 Removed trailing space in v~: Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant:\f + \fr 37.17 \fk Fecitque candelabrum, \ft etc. Quod Spiritum sanctum significat, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam in unitate fidei consistentem, vel Christum portantem ecclesias septem, in quibus septiformis Spiritus splendor emicat.\f*

EXO 37:18 Removed trailing space in v~: sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:

EXO 37:19 Removed trailing space in v~: tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.

EXO 37:20 Removed trailing space in v~: In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia:

EXO 37:21 Removed trailing space in v~: et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.

EXO 37:22 Removed trailing space in v~: Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.

EXO 37:23 Removed trailing space in v~: Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.\f + \fr 37.23 \fk Cum emunctoriis. \ft Quæ in Isaia forcipes appellantur, duo Testamenta, scilicet quibus peccata purgantur, quæque intra se sancti Spiritus unione sociantur.\f*

EXO 37:24 Removed trailing space in v~: Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

EXO 37:25 Removed trailing space in v~: Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua.

EXO 37:26 Removed trailing space in v~: Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.

EXO 37:27 Removed trailing space in v~: Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.

EXO 37:28 Removed trailing space in v~: Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.

EXO 37:29 Removed trailing space in v~: Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

EXO 38:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 38:0 Removed trailing space in c: 38

EXO 38:1 Removed trailing space in v~: Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine:

EXO 38:2 Removed trailing space in v~: cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis æneis.

EXO 38:3 Removed trailing space in v~: Et in usus ejus paravit ex ære vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.

EXO 38:4 Removed trailing space in v~: Craticulamque ejus in modum retis fecit æneam, et subter eam in altaris medio arulam,

EXO 38:5 Removed trailing space in v~: fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum:

EXO 38:6 Removed trailing space in v~: quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis æneis:

EXO 38:7 Removed trailing space in v~: induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.

EXO 38:8 Removed trailing space in v~: Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi.\f + \fr 38.8 \fk Fecit et labrum æneum, \ft etc. GREG., hom. 17 in Evang. Labrum æneum Moyses ponit, etc., usque ad ut per hæc proficere contendamus, per quæ profecisse cognovimus quos veneramur.\f*

EXO 38:9 Removed trailing space in v~: Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,

EXO 38:10 Removed trailing space in v~: columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.

EXO 38:11 Removed trailing space in v~: Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant.

EXO 38:12 Removed trailing space in v~: In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.

EXO 38:13 Removed trailing space in v~: Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria:

EXO 38:14 Removed trailing space in v~: e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus:

EXO 38:15 Removed trailing space in v~: et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem.

EXO 38:16 Removed trailing space in v~: Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.

EXO 38:17 Removed trailing space in v~: Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.

EXO 38:18 Removed trailing space in v~: Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.

EXO 38:19 Removed trailing space in v~: Columnæ autem in ingressu fuere quatuor cum basibus æneis, capitaque earum et cælaturæ argenteæ.

EXO 38:20 Removed trailing space in v~: Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos.\f + \fr 38.20 \fk Paxillos quoque. \ft STRAB. Paxilli secundum litteram erant in summitate columnarum fixi, quibus funes religabantur: qui cortinas a terra sublevabant, firmati superius quibusdam ansulis, inferius vero religati ad prædictos paxillos cortinas extendebant, ne rugam contraherent. Mystice vero funes significant sanctam Scripturam: de qua Salomon ait: \fk Funiculus triplex difficile rumpitur\ft Eccle. 4.: quia sancta Scriptura, historia, moralitate et allegoria constans, nullis hæreticorum dogmatibus potest disrumpi. Paxilli in modum linguæ facti linguas doctorum significant qui Scripturam exponunt. Cortinas etiam a terra sublevant et extendunt: quia subjectos docent sequi, et imitari cœlestia, nullamque mali operis vel fraudis rugam contrahere Ephes. 5..\f*

EXO 38:21 Removed trailing space in v~: Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis:

EXO 38:22 Removed trailing space in v~: quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat,

EXO 38:23 Removed trailing space in v~: juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso.

EXO 38:24 Removed trailing space in v~: Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.

EXO 38:25 Removed trailing space in v~: Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum.

EXO 38:26 Removed trailing space in v~: Fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet.

EXO 38:27 Removed trailing space in v~: Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.

EXO 38:28 Removed trailing space in v~: De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.

EXO 38:29 Removed trailing space in v~: Æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,

EXO 38:30 Removed trailing space in v~: ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent,

EXO 38:31 Removed trailing space in v~: et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.

EXO 39:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 39:0 Removed trailing space in c: 39

EXO 39:1 Removed trailing space in v~: De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.

EXO 39:2 Removed trailing space in v~: Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,

EXO 39:3 Removed trailing space in v~: opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,

EXO 39:4 Removed trailing space in v~: duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,

EXO 39:5 Removed trailing space in v~: et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.

EXO 39:6 Removed trailing space in v~: Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël:

EXO 39:7 Removed trailing space in v~: posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.

EXO 39:8 Removed trailing space in v~: Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:

EXO 39:9 Removed trailing space in v~: quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.

EXO 39:10 Removed trailing space in v~: Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.

EXO 39:11 Removed trailing space in v~: In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.

EXO 39:12 Removed trailing space in v~: In tertio, ligurius, achates, et amethystus.

EXO 39:13 Removed trailing space in v~: In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.

EXO 39:14 Removed trailing space in v~: Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.

EXO 39:15 Removed trailing space in v~: Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo:

EXO 39:16 Removed trailing space in v~: et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,

EXO 39:17 Removed trailing space in v~: e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.

EXO 39:18 Removed trailing space in v~: Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,

EXO 39:19 Removed trailing space in v~: stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.

EXO 39:20 Removed trailing space in v~: Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

EXO 39:21 Removed trailing space in v~: et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:

EXO 39:22 Removed trailing space in v~: deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:

EXO 39:23 Removed trailing space in v~: et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum:

EXO 39:24 Removed trailing space in v~: tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.

EXO 39:25 Removed trailing space in v~: Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus:

EXO 39:26 Removed trailing space in v~: et mitras cum coronulis suis ex bysso:

EXO 39:27 Removed trailing space in v~: feminalia quoque linea, byssina:

EXO 39:28 Removed trailing space in v~: cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.

EXO 39:29 Removed trailing space in v~: Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:

EXO 39:30 Removed trailing space in v~: et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.

EXO 39:31 Removed trailing space in v~: Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.

EXO 39:32 Removed trailing space in v~: Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,

EXO 39:33 Removed trailing space in v~: opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,

EXO 39:34 Removed trailing space in v~: velum; arcam, vectes, propitiatorium,

EXO 39:35 Removed trailing space in v~: mensam cum vasis suis et propositionis panibus;

EXO 39:36 Removed trailing space in v~: candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo;

EXO 39:37 Removed trailing space in v~: altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,

EXO 39:38 Removed trailing space in v~: et tentorium in introitu tabernaculi;

EXO 39:39 Removed trailing space in v~: altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis;

EXO 39:40 Removed trailing space in v~: tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.

EXO 39:41 Removed trailing space in v~: Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,

EXO 39:42 Removed trailing space in v~: obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.

EXO 39:43 Removed trailing space in v~: Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

EXO 40:0 Extra whitespace after chapter number

EXO 40:0 Removed trailing space in c: 40

EXO 40:1 Removed trailing space in v~: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\f + \fr 40.1 \fk Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Mense primo, \ft etc. STRAB. Primus anni mensis ipse est Nisan, qui et Aprilis, in quo Judæi pascha celebrabant, et tabernaculum erectum est. Allegorice autem primus mensis signat initium gratiæ quando tabernaculum Dei, id est Ecclesia erecta est, cum Christus, scilicet crucifixus de latere suo produxit mysteria sanguinis et aquæ, quibus Ecclesia dedicatur et consecratur. Et notandum quia hic primus mensis secundi anni fuit: primus enim annus ante legem fuit, secundus annus sub gratia Evangelii, cui Dominus benedixit. Unde: \fk Benedices coronæ anni benignitatis tuæ\ft Psal. 64.. Annus enim benignitatis fuit, quo salus humani generis per humanitatem Christi apparuit: hoc ergo anno tabernaculum Dei erectum est, id est Ecclesia fundata et exaltata. RAB. in Exod., tom. 2. Primus annus omne tempus legis, etc., usque ad ut doctores Evangelii his utantur in confirmatione fidei.\f*

EXO 40:2 Removed trailing space in v~: Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,

EXO 40:3 Removed trailing space in v~: et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:

EXO 40:4 Removed trailing space in v~: et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,

EXO 40:5 Removed trailing space in v~: et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,

EXO 40:6 Removed trailing space in v~: et ante illud altare holocausti:

EXO 40:7 Removed trailing space in v~: labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.

EXO 40:8 Removed trailing space in v~: Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.

EXO 40:9 Removed trailing space in v~: Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:\f + \fr 40.9 \fk Unges tabernaculum, \ft etc. STRAB. Tabernaculum cum vasis suis unctionis oleo consecratur; quia sancta Ecclesia quidquid agit cum virtutibus suis debet dedicare et consecrare gratiæ Spiritus sancti. Oleum quippe unctionis spirituali gratiæ comparatur, qua omnium virtutum opera Domino consecrantur.\f*

EXO 40:10 Removed trailing space in v~: altare holocausti et omnia vasa ejus,

EXO 40:11 Removed trailing space in v~: labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.

EXO 40:12 Removed trailing space in v~: Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua\f + \fr 40.12 \fk Applicabisque Aaron, \ft etc. STRAB. Fores tabernaculi, id est, sanctæ Ecclesiæ, sunt apostoli, per quos debet aulam cœli ingredi: ad hos applicandi sunt Aaron et filii ejus, id est omnis cœtus sanctorum et maxime præpositorum, ut eos imitentur et eorum vestigia sequantur.\f*

EXO 40:13 Removed trailing space in v~: indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.

EXO 40:14 Removed trailing space in v~: Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.

EXO 40:15 Removed trailing space in v~: Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.

EXO 40:16 Removed trailing space in v~: Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,\f + \fr 40.16 \fk Et vectes. \ft Vectis non solum parietes nectit, sed et columnas introitus confirmat ne corruant, aut a recto statu deflectant, quia Dominus et utrumque populum in una fide dilectionis sociavit, et eorum doctores, ut in fide et actione et prædicatione perseverent, confortat. Nec mirum si et per capita ipsa, et per vectem capita ipsa continentem, Christus accipitur, quia cujusque electi regendo caput est, unde: \fk Caput viri Christus est\ft II Cor. 11.: et quia non solum singulos ad quærenda cœlestia erigit, sed etiam omnes continet, et ne a recto statu deflecti, nec ab invicem discordando possint separari, vinculo pacis confirmat. Cui simile est quod Dominus dicitur et agnus, et pastor, et ostium, cum pastor agnum pascat, et ambo intrent per ostium; cum proprie sit Verbum in principio Joan. 1, 10.: horum vero nullum sit proprie, sed figuraliter. Pastor, quia ducit ad pascua vitæ; ostium quia non nisi per illum pervenitur ad Patrem; Agnus, quia ab Ægypto salvat. Sic et hic per capita figuratur propter regimen, quo singulis præest, et per vectem, ob generalem providentiam, quia omnes confirmat Num. IX; III Reg. 8.. BEDA. Sic anima pro diversis actionibus diversa nomina sortitur. Dum vivificat corpus, anima nominatur; dum vult, animus est; dum scit, mens est: dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum sentit, sensus est.\f*

EXO 40:17 Removed trailing space in v~: et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.

EXO 40:18 Removed trailing space in v~: Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.

EXO 40:19 Removed trailing space in v~: Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.

EXO 40:20 Removed trailing space in v~: Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,

EXO 40:21 Removed trailing space in v~: ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.

EXO 40:22 Removed trailing space in v~: Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,

EXO 40:23 Removed trailing space in v~: locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.

EXO 40:24 Removed trailing space in v~: Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,

EXO 40:25 Removed trailing space in v~: et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.

EXO 40:26 Removed trailing space in v~: Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,

EXO 40:27 Removed trailing space in v~: et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.

EXO 40:28 Removed trailing space in v~: Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.

EXO 40:29 Removed trailing space in v~: Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,

EXO 40:30 Removed trailing space in v~: cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.

EXO 40:31 Removed trailing space in v~: Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,

EXO 40:32 Removed trailing space in v~: operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.

EXO 40:33 Removed trailing space in v~: Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.\f + \fr 40.33 \fk Nec poterat Moyses, \ft etc. STRAB. Moyses ergo in hoc loco, sicut in aliis pluribus, figuram tenet Judaici populi. Moyses ergo, nube obstante, in tabernaculum non poterat intrare, quia Judaicus populus nunquam sacramenta Scripturæ valuit penetrare. Nubes enim Domini per diem incubabat tabernaculo, et ignis in nocte: hoc loco ignis divinorum mysteriorum scientiam significat. Scriptura enim sancta sanctis, et ignorantiam suam fatentibus, lumen est: iniquis vero, et scientiam jactantibus, nubes, quia excæcat eos. AUG., quæst. 176 in Exod. Notanda est res mirabilis multum, etc., usque ad nubes per diem, flamma per noctem. In tabernaculo autem Domini erant tabulæ, quarum annuns erant infixi vectes de lignis sethim, quibus possent levari et portari de mansione ad mansionem, quæ omnia mysteriis plena sunt. Per tabernaculum intelligimus Ecclesiam præsentem, in qua sunt tabulæ, scilicet sancti humilitate pleni, quibus quinque vectes sunt affixi, id est spiritualis notitia quinque librorum Moysi, per quam se et alios sustollant ad claritatem æternæ beatitudinis. Per vectes ergo, ut diximus, quinque libros Moysi intelligimus, qui sunt Genesis, Exodus, Leviticus, liber Numerorum, et Deuteronomium: in quibus continetur principium mundi et medium et consummatio. In Genesi describitur creatio mundi, et in Exodo recreatio: in Levitico sacramentorum Ecclesiæ administratio; in libro Numerorum Evangelica prædicatio; in Deuteronomio ultima benedictio. Unde et in benedictionibus terminatur. Est itaque in Genesi ordo creationis; in Exodo mysterium recreationis; in Levitico sanctitas Ecclesiasticæ administrationis; in libro Numerorum consolatio evangelicæ prædicationis; in Deuteronomio consummatio æternæ benedictionis. Inter hos autem quinque libros Moysi excellit Exodus, quem nunc ad manus habemus. In eo enim et quæ filiis Isræl in figura contingebant, et mysteria plene continentur Christi et Ecclesiæ. Hic tamen primum de exitu actuali carnalium filiorum Isræl, de historiali Ægypto agitur, in quo significatur spiritualis exitus spiritualium Isrælitarum de vera Ægypto, scilicet de tenebris vitiorum. Agitur etiam de transitu maris Rubri et submersione Pharaonis et exercitu ejus, et de liberatione populi Dei: in quo figuratur baptismus sanguine Christi consecratus, in quo diaboli vitia submerguntur, et animæ fidelium liberantur. Agitur etiam de pugna Isrælitarum cum Amalech, in quo victoria Christi et suorum, et confusio diaboli figuratur. Tandem catalogo mansionum descripto agitur de lege data in monte Sina; in quo nobis innuitur ut, a terrenis sublevati discamus subjici cœlestibus disciplinis. Agitur iterum de constructione tabernaculi et vasorum ejus, de vestibus sacerdotum et unctione; in quo intelligitur præsens Ecclesia, et diversæ personæ fidelium diversis officiis deputatæ, sicut vasa diversis usibus deputata erant, vel officiis, et sacramentorum et orationum sacratarum suavissima odoramenta. De his hactenus; nunc dicendum est quod secundum ordinem historiæ et secundum allegoriam, congrue in Pentateucho, secundus est liber iste: postquam enim in Genesi egit de creatione cœli et terræ, et de introitu filiorum Isræl in Ægyptum, congruit ut consequenter de exitu eorum agat. Ecce quod juxta ordinem historiæ congruit: juxta allegoriam quoque non incongrue factum est. Nam postquam dixit de carnali generatione, qua per peccatum primi hominis nascimur filii diaboli, congruit ut statim subdat de regeneratione spirituali, qua per justificationem secundi hominis, id est, Christi renascimur filii Dei. Liber autem iste vocatur Græce, veelle semoth Hebraice, exitus vel egressus Latine: ideo quia de exitu filiorum Isræl de Ægypto agit. Sed quæri potest cur liber iste dicatur Exodus, quia de exitu illorum agit, cum in principio non de exitu, sed de ingressu illorum agatur. Ad quod dici potest, quia quamvis specialiter de exitu illorum agere intendat, tamen quia multum tempus profluxit inter exitum, de quo hic agit, et ingressum in quo primus liber terminatur vel terminaverat, ut competentius jungat narrationem suam breviter, prius repetit de introitu, et ita melius descendit ad exitum. Sic et nos in nostris sermonibus facta longa interpositione, dicturi alia, repetimus superiora, ut melius dicta continuemus. His consideratis, videnda est materia, quæ est corporalis exitus filiorum Isræl de Ægypto, et spiritualis exitus sanctus sanctorum de mundo. Intentione admonet nos spiritualiter exire de conformitate mundi, sicut illi qui corporaliter exierunt de Ægypto, ut sicut fuimus conformes sæculo, ita simus conformes Deo. Modus talis est: breviter tangens de introitu filiorum Isræl in Ægyptum, agit de eorum multiplicatione; deinde de novo rege, qui ignoravit Joseph et cœpit affligere populum; deinde de plagis-Ægypti, tandem de exitu illorum et de transitu maris Rubri et submersione Ægyptiorum. Tandem pervenit ad montem Sina, in quo lex data est, et agit de tabernaculo; et vasis ejus, et de vestibus sacerdotum et unctione, et sic terminatur. Nota quod cum eadem sit et indivisa historia, quam proposuit sibi Moyses describendam, tamen per capitula et partes sive per libros eam distinguunt, ut lectoribus fastidium auferatur, sicut viator viam, quæ est indivisa, dividit per dietas, ut labor minuatur et absit fastidium.\f*

EXO 40:34 Removed trailing space in v~: Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas:

EXO 40:35 Removed trailing space in v~: si pendebat desuper, manebant in eodem loco.

EXO 40:36 Removed trailing space in v~: Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.

USFMs

Modified Marker List

All Newline Marker Counts

 c: 40    h: 1    id: 1    mt1: 1    p: 40    toc1: 1    toc2: 1    Total: 1296    v: 1211  

All Newline Marker Counts (sorted by count)

 id: 1    h: 1    toc1: 1    toc2: 1    mt1: 1    c: 40    p: 40    v: 1211    Total: 1296  

Functional Marker Counts

 Book Header: 1    Book ID: 1    Chapters: 40    Paragraphs: 40    Verses: 1211  

Functional Marker Counts (sorted by count)

 Book ID: 1    Book Header: 1    Chapters: 40    Paragraphs: 40    Verses: 1211  

Characters

Possible Character Errors

EXO 1:1 Multiple spaces in '1.1··Prothemata Hebraice VEELLE SEMOTH id est, HÆC SUNT NOMINA; Græce id est, EXITUS.RAB. In Pentateucho excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur, figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Isræl de Ægypto corporalis noster exitus de Ægypto spirituali signatur. Per mare Rubrum, et Pharaonis submersionem atque Ægyptiorum, baptismi mysterium et spiritualium hostium interitus. Per typici agni immolationem, et Hebræorum liberationum, veri Agni passio et nostra redemptio. De cœlo datur manna, et aqua de petra. Hic est panis qui de cœlo descendit Joan. 6. et doctrina Christi. In monte dantur præcepta atque judicia populo Dei, ut supernis subjiciamur disciplinis. Tabernaculum, et vasa ejus construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesiæ ornatus et spiritualia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio spiritus et orationis odoramenta commendantur. Hinc Paulus ait: Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt,··etc. I Cor. 10. Hinc quoque Joannes: Facta sunt hæc,··inquit, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo Joan. 19.. BED. Veelle Semoth Græce: exodus, exitus vel egressus Latine.'

EXO 1:5 Multiple spaces in '1.5··Erant igitur omnes animæ eorum quiegressi sunt de femore Jacob, septuaginta,··etc. Septuaginta animæ, id est, septuaginta discipuli, cum Jacob, id est, Christo, ingrediuntur in Ægyptum, id est, mundum, missi scilicet ad prædicandum. Aliter, septuaginta animæ Ægyptum ingressæ, mystice in numero remissionis accipiuntur, ut huic scilicet sæculo, quod per Ægyptum figuratur, post tanta peccata detur remissio peccatorum.'

EXO 1:6 Multiple spaces in '1.6··Quo mortuo,··etc. ISID. in Exod. Sic postquam verus Joseph pro omnibus gustavit mortem, et destruxit eum qui mortis imperium habebat, multiplicatus est populus fidelium. Nisi enim in terra granum mortuum fuisset, solum mansisset. ORIG., hom. 1, in Exod. Si moriatur in te Joseph, id est, mortificationem Christi in te suscipias, et mortifices membra tua peccato, multiplicantur in te filii Isræl, sensus scilicet boni et spirituales. Si enim sensus carnis mortificentur, sensus animæ crescunt, et morientibus in te vitiis, virtutes augentur, et terra et multiplicat in operibus bonis, quæ per officium corporis ministrantur. Paulum multiplicaverat terra, qui dicebat: Permanere autemin carne magis necessarium est propter vos.··Dum enim manet in terra, id est in carne sua, multiplicatur credendo Ecclesia, acquirendo populum Deo, et ab Hierusalem usque ad Illyricum Evangelium prædicando.'

EXO 1:8 Multiple spaces in '1.8··Surrexit interea rex novus super Ægyptum,··etc. ORIG. Allegorice. Hic est diabolus, qui dixit in corde suo: Non est Deus;··qui genti suæ, id est apostatis angelis, dicit: Ecce populus filiorum Isræl,··eorum scilicet qui possunt mente Deum videre, potentior est nobis: Venite, opprimamus eum sapienter.··Sentit diabolus quia magnus sit populus Isræl, et fortior ipso, quia sæpe congressus est, sæpe superatur. Scit Jacob luctatum esse, et adjutorio angeli obtinuisse contra adversarium, et invaluisse cum Deo. Aliorum quoque sanctorum luctas sensit, spiritualia certamina pertulit: timet ne quando eveniat bellum, et consentiant adversariis ejus, et divictis eis [devicto eo] discedant de terra sua. Videtur mihi ex his quæ patriarchis et prophetis de adventu Christi indicata fuerant, quia sentit venturum qui exuat principatus ejus et potestates, cum fiducia triumphet eos et affligat in ligno crucis. RAB. in Exod., tom. 2. In Chronicis Eusebii et Hieronymi legimus, etc., usque ad et in mari Rubro periit, multi Pharaones fuerunt. ORIG. homil. 1. Moraliter. Primum requirere volo quis est rex in Ægypto qui scit Joseph, et qui nescit. Dum enim ille regnaret qui sciebat Joseph, non dicuntur afflicti filii Isræl, neque in luto et latere consumpti; neque masculi eorum necati, et feminæ vivificatæ; sed cum cœpit regnare, qui non noverat Joseph. Si Dominus regit nos, et sensus mentis vel animæ nostræ illuminatur a Deo, memorans Christum resurrexisse a mortuis, in Ægypto, id est in carne nostra, spiritus noster regnum cum justitia tenet, et filios Isræl, id est sensus rationabiles vel virtutes, in luto et latere non consumit, nec curis terrenis atterit. Si horum memoriam sensus noster perdiderit, Christum nescierit: tunc sapientia carnis, quæ est inimica Deo, succedit in regnum; alloquitur gentem suam, id est corporeas voluptates, et vitiorum ducibus ad consilium vocatis, deliberat contra filios Isræl, quomodo circumveniantur, opprimantur luto, et latere affligantur; mares exponant, feminas alant, ædificent civitates Ægyptii et civitates munitas. Nec putandum est divinos libros Ægyptiorum gesta narrare sine causa: sed quæ scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt Rom. 15., ut qui hæc audis, si forsitan baptizatus es et annumeratus inter filios Isræl, et suscepisti in te Dominum regem, et post hæc volueris declinare et opera sæculi agere, actus terræ et lutea explere ministeria: scias quia surrexit in te rex alius, qui nescit Joseph, rex Ægypti; ipse te cogit ad opera sua, et laterem operari et lutum; ipse, superappositis magistris et compulsoribus, ad opera terrena flagellis agit, ut ædifices illi civitates; per sæculum discurrere facit maris, et terræ elementa pro cupiditate turbare: forum litibus pulsare et pro exiguo terræ cespite propinquos jurgiis fatigare; castitati insidiari, decipere innocentiam, domi fœda, foris crudelia, intra concientiam flagitiosa committere; in hujusmodi scito te regi Ægypti militare, quod est mundi hujus spiritu agi.'

EXO 1:11 Multiple spaces in '1.11··Præposuit itaque eis,··etc. ORIG. Diabolus, convocata gente sua, opprimere cupit rationabilem sensum, qui nunc figuraliter dicitur Isræl: præficit magistros operum, qui cogant eos discere opera carnis, secundum illud psalmi CV: Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum.··Docet ædificare civitates Pharaoni. Phitom, quæ significat os defectionis,··vel abyssi;··et Ramesses, quæ est commotio tineæ,··et On, id est Heliopolis, quæ dicitur civitas solis. Deficit os, cum mendacium loquitur a veritate et probationibus. Ille ab initio mendax fuit, et ideo tales civitates vult sibi ædificari: os abyssi,··quia abyssus perditionis ejus est locus; alia ejus civitas est commotio tineæ:··qui enim eum sequitur, ibi thesaurizat ubi tinea demolitur, et fures effodiunt et furantur Matth. 6.. Civitatem quoque Solis ædificat, falso nomine transfigurans sein angelum lucis.··In his occupat mentes, quæ factæ sunt ut videant Deum. Prospicit tamen imminere sibi bella et maturum gentis suæ exitium; ideo dicit, Gens Isræl valet super nos, utinam et nos sentiat valere super se: ut scilicet cogitationes, et concupiscentias malas, quas immittit, non suscipiam sed jacula ignita scuto fidei repellam, et in omnibus quæ suggesserit, dicam: Vade retro, Satana: scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies Matth. 4.. Sed et hoc quod dicit, Ne forte accidat nobis bellum, et consentiant hi cum adversariis nostris, ex propheticis vocibus prævidet sibi venturum bellum, et derelinquendum se a filiis Isræl, et quod consentiant adversario ejus, et adjiciantur ad Dominum. Hoc est quod Jeremias ait cap. 17.. Clamavit perdix, congregavit quæ non peperit, fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit stultus.··Intelligit ergo perdicem se, quæ non peperit, congregasse; et quod hi, quos sine judicio congregavit, relinquent eum, et sequentur Christum, qui genuit. Ipse stultus remanebit, cum ad factorem suum et parentem universa creatura confugerit; ideo indignatur, dicens: Ne expugnantes nos exeant de terra nostra. Non vult nos exire de terra sua, ut semper portemus imaginem terreni: ne eo relicto fugiamus ad eum qui præparavit regnum cœlorum, relinquentes imaginem terreni, et suscipientes imaginem cœlestis. Ideo statuit magistros operum, qui artes suas doceant, et nos artifices malitiæ faciant. Et quia sunt multi magistri malitiæ, quos præfecit Pharao, qui imperant, exigunt, extorquent terrena opera: ideo Christo veniente fecit alios doctores contra illos pugnantes, qui subjicientes omnes principatus eorum, et potestates, et virtutes, defendant a violentia filios Isræl, et doceant Isrælitica opera, et mente videre Deum; relinquere opera Pharaonis, exire de terra Ægypti, Ægyptios mores et totum veterem hominem cum actibus suis exuere, et induere novum, qui secundum Deum creatus est. ISID. Isræl populum Christianum, Pharao diabolum significat: qui luti et lateris imponit gravissimum jugum, servitutem scilicet terreni et lutulenti operis; admistis paleis, id est, levibus et irrationabilibus factis: ut omnibus onere peccatorum oppressis, nemo sit qui regnum ejus disperdat aut vincat.'

EXO 1:15 Multiple spaces in '1.15··Dixit autem rex Ægypti obstetricibus,··etc. ORIG., hom. 2. Hæc non solum in mundo, qui Ægyptus spiritualiter dicitur, sed in unoquoque nostrum deprehendimus: princeps hujus mundi non vult vivificari masculos, sed feminas; in femina caro et affectus carnis designatur: vir autem rationabilis est sensus, et intellectualis est spiritus, qui potest cœlestia capere, Deum intelligere, quæ sursum sunt quærere. Hunc odit princeps Ægypti et necari cupit; cupit autem quæ carnis sunt, vivere, et quæ ad materiam pertinent corporalem, hæ non solum vivere, sed augeri et excoli: vult enim ut omnes carnalia sapiant, temporalia et quæ sunt super terram quærant; nemo levet ad cœlum oculos; nemo requirat unde huc venerit; nemo patriam paradisum recordetur. Cum ergo videris homines in voluptatibus vitam ducere, luxu fluitare, conviviis et impudicitiis operam dare, scito quia in his rex Ægypti masculos necat, et vivificat feminas. Si vero unum de mille ad Deum converti, oculos sursum erigere, æterna quærere, odisse delicias et luxuriam, amare continentiam: istum quasi masculum necari cupit Pharao, persequitur, mille machinis oppugnat; odit tales, vivere in Ægypto non sinit. Inde est quod in hoc mundo servi Dei habentur contemptui, expositi contumeliis; inde in eos odia et persecutiones concitantur. Obstetricibus.··ORIG., ibid. Iste etiam obstetrices corrumpere nititur. Quarum una vocabatur Sephora,··id est, passer; altera Phua,··scilicet rubens vel verecunda;··per has necari mares et vivificari feminas quærit: sed et timebant obstetrices Deum, et non sicut præcepit eis, fecerunt. Obstetrices docuerunt ante nos quamdam rationabilis eruditionis formam tenere. Obstetrices enim medicæ sunt, et tam masculos nascentes quam feminas fovent. Eruditio ergo communis est rationabilis scientia, et ad omnem pene pervenit sensum, omnes instruit et fovet. Si quis in ea virilis animi fuerit, qui velit cœlestia quærere, divina sectari, velut medicatus et fortis, per has eruditiones ad divirorum intelligentiam paratior veniret. Est enim una, velut passer,··quæ celsiora docet, et rationabilis doctrinæ pennis in altum provocat; altera, rubens vel verecunda,··moralis est, mores componit, verecundiam docet et honestatem. Mihi tamen quia dicit Scriptura de his quod timuerunt Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti videntur utriusque Testamenti figuram servare, et Sephora, quæ passer interpretatur, legi, quæ spiritualis est, convenire: Phua vero, quæ rubens vel verecunda,··indicare Evangelia, quæ Christi sanguine rubent, et per universum mundum passionis cruore rutilant. Ab his ergo animæ quæ nascuntur in Ecclesia, velut obstetricibus medicantur, quia de Scripturis cuncta eruditionis medicamina conferuntur. Tentat tamen Pharao per has necare masculos, cum studiosis in divinis Scripturis hæreses et prava dogmata suggerit. Sed stat immobile fundamentum Dei. Timent enim obstetrices Deum, id est, timorem Dei docent, qui est initium sapientiæ. Sic competentius aptatur quod sequitur, quia timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi domos. Quod secundum litteram, nullam consequentiam habet: non enim propterea domus fit, quia timetur Deus. Si autem videas quomodo Scripturæ Novi et Veteris Testamenti timorem Dei docentes domos Ecclesiæ faciant, et totum orbem domibus orationis impleant, rationabiliter scriptum videbitur. Sic ergo istæ obstetrices, quia timent Deum, id est, timorem Dei docent, non faciunt præceptum regis Ægypti, sed vivificant masculos, nec tamen dicitur quia paruerunt feminas vivificantes. Ego autem confidenter dico, non vivificant feminas. Neque enim vitia aut luxuria in Ecclesia docentur, aut peccata nutriuntur, quod vult Pharao cum vivificari feminas jubet, sed sola virtus excolitur et nutritur. Verum hæc ad unumquemque referamus. Si times Deum, non facias præceptum regis Ægypti: ille enim præcipit ut in deliciis vivas, præsentia concupiscas; tu, si times Deum, et exhibes officium obstetricis, animæ tuæ si conferre cupis, vivificas masculos, id est, interiorem hominem, qui in te est, medicaris et foves, et per actus et intellectus bonos vitam acquiris æternam.'

EXO 1:16 Multiple spaces in '1.16··Si masculus fuerit,··etc. ISID. Allegorice. Jubet Pharao masculos occidi, feminas vivere: sic diabolus, ne possit robur fidei prævalere, interfectis virtutibus, vult vitia vivere, fortesque et viriles animi sensus, quibus divina sapimus, id est, rationem, prudentiam, constantiam, innocentiamque, et fidem nititur occidere; et quod femineum, imbecillum, fragile et pronum est ad vitia, cupit superesse, id est, ambitionem, violentiam, libidinem, iracundiam, et his similia, quæ feminarum figura sunt.'

EXO 1:19 Multiple spaces in '1.19··Quæ responderunt,··etc. AUG. in Gen., tom. 3. Quæritur utrum talia mendacia approbata sint auctoritate divina, etc., usque ad quorum autem jam conversatio in cœlis est, non eos æstimo linguæ modum circa veritatem falsitatemque exemplo obstetricum debere informare. GREG., Moral., lib. 38, cap. 2, 3. Summopere cavendum est mendacium, etc., usque ad parcendo enim conatæ sunt infantium vitam tegere, mentiendo, suam. AUG., in lib. de Locutionibus in Exod., tom. 3. Et quia timuerunt obstetrices Deum, etc., usque ad ut ad ipsam domum faciendam pertinere videatur, quod consequenter a Laban merces statuenda proponitur.'

EXO 1:22 Multiple spaces in '1.22··Præcepit ergo Pharao,··etc. ORIG., homil. 2. Ægyptii, quibus hic præcepit Pharao ut feminas tantum vivificent, oderant masculos. Oderunt enim virtutes, vitia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Ægyptii, si nascatur masculus Hebræis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem et occultavit eum. Ne ergo justitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso ostio oremus Patrem nostrum in occulto, et nesciat sinistra quid faciat dextera, ne diripiatur ab Ægyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio eleemosynam quia est opus Dei, masculum genero; sed si laudem ab hominibus quæro, et non occulto, rapitur ab Ægyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Ægyptiis masculum genui. Quidquid feminini HIERON., in Ecclesiasten., c. 3. Ubicunque in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiæ intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos nasci, sed feminas, quæ materiæ sunt vicinæ, et contrario nullus sanctorum nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaat, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit: Jacob unius filiæ pater est, et ob ipsam periclitatur.'

EXO 2:1 Multiple spaces in '2.1··Egressus est,··etc. RAB. in Exod., tom. 2. Hinc Josephus ait: Metuens autem Amram ne captus regiæ iræ succumberet, etc., usque ad sive educere, ut est Moses de flumine eductus. Alleg.··Parentes Mosi, quorum fidem et opera lex naturalis decorabat ID., ibid., usque ad ipsa quoque docetur erubescere idola colere. Vir de domo,··etc. DIOD. Non sine œconomia pater Moseos prætermittitur: nam et Christus, cujus typum gerebat Moses, sine patre est.'

EXO 2:2 Multiple spaces in '2.2··Et videns,··etc. CHRYSOST., hom. 54 in Act. apost.. Mirabile est quod non per ea quæ videntur securitatis esse, sed plane per contraria, omnia pro nobis fiunt. Jussit Pharao in flumen projici pueros; nisi projecti fuissent pueri, non fuisset servatus Moses: quando servabatur, non erat in honore; quando expositus est, tunc factus in honore est. Minatus est illi Judæus, dicens: Nunquid me occidere tu vis?··et hoc illi profuit ut philosopharetur in solitudine ac secure viveret. ORIG., hom. 2. Allegorice. Pharaonis filia est Ecclesia de gentibus congregata, cui per prophetam dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit rex speciem tuam Psal. 44.. Hæc est ergo quæ exivit de domo patris, et venit ad aquas, ut lavaretur a peccatis quæ contraxerat in domo patris: et statim viscera misericordiæ suscepit, et miserta est infantis; hæc veniens in paludem, invenit Mosen jacentem expositum a suis, et fecit eum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam; fortior factus ducitur ad eam, adoptatur in filium. Moses legem significat. Veniens ergo Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit legem intra tibin conclusam, et bitumine linitam. Tibin ergo est tegminis genus ex papyro contextum, et virgis vel ex cortice arborum formatum. Jacebat ergo lex clausa intra hujusmodi tegmina, pice et bitumine linita, vilibus scilicet et tetris Judæorum sensibus; sordebat oblita usque quo Ecclesia veniret ex gentibus, et assumeret eam de luteis et palustribus locis, intra sapientiæ aulas et regalia tecta. Infantiam tamen apud suos transigit: apud illos enim qui eam spiritualiter non intelligunt, parvula est, et infans, et lactantium habens cibos: cum ad Ecclesiam venit, fortior est Moses et validior; amoto enim velamine litteræ, perfectus in lectione ejus cibus invenitur. Mercedem nutrimentorum accipit a filia Pharaonis, apud quam lex nascitur et nutritur. Sed quid est quod Synagoga accipit ab Ecclesia? Puto illud quod Moses dicit: Ego in non gentem in æmulationem vos inducam: in gentem insipientem, in iram vos concitabo.··Synagoga ergo de Ecclesia hanc mercedem accipit ut ultra idola non colat: videns enim gentiles ita ad Deum conversos, ut ultra idola nesciant, erubescit ultra idola colere. Nos quoque, si Pharaonem habuimus patrem, si nos in operibus malis genuit, cum venerimus ad aquas, assumamus legem Dei: non nobis sordeant litteræ velut tegmen obscurum; quæ parva ejus sunt et lactantia comedamus; quæ perfecta sumamus, et intra cordis tecta regalia collecemus. Grandem et validum habemus Mosen: nihil de eo parvum, nihil vile sentiamus, sed totum magnificum, totum egregium, totum elegans: totum enim magnum est, quod spirituale est, et sublimis intelligentiæ.'

EXO 2:6 Multiple spaces in '2.6··Cernensque in ea parvulum,··etc. THEOD. Mystice. Hoc illi potissimum circumcisio prodere potuit, nondum enim Ægyptii tale mysterium admiserant, licet succedente tempore ad Hebræorum imitationem circumcisionis legem observaverint. Unde Jeremias: Considerabo omnes præputium circumsecantes, Ægyptios et filios Edom.··Jer. 9.. ISID. Moses, id est Christus, ad flumen lavacri et aquam baptismi a fidelibus invenitur, etc., usque ad et eum religiosa observatione suscipientes tuentur.'

EXO 2:9 Multiple spaces in '2.9··Adultumque tradidit,··etc. RAB. Refert Josephus quod filia Pharaonis adultum Mosen ad patrem suum adduxit, cui ille coronam suam imposuit, quam statim Moses projecit, quoniam ibi sculptum simulacrum vidit. Unde sacerdos qui ibi aderat, voluit interficere eum, dicens quia Ægyptus esset subvertenda per ipsum sicut ex oraculo dæmonum acceperat. Sed Pharaonis filia liberavit eum. Cum autem perfectæ esset ætatis, missus est a Pharaone contra Æthiopes. Cumque sciret per deserta serpentibus plena se profecturum, tulit ibides, id est ciconias Ægyptiacas, castraque metatus proferebat eas, ut serpentes devorarent et fugarent: sicque exercitus securus transigebat noctem. Cum ergo venisset ad civitatem quam expugnaturus erat, adamavit eum Æthiopum regina, et secundum condictum, civitatem ei tradidit, et nupsit: inde est quod Aaron et Maria jurgati sunt adversus Mosen propter Æthiopissam uxorem.'

EXO 2:12 Multiple spaces in '2.12··Cumque circumspexisset huc atque illuc.··Aug. Quæst. in Exod. De hoc facto Mosi satis disputavimus in illo opere, quod de vita patriarcharum adversus Faustum scripsimus, utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut uber terra ante utilia semina quadam herbarum inutilium ferocitate laudatur: an ipsum factum justificandum sit? Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec divinitus acceptam, nec humana societate ordinatam: et tamen, sicut Stephanus ait in Actibus apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret salutem illis, ut per hoc testimonium videatur Moses jam divinitus admonitus quod Scriptura eo loco tacet hoc audere potuisse. ISID. Allegorice. Moses, id est Christus, Ægyptium, id est diabolum nobis in hac peregrinatione injuriosum, nos defendendo occidit, et in arena obruit occisum. Latet enim in eis qui stabile non habent fundamentum. Ecclesiam vero in petra ædificat, et eos qui verbum ejus audiunt et faciunt prudenti viro comparat, qui ædificavit domum suam supra firmam petram. Alios vero stulto comparat, qui supra arenam ædificat.'

EXO 2:13 Multiple spaces in '2.13··Et egressus die altero,··etc. In hoc Moses figuram Christi gessit, qui duorum populorum discordiam in se angulari lapide pacificare studuit. Qui injuriam fecit et reconciliatorem contempsit, Judaicus est, qui prædicationem Christi reconciliantis repulit, et credentis populi hostis perstitit. Unde Joan. 9: Tu discipulus illius sis, nos discipuli Mosi.'

EXO 2:14 Multiple spaces in '2.14··Timuit Moses,··etc. AUG. Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia et sic dimissa est, deinde quia verbum pro facto posuit.'

EXO 2:22 Multiple spaces in '2.22··Quæ peperit,··etc. Allegorice. Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit, quæ munere Spiritus septiformis una est in fide catholica. Unde: Una est columba mea;··quæ gignit filium, qui vocatur advena,··et alterum qui Dei adjutorium:··advenæ enim sunt sancti super terram, sed Dei adjutorio nunquam carent.'

EXO 2:23 Multiple spaces in '2.23··Post multum vero temporis,··etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Ægypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. Ingemiscentes.··Nisi moriatur in te rex Ægypti, non cognoscis te opprimi servitute Ægypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.'

EXO 3:2 Multiple spaces in '3.2··Apparuitque ei.··ISID. Allegorice. Erat flamma in rubro, et non cremabatur. Rubus, spinæ peccatorum Judæorum: flamma in rubo, verbum Dei, id est lex data illi populo. Sed et flamma rubum non comburit, quia lex data peccata eorum non consumit. Alii in rubo flammante Ecclesiam intelligunt, quæ persecutionibus inflammatur, quæ loquente ad se Domino non crematur. Quod Dominus Mosi in rubo apparuit, ostendit quia in Ecclesia apparet fidelibus, nec alibi. Aiunt Hebræi ideo in rubo Deum apparuisse Mosi, ne possent sibi inde idolum sculpere Judæi. Semper enim Deus idololatriæ occasionem recidit. GREG. lib. XXII Moral., cap. 20. Moses admistus Ægyptiis quasi vigilabat mundo, ideo vocem Domini non audiebat: sed exstincto Ægyptio, postquam in desertum fugit, dum illic quadraginta annis degit, a terrenis tumultibus obdormivit, et ideo divinam vocem percepit. Cum enim mens ab exterioribus sopitur, verbum Dei penetrat veracius. Aurem quippe cordis turba terrenarum cogitationum perstrepens claudit. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, quia si exterius auditum aperit, interius obsurdescit.'

EXO 3:4 Multiple spaces in '3.4··Cernens autem Dominus,··etc. GREG., præf. in Moral., c. 2. Angelus qui Mosi apparuisse describitur, modo Dominus, modo angelus memoratur: angelus, quia exterius loquendo servit; Dominus, quia interius præsidens loquendi efficaciam tribuit. Cum enim loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus memoratur. Vocavit eum de medio,··etc. GREG. lib. XXVIII Moral., c. 5. Sæpe simul et terrenis et cœlestibus substantiis per angelos loquitur Deus: sicut hic cum ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius junxit. Quod tunc solum agitur, cum aliquod magnum ex conjunctione signatur. Nam per succensum rubum Mosen alloquens, ostendit quia doctor populi fieret, qui et legis flammam perciperet, et peccati spinam non vitaret: ut quod ex illo populo exiret, qui igne deitatis carnis nostræ peccata quasi rubi spinam acciperet, et inconsumptam humanitatis substantiam in ipsa divinitatis flamma servaret.'

EXO 3:5 Multiple spaces in '3.5··Solve calceamentum,··etc. THEOD. Duas ob res jubet calceamenta solvere: primo, ut ipsum magis ac magis religiosum ac reverentem reddat, ut cum tremore mandata ejus accipiat; tum etiam eruditur qua ratione sacertodes in tabernaculo Dei ministrent: nudis enim pedibus sacerdotale munus obibant. ISID. Quia nullus scilicet digne consistere, vel Deum videre potest, nisi cuncta terrena et mortalia deponat. Aliter, veterum consuetudo erat ut si sponsus sponsam repudiaret, in signum repudii discalcearetur. Ideo Moses discalceari jubetur, nec ad Ecclesiam, quæ in rubo significatur, quasi sponsus accedat calceatus; hoc enim Christo servandum, qui verus est sponsus. De quo Joannes ait: Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti Joan. 1..'

EXO 3:6 Multiple spaces in '3.6··Ego sum Deus,··etc. HILAR. lib. IV de Trinitate. Non aliter loquendum de Deo est quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est. Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur; habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura; habes in naturæ nomine Deum, quia angelus Dei Deus est.'

EXO 3:7 Multiple spaces in '3.7··Vidi afflictionem,··etc. GREG., Moral. Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est: quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit, non licet. Quia cum disciplinæ munus non obviat, nulla retributionis prospicitur pœna quæ terreat. Sed clausis oculis cordis præcipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona æterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit: quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit; quod in Isrælitico populo, Mose vocante et Pharaone sæviente, signatur. Moses enim ad vocandum missus est, cum Pharao duris operibus urgeret ut alius vocando traheret, alius sæviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata, vel impulsa moveretur; hoc quotidie agitur dum prædicatis cœlestibus præmiis sævire in electos reprobi permittuntur: ut quos Ægyptus, id est vita præsens, oppressit blandiens, adjuvet premens; ut dum Deus provocat, cruciatus impellat.'

EXO 3:8 Multiple spaces in '3.8··Et educam de terra,··etc. GREG., homil. 32. Rudi populo de præsenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et cœlestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat. In terram bonam et spatiosam, in terra quæ fluit lacte,··etc. Ibid. Præsens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in æternum plenius damnet. Hinc Isrælitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad æterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV: Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem requirant.'

EXO 3:14 Multiple spaces in '3.14··Qui est, misit me ad vos,··etc. Mittitur Moses ad Pharaonem puniendum et tandem occidendum: missa est lex ad diabolum destruendum. Hieronymus, scribens ad Marcellam de decem nominibus Dei, sexto loco ponit nomen ehieh, quod in Exodo legitur: Qui est, misit me ad vos.··Deus enim solus, qui exordium non habet, veræ essentiæ nomen tenet: quod per angelum dictum est Mosi nomen ejus quærenti, quia in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quæ mutabilia sunt; quod enim dicitur, fuit, non est: et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum est, qui non novit fuisse, vel futurum esse. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto vere est. Cujus essentiæ comparatum nostrum esse, non est; unde et dicimus: Vivit Deus, quia essentia divina vita vivit, quam mors non habet.'

EXO 3:17 Multiple spaces in '3.17··Ad terram fluentem lacte et melle,··etc. AUG., Quæst. 4 in Exod. Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non hæc erat terra quæ data est Hebræis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terræ laudatur?'

EXO 3:21 Multiple spaces in '3.21··Non exibitis,··etc. AUG., ibid. Quod mandavit Dominus Hebræis ut acciperent ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, et vestem, atque addidit, et prædabimini eos,··mandati hujus non potest esse injustum judicium. Mandatum enim Dei est, de quo non judicandum, sed obtemperandum fuit. Ipse enim novit quam juste mandaverit, ad servum pertinet obedienter facere quod mandavit.'

EXO 3:22 Multiple spaces in '3.22··Vasa argentea.··Argentum et aurum ab Ægyptiis petimus, unde tabernaculum Deo fabricemur, cum pœtas et philosophos legimus, ut divinam Scripturam sapientius et facundius exponamus.'

