Freely-Given.org Bible KI2 Checks

<Up>

Priority Errors

Trailing space at end of line in KI2 -1:0

Showing 1 out of 891 priority errors

Fix Text Errors

KI2 -1:0 Removed trailing space in id: 2KI

KI2 -1:1 Removed trailing space in h: II REGUM

KI2 -1:2 Removed trailing space in toc1: INCIPIT LIBER MALACHIM ID EST REGUM QUARTUS

KI2 -1:3 Removed trailing space in toc2: II REGUM

KI2 -1:4 Removed trailing space in mt1: INCIPIT LIBER MALACHIM ID EST REGUM QUARTUS

KI2 1:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 1:0 Removed trailing space in c: 1

KI2 1:1 Removed trailing space in v~: Prævaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab.

KI2 1:2 Removed trailing space in v~: Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac.\f + \fr 1.2 \ft RAB. \fk Ceciditque Ochozias. \ft Domus Ochoziæ est Synagoga, quæ legalibus præceptis quasi cancellis cœnaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens, ægritudinem nimiam incurrit, ita et Judæus legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia Dei præsidium dereliquit, salutis remedium non invenit. Confugit enim sicut rex impius ad falsos deos, et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina prædicitur. Ochozias Judæorum maxime principes significat, qui vitiis dediti veritatem persequuntur; unde: \fk Miserunt principes et Pharisæi ministros, ut apprehenderent Jesum, \ft etc. Joan. 7..\f*

KI2 1:3 Removed trailing space in v~: Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron?

KI2 1:4 Removed trailing space in v~: Quam ob rem hæc dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.

KI2 1:5 Removed trailing space in v~: Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis?

KI2 1:6 Removed trailing space in v~: At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei: Hæc dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.

KI2 1:7 Removed trailing space in v~: Qui dixit eis: Cujus figuræ et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba hæc?

KI2 1:8 Removed trailing space in v~: At illi dixerunt: Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Thesbites est.

KI2 1:9 Removed trailing space in v~: Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex præcepit ut descendas.\f + \fr 1.9 \fk Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta viros. \ft RAB. Quinquagenarius, confessio pœnitentiæ est, qua declaratur remissio peccatorum. Judæi ergo nolentes Christum Deum esse, nec principem pœnitentiæ, dicunt ei: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? et in futuro igni incenduntur. Tertius quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, pœnitentiæ sacramentum cognovit, indulgentiam meruit.\f*

KI2 1:10 Removed trailing space in v~: Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de cælo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.

KI2 1:11 Removed trailing space in v~: Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, hæc dicit rex: Festina, descende.

KI2 1:12 Removed trailing space in v~: Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.

KI2 1:13 Removed trailing space in v~: Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.

KI2 1:14 Removed trailing space in v~: Ecce descendit ignis de cælo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis animæ meæ.

KI2 1:15 Removed trailing space in v~: Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo: ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem,

KI2 1:16 Removed trailing space in v~: et locutus est ei: Hæc dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.

KI2 1:17 Removed trailing space in v~: Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium.

KI2 1:18 Removed trailing space in v~: Reliqua autem verborum Ochoziæ quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?

KI2 2:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 2:0 Removed trailing space in c: 2

KI2 2:1 Removed trailing space in v~: Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in cælum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis.

KI2 2:2 Removed trailing space in v~: Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel,\f + \fr 2.2 \fk Factum est. \ft RAB. in lib. Reg., t. 3. Turbo, id est validissimus ventus, etc., usque ad Assumptus est Dominus per coitum nec generans, nec generatus.\f*

KI2 2:3 Removed trailing space in v~: egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Qui respondit: Et ego novi: silete.

KI2 2:4 Removed trailing space in v~: Dixit autem Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho,

KI2 2:5 Removed trailing space in v~: accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te? Et ait: Ego novi: silete.

KI2 2:6 Removed trailing space in v~: Dixit autem ei Elias: Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter,

KI2 2:7 Removed trailing space in v~: et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt e contra, longe: illi autem ambo stabant super Jordanem.

KI2 2:8 Removed trailing space in v~: Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas: quæ divisæ sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.

KI2 2:9 Removed trailing space in v~: Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus.\f + \fr 2.9 \fk Fiat in. \ft Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat, geminam ergo gratiam quam Elisæus in magistro vigere cognoscebat, sibi tribui rogavit. Unde patet quod non esse discipulus super magistrum postulavit. RAB. Fiducia petendi accepta a Domino Ecclesia postulat spiritum Christi, et quia remissione peccatorum indiget qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, \fk qui ascendens in, altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus\ft Ephes. 4., illis videlicet qui spem suam in illo ponunt. Hinc est quod ait:\f*

KI2 2:10 Removed trailing space in v~: Qui respondit: Rem difficilem postulasti: attamen si videris me quando tollar a te, erit tibi quod petisti: si autem non videris, non erit.\f + \fr 2.10 \fk Si videris. \ft Id est si oculos fidei aperueris, et cum passione et resurrectione etiam ascensionem meam fideliter credideris, petitionis tuæ effectum consequeris.\f*

KI2 2:11 Removed trailing space in v~: Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in cælum.

KI2 2:12 Removed trailing space in v~: Eliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israël, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes.

KI2 2:13 Removed trailing space in v~: Et levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei: reversusque stetit super ripam Jordanis,\f + \fr 2.13 \fk Pallium. \ft RAB. Incarnatio est per quam Lethi fluvium dirupit nobisque transitum ad vitam præparavit, hoc Elisæus post transitum Eliæ retinuit, quia fidem incarnationis Ecclesia post ascensionem Christi reservavit, per quam præsentis vitæ fluctus transire satagit; sed sicut Elisæus non nisi invocato nomine Eliæ aquas divisit, ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Christi virtutes ullas facere non potest. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere.\f*

KI2 2:14 Removed trailing space in v~: et pallio Eliæ, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisæ: et dixit: Ubi est Deus Eliæ etiam nunc? Percussitque aquas, et divisæ sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.

KI2 2:15 Removed trailing space in v~: Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt: Requievit spiritus Eliæ super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram,

KI2 2:16 Removed trailing space in v~: dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possunt ire, et quærere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere.

KI2 2:17 Removed trailing space in v~: Coëgeruntque eum donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum quæsissent tribus diebus, non invenerunt.\f + \fr 2.17 \fk Mittite. \ft ISID. Sal, id est, sapientia in vase fictili, id est, corpore humano posita aquas sanat, id est, populos dulcedine dilectionis et bonorum operum per Christi incarnationem fecundat.\f*

KI2 2:18 Removed trailing space in v~: Et reversi sunt ad eum: at ille habitabat in Jericho, et dixit eis: Numquid non dixi vobis: Nolite mittere?

KI2 2:19 Removed trailing space in v~: Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis.

KI2 2:20 Removed trailing space in v~: At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent,

KI2 2:21 Removed trailing space in v~: egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait: Hæc dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.

KI2 2:22 Removed trailing space in v~: Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est.

KI2 2:23 Removed trailing space in v~: Ascendit autem inde in Bethel: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende calve, ascende calve.\f + \fr 2.23 \fk Ascendit autem. \ft ISID. Elisæus salus Dei. Is est qui Salvator vocatur, cui illudunt Judæi, quia in Calvariæ loco ascensurus erat in crucem; sed Christus postquam ascendit in cœlos, sicut Elisæus ascendit in Bethel, id est in domum Dei quadragesimo secundo anno, immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt, ibique sanguis eorum effusus est ubi Dominum suspenderunt.\f*

KI2 2:24 Removed trailing space in v~: Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.

KI2 2:25 Removed trailing space in v~: Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.

KI2 3:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 3:0 Removed trailing space in c: 3

KI2 3:1 Removed trailing space in v~: Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ: regnavitque duodecim annis.\f + \fr 3.1 \ft RAB. Tres reges contra Moab bellantes, rectores sunt fidelium, qui per Trinitatis fidem contra mundi principem et populum, id est philosophos, hæreticos, schismaticos atque omnes iniquos armis spiritualibus confligunt. Moab interpretatur de patre, illis convenit ad quos Dominus dixit: \fk Vos ex patre diabolo estis\ft Joan. 8.. Hi adversantur Ecclesiæ, minis, persecutionibus, et dolo: sed per Christum, qui caput est Christianorum, effugantur.\f*

KI2 3:2 Removed trailing space in v~: Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus.

KI2 3:3 Removed trailing space in v~: Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, adhæsit, nec recessit ab eis.

KI2 3:4 Removed trailing space in v~: Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.

KI2 3:5 Removed trailing space in v~: Cumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël.

KI2 3:6 Removed trailing space in v~: Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël.

KI2 3:7 Removed trailing space in v~: Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me: veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui.

KI2 3:8 Removed trailing space in v~: Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumææ.

KI2 3:9 Removed trailing space in v~: Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos.

KI2 3:10 Removed trailing space in v~: Dixitque rex Israël: Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab.

KI2 3:11 Removed trailing space in v~: Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israël: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ.

KI2 3:12 Removed trailing space in v~: Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom.

KI2 3:13 Removed trailing space in v~: Dixit autem Eliseus ad regem Israël: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Israël: Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab?

KI2 3:14 Removed trailing space in v~: Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.

KI2 3:15 Removed trailing space in v~: Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait:

KI2 3:16 Removed trailing space in v~: Hæc dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas.\f + \fr 3.16 \fk Facite. \ft RAB. Propheta populo siti fatigato per miraculum consuluit, et prophetiæ dicta consilium præbent fidelibus, qualiter spiritali doctrina animum reficiant. ID. Fossam in alveo torrentis facit, qui profunda mysteria in Scripturis quærit. Quæ absque pluvia et vento aqua replentur; quia sæpe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde Joannes dicit: \fk Non necesse habetis ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, \ft etc. I Joan. 2.. Unde: \fk Bibent homines et jumenta\ft Joan. 3., id est, doctrinam accipient, ingeniosi et simplices\f*

KI2 3:17 Removed trailing space in v~: Hæc enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra.

KI2 3:18 Removed trailing space in v~: Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras.\f + \fr 3.18 \fk Parumque. \ft ID. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire: quin etiam debent ea aliis prædicare, et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria, ut percutiant omnem civitatem.\f*

KI2 3:19 Removed trailing space in v~: Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.\f + \fr 3.19 \fk Civitatem. \ft RAB. Civitas, sæcularis est prudentia, in qua philosophi et hæretici confidunt, hæc per prædicatores subvertitur. \fk Lignum. \ft ID. Non quod facit fructum sed mortiferum quod secuturo examine succisum, pabulum fiet ignis æterni. Fontes aquarum obturantur, cum hæresiarchæ cum suis sequacibus per catholicos damnantur. Agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas locutionis hæreticæ et philosophicæ anathematis pondere obruitur. Remanent tantum muri fictiles, id est falsæ rationes, quæ a fundibulariis, id est sanctis prædicatoribus ad nihilum rediguntur. RAB. Ita philosophi verbum stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiæ martyrium dementiam existimant.\f*

KI2 3:20 Removed trailing space in v~: Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis.

KI2 3:21 Removed trailing space in v~: Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.

KI2 3:22 Removed trailing space in v~: Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ e contra aquas rubras quasi sanguinem,

KI2 3:23 Removed trailing space in v~: dixeruntque: Sanguis gladii est: pugnaverunt reges contra se, et cæsi sunt mutuo: nunc perge ad prædam, Moab.

KI2 3:24 Removed trailing space in v~: Perrexeruntque in castra Israël: porro consurgens Israël, percussit Moab: at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab,

KI2 3:25 Removed trailing space in v~: et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.

KI2 3:26 Removed trailing space in v~: Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom: et non potuerunt.

KI2 3:27 Removed trailing space in v~: Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum: et facta est indignatio magna in Israël, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.

KI2 4:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 4:0 Removed trailing space in c: 4

KI2 4:1 Removed trailing space in v~: Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.\f + \fr 4.1 \fk Mulier, \ft etc. RAB. Sancta Ecclesia duorum populorum, id est Judaici et Gentilis est mater, etc., usque ad Nam Abraham et Sara tres viros suscepit et pavit.\f*

KI2 4:2 Removed trailing space in v~: Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar.

KI2 4:3 Removed trailing space in v~: Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca,

KI2 4:4 Removed trailing space in v~: et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui: et mitte inde in omnia vasa hæc, et cum plena fuerint, tolles.

KI2 4:5 Removed trailing space in v~: Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat.

KI2 4:6 Removed trailing space in v~: Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum.

KI2 4:7 Removed trailing space in v~: Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo.

KI2 4:8 Removed trailing space in v~: Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.

KI2 4:9 Removed trailing space in v~: Quæ dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.

KI2 4:10 Removed trailing space in v~: Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.

KI2 4:11 Removed trailing space in v~: Facta est ergo dies quædam, et veniens divertit in cœnaculum, et requievit ibi.

KI2 4:12 Removed trailing space in v~: Dixitque ad Giezi puerum suum: Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo,

KI2 4:13 Removed trailing space in v~: dixit ad puerum suum: Loquere ad eam: Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis: quid vis ut faciam tibi? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiæ? Quæ respondit: In medio populi mei habito.

KI2 4:14 Removed trailing space in v~: Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne quæras: filium enim non habet, et vir ejus senex est.

KI2 4:15 Removed trailing space in v~: Præcepit itaque ut vocaret eam: quæ cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium,

KI2 4:16 Removed trailing space in v~: dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quæso, domine mi vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ.

KI2 4:17 Removed trailing space in v~: Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.

KI2 4:18 Removed trailing space in v~: Crevit autem puer: et cum esset quædam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores,\f + \fr 4.18 \fk Crevit autem. \ft RAB. Sic populus Isræliticus postquam in Ægypto excrevit, et per Moysen in desertum eductus Domini vocem audierat, quando lumine sententiæ debuit illustrari, mox animo ad idololatriam recurrens mortuus est.\f*

KI2 4:19 Removed trailing space in v~: ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam.

KI2 4:20 Removed trailing space in v~: Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.

KI2 4:21 Removed trailing space in v~: Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa,

KI2 4:22 Removed trailing space in v~: vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar.

KI2 4:23 Removed trailing space in v~: Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt calendæ, neque sabbatum. Quæ respondit: Vadam.

KI2 4:24 Removed trailing space in v~: Stravitque asinam, et præcepit puero: Mina, et propera: ne mihi moram facias in eundo: et hoc age quod præcipio tibi.

KI2 4:25 Removed trailing space in v~: Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli: cumque vidisset eam vir Dei e contra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa.

KI2 4:26 Removed trailing space in v~: Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Quæ respondit: Recte.

KI2 4:27 Removed trailing space in v~: Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.

KI2 4:28 Removed trailing space in v~: Quæ dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me?

KI2 4:29 Removed trailing space in v~: Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi: et pones baculum meum super faciem pueri.\f + \fr 4.29 \fk Et ille. \ft ID. Dum Dominus, etc., usque ad per amoris spiritum puer ad vitam rediit.\f*

KI2 4:30 Removed trailing space in v~: Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam.

KI2 4:31 Removed trailing space in v~: Giezi autem præcesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer.

KI2 4:32 Removed trailing space in v~: Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus:

KI2 4:33 Removed trailing space in v~: ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum.

KI2 4:34 Removed trailing space in v~: Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.

KI2 4:35 Removed trailing space in v~: At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc: et ascendit, et incubuit super eum: et oscitavit puer septies, aperuitque oculos.

KI2 4:36 Removed trailing space in v~: At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamitidem hanc. Quæ vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum.

KI2 4:37 Removed trailing space in v~: Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est.

KI2 4:38 Removed trailing space in v~: Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum.\f + \fr 4.38 \fk Filii prophetarum. \ft Id est prædicatorum qui ambulant in lege Domini, et scrutantur testimonia ejus, in præsentia Salvatoris semper vivunt.\f*

KI2 4:39 Removed trailing space in v~: Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset.\f + \fr 4.39 \fk Concidit. \ft RAB. Qui litteræ legis intentus vel philosophiæ studiosus amaritudinem de lege vel mortiferum de philosophis sumens intermiscet veritati evangelicæ, et in olla cordis coquens tale pulmentum, hoc est documentum præparat auditoribus suis. Dicit enim Apostolus: \fk Littera occidit, spiritus autem vivificat\ft II Cor. 3.. Et: \fk Prudentia carnis mors est; prudentia autem spiritus, vita\ft Rom. 8.. Hoc sentientes fideles, mortem in olla clamant; sed farina in olla mittitur, cum scientia spiritualis in tale condimentum intromittitur, ut exclusa amaritudine, pastus fiat salubris.\f*

KI2 4:40 Removed trailing space in v~: Infuderunt ergo sociis ut comederent: cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere.

KI2 4:41 Removed trailing space in v~: At ille: Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turbæ, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.

KI2 4:42 Removed trailing space in v~: Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat.\f + \fr 4.42 \fk Vir autem. \ft RAB. Vir cœtus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisæus noster ministris, id est prædicatoribus ut hæc fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturæ per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini.\f*

KI2 4:43 Removed trailing space in v~: Responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat: hæc enim dicit Dominus: Comedent, et supererit.

KI2 4:44 Removed trailing space in v~: Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.

KI2 5:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 5:0 Removed trailing space in c: 5

KI2 5:1 Removed trailing space in v~: Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus.\f + \fr 5.1 \fk Naaman, \ft etc. RAB. Gentiles significat virtute bellorum principatum gerentes, ac rerum decore fruentes. Unde Naaman decus sive commotio eorum interpretatur: vir fortis et dives, sed leprosus; quia quamvis per potentiam regni ac rerum abundantiam dominari videretur: tamen per errorem idololatriæ lepra fœdus apparuit.\f*

KI2 5:2 Removed trailing space in v~: Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam, quæ erat in obsequio uxoris Naaman:\f + \fr 5.2 \fk Porro de Syria. \ft ID. Latrunculi de Syria, etc., usque ad sicut in Evangelio princeps sacerdotum fecit. ID. Et Dominus \fk quos præscivit, hos et vocavit, \ft etc. Veniens gentilis populus ad domum Elisæi, etc., usque ad quia baptizatos oportet Dominici corporis participatione confirmari.\f*

KI2 5:3 Removed trailing space in v~: quæ ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet.

KI2 5:4 Removed trailing space in v~: Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israël.

KI2 5:5 Removed trailing space in v~: Dixitque ei rex Syriæ: Vade, et mittam litteras ad regem Israël. Qui cum profectus esset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum,

KI2 5:6 Removed trailing space in v~: detulit litteras ad regem Israël in hæc verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.

KI2 5:7 Removed trailing space in v~: Cumque legisset rex Israël litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones quærat adversum me.

KI2 5:8 Removed trailing space in v~: Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israël.

KI2 5:9 Removed trailing space in v~: Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei:

KI2 5:10 Removed trailing space in v~: misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis.

KI2 5:11 Removed trailing space in v~: Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me.

KI2 5:12 Removed trailing space in v~: Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci, omnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans,

KI2 5:13 Removed trailing space in v~: accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis?

KI2 5:14 Removed trailing space in v~: Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.

KI2 5:15 Removed trailing space in v~: Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo.

KI2 5:16 Removed trailing space in v~: At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit.

KI2 5:17 Removed trailing space in v~: Dixitque Naaman: Ut vis: sed, obsecro, concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra: non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino.\f + \fr 5.17 \fk Tollam onus. \ft ID. Partem sanctæ terræ secum tulit Naaman ut poneret in templo idolorum, et super eam consistens, Dominum cujus erat terra, adoraret, ne offenderet Dominum suum si pariter non adoraret.\f*

KI2 5:18 Removed trailing space in v~: Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur dominus meus templum Remmon ut adoret: et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re.

KI2 5:19 Removed trailing space in v~: Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terræ tempore.

KI2 5:20 Removed trailing space in v~: Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quæ attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid.\f + \fr 5.20 \fk Giezi. \ft ID. Præruptum, etc., usque ad hic est canis reversus ad vomitum.\f*

KI2 5:21 Removed trailing space in v~: Et secutus est Giezi post tergum Naaman: quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus, et ait: Rectene sunt omnia?

KI2 5:22 Removed trailing space in v~: Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices.

KI2 5:23 Removed trailing space in v~: Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coëgit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo.

KI2 5:24 Removed trailing space in v~: Cumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt.

KI2 5:25 Removed trailing space in v~: Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam.

KI2 5:26 Removed trailing space in v~: At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas.

KI2 5:27 Removed trailing space in v~: Sed et lepra Naaman adhærebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.

KI2 6:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 6:0 Removed trailing space in c: 6

KI2 6:1 Removed trailing space in v~: Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis.

KI2 6:2 Removed trailing space in v~: Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite.

KI2 6:3 Removed trailing space in v~: Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam.

KI2 6:4 Removed trailing space in v~: Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, cædebant ligna.

KI2 6:5 Removed trailing space in v~: Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Heu ! heu ! heu ! domine mi: et hoc ipsum mutuo acceperam.\f + \fr 6.5 \fk Accidit autem. \ft RAB. Cum impios Judæos, per corpus operata præsentia Christi, tanquam infructuosas arbores cæderet; unde: \fk Ecce securis ad radicem arboris posita est. \ft Ab eis interveniente passione corpus ipsum deservit: profunda descendit, quod in sepultura depositum tanquam ad manubrium spiritu redeunte resurrexit. ID. Curandum valde est, ne intellectus otio torpeat, ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat. GREG. Ferrum in manubrio, intellectus est in corde: hoc ligna cæduntur, cum prave agentes increpantur. Quod dum fluxe agitur, dum lapsus vanæ gloriæ non vitatur; ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere, intelligentia fatuatur, quæ ad hoc datur, ut dantis ante oculos ex bona actione restituatur, unde sequitur: \fk Hoc ipsum. \ft Electi vero si quando offendunt, ad cor velociter redeunt, et culpam lacrymis insequuntur, unde: \fk Heu, heu, \ft etc. Qui flentes caute inspiciunt, non solum quæ mala commiserunt, sed etiam quæ ex accepto munere reddere bona debuerunt, et hoc est: \fk Heu, heu, heu, et hoc mutuo acceperam; \ft ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiæ perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia Redemptoris accepi: sed nunquam Deus mentem deserit, quæ in peccatis se veraciter agnoscit. Unde Elisæus lignum deorsum misit, et ferrum in superficie attulit, quia Redemptor cor peccatoris humiliat, et eam quam amiserat intelligentiam reformat. Unde in alia translatione dicitur: \fk Quod confregit lignum et jactavit, et sic ferrum sustulit. \ft Lignum frangere est cor ab elatione conterere, ad ima jactare, cogitatione propriæ infirmitatis humiliare. Illico ferrum rediit, quia ad usum exercitationis pristinæ intelligentia recurrit.\f*

KI2 6:6 Removed trailing space in v~: Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Præcidit ergo lignum, et misit illuc: natavitque ferrum,

KI2 6:7 Removed trailing space in v~: et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud.

KI2 6:8 Removed trailing space in v~: Rex autem Syriæ pugnabat contra Israël, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias.

KI2 6:9 Removed trailing space in v~: Misit itaque vir Dei ad regem Israël, dicens: Cave ne transeas in locum illum: quia ibi Syri in insidiis sunt.

KI2 6:10 Removed trailing space in v~: Misit itaque rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei, et præoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis.

KI2 6:11 Removed trailing space in v~: Conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re: et convocatis servis suis, ait: Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël?

KI2 6:12 Removed trailing space in v~: Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo.

KI2 6:13 Removed trailing space in v~: Dixitque eis: Ite, et videte ubi sit, ut mittam, et capiam eum. Annuntiaveruntque ei, dicentes: Ecce in Dothan.

KI2 6:14 Removed trailing space in v~: Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.\f + \fr 6.14 \fk Qui cum venissent. \ft ID. Qui in nequitiæ armis confidens, Christi famulis insidias præparat, nocte perfidiæ excæcatus, bellum contra Ecclesiam gerit.\f*

KI2 6:15 Removed trailing space in v~: Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu ! heu ! heu ! domine mi: quid faciemus?\f + \fr 6.15 \fk Heu, heu, \ft etc. GREG. Hic notat illos qui pusillanimitate cordis, pœnas verentur corporales.\f*

KI2 6:16 Removed trailing space in v~: At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.\f + \fr 6.16 \fk Nolite timere. \ft Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post non habent quid faciant vobis. \fk Plures. \ft ID. Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum. \fk Domine, aperi. \ft ID. Valde necesse est ut Elisæus noster aperiat oculos cordis ad considerandum, quia omnes qui confidunt in illum non confundentur.\f*

KI2 6:17 Removed trailing space in v~: Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.

KI2 6:18 Removed trailing space in v~: Hostes vero descenderunt ad eum: porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei.\f + \fr 6.18 \fk Percute. \ft ID. Bonum est oculum scandalizantem erui, ut intuitus superbiæ et malitiæ obturetur, et oculus sanæ fidei ac simplicitatis aperiatur. RAB.. Postquam Elisæus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi permisit, sed refectionem illis præparans, dimisit eos in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem, primum Dominus excæcavit, deinde scientia spirituali ditavit. Nobisque præcepit ita: \fk Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos\ft Luc. 6..\f*

KI2 6:19 Removed trailing space in v~: Dixit autem ad eos Eliseus: Non est hæc via, neque ista est civitas: sequimini me, et ostendam vobis virum quem quæritis. Duxit ergo eos in Samariam:

KI2 6:20 Removed trailing space in v~: cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus: Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariæ.

KI2 6:21 Removed trailing space in v~: Dixitque rex Israël ad Eliseum, cum vidisset eos: Numquid percutiam eos, pater mi?

KI2 6:22 Removed trailing space in v~: At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias: sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum.

KI2 6:23 Removed trailing space in v~: Appositaque est eis ciborum magna præparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriæ in terram Israël.

KI2 6:24 Removed trailing space in v~: Factum est autem post hæc, congregavit Benadad rex Syriæ universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam.\f + \fr 6.24 \fk Congregavit. \ft RAB. Benadad et exercitus, est diabolus et iniqui, scilicet pagani, Judæi et hæretici, quos contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, id est legis custodia: fitque fames, cum non permittitur doctoribus verbum Dei prædicare. Sed Elisæo revelante, id est, Redemptore per Evangelium indicante, salus quæ a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus: \fk Cras modius, \ft etc. Modius similæ perfecta est mensura divinæ sapientiæ quæ est in Novo Testamento. Duo modii hordei sunt scientia legis et prophetarum, qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica, in porta Samariæ, id est in prædicatione apostolica, per quam intratur in Ecclesiam. Cessante enim turbine persecutionis quæ fit hodie, dabit Dominus cras, id est tempore futuro, tranquillitatem, ut prædicatio perfecte compleatur.\f*

KI2 6:25 Removed trailing space in v~: Factaque est fames magna in Samaria: et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.\f + \fr 6.25 \fk Factaque fames, \ft etc. AUG., serm. 211, de temp. Dum a cultu Dei gens iniqua discedit, horrenda fame comprimitur, et justa necessitate turbatur. Cur famem, o miserrime, pateris? Cur tanta penuria laceraris? Crescit famis quotidie pœna, quia quotidie crescit et culpa. Perseverant flagella, quia in populo perseverant et delicta. Deinceps vita peccata, delicta compesce, ad Deum convertere, relinque idolum: tunc poteris hostes divino adjutorio vincere. Nec quisquam nocere poterit ulterius, si damnato scelere, divinus in te germinaverit cultus. Proh nefas! horrenda cadavera et columbarum stercora peccator populus vescitur, nec Dei cultum quærit. Inquinatas carnes et horrendas escas fames et necessitas poscit; et adhuc figmentum duritia colit. In cibum pietas vertitur, in pabulum suscepta soboles commutatur. Ante parricidium geritur, quam ad funestas epulas veniatur. Innocens sanguis effunditur, ut parentum fames rabida saginetur.\f*

KI2 6:26 Removed trailing space in v~: Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quædam exclamavit ad eum, dicens: Salva me, domine mi rex.

KI2 6:27 Removed trailing space in v~: Qui ait: Non te salvat Dominus: unde te possum salvare? de area, vel de torculari? Dixitque ad eam rex: Quid tibi vis? Quæ respondit:

KI2 6:28 Removed trailing space in v~: Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras.

KI2 6:29 Removed trailing space in v~: Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum. Quæ abscondit filium suum.

KI2 6:30 Removed trailing space in v~: Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.

KI2 6:31 Removed trailing space in v~: Et ait rex: Hæc mihi faciat Deus, et hæc addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie.

KI2 6:32 Removed trailing space in v~: Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum? videte ergo: cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.

KI2 6:33 Removed trailing space in v~: Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius expectabo a Domino?

KI2 7:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 7:0 Removed trailing space in c: 7

KI2 7:1 Removed trailing space in v~: Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: Hæc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariæ.

KI2 7:2 Removed trailing space in v~: Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.

KI2 7:3 Removed trailing space in v~: Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur?\f + \fr 7.3 \fk Quatuor, \ft etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Leprosi sunt, etc., usque ad in quatuor mundi partibus fidei veritatem prædicent.\f*

KI2 7:4 Removed trailing space in v~: sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriæ: si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur.

KI2 7:5 Removed trailing space in v~: Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriæ. Cumque venissent ad principium castrorum Syriæ, nullum ibidem repererunt.

KI2 7:6 Removed trailing space in v~: Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos.

KI2 7:7 Removed trailing space in v~: Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.

KI2 7:8 Removed trailing space in v~: Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt: tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt.

KI2 7:9 Removed trailing space in v~: Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: hæc enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis.

KI2 7:10 Removed trailing space in v~: Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra Syriæ, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria.

KI2 7:11 Removed trailing space in v~: Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.

KI2 7:12 Removed trailing space in v~: Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint nobis Syri: sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus.

KI2 7:13 Removed trailing space in v~: Respondit autem unus servorum ejus: Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israël, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus.

KI2 7:14 Removed trailing space in v~: Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens: Ite, et videte.

KI2 7:15 Removed trailing space in v~: Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quæ projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt regi.

KI2 7:16 Removed trailing space in v~: Et egressus populus diripuit castra Syriæ: factusque est modius similæ statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini.

KI2 7:17 Removed trailing space in v~: Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.\f + \fr 7.17 \fk Porro. \ft Dux typum tenet Scribarum et Pharisæorum, ad quos Veritas ait: \fk Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui clauditis regnum cœlorum ante homines: vos enim non intratis, nec intrœuntes sinitis intrare\ft Matth. 23.. Quem conculcavit turba in porta, quia gressum ad fidem intrœuntium impediebat: unde merito conculcatus, id est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras.\f*

KI2 7:18 Removed trailing space in v~: Factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similæ statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samariæ:

KI2 7:19 Removed trailing space in v~: quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in cælo, numquid poterit fieri quod loqueris? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.

KI2 7:20 Removed trailing space in v~: Evenit ergo ei sicut prædictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.

KI2 8:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 8:0 Removed trailing space in c: 8

KI2 8:1 Removed trailing space in v~: Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.

KI2 8:2 Removed trailing space in v~: Quæ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei: et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis.

KI2 8:3 Removed trailing space in v~: Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.

KI2 8:4 Removed trailing space in v~: Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus.

KI2 8:5 Removed trailing space in v~: Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, hæc est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus.

KI2 8:6 Removed trailing space in v~: Et interrogavit rex mulierem: quæ narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad præsens.

KI2 8:7 Removed trailing space in v~: Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat: nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc.\f + \fr 8.7 \fk Benedab, rex Syriæ, \ft etc. Syrorum rex dum venisset in Damascum, et agnovisset quia Divinitas ei et ejus exercitui timorem immisisset et fugam, et non invasione hostium fuisset factum, nimis afflictus, eo quod Deum ita haberet iratum, corruit in languorem.\f*

KI2 8:8 Removed trailing space in v~: Et ait rex ad Hazaël: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac?

KI2 8:9 Removed trailing space in v~: Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac?

KI2 8:10 Removed trailing space in v~: Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur.

KI2 8:11 Removed trailing space in v~: Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei.

KI2 8:12 Removed trailing space in v~: Cui Hazaël ait: Quare dominus meus flet? At ille dixit: Quia scio quæ facturus sis filiis Israël mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides.

KI2 8:13 Removed trailing space in v~: Dixitque Hazaël: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore.

KI2 8:14 Removed trailing space in v~: Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliseus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies sanitatem.

KI2 8:15 Removed trailing space in v~: Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus: quo mortuo, regnavit Hazaël pro eo.

KI2 8:16 Removed trailing space in v~: Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda.

KI2 8:17 Removed trailing space in v~: Triginta duorum annorum erat cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.

KI2 8:18 Removed trailing space in v~: Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor ejus: et fecit quod malum est in conspectu Domini.

KI2 8:19 Removed trailing space in v~: Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus.

KI2 8:20 Removed trailing space in v~: In diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem.

KI2 8:21 Removed trailing space in v~: Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumæos qui eum circumdederant, et principes curruum: populus autem fugit in tabernacula sua.

KI2 8:22 Removed trailing space in v~: Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.

KI2 8:23 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Joram, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?

KI2 8:24 Removed trailing space in v~: Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.

KI2 8:25 Removed trailing space in v~: Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Joram regis Judæ.

KI2 8:26 Removed trailing space in v~: Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël.

KI2 8:27 Removed trailing space in v~: Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit.

KI2 8:28 Removed trailing space in v~: Abiit quoque cum Joram filio Achab ad præliandum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram.

KI2 8:29 Removed trailing space in v~: Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia ægrotabat ibi.

KI2 9:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 9:0 Removed trailing space in c: 9

KI2 9:1 Removed trailing space in v~: Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad.\f + \fr 9.1 \fk Vade. \ft RAB. in lib. Reg., tom. 3. Designat gentium principatum, quem Dominus destinavit ut sacrilegam civitatem, quæ prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, ultione juxta perimeret, et sacerdotium quod post Christum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret, necnon et impiam Synagogam, quæ sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine præcipitaret, ac rectores illius interficeret.\f*

KI2 9:2 Removed trailing space in v~: Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat filii Namsi: et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in interius cubiculum.

KI2 9:3 Removed trailing space in v~: Tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et dices: Hæc dicit Dominus: Unxi te regem super Israël. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes.

KI2 9:4 Removed trailing space in v~: Abiit ergo adolescens puer prophetæ in Ramoth Galaad,

KI2 9:5 Removed trailing space in v~: et ingressus est illuc: ecce autem principes exercitus sedebant: et ait: Verbum mihi ad te, o princeps. Dixitque Jehu: Ad quem ex omnibus nobis? At ille dixit: Ad te, o princeps.

KI2 9:6 Removed trailing space in v~: Et surrexit, et ingressus est cubiculum: at ille fudit oleum super caput ejus, et ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Unxi te regem super populum Domini Israël,

KI2 9:7 Removed trailing space in v~: et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel.

KI2 9:8 Removed trailing space in v~: Perdamque omnem domum Achab: et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israël.

KI2 9:9 Removed trailing space in v~: Et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia.

KI2 9:10 Removed trailing space in v~: Jezabel quoque comedent canes in agro Jezrahel, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium, et fugit.