EXO 4:2 Multiple spaces in '4.2··Quid est quod,··etc. GREG. Moses, Judaicus populus; virga, Divinitatis potestas; serpens, Christi mortalitas: quia enim per serpentem mors, per serpentem mortalitas signatur. Vel quia scriptum est Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes;··et quia summa prudentia, id est Dei sapientia, incarnata est: recte ejus mortalitas in serpente figuratur. Unde Joan. 4: Sicut exaltavit Moses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.··Moses virgam tenuit: quia Judaicus populus ante Redemptoris adventum in Dei potestate confisus est; in terram projecit, quia per patriarchas et prophetas Deum incarnandum nuntiavit; virga in colubrum vertitur, quia Christus Deus in se permanens, mortalis est in homine factus. Sed et Moses colubrum conspiciens pertimuit, et fugit, quia Judaicus populus dum Christum mortalem vidit, Deum credere expavit. Cui jubetur ut caudam teneat, quia populus qui modo credere recusat, in extrema corporis Dominici parte, id est, posteriore tempore Ecclesiæ, scilicet in fine mundi, sese ad fidem colliget; colubri caudam tenens, quia eum quem mortalem ante despexerat, in ultima parte Ecclesiæ Redemptorem suum confitebitur. Mox serpens in virgam redit, quia ut Judaicus populus in Christum crediderit, mox ad judicium in potestate divinitatis suæ apparebit: ut jam serpens virga sit: quia qui in terra homo despectus est, de cœlo veniens super angelos videbitur Deus. ISID. Serpens persuasit homini mortem. Mors ergo a serpente; virga in serpente, Christus in morte. Expavit Moses et fugit: mortuo enim Christo expaverunt discipuli a spe in qua fuerunt recedentes. Apprehendit caudam, id est posteriora, et factus est virga: quia primo occisus, postea patratis omnibus, ad id quod fuerat resurgendo reversus est, ubi per vitam morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit. Vel cauda serpentis, finis sæculi, quia sic mortalitas Ecclesiæ per lubrica tempora volvitur; alii eunt, alii veniunt per mortem, tanquam per serpentem, per quem mors seminata est: sed in fine sæculi, tanquam cauda, redimus ad manum Dei, et apprehensi reparabimur, et novissima inimica morte destructa, resurgentes in dextera Dei virga regni erimus.'

EXO 4:6 Multiple spaces in '4.6··Mitte manum tuam,··etc. PROCOP. Quidam asserunt illud portentum contigisse ut ostenderetur justo non esse legem positam. Licet deinde leges sanciat, quo pacto morbus lepræ sit examinandus, et immundus pronuntiandus, tamen pleræque leges ita feruntur, quasi stultis et infantibus dentur. Adeo nostræ infirmitati se accommodat Deus! ISID. Manus alba, id est immunda, albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim hæreditas Dei, id est populus, foras ab eo missus factus est immundus. Unde psal. LXXIII: Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam,··etc. Sed revocata est manus in sinum, et reversa est ad colorem suum: sic plebs Judaica, alienata a sinu Dei, foras immunda remansit; sed revocata, redibit ad pristinum colorem, cum agnoverit Salvatorem. Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl Rom. 11..'

EXO 4:9 Multiple spaces in '4.9··Sume aquam,··etc. ISID. Aqua populum significat; unde Apoc. 17: Aquas, quas vidisti, populi sunt et gentes.··Populus ergo vertitur in sanguinem, id est, in sanguinis Christi fidem.'

EXO 4:10 Multiple spaces in '4.10··Obsecro, Domine,··etc. AUG. Quæst. in Exod. Quod ait Moses ad Dominum: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo,··intelligitur credere posse fieri Dei voluntate subito eloquentem, cum dicit: neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo,··tanquam ostendens fieri potuisse ut qui ante hesternum et nudiustertianum diem eloquens non fuisset, repente fieret ex quo cum illo Dominus loqui cœpit. ORIG. homil. 3 in Exod. Dum esset Moses in Ægypto, et erudiretur omni sapientia Ægyptiorum, non erat gracili voce, nec tardus lingua, nec profitebatur se ineloquentem. Erat enim, quantum ad Ægyptios, sonoræ vocis et eloquentiæ incomparabilis. Ubi autem Dei vocem audivit, et eloquia Domini suscepit, sentit vocem suam gracilem, et exilem tardamque, et impeditam linguam, et se pronuntiat mutum, cum incipit cognoscere verum Verbum, quod erat in principio apud. Deum Joan. 1.: mutis enim animalibus quamvis indoctus homo comparetur, eloquens videbitur; si vero eruditis et eloquentibus, stultus et mutus. At si quis Dei verbum et divinam respiciat sapientiam multo amplius guam apud nos pendens, apud Deum mutum se animal profitebitur. Unde psal. LXXII: Ut jumentum actus sum apud te.··Quia igitur in id intelligentiæ profecit, ut se cognosceret, quod est magna pars sapientiæ, remuneravit eum divina dignatio dicens: Aperiam os tuum,··etc. Beati quorum os Deus aperit ut loquantur. Unde psal. LXXX: Dilata os tuum, et ego implebo illud.··Similiter Paulus dicit ad Ephes. 6: Ut detur mihi sermo in apertione oris mei.··Eorum ergo qui vera loquuntur, os Deus aperit: eorum qui loquuntur mendacium, falsum testimonium, scurrilitates, turpitudines, susurronum quoque et detractorum, et eorum qui otiosa loquuntur, diabolus aperit os. De Juda refertur Joan. 13, quia introivit in illum Satanas, et misit in cor ejus ut traderet eum.··Os ergo ejus aperuit, ut loqueretur cum Pharisæis, quomodo eum traderet accepta pecunia. Non est autem parvæ gratiæ discernere os quod aperit Deus, et quod aperit diabolus. Aperit etiam Deus aures sanctorum ad audienda verba divina; unde: Dominus aperiet mihi aurem. Aperit oculos, sicut aperuit oculos Agar, et vidit puteum aquæ vivæ; unde Eliseus: Aperi, Domine, oculos pueri tui, ut videat, quia plures sunt nobiscum IV Reg. 6.. Auris vero quæ per eruditionem Domini aperitur, aliquando aperta est, aliquando clausa; unde: Ne recipias auditum vanum Eccli. 45.. Si dicuntur vana, profana, turpia, qui novit eruditionem Domini, claudit aurem et dicit: Ego autem sicut mutus, qui non aperuit os suum, et sicut surdus non audiebam Psal. 37.. Si vero ad utilitatem animæ pertinent quæ dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, ad virtutes invitat, vitia resecat, aures pateant et tota animæ janua. Notandum autem quia summa moderatione usa est lex ut diceret: Non recipies auditum vanum;··non dixit, Non audies; sed, Non recipies.··Nam vana sæpe audimus: Marcion enim et Valentinus, et omnes contra Creatorem disputantes, vana loquuntur; frequenter tamen audimus ut contradicamus, sed non recipimus, quia illorum os diabolus aperit. Dignetur Dominus aperire os nostrum, ut possimus contradicentem revincere, et obturare os quod diabolus aperit.'

EXO 4:11 Multiple spaces in '4.11··Quis fecit os hominis?··etc. AUG., Quæst. 8. Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripturæ Veteris Testamenti quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Joan. 10: Ego veni, ut qui non vident videant; et qui vident, cæci fiant.··Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit.'

EXO 4:12 Multiple spaces in '4.12··Perge igitur,··etc. AUG. Allegorice. Quod dicit Dominus ad Mosen: Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum et instruam te quæ locuturus es,··apparet non tantum instructionem oris, sed etiam ipsam apertionem ad Dei gratiam pertinere. Non enim ait, Aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque promittit, aperiam, et instruam. In psalmo autem LXXX: Dilata os tuum, et ego adimplebo illud.··Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti, ut ad voluntatis exordium pertineat, Dilata os tuum,··ad Dei autem gratiam, et implebo illud.'

EXO 4:14 Multiple spaces in '4.14··Iratus Dominus in Moysen, ait,··etc. AUG. Quæst. 10 in Exod. Videtur tanquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, etc., usque ad cujus figuram gerat velut medius Moses inter Deum et Aaron, et Aaron inter Mosen et populum.'

EXO 4:15 Multiple spaces in '4.15··Et ego ero in ore tuo et in ore illius,··etc. ORIG. Non solum Mosi promittitur aperiri os a Domino, sed et Aaron. Dicitur enim: Ego aperiam os tuum et os illius, et instruam vos quæ faciatis.'

EXO 4:19 Multiple spaces in '4.19··Dixit ergo Dominus,··etc. AUG., Locut. in Gen., tom. 3. Post dies autem multos mortuus est rex Ægypti. Dixit autem Dominus ad Mosen in Madian: Vade, perge in Ægyptum,··etc. Multa in his verbis notanda sunt genera locutionis. Primo enim inquit: Vade, perge in Ægyptum,··tanquam non sufficeret alterum, deinde, mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam,··cum solum regem Ægypti Scriptura mortuum dixerit: de quo solo antea dictum fuerat quod Mosen quærebat occidere: an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est.'

EXO 4:20 Multiple spaces in '4.20··Tulit ergo Moyses,··etc. AUG., Quæst. 12 in Exod. Quod dictum est, quia Moses uxorem et infantes suos imposuit super vehiculum, ut in Ægyptum iret: postea vero Jethro socer ejus illic cum eis occurrit, cum eduxisset populum de Ægypto; intelligendum est, post illam, quæ ab angelo futura erat, interfectionem, Mosi vel infantis uxorem reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii divinitus impositi femineus sexus comitaretur.'

EXO 4:21 Multiple spaces in '4.21··Ego indurabo cor ejus.··AUG., Serm. 88. Quid est, ego indurabo cor ejus,··nisi cum abfuerit gratia mea, obduret illum nequitia sua? Sicut quoties nimio frigore constringitur aqua, solis calore superveniente resolvitur; et discedente sole iterum obduratur: ita peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum calor divinæ misericordiæ supervenerit, resolvuntur. Hoc in Pharaone cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, se contra Deum obduratus erexit; quoties afflictus est, supplicavit. Non est ergo iniquitas in Deo. Unde non tam potentia quam patientia Dei Pharaonem fecit obdurari. Quam rem etiam circa vernaculos nostros solemus exercere, quibus frequenter peccantibus indulgemus, dicentes: Ego talem te feci, ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi.'

EXO 4:24 Multiple spaces in '4.24··Occurrit ei Dominus,··etc. AUG., Quæst. 11 in Exod. Alia littera: Et factum est in via ad refectionem, obviavit ei angelus, et quærebat eum occidere: et assumpto Sephora calculo circumcidit præputium filii sui, et procidit ad pedes ejus et dixit: Stetit sanguis circumcisionis infantis mei, et recessit ab eo propter hoc quod dixit: Stetit sanguiscircumcisionis.··Primum quæritur quem volebat angelus interficere, etc., usque ad magno nisi fallor sacramento.'

EXO 4:25 Multiple spaces in '4.25··Sponsus sanguinum tu,··etc. Secundum historiam, mater gentilis admirans novitatem rei, potuit dicere Mosi: Sponsus sanguinum tu mihi es;··quasi, ritus tuæ gentis cogit me fundere sanguinem filii mei, quod aliis gentibus non est moris. Mystice autem Sephora Ecclesiam de gentibus significat, quæ præputium filii sui, id est gentilis populi, acutissima petra, id est Spiritus sancti doctrina, vel illa petra de qua dicitur II Cor. 10: Petra autem erat Christus,··exspoliat, ut mundetur ab omni inquinamento carnis et spiritus: Et exuat veterem hominem cum actibus suis Col. 3.. Stat enim sanguis circumcisionis quando corruptibile hoc induet incorruptionem.'

EXO 4:27 Multiple spaces in '4.27··Dixitque Dominus,··etc. ORIG., hom. 32. Occurrit Aaron Moysi, et exivit de Ægypto. Sed interest ubi occurrat Mosi, cujus os aperiendum est a Domino: occurrit autem in montem Dei. Merito os ejus aperitur, qui occurrit in montem Dei. Petrus, Jacobus et Joannes in monte et transfiguratum Dominum Jesum videre meruerunt, et Mosen et Eliam cum ipso in gloria. Tu quoque, nisi ascenderis montem Dei, et ibi occurreris Mosi, id est nisi excelsum legis ascensum ascenderis, nisi spiritalis intelligentiæ cacumen invaseris, non est ostium apertum a Domino. Si in humili loco litteræ steteris, non occurristi Mosi in montem Dei; non os tuum aperuit Deus, neque instruxit quæ te oporteat loqui; nisi Aaron Moysi in monte occurrisset, nisi ejus sensum vidisset arduum, non ei loqueretur verba Dei, neque virtutem signorum tradidisset, neque participem tanti mysterii concivisset.'

EXO 5:1 Multiple spaces in '5.1··Dimitte populum meum.··ORIG., hom. 3 in Exod. Non vult Moses ut populus in Ægypto positus serviat Deo, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis sæculi actibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Deo. Non enim potestis servire Deo et mammonæ Matth. 6.. Exeundum est ergo de Ægypto: reunquenqus est mundus, non loco, sed animo, si volumus servire Domino. Inde Joannes ait: Filioli, nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt I Joan. 2..'

EXO 5:2 Multiple spaces in '5.2··Qui est Dominus?··Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus?··etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio,··ait, Dominum.··In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi.··Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli II Cor. 6..'

EXO 5:3 Multiple spaces in '5.3··Deus Hebræorum vocavit nos,··etc. AUG. in Exod. Quæritur quomodo populo dicatur, etc., usque ad ut justum judicium consequatur. ORIG. Moraliter. Iter tridui de Ægypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento animæ, et corporis, ac spiritus conservemus, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus, in diem Christi servetur. ORIG. Tridui iter proficiscimur de Ægypto, si rationabilem, moralem, naturalem sapientiam, de rebus mundialibus auferentes, ad instituta divina convertimus. Tridui iter de Ægypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta vel cogitata tria sunt enim hæc per quæ homines peccare possunt, efficiamur mundi corde, ut Deum videre possimus. Princeps vero Ægypti ubi videt se vehementius urgeri ut dimittat populum Dei, secundo loco cupit impetrare ut non longius abeant, ne totum triduum proficiscantur, dicens: Ne longe abeatis.··Non vult longe a se fieri populum Dei. Vult enim, si non in facto, vel in sermone peccent; si non in sermone, vel in cogitatione. Non vult ut totum triduum a se proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem, videlicet, in aliis duos, in aliis totum triduum possidere. Beati illi qui ab eo totum triduum recedunt. Viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Deo,··etc. ISID. Viam trium dierum ambulamus exeuntes de Ægypto, ut ad locum perveniamus ubi immolare debemus Domino. Hæc via Christus est, qui ait Joan. 14: Ego sum via, veritas et vita.··Qui enim confessus fuerit Christum ore, et crediderit corde quod Deus illum suscitavit tertia die, salvus erit, perveniens ad locum in quo immoletur sacrificium laudis. STRAB. Viam trium dierum,··etc. Tertia mansione, postquam transierunt mare Rubrum, pervenerunt Ethan, qui locus etiam Mara vocatur, propter amaras aquas. Vel trium dierum, id est, trium mensium, quia tertio mense postquam de Ægypto exierunt, pervenerunt Sina, ubi sacrificaverunt, et legem acceperunt, ubi erectum est et tabernaculum. ORIG., hom. 3 in Exod. Nunc quoque Moses, quem habemus nobiscum habemus enim Mosen et prophetas, id est, lex Dei vult te educere de Ægypto, si audias eam; vult te longe facere a Pharaone, eruere de opere luti et palearum: si tamen audias, et spiritualiter intelligas; non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, ad locum scilicet perturbationibus et fluctibus sæculi vacuum, et ad quietem silentii. Verba enim sapientiæ in silentio et quiete discuntur. In hoc loco poteris Domino immolare legem Dei, et virtutem divinæ vocis agnoscere. Ideo cupit Moses te ejicere de fluctibus negotiorum et strepitu populorum, et de Ægypto, id est de tenebris ignorantiæ, ut legem Dei audias et lucem scientiæ capias.'

EXO 5:4 Multiple spaces in '5.4··Quare, Moses et Aaron, sollicitatis,··etc. ORIG., ibid. Dum secum est populus, et lutum aut laterem operatur, dum in paleis occupatur, non putat esse perversum, sed recte incedere. Si vero dicat, Volo ire dierum trium viam, et servire Domino, perverti populum dicit per Mosen et Aaron. Hodie quoque si Moses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo animam sollicitet ad servitutem Dei, exire de sæculo, renuntiare omnibus quæ possidet, attendere legi et verbo Dei: continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: Videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit, relictis rebus necessariis ineptias sectantur et otium. Quid est servire Deo? Laborare nolunt et otii occasiones quærunt: hæc erant tunc verba Pharaonis, hæc et nunc amici ejus loquuntur, nec solum verbis, sed et verberibus persequuntur. Flagellari jubet scribas Hebræorum, paleas non dari, opus exigi; hæc passi sunt patres, et nunc Dei populus patitur. Qui se ex integro principi hujus mundi tradiderunt, prospere agunt; omnia, ut putant, feliciter eveniunt: servis autem Dei etiam victus parvus et humilis non succedit. Hæ sunt enim paleæ quæ dabantur a Pharaone; unde quidam fatigati dicunt ad Pharaonem: Quid tu affligis populum tuum? Superati enim verberibus a fide cadunt, et confitentur se esse Pharaonis populum, non enim omnes qui ex Isræl, hi sunt Isrælitæ.'

EXO 5:9 Multiple spaces in '5.9··Opprimantur operibus et expleantea,··etc. Mystice. Ex quo loqui cœpit Moses ad Pharaonem magis affligitur populus Dei: ex quo in animam sermo Dei pervenit, diabolus acrius insurgit, et majora vitia immittit. Prius enim quam sermo Dei veniret, qui argueret vitia, in pace durabant, at ubi venit, turbatio magna consurgit.'

EXO 5:14 Multiple spaces in '5.14··Flagellatique sunt qui,··etc. Filii Isræl gravius attriti sunt, postquam de Ægypto egredi statuerunt; quia qui mundo et pravis operibus renuntiare volunt, sævioribus tentationibus a diabolo impugnantur.'

EXO 5:21 Multiple spaces in '5.21··Videat Dominus,··etc. GREG. l. 29, Moral., cap. 14. Cum lux divina cor humanum illustrat, usque ad quasi fetere se in oculis Pharaonis dolet. Quoniam fetere,··etc. ORIG. Hom. 3. Allegorice. Verum dicunt, quamvis nesciant, sicut Caiphas, qui ait: Expedit ut unus moriatur pro populo Joan. 18.; quid diceret nesciebat. Sicut enim Apostolus ait: Christi bonus odor sumus, aliis in vitam, aliis in mortem,··ita propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et qui fatentur se populum Pharaonis, odor exsecrabilis efficitur. Ipse quoque Moses dicit Domino: Ex quo locutus sum cum Pharaone, afflixisti populum tuum; quia antequam sermo Dei audiatur, non est tribulatio, vel tentatio: sed ubi signum belli tuba prædicationis ostenderit, tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui cœpit Moses et Aaron ad Pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei prolatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur, quæ prius intra te in pace durabant. Sed ubi facere cœpit sermo Dei cujusque discrimen, turbatio magna consurgit, et sine fœdere nascitur bellum: quia injustitia justitiæ non convenit, nec sobrietati ebrietas, vel veritati mendacium. Ideo non turbemur si videmur odor exsecrabilis Pharaoni. Exsecratio enim vitii dicitur virtus. Sed sicut stetit Moses ante Pharaonem, stemus et nos; non flectamur, succincti lumbos in veritate, et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ephes. 6.. Stamus autem confidenter, Dominum deprecamur, ut statuat pedes nostros supra firmam petram, ne moveantur pedes nostri. Stemus autem, id est, obsistamus, secundum illud I Petr. 5: Cui resistite fortes in fide: ut cito conteratur Satanas sub pedibus nostris.··Quanto enim nos constanter et fortiter stamus, tanto Pharao infirmius. Si autem infirmi vel dubii esse cœperimus, validior fiet. Cum enim elevaret Moses manus, vincebatur Amalec; cum quasi lassas dejiceret, invalescebat. Nos ergo in virtute crucis Christi extollamus brachia, et levemus in oratione sanctas manus, ut Dei auxilium mereamur. Hinc Jacobus ait: Resistite diabolo et fugiet a vobis Jac. 3.. Agamus ergo ut non solum fugiat, sed conteratur sub pedibus nostris exstinctus in profundo abyssi. Nos autem si recedamus de Ægypto vitiorum, fluctus sæculi tanquam iter solidum evadimus per Jesum Christum.'

EXO 5:22 Multiple spaces in '5.22··Domine, cur afflixisti populum istum?··AUG. Non sunt hæc verba contumaciæ vel indignationis, sed inquisitionis et orationis, sicut ex his apparet quæ Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem ejus, sed quid sit facturus aperuit.'

EXO 6:3 Multiple spaces in '6.3··Et nomen meum Adonai non indicavi eis.··Sicut tibi. Per successiones enim ætatum crevit divinæ cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrahæ; locutus est facie ad faciem cum Mose; David vero ait psalm. CXVIII: Super senes intellexi,··etc. Apostoli Dei Filium præsentem cernebant, et quidquid volebant, interrogabant, quibus etiam dicitur Lucæ 2: Multi reges et prophetæ,··etc.'

EXO 6:7 Multiple spaces in '6.7··De ergastulo Ægyptiorum.··Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.'

EXO 6:9 Multiple spaces in '6.9··Non acquieverunt ei,··etc. Nota Dei clementiam: non creditur a filiis Isræl, et tamen monere non cessat. Contemnitur a Pharaone, et longanimiter exspectat.'

EXO 6:12 Multiple spaces in '6.12··Ecce filii,··etc. AUG. Quæst. 16 in Exod. 70. Ecce ego gracili voce sum et quomodo exaudiet me Pharao.··Non videtur tamen propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem: mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui.'

EXO 6:14 Multiple spaces in '6.14··Isti sunt principes,··etc. AUG. Quæst. 15. Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod ejus actio expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, cœpit; inde ad Simeon, inde ad Levi: ultra progressum non est, quia ex Levi Moses. Hi autem commemorantur, qui jam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Isræl intraverat in Ægyptum. Non enim primam, vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem.'

EXO 6:20 Multiple spaces in '6.20··Accepit autem Amram uxorem Jochabed,··etc. STRAB. Amram interpretatur pater excelsus,··qui significat Christum; Jochabed, Dei gratia,··quæ significat Ecclesiam: Ex Christo et Ecclesia nascitur Moses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium. Accepit autem,··etc. Hæc de tribu Juda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Judæ in deserto: nondum enim præceptum erat ut quisque, de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem hæ tribus, id est Levitica et regalis, jam tunc conjungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis.'

EXO 6:21 Multiple spaces in '6.21··Filii quoque Isaar,··etc. STRAB. Quæritur cur Core, quem pro iniquitate terra vivum absorbuit, in genealogia justorum scriptus sit? Sed hæreticos cum catholicis in Ecclesia significat futuros'

EXO 6:27 Multiple spaces in '6.27··Iste Moyses.··STRAB. Hoc ex suo addit Esdras, qui omnem bibliothecam post captivitatem Babylonicam, cunctis libris a Nabuchodonosor succensis reparavit; vel ipse Moses de se tanquam de alio loquitur.'

EXO 7:1 Multiple spaces in '7.1··Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te dominum,··etc. AUG. Quæst. 17 in Exod., tom 3. Notandum quod cum ad populi mitteretur, non ei dictum est: Ecce dedi te Deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed, frater tuus loquetur tibi ad populum. Dictum est etiam erit os tuum, et tu illi in his quæ ad Deum;··non dictum est, tu illi Deus.··Pharaoni autem dicitur Moses datus deus, et secundum analogiam propheta Mosi est datus Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei quæ audiunt ab eo; nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt, vel non merentur audire. GREG. hom. 8 super Ezech. Aliquando Deus nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Nuncupative, ut hic: Constitui te deum Pharaonis.··Et alibi: Applica illum ad deos.··Et alibi: Deus stetit in synagoga deorum,··etc. Essentialiter sicut hic: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob,··quod volens Paulus discernere ait: Ex quibus Christus secundum carnem natus est, qui est Deus benedictus in sæcula.··Nuncupative enim dicitur Deus inter omnia, essentialiter autem super omnia; ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non tantum Deum, sed Deum super omnia esse memoravit. Justus enim quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative: Christus autem super omnia, quia naturaliter Deus. AUG. Quæst. 18 in Exod. Assidue dicit Deus, etc. usque ad indurabo,··id est, quam durum sit demonstrabo.'

EXO 7:7 Multiple spaces in '7.7··Erat autem Moses octoginta annorum,··etc. STRAB. Propter circumcisionem scilicet, quæ octava die celebrari jussa est: eamdem enim significationem habet octogenarius quam et octonarius infra eum minor. Erat autem Moses octoginta annorum.··Quando Moses et Aaron locuti sunt ad Pharaonem, Moses erat octogenarius, Aaron vero octoginta trium annorum: quia lex per prædicatores ad gentes oblata circumcisionem spiritualem docuit, et ipsi perfecte mundari studebant, et sic fidem sanctæ Trinitatis prædicabant. Vers. 9'

EXO 7:10 Multiple spaces in '7.10··Tulitque Aaron,··etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulitque virgam coram Pharaone, etc., usque ad: Ero mors tua, o mors,··etc. Quæ versa est in colubrum.··Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis.'

EXO 7:11 Multiple spaces in '7.11··Vocavit autem Pharao sapientes,··etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur; vel, secundum Augustinum, dæmones, quamvis mali naturam suam non amiserunt: ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum, de quibus hoc agitur, afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt. Similiter.··In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem; et in secunda, cum ranæ ebulliunt; et in tertia cum ciniphos ingruunt; in quarta, cum cynomyia educitur; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Ægyptiorum, dicuntur similia.'

EXO 7:12 Multiple spaces in '7.12··Dracones.··Apo tou dicuntur, id est videre, quia vident acutius cæteris animalibus. Sed devoravit,··etc. AUG. Quæst. 21. Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica figmenta non absorbuisse, sed virgas, etc., usque ad Deus vero solus creator est verus, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit.'

EXO 7:13 Multiple spaces in '7.13··Induratumque,··etc. Induravit Deus cor Pharaonis, quia diabolum ita induravit post peccatum, ut pœnitentiæ compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job XLI dicitur: Cor ejus indurabitur quasi lapis.'

EXO 7:15 Multiple spaces in '7.15··Vade ad eum mane, ecce egredietur,··etc. ORIG. hom. 4. Primo quidem non intrat Moses ad Pharaonem, sed occurrit ei exeunti ad aquas; postea vero intrat; post hæc nec intrat, sed accersitus accedit: quia sive nobis in verbo Dei et assertione religionis certamen est cum Pharaone, sive obsessas ab eo animas eripere conamur, et est in nobis in disputatione luctamen, non prima fronte ingredi debemus ad ultima quæstionum loca, sed occurrendum est nobis adversario, et ad aquas suas, id est, auctoritates gentium philosophorum, ut ipsos primo arguamus et errasse doceamus; deinde ingrediendum ad interiora certaminis. Dicit enim Dominus: Nisi quis prius alligaverit fortem, non potestintrare in domum ejus et vasa ejus diripere Marc. 12.. Prius ergo ligandus est fortis et quæstionum vinculis constringendus, et ita intrœundum ad diripienda vasa. et liberandas animas quas deceptione et fraude possederat. Quod cum sæpius fecerimus, et steterimus contra ipsum, succincti scilicet lumbos in veritate, et stantes in Domino, et viriliter agentes, artifex antiquus et callidus victum se simulabit et cedere, ut negligentiores nos faciat ad certamen. Pœnitentiam quoque simulabit, deprecabitur nos discedere, sed non longe: vult nos aliqua parte sibi esse vicinos. Sed nisi ab eo longius recedamus, et mare transeamus, et dicamus cogitatione, locutione, et opere: Quantum distat ortus ab occidente, tantum fecit a nobis iniquitates nostras, salvi esse non possumus. Oremus ergo misericordiam Dei, ut et nos eripiat de terra Ægypti, de potestate tenebrarum, et Pharaonem cum exercitu suo tanquam plumbum demergat in aqua vehementissima. Nos autem liberati cum gaudio et exsultatione hymnum cantemus Domino. Gloriose enim honorificatus est, etc. ISID. Plagæ in Ægypto corporaliter gestæ sunt, sed in nobis spiritualiter geruntur. Ægyptus enim sæculi forma est.'

EXO 7:17 Multiple spaces in '7.17··Aquam fluminis,··etc. STRAB. Aqua in sanguinem versa mundanam sapientiam significat, in qua omnis qui manserit necatur, sicut in sanguine piscis. Mundana enim sapientia stultum putat Deum pro hominibus mori; huic ergo quicunque adhæserit vivere non poterit. ORIG. Aqua fluminis vertitur in sanguinem, cui Hebræorum pueros tradiderant necandos, ut auctoribus sceleris poculum redderet sanguinis: et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali cæde maculaverant, potando sentirent. Allegorice quoque aquæ Ægypti erratica et lubrica philosophorum dogmata sunt, quos parvulos sensu et intelligentia deceperunt: at ubi crux Christi lumen veritatis ostendit, necis suorum in pœnas et reatum sanguinis exiguntur. Unde: Omnis sanguis qui effusus est super terram, requiretur a generatione hac Matth. 23..'

EXO 7:20 Multiple spaces in '7.20··Quæ versa est in sanguinem,··etc. RAB. Primum præceptum de colendo uno Deo: Non erunt tibi dii alii præter me: prima plaga, aqua in sanguinem versa. Compara primum præceptum primæ plagæ: aqua, de qua generantur omnia, significat unum Deum, ex quo omnia; sanguis, carnem mortalem. Aqua ergo versa est in sanguinem, quia commutaverunt gloriam Dei incorruptibilis in similitudinem imaginis corruptibilis hominis,··et hæc quidem commutatio fit in corde impiorum. In sanguinem,··etc. Quia qui in rerum causis carnaliter sentiunt, hujusmodi correptionibus arguuntur, ut ex qualitate pœnarum agnoscant suum errorem.'

EXO 7:22 Multiple spaces in '7.22··Et induratum est cor Pharaonis.··AUG. Quæst. 22. Videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia incantatores Ægyptiorum similia fecerunt. Sed sequentia docent quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.'

EXO 7:24 Multiple spaces in '7.24··Foderunt autem,··etc. Quia gentilitas confusa de meditatione sæcularis philosophiæ, cum videt nihil vitale nec salubre esse in illa, studet investigando circumquaque quærens haustum sapientiæ, nec invenit, donec perveniat ad eum qui ait: Qui sitit, veniat ad me et bibat Joan. 7..'

EXO 8:2 Multiple spaces in '8.2··Ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis,··etc. STRAB. Tria sunt genera ranarum: unum fluviale et vocale, alterum ejus quæ calamita dicitur, de qua fertur quod si in os latrantis canis projicitur, statim obmutescit; tertium ejus quæ rubeta dicitur, eo quod in vepribus agat. ORIG. Ranæ significant carmina pœtarum, quæ inani et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo deceptionis fabulas intulerunt: ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. RAB. Secundum præceptum: Non accipies nomen Dei tui in vanum.··Nomen Dei veritas est: ipse enim ait: Ego sum veritas.··Qui loquitur veritatem, de Deo loquitur; qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur.··Veritatem enim loqui est rationabiliter loqui: vanitatem loqui, strepere est. Secundum ergo præceptum est de dilectione veritatis, cui contraria est dilectio iniquitatis. Loquitur veritas, perstrepit vanitas. Huic contraria est secunda plaga, ranarum abundantia, quarum loquacitas vanitatem significat. Amatores veritatis non accipiunt nomen Dei in vanum, quia a veritate in vanitatem non recedunt. Qui autem veritati contradicunt, et vanitate decepti decipiunt, ranæ sunt, tædium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi homines rationabiliter loquentes psal. 18: Non sunt loquelæ neque sermones quorum non audiantur voces eorum.··Audi ranas: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum,··etc.'

EXO 8:7 Multiple spaces in '8.7··Fecerunt autem malefici,··etc. AUG., quæst. 23. Quæritur unde, si jam ubique factum erat. Sed similis quæstio est, unde aquam in sanguinem verterint, si jam tota aqua Ægypti in sanguinem versa fuerat? Sed intelligendum est regionem ubi filii Isræl habitabant, talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magicæ potentiæ; quanquam potuerunt etiam, postquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura narrando conjunxit quod postea fieri potuit.'

EXO 8:10 Multiple spaces in '8.10··Qui respondit: Cras.··THEOD. Pharao cum scire vellet an Moysi et Aaron preces aliquid apud Deum valerent illos enim per noctem quiescere existimabat, ait: Cras,··ut ipsemet ad fluvium profectus, videret an ranæ cessassent. Quamobrem Deus, ut Mosi crederetur, non tantum eo ipso tempore quo Moses constituerat, ranas cessare fecit, sed et eas quæ in terra erant interire jussit, ut ne easdem rediisse existimarent.'

EXO 8:15 Multiple spaces in '8.15··Videns autem Pharao,··etc. AUG. Quæst. 24. Hic apparet non ideo tantum Pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, etc., usque ad non dixit munera, vel præmia, sed judicia tua.'

EXO 8:16 Multiple spaces in '8.16··Extende virgam,··etc. Mystice. Moses virga castigans Ægyptum legem significat, quæ mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga quoque per quam Ægyptus corrigitur, et Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur et diabolus superatur vel triumphatur. Virga projecta fit serpens, qui sapientiam significat, secundum illud Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes,··etc. Virga serpentes magorum devoravit, et crux Christi, cujus prædicatio videtur stultitia, omnem sapientiam mundi superat. Unde: De me enim ille scripsit Joan. 5.. Virga in terram projecta versa est in serpentem, quia cum mysterium crucis ad fidem hominum venit, sapientiam mundi stultam fecit. Et sint sciniphes,··etc. ORIG. Hoc animal pennis suspenditur per æra volitans, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus tamen cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animal arti dialecticæ comparatur, quæ minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circum venit, ut deceptus nec videat nec intelligat unde decipiatur. RAB. Moraliter. Tertium præceptum: Memento diem sabbati sanctificare.··Quo insinuatur vacatio et tranquillitas mentis, quam bona conscientia facit. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Unde: Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum?··etc. Isa. 66.. Inquieti ergo a Spiritu sancto resiliunt, provocatores rixarum, amatores calumniarum, nec admittunt quietem sabbati spiritualis. Esto ergo mansuetus, non sit tumultus in corde tuo, volitantibus per corruptionem phantasmatibus et pungentibus te. Audi Deum dicentem psal. 45: Vacate etvidete quoniam ego sum Deus.··Tu per inquietudinem vacare non vis, et cæcatus exigis videre quod non potes. Attende enim contrariam plagam: sciniphes nati sunt in terra Ægypti de limo, muscæ scilicet minutissimæ inquietissimæ, inordinate volantes, in oculos ruentes, et negantes hominibus requiem; dum abiguntur, redeunt; sic phantasmata inquietorum. Præceptum tene, plagam cave.'

EXO 8:18 Multiple spaces in '8.18··Erantque sciniphes.··Sanguis est doctrina philosophorum: ranæ, figmenta pœtarum; sciniphes, sophismata dialecticorum: quæ omnia mundum deceperunt.'

EXO 8:19 Multiple spaces in '8.19··Digitus Dei est hic,··etc. ISID. ex Aug. ep. 119. In tertio signo magi deficiunt, dicentes: Digitus Dei est:··qui typum hæreticorum et animositatem habuerunt. Unde: Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem,··etc. II Tim. 3.. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem præstat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscæ gravissimæ significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic,··ne intelligant unde decipiantur. STRAB. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimæ divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum. AUG., quæst. 25 in Exod., tom. 3. Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc., usque ad,··quamvis de Filio non tacuerunt.'

EXO 8:20 Multiple spaces in '8.20··Hæc dicit Dominus,··etc. RAB. Quartum præceptum: Honora patrem tuum et matrem tuam.··Huic contraria est quarta plaga, scilicet cynomyia, id est, canina musca: caninum est parentes non agnoscere; unde catuli eorum cæci nascuntur.'

EXO 8:21 Multiple spaces in '8.21··Omne genus muscarum.··ISID. Mystice. Quarto loco Ægyptus muscis percutitur. Musca autem insolens et inquietum animal est, in qua insolentes curæ carnalium desideriorum figurantur. Ægyptus vero muscis percutitur, quia corda eorum qui sæculum diligunt, desideriorum inquietudinibus feriuntur. LXX: cynomyiam,··id est, muscam caninam, posuerunt: per quam canini mores significantur, in quibus humanæ mentis voluptas, et libido carnis arguitur. Potest etiam forensis eloquentia hominum significari per muscam caninam, qui velut canes alterutrum se lacerant. PROCOP. Deus non magnis belluis utitur in expugnanda Ægypto, sed contemptissimarum bestiolarum et insectorum ministerium accersit: ne scilicet illarum potentiæ ascriberetur effectus. Abjectis illis et infirmis bestiolis tribuit vires inexpugnabiles, adeo ut desperet Ægyptus se posse illis bestiolis resistere, et clamitet: Digitus Dei hic est:··Nam manum Dei non feret universus mundus conglobatus. ORIG. Cynomyia hæreticorum [Al.,··Cynicorum] secta, qui ad reliquas deceptionis suæ improbitates, voluptatem et libidinem summum prædicant bonum. Quoniam igitur per hæc singula prius deceptus est mundus, merito adveniens sermo et lex Dei hujusmodi correptionibus arguit, ut ex qualitate pœnarum qualitates proprii cognoscant erroris.'

EXO 8:22 Multiple spaces in '8.22··Faciamque mirabilem,··etc. AUG., quæst. 26. Hoc in prioribus signis intelligendum est factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei nullis talibus plagis vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur; unde jam incipiunt signa, quibus magi similia non conati sunt facere. Pro certo est enim quia ubique fuerant sciniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen vel Gesen: ibi conati sunt magi similia facere, nec potuerunt: quousque ergo deficerent, nihil de illius terræ separatione dictum est, sed ex quo cœperunt ea fieri quæ illi nec auderent conari.'

EXO 8:24 Multiple spaces in '8.24··Et venit musca gravissima,··etc. AUG., ibid. Musca pro multitudine muscarum posita. Nescio enim quomodo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum: sæpe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter, dicitur; verbi gratia: Est illic miles, quam sunt milites illic; est illic piscis, plus significat quam sunt illic pisces.'

EXO 8:26 Multiple spaces in '8.26··Abominationes.··Perversi abominantur bona Ægyptii, id est, cives hujus sæculi abominantur oves, id est, simplicitatem bonorum. Sicut enim boni abominantur mala, ita mali bona. Unde abominantur boni virum impium, et impii eos qui in recta sunt via. AUG. Quæst. 28. In eremum dicebat Moyses se velle ire ubi Ægyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod de pastoribus diximus, qui erant Ægyptiis abominabiles: et ideo separatam terram Isrælitæ receperunt in Ægypto. Sic enim sacrificia Isrælitarum abominationes sunt Ægyptiis, sicut iniquis vita justorum. STRAB. Historice.··Ægyptii abominantur oves et eas adorant propter Jovem Ammonem, qui cum capite arietino pingitur. Item: bovem colunt Ægyptii, qui consecratus est Api, sicut vacca Isidi. Apis enim erat maximum numen Ægyptiorum, qui semel in anno certo tempore apparebat sacerdotibus eorum. Illi vero cum hymnis et laudibus eum prosequentes, quasi lymphatici prophetabant. GREG., lib. XVIII Moral., c. 28, tom. 2. Ægyptus muscis percutitur, etc., usque ad Vacate et videte, quoniam ego sum Deus.'

EXO 8:32 Multiple spaces in '8.32··Et ingravatum est,··etc. AUG., quæst. 29. Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: Ingravavit Pharao cor suum etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum.··Certe nunc non dictum est, Ingravatum est cor Pharaonis, sed ingravavit Pharao cor suum.··Sic utique in omnibus plagis. A voluntate hominis est origo vitiorum. Moventur autem causis corda hominum, alia sic, alia vero sic, etiam non diversis causis, sæpe diverso modo, secundum proprias qualitates, quæ ex voluntatibus veniunt.'

EXO 9:1 Multiple spaces in '9.1··Dixit autem Dominus ad Moysen,··etc. PROCOP. Primi inter jumenta computantur equi, qui sunt mendaces seu falsi ad salutem. Deinde jumenta immunda, quæ nec ungulas findunt, nec ruminant, currui tamen junguntur. Deinceps cameli, qui quamvis propter ruminationem quasi mundi reputentur, tamen quia eorum ungula non sulcatur, censentur immundi. Verumtamen partim mundæ partim immundæ conditionis cameli perhibentur. Cæterum quia hæc plaga, ut parum noxia propter vilitatem immundorum animalium credebatur, transit ad boves, dehinc ad placidissimum animalium, ovem. ORIG., hom. 4. Quinto loco animalium nece vel pecudum Ægyptus verberatur. In quo vecordia vel stultitia mortalium arguitur, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum sed pecudum ligno et lapidibus impressis: Ammonem Jovem in ariete venerantes, Anubim in cane, Apim in tauro, et cætera portenta deorum, quæ Ægyptus miratur, ut quibus cultum credebant esse divinum, in his viderent miserandum supplicium. RAB. in Exod., tom. 2. Quintum præceptum est: Non mæchaberis,··etc., usque ad attende plagam: si pecus es, saltem mori time.'

EXO 9:7 Multiple spaces in '9.7··Ingravatumque est,··etc. AUG., quæst. 30. Si pecora Isrælitarum morerentur, videretur causa competens quare cor ejus gravaretur ad contemptum Dei, tanquam si magi ejus pecora Isrælitarum occidissent; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est.'

EXO 9:8 Multiple spaces in '9.8··Tollite plenas,··etc. AUG., quæst. 31. Alia littera: Sumite plenas manus vobis favillæ de fornace, et asperget Moyses,··etc. Superiora signa virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron extendebat super aquam, vel ad terram percutiebat. Nunc vero interpositis duobus signis, de cynomyia scilicet et mortibus pecorum, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operantur, dicitur ut Moyses favillam spargat in cœlum; ambo jubentur sumere, sed ille spargere non in terram sed in cœlum: tanquam Aaron qui datus erat ad populum terram percutere deberet, vel in aquam sive in terram manum extendere; Moyses vero, qui erat in his quæ ad Dominum, favillam jubetur spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron aliquid manu operantur? Quid sibi vult ipsa diversitas? Neque enim nihil. RAB. Sextum præceptum: Non occides;··sexta plaga, pustulæ in corpore, vesicæ bullientes et scatentes, incendia vulnerum et favillæ fornacis. Ardent enim homicidæ ira, insania. Si posses videre animas homicidarum, plus plangeres eas quam putrescentia corpora ulceratorum.'

EXO 9:9 Multiple spaces in '9.9·· ORIG., ibid. Vulnera et vesicæ cum fervore in sexto verbere producuntur. In ulceribus dolosa purulentaque malitia arguitur; in vesicis tumens et inflata superbia: in fervore, ira et furoris insania.'

EXO 9:13 Multiple spaces in '9.13··Induravitque Dominus cor,··etc. ORIG., ibid. Nota quia in sexta plaga non dicitur, Induratum est cor Pharaonis, sed aliquid terribilius additur; scriptum est enim quia induravit Dominus cor Pharaonis,··etc. Rursus in septima cum grando et ignis Ægyptum vastat, induratur quidem cor Pharaonis, sed non a Domino. In octava vero, ubi locusta producitur, dicitur Dominus indurare cor Pharaonis. Et in nona cum tenebræ palpabiles fiunt, tandem vero cum, exstinctis primogenitis, Isrælitæ discessissent, ita dicitur: Et induravit Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et servorum ejus, et insecutus est eos.··Sed et cum Moyses de terra Madian ad Ægyptum mittitur et præcipitur ei facere prodigia, additur: Facies ea in conspectu Pharaonis: Ego autem indurabo cor Pharaonis,··etc. Hinc primum dictum est a Domino: Ego indurabo cor Pharaonis,··etc. Secundo quoque, enumeratis principibus, Isræl dicitur: Ego indurabo cor Pharaonis,··etc. Non frustra facta est ista varietas, ut nunc dicatur Dominus indurasse cor Pharaonis, nunc sponte esse induratum. Video Paulum tanquam intelligentem quid differat, induratum esse cor Pharaonis, et indurasse Dominum cor Pharaonis dicere Rom. 2: An divitias bonitatis ejus, et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit,··etc. Hic sine dubio eum qui sponte induratus est, culpat. Alibi vero, velut quæstionem super hoc proponens, dicit: Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat,··etc. Addit etiam his: O homo, tu qui es qui respondeas Deo Rom. 9.. Per quod de eo qui a Domino dicitur induratus, non tam quæstionis solutione, quam apostolica auctoritate respondit, pro incapacitate auditorum, sicut alibi ait II Cor. 12.: Et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.··Unde in sequentibus eum qui non tam studiorum merito quam sciendi cupiditate secretioribus se quæstionibus curiosius [curiosus] immergit, deterret dicens Rom. 9: O homo, quis es qui respondeas Deo.··RAB. Septimum præceptum: Non furaberis;··septima plaga, grando in fructibus. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Dum furaris, acquiris vestem, amittis fidem: lucrum visibile, damnum invisibile: lucrum de tua cæcitate, damnum de Domini nube. Qui enim malo desiderio forinsecus furantur, de judicio intrinsecus grandinantur, et ager cordis eorum devastatur.'

EXO 9:16 Multiple spaces in '9.16··Idcirco autem posui te,··etc. AUG., quæst. 32. Hæc verba Apostolus posuit, etc., usque ad ad eorum utilitatem ergo Pharao est servatus.'

EXO 9:18 Multiple spaces in '9.18··En pluam cras,··etc. ORIG. Hucusque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur: post hæc veniunt verbera de supernis.'

EXO 9:19 Multiple spaces in '9.19··Mitte ergo jam nunc,··etc. AUG., quæst. 35 in Exod., tom. 3. Hoc non tam indignanter quam misericorditer præmonere videtur Deus, etc., usque ad quoniam mortem pecorum minatus est Deus, quamvis id Scriptura tacuerit. PROCOP. Cæterum providentia divina factum est ne jumenta interirent omnia. Nam opus erat jumentis quæ traherent currus quibus Pharao postmodum insecuturus erat fugientes, ut eos in solitudine trucidaret. Verum divina providentia aliter totum gubernavit negotium.'

EXO 9:22 Multiple spaces in '9.22··Extende manum,··etc. PROCOP. Admonendus est hoc loco lector, Mosem non juberi omnia miranda facere virga, sed saltem quædam: quædam quoque prædicere, ut culices et jumentorum interitum: quædam manuum ministerio peragere, ut dum accipit fuliginem de camino et grandinem concitat. Sed quæ horum est causa? Ne vulgus opinetur magica superstitione virgam esse factam, et ipsi mirificos illos effectus assignarent.'