KI2 9:11 Removed trailing space in v~: Jehu autem egressus est ad servos domini sui: qui dixerunt ei: Rectene sunt omnia? quid venit insanus iste ad te? Qui ait eis: Nostis hominem, et quid locutus sit.

KI2 9:12 Removed trailing space in v~: At ille responderunt: Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis: Hæc et hæc locutus est mihi, et ait: Hæc dicit Dominus: Unxi te regem super Israël.

KI2 9:13 Removed trailing space in v~: Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: Regnavit Jehu.

KI2 9:14 Removed trailing space in v~: Conjuravit ergo Jehu filius Josaphat filii Namsi contra Joram: porro Joram obsederat Ramoth Galaad, ipse et omnis Israël contra Hazaël regem Syriæ:

KI2 9:15 Removed trailing space in v~: et reversus fuerat ut curaretur in Jezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Dixitque Jehu: Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in Jezrahel.

KI2 9:16 Removed trailing space in v~: Et ascendit, et profectus est in Jezrahel: Joram enim ægrotabat ibi, et Ochozias rex Juda descenderat ad visitandum Joram.

KI2 9:17 Removed trailing space in v~: Igitur speculator qui stabat super turrim Jezrahel, vidit globum Jehu venientis, et ait: Video ego globum. Dixitque Joram: Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: Rectene sunt omnia?

KI2 9:18 Removed trailing space in v~: Abiit ergo qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait: Hæc dicit rex: Pacatane sunt omnia? Dixitque Jehu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens: Venit nuntius ad eos, et non revertitur.

KI2 9:19 Removed trailing space in v~: Misit etiam currum equorum secundum: venitque ad eos, et ait: Hæc dicit rex: Numquid pax est? Et ait Jehu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me.

KI2 9:20 Removed trailing space in v~: Nuntiavit autem speculator, dicens: Venit usque ad eos, et non revertitur: est autem incessus quasi incessus Jehu filii Namsi, præceps enim graditur.

KI2 9:21 Removed trailing space in v~: Et ait Joram: Junge currum. Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Israël, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezrahelitæ.

KI2 9:22 Removed trailing space in v~: Cumque vidisset Joram Jehu, dixit: Pax est, Jehu? At ille respondit: Quæ pax? adhuc fornicationes Jezabel matris tuæ, et veneficia ejus multa, vigent.

KI2 9:23 Removed trailing space in v~: Convertit autem Joram manum suam, et fugiens ait ad Ochoziam: Insidiæ, Ochozia.

KI2 9:24 Removed trailing space in v~: Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo.

KI2 9:25 Removed trailing space in v~: Dixitque Jehu ad Badacer ducem: Tolle, projice eum in agro Naboth Jezrahelitæ: memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens:

KI2 9:26 Removed trailing space in v~: Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini.

KI2 9:27 Removed trailing space in v~: Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti: persecutusque est eum Jehu, et ait: Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam: qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi.

KI2 9:28 Removed trailing space in v~: Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum, et tulerunt in Jerusalem: sepelieruntque eum in sepulchro cum patribus suis in civitate David.

KI2 9:29 Removed trailing space in v~: Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam,\f + \fr 9.29 \fk Regnavitque. \ft RAB. Dicitur de Ochozia, etc., usque ad et uno anno regnavit.\f*

KI2 9:30 Removed trailing space in v~: venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram

KI2 9:31 Removed trailing space in v~: ingredientem Jehu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum?

KI2 9:32 Removed trailing space in v~: Levavitque Jehu faciem suam ad fenestram, et ait: Quæ est ista? et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.

KI2 9:33 Removed trailing space in v~: At ille dixit eis: Præcipitate eam deorsum: et præcipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulæ conculcaverunt eam.

KI2 9:34 Removed trailing space in v~: Cumque introgressus esset ut comederet biberetque, ait: Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam: quia filia regis est.

KI2 9:35 Removed trailing space in v~: Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus.

KI2 9:36 Removed trailing space in v~: Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu: Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens: In agro Jezrahel comedent canes carnes Jezabel,

KI2 9:37 Removed trailing space in v~: et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes dicant: Hæccine est illa Jezabel?

KI2 10:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 10:0 Removed trailing space in c: 10

KI2 10:1 Removed trailing space in v~: Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria: scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens:

KI2 10:2 Removed trailing space in v~: Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma,

KI2 10:3 Removed trailing space in v~: eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et eum ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri.

KI2 10:4 Removed trailing space in v~: Timuerunt illi vehementer, et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere?

KI2 10:5 Removed trailing space in v~: Miserunt ergo præpositi domus, et præfecti civitatis, et majores natu, et nutritii, ad Jehu, dicentes: Servi tui sumus: quæcumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem: quæcumque tibi placent, fac.

KI2 10:6 Removed trailing space in v~: Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens: Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitates nutriebantur.

KI2 10:7 Removed trailing space in v~: Cumque venissent litteras ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Jezrahel.

KI2 10:8 Removed trailing space in v~: Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit: Ponite ea ad duos acervos juxta introitum portæ usque mane.

KI2 10:9 Removed trailing space in v~: Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum: Justi estis: si ego conjuravi contra dominum meum et interfeci eum, quis percussit omnes hos?

KI2 10:10 Removed trailing space in v~: videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab: et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ.

KI2 10:11 Removed trailing space in v~: Percussit igitur Jehu omnes qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiæ.

KI2 10:12 Removed trailing space in v~: Et surrexit, et venit in Samariam: cumque venisset ad Cameram pastorum in via,

KI2 10:13 Removed trailing space in v~: invenit fratres Ochoziæ regis Juda: dixitque ad eos: Quinam estis vos? Qui responderunt: Fratres Ochoziæ sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginæ.

KI2 10:14 Removed trailing space in v~: Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta Cameram, quadraginta duos viros: et non reliquit ex eis quemquam.

KI2 10:15 Removed trailing space in v~: Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum:\f + \fr 10.15 \fk Estne cor tuum, \ft etc. Hinc est ergo perspicuum, quod etiam in tribubus erant quidam viri pietate præditi, propter quos etiam aliorum curam gerebat Dominus.\f*

KI2 10:16 Removed trailing space in v~: dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo

KI2 10:17 Removed trailing space in v~: duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam.

KI2 10:18 Removed trailing space in v~: Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos: Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius.

KI2 10:19 Removed trailing space in v~: Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me: nullus sit qui non veniat: sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal.

KI2 10:20 Removed trailing space in v~: Et dixit: Sanctificate diem solemnem Baal. Vocavitque,

KI2 10:21 Removed trailing space in v~: et misit in universos terminos Israël, et venerunt cuncti servi Baal: non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal: et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum.

KI2 10:22 Removed trailing space in v~: Dixitque his qui erant super vestes: Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes.

KI2 10:23 Removed trailing space in v~: Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal: Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli.

KI2 10:24 Removed trailing space in v~: Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta: Jehu autem præparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius.

KI2 10:25 Removed trailing space in v~: Factum est autem, cum completum esset holocaustum, præcepit Jehu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos: nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces: et ierunt in civitatem templi Baal,

KI2 10:26 Removed trailing space in v~: et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt,

KI2 10:27 Removed trailing space in v~: et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque ædem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc.

KI2 10:28 Removed trailing space in v~: Delevit itaque Jehu Baal de Israël:

KI2 10:29 Removed trailing space in v~: verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan.

KI2 10:30 Removed trailing space in v~: Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël.

KI2 10:31 Removed trailing space in v~: Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël.

KI2 10:32 Removed trailing space in v~: In diebus illis cœpit Dominus tædere super Israël: percussitque eos Hazaël in universis finibus Israël,

KI2 10:33 Removed trailing space in v~: a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroër, quæ est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan.

KI2 10:34 Removed trailing space in v~: Reliqua autem verborum Jehu, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël?

KI2 10:35 Removed trailing space in v~: Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Joachaz filius ejus pro eo.

KI2 10:36 Removed trailing space in v~: Dies autem quos regnavit Jehu super Israël, viginti et octo anni sunt in Samaria.

KI2 11:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 11:0 Removed trailing space in c: 11

KI2 11:1 Removed trailing space in v~: Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.\f + \fr 11.1 \fk Athalia vero. \ft RAB. Athalia, quæ semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogæ, quæ semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quæ aliquando regnare videbatur, cum legis cæremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quæ interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiæ, in qua veræ sunt deliciæ, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sævientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadæ, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: \fk Hic est dilectus Filius meus\ft Matth. 3., cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum æternis deputaverit pœnis.\f*

KI2 11:2 Removed trailing space in v~: Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur.

KI2 11:3 Removed trailing space in v~: Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram.

KI2 11:4 Removed trailing space in v~: Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis:\f + \fr 11.4 \fk Anno autem septimo misit Joiada pontifex, \ft etc. Sortes quatuor et viginti erant sacerdotum, levitarum et janitorum, et habebant totidem pontifices, qui singuli per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, habentes singuli sub se quatuor et viginti sacerdotes et totidem levitas, et ejusdem numeri janitores. Intrante itaque novo pontifice sabbato ad officium cum nova turma sacerdotum, levitarum, janitorum, ille pontifex cum sua turma, qui transacta septimana ministraverat, post sabbatum domum revertebatur ad uxorem, quandiu enim ministrabant a conjugali opere cessabant, in porticibus circa domum Domini usque ad sabbatum manentes. Sed tunc summus pontifex propter necessitatem augendi exercitus, et eos qui septimanam expleverant, retinuit, et illos qui impleturi erant suscepit. Qui et alios quoque levitas de urbibus et principes familiarum congregavit, quos filium regis educturus tali ratione distinxit, ut illi, qui impleverant sabbatum, armati circumstarent regem in interioribus atrii locis. Qui ad sabbatum venerant domum regis, id est palatium observarent, et portam scutariorum per quam de templo ad palatium descendebatur. Reliqua multitudo exteriores atriorum januas contra furorem reginæ, si quid moliretur, custodirent: postea eduxit regem de domo Domini ubi erat absconditus, veneruntque per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.\f*

KI2 11:5 Removed trailing space in v~: et præcepit illis, dicens: Iste est sermo, quem facere debetis:

KI2 11:6 Removed trailing space in v~: tertia pars vestrum introëat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam quæ est post habitaculum scutariorum: et custodietis excubias domus Messa.\f + \fr 11.6 \fk Ad portam. \ft RAB. In palatio porta Sur et domus Messa quæ cum porta scutariorum nominantur esse videntur. \fk Scutariorum et custodietis excubias domus. \ft ID. Scutarii erant tutores regis custodientes palatii vestibulum.\f*

KI2 11:7 Removed trailing space in v~: Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem.

KI2 11:8 Removed trailing space in v~: Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introëunte et egrediente.

KI2 11:9 Removed trailing space in v~: Et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos: et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbato, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem.

KI2 11:10 Removed trailing space in v~: Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Domini.

KI2 11:11 Removed trailing space in v~: Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et ædis, circum regem.

KI2 11:12 Removed trailing space in v~: Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex.\f + \fr 11.12 \fk Et posuit super eum diadema et testimonium. \ft ID. In libro Dierum apertius: \fk Et imposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem. \ft Et erat utique salutaris prudentiæ, ut post tyrannicæ necem reginæ, succedenti in regnum filio regis, cum ipso regni habitu disciplina legis Dei servanda committeretur: et qui se prælatum populo videret regendo, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.\f*

KI2 11:13 Removed trailing space in v~: Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini,

KI2 11:14 Removed trailing space in v~: vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terræ lætantem, et canentem tubis: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Conjuratio, conjuratio.

KI2 11:15 Removed trailing space in v~: Præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini.

KI2 11:16 Removed trailing space in v~: Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi.

KI2 11:17 Removed trailing space in v~: Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum.\f + \fr 11.17 \fk Pepigit igitur Joiada fœdus inter Dominum, \ft etc. In Paralipomenis, \fk inter se: \ft quia se loco regis et Dei, cujus minister erat, posuit; unde Joiada: recognoscens Dominum vel diligens interpretatur: quia Dominum cognoscere et diligere docuit. Pepigit fœdus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent: pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum justitia populum regeret.\f*

KI2 11:18 Removed trailing space in v~: Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.

KI2 11:19 Removed trailing space in v~: Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terræ, deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.

KI2 11:20 Removed trailing space in v~: Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis.

KI2 11:21 Removed trailing space in v~: Septemque annorum erat Joas, cum regnare cœpisset.

KI2 12:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 12:0 Removed trailing space in c: 12

KI2 12:1 Removed trailing space in v~: Anno septimo Jehu, regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee.\f + \fr 12.1 \ft RAB. Mandat rex noster ut doctores accipiant omnem pecuniam, quæ a prætereuntibus justis scientiæ spiritualis, vel bonorum exemplorum in thesaurum Domini confertur, vel prædicatorum officia ad instaurationem templi spiritualis conferantur, quatenus ibi quodcunque scissum per errorem vel vitia invenerint, restaurent, ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum.\f*

KI2 12:2 Removed trailing space in v~: Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos.

KI2 12:3 Removed trailing space in v~: Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum.

KI2 12:4 Removed trailing space in v~: Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quæ illata fuerit in templum Domini a prætereuntibus, quæ offertur pro pretio animæ, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini:

KI2 12:5 Removed trailing space in v~: accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione.\f + \fr 12.5 \fk Sartatecta. \ft ID. Dicit ruinas domus Domini, ut quod cadere cœperat, fulciretur. Legitur enim in Paralimopenis quod Athalia et filii ejus, id est, sacerdotes idolorum, quia legitur non habuisse filium, destruxerunt domum Domini, et de sanctificatis fecerunt Baal.\f*

KI2 12:6 Removed trailing space in v~: Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi.\f + \fr 12.6 \fk Igitur usque. \ft ID. Ante adventum Christi licet doctrina legis in gente Judæa fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit, et per sanctæ Trinitatis fidem decalogum in Mosi et prophetarum scriptis spiritualiter observandum doceret.\f*

KI2 12:7 Removed trailing space in v~: Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non instauratis templi? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam.\f + \fr 12.7 \fk Ad instaurationem templi reddite eam, \ft etc. ID. Dominus evangelicis doctoribus ait: \fk Prædicate Evangelium omni creaturæ, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate; gratis accepistis, gratis date\ft Marc. 16..\f*

KI2 12:8 Removed trailing space in v~: Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus.

KI2 12:9 Removed trailing space in v~: Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini: mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini.\f + \fr 12.9 \fk Et tulit. \ft ID. Pontifex noster, qui seipsum obtulit hostiam Deo, gazophylacium unum posuit, id est, unam catholicam Ecclesiam fecit, cui foramen desuper aperuit, quia transitum inde ad cœlos paravit. \fk Et posuit. \ft ID. Altare corpus Domini, juxta quod gazophylacium est, cum Ecclesia Christo conjuncta est ad dexteram ingredientium domum. Quia qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, intendunt ad æternam beatitudinem, quam dextera significat, pervenire. Istuc ergo mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostia templi, omnem pecuniam, quæ defertur ad templum, cum prædicatores, qui servant introitum fidei, offerunt vota fidelium in verbis et operibus: et in Ecclesia rite precibus commendant Deo.\f*

KI2 12:10 Removed trailing space in v~: Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam quæ inveniebatur in domo Domini:\f + \fr 12.10 \fk Scriba regis, \ft etc. ID. Summi sunt doctores, qui pecuniam collatam juxta numerum et mensuram illis tribuebant qui præerant fabris et cæmentariis, hoc est, dispensatoribus verbi Dei, qui evangelici tritici mensuram conservis suis, his qui operantur in domo Domini et virtutum opera in ædificio divino componant, tribuebant. ID. Apostoli, quos principes in Ecclesia electio divina constituit, per discipulos verbi semina per totum orbem sparserunt, quatenus operarios voluntatis Dei idoneos auditoribus suis præficerent, quorum alii fabricabant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sartatecta templi faciebant, quando illi, quæ per hæresim et schismata rupta erant ræedificabant; alii saxa cædebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant, ita ut impleretur instauratio in universis, quæ indigebant expensa ad domum Domini muniendam, juxta illud: \fk Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi\ft Ephes. 4..\f*

KI2 12:11 Removed trailing space in v~: et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui præerant cæmentariis domus Domini: qui impendebant eam in fabris lignorum et in cæmentariis, iis qui operabantur in domo Domini,

KI2 12:12 Removed trailing space in v~: et sartatecta faciebant: et in iis qui cædebant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quæ indigebant expensa ad muniendam domum.

KI2 12:13 Removed trailing space in v~: Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini, et fuscinulæ, et thuribula, et tubæ, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quæ inferebatur in templum Domini.\f + \fr 12.13 \fk Verumtamen non fiebant. \ft ID. Alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in ædificium domus, quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiæ plenitudinem. Vasa Domini sunt, qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles sunt ad ministerium Dei. \fk Non fiebant. \ft In Paralipomenis. \fk Cum complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi. \ft Non est contrarium, quia non de eadem pecunia quæ offerebatur a populo ad instaurationem domus Domini facta fuerunt vasa in ministerium templi, sed de reliqua parte pecuniæ, quæ et in aliis donationibus fuerat collata. \fk Et fuscinulæ, \ft etc. RAB. Doctores, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniam verbi cuique prout convenit dispertiri: quia sunt in verbis Dei, quæ nostræ humilitati revelare dignatus est, sunt alia quæ nostræ capacitatis mensuram transcendunt. \fk Thuribula. \ft ID. Sunt qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo et dicunt: \fk Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo\ft Psal. 140.. \fk Tubæ omne vas, \ft etc. ID. Doctores, qui toto orbe vocem evangelicæ prædicationis emittunt, unde: \fk Quasi tuba exalta vocem tuam\ft Isa. 58..\f*

KI2 12:14 Removed trailing space in v~: Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini:

KI2 12:15 Removed trailing space in v~: et non fiebat ratio iis hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam.\f + \fr 12.15 \fk Et non fiebat ratio iis omnibus, \ft etc. ID. Tam religiosi fuerunt, ut nullus dubitaverit qui pecuniam Dei sine fraude tractarent. Unde constat quanta discretione opus est his qui pecuniam verbi Dei dispensant conservis, de qua ratio reddenda est, ut non minus fideles inveniantur hi in spiritualibus quam illi in corporalibus.\f*

KI2 12:16 Removed trailing space in v~: Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat.\f + \fr 12.16 \fk Pecuniam vero pro delicto, \ft etc. ID. Hic ostenditur quod confessio peccatorum et pœnitentia non proprio cujusque, sed sacerdotum judicio peragenda est, quorum est discernere inter mundum et immundum, et lepræ maculam dijudicare.\f*

KI2 12:17 Removed trailing space in v~: Tunc ascendit Hazaël rex Syriæ, et pugnabat contra Geth, cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem.

KI2 12:18 Removed trailing space in v~: Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat, et Joram, et Ochozias, patres ejus reges Juda, et quæ ipse obtulerat: et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis: misitque Hazaëli regi Syriæ, et recessit ab Jerusalem.

KI2 12:19 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?

KI2 12:20 Removed trailing space in v~: Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sella.

KI2 12:21 Removed trailing space in v~: Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David: regnavitque Amasias filius ejus pro eo.

KI2 13:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 13:0 Removed trailing space in c: 13

KI2 13:1 Removed trailing space in v~: Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziæ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israël in Samaria decem et septem annis.

KI2 13:2 Removed trailing space in v~: Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, et non declinavit ab eis.

KI2 13:3 Removed trailing space in v~: Iratusque est furor Domini contra Israël, et tradidit eos in manu Hazaël regis Syriæ, et in manu Benadad filii Hazaël, cunctis diebus.

KI2 13:4 Removed trailing space in v~: Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israël, quia attriverat eos rex Syriæ:

KI2 13:5 Removed trailing space in v~: et dedit Dominus salvatorem Israëli, et liberatus est de manu regis Syriæ: habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.

KI2 13:6 Removed trailing space in v~: Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulaverunt: siquidem et lucus permansit in Samaria.

KI2 13:7 Removed trailing space in v~: Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat enim eos rex Syriæ, et redegerat quasi pulverem in tritura areæ.

KI2 13:8 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Joachaz, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?

KI2 13:9 Removed trailing space in v~: Dormivitque Joachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Joas filius ejus pro eo.

KI2 13:10 Removed trailing space in v~: Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis.

KI2 13:11 Removed trailing space in v~: Et fecit quod malum est in conspectu Domini: non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulavit.

KI2 13:12 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?

KI2 13:13 Removed trailing space in v~: Et dormivit Joas cum patribus suis: Jeroboam autem sedit super solium ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël.

KI2 13:14 Removed trailing space in v~: Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus.\f + \fr 13.14 \fk Elisæus autem. \ft RAB. Redemptor noster rectoribus Ecclesiæ armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum præcipit præliari. Arcus sacrum est eloquium, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, figuratur chorda: et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, Vetus a rigore suo ad intellectum spiritualem flectitur. Sagittæ sunt verba quæ doctores proferunt. Nos ergo cum Scripturæ sacræ dicta pensamus, arcum intendimus; cum verba doctrinæ damus, sagittas emittimus.\f*

KI2 13:15 Removed trailing space in v~: Et ait illi Eliseus: Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas,

KI2 13:16 Removed trailing space in v~: dixit ad regem Israël: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis,\f + \fr 13.16 \fk Superposuit. \ft ID. Exemplis suis Dominus actiones doctorum dirigit et confortat.\f*

KI2 13:17 Removed trailing space in v~: et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam.\f + \fr 13.17 \fk Aperi fenestram. \ft ID. Lumine scientiæ suos hortatur primum illustrari, et sic jacula verborum mittere. \fk Sagitta. \ft ID. Prædicatio sancta certissima est interfectio spiritualium hostium si perseveranter agitur, unde non debet doctor propter avaritiam negligere animarum curam, sed magis per pietatem ad æternam prætendere requiem, quod significat Aphec: interpretatur enim: continebit vel apprehendet, unde Apostolus enumeratis vitiis subintulit: \fk Tu autem, homo Dei, hæc fuge, sectare vero justitiam et pietatem, et apprehende vitam æternam\ft I Tim. 6..\f*

KI2 13:18 Removed trailing space in v~: Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset,\f + \fr 13.18 \fk Tolle. Qui cum. \ft ID. Doctoribus præcipitur jaculo prædicationis terram, etc., \fk usque ad Fides sine operibus mortua est. \ft RAB. Resurrectio cadaveris, etc., usque ad et potius ibi quam hic habere locum.\f*

KI2 13:19 Removed trailing space in v~: iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam.

KI2 13:20 Removed trailing space in v~: Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno.

KI2 13:21 Removed trailing space in v~: Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos.

KI2 13:22 Removed trailing space in v~: Igitur Hazaël rex Syriæ afflixit Israël cunctis diebus Joachaz:

KI2 13:23 Removed trailing space in v~: et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in præsens tempus.

KI2 13:24 Removed trailing space in v~: Mortuus est autem Hazaël rex Syriæ, et regnavit Benadad filius ejus pro eo.

KI2 13:25 Removed trailing space in v~: Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazaël, quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prælii: tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israël.

KI2 14:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 14:0 Removed trailing space in c: 14

KI2 14:1 Removed trailing space in v~: In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda.\f + \fr 14.1 \fk In anno secundo. Et fecit. \ft RAB., in lib. Reg., tom. 3. Amasias fecit bonum in conspectu Domini, sed non corde perfecto: bona quippe opera quæ placent Deo fecit, sed non corde perfecto, quia sub simulata specie coram hominibus ostendebat, et sic coram Deo accepta non erant.\f*

KI2 14:2 Removed trailing space in v~: Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset: viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.

KI2 14:3 Removed trailing space in v~: Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus, fecit:

KI2 14:4 Removed trailing space in v~: nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.

KI2 14:5 Removed trailing space in v~: Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum:

KI2 14:6 Removed trailing space in v~: filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur.

KI2 14:7 Removed trailing space in v~: Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem.\f + \fr 14.7 \fk In valle. \ft ID. Valli Salinarum erat ubi sal faciebant. Vel cœno salsuginis deciso et siccato et incenso; vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis; vel alio quolibet ordine quo sal fieri consuevit. \fk Petram. \ft ID. Petra civitas est Arabiæ nobilis in terra Edom, quæ in libro Numerorum Recem dicitur, et a Syris sic appellatur. Sed Josephus non civitatem dicit, sed magnam petram in Arabia constitutam. \fk Jectehel. \ft RAB. Quod Amasias victor nomen imposuit, interpretatur cœtus Dei vel auxilium Dei, agente eo fideliter ut præsentis videretur memoriæ, quod hanc vel cœtus populi Dei vel Deo adjuvante ceperit.\f*

KI2 14:8 Removed trailing space in v~: Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israël, dicens: Veni, et videamus nos.

KI2 14:9 Removed trailing space in v~: Remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.

KI2 14:10 Removed trailing space in v~: Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?

KI2 14:11 Removed trailing space in v~: Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israël, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judæ.

KI2 14:12 Removed trailing space in v~: Percussusque est Juda coram Israël, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.

KI2 14:13 Removed trailing space in v~: Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziæ, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem: et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.

KI2 14:14 Removed trailing space in v~: Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.

KI2 14:15 Removed trailing space in v~: Reliqua autem verborum Joas quæ fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?

KI2 14:16 Removed trailing space in v~: Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israël, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo.

KI2 14:17 Removed trailing space in v~: Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis.

KI2 14:18 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Amasiæ, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?

KI2 14:19 Removed trailing space in v~: Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi:

KI2 14:20 Removed trailing space in v~: et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David.

KI2 14:21 Removed trailing space in v~: Tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia.

KI2 14:22 Removed trailing space in v~: Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Judæ, postquam dormivit rex cum patribus suis.

KI2 14:23 Removed trailing space in v~: Anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israël in Samaria, quadraginta et uno anno.

KI2 14:24 Removed trailing space in v~: Et fecit quod malum est coram Domino: non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.

KI2 14:25 Removed trailing space in v~: Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher.\f + \fr 14.25 \fk Ipse restituit terminos Isræl, \ft etc. De Jeroboam dicit: \fk Ipse restituit terminos Isræl, ab introitu Emath usque ad mare solitudinis. \ft Emath, quæ nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Isræl. Mare autem solitudinis, mare Mortuum est, quod in latitudine per stadia quingenta octuaginta usque ad Zoaros Arabiæ, in longitudine centum quinquaginta, usque ad vicinia Sodomorum progreditur. Igitur Jeroboam castrametatus contra Syros, omnem eorum provinciam sicut Jonas prophetaverat devastavit. \fk Quæ est in, \ft etc. Hepher turris erat non longe a templo, enormis magnitudinis et altitudinis: unde Hepher dicitur, id est tenebrarum, sive nubea: eo quod usque ad nubes caput erigat, quæ in Zacharia turris nebulosa vocatur.\f*

KI2 14:26 Removed trailing space in v~: Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli.

KI2 14:27 Removed trailing space in v~: Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël de sub cælo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas.

KI2 14:28 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israël, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?

KI2 14:29 Removed trailing space in v~: Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israël, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.

KI2 15:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 15:0 Removed trailing space in c: 15

KI2 15:1 Removed trailing space in v~: Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël, regnavit Azarias filius Amasiæ regis Juda.\f + \fr 15.1 \fk Anno vicesimo Azarias. \ft RAB., in lib. Reg., tom. 3. Ipse est Ozias, etc., usque ad superius porta Ephraim dicitur.\f*

KI2 15:2 Removed trailing space in v~: Sedecim annorum erat cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.

KI2 15:3 Removed trailing space in v~: Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus.

KI2 15:4 Removed trailing space in v~: Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.

KI2 15:5 Removed trailing space in v~: Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.

KI2 15:6 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Azariæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?

KI2 15:7 Removed trailing space in v~: Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo.

KI2 15:8 Removed trailing space in v~: Anno trigesimo octavo Azariæ regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israël in Samaria sex mensibus.

KI2 15:9 Removed trailing space in v~: Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.

KI2 15:10 Removed trailing space in v~: Conjuravit autem contra eum Sellum filius Jabes: percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo.

KI2 15:11 Removed trailing space in v~: Reliqua autem verborum Zachariæ, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?

KI2 15:12 Removed trailing space in v~: Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita.

KI2 15:13 Removed trailing space in v~: Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azariæ regis Juda: regnavit autem uno mense in Samaria.

KI2 15:14 Removed trailing space in v~: Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum: regnavitque pro eo.

KI2 15:15 Removed trailing space in v~: Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?

KI2 15:16 Removed trailing space in v~: Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa: noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas.

KI2 15:17 Removed trailing space in v~: Anno trigesimo nono Azariæ regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Israël decem annis in Samaria.

KI2 15:18 Removed trailing space in v~: Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, cunctis diebus ejus.

KI2 15:19 Removed trailing space in v~: Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus.

KI2 15:20 Removed trailing space in v~: Indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.

KI2 15:21 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?

KI2 15:22 Removed trailing space in v~: Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia filius ejus pro eo.

KI2 15:23 Removed trailing space in v~: Anno quinquagesimo Azariæ regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israël in Samaria biennio.

KI2 15:24 Removed trailing space in v~: Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.

KI2 15:25 Removed trailing space in v~: Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliæ, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ, juxta Argob et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum: et interfecit eum, regnavitque pro eo.

KI2 15:26 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?

KI2 15:27 Removed trailing space in v~: Anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliæ super Israël in Samaria viginti annis.

KI2 15:28 Removed trailing space in v~: Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.

KI2 15:29 Removed trailing space in v~: In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel-Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios.

KI2 15:30 Removed trailing space in v~: Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliæ, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii Oziæ.

KI2 15:31 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?

KI2 15:32 Removed trailing space in v~: Anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël, regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda.

KI2 15:33 Removed trailing space in v~: Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.

KI2 15:34 Removed trailing space in v~: Fecitque quod erat placitum coram Domino: juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, operatus est.

KI2 15:35 Removed trailing space in v~: Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam.\f + \fr 15.35 \fk Ipse ædificavit. \ft RAB. Joatham ædificavit portam domus Domini excelsam, quæ in Actibus apostolorum Speciosa dicitur, et ab Hebræis Porta Joatham vocatur.\f*

KI2 15:36 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Joatham, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?

KI2 15:37 Removed trailing space in v~: In diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ, et Phacee filium Romeliæ.

KI2 15:38 Removed trailing space in v~: Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

KI2 16:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 16:0 Removed trailing space in c: 16

KI2 16:1 Removed trailing space in v~: Anno decimoseptimo Phacee filii Romeliæ, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda.

KI2 16:2 Removed trailing space in v~: Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus,

KI2 16:3 Removed trailing space in v~: sed ambulavit in via regum Israël: insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël.\f + \fr 16.3 \fk Consecravit. \ft RAB. Beenon filii Ennon. Thophet sive Thaphet est in valle Beennon juxta Acheldemach, locus olim amœnissimus, ubi solebant sacrificare dæmonibus. Hebraice Gehennon, id est vallis Ennon; unde in Evangelio gehenna dicitur, quia sicut perierunt ibi qui idola colebant in corpore et in anima, ita peccatores qui ad infernum transeunt æterna damnatione punientur.\f*

KI2 16:4 Removed trailing space in v~: Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.

KI2 16:5 Removed trailing space in v~: Tunc ascendit Rasin rex Syriæ, et Phacee filius Romeliæ rex Israël, in Jerusalem ad præliandum: cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.

KI2 16:6 Removed trailing space in v~: In tempore illo restituit Rasin rex Syriæ, Ailam Syriæ, et ejecit Judæos de Aila: et Idumæi venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc.

KI2 16:7 Removed trailing space in v~: Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriæ, et de manu regis Israël, qui consurrexerunt adversum me.

KI2 16:8 Removed trailing space in v~: Et cum collegisset argentum et aurum quod inveniri potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.

KI2 16:9 Removed trailing space in v~: Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen: Rasin autem interfecit.

KI2 16:10 Removed trailing space in v~: Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum: cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus.

KI2 16:11 Removed trailing space in v~: Exstruxitque Urias sacerdos altare: juxta omnia quæ præceperat rex Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos Urias donec veniret rex Achaz de Damasco.

KI2 16:12 Removed trailing space in v~: Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud: ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum,

KI2 16:13 Removed trailing space in v~: et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum quæ obtulerat super altare.

KI2 16:14 Removed trailing space in v~: Porro altare æreum quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.

KI2 16:15 Removed trailing space in v~: Præcepit quoque rex Achaz Uriæ sacerdoti, dicens: Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terræ, et sacrificia eorum, et libamina eorum: et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimæ super illud effundes: altare vero æreum erit paratum ad voluntatem meam.

KI2 16:16 Removed trailing space in v~: Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Achaz.

KI2 16:17 Removed trailing space in v~: Tulit autem rex Achaz cælatas bases, et luterem qui erat desuper: et mare deposuit de bobus æreis qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.

KI2 16:18 Removed trailing space in v~: Musach quoque sabbati quod ædificaverat in templo: et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum.\f + \fr 16.18 \fk Musach quoque. \ft RAB. Est ædificium positum in vestibulo templi, ubi reges quando sabbato ad templum ibant, eleemosynam mittebant; et ita Musach sabbati gazophylacium est regum, sicut corbana sacerdotum. \fk Musach quoque, \ft etc. RAB. Non ideo convertit in templum Domini, quod in eo cultui Dei serviret, sed ut cum templo profanaretur, studens placere regi Assyriorum magis quam Deo, ut cum illuc veniret illud videns concupisceret et auferret sicut alia multa Achaz sibi tribuente. quo inveniret gratiam illius.\f*

KI2 16:19 Removed trailing space in v~: Reliqua autem verborum Achaz quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?

KI2 16:20 Removed trailing space in v~: Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.

KI2 17:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 17:0 Removed trailing space in c: 17

KI2 17:1 Removed trailing space in v~: Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis.

KI2 17:2 Removed trailing space in v~: Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant.

KI2 17:3 Removed trailing space in v~: Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.

KI2 17:4 Removed trailing space in v~: Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Ægypti ne præstaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.

KI2 17:5 Removed trailing space in v~: Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.

KI2 17:6 Removed trailing space in v~: Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.

KI2 17:7 Removed trailing space in v~: Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos alienos.

KI2 17:8 Removed trailing space in v~: Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël, quia similiter fecerant.

KI2 17:9 Removed trailing space in v~: Et offenderunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum: et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum usque ad civitatem munitam.

KI2 17:10 Removed trailing space in v~: Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum:

KI2 17:11 Removed trailing space in v~: et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum.

KI2 17:12 Removed trailing space in v~: Et coluerunt immunditias de quibus præcepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.

KI2 17:13 Removed trailing space in v~: Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.

KI2 17:14 Removed trailing space in v~: Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.

KI2 17:15 Removed trailing space in v~: Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum, super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant.

KI2 17:16 Removed trailing space in v~: Et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam cæli: servieruntque Baal,

KI2 17:17 Removed trailing space in v~: et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.

KI2 17:18 Removed trailing space in v~: Iratusque est Dominus vehementer Israëli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo.

KI2 17:19 Removed trailing space in v~: Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israël, quos operatus fuerat.

KI2 17:20 Removed trailing space in v~: Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua:

KI2 17:21 Removed trailing space in v~: ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum.