EXO 9:23 Multiple spaces in '9.23··Extenditque Moyses virgam,··etc. ORIG., ubi supra. Illud quoque notandum, quod quædam verbera inferre dicitur Aaron Pharaoni vel Ægypto, quædam Moses, quædam vero ipse Dominus. In prima enim plaga, ubi aquas vertit in sanguinem, elevat Aaron virgam et percutit aquam. In secunda percutit aquas et educit ranas. In tertia extendit manum et percutit virga pulverem terræ et fiunt sciniphes. In quarta dicitur Dominus fecisse, ut veniret cynomyia. In quinta quoque cum exstinguuntur pecora, dicitur fecisse verbum hoc. In sexta vero Moses aspergit favillam, et fiunt ulcera et vesicæ. In septima elevat manum in cœlum et fiunt voces et grando scilicet, etc. In octava similiter extendit manus in cœlum, et Dominus inducit ventum, et adducit locustas. Sed et in nona extendit manum in cœlum, et fiunt tenebræ et caligo. In decima vero finis et perfectio totius operis ministratur a Domino. Sicut enim dicitur: Et Dominus percussit omne primogenitum in terra Ægypti.··IDEM. Est alia observanda differentia: in prima enim plaga cum aqua vertitur in sanguinem, nondum dicitur Mosi ut intraret ad Pharaonem, sed, vade in occursum ejus,··etc. In secunda vero, constanter et fideliter ministrata prima, dicitur ad eum: Intra ad Pharaonem,··etc. In tertia vero sciniphes inferuntur, magi cedunt confitentes, quia digitus Dei est hic.··In quarta vero vigilare jubetur Moses mane, et stare contra Pharaonem procedentem ad aquas, cum cynomyia replentur Ægyptiorum domus. In quinta cum pecora delentur, ad Pharaonem intrare jubetur. In sexta contemnitur Pharao, nec dicitur quod intraverint Moses et Aaron ad eum, quia facta sunt ulcera et vesicæ cum fervore etiam super maleficos, et non poterant resistere Mosi. In septima vigilare jubetur valde mane, et stare contra Pharaonem, cum grandinem et ignem producit et voces. In octava intrare præcipitur ad eum cum locusta producitur. In nona rursus contemnitur Pharao, et Mosi [Moses] præcipitur ad cœlum extendere manus, ut fiant tenebræ palpabiles: nec intrat, sed vocatur ad Pharaonem. Similiter in decima, cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Ægypto. Et Dominus dedit tonitrua,··etc. ID., homil., 4. Vide temperamentum divinæ correctionis: non cum silentio verberat, sed dat voces, et doctrinam cœlitus mittit, per quam possit mundus castigatus culpam suam agnoscere. Dat grandinem per quam tenera vastantur adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos quos debebat depasci, de quo dicit Dominus Luc. 12: Ignem veni mittere in terra Luc. 12.. Per hunc ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. IDEM. Sunt alia multa observanda, in quibus divina indicatur sapientia. Primo enim non flectitur Pharao cum aqua in sanguinem vertitur. In secundo parum molliri videtur: Vocavit enim Moysem et Aaron, dicens: Orate pro me Dominum,··etc. In tertio magi cedunt, dicentes: Digitus Dei est hic,··etc. In quarto per cynomyiam verberatus, dicit: Euntes immolate Domino Deo,··etc. In quinto, ubi neces pecudum esse dicuntur, non cedit, sed amplius induravit. Similiter in sexto super plaga ulcerum. In septimo vero, cum grandine vastatur et ignibus, vocavit Moysen et Aaron, dicens: Peccavi etiam nunc, Dominus justus, ego autem et populi mei iniqui,··etc. In octavo cum locustis urgeretur, festinanter vocavit Mosen et Aaron dicens: Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vos. Suscipite peccatum meum, etiam nunc orate ad Dominum Deum vestrum.··In nono, cum tenebris suffunditur, vocat Mosen et Aaron, dicens: Ite et servite Domino Deo vestro.··In decimo, cum primitiva exstinguuntur, vocat eos nocte et dicit: Surgite, exite de populo meo, vos et filii Isræl,··etc. Et adjungit: Benedicite autem et me.··Non possunt hæc explicari nisi eodem spiritu quo gesta sunt, quia, secundum Apostolum I Cor. 14., spiritus prophetarum prophetis subjectus est; non ergo quibuscunque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subjecta.'

EXO 9:30 Multiple spaces in '9.30··Novi autem quod,··etc. AUG., quæst. 35 in Exod. De fragore cœli et grandine exterritus erat Pharao. Unde rogabat Mosen ut oraret pro eo, confitens iniquitatem suam et populi sui. Sed Moses alium timorem quærebat. Facile enim est pœnam timere: sed non est hoc Deum timere, illo scilicet pietatis timore, de quo Jacob dicit: Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac adfuissetmihi, nunc me inanem dimisisses Gen. 31..'

EXO 10:1 Multiple spaces in '10.1··Ego enim induravi cor ejus,··etc. AUG., quæst. 36 in Exod. Hæc non ita dixit tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia, sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos; quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur, ingravavi cor ejus.··Plagæ Ægyptiorum eruditio est filiorum Isræl, ne similiter indurentur, et similia patiantur. Multato pestilente sapientior erit parvulus. ORIG. Possunt decem plagæ quibus Ægyptus per Isrælitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia hæc in figura nostri facta sunt. Christianus et Isræliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Ægyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Ægyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Mosi, hic decem edicta contra Christum. Diversæ ibi plagæ Ægyptiorum, diversæ hic calamitates Romanorum. Ibi primum sanguis de puteis et fluminibus manat, hic prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus. Ibi secunda plaga, ranæ in penetralibus, inedia pene habitatores exstinxit: hic sub Domitiano satellites effrenati, jussu cruenti principis, et inopia pene omnes Romanos cives dispersit. Ibi tertia plaga sciniphes, musculæ sævissimæ, quæ media æstate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur: hic tertia plaga sub Trajano Judæos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti, grassati sunt. Præterea multæ urbes iisdem temporibus corruerunt terræ motu. Ibi quarta plaga, muscæ caninæ, alumnæ putredinis, vermium matres; hic sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Italiam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna dispersum, morte dissolutum, putredini et vermibus dedit. Ibi quinta plaga, pecorum et jumentorum: hic sub Severo persecutore civilibus bellis propria viscera et adjumenta reipublicæ, id est, plebes provinciarum et legiones militum, comminutæ sunt. Ibi sexta plaga, vesicæ turgentes ulceraque manantia: hic plaga quæ post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro ira et perfidia non per vulgi cædem, sed per vulnera morientium principum et potentium exaltata est. Ibi septima plaga, coacta in ære grando, quæ hominibus et jumentis fuit exitio: hic sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spatia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci. Ibi octava correctio, excitatæ undique locustæ: hic excitatæ undique gentes Romanum orbem cædibus et incendiis vastaverunt. Ibi nona plaga, tenebræ tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes: hic Aureliano persecutore decernente, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus. Ibi decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio: hic omnium perditio idolorum, quæ primitus facta in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit: hic quoque hæc omnia fecit, et etiam credidit. IDEM. Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi Ægyptiorum vasa pretiosa Hebræis tradita sunt: hic Ecclesiæ Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt. IDEM. Ægyptiis post decem plagas dimissos Hebræos persequentibus maris irruit interitus: nos quoque peregrinantes persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem judicii, Christo duce et judice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis æterni submergentur.'

EXO 10:4 Multiple spaces in '10.4··Ecce ego inducam cras locustam,··etc. RAB. Octavum præceptum: Falsum testimonium non dices:··octava plaga, locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo et consumit mentiendo. Unde: Si mordetiset consumitis, videte ne ab invicem consumamini Gal. 5.. ORIG. hom. 4 in Exod. Puto per hoc genus plagæ dissidentis semper, a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum: homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt. STRAB. Per locustam, quæ regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis pœnis multati, semper in duritia sua manent, tanquam nullum habeant rectorem. Locustam.··ISID. Locustæ pro mobilitate levitatis accipiuntur tanquam vagæ et salientes animæ pro voluptate sæculi.'

EXO 10:13 Multiple spaces in '10.13··Et extendit Moses virgam.··RAB. Quædam prodigia fiunt per Mosen, quædam per Aaron, quædam vero per ipsum Dominum; ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat: in quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Mosi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus. GREG., lib. 31, Moral., cap. 20. Exhibitæ cœlitus Ægypti plagæ, etc., usque ad cum vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium opera enervant.'

EXO 10:19 Multiple spaces in '10.19··Non remansit ne una quidem,··etc. AUG. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua ille fiebat obstinatior dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt.'

EXO 10:21 Multiple spaces in '10.21··Extende manum,··etc. AUG. Tertio dicitur ad Mosen: Extende manum tuam in cœlum,··ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in cœlum. Quod ergo dictum est ad Mosen: Extende manum tuam super terram Ægypti, et ascendat locusta super terram,··credo id significari, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora. ORIG. Nona plaga tenebræ sunt, ut mentis eorum cæcitas arguatur, vel ut intelligant divinæ dispensationis et providentiæ obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum Psal. 17.: quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. STRAB. Per tenebras insipientia eorum [Judæorum] ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum pœnæ devenirent. Etiam vel per tenebras arcanum divini judicii significatur, quo justos misericorditer salvat, impios juste condemnat.'

EXO 10:24 Multiple spaces in '10.24··Oves tantum,··etc. AUG. in Locutionibus in Exod., l. 52. Græcus habet, præter oves et boves relinquite,··et est inusitata locutio, nisi post distinctionem inseratur, relinquite;··et subaudiatur, ista, ut sit sensus: Ite præter oves et boves, et relinquite ista. Solet enim talis eclipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum. RAB. Nonum præceptum: Non concupisces uxorem proximi tui:··nona plaga, densæ tenebræ. Est enim quædam mœchia etiam in appetendo uxorem alienam quando cuivis non sufficit sua, etiam alienam tentare. Vere densæ sunt tenebræ; nihil enim tam dolet patiens, nihil tam nolit pati faciens: qui hoc facit vere cæcatur furore horribili.'

EXO 11:2 Multiple spaces in '11.2··Dices ergo omni plebi,··etc. AUG., quæst. 94 in Exod., tom. 3. Non debet hinc quisque exemplum sumere, etc., usque ad ut nec isto damno ferirentur, qui aliis plagis percussi non erant. Ut postulet vir,··etc. GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 17. Mentes usui vitæ carnalis inhærentes, etc., usque ad major fortitudo spiritus nuntiatur.'

EXO 11:3 Multiple spaces in '11.3··Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis,··etc. Qui scilicet habitabant cum Hebræis in terra Gessen, et pro ipsis novem plagis læsi non erant, ideoque eos diligebant: decima plaga afflicti sunt, cum discessissent Hebræi ab eis.'

EXO 11:5 Multiple spaces in '11.5··Et morietur omne primogenitum,··etc. ORIG. hom. 4 Ad ultimum primitivorum infertur interitus, in quo fortassis est aliquid supra nostram intelligentiam, quod commissum ab Ægyptiis videatur in Ecclesiam primitivorum, quæ ascripta est in cœlis. Unde etiam exterminator angelus ad hoc ministerium mittitur, qui parcit illis tantum qui utrosque postes agni sanguine signatos habuerunt. Delentur iterum primogenita Ægyptiorum: sive eos principatus et potestates, et mundi hujus rectores tenebrarum dicamus, quos adventu suo Christus traduxit, id est captivos duxit et captivavit, cum in ligno crucis triumphavit: sive auctores et inventores falsarum religionum, quas Christi veritas cum suis exstinxit auctoribus. Principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum, primogenita sunt Ægyptiorum quod [Al.,··qui] in ultima plaga, cum scilicet finis mundi advenerit cum separabit oves ab hædis, grana a paleis, damnabuntur, amissa vagandi et tentandi licentia. ORIG. Moraliter. Anima, dum in hoc mundo in erroribus vivit, ignorantia veritatis, in Ægypto posita est: si appropinquare cœpit lex Dei, aquas in sanguinem convertit, id est fluidam et lubricam juventutis vitam convertit ad sanguinem Veteris vel Novi Testamenti. Deinde educit lex ex ea vanam et inanem loquacitatem adversum Dei providentiam, ranarum querelæ similem. Purgat etiam malignas cogitationes ejus, et sciniphum mordacitati similes calliditatis aculeos discutit. Libidinum quoque morsus cynomyiæ spiculis similes depellit: stultitiamque et intellectum pecudibus similem per quam homo, cum in honore esset, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus,··etc. Psal. 48. Arguit ulcera peccatorum, arrogantiæ tumorem, et fervorem furoris exstinguit. Adhibet post hæc voces filiorum tonitrui, id est evangelicas et apostolicas doctrinas, et castigationem grandinis, ut luxuriam voluptatesque cœrceat; et simul ignem pœnitentiæ, ut dicat: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis Luc. 24.? Nec non locustarum ab ea subducit exempla, quibus depascantur omnes inquieti et turbidi motus ejus, ut discat omnia secundum ordinem facere. Ubi vero sufficienter fuerit castigata pro moribus, cum auctorem verberum senserit, confitens quia digitus Dei est,··et parum agnitionis acceperit: tunc præcipue gestorum suorum tenebras videt et errorum caliginem, et tunc merebitur ut exstinguantur in ea primogenita Ægypti. Omnis enim anima cum ad supplementum ætatis venerit, et velut naturalis lex cœperit in ea jura sua defendere, primos motus secundum desiderium carnis producit, quos ex concupiscentiæ vel iræ fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi privilegium singulare de Christo propheta dicit: Butyrum et mel manducabit; priusquam faciat aut proferat maligna, eliget bonum Isa. 7.; quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, resistet malitiæ, ut eligat quod bonum est. David autem de se dicit: Delicta juventutis meæ et ignorantiasmeas ne memineris Psal. 24.. Quia ergo hi primi animæ motus secundum carnem prolati in peccatum ruunt, merito in morali loco primogenita Ægyptiorum primitiva ponuntur, quia exstinguuntur si reliquæ vitæ conversatio emendatiorem dirigat cursum. Sic ergo in anima, quam lex divina ab erroribus susceptam castigat, primogenita Ægyptiorum delentur, nisi post hæc omnia in infidelitate perdurans, nolit jungi Isræliticæ plebi, ut exeat de profundo et evadat incolumis, sed in iniquitate permaneat, et descendat tanquam plumbum in aquam validissimam. Iniquitas enim, secundum Zachariam ZAC. 5., sedet super talentum plumbi: et ideo qui permanet in iniquitate, tanquam plumbum demergitur in profondum.'

EXO 11:7 Multiple spaces in '11.7··Apud omnes,··etc. AUG. in libro Locutionum. Elegantissima locutio est: per canem quippe extremum significavit, vel hominum, vel pecorum: ita commendavit quanta in Hebræis quies futura esset, Ægyptiis acerba orbitate clamantibus.'

EXO 11:9 Multiple spaces in '11.9··Non audiet vos Pharao,··etc. AUG., quæst. 40 in Exod. Tanquam opus fuerit Pharaonis inobedientia ut signa illa multiplicarentur: quæ utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum. Sed hoc Dei fuit, malitia illius cordis bene utentis, non Pharaonis Dei patientia male abutentis.'

EXO 12:2 Multiple spaces in '12.2··Mensis iste,··etc. RAB. Hic est Aprilis, qui apud Hebræos Nisam, apud Macedones dicitur, et dicitur Aprilis quasi aperilis, quia tunc aperitur terra proferendis virgultis herbis ac floribus: vel Aprilis a Venere, quasi Aphroditis; Venus enim Græce Aphrodite dicitur. Hunc Hebræi primum habent, quia XV Kalendarum ejus prima dies sæculi fuit: quarta decima vero, dies secunda; tertia decima, tertia: duodecima, quarta: qua sol et luna condita sunt, et tunc primum æquinoctium fuit; sol enim in oriente, luna in occidente, sphæram mundi ex æquo dividebant. STRAB. Hic est Nisan, secundum Hebræos, in quo factus est mundus, cujus plenilunium post æquinoctium vernale semper est attendendum: in quo populus Isræl a servitute Ægypti liberatur, et genus humanum sanguine Christi a potestate diaboli eripitur. Decima die mensis tollitur agnus, quarto decimo immolatur: quia in lege passio Christi figuratur, Evangelii gratia coruscante impletur; denarius enim, propter decalogum, legem significat; quaternarius vero, quatuor evangelia.'

EXO 12:5 Multiple spaces in '12.5··Erit autem,··etc. AUG., quæst. 42 in Exod., tom. 3. Movere potest illa locutio, etc., usque ad quid illo præcepto figuratum sit. Juxta quem ritum,··etc. Allegorice. Quia de justis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret. Vel quia Christus Judæis hædus erat, dicentibus: Hic homo peccator est Joan. 9., nobis autem agnus absque macula. Vel quia in similitudine carnis peccati apparuit et pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet I Petr. 2.. STRAB. Decima die Aprilis Hierosolymam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Judæis usque ad quartam decimam diem, id est, usque ad quintam feriam, qua cum apostolis cœnavit, et post traditus est.'

EXO 12:7 Multiple spaces in '12.7··Et sument de sanguine ejus,··etc. GREG., homil. 22 in Evang., tom. 2. Sanguis ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur, etc., usque ad quia crucem passionis ejus in fronte portamus.'

EXO 12:8 Multiple spaces in '12.8··Et edent carnes,··etc. GREG., ibid. Nocte agnum comedimus, etc., usque ad de fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Cum lactucis,··etc. GREG., ibid. Lactucæ agrestes valde amaræ sunt, etc., usque ad ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat.'

EXO 12:9 Multiple spaces in '12.9··Caput cum pedibus,··etc. GREG., ibid. Caput Christi Deus I Cor. 11.. Caput ergo agni vorare, etc., usque ad nemo in hujus vitæ itinere torpeat, ne in patria locum perdat. GREG. NYSS., de Vita Mosis. Illis rerum involucris monet ut per hæc ænigmata considerare et intelligere velimus transitum quemdam esse hanc vitam nostram. Nam postea quam ingressi ad eam sumus, necessitate quadam ad exitum semper compellimur, ad quem paratos nos esse vult manibus et pedibus reliquoque ad iter apparatu. Ne igitur spinis in hoc arduo vivendi itinere pedes lædantur, non nudis pedibus, sed durioribus calceis communiti itinerare debemus. Spinæ autem, quæ pedibus infixæ non solum retinent retardantque, verum etiam enecant, peccata sunt, a quibus durities calceorum defendit, continens videlicet, tenuis ac dura vita, quæ debilitat atque frangit spinarum acumina, quibus a parvo tenuique principio ad anteriora, usque peccata sic ingrediuntur, ut pœnitus occidant. Ad hanc vitam faciendam talaris vestis et effusa, id est voluptuosa et vitiosa vivendi ratio, quæ latissime patet, impedimento est: quare cingulo quodam trahenda est et coarctanda, ne huc atque illuc circumfluat. Cingulus vero modestia est et diligens vivendi ratio, quæ nos monet ad necessitatem, non ad voluptatem, rebus uti. Baculus quo feras repellimus, et nonnunquam sustentamur, spes est. Ex igne autem solum cibus nobis propositus est, quoniam fides, quæ per cibum illum significatur, ardentissima esse debet, nihil humidum aut labile possidens. Phase.··Hebraice est Pesach, Græce, id est, transitus;··quia a filiis Isræl ex Ægypto migrantibus primum celebratum est: nobis quoque migrandum est de transitoriis ad æterna, de terrenis ad cœlestia.'

EXO 12:12 Multiple spaces in '12.12··In cunctis diis,··etc. Ferunt Hebræi quia omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terræ, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Ægypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.'

EXO 12:14 Multiple spaces in '12.14··Habebitis autem hanc diem,··etc. AUG., in Exod. quæst. 43, tom. 3. Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum, æternum vel æternalem;··quod Græce dicitur, non sic accipiendum est, etc., usque ad omni tempore præsentis vitæ simplicitas servanda, malitia cavenda.'

EXO 12:18 Multiple spaces in '12.18··Primo mense quarta decima,··etc. RAB. Mystice. Vespera quarti decimi diei primi mensis, in quo Pascha celebratur, et agni immolatio perficitur, depositionem veteris hominis significat, et initium novi, qui in baptismo Christi mortem figurante inchoatur. Unde: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus,··etc. Gal. 3.. A vespera ergo quarti decimi diei primi mensis usque ad vesperam vicesimi primi integram, scilicet septimanam, azyma jubemur [jubentur] comedere, quia a perceptione baptismi usque ad finem vitæ simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde Petrus: Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationem, sicut modo geniti infantes,··etc. I Petr. 2..'

EXO 12:21 Multiple spaces in '12.21··Seniores.··Nota quod non pueris, non juvenibus, mandata Dei primo communicat, sed senioribus, quia in senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia.'

EXO 12:22 Multiple spaces in '12.22··Fasciculumque hyssopi,··etc. STRAB. Hyssopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem: et significat veram humilitatem, cujus exemplum Christus nobis in semetipso præbuit. Fasciculum ergo hyssopi sanguine tingimus, quando, memores humilitatis Christi, eum imitari studemus. Tingite in sanguine,··etc. AUG., quæst. 46 in Exod. Quæritur quem sanguinem dicat juxta ostium, cum illius agni sanguinem velit intelligi, cujus immolatione Pascha fit. An præcipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus juxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est juxta ostium,··quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excepit, juxta ostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit.'

EXO 12:23 Multiple spaces in '12.23··Et non sinet percussorem,··etc. STRAB. Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri: quicunque enim fuit, præcepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei. Decimum præceptum est: Non concupisces rem proximi tui,··etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio præcepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur: pejus enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte præceptum suum habet: concupiscere autem rem proximi, etiamsi justa successione quæras, non licet. Qui enim volunt res alienas tanquam juste possidere, et hæredes quærunt morientibus illis esse. Cum laudas rem relictam quasi jure possidentem, Deus damnat injuste cupientem. Qui enim quæris ab aliquo hæres fieri, non vis ut habeat hæredes, in quibus nihil charius primogenitis est. Jure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi juris umbram perquiris, et, quæ meliora sunt, cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non præcessit. Omnia opera bona sunt filii spirituales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non charitate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas.'

EXO 12:30 Multiple spaces in '12.30··Neque enim erat domus,··etc. AUG., quæst. 44 in Exod. Cum primogeniti tantum morerentur, quomodo nulla erat domus in qua non esset mortuus? An et hoc divinitus fuerat procuratum, ut in omnibus domibus essent primogeniti, in quibus percuterentur Ægyptii, etiam qui habitabant in terra Gessen? Hominum quippe erant hic, vel animalium, non terræ; id est, homines et animalia primogenita moriebantur, occulto et angelico percussu: non aliquid in terra vel in cœlo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebræ. A talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, perveniebat beneficium ad Ægyptios qui in ea cum Hebræis morabantur: hac vero omnes percussi sunt.'

EXO 12:34 Multiple spaces in '12.34··Conspersam farinam,··etc. AUG. Mystice. Sine fermento proficiscuntur filii Isræl de Ægypto; ut exeuntes de hoc sæculo abjiciamus fermentum malitiæ et nequitiæ, et epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.'

EXO 12:35 Multiple spaces in '12.35··Et petierunt,··etc. AUG., quæst. 45. Hoc jam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur: nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Ægyptios qui cum Hebræis habitabant. Vasa aurea,··etc. Hæc doctrinas significant, quæ ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur; vel animas pretiosas ex gentibus, tanquam vasa aurea et argentea; cum vestibus, id est, corporibus: quæ se adjungunt populo Dei, ut semel de hoc sæculo tanquam de Ægypto liberentur.'

EXO 12:37 Multiple spaces in '12.37··Profectique sunt,··etc. ORIG. hom. 5 in Exod.. Qui de Ægypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere, primo ei ex Ramesse proficiscendum est, quæ interpretatur commotio tineæ.··Si vis venire in hoc ut Deus sit tibi dux, et sequatur petra, quæ escam spiritalem et potum tribuat, exi de Ramesse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat, et fures effodiunt, etc. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me Matth. 6., hoc est proficisci de Ramesse, et sequi Christum. De Ramesse in Socoth,··etc. ORIG. ibid. Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur. De Ramesse venerunt in Socoth, quod interpretatur tabernacula.··Cum ergo, relinquens Ægyptum, discusseris tineas totius corruptelæ, et vitiorum incitamenta rejeceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus exspoliari sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est: movenda sunt etiam castra de Socoth, et festinandum est in Othon, quod interpretatur signa eis,··quia hic scilicet audies quod Deus antecedat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis; non hoc in Ramesse, nec in Socoth, quæ secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina: hoc erat triduum ad quod festinabant Moses et Aaron, et contradicebat Pharao dicens: Non eatis longius.··Nolebat ad locum signorum pervenire filios Isræl, ut possent tertii diei frui mysteriis. Unde Ose. 6: Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus.··Prima dies nobis Christi passio; secunda, qua in infernum descendit; tertia, qua resurrexit: ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis; per noctem vero, in columna ignis. Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit et fecit consedere in cœlestibus Rom. 6.. Sexcenta fere millia,··etc. AUG., quæst. 47. Quæritur utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebræi per eos annos in Ægypto, etc., usque ad id est, post mortem Joseph dura servitute oppressi sunt.'

EXO 12:46 Multiple spaces in '12.46··Nec illius,··etc. Os Christi in cruce non est confractum, quia videntes eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura: vel robur divinitatis in carne per blasphemiam non corrumpitur, quia non est purus homo, sed verus Deus.'

EXO 13:2 Multiple spaces in '13.2··Sanctifica mihi omne primogenitum,··etc. Quia occidi omnia primogenita Ægyptiorum in liberatione vestra.'

EXO 13:9 Multiple spaces in '13.9··Et erit quasi signum,··etc. AUG., quæst. 48 in Exod.. Quid est quod ait cum de pascha præcipit, etc., usque ad alioquin gratia jam non esset gratia.'

EXO 13:13 Multiple spaces in '13.13··Omne autem primogenitum hominis,··etc. CYRILL. Primogenita hominum redimi jubet, ut homicidium vetet: qui omnia ut incorruptibilia essent, creavit. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 1. Asinus immunditiam, ovis innocentiam significat. Asini ergo primogenitum ove mutare, est immundæ vitæ primordia innocentiæ simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quæ Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis implicamur. Sed et qui post malitiam carnis ad innocentiam convertitur cordis, primogenitum asini mutat ove, malitiam scilicet prioris vitæ. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei primogenitum asini ove mutavit.'

EXO 13:16 Multiple spaces in '13.16··Et quasi appensum.··Hoc male intelligentes Judæi, pictatia vel phylacteria capitibus circumligabant, in quibus decem verba scripta ante oculos habebant.'

EXO 13:17 Multiple spaces in '13.17··Igitur cum emisisset,··etc. GREG. lib. XXIV Moral. cap. 13. Sæpe conversi in ipso aditu suæ conversionis tranquillitatem carnis, dona prophetiæ, prædicamenta doctrinæ, signorum miracula vel gratiam curationum accipiunt. Postea duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus liberos se esse credebant: quia si in principio tentationum amaritudo pulsaret, facile ad vitia redirent, a quibus non longe recesserunt. De Ægypto ergo exeuntibus e vicino bella subtrahuntur: quia relinquentibus sæculum quædam prius tranquillitas ostenditur, ne in ipsa teneritudine et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant: prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilius tentationum certamina sustinent quanto in Deo altius cognoverunt quæ ament.'

EXO 13:18 Multiple spaces in '13.18··Non eos duxit Deus,··etc. AUG., quæst. 49. Hic ostenditur omnia fieri debere quæ consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea quæ adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est Epist. ad Dam., tom. 1.. Et armati ascenderunt filii,··etc. HIERON. Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus verbum interpretatur ad verbum, ubi LXX posuerunt, quinta autem generatione ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti,··transtulit, et armati ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti,··licet pro eo quod nos armati diximus, secundum Græci sermonis ambiguitatem instructi vel muniti propter supellectilem quo Ægyptios exspoliaverunt, possit intelligi. Sed ubi LXX, quinta generatione posuerunt, qui Hebræorum libros diligenter inspexerunt, non quinta, sed quinque, scriptum afferunt, ut sit sensus: quinque autem ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti; quod quia minus videbatur intelligi, adjuncta generatio est. Aquila vero, et in cæteris, et in hoc præcipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia. AUG., quæst. 53. Quinta autem progenie,··etc. Utrum progeniem in centum annis vult computare, etc., usque ad Naason genuit Salmon.'

EXO 13:21 Multiple spaces in '13.21··Dominus autem præcedebat eos,··etc. ORIG. Cum a te tertiæ diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere. GREG. In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autemlux in Domino,··etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiæ districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum præibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suæ exemplo ducatum sequentibus præstans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant Joan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis.'

EXO 14:2 Multiple spaces in '14.2··Phihahiroth, quæ est inter Magdalum,··etc. ORIG., hom. 5 in Exod. Videamus quæ via præcipitur eligenda. De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epauleum et Magdalum, quod est contra Beelsephon, etc. Epauleum ascensio tortuosa,··Magdalum turris,··Beelsephon ascensio speculæ,··vel habens speculam,··interpretatur. Credebat forsitan quod ostenderet Deus planum iter et molle, sed ascensio est et tortuosa. Non enim proclive iter est quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur anguste et difficulter. Unde Matth. 7: Arcta est enim et angusta via quæ ducit ad vitam.··Est ergo iter quo inceditur ascensio tortuosa,··et ascensio speculæ vel habens speculam.··Ascensio ad actus pertinet, specula ad fidem; ostenditur ergo quia et in actibus et in fide multa est difficultas, multus labor: multæ enim tentationes nobis occurrunt, multa offendicula, volentibus agere quæ Dei sunt. Deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas quæstiones, objectiones hæreticorum, contradictiones infidelium: hoc ergo iter agendum est sequentibus Dominum. Sed et turris est in hoc itinere, de qua dicitur Luc 14: Quis vestrum volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet unde perficiat?··Ista est ergo turris ex his ardua et excelsa virtutibus; quod videns Pharao dicit: Errant isti. Apud Pharaonem, qui Deum sequitur errare dicitur, quia iter sapientiæ tortuosum, multas habens difficultates et anfractus. Si confitearis unum Patrem invisibilem, et unum unigenitum ejus Jesum Christum, et unum Spiritum sanctum, tortuosum, difficile et incredibile videtur hoc in infidelibus. Si dicis Deum majestatis crucifixum filium hominis esse, qui de cœlo descendit: tortuosa videntur hæc et difficilia; qui audit nisi eum fide audiat, dicit quia errant isti. Sed tu fixus esto in hac fide, sciens quia Deus ostendit tibi hanc viam fidei, qui ait: Tollentes de Othon castra, collocate inter Epauleum et Magdalum. Fuisset.··ORIG. Fugiens Ægyptum venis ad ascensionem operis et fidei, et ad ædificium turris: venis ad mare, et occurrunt tibi fluctus tentationum. Unde II Tim. 3: Qui enim volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur,··quia tentatio vita nostra est super terram. Sed si Moysen, id est legem Dei, sequeris, Ægyptus te insectatur. Sed vide quid fiet: Levavit,··inquit, angelus Domini, qui antecedebat castra Isræl, et abiit post illos. Elevavit et columnam nubis a facie eorum, et stetit post illos, et intravit inter castra Ægyptiorum et Isræl.··Hæc columna nubis populo Dei efficitur murus: Ægyptiis imponit tenebras; non transfertur columna ignis ad Ægyptios, ut videant lucem: sed nubis, ut in tenebris maneant, quia dilexerunt tenebras, non lucem. Et tu ergo si ab Ægyptiis recedas, si de potestate dæmonum fugias, vide quanta tibi præparantur auxilia, dummodo in fide fortis permaneas: nec Ægyptiorum equitatus et quadrigæ perterreant, nec reclames contra Dei legem, id est Moysen, dicens: Tanquam non essent sepulcra in Ægypto, ita eduxisti nos.'

EXO 14:11 Multiple spaces in '14.11··Forsitan non erant sepulcra,··etc? ORIG., homil. 5 in Exod. Hæc fatiscentis in tentatione animi verba sunt: beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur Matth. 13: Modicæ fidei, quare dubitasti?··Tentationis et fragilitatis hæc verba sunt. Alioquin falsum est, melius est enim in eremo mori quam Ægyptiis servire. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Ægyptiis, id est rectoribus tenebrarum et e potestate Satanæ, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam quærenti in itinere mori, quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, nec incipiendum judicant. Melius est enim in itinere mori, quam inter Ægyptios necari et falsis atque amaris fluctibus obrui.'

EXO 14:13 Multiple spaces in '14.13··Ægyptios enim quos nunc,··etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus.··Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.'

EXO 14:15 Multiple spaces in '14.15··Quid clamas ad me?··etc. GREG. Voces apud aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Æternam enim vitam si ore petimus, nec corde desideramus, clamantes tacemus: si vero corde desideramus, ore tacemus, tacentes clamamus. Unde in eremo cum populus vocibus perstreperet, et Moses a strepitu verborum taceret, silens auditur, et dicitur ei: Quid clamas ad me?··In desiderio enim clamor secretus non pervenit ad aures humanas, divinas replet. ORIG., ut supra. Nulla vox Moysi auditur, et Dominus dicit: Quid clamas ad me?··Velim scire quomodo sancti clamant sine voce ad Deum. Apostolus ad Gal. 4, dicit: Quia dabit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem: Abba, Pater.··Et addit: ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.··Et iterum Rom. 8: Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus.··Sic ergo postulante Spiritu sancto per silentium clamor sanctorum auditur. Jubetur Moses virga percutere mare, ut ingredienti populo Dei cedat, et aquæ quæ timebantur, dextra lævaque murus effectæ, non solum perniciem nesciant, sed etiam munimen exhibeant. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem: bonitatem Creatoris intellige, si voluntati ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, elementa tibi contra naturam servire compellit. Audivi a majoribus traditum quod singulis tribubus singulæ aquarum divisiones factæ sunt, et propria unicuique via. Idque ostenditur ex eo quod dicitur psalmo CXXXV: Qui divisit mare Rubrum in divisiones,··etc. Et alibi, psal. LXVII: Ibi Benjamin minor in stupore. Principes Juda, duces eorum, principes Zabulon et principes Nephthali:··proprius unicuique tribui enumerari videtur ingressus. Apostolus baptismum in Mose consummatum dicit in nube et in mari, ut qui baptizaris in Christo, in aqua et in Spiritu, scias te insectari Ægyptios et ad servitium revocare, rectores scilicet mundi, et spirituales nequitias, quibus ante servisti. Sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis et novus ascendis peccatorum sordibus ablutus, paratus ad cantandum novum canticum. Ægyptii insequentes merguntur in abyssum, et si rogare videntur Jesum ne eos iterum mergat in abyssum. ID. Aliter, si Ægyptum fugias, id est ignorantiæ tenebras, si sequaris Mosen, id est Dei legem, occurrat autem mare, id est, contradicentium fluctus, percute et tu obluctantes undas virga, id est. verbo legis et vigilantia Scripturarum; iter tibi disputando per adversarios pande, et cedent undæ victori, mirantibusque et stupore defixis qui ante contradicebant, legitimis disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrinæ verbo proficies, ut auditores tui, quos tu in verba legis erudisti, jam contra Ægyptios, velut fluctus maris, insurgent, nec solum impugnent, sed et superent et exstinguant. Exstinguit enim Ægyptum, qui non agit opera tenebrarum, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit; qui cogitationes sordidas vel corde expellit, vel omnino non recipit, secundum illud Eph. 6: Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni ignita jacula exstinguere. Hoc ergo modo possumus etiam Ægyptios hodie videre mortuos, et ipsum Pharaonem, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter per Jesum Christum.'

EXO 14:19 Multiple spaces in '14.19··Tollensque se angelus Dei,··etc. STRAB. Angelus, qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis præcepta vitæ annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Isræl, id est Ecclesiam præcedunt, quia cum scientia Scripturarum præsident. Supervenientibus Ægyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Ægyptiis, lucida Hebræis.'

EXO 14:21 Multiple spaces in '14.21··Tota nocte,··etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim,··etc.'

EXO 15:1 Multiple spaces in '15.1··Tunc cecinit Moyses,··etc. ORIG., homil. 6 n Exod. Multa cantica legimus in Scripturis, sed hoc primum omnium est quod, Ægyptiis et Pharaone submerso, post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam, hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Ægyptios submergi videris, et Pharaonem præcipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere: Cantemus Domino gloriose,··etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis. Gloriose enim,··etc. ORIG. Non sufficit, glorificatusest;··aliud est enim glorificari, aliud gloriose glorificari. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit quærere quod perierat, non tamen gloriose, quia non habebat speciem neque decorem; glorificatus est cum venit ad crucem, et pertulit mortem; unde Joan. 17: Pater, venit hora, glorifica Filium tuum,··etc. Erat ergo et gloria passio crucis, ubi et glorificatus, non gloriose quidem, sed humiliter; unde Phil. 2: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.··Et Sap. 2: Morte turpissima condemnemus eum.··In his ergo glorificatus est de se humiliter, non gloriose; unde Lucæ 24: Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam.··Cum venerit in gloria Patris, et angelorum judicare terram, et verum Pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in majestate Patris: tunc gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem. Magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare,··etc. In signis Ægypti. Sed gloriose magnificatus est, quia Pharaonem et exercitum ejus submersit. Vel magnificatus est, miracula ante passionem faciendo, prædicando, in cruce moriendo: sed gloriose magnificatus est, cum resurrexit victor victo diabolo, spoliato inferno. Equum,··etc. ORIG. Homines qui nos insequuntur equi sunt; et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, et habent ascensores suos. Sunt quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram; de quibus dicitur Habac. 3: Equitatus tuus salus.··Alios ascendit diabolus et angeli ejus. Judas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erat: cum cæteris enim apostolis missus ægrotis salutem et languentibus præstitit sanitatem; ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Satanæ factus, et illius habenis ductus contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos, quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis sævientem, scito quia ab ascensore pungitur, et ideo sævus est et truculentus.'

EXO 15:2 Multiple spaces in '15.2··Iste Deus meus,··etc. ORIG. Hic ergo et Deus erit meus et Deus patris mei. Pater noster qui nos fecit et genuit, Christus est, qui dixit Joan. 16: Vado ad Patrem meum,··etc. Si ergo agnoscam quod Deus meus sit, glorificabo eum; si etiam quod patris mei, exaltabo eum: altior enim intellectus est quomodo Christus, ut unius Dei constringat et uniat veritatem, Deum suum dicit, quem natura Patrem novit.'

EXO 15:3 Multiple spaces in '15.3··Dominus quasi vir pugnator,··etc. ORIG. Alia littera: Dominus conteret bella.··Amos 9: Dominus nomen est illi.··Non modo pugnas visibiles conterit, sed eas etiam quæ nobis sunt adversus principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum'

EXO 15:5 Multiple spaces in '15.5··Descenderunt in profundum quasi lapis.··ORIG. Quia scilicet tales non erant lapides de quibus suscitarentur filii Abrahæ, sed qui amarent profundum et liquidum elementum, id est amaram et fluxam præsentium voluptatem. Unde de ipsis dicitur: Demersi sunt quasi plumbum in aqua validissima.··Peccatores graves sunt, et iniquitas super talentum plumbi legitur sedere: inde miqui merguntur in profundum quasi plumbum, sancti vero ambulant super aquas, quia leves sunt, et peccati pondere non gravantur. Christus super aquas ambulavit, qui vere peccatum non fecit: ambulavit et Petrus, sed paululum dubitavit; habuit enim aliquid plumbi, propter quod dicitur ei Matth. 14: Modicæ fidei, quare dubitasti?··Omnes ergo per ignem salvantur, ut si forte de specie plumbi quidquam fuerit admissum, ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum optimum, quia aurum terræ illius optimum quam habituri sunt sancti; et sicut fornax probat aurum, ita homines justos tribulatio. Veniendum est ergo omnibus ad conflatorium. Sedet enim Deus et conflat, et purgat filios Juda. Si quis multa opera bona et parum iniquitatis attulerit, illud parum tanquam igne resolvitur et purgatur, et totum remanet aurum purum. Si quis plus plumbi attulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur; ut et si parum, tamen aliquid auri purgati resideat; qui vero totus plumbeus venit, demergitur quasi plumbum in aqua validissima.'

EXO 15:7 Multiple spaces in '15.7··Misisti iram tuam,··etc. AUG. quæst. 55 in Exod. Alia littera: Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare,··etc. Ecce jam quinto commemoratur Spiritus Dei, etc., usque ad Scriptura tantummodo jubens sine adjutorio gratiæ.'

EXO 15:11 Multiple spaces in '15.11··Quis similis tui,··etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis.··Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum.··Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus,··similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.'

EXO 15:12 Multiple spaces in '15.12··Extendisti,··etc. ORIG. Monet me quod ait: Extendisti dexteram tuam et devoravit eos terra,··quasi ut devorarentur a terra, causa fuerit quod dexteram extendit. Si consideres quomodo exaltatus Dominus in cruce tota die extendit manum ad populum non credentem, sed contradicentem, et quomodo infidelem populum qui clamavit: Crucifige, crucifige eum Joan. 19., mors iniquitatis oppressit, invenies quomodo extendit dexteram, et devoravit eos terra.··Non tamen omnino desperandum. Si enim qui devoratus est, resipiscat, potest evomi sicut Jonas. Omnes nos aliquando terra devorabat et in inferni penetralibus retinebat: ideo Christus descendit non solum ad terras, sed etiam ad inferiora terræ: et ibi invenit nos devoratos, et sedentes in umbra mortis; inde educens nos non solum terræ, ne iterum devoremur, sed regnum præparat cœlorum. ORIG. Impios etiam hodie terra devorat, qui semper de terra cogitant, terrena faciunt, de terra loquuntur, litigant, terram desiderant, in ea spem suam ponunt, ad cœlum non respiciunt, futura non cogitant, judicium Dei non metuunt, nec promissa ejus desiderant; talem cum videris, dicite quia devoravit eum terra: et si quem videris luxuriæ et voluptatibus corporis deditum, in quo nil animus valet, sed totum libido possidet, dicito quia devoravit eum terra.'

EXO 15:14 Multiple spaces in '15.14··Ascenderunt,··etc. ORIG. Audierunt gentes et iratæ sunt, dolores apprehenderunt habitatores Philisthiim, etc. Quantum ad historiam, nullum de his gentibus interfuisse mirabilibus constat: quomodo ergo terrore territæ vel iratæ Philisthiim, et Moabitæ, et Edom, et reliquæ quas enumerat, nationes? Sed, spiritualiter, invenies quia Philisthiim, id est cadentes poculo;··et Edom, scilicet terrenus,··trepidant: et eorum principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quæ in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit in inferiora terræ, ut eriperet eos qui possidebantur a morte. Hinc timent et tremunt, quia senserunt magnitudinem brachii ejus; hinc etiam tabuerunt habitatores Chanaan, id est mutabiles et mobiles,··cum viderunt moveri regna sua, et alligari fortem. Veniat ergo super eos timor, et tremor: tremunt et timent dæmones crucem Christi, in qua triumphati sunt, et exuti principatus eorum et potestate. Timor ergo et tremor cadent super eos, cum in nobis signum crucis fideliter fixum viderint, et magnitudinem brachii quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit Isa. LXV: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem,··etc. Non te aliter timebunt, nec tremor tuus irruet super eos, nisi viderint in te crucem Christi, ut dicas: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6..'

EXO 15:15 Multiple spaces in '15.15··Fiant immobiles quasi lapis,··etc. ORIG. Fieri tanquam lapidem non est natura esse lapidem. Non enim fieret nisi quod non erat. Hoc propter illos diximus qui malæ naturæ Pharaonem vel Ægyptios dicunt fuisse, nec ex libertate arbitrii in hoc esse deductos; et qui creatorem Deum accusant, tanquam sævum, qui homines vertat in lapides: non dixit: Fiant tanquam lapides et tacuit, sed tempus statuit et mensuram dominationis, scili cet donec pertranseat populus tuus.··Prior populus qui fuit ante nos, factus est tanquam lapis durus et incredulus, non ut lapidis natura maneat, sed donec pertranseat populus quem Dominus acquisivit. Unde Rom. 11: Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl, donec plenitudo gentium intraret, et tunc Isræl salvus fieret;··qui per incredulitatem factus est tanquam lapis, unde Matth. 3: Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.··Sed cum creator sit omnium, quomodo acquisisse dicitur quod suum esse dubium non est? Dicitur enim in cantico Deuteronomii: Nonne hic ipse Dominus Deus tuus, qui fecit et creavit te, et acquisivit te?··Deut. 32. Videtur enim unusquisque illud acquirere quod non fuit suum. Unde hæretici de Salvatore dicunt quia non erant sui quos acquisivit: dato enim pretio mercatus est homines quos Creator fecerat, et certum esse aiunt unumquemque emere quod suum non est. Apostolus enim ait I Cor. 7: Pretio empti estis.··Sed audi Prophetam: Peccatis vestris venundati estis, et pro iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram Isa. 50.. Dei ergo creaturæ omnes sumus, sed peccatis suis quisque venditur, et a Creatore discedit. Dei ergo sumus, secundum quod ab eo creati sumus: effecti vero servi diaboli, secundum quod peccatis nostris venundati sumus. Veniens autem Christus redemit nos servientes diabolo, cui nos peccando vendidimus, et ita videtur suos recepisse, quos creavit; et alienos acquisisse, qui alienum dominum peccando acquisierant. Sed recte nos redemisse dicitur, qui pro pretio nostro sanguinem suum dedit. Sed quid tale ut nos mercaretur diabolus dedit? Homicidium pecunia diaboli est, ille enim ab initio homicida est: fecisti homicidium, diaboli pecuniam accepisti. Idem dicendum est de adulterio, sacrilegio, furto, falso testimonio et hujusmodi: hac pecunia enim emit et efficit sibi servos omnes qui de hujusmodi censu ejus quantumcunque susceperint.'

EXO 15:17 Multiple spaces in '15.17··Introduces eos et plantabis,··etc. ORIG. Non vult nos Dominus in Ægypto plantare, nec in dejectis et humilibus locis, sed in monte hæreditatis suæ. De hac plantatione Propheta dicit psal. LXXIX: Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et replevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.··Advertis quomodo plantat Deus et ubi? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et in sublimibus locis. Quos enim educit de Ægypto, id est sæculo ad fidem, non vult iterum in humilibus locare, sed conversationem eorum sublimem esse, et in montibus habitare et in excelsis, non per terram repere. Non ultra vult vineam suam in humili dejectos habere fructus, sed palmites sursum duci, in alto locari, traduces fieri: et traduces non in humilibus arboribus, sed in excelsis et in altissimis cedris Dei, prophetis scilicet et apostolis: quibus si nos adjungamur, vitis quam transtulit Deus de Ægypto, et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, et ipsis innexi traduces efficiamur charitatis ad invicem vinculis nexi, fructum plurimum afferemus. Nam omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur Matth. 3.. Firmissimo habitaculo tuo,··etc. ORIG. In præparata habitatione quam præparasti, Domine. Vide clementis bonitatem Domini: non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse facias tibi habitaculum; jam te ad præparatam inducet habitationem. Unde Joan. 4: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Sanctuarium tuum,··etc. ORIG. Sanctimonium tuum, Domine,··etc. Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei, vel templum, eo quod sanctificat accedentes. Hebr. IX hoc non dicitur manu hominum factum, sed manu Dei: propter te ergo Deus et plantat et ædificat; agricola efficitur et structor, ne tibi aliquid desit. Unde Apostolus I Cor. 3: Dei agricultura, Dei ædificatio estis.··Quid est ergo hoc sanctimonium non manu hominum, sed Dei præparatum. Prov. 9: Sapientia ædificavit sibi domum,··id est, carnem Christi, non manu hominis, id est, non opere humano: templum carnis ædificatur in Virgine, sed lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnus Dan. 2.: hoc est sanctimonium carnis assumptæ, et sine manibus et sine opere hominum de monte humanæ naturæ et substantia carnis excisum.'

EXO 15:18 Multiple spaces in '15.18··Dominus regnabit,··etc. ORIG. Domine, qui regnas in sæculum et in sæculum et adhuc.··Quoties dicitur in sæculum,··longitudo quidem temporis, sed esse aliquis finis indicatur; et si in aliud sæculum dicitur, aliquid longius indicatur, sed tamen finis ponitur: et quoties sæcula sæculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero hic addidit et adhuc,··nullum sensum termini alicujus aut finem relinquit: quodcunque enim cogitaveris, in quo finem putes consistere, semper dicit tibi sermo propheticus, et adhuc;··velut si tibi dicat, Putas in sæculum sæculi Dominum regnaturum, et adhuc putas in sæcula sæculorum: et adhuc, et quodcunque dixeris de regni ejus spatiis, semper dicit tibi propheta, et adhuc.'

EXO 15:19 Multiple spaces in '15.19··Filii autem Isræl,··etc. ORIG. Et tu si filius es Isræl, potes ambulare per siccum in medio maris.··Si fueris in medio nationis pravæ et perversæ, sicut lumen solis in medio peccatorum incedens, non te infundet humor peccati, et per hunc mundum transeuntem nulla libidinis unda resperget, nullus cupiditatis æstus verberabit. Qui Ægyptus est, et sequitur Pharaonem, vitiorum fluctibus mergitur. Qui vero sequitur Christum, et sicut ille ambulavit, ambulat, aqua ei fit murus dextra lævaque. Ipse autem media via incedit, per siccum non declinat ad dexteram neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem, et hymnum victoriæ Domino canat dicens: Cantemus Domino,··etc.'

EXO 15:20 Multiple spaces in '15.20··Tympanum.··STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro,··etc.'

EXO 15:22 Multiple spaces in '15.22··Tulit autem Moses Isræl,··etc. Baptizati per mundum quasi per desertum post transitum maris Rubri ducuntur, nondum habentes promissam patriam, sed sperantes et exspectantes per patientiam, dum laboriosa et periculosa tentatione fatigantur. Sed ne revertantur corde in Ægyptum, nec ibi Christus deserit: nam et illa columna non recedit.'

EXO 15:23 Multiple spaces in '15.23··Et venerunt,··etc. ORIG., hom. 6 in Exod. Post transitum maris Rubri, post choros et tympana, post triumphales hymnos, venitur ad Mara, aquam scilicet amaram,··quam populus bibere non poterat; venitur ad periculum sitis. Sed clamavit Moses ad Dominum, et ostendit ei lignum, quo dulcis facta est aqua, et ibi posuit Deus illi justitias et judicium; ubi scilicet amaritudo, ubi sitis, et, quod gravius est, in abundantia aquarum, alius non erat locus dignior et aptior. Præterea quod dicit, ostendit illi lignum Deus,··et misit illud in aquam, et facta est dulcis, quasi non posset sine ligno aquam facere dulcere Deus, aut Moses lignum nesciret. Sed si lex secundum litteram accipiatur, amara est et ipsa Mara. Quid enim tam amarum quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum est enim poculum legis, populus Dei, non qui in Mose baptizatus est in nube et in mari, sed qui in spiritu et aqua non possit bibere et gustare, nec hostiarum ferre amaritudinem, nec sabbati observantiam. Sed si Deus ostendat lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, dulcis fit aqua legis et potabilis. Prov. 3: Sapientia lignum vitæ est in omnibus amplectentibus eam.··Si ergo lignum sapientiæ Christi missum fuerit in lege, ostendens quomodo debeat intelligi circumcisio, sabbatum, lex lepræ et hujusmodi, amaritudo legis vertitur in dulcedinem intelligentiæ spiritualis, ut populus bibere possit qui idola reliquit et ad Deum confugit. Si audiat legem de sacrificiis docentem, continuo refugit et bibere non potest. In hanc ergo amaritudinem, id est litteram legis, posuit Deus justitias et testimonia, velut scilicet in vasculo quodam sapientiæ suæ et scientiæ thesauros concludit [condidit]. Unde: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus II Cor. 3.. Ut ergo possit hæc aqua bibi, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam, ut qui biberit non moriatur, non sentiat amaritudinem. Si quis ergo sine ligno vitæ, id est, sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spirituali biberit, amaritudine morietur. Unde: Littera occidit,··id est, aqua Mara, si bibatur non mutata et in dulcedinem versa.'

EXO 15:25 Multiple spaces in '15.25··Qui ostendit ei,··etc. AUG., Quæst. 57 in Exod. Genus ligni erat istam habens vim: an quolibet ligno facere poterat Deus, qui tanta mirabilia faciebat? Videtur tamen significare quod dictum est, ostendit ei,··tanquam jam tale esset; nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, ut hoc ipsum esset divini adjutorii, quod ei Dominus lignum ostendit, ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, præfigurans gloriam et gratiam crucis. Sed in tali etiam ligno quis nisi creator et demonstrator laudandus est. Ibi constituit ei præcepta.··ORIG., hom. 7 in Exod. Quare addidit: Postquam posuit illi Deus justitias et judicia, ibi tentabat eum dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui.··Videtur exponere quare justificationes et judicia dedit, ut scilicet tentaret eos si audirent vocem Domini Dei, et mandata ejus custodirent. Nam quantum ad priorem populum, quid eis boni aut perfecti murmurantibus et contradicentibus mandaretur, qui paulo post, mirabilium Dei obliti, ad idola convertuntur? Dantur ergo præcepta in quibus tententur; unde: Dedi vobis præcepta et justificationes non bonas in quibus non vivent Ezech. 20.. Tentati enim in præceptis non inveniuntur fideles, ideo inventum est eis mandatum esse ad mortem quod erat ad vitam. Idem enim, si servetur, vitam; si non servetur, mortem generat. Non servantibus ergo dicuntur mandata non bona, et in quibus non vivant. Sed admisto ligno crucis, in dulcedinem versa, et spiritualiter intellecta, et servata sunt mandata vitæ. Cunctum languorem quem posui in Ægypto, non inducam super te.··Videtur dicere quod si quis servet mandata nullam ægritudinem patiatur, id est nec febres, nec alios dolores corporeos. Sed omnino Job justissimus, et omni pietate plenus, a capite usque ad pedes repletur ulcere pessimo. Sed justi non habent illas infirmitates quas Ægyptii. Ægyptus est mundus: diligere ergo mundum et quæ in mundo sunt, Ægyptius languor est; observare menses, tempora, stellarum cursibus adhærere, servire carni, luxuriæ operam dare et deliciis vacare, Ægyptius languor est. Venerunt autem,··etc. ORIG., ibid. Non ante in Elim ducitur populus, ubi erant duodecim fontes aquarum, quibus nil inerat amaritudinis, sed amœnitas plurima ex densitate palmarum: sed prius ductus est ad aquas salsas et amaras, quibus per lignum a Domino monstratum dulcoratis, venitur ad fontes. Si historiam solam sequamur, non multum nos ædificat scire ad quem locum primo venerint, ad quem secundo. Primo autem ducitur populus ad litteram legis, a qua dum permanet in amaritudine sua, recedere non potest. Cum ergo per lignum vitæ fuerit indulcorata, et spiritualiter intellecta, de Veteri Testamento transit ad Novum, et ad duodecim apostolicos fontes, ubi reperiuntur arbores septuaginta palmarum. Non enim soli duodecim apostoli fidem Christi prædicaverunt, sed et alii septuaginta, per quos palmas victoriæ Christi mundus agnovit. Non sufficit ergo populo Dei aquam Mara bibere, quamvis indulcoratam per lignum vitæ; solum Vetus Testamentum non sufficit ad bibendum, veniendum est enim ad Novum, de quo sine scrupulo et difficultate potatur. Judæi etiam nunc apud Mara sunt, id est ad aquas amaras: nondum enim ostendit eis Deus lignum de quo dulcescunt, quia nisi crediderint, non intelligent Isa. 7..'

EXO 16:2 Multiple spaces in '16.2··Et murmuravit omnis congregatio Isræl,··etc. ORIG., homil. 7 in Exod. O ingratus populus! desiderat Ægyptum, qui Ægyptios vidit exstinctos; et carnes Ægypti, qui Ægyptiorum carnes videt et piscibus datas et volatilibus! Murmurat adversus Mosen, imo Deum; sed primo ignoscitur, et secundo et fortassis tertio: sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur, in libro Numerorum refertur Num. 21., et idem Apostolus retexit dicens I Cor. 10.: Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Scripta sunt hæc propter nos, in quos fines sæculorum devenerunt.··Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de cœlesti intemperie, fructuum infecunditate, imbrium raritate, et de prosperitate aliorum et aliorum improsperitate causamur, contra Deum murmuramus. Sed hæc primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est, immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur. ORIG. Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum: quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum cœleste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus paschæ quæ dicta sunt Num. 9., et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pascha faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negotiis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, quarta decima die primi mensis fecerunt pascha; longe vero peregrini, et immundi, secundum pascha in hoc tempore faciunt, in quo manna de cœlo descendit. In die quo primum pascha fit, non descendit manna, sed in quo secundum: primum pascha populi Judaici est; secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, qui colebamus idola; et peregrini, et longinqui fuimus, hospites et peregrini testamentorum Dei,··etc. Eph. 2. Sed datur manna de cœlo, non in die quo primum pascha fit, sed quo secundum: Panis enim qui de cœlo descendit Joan. 6. non venit ad illos qui primam solemnitatem celebrabant, sed ad nos, qui suscepimus secundam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, qui verus homo panis de cœlo descendit I Cor. 5. Videamus interim quid in hac die gestum monstretur: Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus, etc.'

EXO 16:3 Multiple spaces in '16.3··Sedebamus super ollas,··etc. Greges ovium habebant et armenta boum, de quibus comedere poterant; sed desiderio piscium et avium, quibus Ægyptus abundat, æstuabant.'

EXO 16:4 Multiple spaces in '16.4··Ecce pluam,··etc. ORIG., homil. 8 in Exod. Vellem primo super hanc scripturam cum Judæis habere sermonem, quibus credita sunt eloquia Dei, quid illis videatur de eo quod dicit: Sex diebus continuis colligetis, die autem sexta duplum.··Apparet ergo sextum diem nominari qui ante sabbatum ponitur; sabbatum autem septimus dies est. Quæro ergo qua die cœpit manna dari? et volo comparare Dominicam nostram cum sabbato Judæorum. Ex Scriptura enim apparet quia die Dominica primum datur manna, sex diebus continuis collectum; septima, quæ est sabbatum, cessatur. Quia ergo in die Dominica pluit Deus manna, et non in sabbato, intelligant Judæi jam tunc prælatam esse Dominicam nostram suo sabbato; et indicatum est quod non in ipso Dei gratia ad eos descenderit de cœlo, et panis cœlestis, qui est sermo Dei, ad eos non pervenerit; unde Ose. 3: Diebus multis sedebunt filii Isræl sine rege, sine principe, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote.··In nostra autem Dominica semper Dominus pluit manna, id est cœlestia verba quæ nobis læta sunt. Illi infelices suspirant etiam manna sicut patres eorum, et non merentur accipere; non enim possunt manducare quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, subtile et spirituale sentiunt, sed totum pingue et crassum. Incrassatum est enim cor populi hujus.··Interpretatio quoque nominis hujus hoc sonat. Manna enim interpretatur Quid est hoc?··Ipsa vis nominis ad discendum invitat, ut cum audis legem Dei recitari, inquiras semper et dicas doctoribus, Quid est hoc?··Tu ergo si vis manducare manna, et suscipere verbum Dei, scito minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri: habet enim aliquid oleris quo nutrire et recreare possit infirmos. Infirmus enim olus manducat Rom. 14.. Habet enim aliquid et rigoris, et ideo ut pruina; candoris autem et dulcedinis plurimum. Quid est candidius, splendidius eruditione divina? quid dulcius, suavius eloquiis Dei, quæ sunt super mel et favum? Panes.··Manna scilicet: locutio est qua panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magis panes quam singulariter dicere panem. Ut tentem.··Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probantur, ut Deus non noverit: sed ipsos ipsis ostendit quo humiliores fiant ad petendum adjutorium et ad noscendam Dei gratiam.'

EXO 16:5 Multiple spaces in '16.5··Die autem sexto,··etc. ORIG., hom. 7. In die sexto duplum colligatur in repositione, quantum sufficiat etiam sabbato. Sexta dies, hæc vita in qua nunc sumus, unde in sex diebus fecit Deus hunc mundum; in hac ergo die tantum reponere debemus, quantum sufficiat in futuro. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiæ, misericordiæ et pietatis recommendas, hoc tibi in futuro erit cibus. Qui enim acquirit hic decem talenta Luc. 19., ibi accipiet decem civitates, et quæ seminaverit homo, hæc et metet Gal. 6.. Divites hujus sæculi ea recondunt quæ in hoc sæculo, imo cum hoc sæculo corrumpuntur: bona autem recondita permanent usque in crastinum. Scriptum est autem. Qui infideles fuerunt, servaverunt de manna, et ebullierunt ex eo vermes et computruit;··quod autem pro die sabbati reponebatur, permansit integrum. Et tu ergo si propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, de quibus dicitur Isa. LXVI: Vermis eorum non moritur;··hos generat avaritia et divitiarum cæca cupiditas his qui habent pecuniam, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera sua ab eis. Unde Apostolus I Tim. 6. præcipit divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum,··etc.; nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex manna, id est verbo Dei. Unde Joan. 15: Nisi venissem et locutus eis fuissem,··etc. Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, efficitur ipsum verbum vermis, qui ejus conscientiam semper fodiat et arcana pectoris rodat.'

EXO 16:6 Multiple spaces in '16.6·· ORIG. Vespere scietis,··etc. Ad vesperam scietis quia ego Dominus; mane autem videbitis majestatem Domini.··Respondeant mihi Judæi quomodo ad vesperam cognoscitur Dominus, et mane videatur majestas ejus? Ubi agnitus est ad vesperam, et ejus majestas visa est mane? Sed non intelligitur hoc nisi in Evangelio Matth. 28., in quo vespere sabbati qui lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria ad sepulcrum, et invenerunt lapidem revolutum a monumento, terræ motum factum,··et monumenta aperta esse, et centurionem et custodes sepulcri dicentes: Vere hic Filius Dei erat.··Agnitus est in hac vespera Dominus, quia ipse Dominus erat: agnitus est in virtute resurrectionis, et mane gloria ejus visa est. Cum venissent aliæ mulieres prima sabbati valde mane, invenerunt angelos cum ingenti claritate sedentes ad sepulcrum, et dicentes: Non est hic, sed surrexit a mortuis. Venite et videte locum,··etc. Luc. 24. Visa est ergo majestas ejus mane, quia et per angelos resurrectio nuntiata est.'

EXO 16:7 Multiple spaces in '16.7··Nos vero quid sumus,··etc. AUG., quæst. 59 in Exod., tom. 3. Non tantum se valere quantum Deum voluerunt, etc., usque ad Spiritum sanctum Deum esse monstravit subjungens, Act. 5: Non hominibus mentitus es, sed Deo.'

EXO 16:12 Multiple spaces in '16.12··Vespere comedetis carnes ORIG., ut surpra. Moraliter intelligere possumus quod unicuique nostrum mane est et initium diei, tempus quo primum illuminamur et ad lucem fidei accendimur. In hoc tempore carnes verbi non possumus edere, id est, perfectæ doctrinæ capaces nondum sumus; sed post longa exercitia, post profectum plurimum, cum jam proximi sumus ad vesperam, id est perfectionis fidem, tunc solidioris cibi capaces efficimur. Festinemus ergo manna suscipere, quod prout vult quisque saporem reddit in ore. Unde Matth. 9: Fiat tibi secundum fidem tuam.··Et tu ergo, si verbum Dei quod in Ecclesia prædicatur, tota fide et devotione suscipias, fiat tibi quodcunque desideras. Si tribularis, consolatur te, dicens: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit Psal. 50.; si lætaris pro spe futura, cumulat tibi gaudia, dicens: Lætamini in Domino et exsultate, justi Psal. 31.; si iracundus es, dicit: Desine ab ira, et derelinque indignationem Psal. 36.; si in doloribus sis, sanat te, dicens: Dominus sanat languores tues omnes Matth. 4.; si paupertate consumeris, consolando dicit: Dominus allevat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem Psal. 112.. Si quis tamen infideliter suscipit, nec comedit, sed abscondit, vermes ex eo ebulliunt. Nec turberis si ad hoc ducitur verbum Dei, ut putetur fieri vermis; ipse enim ait: Ego sum vermis, et non homo Psal. 21.. Sicut enim ipse est qui fit aliis in ruinam, aliis autem in resurrectionem Luc. 2.; ita et ipse est qui in manna fidelibus dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur. Ipse est enim sermo Dei qui iniquorum mentes arguit et correctionum spiculis conscientiam terebrat. Ipse est enim qui efficitur eis quibus aperit Scripturas ignis, qui dicunt: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis?··etc. Luc. 24. Aliis ignis est, quibus cremat spinas de terra mala, id est, malas cogitationes in corde consumit; et ideo peccatoribus neque vermis arguens unquam moritur, neque ignis exurens exstinguitur: justis autem et fidelibus permanet dulcis et suavis. Unde dicitur psal. 33: Gustate et videte,··etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Vespere manducabitis carnes, et mane replebimini panibus.··Dicant Judæi quæ consequentia sit, ut vespere carnes sine panibus comedant, aut mane panes sine pulmento? quid in hoc divini muneris, quid temperamenti gratiæ cœlestis ostenditur? Hoc est, in quo agnoscere Deum possunt, qui carnes in vespera sine panibus comedunt, et majestatem Dei apparere dicunt, si rursum panes sine carnibus comedantur? servent sibi ista, his qui acquiescentes vobis, in coturnicibus putant agnosci Deum; nos autem, quibus in fine ad vesperam mundi Verbum est caro factum, in illa tantum carne agnosci dicimus Deum, quem suscepit ex Virgine: has enim Verbi Dei carnes neque mane neque meridie quis manducavit, sed ad vesperam: adventus enim Domini in carne ad vesperam factus est, sicut et Joannes dicit: Pueri, novissima hora est I Joan. 2.'

EXO 16:14 Multiple spaces in '16.14··In similitudinem pruinæ super terram.··Pruina Christum significat: manna enim Dominica die primum datum est, et Christus Dominica die resurrexit. Tusum.··Id est mundissimum. Sicut enim frumentum, vel milium, vel aliud tale in mortariolo pilo teritur et folliculis exuitur, sic corpus Christi per tribulationem passionis et pilo crucis mortalitate exutum est. Vel minutum manna subtilitas cœlestis doctrinæ, quæ pilo tunditur ut litteralis sensus exuatur.'

EXO 16:15 Multiple spaces in '16.15··Man hu.··GREG., lib. XXVII Moral., cap. 7. Quid per manna filiis Isræl desuper datum, nisi admiratio supernæ dulcedinis designatur? Dulcis enim cibus, qui de supernis accipitur; man hu vocatur, quod interpretatur Quid est hoc?··quod dicimus quando cernimus quod nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata novam speciem æternæ refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta jure respondeat Quid est hoc?··quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea quæ de supernis conspicit et insolite miratur. Et cum per hanc vocem torporis nostri surditas rumpitur, vetustæ vitæ usus mutatur, ut anima, superno spiritu afflata, et in supremis appetat quod contempserat, et contemnat in infimis quod appetebat.'

EXO 16:16 Multiple spaces in '16.16··Juxta numerum animarum vestrarum,··etc. AUG., locutio 78. Sæpe Scriptura homines animas appellat, a parte totum: non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem; sicut psal. LV: Non timebo quid faciat caro;··quod apertius in psalmo eodem ait, quid faciat mihi homo.··Non autem diceret, secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit, secundum numerum animarum vestrarum.'

EXO 16:18 Multiple spaces in '16.18··Juxta id quod edere poterant,··etc. Quia in præsenti vita quilibet debet discere quantum potest, ne quid indiscussum relinquat, ne cum non possit, discere incipiat.'

EXO 16:20 Multiple spaces in '16.20··Sed dimiserunt quidam ex eis usque mane,··etc. Principium alterius vitæ, in qua non licebit vacare doctrinæ, sed manna computrescet, et vermibus scatebit, id est, pœnam eis æternam generabit.'

EXO 16:21 Multiple spaces in '16.21··Cumque incaluisset sol, liquefiebat.··Quia tunc omnis Scripturæ intellectus patebit, quia nunc videmus per speculum in ænigmate, tunc autem videbimus facie ad faciem I Cor. 13..'

EXO 16:22 Multiple spaces in '16.22··Cibos duplices.··Necessaria scilicet animæ et corpori. Nam in septima, quæ mortuorum ætas intelligitur, scilicet nullus erit operandi locus.'

EXO 16:23 Multiple spaces in '16.23··Requies sabbati,··etc. Audiendo verbum Dei et faciendo, vel bene vivendo et aliis misericordiam præstando. Quod reponebatur pro sabbato non corrumpebatur, quia bona pro futura requie facta, in futura vita manent integra. Alioquin ebulliebant vermes et computrescebat quod servabatur: qui enim propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizant, illis ebullit vermis qui non morietur.'

EXO 16:33 Multiple spaces in '16.33··Et repone coram,··etc. AUG. quæst. 61 in Exod. Quæri potest ubi Aaron reponeret ante Dominum, quando nec ullum tabernaculum fuit, nec arca testamenti jam fuerat constituta. An forte de futuro, ideo dixit repone,··ut intelligatur tunc ante Dominum posse reponi, quando futura arca erat? An potius ante Dominum dictum est, quod fit ipsa devotione offerendi, in quocunque loco poneretur? Ubi enim non est Deus? Sed quod adjungit: Et reposuit Aaron ante tabernaculum ad reservandum,··priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, quod post factum est cum esse cœpit tabernaculum testimonii.'

EXO 16:35 Multiple spaces in '16.35··Filii autem Isræl comederunt manna quadraginta annis,··etc. AUG., ibid., quæst. 62. Alia littera: Filii autem Isræl ederunt manna quadraginta annis,··etc., usque ad noverat enim Deus quid desiderarent et ex quo genere carnis satiaret eos. Comederunt manna quadraginta annis.··Corpus Christi, scilicet Verbum Dei, quod percipimus nunc in ænigmate, tunc autem facie ad faciem I Cor. 13. Donec venirent in terram habitabilem,··etc. AUG., quæst. 63 in Exod., tom. 3. Alia littera: Quousque venirent in partem Phœnicis.··Per repetitionem exponit quam terram dixit habitari, etc., usque ad multarum enim terrarum, locorum, fluminum et urbium nomina certis causis mutavit antiquitas.'

EXO 17:1 Multiple spaces in '17.1··Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isræl,··etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, ab hostibus impugnantur: agensque iter hujus vitæ semper debet esse paratus et stare in castris. Unde profecta est omnis synagoga filiorum Isræl de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini. sed in quatuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini postia. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te sæcularibus negotiis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini de deserto Sin, et venis in Raphidim. Sin autem tentatio interpretatur; Raphidim sanitas judicii:··qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii sanus erit. Unde Apoc. 2: Qui vicerit, dabo ei de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei.··Venit ergo ad sanitatem judicii qui bene disponit sermones suos in judicio. Sin.··Hic specialiter Sin una mansio accipitur ex his quinque quæ fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Josephus nominatim describit. Generaliter enim omne desertum illud Sin vocatur sicut et Raphidim. Castrametati sunt in Raphidim.··HIERON. de Loc. Hebr., tom. 3. Est locus in deserto juxta montem Horeb. Sciendum est autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provinciæ nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Zuph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia profecta est omnis multitudo filiorum Isræl de eremo Sin per mansiones suas juxta os Domini, et venerunt in Raphidim.··Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari.'

EXO 17:3 Multiple spaces in '17.3··Sitivit ergo ibi populus,··etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Sitivit,··inquit, populus aquam, et murmurabat adversus Moysen.··Suffecit dicere quia sitivit,··quid opus fuit addere aquam?··Non est superflua adjectio. Sunt ergo diversæ sites, et quisque habet propriam. Qui boni sunt, esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Alii quoque dicunt: Sitivit anima mea ad te, Deus Psal. 41.. Qui vero sunt peccatores patiuntur non sitim aquæ, non famem panis, sed audiendi verbum Dei. Sitivit ergo populus aquam, qui debuit sitire justitiam. Sed Deus eruditor infantium, magister insipientium, corrigit culpas et emendat errores, dicens ad Moysen ut sumat virgam, et percutiat petram, et educat aquas. Vult enim eos jam de petra bibere et proficere, et ad interiora mysteria venire. Murmuraverunt enim adversus Moysen, ideo jubet Dominus ut ostendat eis petram de qua bibant. Si quis enim est qui legens Moysen, murmurat adversus eum, et displicet ei lex secundum litteram, quia in multis non videtur habere consequentiam, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, ut inde bibat et sitim reficiat. Sed hæc petra non dat aquas nisi percussa, percussa vero fontes producit: percussus enim Christus, et in cruce mactatus, Novi Testamenti fontes produxit. Unde Zach. 8: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.··Nisi enim fuisset percussus, et exisset sanguis et aqua de latere ejus, omnes sitim verbi Dei pateremur. Unde: Bibebant autem de spiritali, consequente eos petra: petra autem erat Christus I Cor. 10.. ISID. Sitiens populus pro aqua murmuravit contra Moysen: ideo jubet Deus ut ostendat eis petrum ex qua bibant. Si quis autem legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei littera legis, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, et ducit ad ipsam, unde bibat et sitim reficiat.'

EXO 17:5 Multiple spaces in '17.5··Antecede populum,··etc. Non solum Moyses ducit populum ad aquas, sed et seniores populi. Non enim sola lex Christum annuntiat, sed et prophetæ et patriarchæ et omnes majores natu. Et virgam,··etc. AUG., quæst. 64 in Exod. Aaron, non Moyses, legitur flumen virga percussisse. Moyses enim eadem virga mare divisit, non flumen. Quid ergo sibi vult: Accipe virgam in qua percussisti flumen?··An forte mare appellavit flumen? et quærendum est exemplum hujus locutionis? An quod Aaron fecit, Moysi potius attributum est, quia per Moysen jubebat Deus quæ faceret Aaron, et in hoc auctoritas, in illo ministerium? Unde: Erit tibi ad populum, tu autem illi in his quæ ad Deum.'

EXO 17:6 Multiple spaces in '17.6··Percutiesque petram.··Christum, qui in cruce a Judæis percussus est: cui accessit virga, id est, lignum passionis, ut fidelibus remaneret aqua.'

EXO 17:8 Multiple spaces in '17.8··Venit autem Amalec,··etc. STRAB. Amalec fuit filius Ismæl, a quo Amalecitæ, qui et Ismælitæ sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens vel lambens sanguinem,··et significat diabolum, qui sanctos de Ægypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat. ORIG., hom. II in Exod. Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de cœlo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.··Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suæ jam perfectus implevit; et tu ergo cum cœperis manducare manna, panem cœlestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinæ spiritualis accesseris, exspecta pugnam, præpara te ad bellum.'

EXO 17:9 Multiple spaces in '17.9··Dixitque Moyses ad Josue,··etc. ORIG., ibid. Alia littera: Dixit Moyses ad Jesum: Elige tibi viros,··etc. Hucusque beati nominis Jesu nunquam facta est mentio. Hic primum vocavit Moyses Jesum, et dixit ei: Elige viros tibi ipsi.··Moyses vocat Jesum, lex invocat Christum, ut eligat sibi viros potentes de plebe: non poterat Moyses eligere, sed solus Jesus, qui ait Joan. 15: Non vos me elegistis, sed ego vos elegi Matth. 12.. Ipse est electorum dux et potentium princeps. Ipse confligit cum Amalec. Ipse enim intrat in domum fortis, et alligat fortem, et vasa ejus diripit. Ego stabo in vertice collis.··ORIG., ubi supra. Ascendit, inquit, Moyses non in verticem montis, sed in verticem collis. Servabatur enim ei tunc ascendere in verticem montis cum ascensurus erat Jesus, et cum ipso Moyses et Elias, et ibi transformandus in gloria. Nunc ergo velut nondum glorificatus de transformatione Jesu, non ascendit in verticem montis, sed in verticem collis. Et cum elevaret Moyses manus, superabat Isræl. Moyses elevat manus, non extendit; Jesus, qui totum mundum, exaltatus in cruce, complexus est, dicit: Extendi manus ad populum non credentem Isa. 65.. Elevare manus, hoc est actus levare ad Deum, ut non habeat actus dejectos et humi jacentes, sed Deo placitos et ad cœlum erectos. Elevat ergo manus qui thesaurizat in cœlo. Ubi enim thesaurus, ibi oculus, ibi manus. Elevat manus qui dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum Psal. 140.. Si ergo eleventur actus nostri, vincitur Amalec: unde Isa. 35: Remissas manus et genua debilia erigite.··Si servat populus legem, elevat Moyses manus, et adversarius vincitur. Si non servat legem, invalescit Amalec. Quia igitur nobis pugna est adversus principes et potestates mundi hujus rectores tenebrarum, si vis vincere, eleva manus, id est, actus, conversatio tua non sit in terris, sed in cœlis. Eleva et tu manus in cœlum ad Deum, imple mandatum Apostoli: Sine intermissione orate I Thess. 5.; et tunc fiet quod scriptum est, quia sicut ablingit vitulus in campis herbam virentem, ita ablinget populus hic populum qui super terram est; ubi inducitur quia populus Dei non tam manum et armis quam voce et lingua pugnabat, et oratione inimicos prosternebat. Eleva ergo actus, insta orationi: hæc Christiani pugna est, quæ superat inimicum. Puto autem per hanc figuram duos populos significari, quorum unus ex gentibus elevat manus Moysi, et in sublime tollit ea quæ scripsit et intelligentiam eorum, ut sic vincat; alius vero, id est, Judaicus populus, non elevat manus Moysi a terra, nec altum aliquid nec sublime in eo intelligit, et sic ab adversariis vincitur. Habens virgam Dei,··etc. AUG., quæst. 65. Nunc virga Dei dicitur, quæ primum dicta est Aaron, postea dicitur Moysi. Sicut dicitur spiritus Eliæ qui est Spiritus Dei, cujus particeps Elias dicitur; et Dei justitia, quæ nostra est. Unde: ignorantes Dei justitiam, volentes suam statuere Rom. 10., id est, tanquam a se sibi præparatam.'

EXO 17:11 Multiple spaces in '17.11··Cumque levaret Moyses manus,··etc. STRAB. Quia cum lex mystice intelligitur, passio Christi spiritualiter pensatur, diabolus vincitur et fugatur. Cum autem remittuntur manus, id est, præcepta legis minus studiose exercentur, hostis victor insequitur.'

EXO 17:12 Multiple spaces in '17.12··Sumentes igitur lapidem,··etc. GREG., homil. 33 in Evang. Moyses sedit in lapide, etc., usque ad quos etiam juste illa damnat, ipse misericorditer liberat.'

EXO 17:14 Multiple spaces in '17.14··Delebo enim,··etc. RAB. In hoc significat quod omnipotens Deus per legem quam significat Moyses, et de Christo pronuntiat deleat memoriam spiritualium hostium. Unde psal. 19: Periit memoria eorum cum sonitu.'

EXO 17:15 Multiple spaces in '17.15··Ædificavitque Moyses altare,··etc. Omnes diaboli victores in cordibus suis debent aras fidei ædificare, in qua spirituales hostias offerant.'

EXO 18:1 Multiple spaces in '18.1··Cumque audisset Jethro,··etc. Quod Moyses liberaturus filios Isræl dimisit uxorem et filios, quos postea in deserto recepit, significat quia prædicatores cum mittuntur ad opus prædicationis, debent se a sollicitudine temporali exonustare: cum vero postea ad episcopatum vel ad aliam dignitatem assumuntur, tunc pro sibi subjectis sollicitudinem tam in spiritualibus quam temporalibus gerere debent.'

EXO 18:5 Multiple spaces in '18.5··Venit ergo Jethro,··etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Alia littera: Post hæc venit ad montem Dei Moyses, et Jethro sibi occurrenti exiit obviam de castris, nec duxit eum ad montem Dei, sed ad tabernaculum suum.··Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Ægyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Ægyptum, et subire agones Ægyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Ægyptum ad agones et exercitia virtutum; Abraham et Jacob quoque, qui ipso nomine athleta est, cum descendisset in Ægyptum, factus est sicut stellæ cœli in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Ægyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Ægyptum, et scidisse et corrupisse populum Dei; quia descendens in Ægyptum accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris ejus sororem.'

EXO 18:12 Multiple spaces in '18.12··Obtulit ergo Jethro,··etc. AUG. in Locutionibus, locut. 85. Et sumpsit Jethro socer Moysi holocausta,··etc. Sumpsit pro obtulit,··posuit: an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur obtulisse; quamvis Moyses non legatur sacrificasse, nec Aaron, nec quisquam Hebræorum qui educti sunt de terra Ægypti: sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Jethro autem legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad ejus adventum cœpit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat. Veneruntque,··etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Venerunt,··inquit, presbyteri Aaron, et omnis Isræl manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei.··Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est, qui perfecti sunt, in meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt: peccator a conspectu Dei fugit. Adam postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit: Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus Gen. 3.. Cain exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Propterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde psal. 1: Tibi soli peccavi,··etc. Qui malum coram Deo facit, continuo pœnitet, et dicit, Peccavi.··Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum pœnitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere. ORIG. Non frustra venit Jethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes et odientes superbiam. Tales enim oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est, ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia: non homines dico, sed vitia. Coram Deo,··etc. AUG., quæst. 66. Quæritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quæ postea sunt instituta? neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna, quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est.'

EXO 18:16 Multiple spaces in '18.16··Ostendam præcepta,··etc. ID., quæst. 67. Quæri potest quomodo hic Moyses dixit, etc., usque ad juste judicare non posset.'

EXO 18:19 Multiple spaces in '18.19··Sed audi verba mea,··etc. ID., quæst. 68. Prima quæstio est cur Deus famulum suum, etc., usque ad quo fit tanto plenior quanto in superna et æterna liberius extenditur. Esto tu populo,··etc. ID., quæst. 69. Quod vero adjungit, etc., usque ad sed unde hoc probari possit ignoro.'

EXO 18:21 Multiple spaces in '18.21··Provide autem,··etc. Ad custodiam humilitatis ab alienigena instruitur, ne, qui tot arcana Dei ab ipso Deo discebat, extolleretur, et putaret se humano consilio non egere. Præfigurabatur etiam quod doctrina gentium Judæorum scientiam et superbiam superaret; et quæ in lege deerant, fideles ex gentibus complenda suggererent, et spiritualem intellectum ad legem Dei afferrent. Sciebat quoque Moyses quia hunc populum lex audiret, et faceret quæcunque diceret, legis quoque diminutio suggerente Evangelio fieret. Et constitue,··etc. ORIG., hom. 11. Ordinabis, inquit, eos tribunos et centuriones, et indicabunt populum omni hora, verumtamen, quod gravius fuerit referent ad te. Audient principes populi et presbyteri plebis, qui debent omni hora populum judicare, semper et sine intermissione sedere in judicio, dirimere lites, et reconciliare dissidentes, in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex Scripturis sanctis officium suum. Moyses, inquit, ut sit in his quæ ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populis. Cæteri vero principes, quos appellavit tribunos, quia tribui præsunt, vel centuriones, vel quinquagenarii qui præsunt minoribus judiciis, quæ ad singulos pertinent dirimentes. Quam figuram etiam in futuro sæculo servandam puto. Unde Matth. 19: Cum sederit filius hominis super thronum majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim,··etc. Vides ergo quia non solum Dominus judicat, cui omne judicium dedit Pater Joan. 5., sed constituit principes qui judicent de minoribus causis; verbum autem quod gravius fuerit, referant ad ipsum. Ideo dicit Dominus de quodam, Matth. 5: Quia reus erit concilii;··de alio autem, Matth. 12: Reus erit gehennæ ignis.··Sed et de omni verbo otioso dicuntur reddere rationem. Et ideo non dixit quia Deo præstabimus rationem, sicut de perjurio. Reddes autem Domino juramenta tua.··Matth. 12: Regina quoque austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit eam.··Ecce aliud genus judicii, Matth. 13: Qui habet aures audiendi, audiat:··hæc enim omnia umbra sunt cœlestium et imago futurorum. IDEM. Sicut scriptum est Eccle. 1: Non satiabitur oculus visu, nec auris auditu,··nec nos satiari possumus considerando quæ scripta sunt, quibus nos ædificet, quantis nos modis instruat. Cum enim conspicio quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur Exod. 33., consilium accepit a Jethro socero sacerdote Madian, admiratione nimia obstupesco. Audivit enim Moyses vocem soceri sui, et fecit quæcunque dixit ei. Non dixit, Quia Deus mihi loquitur quid agere debeam, quomodo ab homine consilium accipiam, et ab homine gentili, alieno a populo Dei? et non quis dicat, sed quid dicatur auscultat. Nos ergo si invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non cum auctoris nomine spernamus et dicta; nec quia legem Dei tenemus, convenit nobis tumere superbia et spernere prudentium verba; sed omnia probantes, quod bonum est teneamus. Qui autem hodie populis præsunt, non dico si jam eis aliqua a Deo revelata sunt: sed si in scientia legis aliquid meriti habent, consilium dedignantur inferioris, etiam sacerdotis, nedum laici, nedum gentilis: sed Moyses, qui erat mansuetus super omnes homines Num. 12., accepti consilium inferioris, ut principibus daret formam humilitatis, et signaret imaginem futuri sacramenti. Sciebat quandoque futurum ut gentiles bonum consilium proferrent, apud Moysen bonum et spiritualem intellectum afferentes ad legem, et audiret eos lex faciens omnia quæ dicerent. Non enim potest facere lex sicut Judæi dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est in littera, et nihil potest secundum litteram. Nihil enim ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Secundum hoc autem consilium quod nos afferimus ad legem, possunt omnia spiritualiter fieri, et sacrificia offerri, quæ modo carnaliter non possunt; potest lex lepræ spiritualiter servari. Sicut ergo intelligimus, sentimus et consilium damus, omnia facit lex: secundum litteram vero non omnia, sed pauca.'

EXO 18:24 Multiple spaces in '18.24··Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat,··etc. Vir Deo familiaris, sapientissimus, non crubescens a minori et gentili doceri, formam doctoribus præbuit, ne a quibuslibet erubescant erudiri.'

EXO 18:26 Multiple spaces in '18.26··Quidquid autem gravius erat,··etc. AUG., loc. 88. Alii: Verbum autem grave referebant super Moysen:··sic enim habet Græcus sermo, quod Latini interpretati sunt, ad Moysen.··Illa sane locutione ipsa etiam cura figuratur, qua dictum est super Moysen,··velut onus significatur ei impositum. Verbum autem grave dictum est pro quæstione gravi.'

EXO 19:1 Multiple spaces in '19.1··Mense tertio,··etc. ORIG. Alia littera: Mensis autem tertii exitus filiorum Isræl de terra Ægypti: hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidim, et venerunt in eremum Sina, et applicuit ibi Isræl contra montem. Et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens: Hæc dices domui Jacob, et nuntiabis filiis Isræl,··etc. Et paulo post: Descende et contestare populo, et purificabis illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertiam. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo.··Hoc die reperitur dari lex, quæ in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut sequentia docent. Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto; ex quo die pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum quo lex datur, dies quinquaginta numerantur, septemdecim scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo. Deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem et tertius tertii mensis qui a solemnitate occisi agni quinquagesimus est; ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum; quia quinquagesimo die lex data est, scripta digito Dei. Ita in ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate immolati Agni Jesu Christi quinquaginta dies numerantur, ubi Spiritus sanctus de altissimis datus sit, qui est digitus Dei. In die hac,··etc. Quadragesima scilicet septima die postquam egressi sunt de Ægypto, prima die, scilicet Junii, pervenerunt ad montem Sina, ibique peractis duobus diebus quibus sanctificati sunt, tertio, id est quinquagesimo, legem acceperunt: et hæc est Pentecostes. RAB. In Sina una mansio fuit, sed inter omnes maxima. Ibi enim lex accepta, tabernaculum erectum. Ibi Exodus et maxima pars Levitici omnesque libri legis pene conscripti sunt.'

EXO 19:3 Multiple spaces in '19.3··Moyses autem,··etc. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Alia littera: Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit ad eum.··Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus, ut ad ea quæ ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia, sanctis multum proficientibus, parvum aliquid de se aperit.'

EXO 19:4 Multiple spaces in '19.4··Alas aquilarum.··Vocat doctrinas duorum Testamentorum, quæ nos ab infimis ad cœlestia portant.'

EXO 19:6 Multiple spaces in '19.6··Eritis mihi in regnum sacerdotale,··etc. Membra scilicet summi sacerdotis in regnum cœlorum venturi.'

EXO 19:7 Multiple spaces in '19.7··Exposuit omnes sermones,··etc. GREG. Notandum quod lex non incautis vel nescientibus ingeritur: sed expositis præmiis quæ debentur servantibus, et beneficiis præteritis quæ jam experti sunt, et mirabilibus cum sponte se legi servandæ devoveant, lex petentibus datur: ut secundum promissionem suam, quasi voti rei, qui violaverint, judicentur, nec de violentia sibi illata causentur.'

EXO 19:10 Multiple spaces in '19.10··Vade ad populum,··etc. ORIG. Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium,··etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod præcipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. 22: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?··Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad cœnam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad cœnam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. 9: In omni tempore sint vestimenta tua munda.··Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. 7: Purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus.··Act. 11: Quæ ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris.··Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. 7: Bonum est homini mulierem non tangere,··salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. 7: Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes. Sanctifica illos,··etc. RAB. Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera hodie et cras, in præsenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.'

EXO 19:11 Multiple spaces in '19.11··In die enim tertia,··etc. Hac die data est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto. A die ergo quo pascha fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis, reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus: sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. digitus enim Dei Spiritum sanctum significat. ISID., Quæst. in Exod., cap. 28, tom. 5. Quinquagesimo die post pascha lex Moysi data est etc., usque ad vel quia veritatem legis infidelibus per caliginem dixit, ut videntes non videant, et audientes nos intelligant Isa. 6..'

EXO 19:12 Multiple spaces in '19.12··Cavete,··etc. RAB. Prius prohibet populum in montem ascendere, mortemque minatur: nunc jubet ut clangente buccina ascendant in montem, humanam scilicet compescens audaciam, et ad obediendum invitans: quia ad prædicationis vocem debemus nos ad superna erigere, nec sacramentorum investigatione sponte præsumere, sed Dei vocationem sequi.'

EXO 19:13 Multiple spaces in '19.13··Buccina.··Quasi vocina: a voce, vel a vocando, vel a bucca'

EXO 19:14 Multiple spaces in '19.14··Cumque lavissent vestimenta sua,··etc. Non sufficit ad virtutem contemplationis emundare opera pœnitentiæ lacrymis, nisi sequatur castitas mentis et corporis. Unde Matth. 5: Beati mundo corde,··etc. Et Sap. 1: In malevolam animam non introibit sapientia.'

EXO 19:18 Multiple spaces in '19.18··Totus autem mons Sinai fumabat,··etc. GREG. lib. VI Moral., cap. 27. Legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, etc., usque ad vincunt quod sunt. ID., lib. II Moral., cap. 2. Sacra eloquia in exordio narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum aliquando a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate æris, etc., usque ad punituri autem Sodomam vespere venisse memorantur.'

EXO 19:20 Multiple spaces in '19.20··Descenditque Dominus,··etc. ID., lib. V Moral., cap. 26. Moyses ascendit, etc., usque ad eum aliquatenus balbutiendo resonamus.'

EXO 20:2 Multiple spaces in '20.2··Ego sum Dominus Deus tuus.··ORIG., hom. 8 in Exod. Qui contemnit præsens sæculum, scilicet Ægyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum sæculum festinet, de eo dicit Deus: Ego sum Dominus Deus tuus,··etc. Non ad illos tantum qui de Ægypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Ægyptiis non serviunt, de Ægypto educti de domo servitutis Psal. 80.. Negotia sæculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere sæcularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. 8: Si permanseritis in sermone meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.··Ergo Ægyptus est domus servitutis; Judæa et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. 4: Quæ sursum est Hierusalem, libera est.··Sicut ergo terrena Ægyptus filiis Isræl domus dicitur servitutis ad comparationem Judææ et Hierusalem, quæ eis est domus libertatis: ita ad comparationem cœlestis Hierusalem, quæ est mater libertatis, totus mundus et quæ in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te terra Ægypti,··etc.; hanc vocem in Ægypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim præterieris cæterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere præcepta libertatis, et audire: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.··Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est: Non erunt tibi dii alii præter me.··AUG. quæst. in Exod. Quæritur quomodo decem præcepta legis dividenda sint? etc., usque nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii præter me?··ISID. Dat Deus Moysi legem innocentiæ nostræ, et agnitionis suæ, quæ in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quæ pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non læditur. Primum pertinet ad Deum Patrem: Dominus Deus tuus Deus unus est,··ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum;··id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed æqualem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.'

EXO 20:3 Multiple spaces in '20.3··Non habebis deos alienos,··etc. ORIG. Primum mandatum est: Non erunt tibi dii alii præter me;··et sequitur: Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem,··etc. Hæc omnia quidam simul putant esse unum mandatum: quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum: Non erunt tibi dii alii præter me,··etc. Secundum, Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem,··etc. Incipiamus ergo a primo mandato: Non erunt tibi dii alii præter me.··Si dixisset, Non sunt, absolutior sermo videretur; sed quia dicit, Non erunt,··non negavit quia sint, sed ne illi sint, cui hæc præcepta dantur, inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto I Cor. 8: Si quidem sunt qui dicuntur dii sive in cœlo, sive in terra.··In aliisque locis invenies deos nominari sicut ibi: Rex magnus super omnes deos,··et Deus Deo locutus est,··etc. De dominis idem Apostolus dicit: Sive throni, sive dominationes,··etc. Col. 1. Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus; ac si dicat: Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi qui ab aliis colantur: sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde Deut. 32: Cum divideret Excelsus gentes et separabat filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei.··Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos vel deos appellat Scriptura: deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis;··imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod exsecrabiles fecit eos prævaricatio, non natura. Tibi ergo, o Isræl, qui pars Dei et funiculus ejus es, non erunt,··inquit, tibi dii alii præter me:··quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus, unus est Dominus; cæteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non hæc tantum dicuntur ad Isræl secundum carnem, imo ad te qui Isræl effectus es mente Deum videndo, et circumcisus corde, non carne; si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo hæreditatis ejus metiri: alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis jam non Ægyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. Qui enim peccat, servus est peccati Joan. 5..'

EXO 20:4 Multiple spaces in '20.4··Non facies,··etc. ORIG. Non facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem,··etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus, I Cor. 8: Si quidem sunt dii multi, et domini multi,··etc. De idolis vero, quia nil est idolum in mundo;··de similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur: Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnem.··Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Verbi causa, si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat adorandum, non idolum sed similitudinem facit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis; qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit: facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus quia idolum nihil est in mundo I Cor. 8.. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his quæ sunt vel in cœlo, vel in terra, vel in aquis formatur: sed non sicut de his quæ in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare: ita etiam de cœlestibus; nisi quis dicat de sole, et luna, et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moses eruditus omni sapientia Ægyptiorum etiam quæ apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Hecatem aliaque dæmonum formas, quæ Apostolus spiritualia nequitiæ in cœlestibus vocat Ephes. VI; de quibus forte dicitur: Inebriatus est gladius meus in cœlo Isa. 34.. His enim formis et similitudinibus invocabant dæmonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum, et habere unum tantum Deum et Dominum, hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adhærentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos quos fugimus, et ad quem fugimus, propitium non efficimus. Quibus propheta dicit: Væ duplici animo Eccli. 2.. Et iterum: Usquequo claudicatis utroque pede?··III Reg. 18. Ab illis ergo quasi fugaces cædimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur, unde Jer. 4: Amatores tui inimici facti sunt tibi.··Multi sunt animæ amatores, capti decore ejus, cum quibus meretricata est, dicens. Post amatores meos ibo qui dant mihi vinum meum,··etc. Ose. 2.: hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus quæ commisisti suspectus es; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat; nil ultra in te lascivum videre, nihil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, et implicas te sæcularibus negotiis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribus Matth. 12., ne iterum expelli possit, et fiunt novissima pejora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus in quibus habitet et inambulet Deus; unde Isa. LII: Qui portatis vasa Domini, exite et immundum nolite tangere, et ego recipiam vos,··etc. Dicit ergo: Non erunt tibi dii alii præter me.'