KI2 17:22 Removed trailing space in v~: Et ambulaverunt filii Israël in universis peccatis Jeroboam quæ fecerat: et non recesserunt ab eis,

KI2 17:23 Removed trailing space in v~: usquequo Dominus auferret Israël a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israël de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.

KI2 17:24 Removed trailing space in v~: Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.

KI2 17:25 Removed trailing space in v~: Cumque ibi habitare cœpissent, non timebant Dominum: et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.

KI2 17:26 Removed trailing space in v~: Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariæ, ignorant legitima Dei terræ: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terræ.

KI2 17:27 Removed trailing space in v~: Præcepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis: et doceat eos legitima Dei terræ.\f + \fr 17.27 \fk Adduxistis. \ft RAB. Rex Assyrius, id est diabolus cum suo exercitu populum ecclesiasticum obsidendo et devastando quotidie afficit, cum eos propter peccata commissa de sedibus propriis evellens defert in terram alienam. Unde: \fk Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus dum recordaremur Sion. \f*

KI2 17:27 Found footnote ending with space in \v~: Præcepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis: et doceat eos legitima Dei terræ.\f + \fr 17.27 \fk Adduxistis. \ft RAB. Rex Assyrius, id est diabolus cum suo exercitu populum ecclesiasticum obsidendo et devastando quotidie afficit, cum eos propter peccata commissa de sedibus propriis evellens defert in terram alienam. Unde: \fk Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus dum recordaremur Sion. \f*

KI2 17:28 Removed trailing space in v~: Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.

KI2 17:29 Removed trailing space in v~: Et unaquæque gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis quæ fecerant Samaritæ, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.\f + \fr 17.29 \fk Et unaquæque. \ft ID. In libro Locorum legitur, quod Benoth et Nergel fuerunt civitates quas construxerunt in Judæa qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum ædificaverunt qui ad eam venerant de Emath. Nebahan et Tharthac civitates sunt quas Hevæi in Judæa condiderunt. ID. Videtur juxta consequentiam sermonis et idolorum, quibus hæ gentes prius servierant, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset: \fk Et unaquæque gens fabricata est Deum suum, \ft quasi ad expletionem sententiæ subjunctum est: \fk Viri enim Babylonici fecerunt Sochoth Benoth; \ft id est tabernacula: Benoth, quod est nomen idoli. In sequentibus ostenditur Adramalech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim, ita videtur consequens ut et Nergel Cuthenorum, Asima Emathæorum, Nebahath et Tharthach idola fuerunt Hevæorum.\f*

KI2 17:30 Removed trailing space in v~: Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuthæi fecerunt Nergel: et viri de Emath fecerunt Asima.

KI2 17:31 Removed trailing space in v~: Porro Hevæi fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,

KI2 17:32 Removed trailing space in v~: et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.

KI2 17:33 Removed trailing space in v~: Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.\f + \fr 17.33 \fk Et cum. \ft RAB. ex Euch. Habent hæretici quædam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, usque ad et nepotum intelligimus.\f*

KI2 17:34 Removed trailing space in v~: Usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt cæremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod præceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël:

KI2 17:35 Removed trailing space in v~: et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis:

KI2 17:36 Removed trailing space in v~: sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.

KI2 17:37 Removed trailing space in v~: Cæremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos.

KI2 17:38 Removed trailing space in v~: Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos,

KI2 17:39 Removed trailing space in v~: sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.

KI2 17:40 Removed trailing space in v~: Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.

KI2 17:41 Removed trailing space in v~: Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in præsentem diem.

KI2 18:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 18:0 Removed trailing space in c: 18

KI2 18:1 Removed trailing space in v~: Anno tertio Osee filii Ela regis Israël, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda.\f + \fr 18.1 \fk Anno tertio. Ezechias. \ft RAB. Apprehendens Dominum vel fortitudo Domini. Nam Redemptor noster Dominus fortis, Dominus potens in prælio, non solum idola gentium contrivit, et cultum idololatriæ dissipavit quatenus unius Dei notitiam haberent, ejusque cultui digne manciparentur: quin ipsam litteram legis Mosaicæ, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat ac pro magno habebat, contrivit, ac sensum spiritualem in ea intelligere eos docuit.\f*

KI2 18:2 Removed trailing space in v~: Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abi filia Zachariæ.

KI2 18:3 Removed trailing space in v~: Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.

KI2 18:4 Removed trailing space in v~: Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Nohestan.\f + \fr 18.4 \fk Confregitque. \ft Ezechias serpentem confregit, quia in Domino Deo speravit, non in æneo serpente. \fk Nohestan vocavit, \ft etc. Quod interpretatur æs eorum, ut quem illi pro numine colebant, in dictis ejus metallum eum esse, non Deum, agnoscerent.\f*

KI2 18:5 Removed trailing space in v~: In Domino Deo Israël speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt:

KI2 18:6 Removed trailing space in v~: et adhæsit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quæ præceperat Dominus Moysi.

KI2 18:7 Removed trailing space in v~: Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quæ procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.

KI2 18:8 Removed trailing space in v~: Ipse percussit Philisthæos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam.

KI2 18:9 Removed trailing space in v~: Anno quarto regis Ezechiæ, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israël, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam,

KI2 18:10 Removed trailing space in v~: et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiæ, id est nono anno Osee regis Israël, capta est Samaria:

KI2 18:11 Removed trailing space in v~: et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum:

KI2 18:12 Removed trailing space in v~: quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed prætergressi sunt pactum ejus: omnia quæ præceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.

KI2 18:13 Removed trailing space in v~: Anno quartodecimo regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas.

KI2 18:14 Removed trailing space in v~: Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi: recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.

KI2 18:15 Removed trailing space in v~: Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.

KI2 18:16 Removed trailing space in v~: In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum.

KI2 18:17 Removed trailing space in v~: Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis.\f + \fr 18.17 \fk Rabsacen. \ft RAB. Quia Hebraice loquitur: filium Isaiæ putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quædam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophetæ dicunt: Hæc dicit Dominus. Iste dixit: \fk Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum. \f*

KI2 18:17 Found footnote ending with space in \v~: Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis.\f + \fr 18.17 \fk Rabsacen. \ft RAB. Quia Hebraice loquitur: filium Isaiæ putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quædam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophetæ dicunt: Hæc dicit Dominus. Iste dixit: \fk Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum. \f*

KI2 18:18 Removed trailing space in v~: Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciæ præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis.\f + \fr 18.18 \fk Eliacim. \ft RAB. De hoc Eliacim dixit Isaias: \fk Vocabo servum meum Eliacim\ft Isa. 22., qui fuit pontifex post Sobnam: quem tradunt Hebræi, Rabsacis comminationibus perterritum, prodidisse Jerusalem, et excepta arce sicut et templo, Assyrios totam urbem cepisse; quem etiam Sobnam cum Eliacim ad Rabsacen exisse quidam autumant.\f*

KI2 18:19 Removed trailing space in v~: Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia, qua niteris?

KI2 18:20 Removed trailing space in v~: forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare?

KI2 18:21 Removed trailing space in v~: an speras in baculo arundineo atque confracto Ægypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum ejus, et perforabit eam? sic est Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in se.\f + \fr 18.21 \fk An speras. \ft Nulla narrat historia quod Ezechias Pharaonis auxilium postulaverit.\f*

KI2 18:22 Removed trailing space in v~: Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam: nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et præcepit Judæ et Jerusalem: Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem?\f + \fr 18.22 \fk In Domino. \ft RAB. Verum est quod in Deo habuerunt fiduciam, sed falsum est Ezechiam abstulisse excelsa Dei et altaria: hoc enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut destructo errore veteri juberet Deum in templo Jerusalem adorari.\f*

KI2 18:23 Removed trailing space in v~: Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum.\f + \fr 18.23 \fk Dabo vobis. \ft ID. Rabsaces, ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum pollicetur, quorum ascensores Ezechias non haberet: non de imbecillitate populi venit quasi equitandi ignari, sed quia Deus præcepit ne rex Isræl equos et uxores sibi multiplicaret.\f*

KI2 18:24 Removed trailing space in v~: Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites?

KI2 18:25 Removed trailing space in v~: Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam.\f + \fr 18.25 \fk Dominus dixit. \ft ID. Ad id quod dixit, si dixeritis, In Deo confidimus, callide respondet se non sua voluntate, sed Dei venisse dicentis: \fk Ascende. \ft Et est argumentum: cum multas urbes ceperim, et pars Jerusalem maneat intacta, manifestum est me Dei venisse voluntate.\f*

KI2 18:26 Removed trailing space in v~: Dixerunt autem Eliacim filius Helciæ, et Sobna, et Joahe Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace: siquidem intelligimus hanc linguam: et non loquaris nobis judaice, audiente populo qui est super murum.\f + \fr 18.26 \fk Precamur. \ft ID. Sensus est, etc., usque ad quæ terræ Judææ similitudinem habebat, tam in situ quam in fructibus.\f*

KI2 18:27 Removed trailing space in v~: Responditque eis Rabsaces, dicens: Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum?

KI2 18:28 Removed trailing space in v~: Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna judaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum.

KI2 18:29 Removed trailing space in v~: Hæc dicit rex: Non vos seducat Ezechias: non enim poterit eruere vos de manu mea:\f + \fr 18.29 \fk Non vos, \ft etc. Rabsacis accusatio Ezechiæ testimonium est, quod captis videlicet urbibus in Domino confisus sit: et confortavit populum ut in Domino speraret. Unde Rabsaces destruere vult quæ ille construxit, et dicit ad populum: \fk Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo vestro. \ft RAB. Ostendit harum civitatum sive gentium diis servisse Samaritas, etc., usque ad ut noster vertit interpres.\f*

KI2 18:30 Removed trailing space in v~: neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas hæc in manu regis Assyriorum.

KI2 18:31 Removed trailing space in v~: Nolite audire Ezechiam. Hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me: et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua: et bibetis aquas de cisternis vestris,

KI2 18:32 Removed trailing space in v~: donec veniam, et transferam vos in terram quæ similis est terræ vestræ, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum et olei ac mellis: et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos.

KI2 18:33 Removed trailing space in v~: Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum?

KI2 18:34 Removed trailing space in v~: ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sepharvaim, Ana, et Ava? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?

KI2 18:35 Removed trailing space in v~: Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea?

KI2 18:36 Removed trailing space in v~: Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam: siquidem præceptum regis acceperant ut non responderent ei.

KI2 18:37 Removed trailing space in v~: Venitque Eliacim filius Helciæ, præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.

KI2 19:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 19:0 Removed trailing space in c: 19

KI2 19:1 Removed trailing space in v~: Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini.\f + \fr 19.1 \ft RAB., in lib. Reg., tom. 3. Mira regis humilitas et prudentia, etc., usque ad et inimicum in sua terra esse moriturum.\f*

KI2 19:2 Removed trailing space in v~: Et misit Eliacim præpositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos.

KI2 19:3 Removed trailing space in v~: Qui dixerunt: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.

KI2 19:4 Removed trailing space in v~: Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.

KI2 19:5 Removed trailing space in v~: Venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Isaiam.

KI2 19:6 Removed trailing space in v~: Dixitque eis Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.

KI2 19:7 Removed trailing space in v~: Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.

KI2 19:8 Removed trailing space in v~: Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam: audierat enim quod recessisset de Lachis.

KI2 19:9 Removed trailing space in v~: Cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Ecce egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens:\f + \fr 19.9 \fk Cumque audisset. \ft ID. Volente Deo Rabsaces deseruit obsidionem Jerusalem, et invenit Dominum suum vel capta vel deserta Lachis oppugnantem Lobnam. Sennacherib occurrens regi Æthiopum, misit ad Ezechiam epistolas ut quos viribus non cepit, sermone terreret. Pugnasse Sennacherib contra Ægyptios et obsedisse Pelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda venisse Taracham regem Æthiopum in auxilium narrat Herodotus. RAB. Prius Ezechias Domini terrore perterritus adorare in templo non audebat vel liberas ibi fundere preces, nunc dicente Isaia: \fk Ne timeas a facie verborum quæ audisti\ft Isa. 41., audacter Dominum deprecatur.\f*

KI2 19:10 Removed trailing space in v~: Hæc dicite Ezechiæ regi Juda: Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.

KI2 19:11 Removed trailing space in v~: Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari?

KI2 19:12 Removed trailing space in v~: Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar?

KI2 19:13 Removed trailing space in v~: ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava?

KI2 19:14 Removed trailing space in v~: Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,

KI2 19:15 Removed trailing space in v~: et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ: tu fecisti cælum et terram.

KI2 19:16 Removed trailing space in v~: Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide: audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.

KI2 19:17 Removed trailing space in v~: Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.

KI2 19:18 Removed trailing space in v~: Et miserunt deos eorum in ignem: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide: et perdiderunt eos.

KI2 19:19 Removed trailing space in v~: Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus.

KI2 19:20 Removed trailing space in v~: Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.

KI2 19:21 Removed trailing space in v~: Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: [Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.\f + \fr 19.21 \fk Virgo filia. \ft RAB. Quia cunctis gentibus idola adorantibus, hæc sola conservat castitatem religionis unius Dei, et quæ ne ad majorem blasphemiam concitaret, præsenti non respondit: post abeuntem movit caput ad rogandum Deum, vel certe ad deridendam arrogantiam ejus certa de ultione. Nec ipse per se, sed per servos suos, ut major esset arrogantia, Dominum blasphemavit.\f*

KI2 19:22 Removed trailing space in v~: Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israël.

KI2 19:23 Removed trailing space in v~: Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus\f + \fr 19.23 \fk Excelsa. \ft ID. Altitudo montium et juga Libani excelsæ cedri et abietes. Vel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est et principibus earum. Vel de Hierusalem, quæ est Libanus, cedri et abietes, potentes et optimates.\f*

KI2 19:24 Removed trailing space in v~: ego succidi. Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.\f + \fr 19.24 \fk Et siccavi. \ft ID. Vel præ multitudine exercitus omnia fluenta siccavit, ut puteos sibi fodere compulsus sit. Vel omnis populus, quos aquæ significant, suo vastatur exercitu.\f*

KI2 19:25 Removed trailing space in v~: Numquid non audisti quid ab initio fecerim? ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi: eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ.\f + \fr 19.25 \fk Nunquid. \ft ID. Hæc ex persona Domini, etc., usque ad quod tuam ferocitatem domet, et te reducat in Assyrios.\f*

KI2 19:26 Removed trailing space in v~: Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt: facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectorum, quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem.

KI2 19:27 Removed trailing space in v~: Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego præscivi, et furorem tuum contra me.

KI2 19:28 Removed trailing space in v~: Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti.

KI2 19:29 Removed trailing space in v~: Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: comede hoc anno quæ repereris: in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur: porro in tertio anno seminate et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum.\f + \fr 19.29 \fk Hoc erit signum. \ft ID. Eorum quæ prænuntio, etc., usque ad imo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum. \fk Comede. \ft Isaias ita: \fk Comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et anno secundo vescere pomis. In anno autem tertio seminate, plantate vineas et comedite fructus earum, et mittet id quod salvatum fuerit in domo Juda; et quod reliquum est radicem deorsum, et faciet fructum, quia de Hierusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc\ft Isa. 37.. Omnibus ab exercitu vastatis \fk comede quæ iterum germinare, \ft sive \fk quæ inter ungulas equorum evadere potuerunt. In secundo anno quæ sponte nascuntur sine labore. \ft Vel simulatione hoc dictum est, quia putabant se fame perituros.\f*

KI2 19:30 Removed trailing space in v~: Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum.

KI2 19:31 Removed trailing space in v~: De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc.

KI2 19:32 Removed trailing space in v~: Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.

KI2 19:33 Removed trailing space in v~: Per viam qua venit, revertetur: et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.

KI2 19:34 Removed trailing space in v~: Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.]\f + \fr 19.34 \fk Et propter David servum. \ft RAB. Propter futurorum spem, præsentem excutit metum. Dicit autem, quia non suo merito, sed Dei clementia conserventur, imo et patris eorum David memoria: in quo monentur et suæ negligentiæ et illius fidei et justitiæ, quia in tantum diligit Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur.\f*

KI2 19:35 Removed trailing space in v~: Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit,\f + \fr 19.35 \fk Factum est igitur. \ft RAB. Tot ab uno angelo una nocte cæduntur, et absque vulneribus mors sæva discurrit. Super quo in Paralipomenis legitur: \fk Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem, principemque exercitus Assyriorum. \ft Reversusque est cum ignominia in terram suam. Qui servatus est, ut fieret testis majestatis illius quem paulo ante contempserat.\f*

KI2 19:36 Removed trailing space in v~: et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.

KI2 19:37 Removed trailing space in v~: Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum: et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo.\f + \fr 19.37 \fk Cumque adoraret in templo. \ft RAB. Quasi victoriam de hostibus reportaret, contemptor veri Dei in fano falsi numinis trucidatur: nec angelico perit gladio quod erat commune, sed parricidio filiorum. ID. Pharao quoque in decem Ægypti servatur plagis, ut novissimus pereat. \fk In terram Armeniorum. \ft Ararath regio in Armenia campestri, per quam Araxes fluit incredibilis ubertatis ad radices Tauri montis. Ergo et arca Nœ non ad montes generaliter Armeniæ delata est, sed ad montes Tauri altissimos qui Ararath imminet campis.\f*

KI2 20:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 20:0 Removed trailing space in c: 20

KI2 20:1 Removed trailing space in v~: In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives.\f + \fr 20.1 \fk In diebus illis. \ft RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ne elevaretur cor Ezechiæ post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam. Cuncta Deus secutura præsciens ante sæcula, decrevit qualiter per sæcula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiæ addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc præscivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suæ justitiæ et meritis deputavit. Nec præfixum in præscientia Dei tempus vitæ prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum prædixit, ante pœnitentiam illius præscivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur.\f*

KI2 20:2 Removed trailing space in v~: Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens:\f + \fr 20.2 \fk Qui convertit. \ft RAB. Felix conscientia, etc., usque ad verba enim singulorum Deus pensat ex corde ipsorum.\f*

KI2 20:3 Removed trailing space in v~: Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.\f + \fr 20.3 \fk Flevit itaque. \ft ID. Flevit propter promissionem Domini, etc., usque ad et post mortem resuscitatos plurimos legimus.\f*

KI2 20:4 Removed trailing space in v~: Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens:

KI2 20:5 Removed trailing space in v~: Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes templum Domini.