EXO 20:5 Multiple spaces in '20.5··Non adorabis,··etc. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus, cum sciat quia idolum nil est. Colere vero est toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores. Ego sum Dominus,··etc. Vide benignitatem Dei: ut nos doceat et perfectos faciat, fragilitatem humanorum affectuum non recusat; omnia agit et patitur propter nos, notis et usitatis nobis loquitur affectibus. ORIG., ubi supra. Omnis mulier aut sub viro est, et subjecta est legibus viri Eph. 5., aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ingreditur ad meretricem, scit quod ad prostitutam et cunctis patentem ingressus est, ideo de aliis indignari non potest. Qui legitimo utitur matrimonio, non patitur uxorem peccare, sed accenditur zelo ad servandam castitatem matrimonii, ut possit legitimus fieri pater. Sic omnis anima aut prostituta est cum dæmonibus, et habet plures amatores ut intrent ad eam, modo spiritus fornicationis, modo avaritia, post hunc veniet spiritus superbiæ et alii plurimi; alter tamen alteri non invidet, nec zelotypia movetur, sed sese invicem invitant; unde, adducit secum alios septem spiritus nequiores se,··etc. Luc. 11. Sic nullam zelotypiam amatorum suorum patitur anima quæ dæmonibus est prostituta; si vero conjuncta fuerit viro legitimo, id est Christo, etiamsi aliquando fuerit peccatrix, ultra eam peccare non patitur, nec ferre potest ut alludat adulteris; excitatur super eam zelus ejus, et defendit conjugii castitatem; si autem viderit eam temerantem conjugii jura, et occasionem quærere peccandi, dat ei libellum repudii; unde Isa. 50: Propter iniquitates vestras dimisit matrem vestram;··hæc qui loquitur et zelans est et zelo commotus hoc dicit. Est etiam novum genus hoc bonitatis ejus, ut etiam post adulterium revertentem et toto corde pœnitentem suscipiat. Unde: Nunquid mulier si exierit a viro, et dormierit cum alio viro, revertens revertetur ad virum suum?··etc. Et alibi: Et postquam fornicata es in his omnibus, dixi: Revertere,··etc. Jer. 3. Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam sibi adhærere, si servat, corripit et indignatur, velut zelotypia quadam erga te usus, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero correptionem contemnis, discedit a te zelus ejus, secundum illud: Propterea discedit zelus meus a te,··etc. Ezech. 16. Vide misericordiam et pietatem Dei; quando vult misereri, indignari se dicit et irasci, sicut per Jeremiam dicit: Dolore et flagello castigaberis, Hierusalem, ut non abscedat anima mea a te Jer. 6.. Flagellat enim omnem filium quem recipit Hebr. 12.. Hoc autem terribile, hoc extremum, si non corripimur pro peccatis: cum enim modum peccandi excedimus, auferetur a nobis etiam zelus Dei, nec ultra irascitur. Visitans iniquitatem,··etc. ORIG. Reddens peccata patrum in filios, etc. Aiunt hæretici quod non boni Dei sermo sit, qui pro peccatis alterius alterum dicat plecti; Deum tamen legis justum dicunt, nec possunt ostendere quomodo injustus sit, si alium alio peccante punit. Sed interior homo noster aut dicitur habere Deum Patrem, si secundum Deum vivit; aut diabolum, si voluntatem illius facit; unde Joan. 8: Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis.··Sicut ergo semen Dei in nobis est, cum verbum Dei servantes non peccamus, secundum illud I Joan. 3, Qui ex Deo est, non peccat, quia semen Dei manet in eo;··ita cum a diabolo suademur ad peccandum, semen ejus suscipimus; cum facimus quod suadet, jam genuit nos, nascimur enim ejus filii per peccatum. Sed quia fere sine adjutorio non peccamus, sicut adulterium nemo solus committit, necesse est adulteram consortem fieri, et si non plures, necesse est aliquem vel aliquam ministerio sceleris adjungi: qui omnes, velut unus ex altero, secundum persuasionis ordinem, generati, ex diabolo progeniem ducunt; velut in traditione Domini diabolus intravit in cor Judæ, et primum filium peccati genuit, qui solus hoc facere non potuit; abiit ergo ad Scribas et Pharisæos et pontifices; nascitur ergo ex Juda generatio tertia, et quarta peccati. Videamus ergo quomodo peccata patrum reddit Deus in filios in tertiam et quartam progeniem, et non in ipso. De patribus enim nihil dicitur. Diabolus ergo, quia jam peccandi modum excessit, tanquam vestimentum concretum in sanguine non erit mundus in hoc sæculo; non flagellatur pro peccato; omnia enim ei servantur in futurum. unde Matth. 8.: Quid venisti ante tempus torquere nos?··Redduntur autem peccata in filios quos genuit per peccatum, qui in carne positi flagellantur. Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat Ezech. 33.. Misericors ergo reddit peccata patrum in filios, quia diabolus et angeli ejus, qui etiam peccati patres efficiuntur, indigni sunt quod in præsenti corripiantur: filii eorum, et qui per ipsos ad societatem peccati asciti sunt, recipiunt in præsenti quod gesserunt, ut, purgati, diabolo in pœna socii non efficiantur. Unde psalmo 88: Visitabo in virga iniquitates eorum,··etc., misericordiam autem meam non auferam ab eis.··Deus enim zelans est, et animam quam sibi despondet in fide non vult in contaminatione peccati permanere, sed cito purgari. Si autem noluerit purgari, in interitu eorum ridebit, dicens eis Matth. 25: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum,··etc. Sciamus ergo nos in præsenti corripi, ut in futuro quiescamus. Unde: Cum castigamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur.··ID. In hoc sermone solent nos hæretici suggillare, quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium judicat. Sed qui Deum legis mandantem hæc dicent non bonum, justum tamen dicunt: nec ipsi quidem possunt ostendere quomodo justitiæ videatur convenire si alio peccante alius puniatur. ISID. Primum mandatum prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium interficit sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, crudelitatem; sextum, fornicationem; septimum, rapacitatem; octavum perimit falsitatem; nonum, mundi cupiditatem; decimum, adulterii cogitationem. Et notandum quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis scribuntur tabulæ, quibus populus Dei regatur et dæmones occidantur. In duabus enim tabulis scripta est lex propter duo Testamenta significanda: vel quia sunt præcepta duo dilectionis Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. In una enim tria præcepta, quæ ad dilectionem Dei pertinent; in altera vero septem, quæ ad societatem proximi. Lapideæ vero fuerunt tabulæ, quia cor Judæorum erat lapideum et insensibile, durum et stolidum; unde Ezech. 36: Auferam cor lapideum, et dabo eis cor carneum.··Et Apostolus ait II Cor. 3.: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus,··quæ sentiant scilicet et intelligant.'

EXO 20:12 Multiple spaces in '20.12··Honora patrem,··etc. Hoc est primum septem mandatorum quæ pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero animæ congruit, quæ est irascibilis, concupiscibilis et rationalis. Quaternarius corpori.'

EXO 20:13 Multiple spaces in '20.13··Non occides,··etc. AUG., quæst. 61 in Exod. Et quod dictum est: non occides,··non putandum est fieri contra hoc præceptum quod lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet: ille enim facit, qui jubet quod ministrum negare non licet.'

EXO 20:14 Multiple spaces in '20.14··Non mœchaberis.··ISID. Quæritur quoque quomodo differat non mœchaberis ab eo quod paulo post dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui?··In eo enim quod dictum est, non mœchaberis,··poterat et illud intelligi; nisi forte in illis duobus præceptis non mœchandi, et non furandi, ipsa opera notata sint, in his vero extremis concupiscentia ipsa: quæ tantum differunt, ut aliquando mœchetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat, nec ei misceatur pœnam timens: et hoc fortasse lex ostendere voluit, quod utraque peccata sunt. ID. Item quæri solet utrum nomine mœchiæ etiam fornicatio teneatur, etc., usque ad atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.'

EXO 20:15 Multiple spaces in '20.15··Non furtum facies,··etc. AUG., quæst. 71 in Exod. Sed rursum quæritur quomodo differat, non furtum facias,··ab eo quod paulo post dicitur de non concupiscendis rebus proximi? Non quod omnis qui concupiscit rem proximi, furatur; sed omnis qui furatur, rem proximi concupiscit. Poterat illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi præcipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri.'

EXO 20:16 Multiple spaces in '20.16··Non loqueris contra proximum,··etc. AUG., ubi supra, In eo etiam quod dictum est, etc., usque ad et hujusmodi.'

EXO 20:18 Multiple spaces in '20.18··Cunctus autem populus videbat voces,··etc. AUG., quæst. 72 in Exod. Solet quæri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed ad auditum pertinere videatur, etc., usque ad audi quid luceat, non solemus dicere.'

EXO 20:19 Multiple spaces in '20.19··Loquere tu nobis,··etc. AUG., quæst. 73. Significatur ad vetus testamentum timorem potius pertinere, sicut ad novum dilectionem; quamvis in veteri novum lateat, et in novo vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si hoc accipiendum est intelligere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet.'

EXO 20:20 Multiple spaces in '20.20··Nolite timere,··etc. AUG., quæst. 74. Sic illi cohibendi erant a peccatis, timendo scilicet ne pœnas sensibiles paterentur; quia nondum poterant amare justitiam, et tentabantur a Domino, ut appareret cujusmodi essent; non ut Deo noti fierent qualescunque essent, quem non latebat, sed ut inter se et sibimetipsis.'

EXO 20:21 Multiple spaces in '20.21··Stetitque populus,··etc. GREG., homil. 6. In quibusdam locis Scripturæ historia servanda est, etc., usque ad Moses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Non facietis deos,··etc. AUG., quæst. 76. Repetitur quod in primo præcepto dictum est; et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in psalmo CXIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum.'

EXO 20:24 Multiple spaces in '20.24··Altare de terra,··etc. Ostendit ideo, interdictis simulacris, altare de terrena materia concedi, ut uni Deo hostia et sacrificia in eo offerantur. GREG., lib. III Moral., cap. 20. Altare de terra Deo facere, est incarnationem Christi sperare. Tunc enim a Deo nostrum munus accipitur, cum in hoc altari nostra humilitas, id est super Dominicæ incarnationis fidem posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicæ incarnationis fide solidamus.'

EXO 20:25 Multiple spaces in '20.25··De sectis lapidibus.··ISID. Secti lapides sunt qui unitatem scindunt, et seipsos dividunt a societate fratrum: hos in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris constructio significat. Lapides non secti ex quibus altare construi jubetur, sunt qui per fidem in unitate solidantur; de quibus dicitur I Petri 2: Vos estis lapides vivi, coædificati in domos spirituales.··His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula maligni ignita non receperunt: omnes unum altare faciunt in unitate fidei et concordia charitatis'

EXO 21:1 Multiple spaces in '21.1··Hæc sunt judicia,··etc. AUG., loc. 91 in Exod. Distinctius amodo explicantur ea quæ ad proximum pertinent; notanda locutio cum dictum sit Moysi: Hæc sunt judicia quæ propones eis;··cætera ad populum dicuntur. Si emeris servum Hebræum,··etc. AUG., quæst. 77 in Exod. Ne Christiani hic flagitarent a dominis suis, apostolus jubet dominis servos esse subditos I Petr. 2., ne nomen Domini et doctrina blasphemetur: illud enim inde constat in mysterio esse præceptum, quia pertundi subula ejus aurem ad postem præcepit Deus, qui libertatem recusasset. GREG., hom. 3 in Ezech., tom. 2. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, etc., usque ad quia illa quies intima in ænigmate videtur. Sex annis.··ISID. In sex ætatibus hujus sæculi servientes, septimo die, id est æterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc sæculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientiæ, et cum uxore et filiis nostris, quos prætulimus libertati, id est cum carne et operibus ejus, peccato serviemus in æternum.'

EXO 21:7 Multiple spaces in '21.7··Si quis vendiderit filiam,··etc. AUG., quæst. 78 in Exod. Non abibit ita ut recedunt ancillæ,··etc., usque ad intelligitur quod cum eo gratis exibit, non a marito separata.'

EXO 21:13 Multiple spaces in '21.13··Qui autem non est insidiatus,··etc. RAB., in Exod., tom. 2. Homicidis non spontaneis, etc., usque ad Christi posuerit, salvus erit. AUG., quæst. 79 in Exod. Si autem nolens, sed Deus tradiderit in manus ejus,··etc. Ita hoc dicitur, etc., usque ad et Judas ideo juste tradidit.'

EXO 21:18 Multiple spaces in '21.18··Si rixati fuerint,··etc. RAB. Idem est, si quis cum proximo contendens duritia mentis, vel parcitate, spernendo scilicet vel non consulendo, exasperavit; et ille infirmatus tristitia, a fervore dilectionis languerit, reus per confessionem, operam pœnitentiæ et impensam promissæ emendationis in medicos, id est doctores, impendat, qui infirmum baculo consolationis erigant, et fomentis prædicationum in pristinum dilectionis statum restituant. In correctione necessaria est discretio, ne qui corrigere debet, occidat, vel in desperationem vel odium mittat.'

EXO 21:22 Multiple spaces in '21.22··Si rixati fuerint.··ID. Si quis alicujus animam, post conceptum verbi, per incuriam vel fraudem læserit, ut vitale germen boni operis sanum proferre non possit: etiam si ipsa adhuc in fide vivens perstiterit, ut damnum illatum per pœnitentiam restituat, secundum Evangelii ministerium necesse habebit. Si autem ipsa anima per errorem necata, post prolatum abortivum, hoc est opus mortiferum, in infidelitate perseveraverit, sine dubio seductor illius, quasi verus homicida, æterna morte reus erit. AUG., quæst. 80 in Exod. Quod non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, etc., usque ad et ideo nondum sensibus prædita. ORIG., hom. 10 in Exod. Quod si litigabunt duo viri, et percusserint mulierem prægnantem, et exierit infans ejus nondum formatus, detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit pro anima sua. Quod si formatus fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo,··etc. Primum videamus de eo qui nondum formatus exierit, quomodo jubetur damno pecuniæ percuti unus ex litigantibus, cum duo dicantur. Quid etiam hoc quod vir mulieris imponit ei, et non eis; et dabit, et non potius dabunt. Quod si infans jam formatus exierit, animam dare pro anima facile intelligimus: morte scilicet vindicetur peccatum. Quæ autem sequuntur, operæ pretium est explicare. Nec enim videtur etiam infans formatus calce litigantis percussus, oculum in ventre perdidisse, dentes vero omnino non habuit. Si enim hoc ad matrem referamus, quomodo abortiens mulier oculum perdit, aut dentes dolet? Sed esto aut in oculo aut in dente percussa abortivit, livorem vel vulnus accepit, quid etiam combusturam dicimus pro combustura? Nunquid litigantibus viris assistens mulier comburi potuit, ut combustura pro combustura solvatur? In Deuteronomio quoque hæc facile explicari non queunt. In Scripturis tamen iisdem vocabulis et officiis membra animæ nominantur, quibus utuntur vel appellantur membra corporis. Unde Matth. 7: Vides festucam in oculo fratris tui, et trabem quæ in oculo tuo est non vides.··Et Matth. 13: Qui habet aures audiendi audiat.··Et Rom. 10: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem!··Ne nos ergo vocabulorum similitudo conturbet. Sunt ergo duo litigantes, duo disputantes et dogmatibus vel quæstionibus legis, et rixantes circa verborum pugnas; unde Apostolus, II Tim. 2: Nolite contendere verbis,··etc. Et ibidem: Quæstiones legis devita, sciens quod generant lites.··Qui ergo istis in quæstionibus litigant ad subversionem audientium, percutiunt mulierem prægnantem, et ejiciunt infantem formatum vel adhuc informem. Mulier prægnans dicitur anima, quæ nuper concepit verbum Dei; unde: A timore tuo, Domine, in utero concepimus et peperimus Isa. 26.. Qui ergo concipiunt, et statim pariunt, non mulieres existimandæ sunt, sed viri et perfecti; unde alibi: Si peperit terra in una die, et nata est gens die una simul Isa. 66.. Ista est ergo generatio perfectorum, quæ in die eadem concipitur et nascitur. Pariunt autem viri secundum illud Gal. 4: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus.··Perfecti ergo et viri statim pariunt, id est, conceptum fidei verbum in opera perducunt: anima autem quæ concipit, et in ventre retinet et non parit, mulier dicitur. Unde Isa. 37: Dolores partus advenerunt ei: et virtus pariendi non est in ea.··Hæc ergo, inter se duobus litigantibus et scandala proferentibus, percutitur et scandalizatur: ut verbum fidei quod tenuiter conceperat nondum formatum abjiciat. Est enim in aliquibus formatum verbum, in aliquibus non formatum; unde: Donec formetur in vobis Christus Gal. 4.; Christus enim est Verbum Dei. Damnum ergo patietur, qui excussit. De damnis ergo doctorem dicit Apostolus I Cor. 3: Si cujus opus arserit damnum patietur,··etc. Et ipse Dominus in Evangelio, Matth. 16: Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animam autem suam perdat?··Unde videtur ostendi quod quædam peccata ad damnum pertinent, non tamen ad interitum, quia qui damnum passus fuerit, salvari dicitur, licet per ignem: unde Joannes dicit quædam peccata esse ad mortem, quædam non I Joan. 5.. Quæ autem sint ad mortem, non facile discerni potest, Delicta enim quis intelligit?··Psal. 18. Sed cum referuntur super quinque mnas acquisitæ aliæ quinque, et super duas duæ Luc. 19., qui mercedem hujus acquisitionis perdit, damno dicitur percuti, sicut qui causam scandali infirmiori et muliebri animæ præbuit. Dabit autem secundum quod indixerit vir ejus, et dabit cum honore animæ discentis. Vir magister est Christus, vel qui pro Christo animarum doctor est. Patietur ergo damnum qui contendit ad subversionem audientium, pro anima quæ nondum habuit infantem formatum: quod potest de scandalo catechumeni accipi. Potest etiam fieri ut qui læsit, instruat et reparet animæ quæ perdidit, et cum honore, cum modestia scilicet, cum mansuetudine, non cum lite, sicut cum scandalum intulit. Sed cum formatus infans fuerit, dabit animam pro anima. Formatus infans potest videri sermo Dei in corde animæ quæ suscepit gratiam baptismatis, vel qui evidentius et clarius verbum Dei suscepit. Reddet ergo qui percussit, animam pro anima in die judicii, scilicet apud eum judicem qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Vel ut qui sibi conscius fuerit tanti scandali, ponat animam suam pro anima scandalizati, et usque ad mortem det operam quomodo ad fidem restituatur. Ponat oculum pro oculo: si oculum animæ læsit, id est, intellectum ejus turbavit, auferatur oculus ejus ab eo qui præest Ecclesiæ, id est intellectus. Si dentem læsit, qui suscipiens cibum verbi Dei comminuere vel molaribus terere solebat, ut subtilem ad ventrem animæ transmitteret sensum: si hunc dentem ille vexaverit et evulserit, ut contritione ejus non possit anima subtiliter et spiritualiter suscipere verbum Dei, auferetur dens ejus, qui non bene cibos verbi comminuit et dividit. Propter hoc enim fortasse de Domino dicitur: Dentes peccatorum contrivisti Psal. 3.. Et alibi: Molas leonum confringet Dominus Psal. 57.. Sic ergo per membra dicitur lædi anima et percuti. Manum quoque pro manu, et pedem pro pede deposcit. Manus animæ, virtus qua tenere aliquid et cor stringere potest, ut actus ejus et fortitudo; et pes quo incedit ad bona vel ad mala. Quia ergo scandalizata anima non solum in fide sed etiam in actibus dejicitur, qui per manus significantur, manus auferuntur illius, quibus non bene operatur, et pedes, quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam, quia combussit et gehennæ tradidit animam. Per singula hæc ostenditur, ut percussor, truncatis omnibus membris, a corpore Ecclesiæ excidatur, ut cæteri videntes timorem habeant, et non similiter faciant. Ideo Apostolus cum doctorem describit Ecclesiæ, inter cætera præcipit, non percussorem I Tim. 3.: ne percutiens prægnantes mulieres, id est animas insipientes, ponat animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, etc. De qualibus dicitur Matth. 24: Væ prægnantibus et nutrientibus in illis diebus, in quibus scandalizabuntur, si fieri potest, etiam electi.··Sciendum tamen quod non est perfectorum scandalizari, sed mulierum aut parvulorum; unde Matth. 18: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis,··etc.'

EXO 21:29 Multiple spaces in '21.29··Quod si bos cornupeta,··etc. RAB. Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Unde Proverbiorum decimo sexto capitulo: Cor hominis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam. Triginta siclos.··Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et charitatem emendabit. Argenti.··Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis et scientia decalogi instructi erant, compensabit. Si quis aperuerit,··etc. GREG., lib. XVII Moral., cap. 13. Cisternam aperire est valido intellectu Scripturæ sacræ arcana penetrare, etc., usque ad inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. Si bos alienus,··etc. AUG. Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore; a parte enim totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quo non vescuntur.'

EXO 22:1 Multiple spaces in '22.1··Si quis furatus fuerit,··etc. STRAB. Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judæus quilibet intelligitur, quem si quis Judæus vendiderit, pœnæ legis subjacebit, quæ continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur: Sicut ovis ad occisionem ductus est Isa. 53.. Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum pœnitentiam agat.'

EXO 22:2 Multiple spaces in '22.2··Si effringens fur domum, sive suffodiens,··etc. AUG., quæst. 84 in Exod. Si perfodiens inventus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, etc., usque ad jam enim plus est quam fur.'

EXO 22:6 Multiple spaces in '22.6··Si egressus ignis, etc. RAB. Ignem succendimus, cum correctionem subditis præparamus, ut spinas vitiorum consumamus. Sed videndum est ne cum vitia persequimur, virtutes lædamus, et eis qui fructum bonorum operum proferre cœperant, ante maturitatem noceamus. Qui hoc ergo commiserit, dignam pœnitentiam gerat, et quod per inertiam læsit, studiose restituat. Spicas.··Teneros auditores nondum ad maturitatem fructus pertingentes: quorum vitia qui acerbe et indiscrete reprehendit, quasi ignem in spicas immittit, nec ad maturitatem pervenire sinit.'

EXO 22:14 Multiple spaces in '22.14··Qui a proximo,··etc. A proximo mutuum postulamus, cum pro æterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in præsentia ejus semper sumus. Unde II Cor. 5: Scientes timorem Domini, hominibus suademus.··Et alibi, II Cor. 12: Quasi coram Deo, in Christo loquimur.··Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si ejus curam strenue gessit, et quasi Deo præsente; aliter damnum reddere compellitur. Unde Matth. 5: Non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem.'

EXO 22:17 Multiple spaces in '22.17··Si pater virginis,··etc. RAB. Sensus sententiæ historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus regnum charitatis ædificat, cupiditatis dissipat, non est necesse allegorice exponi. Lector tamen sententiam dote rectæ fidei honorare debet et intactam sua expositione relinquere.'

EXO 22:18 Multiple spaces in '22.18··Maleficos non patieris vivere.··Qui præstigiis magicæ artis et diabolicis figmentis agunt, hæreticos intellige, qui a consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur'

EXO 22:21 Multiple spaces in '22.21··Advenam non contristabis.··RAB. Dilectionem proximi per misericordiæ compassionem commendat, ne furoris aut avaritiæ stimulo commoti, jus naturæ negligamus. Sed quæ volumus ut faciant nobis homines eadem illis faciamus, et quæ nolumus fieri, non faciamus.'

EXO 22:22 Multiple spaces in '22.22··Viduæ et pupillo non nocebitis.··RAB. In vidua, sancta Ecclesia, quæ in die judicii exspectat Christum, quem modo non habet præsentem in pupillo, Christianus populus, cui mortuus est mundus pater, et Babylonia mater, accipi potest: quam prohibet contristari per persecutionem vel fastum mundanum, ne forte talis insectatio ad perniciem eorum spiritualem perveniat qui eos frustra odiis et contumeliis molestant.'

EXO 22:25 Multiple spaces in '22.25··Si pecunia mutuam,··etc. RAB. Prædicatores Evangelii monet ne superfluitatem appetant, sed habentes victum et vestitum, his contenti sint, secundum illud Matth. 10: Gratis accepistis, gratis date.'

EXO 22:26 Multiple spaces in '22.26··Si pignus,··etc. AUG., loc. 99. Genus pro specie posuit: sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur. GREG., lib. XVI Moral., cap. 2. Pignus,··peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, etc., usque ad a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit.'

EXO 22:28 Multiple spaces in '22.28··Diis non detrahes,··etc. AUG., quæst, 86 in Exod. Quæritur quos dixerit deos, etc., usque ad vel latriæ obsequiis honorari.'

EXO 22:29 Multiple spaces in '22.29··Decimas tuas,··etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus.'

EXO 23:3 Multiple spaces in '23.3··Pauperis quoque non misereberis in judicio.··AUG. Ne scilicet contra justitiam pauperi faveas causa misericordiæ. Bona est misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium autem dicit Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, opportune sequitur:'

EXO 23:4 Multiple spaces in '23.4··Si occurreris bovi inimici tui,··etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos judex resides.'

EXO 23:7 Multiple spaces in '23.7··Mendacium fugies.··RAB. Veritatem et judicium amat Dominus: et ad hæc exsequenda populum suum hortatur, quia non est personarum acceptor.'

EXO 23:10 Multiple spaces in '23.10··Sex annis seminabis terram tuam.··AUG. Quæritur quid colligant pauperes, si in septimo anno ita parcitur terræ, etc., usque ad sex annos cum colliguntur quæ seminantur. RAB. In senario perfectio operum, etc., usque ad qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet.'

EXO 23:13 Multiple spaces in '23.13··Et per nomen externorum deorum,··etc. Per nomen suum jurare permittit, non quod bonum sit jurare; sed quia sciebat homines pronos ad jurandum esse, non vult ut jurent per nomina exteriorum deorum, ne frequenti juramento inducantur ad cultum eorum. Sic et hostias non approbat Deus, mavult tamen sacrificari sibi quam idolis.'

EXO 23:14 Multiple spaces in '23.14··Tribus vicibus per singulos a mos,··etc. Fidem scilicet sanctæ Trinitatis hic exigit Deus: in Pascha enim immolatur Filius, in Pentecoste datur Spiritus sanctus, in Scenopegia paternæ majestatis potentia declaratur. Tribus vicibus per singulos annos,··etc. RAB. Hoc est omni tempore præsentis vitæ et in sanctæ Trinitatis confessione, per fidem et spem et charitatem bonorum operum obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem Agni immaculati ab Ægyptia servitute liberati, per spirituales aquas de veteri homine in novum transimus, non in vetustate litteræ, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus. Solemnitatem vero mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum, voluntatum, et sermonum primitias Domino consecramus; solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus, id est virtutum fructibus, ad finem vitæ et introitum regni cœlestis pervenire contendimus; in tabernaculis septem diebus commemorantes, quia per omne tempus vitæ præsentis peregrinos nos esse agnoscimus, nec requiem hic, sed in futuro requirimus, sedulo curantes ne in conspectu Dei vacui appareamus. Solemnitatem quoque,··etc. RAB. Maturis scilicet, frugibus, quando fructus totius anni collecti sunt, in septembri scilicet quem Hebræi Chaldaico vocabulo thisri, Macedones vocant. In cujus principio Judæi feriantes amplius tuba canunt quam in cæteris mensibus, et plura offerunt, in quo dies expiationum, et dies scenopegiæ quinto decimo die, qui est solemnitas Tabernaculorum.'

EXO 23:19 Multiple spaces in '23.19··Non coques hædum,··etc. AUG., quæst. 90 in Exod. Quomodo intelligatur, ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri, etc., usque ad postea vero passi sunt non agni in lacte, sed arietes in grege. STRAB. Moraliter. Hædus, id est peccator, non est in lacte matris coquendus, id est blanditiis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus.'

EXO 23:20 Multiple spaces in '23.20··Ecce ego mittam angelum,··etc. RAB. Josue significat ducem populi, qui ideo angelus dicitur, quia ad voluntatem Domini annuntiandam mittitur; enim Græce, nuntius dicitur.'

EXO 23:22 Multiple spaces in '23.22··Inimicus ero,··etc. GREG. Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Eccli. 10: Initium omnis peccati superbia.··Sunt autem ejus soboles septem principalia vitia, inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbiæ vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis prælium Spiritu septiformis gratiæ plenus venit.'

EXO 23:23 Multiple spaces in '23.23··Præcedetque te angelus.··RAB. Josue populum Isræliticum in terram promissionis induxit, septem gentes ejiciens, idolaque et aras eorum destruens. Mystice verus Jesus has gentes cum simulacris suis exterminat, cum septem principalia vitia et omne idolum inimici de cordibus nostris expellit, ut naturæ nostræ terram secure possideamus. Quos ego conteram.··CHRYSOST. Habet unumquodque vitium in corde nostro propriam mansionem, quam sibi vindicans, in animæ nostræ recessu exterminat Isrælem, id est rerum summarum contemplationem, et adversari non desinit: non enim possunt virtutes cum vitiis morari. Sed cum ab Isrælitis, id est a virtutibus, fuerint vitia superata, locum quem concupiscentiæ vel fornicationis spiritus possidebat, castitas obtinebit: quem furor ceperat, patientia vindicabit; quem tristitia mortem operans occupaverat, salutaris et plena gaudio lætitia possidebit; quem acedia vastavit, excolet fortitudo; quem superbia conculcabat, humilitas honestabit. Itaque singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est affectus, virtutes contrariæ possidebunt: quæ filii Isrælis, id est animæ Deum videntis nuncupantur: qui cum universas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones rapuisse quam proprias recuperasse credendi sunt; quia secundum veterem traditionem, terram Chananæorum filii Sem in divisione orbis sortiti sunt, quam Chananæi violenter possederunt: unde justo, judicio Dei expulsi sunt. Voluntas quoque Domini possessionem cordis nostri non vitiis sed virtutibus deputavit, quæ post prævaricationem Adæ insolescentibus vitiis, quasi Chananæis, a propria regione depulsæ sunt. Cum vero per Dei gratiam diligentia nostra et labore nostro restituuntur, non tam alienam terram occupant quam recipiunt propriam.'

EXO 23:25 Multiple spaces in '23.25··Benedicam panibus tuis,··etc. AUG. Alia littera: Benedicam panem et vinum tuum,··etc. Quamvis hæ promissiones possint et spiritualiter intelligi, etc., usque ad quæ impii non accipient.'

EXO 23:28 Multiple spaces in '23.28··Emittens crabrones.··AUG., quæst. 93. Emittam vespas, etc. Hoc promittit Deus, etc., usque ad si aliquid a Christo dicitur. Alia littera. Emittam vespas ante te, et ejiciet Amorrhæos,··etc. A plurali ad singularem numerum se convertit. Intelligitur autem ejiciet Amorrhæos,··vespa, scilicet sicut locusta, sicut rana, non quod una sit, sed per singularem intelligitur pluralis.'

EXO 23:29 Multiple spaces in '23.29··Non ejiciam eos a facie,··etc. STRAB. Gentes istæ vitia significant, quæ nec simul, nec uno tempore in sanctis exstinguuntur, ne monstra terræ multiplicentur, id est ne in superbiam erigantur et vanam gloriam et hujusmodi. Nam cum sancti contra majora vitia pugnant et vincunt, relinquunt minora, et permittuntur dominari, ne per elationem gravius corruant. Unde Paulo datus est stimulus carnis ad custodiam humilitatis I Cor. 22..'

EXO 24:1 Multiple spaces in '24.1··Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron,··etc. AUG., quæst. 85 in Exod., tom. 3. Usque ad hunc locum Scripturæ justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quæ Græci dicunt. Tu et Aaron,··etc. STRAB. Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica præcepta sequuntur. Per septuaginta vero qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato significantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. 11: Assume tibi septuaginta viros,··etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt.'

EXO 24:2 Multiple spaces in '24.2··Solusque Moyses ascendet ad Dominum.··RAB. Prius præcipitur ut Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta seniores, ascendant ad Dominum. Et statim subjungitur quod solus Moyses ascendat ad Dominum, cæteri non appropinquent, sed adorent procul. Ubi moraliter instruimur vires nostras perpendere, nec ultra posse nostrum arcem contemplationis attingere, sed quantum divina clementia vocat, et regula Scripturæ provocat. GREG. Moyses ut sublimia Dei præcepta perciperet, alta conscendit; et ut interna penetret, ab externis tumultibus occultatur: quia viri sancti qui exterioribus officiis deservire necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta confugiunt, ibique cogitationis intimæ cacumen ascendunt, et legem quasi in monte percipiunt, dum, postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suæ vertice supernæ voluntatis sententiam perscrutantur.'

EXO 24:3 Multiple spaces in '24.3··Faciemus AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.'

EXO 24:6 Multiple spaces in '24.6··Tulit itaque,··etc. ID., quæst. 98. Notandum est nunc primum sacrificasse Mosem, etc., usque ad nam decalogum in tabulis lapideis fuisse scriptum postea patet. Crateras.··Cratera, sive crater, dicitur XXX quod est capere,··eo quod sit multi vini capax.'

EXO 24:10 Multiple spaces in '24.10··Sub pedibus.··Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quæ tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quæ est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiæ subjacet.'

EXO 24:12 Multiple spaces in '24.12··Ascende ad me,··etc. BED., lib. I de Tabarnac., cap. 11, tom. 2. Locuturi de figura tabernaculi, etc., usque ad ut Ecclesia per orbem cunctarum gentium linguis locutura designaretur. Daboque tibi.··ID. Huic simile est illud: Docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis Matth. 28.. Non ergo Moyses, non apostoli, vel quilibet, alia debet docere quam quæ Dominus docuit, et consilii decreto observanda præscripsit, in quibus vitam æternam nos habere voluit, sicut de his præteriri quidquam non oportet: sed omnia quæ mandavit, auditoribus committere necesse est.'

EXO 24:13 Multiple spaces in '24.13··Surrexerunt Moyses et Josue.··AUG., quæst. 103 in Exod. Josue non commemoratus in illis quatuor subito cum Moyse apparet, etc., usque ad quod modo memoratur nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est. BED. Josue Christum nomine et actione significat; qui minister Moysi dicitur, quia Christus non venit legem solvere, sed adimplere Matth. 5.. Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis quæ scripsit Moyses, typice designatur, quasi comes individuus, si bene quæritur, invenitur. Unde Joan. 5: Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi.··BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 1, tom. 2. Aaron mons fortitudinis,··Hur ignis vel lumen,··etc., usque ad et ad dilectionem Conditoris animus inardescit.'

EXO 24:15 Multiple spaces in '24.15··Cumque ascendisset Moyses,··BEDA., ibid. Sicut mons altitudinem perfectionis, etc., usque ad cœlesti benedictione protegit.'

EXO 24:16 Multiple spaces in '24.16··Et habitavit gloria Domini.··ID., ibid. Non modo sublimitas, sed et nomen montis, etc., usque ad in septimo quiescere jubemur. Tegens illum nube.··ID., ibid. Sex diebus nube et gloria Domini tegitur, etc., usque ad ut ad sublimiora divinæ visionis et collocutionis dona perveniret.'

EXO 24:17 Multiple spaces in '24.17··Erat autem species,··etc. ID., ibid. Quasi ignis ardens species gloriæ Domini apparuit, etc., usque ad tametsi plene illos sequi non valeant.'

EXO 24:18 Multiple spaces in '24.18··Ingressusque Moyses,··etc. ID., ibid. Moyses medium nebulæ ingressus ascendit in montem, etc., usque ad ut per eorum observantiam ad salutem veniant æternam.'

EXO 25:2 Multiple spaces in '25.2··Loquere filiis Isræl ut tollant mihi primitias,··etc. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 3, tom. 2. Primitias bonorum Deo offerimus, cum bonum quod agimus, totum divinæ gratiæ tribuentes, et toto corde profitentes quod nec initium bonæ actionis vel cogitationis nisi a Domino possumus habere; mala vero semper a nobis diabolo instigante et cœpta et consummata, nec nisi Domino donante laxanda.'

EXO 25:3 Multiple spaces in '25.3··Hæc sunt autem quæ accipere debetis,··etc. ID., ibid. Cuncta quæ sibi Dominus ad faciendum sanctuarium materialiter offerri præcepit, nos quoque, qui spirituales filii Isræl, id est imitatores Deum videntis populi esse cupimus, spiritualiter offerre debemus: ut per has oblationes voluntarias ipsi sanctuarium in nobis faciamus, ut ipse habitare in nostro corde et sibi mansionem consecrare dignetur.'

EXO 25:7 Multiple spaces in '25.7··Lapides onychinos,··etc. ID., ibid. Hæc offerimus, etc., usque ad addita bonis operibus martyrii merita signantur.'

EXO 25:8 Multiple spaces in '25.8··Facientque mihi sanctuarium.··ID., ibid. Ostendit Dominus Moysi tabernaculum in monte, etc., usque ad præclaram multitudinem sanctarum animarum recepit.'

EXO 25:9 Multiple spaces in '25.9··Juxta omnem similitudinem,··etc. ID., ibid. Imitari debemus angelos diligendo Deum et proximum, etc., usque ad et post hanc vitam in illud tabernaculum, quod imitaris, introducat. Omnium vasorum.··BED. Vasa tabernaculi, singulæ personæ angelorum, ex quibus Jerusalem, mater omnium nostrum, in vera pace et unitate consistit. Sicque facietis illud. Arcam,··etc. ID., ibid., cap. 4. Arca fieri præcipitur, etc., usque ad sed in similitudine carnis peccati venit. Cujus longitudo ID. Quæritur cujus quantitatis sit iste cubitus, etc., usque ad unde patet quia illum designat cubitum quem duo palmi faciunt. Latitudo.··ID., ibid. Unius cubiti latitudo pro dispensatione Dominicæ charitatis, etc., usque ad ubi eum toto corde diligamus, intremus. ID. Mystice. Longitudo arcæ longanimitatem Christi, etc., usque ad quia tarditatem discipulorum longanimiter ferebat. Altitudo, cubitum,··etc. ID., ibid. Habet arca cubitum in altitudine, etc., et usque ad hoc tantillum non nisi ab illo habemus.'

EXO 25:12 Multiple spaces in '25.12··Et quatuor circulos,··etc. GREG. Past., cap. 11, tom. 3. Arca, Ecclesia, etc., usque ad quæ in vobis est,··etc. Duo circuli.··BEDA, ut supra. Quia in figura quatuor animalium, etc., usque ad quæ ad futuræ vitæ gloriam pertinent expresserunt.'

EXO 25:16 Multiple spaces in '25.16··Testificationem quam dabo.··ID., ibid. De qua Apostolus, etc., usque ad judicem omnium docuit sæculorum.'

EXO 25:17 Multiple spaces in '25.17··Propitiatorium.··ID. Propitiatorium tabula erat aurea ejusdem mensuræ cujus arca; sic dicta quia ibi Deus Moysi apparens, et cum eo loquens, propitiabatur populo, et misericordiam significat, unde bene super arcam erat, quia misericordia ejus super omnia opera ejus.'

EXO 25:18 Multiple spaces in '25.18··Duos quoque cherubim,··etc. ID. Propter societatem angelicæ pacis, quæ minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt. GREG., hom. 6 in Ezech. Duo cherubim, qui plenitudo scientiæ dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret. BEDA, ibid. Numero singulari cherub,··plurali autem cherubim dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.'

EXO 25:22 Multiple spaces in '25.22··Inde præcipiam,··etc., super propitiatorium.··ID., ibid. Super propitiatorio, etc., usque ad unde Habacuc ait: In medio duorum animalium innotesces Habac. 3.. BED., ibid. Potest in arca Ecclesia figurari, etc., usque ad quo ipsa in fundamento summæ veritatis stabilita consistunt. BED., ibid. Mensa de lignis Setim, etc., usque ad unde Cant. 2: Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem.'

EXO 25:23 Multiple spaces in '25.23··In altitudine cubitum,··etc. BED., ibid. Quod altitudo cubitum et semissem habet, etc., usque ad non per plenum cubitum figuratur. Faciesque illi labium.,··etc. BED., ibid. Labium aureum fit in mensa per circumitum etc., usque ad pro diversitate meritorum, gloria singulorum.'

EXO 25:24 Multiple spaces in '25.24··Coronam,··etc., et super illam alteram coronam.··BED., ibid. Corona aurea additur, cum per Evangelium his qui mandata custodiunt, etc., usque ad quod ei sublimior gloria in receptione corporum servetur.'

EXO 25:26 Multiple spaces in '25.26··Per singulos,··etc. BED., ibid. Mensa tabernaculi quatuor pedes habet, etc., usque ad intrent in regnum cœlorum.'

EXO 25:27 Multiple spaces in '25.27··Ut mittantur vectes per eos.··ID., ibid. Per circulos mittuntur vectes ad subvehendam mensam, etc., usque ad Domini mensam cum panibus et vasis in quatuor circulis portant.'

EXO 25:29 Multiple spaces in '25.29··Parabis et acetabula ac phialas.··ID., ibid. Varia vasa quæ fiunt ad offerenda libamina, etc., usque ad unde: Quis putas est fidelis dispensator et prudens Luc. 12.? Parabis acetabula,··etc. GREG., hom. 6 in Evang., tom. 2. Quid per phialas et cyathos nisi mensura prædicationis accipitur? etc., usque ad sed etiam parva et subtilia, quæ quasi per gustum notitiam præstent. IDEM. Alius doctrina veritatis plenus auditores inebriat, et quasi phialam porrigit: Alius explere quod sentit non valet, sed etiam quia utcumque denuntiat, per cyathum gustum præbet. Qui ergo per doctrinam sapientiæ ministrare phialas non possunt, quantum pro divina largitate sufficiunt, propinent proximis cyathos verbi.'

EXO 25:30 Multiple spaces in '25.30··Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.··Josephus dicit duodecim panes ex simila fieri, singulos ex duabus decimis, qui Sabbato super mensam sex hinc et sex inde ponebantur: super quemque patena aurea cum pugillo thuris, et sic servabantur usque ad aliud Sabbatum, in quo thus cremabatur; panes vero sacerdotes comedebant calidos cum thure reponentes. Et pones super mensam,··etc. BED. ubi supra. Bene panes propositionis vocantur, quia semper debet patere sermo salutis cunctis fidelibus, nec unquam deesse oportet in ecclesia verbum solatii: quod Dominus per præcones veritatis mundo proponens in conspectu suo apparere, et usque in finem his qui esuriunt et sitiunt justitiam incessanter abundare voluit.'

EXO 25:31 Multiple spaces in '25.31··Facies et candelabrum,··etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Candelabrum Christus est in quo natura humanitatis fulsit lumine deitatis, etc., usque ad scyphi ergo et sphærulæ ad laborem pertinent, lilia ad retributionem. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo.··BEDA, ibid. Candelabrum tabernaculi, etc., usque ad et claritatem verbi omnibus prædicando et faciendo ostendit. Et calamos, scyphos et sphærulas.··ID., ibid. Scilicet prædicatores de hastili procedentes, etc., usque ad quæ animabus sanctis, id est, floribus vernat æternis.'

EXO 25:32 Multiple spaces in '25.32··Sex calami,··etc. ID., ibid. Senarius in quo factus est mundus, etc., usque ad unde Paulus: Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus, sit semper cum omnibus vobis. Tres ex uno.··ID., ibid. Tres calami ex uno latere, etc., usque ad visione ejus fruetur. ID., ubi supra. Fiunt scyphi in candelabro ad nucis modum, etc., usque ad quia continentes illius temporis tres ordines sanctorum eadem distinctione temporum habuerunt.'

EXO 25:33 Multiple spaces in '25.33··In nucis.··ID. Nux Ecclesiam significat, unde: Descendit in hortum nucum.··Nux enim dulcem fructum habet intus, qui nisi fracta testa non ostenditur foris: sic sanctorum vita suavitatem gratiæ in corde conservat, quæ non cognoscitur exterius nisi, soluto carnis domicilio animæ, in cœlesti luce sese conspiciant. ID. Tertius similiter calamus tres scyphos et sphærulas, et tria habet lilia: quia multi conjugati ante legem, sub lege et sub prophetis erant, qui verbum Domini audire, et viam ejus currere et bonorum operum præmia exspectare gauderent. ID. Item ex alio latere primus calamus, secundus et tertius, tres scyphos et sphærulas; tria quoque habebat lilia: quia in utroque Testamento in doctoribus, in continentibus, et in conjugatis Deo devotis tres fuerunt ordines temporum distantia. In primitiva scilicet ecclesia de Isræl, in nostra electione de gentibus, in ultima collectione reliquiarum Isræl, qui omnes suo tempore verbo vitæ inebriati, in via pacis properare, candorem perpetuæ lucis videre desiderant.'

EXO 25:34 Multiple spaces in '25.34··In ipso autem candelabro,··etc. ID., ubi supra. Diximus ipsum candelabrum, etc., usque ad sed innovata per spiritum corda capiunt.'

EXO 25:35 Multiple spaces in '25.35··Sphærulæque per singulos et lilia. Sphærulæ sub duobus calamis,··etc. ID., ibid. Sunt per singulos scyphos sphærulæ simul et lilia, etc., usque ad unde: Læva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me.··ID., ibid. Scyphi, sphærulæ et lilia sub duobus calamis sunt, etc., usque ad omnis plenitudo divinitatis corporaliter.'

EXO 25:36 Multiple spaces in '25.36··Et sphærulæ igitur et calami.··ID., ibid. Omne opus candelabri, etc., usque ad unde: In tribulatione dilatasti mihi,··etc.'

EXO 25:37 Multiple spaces in '25.37··Facies.··ID. Lucernæ septem, septem sunt dona Spiritus sancti, qui in Christo semper manserunt, et fidelibus secundum voluntatem ejus distributa sunt: hæ super candelabrum ponuntur, quia requievit super eum Spiritus sapientiæ et intellectus Isai. 11.. Ut luceant,··etc. ID., ibid. Lucernæ candelabri ex adverso tabernaculum illustrabant, cum Christus plenus gratia et veritate omnibus tribuebat de sua plenitudine; mansuetis et pauperibus verbum Evangelii committens; pœnitentibus medelam indulgentiæ conferens. Nunc tempus esse parcendi in futuro universalis judicii tempus affirmans.'

EXO 25:38 Multiple spaces in '25.38··Emunctoria quoque, et ubi quæ.··ID., ibid. Divina verba, quibus manifeste signatur in plurimis non legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum: unde: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit.··ID., ibid. Emunctorium, et vasa, ubi quæ emuncta sunt exstinguuntur, etc., usque ad dicens: Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt,··etc. Emunctoria quoque,··etc. ID., ibid. Sunt quædam in Scripturis præcepta, etc., usque ad et alibi: Ecce nova facio omnia.'

EXO 25:39 Multiple spaces in '25.39··Omne.··ID., ibid. Hoc est corpus Christi cum ipso capite, scilicet omnes electi, etc., usque ad quia merito scelerum in abyssum gravantis pœnæ decidunt.'

EXO 25:40 Multiple spaces in '25.40··Inspice.··ID., ibid. Ostensum est Mosi in monte exemplar candelabri quod faceret, etc., usque ad exemplar auditoribus exsecutione operis et verbo doctrinæ ostendit.'

EXO 26:1 Multiple spaces in '26.1··Tabernaculum vero ita et fiet,··etc. BED., lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Tabernaculum, quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, etc., usque ad et copula divinæ et propriæ dilectionis jungantur. ID., ubi supra. Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, etc., usque ad mirabili figurarum varietate depingit. De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas.··ID., ubi supra, cap. 2. In his quatuor cortinarum coloribus, etc., usque ad purpura sanguinei coloris et de conchyliorum sanguine tincta devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata.'

EXO 26:2 Multiple spaces in '26.2··Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quatuor,··etc. ID., ibid. Si ab uno usque ad septem omnes in ordine numeros pleno ordine numeraveris, usque ad ut per fidem et opera bona ad requiem tendat. Unius mensuræ,··etc. ID., ibid. Etsi variante pictura cortinæ differebant, una tamen erant omnes longitudinis et latitudinis mensura temperatæ, quia etsi donationes habent electi differentes, unus tamen Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. ID., ubi supra. Narrat Josephus, etc., usque ad quasi una decem cortinarum connexione tabernaculum decoratur.'

EXO 26:4 Multiple spaces in '26.4··Ansulas hyacinthinas in lateribus,··etc. ID., ibid. Ansulis hyacinthinis cortinæ invicem copulantur, etc., usque ad et in ea se perpetuo mansuros confidunt. BEDA, ibid. Præceptum est quoque fieri fimbrias per angulos palliorum, etc., usque ad a quatuor ventis collecti, indivisibili societate conjungemur.'

EXO 26:5 Multiple spaces in '26.5··Quinquagenas,··etc. ID., ibid. In quinquagesimo anno, etc., usque ad et in cujus perceptione veraciter quiescitur et gaudetur, recte figuratur. ID., ibid. Quinquaginta ansulas habent cortinæ, quia dono Spiritu sancti agitur, ut in societate pacis, quæ est vinculum perfectionis, sibi invicem copulentur electi: futuræ quoque spes et memoria societatis et pacis, quæ in hac vita habetur, temporibus vel locis discretos una facit pietate concordes. ID., ibid. Cortinæ in utraque parte habent ansas, etc., usque ad cum justi concordi virtutum qualitate fœderantur. Facies et quinquaginta circulos.··ID., ibid. Hoc plenius explicatur, cum dicitur, etc., usque ad imo ex omnibus electis Christi Ecclesia perficiatur.'

EXO 26:7 Multiple spaces in '26.7··Facies et saga,··etc. ID., ibid. Hoc in sequentibus ita reperitur: Fecit et saga undecim de pilis caprarum,··etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant. Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quæ occulto Dei judicio quamvis dure præferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentationum ventos et pluvias portent. Facies et saga,··etc. ID., ibid. Cilicium pœnitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantæ sint perfectionis declaratur, cum dicitur: Longitudo sagi unius,··etc. ID., ibid. Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant. AUG., quæst. 108 in Exod. Undecim sunt vela capillacea, etc., usque ad et quorum tecta sunt peccata. Ad operiendum,··scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus cæruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiæ sinu proficiunt præpositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.'

EXO 26:8 Multiple spaces in '26.8··Longitudo sagi unius.··BEDA, lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Longitudo habet denarium numerum, etc., usque ad qui tamen secundum humanæ perfectionis modum inter homines sublimantur. Æqua erit mensura.··ID., ibid. Quia una est fides in qua tota salvatur Ecclesia, etc., usque ad ubi solida parietis firmitas aberat. ID., ibid. Intuere etiam mensuram cortinarum, etc., usque ad Hæc de cortinis. ID., ibid. Saga tricenos habet cubitos longitudinis, etc., usque ad eo quod sint duces sequentium domini gregum.'

EXO 26:9 Multiple spaces in '26.9··Sextum sagum in fronte.··Mystice vero in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes, qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramento Dominicæ passionis initiantur, ut hujus quoque imitatione semper sibi vivendum esse intelligant. Quasi enim in ingressu sextum sagum duplicatur, ut Dominicæ passionis sacramenta consequamur et exemplis instruamur. De sacramentis ait Petrus: Qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis.··Dicit et de imitatione passionis: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.'

EXO 26:10 Multiple spaces in '26.10··Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius.··BEDA, ibid. Ut hæc supra in cortinis exposuimus, etc., usque ad tanto auxilium proximi, quo confortetur, inquirit.'

EXO 26:11 Multiple spaces in '26.11··Æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum,··etc. ID. Bene autem fibulæ sunt æneæ, de vocali, scilicet metallo factæ, quia magnam vocem habet apud Deum humilis conscientia justorum. Unde pauper Davidicus, cum anxiatus esset et non in auribus hominum, sed in conspectu Dei orationem suam effunderet: Domine,··inquit exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.'

EXO 26:12 Multiple spaces in '26.12··Quod autem superfuerit,··etc. ID., ibid. Hæc ut plenius intelligantur, etc., usque ad decem rursus descensionis juxta orientalis parietis tabulas.'

EXO 26:13 Multiple spaces in '26.13··Et cubitus.··Quia cortinas uno cubito transibant saga ab australi latere domus, altero a septentrionali, ideoque ad terram perveniebant, quia hæc triginta cubitos longitudinis, illæ duos minus habebant.'

EXO 26:14 Multiple spaces in '26.14··Facies et operimentum.··STRAB. Primum erat operimentum cortinarum ex bysso, purpura et cocco; secundum sagorum undecim; tertium ex rubricatis pellibus arietum; postremum erat hyacinthinarum pellium. Cortinæ autem ita operiebant, ut ad latera descenderent, ad terram tamen non pertingerent; saga autem tectum et latera operiebant, et ad terram pertingebant. Pelles vero rubricatæ vel ianthinæ, tectum tantum operiebant, nec ad altera declinabant. De pellibus,··etc. BED., ibid., cap. 4. Arietes sunt doctores, gregis Dominici duces. Unde: Afferte Domino, filii Dei, afferte,··etc. Quasi, o angeli, huic officio mancipati, afferte Domino in cœlos imitatores apostolorum. Hinc quoque sexta mansio populi de Ægypto egressi helin, id est arietes, nominatur, in qua erant duodecim fontes et septuaginta palmæ, ut scilicet nomine et specie figuram apostolorum teneret. Rubricatis.··ID., ibid. Rubricantur pelles arietum ad operiendum tectum tabernaculi, etc., usque ad ne inter pressuras deficiant, muniunt De ianthinis pellibus.··ID., ibid. Hyacinthus cœlestis est coloris, etc., usque ad id est cœli vitam imitantes.'

EXO 26:15 Multiple spaces in '26.15··De lignis setim.··ID., ibid. Hæ tabulæ apostolos et successores, per quorum sermonem Ecclesia dilatata est, significant, etc., usque ad nec translatum est nomen Hebræum, quia vix apud alios invenitur hoc lignum.'

EXO 26:16 Multiple spaces in '26.16··Singulæ denos cubitos habent in longitudine, in latitudine cubitum ac semissem.··BEDA, ibid. Longitudo tabularum altitudo est quæ decem cubitos habebat, etc., usque ad: et ostendam illi salutare meum Psal. 90..'

EXO 26:17 Multiple spaces in '26.17··In lateribus.··ID., ibid. Incastratur in lateribus tabularum, etc., usque ad sinu amoris suscipimus, et nos ab illis suscipi credimus.'

EXO 26:18 Multiple spaces in '26.18··Quarum viginti erunt in latere meridiano.··ID., ubi supra, cap. 6. Quanta fuerit longitudo tabernaculi, etc., usque ad ne quis sibi virtutes sine opere putet sufficere.'

EXO 26:19 Multiple spaces in '26.19··Quibus quadraginta bases argenteas,··etc. ID., ibid. Bases, quibus tabulæ sustentabantur, verba sunt et libri legis et prophetarum, quibus Apostoli et evangelistæ, quæ scribere et prædicare volebant, vera esse et divina probabant. Unde: Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetas.··Et alibi: Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripturæ prophetarum Matth. 21.. Et Petrus ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem II Petr. 1.. BED., GREG. Per tabularum bases argenteas ordo prophetarum significatur: qui dum primi de Domini incarnatione locuti sunt, quasi bases a fundamento surrexerunt, et superpositæ fabricæ pondera sustinuerunt, et tabulas, id est apostolicam prædicationem in mundo dilatatam, quasi firmi et fusiles sustinent: quia apostolorum vita prædicatione eorum instruitur, et auctoritate solidatur. Unde bases binæ conjunctæ singulis tabulis supponuntur: quia dum prophetæ in verbis suis de Christi incarnatione concordant, sequentes prædicatores ædificant, ut quo a semetipsis non discrepant, illos robustius figant. Ex argento fundi jubentur. Argenti enim claritas ex usu servatur, sine usu in nigredinem vertitur; prophetarum vero dicta ante Christi adventum in usu spiritualis intelligentiæ non erant, dum conspici per obscuritatem non poterant, et ideo quasi nigra permanebant: sed postquam Christus veniens ea ante oculos nostros incarnationis manu tersit, quidquid lucis in eis latebat claruit, sensusque patrum præcedentium in usum dedit, quia verba rebus exposuit. BEDA. Bene singulis tabulis binæ bases supponuntur, ut consensus propheticæ attestationis, in omnibus quæ Apostoli dixere, monstretur. Vel binæ per duos angulos subjiciuntur, ut bene suffultis angulis tota recte possit consistere tabula, quia omnis apostolici et evangelici sermonis in propheticis libris initium præsignatur, et finis omnis apostolorum et successorum vita ab initio fidei usque ad finem vitæ præsentis mysticis veteris testamenti inserta est tabulis.'

EXO 26:20 Multiple spaces in '26.20··In latere quoque secundo.··Latus meridianum, quod vergit ad austrum, antiquam Dei plebem significat, quæ dudum lucem scientiæ legis accipiens, amore Dei fervebat. Latus secundum quod vergit ad Aquilonem, gentes significat, quæ usque ad tempus incarnationis tenebris et frigore infidelitatis torpebant, de quarum vocatione dicitur: Dicam Aquiloni, Da: et Austro, Noli prohibere Isa. 43.. Quasi, dicam populo gentium diu sine fide algenti: De filiis tuis veniant ad fidem meæ confessionis et amoris. Quin et plebi Isræliticæ quæ jam meæ cognitionis lumine fruitur: Noli prohibere gentes in sortem electionis recipi. Viginti tabulæ.··BEDA. Unius autem numeri, et mensurarum, et facturæ, tabula utrumque latus habuit: quia una et eadem fides, spes et charitas, utrique populo per apostolos prædicatur, et ad terram uterque regni cœlestis promissam vocatur. De utroque generale præceptum accipiunt: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ Marc. 16., id est præputio et circumcisioni. Et absque ulla differentia subinfertur: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.'

EXO 26:21 Multiple spaces in '26.21··Binæ bases.··Basis est fundamentum a Græco, id est fundo. Per bases prophetæ significantur, quorum auctoritati apostoli et omnes doctores innituntur. Binæ autem dicuntur propter concordiam prophetarum, qui omnes unum senserunt.'

EXO 26:22 Multiple spaces in '26.22··Ad occidentalem,··etc. BEDA, ibid. Occidentalis plaga, etc., usque ad usque ad finem sæculi sunt in Ecclesia permansuri. Ad occidentalem vero plagam,··etc. ID., ibid. Bene in occidentali plaga tabernaculum consummatur, etc., usque ad sed etiam pro malis a quibus liberavit. ID. Bene plaga occidentalis, quæ mare respicere dicta est, sex tabulis constat: quia in senario boni operis consummatio notatur: quia in illo mundi ornatum Dominus consummavit; in illo hominem in principio creavit; in illo genus humanum sua passione restauravit. Vel quia sunt sex ætates sæculi, quibus oportet nos bonis operibus perfici, ut ad æternam et resurrectionis gloriam perveniamus.'

EXO 26:23 Multiple spaces in '26.23··Et rursum alias duas.··ID. Quia rursum aliæ duæ tabulæ, exceptis sex primis, in angulum jubentur erigi post tergum tabernaculi, quæ venientem ab orientali plaga parietem excipiunt, et occidentalis plagæ parieti conjunguntur, ad remunerationem futuræ vitæ pertinet, quæ post labores et tempora unius vitæ secura vel securata est, divisa in sabbatismum, id est, requiem animarum post absolutionem corporum, et gloriam resurrectionis utrique populo communis nullo fine terminandam.'

EXO 26:24 Multiple spaces in '26.24··Eruntque sibi conjunctæ.··ID., ibid. Quia omnis electorum vita una fide et charitate ad cœlestia tendit, et in unum finem visionis divinæ pervenit, et in una voce recti dogmatis omnis sanctorum prædicatorum sermo convenit. Recederet enim ab invicem compago tabularum si quod unus propheta aut Apostolus dixisset, alius negaret Duabus quoque tabulis,··etc. BEDA, ibid. Angulares tabulæ tabulis parietum per omnia sunt conjunctæ, etc., usque ad prophetæ consona voce futura esse prædixerunt. ID., ibid. Hic non dicitur mensura basium, etc., usque ad sed immobile secura quiete servaretur. Facies et vectes de lignis,··etc. ID., ibid., cap. 7. Quinque vectes qui tabulas tabernaculi continent, etc., usque ad nec alia quam legis mandata subdidit.'

EXO 26:29 Multiple spaces in '26.29··Ipsas quoque tabulas deaurabis ID., ibid. Tabulæ deauratæ tabernaculi præfulgent, etc., usque ad sed etiam supernæ retributionis lucem legunt. Quos operies laminis.··ID., ibid. Laminis aureis vectes operiuntur, etc., usque ad cum spiritualis intelligentia mysteriis plena ostenditur.'

EXO 26:30 Multiple spaces in '26.30··Eriges tabernaculum.··ID., ibid. Exemplum tabernaculi, etc., usque ad opus animumque componunt.'

EXO 26:31 Multiple spaces in '26.31··Facies et velum.··ID., ibid., cap. 8. Etiam juxta litteram pulchritudini cœlestis visionis hoc congruit. Si enim decorem flammasque astrorum, multifariam nubium speciem et ipsam irim consideras, mille trahentem et varios averso sole colores, multo plures et pulchriores quam in velo tabernaculi in cœlo picturas notabis. Facies et velum,··etc. ID., ibid. Velum hoc, usque ad ut appareat vultui Dei pro nobis. Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto.··ID., ibid. Hactenus de pariete meridiano, etc., usque ad averso sole colores.'

EXO 26:32 Multiple spaces in '26.32··Quod appendes ante quatuor,··etc. ID., ibid. Quatuor autem columnæ, etc., usque ad hoc ibi non erit ubi nihil omnino mali. Quæ ipsæ quidem deauratæ.··ID., ibid. Deauratæ sunt columnæ ante quas appenditur velum, quia positæ intra velum cœli virtutes angelorum summæ claritatis gratia vestitæ sunt. Capita habent aurea, quia mentem, qua reguntur, præsentia divinæ cognitionis et visionis habent illustratam. ID., ibid. Habent columnæ bases argenteas, etc., usque ad argento verborum nitor ostenditur. GREG., Moral. lib. 28, cap. 6. Quatuor columnarum bases jubet esse argenteas, etc., usque ad evangelistarum dicta ore et opere portant.'

EXO 26:33 Multiple spaces in '26.33··Inseretur autem velum,··etc. BED., ubi supra. Quia in æterno consilio Divinitatis erat, etc., usque ad: in die judicii. Intra quod pones arcam testimonii,··etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem cœlos cœlorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. Dividentur.··Quia Ecclesia, quæ ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo cœli, habet ab invicem segregatos.'

EXO 26:35 Multiple spaces in '26.35··Mensamque extra velum,··etc. ID. ibid. Mensa et candelabrum tabernaculi temporalia Dei beneficia significant, etc., usque ad testimonium perhibens ei.'

EXO 26:36 Multiple spaces in '26.36··Facies et tentorium,··etc. ID., ibid., cap. 9. Exposita narratione de velo, etc., usque ad quia continentia carnis et animi gaudebat. ID. Erat ad litteram tabernaculum domus Deo consecrata, etc., usque ad latitudinis quinquaginta.'

EXO 26:37 Multiple spaces in '26.37··Et quinque columnas.··ID., ibid. Columnæ quibus tentorium suspenditur, etc., usque ad nondum patefacta evangelica Scriptura. Lignorum setim.··ID., ibid. Columnæ de lignis, etc., usque ad: sed Jesum Christum. Quarum erunt capita aurea,··etc., ID., ibid. Aurea capita Christum significant, etc., usque ad electorum animabus corruptione carentibus ædificatur.'

EXO 27:1 Multiple spaces in '27.1··Facies et altare de lignis.··BED., de Tabernac., lib. 2, cap. 11, tom. 2. Scilicet quia munda et incorrupta decet esse corda in quibus Spiritus sanctus habitat. Et tres cubitos.··ID., ibid. Tanta fere est statura hominis, etc., usque ad ad altare non pertinet.'

EXO 27:2 Multiple spaces in '27.2··Cornua autem,··etc. ID., Ibid. Quatuor angulos habet altare holocausti, etc., usque ad inviolabilis, imo fortior, persistit.'

EXO 27:3 Multiple spaces in '27.3··Faciesque in usus ejus lebetes.··ID., ibid. Vasa altaris diversa, etc., usque ad charitas nunquam exstinguenda flagrabit. Forcipes atque.··ID., Ibid. Forcipes sunt prædicatores, etc., usque ad et lucere præcipiunt. Atque fuscinulas, et ignium,··etc. ID., ibid. Fuscinulæ, quæ Græce vocantur, etc., usque ad nostræ vero capacitatis mensuram transcendant. Ignium receptacula.··Ad hoc deputata sunt, ut per hæc ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur; quia doctores tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatis deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divinæ visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam cœlestis sacrificii, quam in fraternis mentibus conspiciunt, in suis accendere satagunt.'

EXO 27:4 Multiple spaces in '27.4··Craticulumque in modum,··etc. BED., ubi supra, cap. 18. Altare totum concavum fieri præceptum est, etc., usque ad a Judæorum doctoribus didicisse putamus.'

EXO 27:5 Multiple spaces in '27.5··Subter arulam,··etc. ID., ibid. Habet altare arulam, etc., usque ad et ad finem perfectionis perducantur. ID. Si quem movet juxta litteram, etc., usque ad tanto mundius inveniatur.'

EXO 27:6 Multiple spaces in '27.6··Facies et vectes.··Doctores scilicet qui Judæam et Gentilitatem in unam fidei gratiam consono ore et opere vocent. Vel ex utroque latere altaris ad portandum erunt vectes, cum prædicatores mentes fidelium in prosperis et in adversis constantiam virtutum tenere docebunt.'

EXO 27:8 Multiple spaces in '27.8··Sicuttibi in monte.··BEDA, ibid. Omnia quæ nobis mystice, etc., usque ad semper agere jubemur.'

EXO 27:9 Multiple spaces in '27.9··Facies et atrium.··ID., ubi supra, cap. 13. Sicut Sancta sanctorum, etc., usque ad sed ejus memoria ab intimo corde eradicatur. Centum cubitos.··ID., ibid. Constat centenarium, etc., usque ad et continentiæ temporalis assumant.'

EXO 27:10 Multiple spaces in '27.10··Et columnas viginti.··ID., ibid. Columnæ quibus tentoria suspenduntur, etc., usque ad quia non aliud quam verbum Dei sonant. Cum basibus,··etc. ID., ibid. Basibus columnarum, etc., usque ad nunquam fructu mercedis carebunt. Argentea.··ID. Capita non argentata, sed tota argentea: quia doctores totos se divinæ Scripturæ subjiciunt, verba divina meditando et prædicando mancipant animam et corpus. Sicut enim membra sine capite vivere nequeunt, sic illi eloquia divina vitam suam existimantes hæc nunquam obediendo portare, et se humiliando exaltare desistunt.'

EXO 27:11 Multiple spaces in '27.11··Similiter et in latere.··ID., ibid. Eadem de latere Aquilonis repetuntur, etc., usque ad in uno tabernaculi latere fieri præcipiuntur.'

EXO 27:12 Multiple spaces in '27.12··In latitudine vero,··etc. ID., ibid. Latitudo atrii quod respicit ad occasum solis, usque ad decem columnæ sublevantes extollunt.'

EXO 27:13 Multiple spaces in '27.13··In ea quoque atrii.··ID., ibid. Latitudo atrii orientem respiciens, etc., usque ad: et vitam futuri sæculi. Quinquaginta cubiti erunt.··ID. Quinquaginta cubitis plagæ orientalis generaliter initia credentium signantur, quia in remissione peccatorum, et spe futuræ beatitudinis celebrantur, quorum specialis distinctio subinfertur, quæ ad eumdem finem bene considerata refertur. Sequitur enim.'

EXO 27:14 Multiple spaces in '27.14··In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnæque tres,··etc. ID., ibid. Quindecim namque, etc., usque ad et corpus sine querela in diem Domini custodire.'

EXO 27:16 Multiple spaces in '27.16··Columnasque habebit,··etc. ID., ibid. In introitu atrii quatuor sunt columnæ, etc., usque ad omnes corporis sensus in obedientia charitatis expendunt. Ex hyacintho,··etc. ID., ibid. Recte in hoc introitu atrii tentorum, etc., usque ad tentorium decorant pulchra colorum varietate contextum.'

EXO 27:17 Multiple spaces in '27.17··Omnes columnæ,··etc. ID. Quæ dixerat, diligentius inculcat, ut sedulo lectorem admoneat, neminem inter doctores veritatis, columnas scilicet atrii cœlestis, posse computari, qui non instar æris invincibilem inter adversa patientiam habere didicerit, nisi sese cœlestium observantia et annuntiatione verborum, velut argenti laminis undique muniendo exornaverit, nisi se omni subjectione præceptis divinis, quasi argenteo capiti, supposuerit, et timore Dei velut ænea basi stabilierit.'

EXO 27:18 Multiple spaces in '27.18··In longitudine,··etc. ID. Centum cubitos longitudinis, etc., usque ad fietque de bysso retorta, etc.'

EXO 27:19 Multiple spaces in '27.19··Cuncta vasa,··etc. ID., ibid. Hæc vasa homines sunt in Ecclesia, etc., usque ad atria Domini.'

EXO 27:20 Multiple spaces in '27.20··Præcipe filiis Isræl.··ID., lib. III de Tabern., cap. 1, tom. 2. Disposito omni ornatu tabernaculi, etc., usque ad lumen bonæ actionis ostendat. De arboribus olivarum.··ID., ibid. Notandum quod filii Isræl jubentur offerre oleum, etc., usque ad ad incendenda thymiamata orationum.'

EXO 27:21 Multiple spaces in '27.21··Et collocabunt.··ID., ibid. Non est enim omnium sacramenta fidei populo prædicare, etc., usque ad qualibus Jacobus dicit. Nolite plures magistri fieri, fratres mei,··etc. Jac. 3.. Perpetuus erit,··etc. ID., ibid. Hæc clausula, sicut quæ tabernaculo, etc., usque ad cum sit Deus omnia in omnibus.'

EXO 28:1 Multiple spaces in '28.1··Applica quoque ad te,··etc. BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. 2. Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiæ magistros. ID. Applica quoque,··etc. Descripta factura tabernaculi, etc., usque ad igne supernæ ultionis absumuntur.'

EXO 28:2 Multiple spaces in '28.2··Faciesque vestem sanctam.··ID., ibid. Vestes sanctæ Aaron, etc., usque ad et Dei verbi dispensatorem.'

EXO 28:4 Multiple spaces in '28.4··Hæc autem.··ID., ibid. Quomodo hæc singula facta sint, etc., usque ad præclara et interni arbitri conspectui oportet esse gloriosa. GREG. Past., lib. 2, cap. 3, tom. 3. Jubetur sacerdos in utroque humero, etc., usque ad quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit.'

EXO 28:6 Multiple spaces in '28.6··Facient autem superhumerale.··BED., lib. III de Tabernac., cap. 4. Quia in humeris onera portamus, etc., usque ad cum per abstinentiam caro fatigatur. Coccoque bis tincto et bysso retorta, opere polymito.··ID., ibid. Coccus ignis specie refulget, etc., usque ad in suo habitu coccum demonstrans.'

EXO 28:7 Multiple spaces in '28.7··Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.··ID., ibid. De hoc in sequentibus dicitur, etc., usque ad quam vitæ invisibilis præmia requirimus.'

EXO 28:8 Multiple spaces in '28.8··Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Sumesque.··ID., ibid. Non in una parte aurum, etc., usque ad sacerdos debet esse nitidus.'

EXO 28:9 Multiple spaces in '28.9··Duos lapides,··etc. Ut sacerdos fidem et vitam patriarcharum imitetur et duodecim tribuum in sacrificiis et orationibus memor sit et populus intuens non aberret a patriarcharum meritis.'

EXO 28:11 Multiple spaces in '28.11··Inclusos auro,··etc. BED., ibid. Apte lapides includi auro atque circumdari jubentur, etc., usque ad custodia mentis valeant prolabi.'

EXO 28:12 Multiple spaces in '28.12··Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum ob recordationem.··Quia sacerdos diligenter omni hora præcedentium sanctorum vitam perpendens in adversis et prosperis virtutum ornamento debet muniri, ut per arma justitæ a dextris et a sinistris gradiens in nullo delectationis infimæ latere flectatur. BED. ibid. Tribus causis Aaron nomina, etc., usque ad sive patrum exempla quæ sequantur proponat.'

EXO 28:13 Multiple spaces in '28.13··Facies et uncinos ex auro, et duas catenulas auri purissimi sibi invicem cohærentes quas inseres uncinis.··ID., ibid. Uncini isti in supremis erant angulis, etc., usque ad per charitatem et bonam intentionem sunt nectenda. GREG., Past., part. 2, cap. 2, tom. 3. Præcipitur ut in pectore Aaron rationale judicii vittis ligantibus imprimatur, etc., usque ad non sine magno timore regantur subjecti.'

EXO 28:15 Multiple spaces in '28.15··Rationale quoque judicii facies opere,··etc. BED., ubi supra, cap. 5. Sicut in superhumerali operum perfectio, etc., usque ad congruant studiose cogitare.'

EXO 28:16 Multiple spaces in '28.16··Duplex.··ID., ibid. Factum est rationale, etc., usque ad ut comprehendat bravium supernæ vocationis Dei.'

EXO 28:17 Multiple spaces in '28.17··Ponesque in eo.··ID., ibid. Hæc positio diversarum gemmarum in rationali, etc., usque ad ut et illi membra summi sacerdotis mereantur effici. ID. Possumus in vario decore lapidum, etc., usque ad nihil illi prodest.'

EXO 28:19 Multiple spaces in '28.19··Onychinus.··ID. Recte autem duo lapides onychini, etc., usque ad ipse ad meliora proficiat.'

EXO 28:22 Multiple spaces in '28.22··Facies in rationali,··etc. ID. Ordo operis, etc., usque ad et a se invicem moverentur. ID., ibid. Superhumerale consummationem bonorum operum, etc., usque ad si non eum accelerans bonæ actionis uncinis contineat. ID. Quod superhumerale strictum erat balteo, etc., usque ad per virtutum operationem.'

EXO 28:28 Multiple spaces in '28.28··Vitta hyacinthina,··etc. ID., ibid. Vittæ hyacinthinæ quibus uterque sacerdotis habitus copulatur, ligaturæ sunt desiderii cœlestis, quæ annulis aureis innexæ superhumerale cum rationali stringunt, cum agnita luce perennis patriæ in illam gloriam suspiramus, et ut intrare mereamur concordi fide, et vita, et opere, et professione, in tabernaculo præsentis ecclesiæ servire studemus.'

EXO 28:29 Multiple spaces in '28.29··Portabitque Aaron nomina filiorum Isræl in rationali judicii super,··etc. Nomina filiorum Isræl Aaron super pectus memoriale coram Domino portat in æternum, quando præsul nunquam subditorum curam intermittit, sed vitam eorum consolando, increpando, exhortando, confortat, et tutandam Domino crebris orationibus satagit commendare. GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 9. Sacerdos quando tabernaculum ingreditur, duodecim lapides in pectore portare jubetur sculptos nominibus filiorum Isræl: hic est redemptor noster, qui semetipsum pro nobis sacrificium offerens, dum fortes in exordio prædicatores habuit, duodecim lapides sub capite in prima sui corporis parte portavit. Oportet sacerdotem memoriam patrum ferre in pectore, maxime cum ministrat altari, ut in quo sacratius est ministerium, solertius se toto studio, tota industria mentis, exornet, et corporis, exempla sanctorum respiciens, ut eorum sedulus imitator aptum se divinis præsentet aspectibus.'

EXO 28:30 Multiple spaces in '28.30··Pones autem in rationali judicii,··etc. BED., ubi supra. Ut scilicet meminerit sacerdos, etc., usque ad in eo quod divina vice dispensat. Pones autem in rationali,··etc. AUG., Quæst. 117 in Exod. In quali re vel metallo ponatur demonstratio et veritas super rationale, etc., usque ad impositam super.'

EXO 28:31 Multiple spaces in '28.31··Facies et tunicam,··etc. BED., ubi supra. Tunica talari tota hyacinthina vestitur sacerdos, etc., usque ad recte additur:'

EXO 28:32 Multiple spaces in '28.32··In cujus medio supra erit capitium et ora per gyrum ejus textilis: sicut fieri,··etc. Capitium tunica hyacinthina firmissimum habet, et oram ex sese textam, ne facile rumpatur, cum primordium boni operis forti radice timoris Domini subnixum et contra omnes insidias antiqui hostis probatur esse munitum. Talis ora collum sacerdotis per gyrum vestit et ornat, quando rectori fiduciam prædicandi cœlestia præbet: hoc quod non solum in vitæ cursu recte vixerit, sed exordium quoque a rectitudine cœperit, sicut Samuel, Jeremias, Joannes, qui ab ipsa infantia spirituali gratia repleti, et in doctorum ordine sunt separati. Quia enim vox in collo est, per collum recte loquendi usus exprimitur, sicut fieri solet in extremis vestium partibus:··sicut vestibus opera, ita extremis vestium partibus operum consummatio figuratur. Vel extremæ vestium partes, ultimæ sunt nostræ sollicitudines, quibus fideles, cum finire vitam coguntur, intentius ab omni labe malorum se expurgare contendunt, cum metu et pavore curantes, ne ante districtum judicem producti pro sordido vitiorum habitu expellantur in tenebras exteriores, sed appareant induti, sicut electi Dei, viscera misericordiæ, benignitatem, modestiam, patientiam et charitatem, quod est vinculum perfectionis Coloss. 3.. Tunica ergo hyacinthina habet oram in capitio textilem, sicut in extremis vestium partibus solet fieri: cum doctor egregius a tanta perfectione opus virtutum inchoat, ad quantam alius longo labore vix aliquando per veniat; et cum tanto timore famulatus omni hora cum Deo suo ambulat, quantum alius vix moriturus, et ad judicium ultimum ingressurus habere sufficiat; sed quia tota perfectio sacerdotis in operibus et doctrina veritatis consistit, secundum illud: Cœpit Jesus facere et docere Act. 1., recte subjungitur: Deorsum vero ad pedes ejusdem tunicæ Exod. 28.. Facies et tunicam,··etc. BEDA, ut supra. Tunica superhumeralis dicitur, etc., usque ad a capite usque ad pedes gratia virtutum contecta esse debere.'

EXO 28:33 Multiple spaces in '28.33··Deorsum vero,··etc. GREG., lib. I Regist., c. 29. Cum rector se ad loquendum præparat, etc., usque ad unitatem fidei cauta observatione teneatis. BEDA, ut supra. Deorsum ad pedes tunicæ fiunt, etc., usque ad discreto sermonis sonitu produnt. ID. Possumus in duodenario gemmarum rationalis intelligere, etc., usque ad De eodem anno et David dicit: Benedices coronæ anni benignitatis tuæ Psal. 64.. ID. Vel sicut supra dictum est, etc., usque ad in variarum splendore virtutum.'

EXO 28:35 Multiple spaces in '28.35··Ut audiatur,··etc. GREG., ubi supra. Sacerdos ingrediens vel regrediens, etc., usque ad ipsa quoque opera sacerdotis clament. BED., ubi supra. Quod si Josephi verbis intendere volumus, etc., usque ad quadrati orbis partibus prædicaretur.'

EXO 28:36 Multiple spaces in '28.36··Facies et laminam,··etc. ID., ibid., c. 7. Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut eamdem resurrexisse fateamur. Sanctum Domino,··etc. ID. Quod in lamina sculpi jubetur, etc., usque ad quam reparavit sua passione. ID. Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, etc., usque ad qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere.'

EXO 28:37 Multiple spaces in '28.37··Ligabisque eam.··Ligatur lamina, quæ sanctum Domini continet, vitta hyacinthina cum tiara pontificis, cum spe cœlestium præmiorum, quam hyacinthus significat, in fide confortamur, et eo arctius sacramenta nostræ redemptionis, vel imaginem ac similitudinem conditoris ac redemptoris nostri intemeratam servamus, quo nullum aliud esse salutis iter cognovimus. De tiara suo loco dicetur.'

EXO 28:38 Multiple spaces in '28.38··Portabitque Aaron.··Portat scilicet sacerdos iniquitates in muneribus et donariis quæ obtulerunt Domino, et sanctificaverunt filii Isræl: cum pro fructibus dignæ pœnitentiæ, id est eleemosynis, cæterisque operibus justitiæ, quæ faciunt pœnitentes, a reatu scelerum absolvit. Hæc quidem ita gerenda institutio divina in habitu pontificis figuravit et verbis manifeste docuit. Proh dolor! autem, quidam donaria accipiunt, imo exigunt, et iniquitates populi non asportant nec castigant, cum ob hoc solum debeant sumere carnalia, quia ministrant spiritualia. Sed quia pro subditis potest efficaciter laborare, prædicare, et Domino supplicare cujus animus divini nominis memoria semper est præditus, apte subjungitur: Erit autem lamina semper in fronte ejus, etc. Erit autem lamina,··etc. BED., ubi supra, cap. 8. Si lamina nomine Dei scripta semper fuerit in fronte Aaron, etc., usque ad promereri festinant.'

EXO 28:39 Multiple spaces in '28.39··Stringesque tunicam.··ID., ibid. Quare linea dicta sit stricta, etc., usque ad cum dicitur: Et tiaram byssinam facies,··etc. BED., ibid. Qualiter hæc facta sit, etc., usque ad auditoribus asperum reddat et durum. Et tiaram,··etc. ID., ibid. Tiara quæ cidaris et mitra vocatur, etc., usque ad timore Dei perficeret. ID. De factura baltei, etc., usque ad et cætera indumenta, cum dicitur:'

EXO 28:40 Multiple spaces in '28.40··Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas,··etc. Ibid. Dicendum est autem de balteo pontificis, etc., usque ad et fides cinctorium renum ejus. Tunicas parabis,··etc. ID., ibid. Tunicas habent sacerdotes lineas, etc., usque ad et olfactus digne Deo custodiantur.'

EXO 28:41 Multiple spaces in '28.41··Vestiesque his,··etc. ID., ibid., cap. 9. Omnibus his vestiendus erat Aaron et filii ejus, sed distincte, ut ipse quidem omnibus his uteretur; filii autem ultimis tribus, quæ eis proprie ascripta sunt, cum dicitur: Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas,··etc. ID. Feminalia quæ ad operiendam corporis vel carnis turpitudinem fiunt, etc., usque ad feminalibus, scilicet linea stricta, cingulo, et tiara.'

EXO 29:1 Multiple spaces in '29.1··Sed et hoc facies,··etc. BEDA, ubi supra. Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, etc., usque ad figurate demonstrant. Tolle vitulum.··STRAB. Quisquis pontifex vel sacerdos taurum debet offerre, id est, passionem Christi firmiter credere et imitari; et duos arietes, ut credat eumdem Christum ex corpore et anima constare; et panes azymos, id est, munditiam vitæ; et oleo conspersos, ut inter omnes virtutes non negligat opera misericordiæ vel, non a se, sed a dono gratiæ se credat habere.'

EXO 29:2 Multiple spaces in '29.2··Et crustulam.··BEDA, ubi supra. Crustulam oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum omnia, quæ facimus, per internam Spiritus gratiam in cordis devotione pinguescunt. Lagana oleo lita, cum foris spiritualia esse, quæ agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus; quibus oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per bona opera et cogitationes puras meritum nobis sanctimoniæ, Deo donante, acquirimus. Cumque laveris patrem,··etc. ID. Prius lavari jubentur, deinde ornari vestibus, quia quicunque sacerdotii officium assumit, unda lacrymarum se abluere debet, ut ad ministerium divinum dignus approximet. BEDA. Posset in hoc lavacro baptisma sacri fontis intelligi, si consequeretur ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non contradiceret Apostolus dicens: Non neophytum in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli I Tim. 3..'

EXO 29:5 Multiple spaces in '29.5··Indues Aaron,··etc. ID. Notandum quod cum in Exodo Aaron octo vestibus induendus asseveretur, etc., usque ad quia venit in nomine Patris dicens: Ego in patre et pater in me est: et qui videt me, videt et patrem Joan. 4..'

EXO 29:9 Multiple spaces in '29.9··Postquam,··etc. AUG., quæst. 25 in Exod. Alia littera, etc., usque ad sanctificari a Moyse.'

EXO 29:10 Multiple spaces in '29.10··Applicabis,··etc. AUG., quæst. 126. Alia littera, etc., usque ad super vitulum immolandum.'

EXO 29:18 Multiple spaces in '29.18··Oblatio est Domino.··AUG. Odor suavitatis Domino, etc., usque ad odorem corporeis naribus ducit.'

EXO 29:22 Multiple spaces in '29.22··Armumque dextrum.··GREG., Past., part. 2, c. 3. Sacerdos divina lege, etc., usque ad ad sublimia armo operis invitet.'

EXO 29:30 Multiple spaces in '29.30··Et qui ingredietur.··AUG., quæst. 129. Quomodo ergo proprium dicit hujus unius esse, etc., usque ad et utrobique servaretur quod scriptum est: Superexaltat misericordia judicium Jac. 2..'

EXO 30:1 Multiple spaces in '30.1··Facies quoque altare,··etc. BEDA, ubi snpra, cap. 11. Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant. Altare.··ID., ibid. Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore præcellebat, tanto quantitate minus erat: quanto enim sanctiores, tanto pauciores. De lignis setim.··ID., ibid. Apte de lignis setim albæ spinæ similibus et incorruptibilibus, etc., usque ad varia donationum gratia vivificat.'

EXO 30:2 Multiple spaces in '30.2··Habens cubitum.··ID., ibid. Unius cubiti est longitudo altaris et latitudo, etc., usque ad officium pietatis impendat. Quadrangulum.··ID., ibid. Recte altare thymiamatis, etc., usque ad lætitia sempiterna erit eis. Cornua.··ID., ibid. Cornua eminentiam fidei et virtutis significant, etc., usque ad speciem pietatis habentes, virtutem ejus negant.'

EXO 30:3 Multiple spaces in '30.3··Vestiesque illud,··etc. ID., ibid. Apte vero illud ære, etc., usque ad quanta dulcedine Dei in abscondito vultus reficiantur. Tam craticulam,··etc. ID., ibid. Bene craticula altaris, etc., usque ad recte subditur: Facies quoque ei coronam,··etc. ID., ibid. Altare incensi coronam habet per gyrum: in his qui minores sunt meritis, nec palam protestari audent boni certaminis et servitutis et fidei sibi repositam esse mercedem: cuncta tamen agunt intentione bene placendi Deo, sed spe percipiendæ mercedis.'

EXO 30:4 Multiple spaces in '30.4··Et duos annulos,··etc. ID., ibid. Possunt in his annulis quatuor Evangelii libri accipi, etc., usque ad sequentia demonstrant: Ponesque altare,··etc.'

EXO 30:7 Multiple spaces in '30.7··Et adolebit incensum,··etc. ID., ibid., cap. 12. Incensum vel thymiama, etc., usque ad gratias reddamus. ID. Et adolebit incensum,··etc. Mane orto sole clare omnia, etc., usque ad in caliginoso loco. Mane quando componet.··ID., ibid. Mane Aaron incensum, etc., usque ad et precibus vacare delectantur.'

EXO 30:9 Multiple spaces in '30.9··Non offeretis.··ID., ibid. In sequentibus, etc., usque ad stratum suum per singulas noctes irrigant. ID. Possumus hæc altaria interpretari, etc., uque ad potest accipi.'

EXO 30:10 Multiple spaces in '30.10··Et deprecabitur,··etc. ID., ibid. Quia Christus sacerdos noster, etc., usque ad recte subjungit: Et placabit,··etc. ID. Placat Aaron super altare incensi, etc., usque ad Isaac et Isræl, etc.'

EXO 30:11 Multiple spaces in '30.11··Locutusque,··etc. Descripto altari incensi, restat descriptio labii ænei, in quo lavarent manus et pedes ingressuri tabernaculum sacerdotes, sed unum mandatum præmittitur.'

EXO 30:12 Multiple spaces in '30.12··Quando tuleris.··BEDA, ubi supra, cap. 13. Hujus præcepti oblitus est David, etc., usque ad propriæ divitiæ suæ.'

EXO 30:13 Multiple spaces in '30.13··Dimidium sicli.··ID., ibid. Id est decem obolos, etc., usque ad nulla potest infidelium perturbatione corrumpi.'

EXO 30:14 Multiple spaces in '30.14··Qui habetur in numero,··etc. ID., ibid. Vicenarius, etc., usque ad exspectat in cœlis.'

EXO 30:15 Multiple spaces in '30.15··Dives non addet,··etc. ID., ibid. Quia sive magnus est quis meritis et perfectus, seu parvus, et in provectu virtutum positus, cunctis æque lex decalogi, qua Deum et proximum diligant, imponitur'

EXO 30:16 Multiple spaces in '30.16··Susceptamque pecuniam,··etc. ID., ibid. Hoc fit cum quidquid agimus boni, etc., usque ad plaga districtæ ultionis ferietur.'

EXO 30:17 Multiple spaces in '30.17··Locutusque est Dominus,··etc. ID., ibid., cap. 14. Potest in hoc labio vel labro, etc., usque ad quæ excubabant ad ingressum tabernaculi.'

EXO 30:18 Multiple spaces in '30.18··Cum basi sua.··ID., ibid. Basis in qua labrum erat positum, etc., usque ad:··ut exhibeatis corpora vestra, etc. Rom. 12.. Lavandum,··etc. Christus quoque hujus labri aqua est lotus, priusquam ad altare oblaturus intraret, et thymiama sacri corporis pro salute nostra in ara crucis incenderet: pro nostro enim amore lacrymas fudit, sicut in resurrectione Lazari.'

EXO 30:21 Multiple spaces in '30.21··Ne forte moriantur.··BED., ibid. Mors enim timenda est æterna, etc., usque ad: si manducat et bibit, etc. I Cor. 11.'

EXO 30:23 Multiple spaces in '30.23··Sume tibi STRAB. Græce, Latine dicitur myrrha, qui est arbor in Arabia quinque cubitorum, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Hujus arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha. Calami.··Cinnamomi est virgultum, et in India vel Æthiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum cannæ subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris; qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem charum; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species juxta Libanum. Myrrhæ, cinnamomi, calami, cassiæ. Hæ quatuor species significant quatuor principales virtutes, quibus oleo unctionis, id est gratia misericordiæ, Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda.'

EXO 30:29 Multiple spaces in '30.29··Et erunt,··etc. AUG., quæst 135 in Exod. Cum scilicet uncta fuerint. Quid ergo distabit jam inter illa interiora quæ velo teguntur? Qui tetigerit.··Similiter de altari sacrificiorum superius dictum est, quod sic intelligendum est, ut liceat populo tangere tabernaculum, quando offerebant hostias, vel quælibet dona, et tangendo sanctificabantur, propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt: non sicut sacerdotes, qui etiam, ut æterno sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.'

EXO 30:34 Multiple spaces in '30.34··Onychen.··Onyche ostreola fertur esse parvula suave redolens, magnitudine humani unguis: unde et onyche Græce dicitur, quia, onyx, Græce dicitur unguis. Galbanum.··Galbanum succus ferulæ esse dicitur, et nascitur in Syria optimum: cartilaginosum est, et minus lignosum, cujus odore fugantur serpentes. Et thus.··Thus Græce, libanum Latine dicitur, a Libano monte Arabiæ: alius enim Libanus est Phœnicis, in quo sunt cedri. Thus optimum, scilicet quod masculinum dicitur, quia in modum humani testis rotundum, cujus arbor nascitur in Arabia ad æris qualitatem perplexo et in torto vimine. Mystice autem hæ quatuor species significant sanctarum virtutum species.'

EXO 30:35 Multiple spaces in '30.35··Faciesque thymiama,··etc. GREG., lib. I Moral., cap. 39, tom. 1. Thymiama ex aromatibus compositum facimus, etc., usque ad odorem de se subtilius non aspergit. ISID. Incensum, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onycha, galbano, et thure componitur; orationes fidelium significat, quamvis quatuor elementa hæc quatuor videant significare: ut thus, quod lucidum est, æri comparetur, stactes aquis, galbanus et onyx terræ et igni, ut per hæc omnium quæ in cœlo et infra cœlum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sit Opere,··etc. AUG., quæst. 136. Non debemus putare unguentum fieri, sed thymiama vel incensum, quod apponitur illi altari incensi ubi non licebat sacrificari, et erat intra sancta sanctorum.'

EXO 30:37 Multiple spaces in '30.37··Talem,··etc. RAB. Qui scilicet precibus et laudibus divinis non debemus uti in adulationibus humanis. Soli enim Deo ita serviendum est, unde supra prohibetur, ne caro hominis ungatur ex eo.'

EXO 31:2 Multiple spaces in '31.2··Beseleel,··etc., qui interpretatur in umbra Dei.··q. d. Dominus illuminatio mea et salus mea quem Psal. 62.. Ab hoc dicitur David duxisse originem, et polymitarii nomen, quia Beseleel opere polymito tabernaculum construxit.'

EXO 31:3 Multiple spaces in '31.3··Et implevi AUG., quæst. 128. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quæ pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiæ et intellectus et scientiæ, quæ his rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiæ et scientiæ, nondum legitur Spiritus sanctus.'

EXO 31:6 Multiple spaces in '31.6··Oliab,··qui interpretatur protectio mea,··tanquam nomine dicat, Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo Psal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt. STRAB. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbæ Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur protectio mea pater,··Patris personam: Beseleel quoque, qui in umbra Dei significat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi.··Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: Ego novi virtutem de me exisse Luc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.'

EXO 31:13 Multiple spaces in '31.13··Videte,··etc. Frustra gloriantur Judæi de legali observatione. Aperte enim dicitur quia signum est futuræ, scilicet quietis, et beatitudinis; vel quietis sanctorum in præsenti, quia quiescunt a tumultu mundialium operum et vitiorum.'

EXO 31:18 Multiple spaces in '31.18··Duas tabulas AUG., quæst. 140. Cum multa locutus sit Deus, duæ tantum tabulæ dantur Mosi lapideæ, quæ dicuntur tabulæ testimonii; quia cætera omnia, quæ præcepit Deus, ex illis decem præceptis, quæ in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quærantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet tota lex pendet et prophetæ Matth. 22..'

EXO 32:1 Multiple spaces in '32.1··Fac nobis,··etc. Deos pluraliter, cum unus tantum vitulus factus sit, ad similitudinem scilicet bovis Apis, quem in Ægypto coluerunt; sed qui idololatriam colit, omnibus vitiis subjicit se, et quasi tot diis et dæmonibus quot vitiis servit.'

EXO 32:2 Multiple spaces in '32.2··Dixitque ad,··etc. AUG., quæst. 141 in Exod. Intelligitur Aaron difficilia præcipere, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret. Factum est tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum: quod propter eos notandum putavi qui contristantur si quid tale propter vitam æternam divinitus fieri, vel æquo animo tolerare jubeantur.'

EXO 32:6 Multiple spaces in '32.6··Et sedit populus comedere,··etc. Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam: quia si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur. Unde: Qui modica spernit, paulatim decidit.··Si enim curare parva negligimus insensibiliter seducti, etiam majora audenter perpetramus.'

EXO 32:8 Multiple spaces in '32.8··Isti sunt dii tui.··AUG., quæst. 142. Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Isræl, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod eos dixisse non legitur; sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, quæ Deum latere non poterat.'

EXO 32:10 Multiple spaces in '32.10··Dimitte me,··etc. GREG., lib. IX Moral., cap. 11. Quid est servo dicere, etc., usque ad iram Dei non valuit pro seipso temperare. ID., lib. XX Moral., cap. 6. Ædificare lectorem juxta historiam potest, etc., usque ad nec misericordia disciplinæ.'

EXO 32:13 Multiple spaces in '32.13··Recordare Abraham, Isaac,··etc. Patres, qui diliguntur, inducit pro filiis, qui offendunt, nec merentur audiri; quia bona sanctorum patrum sæpe subveniunt filiis.'

EXO 32:14 Multiple spaces in '32.14··Placatusque est Dominus ne faceret malum.··AUG. Malitiam hic pœnam intelligi voluit, sicut est illud: Æstimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est: sed malis ingerit mala, quia justus est.'

EXO 32:19 Multiple spaces in '32.19··Iratusque valde.··ID., quæst. 144. Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti Novi, quia vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando fuit.'

EXO 32:20 Multiple spaces in '32.20··Arripiensque vitulum quem fecerant.··ISID. in Exod., tom. 5. Diaboli corpus significatur in vitulo, etc., usque ad absorptus est. Et dedit ex eo potum filiis Isræl.··Tradunt Hebræi quod filii Isræl bibentes aquam vituli pulvere infectam, qui commiserant idololatriam in barbis pulverem auri præferebant, quo etiam signo rei vel immunes sceleris apparebant, et rei interficiebantur.'

EXO 32:24 Multiple spaces in '32.24··Et dederunt mihi,··etc. AUG., quæst. 145. Compendiose locutus est, etc., usque ad non redarguit.'

EXO 32:25 Multiple spaces in '32.25··Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et inter hostes,··etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat.'

EXO 32:27 Multiple spaces in '32.27··Ponat vir gladium,··etc. GREG., Past. p. 3, c. 26. Gladium, etc., usque ad Unde subditur: Occidat unusquisque fratrem suum,··etc. Hos interfecit, quos puniendos invenit ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem carnis diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei negat, qui quantum sufficit, vitam carnalium increpare recusat.'

EXO 32:28 Multiple spaces in '32.28··Feceruntque,··etc. AUG. in Locutionibus, locut. 124. Plurale pro singulari posuit, etc., usque ad certisque regulis istæ locutiones interponuntur.'

EXO 32:31 Multiple spaces in '32.31··Aut dimitte eis,··etc. AUG., quæst. 147 in Exod. Securus quidem hoc dicit, etc., usque ad ut pro eis illa verba Deo funderet.'

EXO 32:35 Multiple spaces in '32.35··Quem fecit Aaron.··AUG. quæst. 148. Quæritur cum superius populum nudasse dictus sit Aaron, etc., usque ad quod Apostolus dicit exclamans: Quam inscrutabilia enim sunt judicia ejus:··etc. Rom. 11..'