KI2 20:6 Removed trailing space in v~: Et addam diebus tuis quindecim annos: sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc: et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum.

KI2 20:7 Removed trailing space in v~: Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est.\f + \fr 20.7 \fk Afferte massam. \ft RAB. Verbum sehim sive schim ut aiunt Hebræi ulcus sonat non vulnus: hoc infligitur, illud sponte nascitur. Nam Aquila, Symmachus et Theodotio, aroc interpretati sunt, quod morbum regium intelligunt, cui contraria putantur vel sumpta in cibo, vel apposita corpori quæcunque sunt dulcia. Dei ergo potentia monstratur, dum per res noxias sanitas restituitur. Alii schim, apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis in cutis superficiem provocatur. RAB. Datur signum ut sol decem gradibus revertatur, etc., usque ad et ogdoade viventibus per resurrectionem Christi vitæ spatia pro vitæ spatio protelentur. ID. Quidam decem gradus linearum ad mysterium Christi transferunt, etc., usque ad et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit.\f*

KI2 20:8 Removed trailing space in v~: Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini?

KI2 20:9 Removed trailing space in v~: Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est: vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus?

KI2 20:10 Removed trailing space in v~: Et ait Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis: nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.

KI2 20:11 Removed trailing space in v~: Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus.

KI2 20:12 Removed trailing space in v~: In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset Ezechias.\f + \fr 20.12 \fk In illo. \ft ID. Supra legitur, etc., usque ad illum adorandum plus homine crediderunt. RAB. Tradunt Hebræi, etc., usque ad ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur. ID. Hypocritæ quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiæ acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde: \fk Tradidit in captivitatem virtutem eorum. \ft Gloriam suam Paulus testimonium conscientiæ suæ memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quæ agimus, ne hoc in hujus vitæ itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus. ID. Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta quæ haberet in potestate sua, inter quæ præcipua erat templi supellex.\f*

KI2 20:13 Removed trailing space in v~: Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.\f + \fr 20.13 \fk Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias. \ft ID. Verba Dierum de Ezechia aiunt. etc., usque ad ostenditque eis domum aromatum, etc. \fk Domum aromatum, et aurum et argentum. \ft ID. Quidam sepulcra regum opinantur, quæ aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odoriferæ species, ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur. \fk Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in, \ft etc. quod apud Hebræos pro re frequenter accipitur \fk quod non ostenderit eis in domo sua, et in omni potestate sua. \ft Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat.\f*

KI2 20:14 Removed trailing space in v~: Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.\f + \fr 20.14 \fk De terra longinqua venerunt. \ft RAB. Quasi dicat: Quanto terra longior unde venerunt, tanto ego gloriosior propter quem venerunt. \fk Ad me de Babylone. \ft Debuerat dicere ad glorificandum Deum pro signi magnitudine.\f*

KI2 20:15 Removed trailing space in v~: At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.

KI2 20:16 Removed trailing space in v~: Dixit itaque Isaias Ezechiæ: Audi sermonem Domini:

KI2 20:17 Removed trailing space in v~: Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus.

KI2 20:18 Removed trailing space in v~: Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.

KI2 20:19 Removed trailing space in v~: Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis.

KI2 20:20 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?

KI2 20:21 Removed trailing space in v~: Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.\f + \fr 20.21 \fk Dormivitque Ezechias cum patribus, \ft etc. In Paralipomenis, dicitur quod sepultus est Ezechias super sepulcra regum, quia ejus sepulcrum est excelsius fabricatum causa pietatis qua coluit Deum.\f*

KI2 21:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 21:0 Removed trailing space in c: 21

KI2 21:1 Removed trailing space in v~: Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Haphsiba.\f + \fr 21.1 \ft RAB. Cujus tempore Isaias ut tradunt Hebræi lignea serra per medium serratus est, quia princeps Sodomorum appellavit eos, vertentes ei in crimen quod dixerat: \fk Vidi Dominum sedentem super solium excelsum\ft Isa. 6.. Deo dicente: \fk Non videbit me homo et vivet\ft Exod. 33.. ID. Manasses ad idola se convertit et abominationes. Locuto Deo vel Domino ad eum, attendere noluit; ideo victus ductus est in Babylonem, coangustatus oravit Dominum intente et egit pœnitentiam valde, et exaudita est oratio ejus, reduxitque eum in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse est Deus. Ergo post commissa scelera nullus de Dei misericordia desperet, sed magis per pœnitentiam spem veniæ habeat.\f*

KI2 21:2 Removed trailing space in v~: Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.

KI2 21:3 Removed trailing space in v~: Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.

KI2 21:4 Removed trailing space in v~: Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum.

KI2 21:5 Removed trailing space in v~: Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini.

KI2 21:6 Removed trailing space in v~: Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.

KI2 21:7 Removed trailing space in v~: Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.

KI2 21:8 Removed trailing space in v~: Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.

KI2 21:9 Removed trailing space in v~: Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.

KI2 21:10 Removed trailing space in v~: Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens:

KI2 21:11 Removed trailing space in v~: Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis:

KI2 21:12 Removed trailing space in v~: propterea hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures ejus.

KI2 21:13 Removed trailing space in v~: Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab: et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.

KI2 21:14 Removed trailing space in v~: Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis:

KI2 21:15 Removed trailing space in v~: eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad hanc diem.

KI2 21:16 Removed trailing space in v~: Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.

KI2 21:17 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quæ fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?

KI2 21:18 Removed trailing space in v~: Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza: et regnavit Amon filius ejus pro eo.

KI2 21:19 Removed trailing space in v~: Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset: duobus quoque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba.

KI2 21:20 Removed trailing space in v~: Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.

KI2 21:21 Removed trailing space in v~: Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas:

KI2 21:22 Removed trailing space in v~: et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.

KI2 21:23 Removed trailing space in v~: Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua.

KI2 21:24 Removed trailing space in v~: Percussit autem populus terræ omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo.\f + \fr 21.24 \fk Josiam. \ft RAB. Josias omnem spurcitiam idolorum emendavit, et se in Dei cultu strenue exercuit, sicut de illo ante longe prædictum est per prophetam.\f*

KI2 21:25 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?

KI2 21:26 Removed trailing space in v~: Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Josias filius ejus pro eo.

KI2 22:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 22:0 Removed trailing space in c: 22

KI2 22:1 Removed trailing space in v~: Octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset: triginta et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Idida filia Hadaia de Besecath.

KI2 22:2 Removed trailing space in v~: Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram.

KI2 22:3 Removed trailing space in v~: Anno autem octavodecimo regis Josiæ, misit rex Saphan filium Aslia filii Messulam scribam templi Domini, dicens ei:

KI2 22:4 Removed trailing space in v~: Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia quæ illata est in templum Domini, quam collegerunt janitores templi a populo:

KI2 22:5 Removed trailing space in v~: deturque fabris per præpositos domus Domini, qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi:

KI2 22:6 Removed trailing space in v~: tignariis videlicet et cæmentariis, et iis qui interrupta componunt: et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis, ad instaurandum templum Domini.

KI2 22:7 Removed trailing space in v~: Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et in fide.

KI2 22:8 Removed trailing space in v~: Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud.

KI2 22:9 Removed trailing space in v~: Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod præceperat, et ait: Conflaverunt servi tui pecuniam quæ reperta est in domo Domini, et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini.

KI2 22:10 Removed trailing space in v~: Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege,

KI2 22:11 Removed trailing space in v~: et audisset rex verba libri legis Domini, scidit vestimenta sua.

KI2 22:12 Removed trailing space in v~: Et præcepit Helciæ sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribæ, et Asaiæ servo regis, dicens:

KI2 22:13 Removed trailing space in v~: Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.

KI2 22:14 Removed trailing space in v~: Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuæ filii Araas custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam.\f + \fr 22.14 \fk In Secunda. \ft RAB. In Paralipomenis legitur de Ezechia, quod ædificavit omnem murum qui fuerat dissipatus, et forinsecus alterum murum; unde Sophonias: \fk Ululatus a Secunda. \ft Prophetissa ergo habitavit in Secunda, id est, in secundi muri parte.\f*

KI2 22:15 Removed trailing space in v~: Et illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dicite viro qui misit vos ad me:

KI2 22:16 Removed trailing space in v~: Hæc dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum istum, et super habitatores ejus, omnia verba legis quæ legit rex Juda:

KI2 22:17 Removed trailing space in v~: quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum: et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non extinguetur.

KI2 22:18 Removed trailing space in v~: Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro eo quod audisti verba voluminis,

KI2 22:19 Removed trailing space in v~: et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus:

KI2 22:20 Removed trailing space in v~: idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum.

KI2 23:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 23:0 Removed trailing space in c: 23

KI2 23:1 Removed trailing space in v~: Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem.

KI2 23:2 Removed trailing space in v~: Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini.

KI2 23:3 Removed trailing space in v~: Stetitque rex super gradum: et fœdus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent præcepta ejus, et testimonia, et cæremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba fœderis hujus, quæ scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto.

KI2 23:4 Removed trailing space in v~: Et præcepit rex Helciæ pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa quæ facta fuerant Baal, et in luco, et universæ militiæ cæli: et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.

KI2 23:5 Removed trailing space in v~: Et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunæ, et duodecim signis, et omni militiæ cæli.

KI2 23:6 Removed trailing space in v~: Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi.

KI2 23:7 Removed trailing space in v~: Destruxit quoque ædiculas effeminatorum quæ erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.

KI2 23:8 Removed trailing space in v~: Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portæ civitatis.

KI2 23:9 Removed trailing space in v~: Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.

KI2 23:10 Removed trailing space in v~: Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch.\f + \fr 23.10 \fk Contaminavit. \ft RAB. in lib. Reg., tom. 3. Josias Thopheth vel ossa mortuorum ibi sicut in sequentibus locis fecisse legitur vel alia quælibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret. \fk In convalle. \ft ID. Vallis Ennom est juxta murum Jerusalem contra orientem, etc., usque ad quia Thopheth dicitur latitudo.\f*

KI2 23:11 Removed trailing space in v~: Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni.\f + \fr 23.11 \fk Abstulit. \ft RAB. Judæi superstitionibus gentium se mancipaverant, qui inter cætera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per sæcula senium incidit, quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Elias raptus est ad cœlum, quod inter alia in pariete depictum vident, et vicinia nominis decipiuntur: Elios enim Græce sol dicitur.\f*

KI2 23:12 Removed trailing space in v~: Altaria quoque quæ erant super tecta cœnaculi Achaz, quæ fecerant reges Juda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.

KI2 23:13 Removed trailing space in v~: Excelsa quoque, quæ erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex.\f + \fr 23.13 \fk Excelsa. \ft RAB. Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel dæmonibus immolabant; vel Domino, locorum amœnitate illecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant: unde sæpius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis: Verumtamen excelsa non abstulit. \fk Quæ ædificaverat. \ft ID. Hic ostenditur quod Salomon de admisso idololatriæ scelere nunquam perfecte pœnituit: si enim vere pœnituisset, sategisset ante omnia ut idola quæ ædificaverat de civitate tollerentur: et non in scandalum stultorum, quæ ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret. \fk Et Chamos. \ft RAB. Alibi legitur quod ædificavit Salomon fanum Chamos in monte, qui est contra Jerusalem. Sed non est contrarium; quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ut ad ipsam pertinere, ipsamque sordibus, quæ in eo congerebantur, contaminare videretur. \fk Offensioni Moab. \ft ID. Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus.\f*

KI2 23:14 Removed trailing space in v~: Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.

KI2 23:15 Removed trailing space in v~: Insuper et altare quod erat in Bethel, et excelsum quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israël: et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.

KI2 23:16 Removed trailing space in v~: Et conversus Josias, vidit ibi sepulchra quæ erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei, qui prædixerat verba hæc.\f + \fr 23.16 \fk Tulit ossa, \ft etc. Josias ossa mortuorum cremari super altare jussit, quia profana fuerunt eorum sacrificia, et per errorem idololatriæ non solum pecora dæmonibus offerebant, sed et seipsos in potestatem dæmonum tradiderunt: quia justo Dei judicio simul cum altari quod idolis fabricaverant, dissipandi erant. Mystice, qui diaboli servitio mancipati, vitam sacrilegam temporaliter finiunt, æternis cruciatibus consumentur, Deo retribuente secundum merita\f*

KI2 23:17 Removed trailing space in v~: Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives urbis illius: Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Juda, et prædixit verba hæc, quæ fecisti super altare Bethel.

KI2 23:18 Removed trailing space in v~: Et ait: Dimitte eum: nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetæ qui venerat de Samaria.

KI2 23:19 Removed trailing space in v~: Insuper et omnia fana excelsorum quæ erant in civitatibus Samariæ, quæ fecerant reges Israël ad irritandum Dominum, abstulit Josias: et fecit eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel.

KI2 23:20 Removed trailing space in v~: Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem.

KI2 23:21 Removed trailing space in v~: Et præcepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus.\f + \fr 23.21 \fk Facite phase. \ft RAB. Josias typum tenet Salvatoris, etc., \fk usque ad: et orietur vobis timentibus sol justitiæ. \fk Nec enim factum est phase tale, \ft etc. Quia, ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, \fk quia videbitur Deus Deorum in Sion. \ft RAB. Quod Josias, ejectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primo purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo, sicque gratum Domino celebremus pascha: \fk Non utique in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis\ft I Cor. 5.. ID. Josias vulneratus est in campo Mageddo, unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Jeremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse: Quomodo sedet sola civitas! De hoc planctu dicitur: Et erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adremon, quod nomen est regis, qui tunc regnabat in Charchamis, in cujus auxilium Josias venerat adversus Nechao regem Ægypti. ID. Interfectio Josiæ a Pharaone Nechao, facta in Mageddo, significat persecutionem antiqui hostis adversus prædicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiæ conatur: quatenus facilius totam plebem dissipare possit. Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant.\f*

KI2 23:22 Removed trailing space in v~: Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël, et omnium dierum regum Israël et regum Juda,

KI2 23:23 Removed trailing space in v~: sicut in octavodecimo anno regis Josiæ factum est Phase istud Domino in Jerusalem.

KI2 23:24 Removed trailing space in v~: Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quæ fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini.

KI2 23:25 Removed trailing space in v~: Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua juxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi.

KI2 23:26 Removed trailing space in v~: Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.

KI2 23:27 Removed trailing space in v~: Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israël: et projiciam civitatem hanc quam elegi Jerusalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi.

KI2 23:28 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Josiæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?

KI2 23:29 Removed trailing space in v~: In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex Ægypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus: et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.

KI2 23:30 Removed trailing space in v~: Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terræ Joachaz filium Josiæ: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo.\f + \fr 23.30 \fk Joachaz filium Josiæ. \ft ID. Alio nomine Sellum dicitur, sed quia perversissimus fuit, parvo tempore regnavit, nam Nechao vinxit eum, eo quod populus contra suam voluntatem constituisset eum regem, et duxit illum in Ægyptum. ID. Joachaz retentus significat malos doctores, quos populus terræ, scilicet terrenæ cupuditati dediti, consentientes vitiis suis prælatos eligunt, quos Pharao in Rebla vinxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda prælatorum, sicque in spiritualis Ægypti vinctos catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum.\f*

KI2 23:31 Removed trailing space in v~: Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Amital filia Jeremiæ de Lobna.

KI2 23:32 Removed trailing space in v~: Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerant patres ejus.

KI2 23:33 Removed trailing space in v~: Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quæ est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem: et imposuit mulctam terræ centum talentis argenti, et talento auri.

KI2 23:34 Removed trailing space in v~: Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josiæ pro Josia patre ejus: vertitque nomen ejus Joakim. Porro Joachaz tulit, et duxit in Ægyptum, et mortuus est ibi.

KI2 23:35 Removed trailing space in v~: Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum indixisset terræ per singulos, ut conferretur juxta præceptum Pharaonis: et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum, de populo terræ, ut daret Pharaoni Nechao.\f + \fr 23.35 \fk Argentum autem et aurum dedit, \ft etc. ID. Malignus censum servitii sui populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio, ejus per omnia parati sint obsequio. Joachim præcepto regis censum exigit, quia diabolus per sibi deditos magistros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter prælatis quotidie præparat perditionem subjectis.\f*

KI2 23:36 Removed trailing space in v~: Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Zebida filia Phadaia de Ruma.

KI2 23:37 Removed trailing space in v~: Et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus.

KI2 24:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 24:0 Removed trailing space in c: 24

KI2 24:1 Removed trailing space in v~: In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis: et rursum rebellavit contra eum.\f + \fr 24.1 \ft RAB. Cum semel quis quilibet se manciparit vitio, etc., usque ad et adjutorium a Deo imploret. RAB. Hunc refert Josephus a Nabuchodonosor interfectum, et ante muros Jerusalem projectum et insepultum, de quo prædictum fuerat: \fk Sepultura asini sepelietur\ft Jer. 22.. \fk Regnavitque Joachim, \ft etc. ID. Nomen Joachim aliter scribitur in designatione patris, qui et Eliacim: aliter cum filius significatur, qui et Jechonias, nam cum patrem signat per \fk k\ft et \fk m\ft scribitur: cum vero filium per \fk ch\ft et \fk n\ft scribitur.\f*

KI2 24:2 Removed trailing space in v~: Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas.

KI2 24:3 Removed trailing space in v~: Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit,

KI2 24:4 Removed trailing space in v~: et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.

KI2 24:5 Removed trailing space in v~: Reliqua autem sermonum Joakim, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? Et dormivit Joakim cum patribus suis:

KI2 24:6 Removed trailing space in v~: et regnavit Joachin filius ejus pro eo.

KI2 24:7 Removed trailing space in v~: Et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis, a rivo Ægypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quæ fuerant regis Ægypti.

KI2 24:8 Removed trailing space in v~: Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Nohesta filia Elnathan de Jerusalem.\f + \fr 24.8 \fk Jerusalem. \ft BEDA in lib. Reg., quæst. 30, tom. 2. Jerusalem et terra Isræl, etc., usque ad id est, scientia spiritualis ad peccatorum opera convertitur.\f*

KI2 24:9 Removed trailing space in v~: Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat pater ejus.

KI2 24:10 Removed trailing space in v~: In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus.

KI2 24:11 Removed trailing space in v~: Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam.

KI2 24:12 Removed trailing space in v~: Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.

KI2 24:13 Removed trailing space in v~: Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ: et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini.

KI2 24:14 Removed trailing space in v~: Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ.\f + \fr 24.14 \ft ID., ibid. \fk Artificem et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. \ft RAB. ex Bed., ibid. Quod supra populo Isræl Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: \fk Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Isræl, caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam ad repugnandum\ft I Reg. 13., ita nunc Chaldæi satagunt, ut nullus in ea remaneat artifex et inclusor, qui diruta urbis mœnia componere possit vel resarcire RAB. Mali sunt rectores, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiæ usurpant. Matthathia vel Matthanias enim interpretatur munus sive donum: Sedecias justus Dominus. Undecim annis regnavit, quia transgressor legis fuit, quæ significatur denario, numero. Novenarius, qui minus habet denario imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Recte ergo Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciæ obsedit civitatem mense decimo, et decima die mensis: quia mali pastores, cum decalogi mandata, quæ scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris ac vitiorum constructa claudat, vallando civitatem: sicque fames in civitate prævaleat, fames utique verbi Dei cum non expenditur panis doctrinæ populo terræ.\f*

KI2 24:15 Removed trailing space in v~: Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus: et judices terræ duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem.

KI2 24:16 Removed trailing space in v~: Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.

KI2 24:17 Removed trailing space in v~: Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo: imposuitque nomen ei Sedeciam.

KI2 24:18 Removed trailing space in v~: Vigesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus erat Amital filia Jeremiæ de Lobna.

KI2 24:19 Removed trailing space in v~: Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Joakim.

KI2 24:20 Removed trailing space in v~: Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua: recessitque Sedecias a rege Babylonis.

KI2 25:0 Extra whitespace after chapter number

KI2 25:0 Removed trailing space in c: 25

KI2 25:1 Removed trailing space in v~: Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.

KI2 25:2 Removed trailing space in v~: Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciæ,

KI2 25:3 Removed trailing space in v~: nona die mensis: prævaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terræ.

KI2 25:4 Removed trailing space in v~: Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis.\f + \fr 25.4 \fk Et interrupta est, \ft etc. RAB. Interrupta quidem per tentationes varias dæmonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur.\f*

KI2 25:5 Removed trailing space in v~: Et persecutus est exercitus Chaldæorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho: et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.

KI2 25:6 Removed trailing space in v~: Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium.

KI2 25:7 Removed trailing space in v~: Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.

KI2 25:8 Removed trailing space in v~: Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem.\f + \fr 25.8 \fk Mense quinto. \ft RAB. Congruit temporis ordo cum ratione vindictæ. Mense quinto vastata est civitas, quæ Pentateuchum legis servare despexit, et septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et contraria præceptis Dei egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione. ID. \fk Venit Nabuzardan, \ft qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, etc., usque ad sed spinæ magis et tribuli vitiorum excrescant.\f*

KI2 25:9 Removed trailing space in v~: Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.

KI2 25:10 Removed trailing space in v~: Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe militum.

KI2 25:11 Removed trailing space in v~: Reliquam autem populi partem quæ remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ.

KI2 25:12 Removed trailing space in v~: Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas.

KI2 25:13 Removed trailing space in v~: Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem.\f + \fr 25.13 \fk Columnas autem æreas quæ, \ft etc. ID. Et bases intelligimus doctores, qui sonoritate prædicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare æneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Hæc quidem omnia Chaldæi spirituales per inertiam magistrorum, et de domo Domini auferre nituntur, et confringere.\f*

KI2 25:14 Removed trailing space in v~: Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa ærea, in quibus ministrabant, tulerunt.\f + \fr 25.14 \fk Ollas quoque. \ft ID. Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes in suum usum nequissimum verterunt.\f*

KI2 25:15 Removed trailing space in v~: Necnon et thuribula, et phialas: quæ aurea, aurea, et quæ argentea, argentea tulit princeps militiæ,\f + \fr 25.15 \fk Thuribula et phialas. \ft Cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quo lassi refocillari debuerant impediendo subvertunt. ID. Quia tam sensum pretiosum, quam eloquii venustatem, hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.\f*

KI2 25:16 Removed trailing space in v~: id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus æris omnium vasorum.

KI2 25:17 Removed trailing space in v~: Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea: similem et columna secunda habebat ornatum.

KI2 25:18 Removed trailing space in v~: Tulit quoque princeps militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores.\f + \fr 25.18 \fk Tulit quoque. \ft ID. Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit, unde in Job de ipso: \fk Escæ ejus electæ sunt\ft Job 33.. \fk ulit Saraiam, \ft qui interpretatur vinctus, \fk sacerdotem primum, \ft cum primum Ecclesiæ ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenæ vitiorum catena constringit. Similiter \fk Sophoniam, \ft qui interpretatur absconditus, \fk sacerdotem secundum, \ft cum secundi ordinis viros, id est presbyteros qui talentum verbi in terra fodientes absconderant in suum dominium subigit. \fk Et tres inani, \ft qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiæ nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines, quæ vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiæ et misericordiæ in pectore suo habere volebant. Qui frustra super bellatores constituuntur cum arrogantiam non præcaveant. \fk Quinque viros de his qui steterant coram rege\ft Matth. 5., id est, illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant. \fk Sopher principem. \ft ID. Interpretatur dissipans vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipans, a cœtu fidelium per errorem sequestrant. \fk Et sexaginta viros e vulgo, \ft id est, stultos operatores, qui merito e vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant. \fk Et sexaginta viros. \ft ID. Hos omnes Nabuzardan duxit ad regem Babylonis, et interfecti sunt, quia diabolus prædam quam ab Ecclesia evellit, ad perpetuæ mortis interfectionem perducere ambit: quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum, et amore voluptatum. ID. Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera multiplicia de terra viventium translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, etc., usque ad et vultum Conditoris nostri per sæcula contemplari.\f*

KI2 25:19 Removed trailing space in v~: Et de civitate eunuchum unum, qui erat præfectus super bellatores viros: et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terræ: et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.

KI2 25:20 Removed trailing space in v~: Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha.

KI2 25:21 Removed trailing space in v~: Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.

KI2 25:22 Removed trailing space in v~: Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan.

KI2 25:23 Removed trailing space in v~: Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniæ, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum.\f + \fr 25.23 \fk Et Saraia. \ft Filius Saraiæ sacerdotis reservatus est, et pater occisus. Ex quo in captivitate postea natus est Jesus sacerdos magnus, qui reduxit populum cum Zorobabel.\f*

KI2 25:24 Removed trailing space in v~: Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.

KI2 25:25 Removed trailing space in v~: Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha.

KI2 25:26 Removed trailing space in v~: Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Ægyptum timentes Chaldæos.

KI2 25:27 Removed trailing space in v~: Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere.

KI2 25:28 Removed trailing space in v~: Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone.

KI2 25:29 Removed trailing space in v~: Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ.

KI2 25:30 Removed trailing space in v~: Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quæ et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitæ suæ.

USFMs

Modified Marker List

All Newline Marker Counts

 c: 25    h: 1    id: 1    mt1: 1    p: 25    toc1: 1    toc2: 1    Total: 774    v: 719  

All Newline Marker Counts (sorted by count)

 id: 1    h: 1    toc1: 1    toc2: 1    mt1: 1    c: 25    p: 25    v: 719    Total: 774  

Functional Marker Counts

 Book Header: 1    Book ID: 1    Chapters: 25    Paragraphs: 25    Verses: 719  

Functional Marker Counts (sorted by count)

 Book ID: 1    Book Header: 1    Chapters: 25    Paragraphs: 25    Verses: 719  

Characters

Possible Character Errors

KI2 1:2 Multiple spaces in '1.2·· RAB. Ceciditque Ochozias.··Domus Ochoziæ est Synagoga, quæ legalibus præceptis quasi cancellis cœnaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens, ægritudinem nimiam incurrit, ita et Judæus legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia Dei præsidium dereliquit, salutis remedium non invenit. Confugit enim sicut rex impius ad falsos deos, et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina prædicitur. Ochozias Judæorum maxime principes significat, qui vitiis dediti veritatem persequuntur; unde: Miserunt principes et Pharisæi ministros, ut apprehenderent Jesum,··etc. Joan. 7..'

KI2 1:9 Multiple spaces in '1.9··Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta viros.··RAB. Quinquagenarius, confessio pœnitentiæ est, qua declaratur remissio peccatorum. Judæi ergo nolentes Christum Deum esse, nec principem pœnitentiæ, dicunt ei: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? et in futuro igni incenduntur. Tertius quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, pœnitentiæ sacramentum cognovit, indulgentiam meruit.'

KI2 2:2 Multiple spaces in '2.2··Factum est.··RAB. in lib. Reg., t. 3. Turbo, id est validissimus ventus, etc., usque ad Assumptus est Dominus per coitum nec generans, nec generatus.'

KI2 2:9 Multiple spaces in '2.9··Fiat in.··Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat, geminam ergo gratiam quam Elisæus in magistro vigere cognoscebat, sibi tribui rogavit. Unde patet quod non esse discipulus super magistrum postulavit. RAB. Fiducia petendi accepta a Domino Ecclesia postulat spiritum Christi, et quia remissione peccatorum indiget qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, qui ascendens in, altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus Ephes. 4., illis videlicet qui spem suam in illo ponunt. Hinc est quod ait:'

KI2 2:10 Multiple spaces in '2.10··Si videris.··Id est si oculos fidei aperueris, et cum passione et resurrectione etiam ascensionem meam fideliter credideris, petitionis tuæ effectum consequeris.'

KI2 2:13 Multiple spaces in '2.13··Pallium.··RAB. Incarnatio est per quam Lethi fluvium dirupit nobisque transitum ad vitam præparavit, hoc Elisæus post transitum Eliæ retinuit, quia fidem incarnationis Ecclesia post ascensionem Christi reservavit, per quam præsentis vitæ fluctus transire satagit; sed sicut Elisæus non nisi invocato nomine Eliæ aquas divisit, ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Christi virtutes ullas facere non potest. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere.'

KI2 2:17 Multiple spaces in '2.17··Mittite.··ISID. Sal, id est, sapientia in vase fictili, id est, corpore humano posita aquas sanat, id est, populos dulcedine dilectionis et bonorum operum per Christi incarnationem fecundat.'

KI2 2:23 Multiple spaces in '2.23··Ascendit autem.··ISID. Elisæus salus Dei. Is est qui Salvator vocatur, cui illudunt Judæi, quia in Calvariæ loco ascensurus erat in crucem; sed Christus postquam ascendit in cœlos, sicut Elisæus ascendit in Bethel, id est in domum Dei quadragesimo secundo anno, immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt, ibique sanguis eorum effusus est ubi Dominum suspenderunt.'

KI2 3:1 Multiple spaces in '3.1·· RAB. Tres reges contra Moab bellantes, rectores sunt fidelium, qui per Trinitatis fidem contra mundi principem et populum, id est philosophos, hæreticos, schismaticos atque omnes iniquos armis spiritualibus confligunt. Moab interpretatur de patre, illis convenit ad quos Dominus dixit: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Hi adversantur Ecclesiæ, minis, persecutionibus, et dolo: sed per Christum, qui caput est Christianorum, effugantur.'

KI2 3:16 Multiple spaces in '3.16··Facite.··RAB. Propheta populo siti fatigato per miraculum consuluit, et prophetiæ dicta consilium præbent fidelibus, qualiter spiritali doctrina animum reficiant. ID. Fossam in alveo torrentis facit, qui profunda mysteria in Scripturis quærit. Quæ absque pluvia et vento aqua replentur; quia sæpe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde Joannes dicit: Non necesse habetis ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus,··etc. I Joan. 2.. Unde: Bibent homines et jumenta Joan. 3., id est, doctrinam accipient, ingeniosi et simplices'

KI2 3:18 Multiple spaces in '3.18··Parumque.··ID. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire: quin etiam debent ea aliis prædicare, et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria, ut percutiant omnem civitatem.'

KI2 3:19 Multiple spaces in '3.19··Civitatem.··RAB. Civitas, sæcularis est prudentia, in qua philosophi et hæretici confidunt, hæc per prædicatores subvertitur. Lignum.··ID. Non quod facit fructum sed mortiferum quod secuturo examine succisum, pabulum fiet ignis æterni. Fontes aquarum obturantur, cum hæresiarchæ cum suis sequacibus per catholicos damnantur. Agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas locutionis hæreticæ et philosophicæ anathematis pondere obruitur. Remanent tantum muri fictiles, id est falsæ rationes, quæ a fundibulariis, id est sanctis prædicatoribus ad nihilum rediguntur. RAB. Ita philosophi verbum stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiæ martyrium dementiam existimant.'

KI2 4:1 Multiple spaces in '4.1··Mulier,··etc. RAB. Sancta Ecclesia duorum populorum, id est Judaici et Gentilis est mater, etc., usque ad Nam Abraham et Sara tres viros suscepit et pavit.'

KI2 4:18 Multiple spaces in '4.18··Crevit autem.··RAB. Sic populus Isræliticus postquam in Ægypto excrevit, et per Moysen in desertum eductus Domini vocem audierat, quando lumine sententiæ debuit illustrari, mox animo ad idololatriam recurrens mortuus est.'

KI2 4:29 Multiple spaces in '4.29··Et ille.··ID. Dum Dominus, etc., usque ad per amoris spiritum puer ad vitam rediit.'

KI2 4:38 Multiple spaces in '4.38··Filii prophetarum.··Id est prædicatorum qui ambulant in lege Domini, et scrutantur testimonia ejus, in præsentia Salvatoris semper vivunt.'

KI2 4:39 Multiple spaces in '4.39··Concidit.··RAB. Qui litteræ legis intentus vel philosophiæ studiosus amaritudinem de lege vel mortiferum de philosophis sumens intermiscet veritati evangelicæ, et in olla cordis coquens tale pulmentum, hoc est documentum præparat auditoribus suis. Dicit enim Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat II Cor. 3.. Et: Prudentia carnis mors est; prudentia autem spiritus, vita Rom. 8.. Hoc sentientes fideles, mortem in olla clamant; sed farina in olla mittitur, cum scientia spiritualis in tale condimentum intromittitur, ut exclusa amaritudine, pastus fiat salubris.'

KI2 4:42 Multiple spaces in '4.42··Vir autem.··RAB. Vir cœtus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisæus noster ministris, id est prædicatoribus ut hæc fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturæ per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini.'

KI2 5:1 Multiple spaces in '5.1··Naaman,··etc. RAB. Gentiles significat virtute bellorum principatum gerentes, ac rerum decore fruentes. Unde Naaman decus sive commotio eorum interpretatur: vir fortis et dives, sed leprosus; quia quamvis per potentiam regni ac rerum abundantiam dominari videretur: tamen per errorem idololatriæ lepra fœdus apparuit.'

KI2 5:2 Multiple spaces in '5.2··Porro de Syria.··ID. Latrunculi de Syria, etc., usque ad sicut in Evangelio princeps sacerdotum fecit. ID. Et Dominus quos præscivit, hos et vocavit,··etc. Veniens gentilis populus ad domum Elisæi, etc., usque ad quia baptizatos oportet Dominici corporis participatione confirmari.'

KI2 5:17 Multiple spaces in '5.17··Tollam onus.··ID. Partem sanctæ terræ secum tulit Naaman ut poneret in templo idolorum, et super eam consistens, Dominum cujus erat terra, adoraret, ne offenderet Dominum suum si pariter non adoraret.'

KI2 5:20 Multiple spaces in '5.20··Giezi.··ID. Præruptum, etc., usque ad hic est canis reversus ad vomitum.'