EXO 33:1 Multiple spaces in '33.1··Locutusque,··etc. AUG., quæst. 149 in Exod. Deus iratus, etc., usque ad voce terrebat. Vade,··etc. ID., quæst. 150. Continuo tanquam ad ipsum Mosen, etc., usque ad a facie Domini.'

EXO 33:2 Multiple spaces in '33.2··Mittam præcursorem.··AUG., quæst. 150. Deus cum justis est visitando, miserando, et confortando: cum impiis vero, ulciscendo et puniendo. Et est sensus: Cum his non possum esse propter te, ut vindicem et puniam; nec propter eos, ut visitem et confortem: mittam angelum meum saltem.'

EXO 33:4 Multiple spaces in '33.4··Audiens populus.··RAB. Pessimum sermonem dicit audivisse populum, hoc est, crudelissimum atque mœstissimum. Quod enim majus alicui præstari potest beneficium, quam Dei gratiam habere præsentem, ac conditorem suum agnoscere sibi esse propitium; aut quod majus est discrimen, quam auctoris sufferre iram? Nihil habet boni, qui creatoris sui carebit gratia atque præsentia.'

EXO 33:7 Multiple spaces in '33.7··Tollens tabernaculum,··etc. Hoc per prolepsim accipiendum, si de illo tabernaculo accipitur, quod Moysi in monte monstratum est, et fabricatum, præcipiente Domino, a Beseleel et Ooliab. Vel aliud tabernaculum fuit, ad quod jam conveniebant ad judicandum.'

EXO 33:8 Multiple spaces in '33.8··Cumque egrederetur,··etc. GREG., hom. 13 in Ezech. Hebræus populus de Ægyptiaca servitute liberatus, etc., usque ad progredi conantur. Aspiciebantque,··etc. STRAB. Moyses tenet figuram legis. Moysi ergo tergum populus Judaicus aspiciebat, quia nihil mysticum, nihil spirituale in lege voluit intelligere, sed superficiem tantum litteræ. Ideo ejus facies abscondita erat, id est, vera et mera cognitio. Ingresso illo tabernaculum, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium. Alia translatio dicit quod Moysi volenti ingredi tabernaculum, opponebat se nubes ante et prohibebat eum. Hic autem dicitur, quod illo ingresso loquebatur nubes ante ostium cum eo. Sciendum ergo quod aliquam quam partem ingrediebatur, atrium scilicet, et tunc antequam intraret in tabernaculum, opponebat se nubes: hoc ergo loco significat eos qui minus sunt perfecti scientia et opere, nec valent intima scripturarum penetrare. Alibi autem quando medium nebulæ ingressus est, perfectorum figuram tenuit, scilicet qui mysticorum sensuum arcana investigant. Loquebatur autem Dominus.··Secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subjectam creaturam, id est per angelum et nubem ei loqueretur et appareret. Nam ejus substantiam nec hominum nec angelorum sicut est quisquam videre potuit, unde: Regi autem sæculorum immortali, invisibili,··etc. Et alibi: Lucem habitat inaccessibilem,··etc. I Tim. 1, 6.. GREG., in I Reg., cap. 10. Facies Dei cognitio ejus est. Cognoscitur autem Deus per speculum, cognoscitur per seipsum. Per speculum hic, per semetipsum in cœlo. Speculum vero est illa lux quam habitat Deus: ipse autem lux illa quæ ipse est. Si ergo inveni gratiam,··etc. AUG., quæst. 151. His verbis ostendit Moyses, etc., usque ad ut se mundos et inviolatos custodiant et proficiant.'

EXO 33:17 Multiple spaces in '33.17··Et teipsum novi,··etc. AUG., quæst. 153. Quoniam scio te præ omnibus,··etc. Nunquid Deus plus aliqua scit et aliqua minus? etc., usque ad sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturæ partibus an vere sit ita.'

EXO 33:19 Multiple spaces in '33.19··Ego ostendam.··AUG., quæst. 154. Cum dixisset Moyses ad Dominum, etc., usque ad vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus. Et vocabo.··AUG., quæst. 154. Vocabo autem dixit, non vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato, in quo forte significare voluit seipsum hoc facere, id est, gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus. Et miserebor,··etc. AUG., ubi supra. Quod addidit, etc., usque ad sic Deus pronuntiavit misericordiam se esse facturum. AUG., lib. de Prædestinatione et Gratia, cap. 10. A Deo homines nullis præcedentibus meritis vocari, etc., usque ad si deserat qui vocavit. Non poteris,··etc. AUG., quæst. 154. Post misericordiæ suæ commendationem, etc., usque ad huic vitæ moriendum est.'

EXO 33:20 Multiple spaces in '33.20··Non enim,··etc. GREG., lib. XVIII Moral., cap. 37, tom. 1. Joannes quoque ait: etc., usque ad quia satietas ex desiderio semper accenditur.'

EXO 33:21 Multiple spaces in '33.21··Ecce,··inquit, locus est apud me, et stabis supra,··etc. AUG., quæst. 154. Item interposito articulo dicente Scriptura, etc., usque ad stetit populus fidelis supra petram. GREG., lib. XXV Moral., cap. 16. Est locus apud me,··etc. Locus Ecclesia. Petra Dominus, Moyses Judaica plebs, quæ Domino prædicante in terra non credidit. Ipsa ergo in petra stetit terga Domini transeuntis aspiciens, quia, scilicet post passionem ascensionemque Domini intra Ecclesiam deducta per fidem Christum percipere meruit, et cujus præsentiam non vidit, ejus posteriora cognovit. GREG. ibid. Est locus apud me,··etc. Ecclesia scilicet, etc., usque ad De qua soliditate dicitur: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam.'

EXO 33:22 Multiple spaces in '33.22··Cumque transibit gloria mea,··etc. EUCHERIUS, lib. de Form. spirit. Sed et transire dicitur Deus, cum de cordibus quorumdam hominum, in quibus ante per fidem credebatur, postea surrepente perfidia vel quolibet delicto, ab eis recedit et ad alios transit, quemadmodum de Judæis ad gentes, de hæreticis ad catholicos, et de quibuslibet irreligiosis ad religiosos. Et protegam AUG., ubi supra. et tegam manu mea super te,··etc., usque ad deinde contexit quid Dominus postea dicat: Excide tibi duas tabulas lapideas,··etc.'

EXO 34:7 Multiple spaces in '34.7··Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu tertiam et quartam,··etc., GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Cum scriptum sit, etc., usque ad qui viderunt quod male sequerentur.'

EXO 34:14 Multiple spaces in '34.14··Dominus zelotes.··AUG., quæst. 158 in Exod. Dominus Deus enim zelans, etc., usque ad et perdit omnem qui fornicatur a se.'

EXO 34:20 Multiple spaces in '34.20··Primogenitum asini,··etc. ISID. Per asinum immunditia, per ovem innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare, est immundæ vitæ primordia ad innocentiæ simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit, quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat, quæ Dei sacrificio munda imponat.'

EXO 34:21 Multiple spaces in '34.21··Die septimo.··AUG., quæst. 160. Cum de Sabbato præciperet, etc., usque ad omni tempore sabbato debere cessari.'

EXO 34:24 Multiple spaces in '34.24··Nullus insidiabitur AUG., quæst. 161. Quod dixit, etc., usque ad ubi tabernaculum vel templum Deus fuerat habiturus.'

EXO 34:25 Multiple spaces in '34.25··Non immolabis,··etc. AUG., quæst. 162 et 163. Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quæ per pascha occiduntur, et præcipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azymorum?'

EXO 34:26 Multiple spaces in '34.26··Non coques hædum in lacte.··AUG., ubi supra. Non coques agnum in lacte matris suæ, etc., usque ad sed historica narratio est. ISID. Moyses quadraginta diebus jejunavit, et Elias, et ipse Dominus. Præcipitur enim nobis ex lege, ex prophetis et Evangelio. Quod testimonium ex his habet. Unde in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiæ refrenemus, quandiu perfectio Decalogi per quatuor ejusdem mundi partes, id est toti orbi prædicatur, ut decem quater dueta quadragenarium numerum signent.'

EXO 34:28 Multiple spaces in '34.28··Et scripsit in tabulis,··etc. AUG., quæst. 166. De Moyse dictum est quod ipse scripsit, etc., usque ad sed per gratiam Dei.'

EXO 34:29 Multiple spaces in '34.29··Cumque descenderet.··ISID. in Exod., tom. 5. Ascendit Moyses denuo in montem, etc., usque ad cujus imago fuit in tabulis. ISID. ibid. Descendente Moyse cum tabulis, etc., usque ad unde: Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua Psal. 118..'

EXO 34:30 Multiple spaces in '34.30··Videns autem Aaron,··etc. ORIG., hom. 12 in Exod. Scriptum est quia vidit Aaron et omnes filii Isræl Moysen, etc., usque ad habent enim gloriam ea quæ loquitur, sed tegitur et occultatur, et omnis gloria ejus intrinsecus. ORIG. ibid. Illud quoque intuere quod in lege vultus Moysi glorificatur, licet velamine contegatur, etc., usque ad de servitute sæculi liberati libertatem scientiæ requiramus.'

EXO 34:34 Multiple spaces in '34.34··Et tunc loquebatur ad filios Isæl omnia quæ sibi fuerant,··etc. AUG., quæst. 172 in Exod. Postquam descendit Moyses de monte, etc., usque ad ut hoc nomen acciperent.'

EXO 35:5 Multiple spaces in '35.5··Separate.··ORIG., hom. 13 in Exod. Alia littera: Sumite a vobis ipsis redemptionem Domino, etc., usque ad et argentum tuum, id est sermo tuus, probatum. ID. Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, etc., usque ad hæc omnia quæ in nobis sunt faciunt. Omnis.··ID. Alia littera: Unusquisque vestrum, inquit, etc., usque ad ita si veniens dominus inveniat aliquid tuum in tabernaculo suo, sibi te defendit, et suum dicit. Æs.··ID. Pro fortitudine poni videtur, etc., usque ad Omnia ergo offerantur Deo, sensus, sermo et vox.'

EXO 35:6 Multiple spaces in '35.6··Hyacinthum.··ID. Videamus cætera, hyacinthum, etc., usque ad et offeretis primitias Domino. Coccumque bis tinctum.··ID. homil. 13 in Exod. Videamus quare coccus duplicatur, etc., usque ad ut cum scientiæ lumine igniculum severitatis admisceat. ID. Si quis digne intelligat exitum Hebræorum de Ægypto, etc., usque ad et nobiliora designat indumenta: Induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in deliciis Rom. 13.. GREG., ubi supra. In constructione tabernaculi, etc., usque ad quasi sine luce sonitum dederunt. ORIG., ubi supra. Post hæc viri acceperunt a mulieribus suis, etc., usque ad unde: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est Matth. 19.. Pilosque caprarum.··ORIG. hom. 19. Pili caprarum offeruntur, etc., usque ad qui Domino offert pelles arietum.'

EXO 35:21 Multiple spaces in '35.21··Quidquid ad cultum,··etc. GREG., ubi··supra. In ornamento tabernaculi viri cum mulieribus dona offerunt, etc., usque ad prout ipse dederit, proferuntur.'

EXO 35:27 Multiple spaces in '35.27··Principes vero obtulerunt lapides,··etc. ORIG., ubi supra. Principes obtulerunt dona sua, etc., usque ad ut præesse populis mereantur. ORIG. hom. 9 in Exod. Offerunt etiam principes oleum lucernis et chrismati profuturum, etc., usque ad cum te Dominus in loco viridi collocaverit super aquam refectionis.'

EXO 35:30 Multiple spaces in '35.30··Beseleel.··RAB. in Exod., tom. 2. Umbra dicitur, etc., usque ad in justitia et judicio fratres suos exhortando roborant.'

EXO 36:1 Multiple spaces in '36.1··Fecit ergo Beseleel,··etc. RAB., in Exod. Notandum quod non solum de tribu regali, etc., usque ad ad corporis sui unitatem voluit pertinere.'

EXO 36:2 Multiple spaces in '36.2··Cumque vocasset eos,··etc. ORIG., ubi supra. Et postquam obtulit populus, vocavit, inquit Moyses, etc., usque ad et in suo loco aptare debeas et proferre? Et qui sponte,··etc. AUG., quæst. 170 in Exod. Et omnes qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea,··etc. Commemoravit Moyses quosdam, etc., usque ad sed liberaliter et sponte devotus.'

EXO 36:4 Multiple spaces in '36.4··Unde artifices,··etc. AUG., quæst. 171. Nota quia sapientes effectores operum sancti etiam moribus erant: poterant autem, si vellent, multa auferre; sed modestia prohibuit, vel religio terruit.'

EXO 37:1 Multiple spaces in '37.1··Fecit autem Beseleel arcam.··ISID. in Exod., tom. 5. In arca testamenti fuit urna aurea, etc., usque ad immortalis memoriæ semper viriditate florentem.'

EXO 37:2 Multiple spaces in '37.2··Coronam auream,··etc. Quia in eo quod Ecclesia per quatuor mundi partes dilatatur, quatuor sancti Evangelii libris accincta prædicatur, quæ tamen intra unius coronæ ambitum, id est intra ejusdem fidei firmitatem, id est unitatem, concluditur.'

EXO 37:4 Multiple spaces in '37.4··Vectes quoque.··ISID., ibid. Quia fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quærendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum semper inhærentes, Ecclesiæ unitatem denuntient, et quasi intromissis circulis arcam portent; qui auro quoque jubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitæ splendore fulgescant.'

EXO 37:6 Multiple spaces in '37.6··Fecit et propitiatorium,··etc. ISID., ibid. Propitiatorium super arcam testamenti, etc., usque ad quia Christus est Ecclesiæ caput.'

EXO 37:17 Multiple spaces in '37.17··Fecitque candelabrum,··etc. Quod Spiritum sanctum significat, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam in unitate fidei consistentem, vel Christum portantem ecclesias septem, in quibus septiformis Spiritus splendor emicat.'

EXO 37:23 Multiple spaces in '37.23··Cum emunctoriis.··Quæ in Isaia forcipes appellantur, duo Testamenta, scilicet quibus peccata purgantur, quæque intra se sancti Spiritus unione sociantur.'

EXO 38:8 Multiple spaces in '38.8··Fecit et labrum æneum,··etc. GREG., hom. 17 in Evang. Labrum æneum Moyses ponit, etc., usque ad ut per hæc proficere contendamus, per quæ profecisse cognovimus quos veneramur.'

EXO 38:20 Multiple spaces in '38.20··Paxillos quoque.··STRAB. Paxilli secundum litteram erant in summitate columnarum fixi, quibus funes religabantur: qui cortinas a terra sublevabant, firmati superius quibusdam ansulis, inferius vero religati ad prædictos paxillos cortinas extendebant, ne rugam contraherent. Mystice vero funes significant sanctam Scripturam: de qua Salomon ait: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccle. 4.: quia sancta Scriptura, historia, moralitate et allegoria constans, nullis hæreticorum dogmatibus potest disrumpi. Paxilli in modum linguæ facti linguas doctorum significant qui Scripturam exponunt. Cortinas etiam a terra sublevant et extendunt: quia subjectos docent sequi, et imitari cœlestia, nullamque mali operis vel fraudis rugam contrahere Ephes. 5..'

EXO 40:1 Multiple spaces in '40.1··Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Mense primo,··etc. STRAB. Primus anni mensis ipse est Nisan, qui et Aprilis, in quo Judæi pascha celebrabant, et tabernaculum erectum est. Allegorice autem primus mensis signat initium gratiæ quando tabernaculum Dei, id est Ecclesia erecta est, cum Christus, scilicet crucifixus de latere suo produxit mysteria sanguinis et aquæ, quibus Ecclesia dedicatur et consecratur. Et notandum quia hic primus mensis secundi anni fuit: primus enim annus ante legem fuit, secundus annus sub gratia Evangelii, cui Dominus benedixit. Unde: Benedices coronæ anni benignitatis tuæ Psal. 64.. Annus enim benignitatis fuit, quo salus humani generis per humanitatem Christi apparuit: hoc ergo anno tabernaculum Dei erectum est, id est Ecclesia fundata et exaltata. RAB. in Exod., tom. 2. Primus annus omne tempus legis, etc., usque ad ut doctores Evangelii his utantur in confirmatione fidei.'

EXO 40:9 Multiple spaces in '40.9··Unges tabernaculum,··etc. STRAB. Tabernaculum cum vasis suis unctionis oleo consecratur; quia sancta Ecclesia quidquid agit cum virtutibus suis debet dedicare et consecrare gratiæ Spiritus sancti. Oleum quippe unctionis spirituali gratiæ comparatur, qua omnium virtutum opera Domino consecrantur.'

EXO 40:12 Multiple spaces in '40.12··Applicabisque Aaron,··etc. STRAB. Fores tabernaculi, id est, sanctæ Ecclesiæ, sunt apostoli, per quos debet aulam cœli ingredi: ad hos applicandi sunt Aaron et filii ejus, id est omnis cœtus sanctorum et maxime præpositorum, ut eos imitentur et eorum vestigia sequantur.'

EXO 40:16 Multiple spaces in '40.16··Et vectes.··Vectis non solum parietes nectit, sed et columnas introitus confirmat ne corruant, aut a recto statu deflectant, quia Dominus et utrumque populum in una fide dilectionis sociavit, et eorum doctores, ut in fide et actione et prædicatione perseverent, confortat. Nec mirum si et per capita ipsa, et per vectem capita ipsa continentem, Christus accipitur, quia cujusque electi regendo caput est, unde: Caput viri Christus est II Cor. 11.: et quia non solum singulos ad quærenda cœlestia erigit, sed etiam omnes continet, et ne a recto statu deflecti, nec ab invicem discordando possint separari, vinculo pacis confirmat. Cui simile est quod Dominus dicitur et agnus, et pastor, et ostium, cum pastor agnum pascat, et ambo intrent per ostium; cum proprie sit Verbum in principio Joan. 1, 10.: horum vero nullum sit proprie, sed figuraliter. Pastor, quia ducit ad pascua vitæ; ostium quia non nisi per illum pervenitur ad Patrem; Agnus, quia ab Ægypto salvat. Sic et hic per capita figuratur propter regimen, quo singulis præest, et per vectem, ob generalem providentiam, quia omnes confirmat Num. IX; III Reg. 8.. BEDA. Sic anima pro diversis actionibus diversa nomina sortitur. Dum vivificat corpus, anima nominatur; dum vult, animus est; dum scit, mens est: dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum sentit, sensus est.'

EXO 40:33 Multiple spaces in '40.33··Nec poterat Moyses,··etc. STRAB. Moyses ergo in hoc loco, sicut in aliis pluribus, figuram tenet Judaici populi. Moyses ergo, nube obstante, in tabernaculum non poterat intrare, quia Judaicus populus nunquam sacramenta Scripturæ valuit penetrare. Nubes enim Domini per diem incubabat tabernaculo, et ignis in nocte: hoc loco ignis divinorum mysteriorum scientiam significat. Scriptura enim sancta sanctis, et ignorantiam suam fatentibus, lumen est: iniquis vero, et scientiam jactantibus, nubes, quia excæcat eos. AUG., quæst. 176 in Exod. Notanda est res mirabilis multum, etc., usque ad nubes per diem, flamma per noctem. In tabernaculo autem Domini erant tabulæ, quarum annuns erant infixi vectes de lignis sethim, quibus possent levari et portari de mansione ad mansionem, quæ omnia mysteriis plena sunt. Per tabernaculum intelligimus Ecclesiam præsentem, in qua sunt tabulæ, scilicet sancti humilitate pleni, quibus quinque vectes sunt affixi, id est spiritualis notitia quinque librorum Moysi, per quam se et alios sustollant ad claritatem æternæ beatitudinis. Per vectes ergo, ut diximus, quinque libros Moysi intelligimus, qui sunt Genesis, Exodus, Leviticus, liber Numerorum, et Deuteronomium: in quibus continetur principium mundi et medium et consummatio. In Genesi describitur creatio mundi, et in Exodo recreatio: in Levitico sacramentorum Ecclesiæ administratio; in libro Numerorum Evangelica prædicatio; in Deuteronomio ultima benedictio. Unde et in benedictionibus terminatur. Est itaque in Genesi ordo creationis; in Exodo mysterium recreationis; in Levitico sanctitas Ecclesiasticæ administrationis; in libro Numerorum consolatio evangelicæ prædicationis; in Deuteronomio consummatio æternæ benedictionis. Inter hos autem quinque libros Moysi excellit Exodus, quem nunc ad manus habemus. In eo enim et quæ filiis Isræl in figura contingebant, et mysteria plene continentur Christi et Ecclesiæ. Hic tamen primum de exitu actuali carnalium filiorum Isræl, de historiali Ægypto agitur, in quo significatur spiritualis exitus spiritualium Isrælitarum de vera Ægypto, scilicet de tenebris vitiorum. Agitur etiam de transitu maris Rubri et submersione Pharaonis et exercitu ejus, et de liberatione populi Dei: in quo figuratur baptismus sanguine Christi consecratus, in quo diaboli vitia submerguntur, et animæ fidelium liberantur. Agitur etiam de pugna Isrælitarum cum Amalech, in quo victoria Christi et suorum, et confusio diaboli figuratur. Tandem catalogo mansionum descripto agitur de lege data in monte Sina; in quo nobis innuitur ut, a terrenis sublevati discamus subjici cœlestibus disciplinis. Agitur iterum de constructione tabernaculi et vasorum ejus, de vestibus sacerdotum et unctione; in quo intelligitur præsens Ecclesia, et diversæ personæ fidelium diversis officiis deputatæ, sicut vasa diversis usibus deputata erant, vel officiis, et sacramentorum et orationum sacratarum suavissima odoramenta. De his hactenus; nunc dicendum est quod secundum ordinem historiæ et secundum allegoriam, congrue in Pentateucho, secundus est liber iste: postquam enim in Genesi egit de creatione cœli et terræ, et de introitu filiorum Isræl in Ægyptum, congruit ut consequenter de exitu eorum agat. Ecce quod juxta ordinem historiæ congruit: juxta allegoriam quoque non incongrue factum est. Nam postquam dixit de carnali generatione, qua per peccatum primi hominis nascimur filii diaboli, congruit ut statim subdat de regeneratione spirituali, qua per justificationem secundi hominis, id est, Christi renascimur filii Dei. Liber autem iste vocatur Græce, veelle semoth Hebraice, exitus vel egressus Latine: ideo quia de exitu filiorum Isræl de Ægypto agit. Sed quæri potest cur liber iste dicatur Exodus, quia de exitu illorum agit, cum in principio non de exitu, sed de ingressu illorum agatur. Ad quod dici potest, quia quamvis specialiter de exitu illorum agere intendat, tamen quia multum tempus profluxit inter exitum, de quo hic agit, et ingressum in quo primus liber terminatur vel terminaverat, ut competentius jungat narrationem suam breviter, prius repetit de introitu, et ita melius descendit ad exitum. Sic et nos in nostris sermonibus facta longa interpositione, dicturi alia, repetimus superiora, ut melius dicta continuemus. His consideratis, videnda est materia, quæ est corporalis exitus filiorum Isræl de Ægypto, et spiritualis exitus sanctus sanctorum de mundo. Intentione admonet nos spiritualiter exire de conformitate mundi, sicut illi qui corporaliter exierunt de Ægypto, ut sicut fuimus conformes sæculo, ita simus conformes Deo. Modus talis est: breviter tangens de introitu filiorum Isræl in Ægyptum, agit de eorum multiplicatione; deinde de novo rege, qui ignoravit Joseph et cœpit affligere populum; deinde de plagis-Ægypti, tandem de exitu illorum et de transitu maris Rubri et submersione Ægyptiorum. Tandem pervenit ad montem Sina, in quo lex data est, et agit de tabernaculo; et vasis ejus, et de vestibus sacerdotum et unctione, et sic terminatur. Nota quod cum eadem sit et indivisa historia, quam proposuit sibi Moyses describendam, tamen per capitula et partes sive per libros eam distinguunt, ut lectoribus fastidium auferatur, sicut viator viam, quæ est indivisa, dividit per dietas, ut labor minuatur et absit fastidium.'

All Character Counts

 0: 108    1: 541    2: 449    3: 282    4: 157    5: 132    6: 123    7: 117    8: 114    9: 110    B: 2    C: 2    D: 6    E: 12    H: 2    I: 10    L: 6    M: 2    N: 2    O: 6    P: 2    R: 2    S: 8    Space: 10    T: 6    Total: 2219    U: 4    X: 4  

All Character Counts (sorted by count)

 N: 2    C: 2    P: 2    B: 2    R: 2    M: 2    H: 2    X: 4    U: 4    O: 6    D: 6    T: 6    L: 6    S: 8    I: 10    Space: 10    E: 12    0: 108    9: 110    8: 114    7: 117    6: 123    5: 132    4: 157    3: 282    2: 449    1: 541    Total: 2219  

Letter Counts

 B: 2    C: 2    D: 6    E: 12    H: 2    I: 10    L: 6    M: 2    N: 2    O: 6    P: 2    R: 2    S: 8    Space: 10    T: 6    Total: 86    U: 4    X: 4  

Letter Counts (sorted by count)

 N: 2    C: 2    P: 2    B: 2    R: 2    M: 2    H: 2    X: 4    U: 4    O: 6    D: 6    T: 6    L: 6    S: 8    I: 10    Space: 10    E: 12    Total: 86  

Words

All Word Counts

All Word Counts (sorted by count)

Case Insensitive Word Counts

Case Insensitive Word Counts (sorted by count)

Headings

Title Lines

EXO -1:4 Main Title 1:INCIPIT LIBER ELLESMOTH ID EST EXODUS

Notes

Footnote Errors

EXO 6:21 Footnote seems to be missing closing punctuation (period): '+ \\fr 6.21 \\fk Filii quoque Isaar, \\ft etc. STRAB. Quæritur cur Core, quem pro iniquitate terra vivum absorbuit, in genealogia justorum scriptus sit? Sed hæreticos cum catholicis in Ecclesia significat futuros'

EXO 7:7 Footnote seems to be missing closing punctuation (period): '+ \\fr 7.7 \\fk Erat autem Moses octoginta annorum, \\ft etc. STRAB. Propter circumcisionem scilicet, quæ octava die celebrari jussa est: eamdem enim significationem habet octogenarius quam et octonarius infra eum minor. \\fk Erat autem Moses octoginta annorum. \\ft Quando Moses et Aaron locuti sunt ad Pharaonem, Moses erat octogenarius, Aaron vero octoginta trium annorum: quia lex per prædicatores ad gentes oblata circumcisionem spiritualem docuit, et ipsi perfecte mundari studebant, et sic fidem sanctæ Trinitatis prædicabant. Vers. 9'

EXO 15:3 Footnote seems to be missing closing punctuation (period): '+ \\fr 15.3 \\fk Dominus quasi vir pugnator, \\ft etc. ORIG. Alia littera: \\fk Dominus conteret bella. \\ft Amos 9: \\fk Dominus nomen est illi. \\ft Non modo pugnas visibiles conterit, sed eas etiam quæ nobis sunt adversus principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum'

EXO 15:17 Consecutive fk fields in footnote: '+ \\fr 15.17 \\fk Introduces eos et plantabis, \\ft etc. ORIG. Non vult nos Dominus in Ægypto plantare, nec in dejectis et humilibus locis, sed in monte hæreditatis suæ. De hac plantatione Propheta dicit psal. LXXIX: \\fk Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et replevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. \\ft Advertis quomodo plantat Deus et ubi? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et in sublimibus locis. Quos enim educit de Ægypto, id est sæculo ad fidem, non vult iterum in humilibus locare, sed conversationem eorum sublimem esse, et in montibus habitare et in excelsis, non per terram repere. Non ultra vult vineam suam in humili dejectos habere fructus, sed palmites sursum duci, in alto locari, traduces fieri: et traduces non in humilibus arboribus, sed in excelsis et in altissimis cedris Dei, prophetis scilicet et apostolis: quibus si nos adjungamur, vitis quam transtulit Deus de Ægypto, et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, et ipsis innexi traduces efficiamur charitatis ad invicem vinculis nexi, fructum plurimum afferemus. \\fk Nam omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur\\ft Matth. 3.. \\fk Firmissimo habitaculo tuo, \\ft etc. ORIG. In præparata habitatione quam præparasti, Domine. Vide clementis bonitatem Domini: non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse facias tibi habitaculum; jam te ad præparatam inducet habitationem. Unde Joan. 4: \\fk Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. \\fk Sanctuarium tuum, \\ft etc. ORIG. \\fk Sanctimonium tuum, Domine, \\ft etc. Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei, vel templum, eo quod sanctificat accedentes. Hebr. IX hoc non dicitur manu hominum factum, sed manu Dei: propter te ergo Deus et plantat et ædificat; agricola efficitur et structor, ne tibi aliquid desit. Unde Apostolus I Cor. 3: \\fk Dei agricultura, Dei ædificatio estis. \\ft Quid est ergo hoc sanctimonium non manu hominum, sed Dei præparatum. Prov. 9: \\fk Sapientia ædificavit sibi domum, \\ft id est, carnem Christi, non manu hominis, id est, non opere humano: templum carnis ædificatur in Virgine, sed lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnus Dan. 2.: hoc est sanctimonium carnis assumptæ, et sine manibus et sine opere hominum de monte humanæ naturæ et substantia carnis excisum.'

EXO 16:4 Consecutive fk fields in footnote: '+ \\fr 16.4 \\fk Ecce pluam, \\ft etc. ORIG., homil. 8 in Exod. Vellem primo super hanc scripturam cum Judæis habere sermonem, quibus credita sunt eloquia Dei, quid illis videatur de eo quod dicit: \\fk Sex diebus continuis colligetis, die autem sexta duplum. \\ft Apparet ergo sextum diem nominari qui ante sabbatum ponitur; sabbatum autem septimus dies est. Quæro ergo qua die cœpit manna dari? et volo comparare Dominicam nostram cum sabbato Judæorum. Ex Scriptura enim apparet quia die Dominica primum datur manna, sex diebus continuis collectum; septima, quæ est sabbatum, cessatur. Quia ergo in die Dominica pluit Deus manna, et non in sabbato, intelligant Judæi jam tunc prælatam esse Dominicam nostram suo sabbato; et indicatum est quod non in ipso Dei gratia ad eos descenderit de cœlo, et panis cœlestis, qui est sermo Dei, ad eos non pervenerit; unde Ose. 3: \\fk Diebus multis sedebunt filii Isræl sine rege, sine principe, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote. \\ft In nostra autem Dominica semper Dominus pluit manna, id est cœlestia verba quæ nobis læta sunt. Illi infelices suspirant etiam manna sicut patres eorum, et non merentur accipere; non enim possunt manducare quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, subtile et spirituale sentiunt, sed totum pingue et crassum. \\fk Incrassatum est enim cor populi hujus. \\ft Interpretatio quoque nominis hujus hoc sonat. Manna enim interpretatur \\fk Quid est hoc? \\ft Ipsa vis nominis ad discendum invitat, ut cum audis legem Dei recitari, inquiras semper et dicas doctoribus, \\fk Quid est hoc? \\ft Tu ergo si vis manducare manna, et suscipere verbum Dei, scito minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri: habet enim aliquid oleris quo nutrire et recreare possit infirmos. \\fk Infirmus enim olus manducat\\ft Rom. 14.. Habet enim aliquid et rigoris, et ideo ut pruina; candoris autem et dulcedinis plurimum. Quid est candidius, splendidius eruditione divina? quid dulcius, suavius eloquiis Dei, quæ sunt super mel et favum? \\fk Panes. \\ft Manna scilicet: locutio est qua panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magis \\fk panes\\ft quam singulariter dicere \\fk panem. \\fk Ut tentem. \\ft Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probantur, ut Deus non noverit: sed ipsos ipsis ostendit quo humiliores fiant ad petendum adjutorium et ad noscendam Dei gratiam.'

EXO 19:10 Consecutive fk fields in footnote: '+ \\fr 19.10 \\fk Vade ad populum, \\ft etc. ORIG. \\fk Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium, \\ft etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod præcipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. 22: \\fk Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? \\ft Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad cœnam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad cœnam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. 9: \\fk In omni tempore sint vestimenta tua munda. \\ft Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. 7: \\fk Purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus. \\ft Act. 11: \\fk Quæ ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris. \\ft Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. 7: \\fk Bonum est homini mulierem non tangere, \\ft salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. 7: \\fk Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes. \\fk Sanctifica illos, \\ft etc. RAB. Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera hodie et cras, in præsenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.'

EXO 19:13 Footnote seems to be missing closing punctuation (period): '+ \\fr 19.13 \\fk Buccina. \\ft Quasi vocina: a voce, vel a vocando, vel a bucca'

EXO 20:25 Footnote seems to be missing closing punctuation (period): '+ \\fr 20.25 \\fk De sectis lapidibus. \\ft ISID. Secti lapides sunt qui unitatem scindunt, et seipsos dividunt a societate fratrum: hos in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris constructio significat. Lapides non secti ex quibus altare construi jubetur, sunt qui per fidem in unitate solidantur; de quibus dicitur I Petri 2: \\fk Vos estis lapides vivi, coædificati in domos spirituales. \\ft His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula maligni ignita non receperunt: omnes unum altare faciunt in unitate fidei et concordia charitatis'

EXO 21:29 Consecutive fk fields in footnote: '+ \\fr 21.29 \\fk Quod si bos cornupeta, \\ft etc. RAB. Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Unde Proverbiorum decimo sexto capitulo: \\fk Cor hominis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam. \\fk Triginta siclos. \\ft Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et charitatem emendabit. \\fk Argenti. \\ft Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis et scientia decalogi instructi erant, compensabit. \\fk Si quis aperuerit, \\ft etc. GREG., lib. XVII Moral., cap. 13. Cisternam aperire est valido intellectu Scripturæ sacræ arcana penetrare, etc., usque ad inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. \\fk Si bos alienus, \\ft etc. AUG. Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore; a parte enim totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quo non vescuntur.'

EXO 22:18 Footnote seems to be missing closing punctuation (period): '+ \\fr 22.18 \\fk Maleficos non patieris vivere. \\ft Qui præstigiis magicæ artis et diabolicis figmentis agunt, hæreticos intellige, qui a consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur'

EXO 23:3 Footnote seems to be missing closing punctuation (period): '+ \\fr 23.3 \\fk Pauperis quoque non misereberis in judicio. \\ft AUG. Ne scilicet contra justitiam pauperi faveas causa misericordiæ. Bona est misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium autem dicit Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, opportune sequitur:'

EXO 25:32 Consecutive fk fields in footnote: '+ \\fr 25.32 \\fk Sex calami, \\ft etc. ID., ibid. Senarius in quo factus est mundus, etc., usque ad unde Paulus: \\fk Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus, sit semper cum omnibus vobis. \\fk Tres ex uno. \\ft ID., ibid. Tres calami ex uno latere, etc., usque ad visione ejus fruetur. ID., ubi supra. Fiunt scyphi in candelabro ad nucis modum, etc., usque ad quia continentes illius temporis tres ordines sanctorum eadem distinctione temporum habuerunt.'

EXO 26:7 Consecutive fk fields in footnote: '+ \\fr 26.7 \\fk Facies et saga, \\ft etc. ID., ibid. Hoc in sequentibus ita reperitur: \\fk Fecit et saga undecim de pilis caprarum, \\ft etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant. Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quæ occulto Dei judicio quamvis dure præferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentationum ventos et pluvias portent. \\fk Facies et saga, \\ft etc. ID., ibid. Cilicium pœnitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantæ sint perfectionis declaratur, cum dicitur: \\fk Longitudo sagi unius, \\ft etc. ID., ibid. Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant. AUG., quæst. 108 in Exod. Undecim sunt vela capillacea, etc., \\fk usque ad et quorum tecta sunt peccata. \\fk Ad operiendum, \\ft scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus cæruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiæ sinu proficiunt præpositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.'

EXO 26:33 Consecutive fk fields in footnote: '+ \\fr 26.33 \\fk Inseretur autem velum, \\ft etc. BED., ubi supra. Quia in æterno consilio Divinitatis erat, etc., \\fk usque ad: in die judicii. \\fk Intra quod pones arcam testimonii, \\ft etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem cœlos cœlorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. \\fk Dividentur. \\ft Quia Ecclesia, quæ ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo cœli, habet ab invicem segregatos.'

EXO 26:37 Consecutive fk fields in footnote: '+ \\fr 26.37 \\fk Et quinque columnas. \\ft ID., ibid. Columnæ quibus tentorium suspenditur, etc., usque ad nondum patefacta evangelica Scriptura. \\fk Lignorum setim. \\ft ID., ibid. Columnæ de lignis, etc., \\fk usque ad: sed Jesum Christum. \\fk Quarum erunt capita aurea, \\ft etc., ID., ibid. Aurea capita Christum significant, etc., usque ad electorum animabus corruptione carentibus ædificatur.'

EXO 27:13 Consecutive fk fields in footnote: '+ \\fr 27.13 \\fk In ea quoque atrii. \\ft ID., ibid. Latitudo atrii orientem respiciens, etc., \\fk usque ad: et vitam futuri sæculi. \\fk Quinquaginta cubiti erunt. \\ft ID. Quinquaginta cubitis plagæ orientalis generaliter initia credentium signantur, quia in remissione peccatorum, et spe futuræ beatitudinis celebrantur, quorum specialis distinctio subinfertur, quæ ad eumdem finem bene considerata refertur. Sequitur enim.'

EXO 28:31 Footnote seems to be missing closing punctuation (period): '+ \\fr 28.31 \\fk Facies et tunicam, \\ft etc. BED., ubi supra. Tunica talari tota hyacinthina vestitur sacerdos, etc., usque ad recte additur:'

EXO 28:39 Footnote seems to be missing closing punctuation (period): '+ \\fr 28.39 \\fk Stringesque tunicam. \\ft ID., ibid. Quare linea dicta sit stricta, etc., usque ad cum dicitur: \\fk Et tiaram byssinam facies, \\ft etc. BED., ibid. Qualiter hæc facta sit, etc., usque ad auditoribus asperum reddat et durum. \\fk Et tiaram, \\ft etc. ID., ibid. Tiara quæ cidaris et mitra vocatur, etc., usque ad timore Dei perficeret. ID. De factura baltei, etc., usque ad et cætera indumenta, cum dicitur:'

EXO 30:15 Footnote seems to be missing closing punctuation (period): '+ \\fr 30.15 \\fk Dives non addet, \\ft etc. ID., ibid. Quia sive magnus est quis meritis et perfectus, seu parvus, et in provectu virtutum positus, cunctis æque lex decalogi, qua Deum et proximum diligant, imponitur'

Footnote Lines

EXO 1:1+ \fr 1.1 \fk Prothemata\ft Hebraice VEELLE SEMOTH id est, HÆC SUNT …tine.
EXO 1:5+ \fr 1.5 \fk Erant igitur omnes animæ eorum quiegressi sunt de femor…orum.
EXO 1:6+ \fr 1.6 \fk Quo mortuo, \ft etc. ISID. in Exod. Sic postquam verus…ando.
EXO 1:8+ \fr 1.8 \fk Surrexit interea rex novus super Ægyptum, \ft etc. ORI… agi.
EXO 1:11+ \fr 1.11 \fk Præposuit itaque eis, \ft etc. ORIG. Diabolus, convoc…ncat.
EXO 1:15+ \fr 1.15 \fk Dixit autem rex Ægypti obstetricibus, \ft etc. ORIG.,…rnam.
EXO 1:16+ \fr 1.16 \fk Si masculus fuerit, \ft etc. ISID. Allegorice. Jubet …sunt.
EXO 1:19+ \fr 1.19 \fk Quæ responderunt, \ft etc. AUG. in Gen., tom. 3. Quær…itur.
EXO 1:22+ \fr 1.22 \fk Præcepit ergo Pharao, \ft etc. ORIG., homil. 2. Ægypt…atur.
EXO 2:1+ \fr 2.1 \fk Egressus est, \ft etc. RAB. in Exod., tom. 2. Hinc Jos… est.
EXO 2:2+ \fr 2.2 \fk Et videns, \ft etc. CHRYSOST., hom. 54 in Act. apost..…ntiæ.
EXO 2:6+ \fr 2.6 \fk Cernensque in ea parvulum, \ft etc. THEOD. Mystice. Ho…ntur.
EXO 2:9+ \fr 2.9 \fk Adultumque tradidit, \ft etc. RAB. Refert Josephus quo…orem.
EXO 2:12+ \fr 2.12 \fk Cumque circumspexisset huc atque illuc. \ft Aug. Quæs…icat.
EXO 2:13+ \fr 2.13 \fk Et egressus die altero, \ft etc. In hoc Moses figuram…Mosi.
EXO 2:14+ \fr 2.14 \fk Timuit Moses, \ft etc. AUG. Si sic divulgatum est ver…suit.
EXO 2:22+ \fr 2.22 \fk Quæ peperit, \ft etc. Allegorice. Christus Ecclesiam …rent.
EXO 2:23+ \fr 2.23 \fk Post multum vero temporis, \ft etc Postquam Moses in …t te.
EXO 3:2+ \fr 3.2 \fk Apparuitque ei. \ft ISID. Allegorice. Erat flamma in r…scit.
EXO 3:4+ \fr 3.4 \fk Cernens autem Dominus, \ft etc. GREG., præf. in Moral.…aret.
EXO 3:5+ \fr 3.5 \fk Solve calceamentum, \ft etc. THEOD. Duas ob res jubet …. 1..
EXO 3:6+ \fr 3.6 \fk Ego sum Deus, \ft etc. HILAR. lib. IV de Trinitate. No… est.
EXO 3:7+ \fr 3.7 \fk Vidi afflictionem, \ft etc. GREG., Moral. Sparsis fori…llat.
EXO 3:8+ \fr 3.8 \fk Et educam de terra, \ft etc. GREG., homil. 32. Rudi po…rant.
EXO 3:14+ \fr 3.14 \fk Qui est, misit me ad vos, \ft etc. Mittitur Moses ad …abet.
EXO 3:17+ \fr 3.17 \fk Ad terram fluentem lacte et melle, \ft etc. AUG., Quæ…atur?
EXO 3:21+ \fr 3.21 \fk Non exibitis, \ft etc. AUG., ibid. Quod mandavit Domi…avit.
EXO 3:22+ \fr 3.22 \fk Vasa argentea. \ft Argentum et aurum ab Ægyptiis peti…amus.
EXO 4:2+ \fr 4.2 \fk Quid est quod, \ft etc. GREG. Moses, Judaicus populus;…imus.
EXO 4:6+ \fr 4.6 \fk Mitte manum tuam, \ft etc. PROCOP. Quidam asserunt ill… 11..
EXO 4:9+ \fr 4.9 \fk Sume aquam, \ft etc. ISID. Aqua populum significat; un…idem.
EXO 4:10+ \fr 4.10 \fk Obsecro, Domine, \ft etc. AUG. Quæst. in Exod. Quod a…erit.
EXO 4:11+ \fr 4.11 \fk Quis fecit os hominis? \ft etc. AUG., Quæst. 8. Sunt …igit.
EXO 4:12+ \fr 4.12 \fk Perge igitur, \ft etc. AUG. Allegorice. Quod dicit Do…llud.
EXO 4:14+ \fr 4.14 \fk Iratus Dominus in Moysen, ait, \ft etc. AUG. Quæst. 1…ulum.
EXO 4:15+ \fr 4.15 \fk Et ego ero in ore tuo et in ore illius, \ft etc. ORIG…atis.
EXO 4:19+ \fr 4.19 \fk Dixit ergo Dominus, \ft etc. AUG., Locut. in Gen., to… est.
EXO 4:20+ \fr 4.20 \fk Tulit ergo Moyses, \ft etc. AUG., Quæst. 12 in Exod. …etur.
EXO 4:21+ \fr 4.21 \fk Ego indurabo cor ejus. \ft AUG., Serm. 88. Quid est, …rivi.
EXO 4:24+ \fr 4.24 \fk Occurrit ei Dominus, \ft etc. AUG., Quæst. 11 in Exod…ento.
EXO 4:25+ \fr 4.25 \fk Sponsus sanguinum tu, \ft etc. Secundum historiam, ma…onem.
EXO 4:27+ \fr 4.27 \fk Dixitque Dominus, \ft etc. ORIG., hom. 32. Occurrit A…sset.
EXO 5:1+ \fr 5.1 \fk Dimitte populum meum. \ft ORIG., hom. 3 in Exod. Non v…. 2..
EXO 5:2+ \fr 5.2 \fk Qui est Dominus? \ft Superbiam diaboli exprimit, qui s…. 6..
EXO 5:3+ \fr 5.3 \fk Deus Hebræorum vocavit nos, \ft etc. AUG. in Exod. Quæ…pias.
EXO 5:4+ \fr 5.4 \fk Quare, Moses et Aaron, sollicitatis, \ft etc. ORIG., i…litæ.
EXO 5:9+ \fr 5.9 \fk Opprimantur operibus et expleantea, \ft etc. Mystice. …rgit.
EXO 5:14+ \fr 5.14 \fk Flagellatique sunt qui, \ft etc. Filii Isræl gravius …ntur.
EXO 5:21+ \fr 5.21 \fk Videat Dominus, \ft etc. GREG. l. 29, Moral., cap. 14…stum.
EXO 5:22+ \fr 5.22 \fk Domine, cur afflixisti populum istum? \ft AUG. Non su…ruit.
EXO 6:3+ \fr 6.3 \fk Et nomen meum Adonai non indicavi eis. \ft Sicut tibi.… etc.
EXO 6:7+ \fr 6.7 \fk De ergastulo Ægyptiorum. \ft Ergastulum et ergasterium…ntur.
EXO 6:9+ \fr 6.9 \fk Non acquieverunt ei, \ft etc. Nota Dei clementiam: non…ctat.
EXO 6:12+ \fr 6.12 \fk Ecce filii, \ft etc. AUG. Quæst. 16 in Exod. 70. \fk …oqui.
EXO 6:14+ \fr 6.14 \fk Isti sunt principes, \ft etc. AUG. Quæst. 15. Volens …alem.
EXO 6:20+ \fr 6.20 \fk Accepit autem Amram uxorem Jochabed, \ft etc. STRAB. … eis.
EXO 6:21+ \fr 6.21 \fk Filii quoque Isaar, \ft etc. STRAB. Quæritur cur Core…turos
EXO 6:27+ \fr 6.27 \fk Iste Moyses. \ft STRAB. Hoc ex suo addit Esdras, qui …itur.
EXO 7:1+ \fr 7.1 \fk Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te dominum, …rabo.
EXO 7:7+ \fr 7.7 \fk Erat autem Moses octoginta annorum, \ft etc. STRAB. Pr…rs. 9
EXO 7:10+ \fr 7.10 \fk Tulitque Aaron, \ft etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulit…ilis.
EXO 7:11+ \fr 7.11 \fk Vocavit autem Pharao sapientes, \ft etc. Sciendum qui…ilia.
EXO 7:12+ \fr 7.12 \fk Dracones. \ft Apo tou dicuntur, id est videre, quia v…ruit.
EXO 7:13+ \fr 7.13 \fk Induratumque, \ft etc. Induravit Deus cor Pharaonis, …apis.
EXO 7:15+ \fr 7.15 \fk Vade ad eum mane, ecce egredietur, \ft etc. ORIG. hom… est.
EXO 7:17+ \fr 7.17 \fk Aquam fluminis, \ft etc. STRAB. Aqua in sanguinem ver… 23..
EXO 7:20+ \fr 7.20 \fk Quæ versa est in sanguinem, \ft etc. RAB. Primum præc…orem.
EXO 7:22+ \fr 7.22 \fk Et induratum est cor Pharaonis. \ft AUG. Quæst. 22. V…runt.
EXO 7:24+ \fr 7.24 \fk Foderunt autem, \ft etc. Quia gentilitas confusa de m…. 7..
EXO 8:2+ \fr 8.2 \fk Ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, \ft etc.… etc.
EXO 8:7+ \fr 8.7 \fk Fecerunt autem malefici, \ft etc. AUG., quæst. 23. Quæ…tuit.
EXO 8:10+ \fr 8.10 \fk Qui\ft respondit: \fk Cras. \ft THEOD. Pharao cum sc…rent.
EXO 8:15+ \fr 8.15 \fk Videns autem Pharao, \ft etc. AUG. Quæst. 24. Hic app… tua.
EXO 8:16+ \fr 8.16 \fk Extende virgam, \ft etc. Mystice. Moses virga castiga…cave.
EXO 8:18+ \fr 8.18 \fk Erantque sciniphes. \ft Sanguis est doctrina philosop…runt.
EXO 8:19+ \fr 8.19 \fk Digitus Dei est hic, \ft etc. ISID. ex Aug. ep. 119. …runt.
EXO 8:20+ \fr 8.20 \fk Hæc dicit Dominus, \ft etc. RAB. Quartum præceptum: \…ntur.
EXO 8:21+ \fr 8.21 \fk Omne genus muscarum. \ft ISID. Mystice. Quarto loco Æ…oris.
EXO 8:22+ \fr 8.22 \fk Faciamque mirabilem, \ft etc. AUG., quæst. 26. Hoc in…nari.
EXO 8:24+ \fr 8.24 \fk Et venit musca gravissima, \ft etc. AUG., ibid. Musca…sces.
EXO 8:26+ \fr 8.26 \fk Abominationes. \ft Perversi abominantur bona Ægyptii,…Deus.
EXO 8:32+ \fr 8.32 \fk Et ingravatum est, \ft etc. AUG., quæst. 29. Cum abla…iunt.
EXO 9:1+ \fr 9.1 \fk Dixit autem Dominus ad Moysen, \ft etc. PROCOP. Primi …time.
EXO 9:7+ \fr 9.7 \fk Ingravatumque est, \ft etc. AUG., quæst. 30. Si pecora… est.
EXO 9:8+ \fr 9.8 \fk Tollite plenas, \ft etc. AUG., quæst. 31. Alia littera…orum.
EXO 9:9+ \fr 9.9 \ft ORIG., ibid. \fk Vulnera et vesicæ\ft cum fervore in …ania.
EXO 9:13+ \fr 9.13 \fk Induravitque Dominus cor, \ft etc. ORIG., ibid. Nota …atur.
EXO 9:16+ \fr 9.16 \fk Idcirco autem posui te, \ft etc. AUG., quæst. 32. Hæc…atus.
EXO 9:18+ \fr 9.18 \fk En pluam cras, \ft etc. ORIG. Hucusque per errorum su…rnis.
EXO 9:19+ \fr 9.19 \fk Mitte ergo jam nunc, \ft etc. AUG., quæst. 35 in Exod…tium.
EXO 9:22+ \fr 9.22 \fk Extende manum, \ft etc. PROCOP. Admonendus est hoc lo…rent.
EXO 9:23+ \fr 9.23 \fk Extenditque Moyses virgam, \ft etc. ORIG., ubi supra.…ecta.
EXO 9:30+ \fr 9.30 \fk Novi autem quod, \ft etc. AUG., quæst. 35 in Exod. De… 31..
EXO 10:1+ \fr 10.1 \fk Ego enim induravi cor ejus, \ft etc. AUG., quæst. 36 …ntur.
EXO 10:4+ \fr 10.4 \fk Ecce ego inducam cras locustam, \ft etc. RAB. Octavum…culi.
EXO 10:13+ \fr 10.13 \fk Et extendit Moses virgam. \ft RAB. Quædam prodigia f…vant.
EXO 10:19+ \fr 10.19 \fk Non remansit ne una quidem, \ft etc. AUG. Beneficium…cunt.
EXO 10:21+ \fr 10.21 \fk Extende manum, \ft etc. AUG. Tertio dicitur ad Mosen…mnat.
EXO 10:24+ \fr 10.24 \fk Oves tantum, \ft etc. AUG. in Locutionibus in Exod.,…bili.
EXO 11:2+ \fr 11.2 \fk Dices ergo omni plebi, \ft etc. AUG., quæst. 94 in Ex…atur.
EXO 11:3+ \fr 11.3 \fk Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis,… eis.
EXO 11:5+ \fr 11.5 \fk Et morietur omne primogenitum, \ft etc. ORIG. hom. 4 …ndum.
EXO 11:7+ \fr 11.7 \fk Apud omnes, \ft etc. AUG. in libro Locutionum. Elegan…ibus.
EXO 11:9+ \fr 11.9 \fk Non audiet vos Pharao, \ft etc. AUG., quæst. 40 in Ex…ntis.
EXO 12:2+ \fr 12.2 \fk Mensis iste, \ft etc. RAB. Hic est Aprilis, qui apud …elia.
EXO 12:5+ \fr 12.5 \fk Erit autem, \ft etc. AUG., quæst. 42 in Exod., tom. 3… est.
EXO 12:7+ \fr 12.7 \fk Et sument de sanguine ejus, \ft etc. GREG., homil. 22…amus.
EXO 12:8+ \fr 12.8 \fk Et edent carnes, \ft etc. GREG., ibid. Nocte agnum co…ciat.
EXO 12:9+ \fr 12.9 \fk Caput cum pedibus, \ft etc. GREG., ibid. \fk Caput Ch…stia.
EXO 12:12+ \fr 12.12 \fk In cunctis diis, \ft etc. Ferunt Hebræi quia omnia i…itur.
EXO 12:14+ \fr 12.14 \fk Habebitis autem hanc diem, \ft etc. AUG., in Exod. q…enda.
EXO 12:18+ \fr 12.18 \fk Primo mense quarta decima, \ft etc. RAB. Mystice. Ve…. 2..
EXO 12:21+ \fr 12.21 \fk Seniores. \ft Nota quod non pueris, non juvenibus, m…ntia.
EXO 12:22+ \fr 12.22 \fk Fasciculumque hyssopi, \ft etc. STRAB. Hyssopus herb…ngit.
EXO 12:23+ \fr 12.23 \fk Et non sinet percussorem, \ft etc. STRAB. Utrum perc…edas.
EXO 12:30+ \fr 12.30 \fk Neque enim erat domus, \ft etc. AUG., quæst. 44 in E…sunt.
EXO 12:34+ \fr 12.34 \fk Conspersam farinam, \ft etc. AUG. Mystice. Sine ferm…atis.
EXO 12:35+ \fr 12.35 \fk Et petierunt, \ft etc. AUG., quæst. 45. Hoc jam fact…ntur.
EXO 12:37+ \fr 12.37 \fk Profectique sunt, \ft etc. ORIG. hom. 5 in Exod.. Qu…sunt.
EXO 12:46+ \fr 12.46 \fk Nec illius, \ft etc. Os Christi in cruce non est con…Deus.
EXO 13:2+ \fr 13.2 \fk Sanctifica mihi omne primogenitum, \ft etc. Quia occi…stra.
EXO 13:9+ \fr 13.9 \fk Et erit quasi signum, \ft etc. AUG., quæst. 48 in Exo…atia.
EXO 13:13+ \fr 13.13 \fk Omne autem primogenitum hominis, \ft etc. CYRILL. Pr…avit.
EXO 13:16+ \fr 13.16 \fk Et quasi appensum. \ft Hoc male intelligentes Judæi,…bant.
EXO 13:17+ \fr 13.17 \fk Igitur cum emisisset, \ft etc. GREG. lib. XXIV Moral…ment.
EXO 13:18+ \fr 13.18 \fk Non eos duxit Deus, \ft etc. AUG., quæst. 49. Hic os…lmon.
EXO 13:21+ \fr 13.21 \fk Dominus autem præcedebat eos, \ft etc. ORIG. Cum a t…stis.
EXO 14:2+ \fr 14.2 \fk Phihahiroth, quæ est inter Magdalum, \ft etc. ORIG., … nos.
EXO 14:11+ \fr 14.11 \fk Forsitan non erant sepulcra, \ft etc? ORIG., homil. …brui.
EXO 14:13+ \fr 14.13 \fk Ægyptios enim quos nunc, \ft etc. AUG. quæst. 5 in E…odie.
EXO 14:15+ \fr 14.15 \fk Quid clamas ad me? \ft etc. GREG. Voces apud aures D…stum.
EXO 14:19+ \fr 14.19 \fk Tollensque se angelus Dei, \ft etc. STRAB. Angelus, …ræis.
EXO 14:21+ \fr 14.21 \fk Tota nocte, \ft etc. Quia toto tempore hujus vitæ, q… etc.
EXO 15:1+ \fr 15.1 \fk Tunc cecinit Moyses, \ft etc. ORIG., homil. 6 n Exod.…ntus.
EXO 15:2+ \fr 15.2 \fk Iste Deus meus, \ft etc. ORIG. Hic ergo et Deus erit …ovit.
EXO 15:3+ \fr 15.3 \fk Dominus quasi vir pugnator, \ft etc. ORIG. Alia litte…harum
EXO 15:5+ \fr 15.5 \fk Descenderunt in profundum quasi lapis. \ft ORIG. Quia…sima.
EXO 15:7+ \fr 15.7 \fk Misisti iram tuam, \ft etc. AUG. quæst. 55 in Exod. A…atiæ.
EXO 15:11+ \fr 15.11 \fk Quis similis tui, \ft etc. ORIG., ut supra. Non simu…cans.
EXO 15:12+ \fr 15.12 \fk Extendisti, \ft etc. ORIG. Monet me quod ait: \fk Ex…erra.
EXO 15:14+ \fr 15.14 \fk Ascenderunt, \ft etc. ORIG. Audierunt gentes et irat…. 6..
EXO 15:15+ \fr 15.15 \fk Fiant immobiles quasi lapis, \ft etc. ORIG. Fieri ta…rint.
EXO 15:17+ \fr 15.17 \fk Introduces eos et plantabis, \ft etc. ORIG. Non vult…isum.
EXO 15:18+ \fr 15.18 \fk Dominus regnabit, \ft etc. ORIG. \fk Domine, qui reg…dhuc.
EXO 15:19+ \fr 15.19 \fk Filii autem Isræl, \ft etc. ORIG. Et tu si \fk filiu… etc.
EXO 15:20+ \fr 15.20 \fk Tympanum. \ft STRAB. Secundum Hieronymum est genus t… etc.
EXO 15:22+ \fr 15.22 \fk Tulit autem Moses Isræl, \ft etc. Baptizati per mund…edit.
EXO 15:23+ \fr 15.23 \fk Et venerunt, \ft etc. ORIG., hom. 6 in Exod. Post tr…ersa.
EXO 15:25+ \fr 15.25 \fk Qui ostendit ei, \ft etc. AUG., Quæst. 57 in Exod. G…. 7..
EXO 16:2+ \fr 16.2 \fk Et murmuravit omnis congregatio Isræl, \ft etc. ORIG.… etc.
EXO 16:3+ \fr 16.3 \fk Sedebamus super ollas, \ft etc. Greges ovium habebant…bant.
EXO 16:4+ \fr 16.4 \fk Ecce pluam, \ft etc. ORIG., homil. 8 in Exod. Vellem …tiam.
EXO 16:5+ \fr 16.5 \fk Die autem sexto, \ft etc. ORIG., hom. 7. In die sexto…odat.
EXO 16:6+ \fr 16.6 \ft ORIG. \fk Vespere scietis, \ft etc. \fk Ad vesperam … est.
EXO 16:7+ \fr 16.7 \fk Nos vero quid sumus, \ft etc. AUG., quæst. 59 in Exod… Deo.
EXO 16:12+ \fr 16.12 \fk Vespere comedetis carnes\ft ORIG., ut surpra. Morali…n. 2.
EXO 16:14+ \fr 16.14 \fk In similitudinem pruinæ super terram. \ft Pruina Chr…atur.
EXO 16:15+ \fr 16.15 \fk Man hu. \ft GREG., lib. XXVII Moral., cap. 7. Quid p…ebat.
EXO 16:16+ \fr 16.16 \fk Juxta numerum animarum vestrarum, \ft etc. AUG., loc…arum.
EXO 16:18+ \fr 16.18 \fk Juxta id quod edere poterant, \ft etc. Quia in præse…piat.
EXO 16:20+ \fr 16.20 \fk Sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, \ft etc. Pr…abit.
EXO 16:21+ \fr 16.21 \fk Cumque incaluisset sol, liquefiebat. \ft Quia tunc o… 13..
EXO 16:22+ \fr 16.22 \fk Cibos duplices. \ft Necessaria scilicet animæ et cor…ocus.
EXO 16:23+ \fr 16.23 \fk Requies sabbati, \ft etc. Audiendo verbum Dei et fac…etur.
EXO 16:33+ \fr 16.33 \fk Et repone coram, \ft etc. AUG. quæst. 61 in Exod. Qu…onii.
EXO 16:35+ \fr 16.35 \fk Filii autem Isræl comederunt manna quadraginta annis,…itas.
EXO 17:1+ \fr 17.1 \fk Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isræl, \ft e…rari.
EXO 17:3+ \fr 17.3 \fk Sitivit ergo ibi populus, \ft etc. ORIG., ubi supra. …ciat.
EXO 17:5+ \fr 17.5 \fk Antecede populum, \ft etc. Non solum Moyses ducit pop…Deum.
EXO 17:6+ \fr 17.6 \fk Percutiesque petram. \ft Christum, qui in cruce a Jud…aqua.
EXO 17:8+ \fr 17.8 \fk Venit autem Amalec, \ft etc. STRAB. Amalec fuit filiu…llum.
EXO 17:9+ \fr 17.9 \fk Dixitque Moyses ad Josue, \ft etc. ORIG., ibid. Alia …atam.
EXO 17:11+ \fr 17.11 \fk Cumque levaret Moyses manus, \ft etc. STRAB. Quia cu…itur.
EXO 17:12+ \fr 17.12 \fk Sumentes igitur lapidem, \ft etc. GREG., homil. 33 i…erat.
EXO 17:14+ \fr 17.14 \fk Delebo enim, \ft etc. RAB. In hoc significat quod om…nitu.
EXO 17:15+ \fr 17.15 \fk Ædificavitque Moyses altare, \ft etc. Omnes diaboli …rant.
EXO 18:1+ \fr 18.1 \fk Cumque audisset Jethro, \ft etc. Quod Moyses liberatu…bent.
EXO 18:5+ \fr 18.5 \fk Venit ergo Jethro, \ft etc. ORIG., hom. 11 in Exod. A…orem.
EXO 18:12+ \fr 18.12 \fk Obtulit ergo Jethro, \ft etc. AUG. in Locutionibus, … est.
EXO 18:16+ \fr 18.16 \fk Ostendam præcepta, \ft etc. ID., quæst. 67. Quæri po…sset.
EXO 18:19+ \fr 18.19 \fk Sed audi verba mea, \ft etc. ID., quæst. 68. Prima q…noro.
EXO 18:21+ \fr 18.21 \fk Provide autem, \ft etc. Ad custodiam humilitatis ab …auca.
EXO 18:24+ \fr 18.24 \fk Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat, \ft etc. Vi…diri.
EXO 18:26+ \fr 18.26 \fk Quidquid autem gravius erat, \ft etc. AUG., loc. 88.…ravi.
EXO 19:1+ \fr 19.1 \fk Mense tertio, \ft etc. ORIG. Alia littera: \fk Mensis…sunt.
EXO 19:3+ \fr 19.3 \fk Moyses autem, \ft etc. GREG., lib. VI Moral., cap. 27…erit.
EXO 19:4+ \fr 19.4 \fk Alas aquilarum. \ft Vocat doctrinas duorum Testamento…tant.
EXO 19:6+ \fr 19.6 \fk Eritis mihi in regnum sacerdotale, \ft etc. Membra sc…turi.
EXO 19:7+ \fr 19.7 \fk Exposuit omnes sermones, \ft etc. GREG. Notandum quod…ntur.
EXO 19:10+ \fr 19.10 \fk Vade ad populum, \ft etc. ORIG. \fk Descende et prot…nuat.
EXO 19:11+ \fr 19.11 \fk In die enim tertia, \ft etc. Hac die data est lex in…. 6..
EXO 19:12+ \fr 19.12 \fk Cavete, \ft etc. RAB. Prius prohibet populum in mont…equi.
EXO 19:13+ \fr 19.13 \fk Buccina. \ft Quasi vocina: a voce, vel a vocando, vel a bucca
EXO 19:14+ \fr 19.14 \fk Cumque lavissent vestimenta sua, \ft etc. Non suffic…ntia.
EXO 19:18+ \fr 19.18 \fk Totus autem mons Sinai fumabat, \ft etc. GREG. lib. …ntur.
EXO 19:20+ \fr 19.20 \fk Descenditque Dominus, \ft etc. ID., lib. V Moral., c…amus.
EXO 20:2+ \fr 20.2 \fk Ego sum Dominus Deus tuus. \ft ORIG., hom. 8 in Exod.…mine.
EXO 20:3+ \fr 20.3 \fk Non habebis deos alienos, \ft etc. ORIG. Primum manda…. 5..
EXO 20:4+ \fr 20.4 \fk Non facies, \ft etc. ORIG. \fk Non facies tibi ipsi i…r me.
EXO 20:5+ \fr 20.5 \fk Non adorabis, \ft etc. Aliud est colere, aliud adorar…gant.
EXO 20:12+ \fr 20.12 \fk Honora patrem, \ft etc. Hoc est primum septem mandat…pori.
EXO 20:13+ \fr 20.13 \fk Non occides, \ft etc. AUG., quæst. 61 in Exod. Et qu…icet.
EXO 20:14+ \fr 20.14 \fk Non mœchaberis. \ft ISID. Quæritur quoque quomodo di…ligi.
EXO 20:15+ \fr 20.15 \fk Non furtum facies, \ft etc. AUG., quæst. 71 in Exod.…neri.
EXO 20:16+ \fr 20.16 \fk Non loqueris contra proximum, \ft etc. AUG., ubi sup…modi.
EXO 20:18+ \fr 20.18 \fk Cunctus autem populus videbat voces, \ft etc. AUG., …cere.
EXO 20:19+ \fr 20.19 \fk Loquere tu nobis, \ft etc. AUG., quæst. 73. Signific…ucet.
EXO 20:20+ \fr 20.20 \fk Nolite timere, \ft etc. AUG., quæst. 74. Sic illi co…psis.
EXO 20:21+ \fr 20.21 \fk Stetitque populus, \ft etc. GREG., homil. 6. In quib…inum.
EXO 20:24+ \fr 20.24 \fk Altare de terra, \ft etc. Ostendit ideo, interdictis…amus.
EXO 20:25+ \fr 20.25 \fk De sectis lapidibus. \ft ISID. Secti lapides sunt qu…tatis
EXO 21:1+ \fr 21.1 \fk Hæc sunt judicia, \ft etc. AUG., loc. 91 in Exod. Dis…rnum.
EXO 21:7+ \fr 21.7 \fk Si quis vendiderit filiam, \ft etc. AUG., quæst. 78 i…rata.
EXO 21:13+ \fr 21.13 \fk Qui autem non est insidiatus, \ft etc. RAB., in Exod…idit.
EXO 21:18+ \fr 21.18 \fk Si rixati fuerint, \ft etc. RAB. Idem est, si quis c…ttat.
EXO 21:22+ \fr 21.22 \fk Si rixati fuerint. \ft ID. Si quis alicujus animam, … etc.
EXO 21:29+ \fr 21.29 \fk Quod si bos cornupeta, \ft etc. RAB. Hoc est, si sup…ntur.
EXO 22:1+ \fr 22.1 \fk Si quis furatus fuerit, \ft etc. STRAB. Secundum litt…agat.
EXO 22:2+ \fr 22.2 \fk Si effringens fur domum, sive suffodiens, \ft etc. AU… fur.
EXO 22:6+ \fr 22.6 \fk Si egressus ignis\ft , etc. RAB. Ignem succendimus, cu…init.
EXO 22:14+ \fr 22.14 \fk Qui a proximo, \ft etc. A proximo mutuum postulamus,…ntem.
EXO 22:17+ \fr 22.17 \fk Si pater virginis, \ft etc. RAB. Sensus sententiæ hi…uere.
EXO 22:18+ \fr 22.18 \fk Maleficos non patieris vivere. \ft Qui præstigiis ma…iatur
EXO 22:21+ \fr 22.21 \fk Advenam non contristabis. \ft RAB. Dilectionem proxi…amus.
EXO 22:22+ \fr 22.22 \fk Viduæ et pupillo non nocebitis. \ft RAB. In vidua, s…tant.
EXO 22:25+ \fr 22.25 \fk Si pecunia mutuam, \ft etc. RAB. Prædicatores Evange…date.
EXO 22:26+ \fr 22.26 \fk Si pignus, \ft etc. AUG., loc. 99. Genus pro specie …quit.
EXO 22:28+ \fr 22.28 \fk Diis non detrahes, \ft etc. AUG., quæst, 86 in Exod.…rari.
EXO 22:29+ \fr 22.29 \fk Decimas tuas, \ft etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per pr…ctus.
EXO 23:3+ \fr 23.3 \fk Pauperis quoque non misereberis in judicio. \ft AUG. …itur:
EXO 23:4+ \fr 23.4 \fk Si occurreris bovi inimici tui, \ft etc. Quasi fac mi…ides.
EXO 23:7+ \fr 23.7 \fk Mendacium fugies. \ft RAB. Veritatem et judicium amat…ptor.
EXO 23:10+ \fr 23.10 \fk Sex annis seminabis terram tuam. \ft AUG. Quæritur q…etet.
EXO 23:13+ \fr 23.13 \fk Et per nomen externorum deorum, \ft etc. Per nomen s…olis.
EXO 23:14+ \fr 23.14 \fk Tribus vicibus per singulos a mos, \ft etc. Fidem sc…orum.
EXO 23:19+ \fr 23.19 \fk Non coques hædum, \ft etc. AUG., quæst. 90 in Exod. …ndus.
EXO 23:20+ \fr 23.20 \fk Ecce ego mittam angelum, \ft etc. RAB. Josue signifi…itur.
EXO 23:22+ \fr 23.22 \fk Inimicus ero, \ft etc. GREG. Radix cuncti mali super…enit.
EXO 23:23+ \fr 23.23 \fk Præcedetque te angelus. \ft RAB. Josue populum Isræl…riam.
EXO 23:25+ \fr 23.25 \fk Benedicam panibus tuis, \ft etc. AUG. Alia littera: …ient.
EXO 23:28+ \fr 23.28 \fk Emittens crabrones. \ft AUG., quæst. 93. Emittam ves…alis.
EXO 23:29+ \fr 23.29 \fk Non ejiciam eos a facie, \ft etc. STRAB. Gentes istæ… 22..
EXO 24:1+ \fr 24.1 \fk Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron, \…runt.
EXO 24:2+ \fr 24.2 \fk Solusque Moyses ascendet ad Dominum. \ft RAB. Prius p…ntur.
EXO 24:3+ \fr 24.3 \fk Faciemus\ft AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum pop…tiam.
EXO 24:6+ \fr 24.6 \fk Tulit itaque, \ft etc. ID., quæst. 98. Notandum est n…apax.
EXO 24:10+ \fr 24.10 \fk Sub pedibus. \ft Deus non loco continetur, nec situ …acet.
EXO 24:12+ \fr 24.12 \fk Ascende ad me, \ft etc. BED., lib. I de Tabarnac., c… est.
EXO 24:13+ \fr 24.13 \fk Surrexerunt Moyses et Josue. \ft AUG., quæst. 103 in…scit.
EXO 24:15+ \fr 24.15 \fk Cumque ascendisset Moyses, \ft BEDA., ibid. Sicut mo…egit.
EXO 24:16+ \fr 24.16 \fk Et habitavit gloria Domini. \ft ID., ibid. Non modo …iret.
EXO 24:17+ \fr 24.17 \fk Erat autem species, \ft etc. ID., ibid. Quasi ignis …eant.
EXO 24:18+ \fr 24.18 \fk Ingressusque Moyses, \ft etc. ID., ibid. Moyses medi…rnam.
EXO 25:2+ \fr 25.2 \fk Loquere filiis Isræl ut tollant mihi primitias, \ft e…anda.
EXO 25:3+ \fr 25.3 \fk Hæc sunt autem quæ accipere debetis, \ft etc. ID., ib…etur.
EXO 25:7+ \fr 25.7 \fk Lapides onychinos, \ft etc. ID., ibid. Hæc offerimus,…ntur.
EXO 25:8+ \fr 25.8 \fk Facientque mihi sanctuarium. \ft ID., ibid. Ostendit …epit.
EXO 25:9+ \fr 25.9 \fk Juxta omnem similitudinem, \ft etc. ID., ibid. Imitar…emus.
EXO 25:12+ \fr 25.12 \fk Et quatuor circulos, \ft etc. GREG. Past., cap. 11, …runt.
EXO 25:16+ \fr 25.16 \fk Testificationem quam dabo. \ft ID., ibid. De qua Apo…orum.
EXO 25:17+ \fr 25.17 \fk Propitiatorium. \ft ID. Propitiatorium tabula erat a…ejus.
EXO 25:18+ \fr 25.18 \fk Duos quoque cherubim, \ft etc. ID. Propter societate…ntur.
EXO 25:22+ \fr 25.22 \fk Inde præcipiam, \ft etc., \fk super propitiatorium. …atem.
EXO 25:23+ \fr 25.23 \fk In altitudine cubitum, \ft etc. BED., ibid. Quod alt…orum.
EXO 25:24+ \fr 25.24 \fk Coronam, \ft etc., et \fk super illam alteram corona…etur.
EXO 25:26+ \fr 25.26 \fk Per singulos, \ft etc. BED., ibid. Mensa tabernaculi…orum.
EXO 25:27+ \fr 25.27 \fk Ut mittantur vectes per eos. \ft ID., ibid. Per circ…tant.
EXO 25:29+ \fr 25.29 \fk Parabis et acetabula ac phialas. \ft ID., ibid. Vari…erbi.
EXO 25:30+ \fr 25.30 \fk Et pones super mensam panes propositionis in conspect…luit.
EXO 25:31+ \fr 25.31 \fk Facies et candelabrum, \ft etc. GREG., hom. 6 in Eze…rnis.
EXO 25:32+ \fr 25.32 \fk Sex calami, \ft etc. ID., ibid. Senarius in quo fact…runt.
EXO 25:33+ \fr 25.33 \fk In nucis. \ft ID. Nux Ecclesiam significat, unde: \f…rant.
EXO 25:34+ \fr 25.34 \fk In ipso autem candelabro, \ft etc. ID., ubi supra. D…iunt.
EXO 25:35+ \fr 25.35 \fk Sphærulæque per singulos et lilia. Sphærulæ sub duobu…iter.
EXO 25:36+ \fr 25.36 \fk Et sphærulæ igitur et calami. \ft ID., ibid. Omne op… etc.
EXO 25:37+ \fr 25.37 \fk Facies. \ft ID. Lucernæ septem, septem sunt dona Spi…mans.
EXO 25:38+ \fr 25.38 \fk Emunctoria quoque, et ubi quæ. \ft ID., ibid. Divina…mnia.
EXO 25:39+ \fr 25.39 \fk Omne. \ft ID., ibid. Hoc est corpus Christi cum ipso…dunt.
EXO 25:40+ \fr 25.40 \fk Inspice. \ft ID., ibid. Ostensum est Mosi in monte e…ndit.
EXO 26:1+ \fr 26.1 \fk Tabernaculum vero ita et fiet, \ft etc. BED., lib. II…rata.
EXO 26:2+ \fr 26.2 \fk Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos, …atur.
EXO 26:4+ \fr 26.4 \fk Ansulas hyacinthinas in lateribus, \ft etc. ID., ibid…emur.
EXO 26:5+ \fr 26.5 \fk Quinquagenas, \ft etc. ID., ibid. In quinquagesimo an…atur.
EXO 26:7+ \fr 26.7 \fk Facies et saga, \ft etc. ID., ibid. Hoc in sequentibu…dent.
EXO 26:8+ \fr 26.8 \fk Longitudo sagi unius. \ft BEDA, lib. II de Tabernac.,…egum.
EXO 26:9+ \fr 26.9 \fk Sextum sagum in fronte. \ft Mystice vero in fronte te…mini.
EXO 26:10+ \fr 26.10 \fk Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius. \ft …irit.
EXO 26:11+ \fr 26.11 \fk Æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operi…niat.
EXO 26:12+ \fr 26.12 \fk Quod autem superfuerit, \ft etc. ID., ibid. Hæc ut p…ulas.
EXO 26:13+ \fr 26.13 \fk Et cubitus. \ft Quia cortinas uno cubito transibant …bant.
EXO 26:14+ \fr 26.14 \fk Facies et operimentum. \ft STRAB. Primum erat operim…ntes.
EXO 26:15+ \fr 26.15 \fk De lignis setim. \ft ID., ibid. Hæ tabulæ apostolos …gnum.
EXO 26:16+ \fr 26.16 \fk Singulæ denos cubitos habent in longitudine, in latit… 90..
EXO 26:17+ \fr 26.17 \fk In lateribus. \ft ID., ibid. Incastratur in lateribu…imus.
EXO 26:18+ \fr 26.18 \fk Quarum viginti erunt in latere meridiano. \ft ID., u…cere.
EXO 26:19+ \fr 26.19 \fk Quibus quadraginta bases argenteas, \ft etc. ID., ib…ulis.
EXO 26:20+ \fr 26.20 \fk In latere quoque secundo. \ft Latus meridianum, quod…erit.
EXO 26:21+ \fr 26.21 \fk Binæ bases. \ft Basis est fundamentum a Græco, id es…runt.
EXO 26:22+ \fr 26.22 \fk Ad occidentalem, \ft etc. BEDA, ibid. Occidentalis p…amus.
EXO 26:23+ \fr 26.23 \fk Et rursum alias duas. \ft ID. Quia rursum aliæ duæ t…ndam.
EXO 26:24+ \fr 26.24 \fk Eruntque sibi conjunctæ. \ft ID., ibid. Quia omnis e…idit.
EXO 26:29+ \fr 26.29 \fk Ipsas quoque tabulas deaurabis\ft ID., ibid. Tabulæ …itur.
EXO 26:30+ \fr 26.30 \fk Eriges tabernaculum. \ft ID., ibid. Exemplum taberna…nunt.
EXO 26:31+ \fr 26.31 \fk Facies et velum. \ft ID., ibid., cap. 8. Etiam juxta…ores.
EXO 26:32+ \fr 26.32 \fk Quod appendes ante quatuor, \ft etc. ID., ibid. Quat…tant.
EXO 26:33+ \fr 26.33 \fk Inseretur autem velum, \ft etc. BED., ubi supra. Qui…atos.
EXO 26:35+ \fr 26.35 \fk Mensamque extra velum, \ft etc. ID. ibid. Mensa et c…s ei.
EXO 26:36+ \fr 26.36 \fk Facies et tentorium, \ft etc. ID., ibid., cap. 9. Ex…inta.
EXO 26:37+ \fr 26.37 \fk Et quinque columnas. \ft ID., ibid. Columnæ quibus t…atur.
EXO 27:1+ \fr 27.1 \fk Facies et altare de lignis. \ft BED., de Tabernac., l…inet.
EXO 27:2+ \fr 27.2 \fk Cornua autem, \ft etc. ID., Ibid. Quatuor angulos hab…stit.
EXO 27:3+ \fr 27.3 \fk Faciesque in usus ejus lebetes. \ft ID., ibid. Vasa a…gunt.
EXO 27:4+ \fr 27.4 \fk Craticulumque in modum, \ft etc. BED., ubi supra, cap…amus.
EXO 27:5+ \fr 27.5 \fk Subter arulam, \ft etc. ID., ibid. Habet altare arula…atur.
EXO 27:6+ \fr 27.6 \fk Facies et vectes. \ft Doctores scilicet qui Judæam et…bunt.
EXO 27:8+ \fr 27.8 \fk Sicuttibi in monte. \ft BEDA, ibid. Omnia quæ nobis m…emur.
EXO 27:9+ \fr 27.9 \fk Facies et atrium. \ft ID., ubi supra, cap. 13. Sicut …mant.
EXO 27:10+ \fr 27.10 \fk Et columnas viginti. \ft ID., ibid. Columnæ quibus t…tunt.
EXO 27:11+ \fr 27.11 \fk Similiter et in latere. \ft ID., ibid. Eadem de late…ntur.
EXO 27:12+ \fr 27.12 \fk In latitudine vero, \ft etc. ID., ibid. Latitudo atr…lunt.
EXO 27:13+ \fr 27.13 \fk In ea quoque atrii. \ft ID., ibid. Latitudo atrii or…enim.
EXO 27:14+ \fr 27.14 \fk In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno dep…dire.
EXO 27:16+ \fr 27.16 \fk Columnasque habebit, \ft etc. ID., ibid. In introitu…xtum.
EXO 27:17+ \fr 27.17 \fk Omnes columnæ, \ft etc. ID. Quæ dixerat, diligentius…erit.
EXO 27:18+ \fr 27.18 \fk In longitudine, \ft etc. ID. Centum cubitos longitud… etc.
EXO 27:19+ \fr 27.19 \fk Cuncta vasa, \ft etc. ID., ibid. Hæc vasa homines su…mini.
EXO 27:20+ \fr 27.20 \fk Præcipe filiis Isræl. \ft ID., lib. III de Tabern., …onum.
EXO 27:21+ \fr 27.21 \fk Et collocabunt. \ft ID., ibid. Non est enim omnium s…ibus.
EXO 28:1+ \fr 28.1 \fk Applica quoque ad te, \ft etc. BEDA, lib. III de Tabe…ntur.
EXO 28:2+ \fr 28.2 \fk Faciesque vestem sanctam. \ft ID., ibid. Vestes sanct…orem.
EXO 28:4+ \fr 28.4 \fk Hæc autem. \ft ID., ibid. Quomodo hæc singula facta s…scit.
EXO 28:6+ \fr 28.6 \fk Facient autem superhumerale. \ft BED., lib. III de Ta…rans.
EXO 28:7+ \fr 28.7 \fk Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum…imus.
EXO 28:8+ \fr 28.8 \fk Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex …idus.
EXO 28:9+ \fr 28.9 \fk Duos lapides, \ft etc. Ut sacerdos fidem et vitam pat…itis.
EXO 28:11+ \fr 28.11 \fk Inclusos auro, \ft etc. BED., ibid. Apte lapides inc…labi.
EXO 28:12+ \fr 28.12 \fk Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utr…onat.
EXO 28:13+ \fr 28.13 \fk Facies et uncinos ex auro, et duas catenulas auri pur…ecti.
EXO 28:15+ \fr 28.15 \fk Rationale quoque judicii facies opere, \ft etc. BED.…tare.
EXO 28:16+ \fr 28.16 \fk Duplex. \ft ID., ibid. Factum est rationale, etc., u… Dei.
EXO 28:17+ \fr 28.17 \fk Ponesque in eo. \ft ID., ibid. Hæc positio diversaru…dest.
EXO 28:19+ \fr 28.19 \fk Onychinus. \ft ID. Recte autem duo lapides onychini,…ciat.
EXO 28:22+ \fr 28.22 \fk Facies in rationali, \ft etc. ID. Ordo operis, etc.,…onem.
EXO 28:28+ \fr 28.28 \fk Vitta hyacinthina, \ft etc. ID., ibid. Vittæ hyacint…emus.
EXO 28:29+ \fr 28.29 \fk Portabitque Aaron nomina filiorum Isræl in rationali …ibus.
EXO 28:30+ \fr 28.30 \fk Pones autem in rationali judicii, \ft etc. BED., ubi…uper.
EXO 28:31+ \fr 28.31 \fk Facies et tunicam, \ft etc. BED., ubi supra. Tunica …itur:
EXO 28:32+ \fr 28.32 \fk In cujus medio supra erit capitium et ora per gyrum e…bere.
EXO 28:33+ \fr 28.33 \fk Deorsum vero, \ft etc. GREG., lib. I Regist., c. 29.…utum.
EXO 28:35+ \fr 28.35 \fk Ut audiatur, \ft etc. GREG., ubi supra. Sacerdos ing…etur.
EXO 28:36+ \fr 28.36 \fk Facies et laminam, \ft etc. ID., ibid., c. 7. Lamina…dere.
EXO 28:37+ \fr 28.37 \fk Ligabisque eam. \ft Ligatur lamina, quæ sanctum Domi…etur.
EXO 28:38+ \fr 28.38 \fk Portabitque Aaron. \ft Portat scilicet sacerdos iniq…nant.
EXO 28:39+ \fr 28.39 \fk Stringesque tunicam. \ft ID., ibid. Quare linea dict…itur:
EXO 28:40+ \fr 28.40 \fk Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas, \ft etc. …ntur.
EXO 28:41+ \fr 28.41 \fk Vestiesque his, \ft etc. ID., ibid., cap. 9. Omnibus…iara.
EXO 29:1+ \fr 29.1 \fk Sed et hoc facies, \ft etc. BEDA, ubi supra. Hactenus…bere.
EXO 29:2+ \fr 29.2 \fk Et crustulam. \ft BEDA, ubi supra. Crustulam oleo con…. 3..
EXO 29:5+ \fr 29.5 \fk Indues Aaron, \ft etc. ID. Notandum quod cum in Exodo…. 4..
EXO 29:9+ \fr 29.9 \fk Postquam, \ft etc. AUG., quæst. 25 in Exod. Alia litt…oyse.
EXO 29:10+ \fr 29.10 \fk Applicabis, \ft etc. AUG., quæst. 126. Alia littera,…ndum.
EXO 29:18+ \fr 29.18 \fk Oblatio est Domino. \ft AUG. Odor suavitatis Domino,…ucit.
EXO 29:22+ \fr 29.22 \fk Armumque dextrum. \ft GREG., Past., part. 2, c. 3. S…itet.
EXO 29:30+ \fr 29.30 \fk Et qui ingredietur. \ft AUG., quæst. 129. Quomodo er…. 2..
EXO 30:1+ \fr 30.1 \fk Facies quoque altare, \ft etc. BEDA, ubi snpra, cap. …icat.
EXO 30:2+ \fr 30.2 \fk Habens cubitum. \ft ID., ibid. Unius cubiti est longi…gant.
EXO 30:3+ \fr 30.3 \fk Vestiesque illud, \ft etc. ID., ibid. Apte vero illud…edis.
EXO 30:4+ \fr 30.4 \fk Et duos annulos, \ft etc. ID., ibid. Possunt in his a… etc.
EXO 30:7+ \fr 30.7 \fk Et adolebit incensum, \ft etc. ID., ibid., cap. 12. I…ntur.
EXO 30:9+ \fr 30.9 \fk Non offeretis. \ft ID., ibid. In sequentibus, etc., u…cipi.
EXO 30:10+ \fr 30.10 \fk Et deprecabitur, \ft etc. ID., ibid. Quia Christus s… etc.
EXO 30:11+ \fr 30.11 \fk Locutusque, \ft etc. Descripto altari incensi, resta…itur.
EXO 30:12+ \fr 30.12 \fk Quando tuleris. \ft BEDA, ubi supra, cap. 13. Hujus … suæ.
EXO 30:13+ \fr 30.13 \fk Dimidium sicli. \ft ID., ibid. Id est decem obolos, …umpi.
EXO 30:14+ \fr 30.14 \fk Qui habetur in numero, \ft etc. ID., ibid. Vicenariu…œlis.
EXO 30:15+ \fr 30.15 \fk Dives non addet, \ft etc. ID., ibid. Quia sive magnu…nitur
EXO 30:16+ \fr 30.16 \fk Susceptamque pecuniam, \ft etc. ID., ibid. Hoc fit c…etur.
EXO 30:17+ \fr 30.17 \fk Locutusque est Dominus, \ft etc. ID., ibid., cap. 14…culi.
EXO 30:18+ \fr 30.18 \fk Cum basi sua. \ft ID., ibid. Basis in qua labrum era…zari.
EXO 30:21+ \fr 30.21 \fk Ne forte moriantur. \ft BED., ibid. Mors enim timend…. 11.
EXO 30:23+ \fr 30.23 \fk Sume tibi\ft STRAB. Græce, Latine dicitur myrrha, qu…anda.
EXO 30:29+ \fr 30.29 \fk Et erunt, \ft etc. AUG., quæst 135 in Exod. Cum scil…illo.
EXO 30:34+ \fr 30.34 \fk Onychen. \ft Onyche ostreola fertur esse parvula sua…cies.
EXO 30:35+ \fr 30.35 \fk Faciesque thymiama, \ft etc. GREG., lib. I Moral., c…orum.
EXO 30:37+ \fr 30.37 \fk Talem, \ft etc. RAB. Qui scilicet precibus et laudib…x eo.
EXO 31:2+ \fr 31.2 \fk Beseleel, \ft etc., qui interpretatur \fk in umbra De…uxit.
EXO 31:3+ \fr 31.3 \fk Et implevi\ft AUG., quæst. 128. Utrum Spiritus sancti…ctus.
EXO 31:6+ \fr 31.6 \fk Oliab, \ft qui interpretatur \fk protectio mea, \ft …atur.
EXO 31:13+ \fr 31.13 \fk Videte, \ft etc. Frustra gloriantur Judæi de legali …orum.
EXO 31:18+ \fr 31.18 \fk Duas tabulas\ft AUG., quæst. 140. Cum multa locutus … 22..
EXO 32:1+ \fr 32.1 \fk Fac nobis, \ft etc. Deos pluraliter, cum unus tantum …rvit.
EXO 32:2+ \fr 32.2 \fk Dixitque ad, \ft etc. AUG., quæst. 141 in Exod. Intel…ntur.
EXO 32:6+ \fr 32.6 \fk Et sedit populus comedere, \ft etc. Esus potusque ad …amus.
EXO 32:8+ \fr 32.8 \fk Isti sunt dii tui. \ft AUG., quæst. 142. Dominus indi…erat.
EXO 32:10+ \fr 32.10 \fk Dimitte me, \ft etc. GREG., lib. IX Moral., cap. 11.…linæ.
EXO 32:13+ \fr 32.13 \fk Recordare Abraham, Isaac, \ft etc. Patres, qui dilig…liis.
EXO 32:14+ \fr 32.14 \fk Placatusque est Dominus ne faceret malum. \ft AUG. M… est.
EXO 32:19+ \fr 32.19 \fk Iratusque valde. \ft ID., quæst. 144. Iratus Moyses,…fuit.
EXO 32:20+ \fr 32.20 \fk Arripiensque vitulum quem fecerant. \ft ISID. in Exo…ntur.
EXO 32:24+ \fr 32.24 \fk Et dederunt mihi, \ft etc. AUG., quæst. 145. Compend…guit.
EXO 32:25+ \fr 32.25 \fk Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et in…erat.
EXO 32:27+ \fr 32.27 \fk Ponat vir gladium, \ft etc. GREG., Past. p. 3, c. 26…usat.
EXO 32:28+ \fr 32.28 \fk Feceruntque, \ft etc. AUG. in Locutionibus, locut. 1…ntur.
EXO 32:31+ \fr 32.31 \fk Aut dimitte eis, \ft etc. AUG., quæst. 147 in Exod. …eret.
EXO 32:35+ \fr 32.35 \fk Quem fecit Aaron. \ft AUG. quæst. 148. Quæritur cum … 11..
EXO 33:1+ \fr 33.1 \fk Locutusque, \ft etc. AUG., quæst. 149 in Exod. Deus i…mini.
EXO 33:2+ \fr 33.2 \fk Mittam præcursorem. \ft AUG., quæst. 150. Deus cum ju…ltem.
EXO 33:4+ \fr 33.4 \fk Audiens populus. \ft RAB. Pessimum sermonem dicit aud…ntia.
EXO 33:7+ \fr 33.7 \fk Tollens tabernaculum, \ft etc. Hoc per prolepsim acci…ndum.
EXO 33:8+ \fr 33.8 \fk Cumque egrederetur, \ft etc. GREG., hom. 13 in Ezech.…iant.
EXO 33:17+ \fr 33.17 \fk Et teipsum novi, \ft etc. AUG., quæst. 153. \fk Quon… ita.
EXO 33:19+ \fr 33.19 \fk Ego ostendam. \ft AUG., quæst. 154. Cum dixisset Moy… est.
EXO 33:20+ \fr 33.20 \fk Non enim, \ft etc. GREG., lib. XVIII Moral., cap. 37…itur.
EXO 33:21+ \fr 33.21 \fk Ecce, \ft inquit, \fk locus est apud me, et stabis s…siam.
EXO 33:22+ \fr 33.22 \fk Cumque transibit gloria mea, \ft etc. EUCHERIUS, lib… etc.
EXO 34:7+ \fr 34.7 \fk Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu t…ntur.
EXO 34:14+ \fr 34.14 \fk Dominus zelotes. \ft AUG., quæst. 158 in Exod. Domin…a se.
EXO 34:20+ \fr 34.20 \fk Primogenitum asini, \ft etc. ISID. Per asinum immund…onat.
EXO 34:21+ \fr 34.21 \fk Die septimo. \ft AUG., quæst. 160. Cum de Sabbato pr…sari.
EXO 34:24+ \fr 34.24 \fk Nullus insidiabitur\ft AUG., quæst. 161. Quod dixit,…urus.
EXO 34:25+ \fr 34.25 \fk Non immolabis, \ft etc. AUG., quæst. 162 et 163. Qui…orum?
EXO 34:26+ \fr 34.26 \fk Non coques hædum in lacte. \ft AUG., ubi supra. Non …nent.
EXO 34:28+ \fr 34.28 \fk Et scripsit in tabulis, \ft etc. AUG., quæst. 166. D… Dei.
EXO 34:29+ \fr 34.29 \fk Cumque descenderet. \ft ISID. in Exod., tom. 5. Asce…118..
EXO 34:30+ \fr 34.30 \fk Videns autem Aaron, \ft etc. ORIG., hom. 12 in Exod.…amus.
EXO 34:34+ \fr 34.34 \fk Et tunc loquebatur ad filios Isæl omnia quæ sibi fuer…rent.
EXO 35:5+ \fr 35.5 \fk Separate. \ft ORIG., hom. 13 in Exod. Alia littera: S… vox.
EXO 35:6+ \fr 35.6 \fk Hyacinthum. \ft ID. Videamus cætera, hyacinthum, etc.…etum.
EXO 35:21+ \fr 35.21 \fk Quidquid ad cultum, \ft etc. GREG., \fk ubi \ft sup…ntur.
EXO 35:27+ \fr 35.27 \fk Principes vero obtulerunt lapides, \ft etc. ORIG., u…onis.
EXO 35:30+ \fr 35.30 \fk Beseleel. \ft RAB. in Exod., tom. 2. Umbra dicitur, …rant.
EXO 36:1+ \fr 36.1 \fk Fecit ergo Beseleel, \ft etc. RAB., in Exod. Notandum…nere.
EXO 36:2+ \fr 36.2 \fk Cumque vocasset eos, \ft etc. ORIG., ubi supra. Et po…otus.
EXO 36:4+ \fr 36.4 \fk Unde artifices, \ft etc. AUG., quæst. 171. Nota quia …ruit.
EXO 37:1+ \fr 37.1 \fk Fecit autem Beseleel arcam. \ft ISID. in Exod., tom. …ntem.
EXO 37:2+ \fr 37.2 \fk Coronam auream, \ft etc. Quia in eo quod Ecclesia per…itur.
EXO 37:4+ \fr 37.4 \fk Vectes quoque. \ft ISID., ibid. Quia fortes persevera…cant.
EXO 37:6+ \fr 37.6 \fk Fecit et propitiatorium, \ft etc. ISID., ibid. Propit…aput.
EXO 37:17+ \fr 37.17 \fk Fecitque candelabrum, \ft etc. Quod Spiritum sanctum…icat.
EXO 37:23+ \fr 37.23 \fk Cum emunctoriis. \ft Quæ in Isaia forcipes appellant…ntur.
EXO 38:8+ \fr 38.8 \fk Fecit et labrum æneum, \ft etc. GREG., hom. 17 in Eva…amur.
EXO 38:20+ \fr 38.20 \fk Paxillos quoque. \ft STRAB. Paxilli secundum littera…. 5..
EXO 40:1+ \fr 40.1 \fk Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Mense primo, …idei.
EXO 40:9+ \fr 40.9 \fk Unges tabernaculum, \ft etc. STRAB. Tabernaculum cum …ntur.
EXO 40:12+ \fr 40.12 \fk Applicabisque Aaron, \ft etc. STRAB. Fores tabernacu…ntur.
EXO 40:16+ \fr 40.16 \fk Et vectes. \ft Vectis non solum parietes nectit, sed… est.
EXO 40:33+ \fr 40.33 \fk Nec poterat Moyses, \ft etc. STRAB. Moyses ergo in h…dium.

Leader Counts

 Footnote leader '+': 447    Footnotes: 447  

Leader Counts (sorted by count)

 Footnotes: 447    Footnote leader '+': 447