KI2 6:5 Multiple spaces in '6.5··Accidit autem.··RAB. Cum impios Judæos, per corpus operata præsentia Christi, tanquam infructuosas arbores cæderet; unde: Ecce securis ad radicem arboris posita est.··Ab eis interveniente passione corpus ipsum deservit: profunda descendit, quod in sepultura depositum tanquam ad manubrium spiritu redeunte resurrexit. ID. Curandum valde est, ne intellectus otio torpeat, ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat. GREG. Ferrum in manubrio, intellectus est in corde: hoc ligna cæduntur, cum prave agentes increpantur. Quod dum fluxe agitur, dum lapsus vanæ gloriæ non vitatur; ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere, intelligentia fatuatur, quæ ad hoc datur, ut dantis ante oculos ex bona actione restituatur, unde sequitur: Hoc ipsum.··Electi vero si quando offendunt, ad cor velociter redeunt, et culpam lacrymis insequuntur, unde: Heu, heu,··etc. Qui flentes caute inspiciunt, non solum quæ mala commiserunt, sed etiam quæ ex accepto munere reddere bona debuerunt, et hoc est: Heu, heu, heu, et hoc mutuo acceperam;··ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiæ perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia Redemptoris accepi: sed nunquam Deus mentem deserit, quæ in peccatis se veraciter agnoscit. Unde Elisæus lignum deorsum misit, et ferrum in superficie attulit, quia Redemptor cor peccatoris humiliat, et eam quam amiserat intelligentiam reformat. Unde in alia translatione dicitur: Quod confregit lignum et jactavit, et sic ferrum sustulit.··Lignum frangere est cor ab elatione conterere, ad ima jactare, cogitatione propriæ infirmitatis humiliare. Illico ferrum rediit, quia ad usum exercitationis pristinæ intelligentia recurrit.'

KI2 6:14 Multiple spaces in '6.14··Qui cum venissent.··ID. Qui in nequitiæ armis confidens, Christi famulis insidias præparat, nocte perfidiæ excæcatus, bellum contra Ecclesiam gerit.'

KI2 6:15 Multiple spaces in '6.15··Heu, heu,··etc. GREG. Hic notat illos qui pusillanimitate cordis, pœnas verentur corporales.'

KI2 6:16 Multiple spaces in '6.16··Nolite timere.··Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post non habent quid faciant vobis. Plures.··ID. Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum. Domine, aperi.··ID. Valde necesse est ut Elisæus noster aperiat oculos cordis ad considerandum, quia omnes qui confidunt in illum non confundentur.'

KI2 6:18 Multiple spaces in '6.18··Percute.··ID. Bonum est oculum scandalizantem erui, ut intuitus superbiæ et malitiæ obturetur, et oculus sanæ fidei ac simplicitatis aperiatur. RAB.. Postquam Elisæus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi permisit, sed refectionem illis præparans, dimisit eos in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem, primum Dominus excæcavit, deinde scientia spirituali ditavit. Nobisque præcepit ita: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos Luc. 6..'

KI2 6:24 Multiple spaces in '6.24··Congregavit.··RAB. Benadad et exercitus, est diabolus et iniqui, scilicet pagani, Judæi et hæretici, quos contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, id est legis custodia: fitque fames, cum non permittitur doctoribus verbum Dei prædicare. Sed Elisæo revelante, id est, Redemptore per Evangelium indicante, salus quæ a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus: Cras modius,··etc. Modius similæ perfecta est mensura divinæ sapientiæ quæ est in Novo Testamento. Duo modii hordei sunt scientia legis et prophetarum, qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica, in porta Samariæ, id est in prædicatione apostolica, per quam intratur in Ecclesiam. Cessante enim turbine persecutionis quæ fit hodie, dabit Dominus cras, id est tempore futuro, tranquillitatem, ut prædicatio perfecte compleatur.'

KI2 6:25 Multiple spaces in '6.25··Factaque fames,··etc. AUG., serm. 211, de temp. Dum a cultu Dei gens iniqua discedit, horrenda fame comprimitur, et justa necessitate turbatur. Cur famem, o miserrime, pateris? Cur tanta penuria laceraris? Crescit famis quotidie pœna, quia quotidie crescit et culpa. Perseverant flagella, quia in populo perseverant et delicta. Deinceps vita peccata, delicta compesce, ad Deum convertere, relinque idolum: tunc poteris hostes divino adjutorio vincere. Nec quisquam nocere poterit ulterius, si damnato scelere, divinus in te germinaverit cultus. Proh nefas! horrenda cadavera et columbarum stercora peccator populus vescitur, nec Dei cultum quærit. Inquinatas carnes et horrendas escas fames et necessitas poscit; et adhuc figmentum duritia colit. In cibum pietas vertitur, in pabulum suscepta soboles commutatur. Ante parricidium geritur, quam ad funestas epulas veniatur. Innocens sanguis effunditur, ut parentum fames rabida saginetur.'

KI2 7:3 Multiple spaces in '7.3··Quatuor,··etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Leprosi sunt, etc., usque ad in quatuor mundi partibus fidei veritatem prædicent.'

KI2 7:17 Multiple spaces in '7.17··Porro.··Dux typum tenet Scribarum et Pharisæorum, ad quos Veritas ait: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui clauditis regnum cœlorum ante homines: vos enim non intratis, nec intrœuntes sinitis intrare Matth. 23.. Quem conculcavit turba in porta, quia gressum ad fidem intrœuntium impediebat: unde merito conculcatus, id est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras.'

KI2 8:7 Multiple spaces in '8.7··Benedab, rex Syriæ,··etc. Syrorum rex dum venisset in Damascum, et agnovisset quia Divinitas ei et ejus exercitui timorem immisisset et fugam, et non invasione hostium fuisset factum, nimis afflictus, eo quod Deum ita haberet iratum, corruit in languorem.'

KI2 9:1 Multiple spaces in '9.1··Vade.··RAB. in lib. Reg., tom. 3. Designat gentium principatum, quem Dominus destinavit ut sacrilegam civitatem, quæ prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, ultione juxta perimeret, et sacerdotium quod post Christum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret, necnon et impiam Synagogam, quæ sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine præcipitaret, ac rectores illius interficeret.'

KI2 9:29 Multiple spaces in '9.29··Regnavitque.··RAB. Dicitur de Ochozia, etc., usque ad et uno anno regnavit.'

KI2 10:15 Multiple spaces in '10.15··Estne cor tuum,··etc. Hinc est ergo perspicuum, quod etiam in tribubus erant quidam viri pietate præditi, propter quos etiam aliorum curam gerebat Dominus.'

KI2 11:1 Multiple spaces in '11.1··Athalia vero.··RAB. Athalia, quæ semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogæ, quæ semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quæ aliquando regnare videbatur, cum legis cæremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quæ interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiæ, in qua veræ sunt deliciæ, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sævientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadæ, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: Hic est dilectus Filius meus Matth. 3., cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum æternis deputaverit pœnis.'

KI2 11:4 Multiple spaces in '11.4··Anno autem septimo misit Joiada pontifex,··etc. Sortes quatuor et viginti erant sacerdotum, levitarum et janitorum, et habebant totidem pontifices, qui singuli per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, habentes singuli sub se quatuor et viginti sacerdotes et totidem levitas, et ejusdem numeri janitores. Intrante itaque novo pontifice sabbato ad officium cum nova turma sacerdotum, levitarum, janitorum, ille pontifex cum sua turma, qui transacta septimana ministraverat, post sabbatum domum revertebatur ad uxorem, quandiu enim ministrabant a conjugali opere cessabant, in porticibus circa domum Domini usque ad sabbatum manentes. Sed tunc summus pontifex propter necessitatem augendi exercitus, et eos qui septimanam expleverant, retinuit, et illos qui impleturi erant suscepit. Qui et alios quoque levitas de urbibus et principes familiarum congregavit, quos filium regis educturus tali ratione distinxit, ut illi, qui impleverant sabbatum, armati circumstarent regem in interioribus atrii locis. Qui ad sabbatum venerant domum regis, id est palatium observarent, et portam scutariorum per quam de templo ad palatium descendebatur. Reliqua multitudo exteriores atriorum januas contra furorem reginæ, si quid moliretur, custodirent: postea eduxit regem de domo Domini ubi erat absconditus, veneruntque per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.'

KI2 11:6 Multiple spaces in '11.6··Ad portam.··RAB. In palatio porta Sur et domus Messa quæ cum porta scutariorum nominantur esse videntur. Scutariorum et custodietis excubias domus.··ID. Scutarii erant tutores regis custodientes palatii vestibulum.'

KI2 11:12 Multiple spaces in '11.12··Et posuit super eum diadema et testimonium.··ID. In libro Dierum apertius: Et imposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem.··Et erat utique salutaris prudentiæ, ut post tyrannicæ necem reginæ, succedenti in regnum filio regis, cum ipso regni habitu disciplina legis Dei servanda committeretur: et qui se prælatum populo videret regendo, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.'

KI2 11:17 Multiple spaces in '11.17··Pepigit igitur Joiada fœdus inter Dominum,··etc. In Paralipomenis, inter se:··quia se loco regis et Dei, cujus minister erat, posuit; unde Joiada: recognoscens Dominum vel diligens interpretatur: quia Dominum cognoscere et diligere docuit. Pepigit fœdus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent: pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum justitia populum regeret.'

KI2 12:1 Multiple spaces in '12.1·· RAB. Mandat rex noster ut doctores accipiant omnem pecuniam, quæ a prætereuntibus justis scientiæ spiritualis, vel bonorum exemplorum in thesaurum Domini confertur, vel prædicatorum officia ad instaurationem templi spiritualis conferantur, quatenus ibi quodcunque scissum per errorem vel vitia invenerint, restaurent, ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum.'

KI2 12:5 Multiple spaces in '12.5··Sartatecta.··ID. Dicit ruinas domus Domini, ut quod cadere cœperat, fulciretur. Legitur enim in Paralimopenis quod Athalia et filii ejus, id est, sacerdotes idolorum, quia legitur non habuisse filium, destruxerunt domum Domini, et de sanctificatis fecerunt Baal.'

KI2 12:6 Multiple spaces in '12.6··Igitur usque.··ID. Ante adventum Christi licet doctrina legis in gente Judæa fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit, et per sanctæ Trinitatis fidem decalogum in Mosi et prophetarum scriptis spiritualiter observandum doceret.'

KI2 12:7 Multiple spaces in '12.7··Ad instaurationem templi reddite eam,··etc. ID. Dominus evangelicis doctoribus ait: Prædicate Evangelium omni creaturæ, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate; gratis accepistis, gratis date Marc. 16..'

KI2 12:9 Multiple spaces in '12.9··Et tulit.··ID. Pontifex noster, qui seipsum obtulit hostiam Deo, gazophylacium unum posuit, id est, unam catholicam Ecclesiam fecit, cui foramen desuper aperuit, quia transitum inde ad cœlos paravit. Et posuit.··ID. Altare corpus Domini, juxta quod gazophylacium est, cum Ecclesia Christo conjuncta est ad dexteram ingredientium domum. Quia qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, intendunt ad æternam beatitudinem, quam dextera significat, pervenire. Istuc ergo mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostia templi, omnem pecuniam, quæ defertur ad templum, cum prædicatores, qui servant introitum fidei, offerunt vota fidelium in verbis et operibus: et in Ecclesia rite precibus commendant Deo.'

KI2 12:10 Multiple spaces in '12.10··Scriba regis,··etc. ID. Summi sunt doctores, qui pecuniam collatam juxta numerum et mensuram illis tribuebant qui præerant fabris et cæmentariis, hoc est, dispensatoribus verbi Dei, qui evangelici tritici mensuram conservis suis, his qui operantur in domo Domini et virtutum opera in ædificio divino componant, tribuebant. ID. Apostoli, quos principes in Ecclesia electio divina constituit, per discipulos verbi semina per totum orbem sparserunt, quatenus operarios voluntatis Dei idoneos auditoribus suis præficerent, quorum alii fabricabant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sartatecta templi faciebant, quando illi, quæ per hæresim et schismata rupta erant ræedificabant; alii saxa cædebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant, ita ut impleretur instauratio in universis, quæ indigebant expensa ad domum Domini muniendam, juxta illud: Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi Ephes. 4..'

KI2 12:13 Multiple spaces in '12.13··Verumtamen non fiebant.··ID. Alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in ædificium domus, quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiæ plenitudinem. Vasa Domini sunt, qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles sunt ad ministerium Dei. Non fiebant.··In Paralipomenis. Cum complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi.··Non est contrarium, quia non de eadem pecunia quæ offerebatur a populo ad instaurationem domus Domini facta fuerunt vasa in ministerium templi, sed de reliqua parte pecuniæ, quæ et in aliis donationibus fuerat collata. Et fuscinulæ,··etc. RAB. Doctores, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniam verbi cuique prout convenit dispertiri: quia sunt in verbis Dei, quæ nostræ humilitati revelare dignatus est, sunt alia quæ nostræ capacitatis mensuram transcendunt. Thuribula.··ID. Sunt qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo et dicunt: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Psal. 140.. Tubæ omne vas,··etc. ID. Doctores, qui toto orbe vocem evangelicæ prædicationis emittunt, unde: Quasi tuba exalta vocem tuam Isa. 58..'

KI2 12:15 Multiple spaces in '12.15··Et non fiebat ratio iis omnibus,··etc. ID. Tam religiosi fuerunt, ut nullus dubitaverit qui pecuniam Dei sine fraude tractarent. Unde constat quanta discretione opus est his qui pecuniam verbi Dei dispensant conservis, de qua ratio reddenda est, ut non minus fideles inveniantur hi in spiritualibus quam illi in corporalibus.'

KI2 12:16 Multiple spaces in '12.16··Pecuniam vero pro delicto,··etc. ID. Hic ostenditur quod confessio peccatorum et pœnitentia non proprio cujusque, sed sacerdotum judicio peragenda est, quorum est discernere inter mundum et immundum, et lepræ maculam dijudicare.'

KI2 13:14 Multiple spaces in '13.14··Elisæus autem.··RAB. Redemptor noster rectoribus Ecclesiæ armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum præcipit præliari. Arcus sacrum est eloquium, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, figuratur chorda: et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, Vetus a rigore suo ad intellectum spiritualem flectitur. Sagittæ sunt verba quæ doctores proferunt. Nos ergo cum Scripturæ sacræ dicta pensamus, arcum intendimus; cum verba doctrinæ damus, sagittas emittimus.'

KI2 13:16 Multiple spaces in '13.16··Superposuit.··ID. Exemplis suis Dominus actiones doctorum dirigit et confortat.'

KI2 13:17 Multiple spaces in '13.17··Aperi fenestram.··ID. Lumine scientiæ suos hortatur primum illustrari, et sic jacula verborum mittere. Sagitta.··ID. Prædicatio sancta certissima est interfectio spiritualium hostium si perseveranter agitur, unde non debet doctor propter avaritiam negligere animarum curam, sed magis per pietatem ad æternam prætendere requiem, quod significat Aphec: interpretatur enim: continebit vel apprehendet, unde Apostolus enumeratis vitiis subintulit: Tu autem, homo Dei, hæc fuge, sectare vero justitiam et pietatem, et apprehende vitam æternam I Tim. 6..'

KI2 13:18 Multiple spaces in '13.18··Tolle. Qui cum.··ID. Doctoribus præcipitur jaculo prædicationis terram, etc., usque ad Fides sine operibus mortua est.··RAB. Resurrectio cadaveris, etc., usque ad et potius ibi quam hic habere locum.'

KI2 14:1 Multiple spaces in '14.1··In anno secundo. Et fecit.··RAB., in lib. Reg., tom. 3. Amasias fecit bonum in conspectu Domini, sed non corde perfecto: bona quippe opera quæ placent Deo fecit, sed non corde perfecto, quia sub simulata specie coram hominibus ostendebat, et sic coram Deo accepta non erant.'

KI2 14:7 Multiple spaces in '14.7··In valle.··ID. Valli Salinarum erat ubi sal faciebant. Vel cœno salsuginis deciso et siccato et incenso; vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis; vel alio quolibet ordine quo sal fieri consuevit. Petram.··ID. Petra civitas est Arabiæ nobilis in terra Edom, quæ in libro Numerorum Recem dicitur, et a Syris sic appellatur. Sed Josephus non civitatem dicit, sed magnam petram in Arabia constitutam. Jectehel.··RAB. Quod Amasias victor nomen imposuit, interpretatur cœtus Dei vel auxilium Dei, agente eo fideliter ut præsentis videretur memoriæ, quod hanc vel cœtus populi Dei vel Deo adjuvante ceperit.'

KI2 14:25 Multiple spaces in '14.25··Ipse restituit terminos Isræl,··etc. De Jeroboam dicit: Ipse restituit terminos Isræl, ab introitu Emath usque ad mare solitudinis.··Emath, quæ nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Isræl. Mare autem solitudinis, mare Mortuum est, quod in latitudine per stadia quingenta octuaginta usque ad Zoaros Arabiæ, in longitudine centum quinquaginta, usque ad vicinia Sodomorum progreditur. Igitur Jeroboam castrametatus contra Syros, omnem eorum provinciam sicut Jonas prophetaverat devastavit. Quæ est in,··etc. Hepher turris erat non longe a templo, enormis magnitudinis et altitudinis: unde Hepher dicitur, id est tenebrarum, sive nubea: eo quod usque ad nubes caput erigat, quæ in Zacharia turris nebulosa vocatur.'

KI2 15:1 Multiple spaces in '15.1··Anno vicesimo Azarias.··RAB., in lib. Reg., tom. 3. Ipse est Ozias, etc., usque ad superius porta Ephraim dicitur.'

KI2 15:35 Multiple spaces in '15.35··Ipse ædificavit.··RAB. Joatham ædificavit portam domus Domini excelsam, quæ in Actibus apostolorum Speciosa dicitur, et ab Hebræis Porta Joatham vocatur.'

KI2 16:3 Multiple spaces in '16.3··Consecravit.··RAB. Beenon filii Ennon. Thophet sive Thaphet est in valle Beennon juxta Acheldemach, locus olim amœnissimus, ubi solebant sacrificare dæmonibus. Hebraice Gehennon, id est vallis Ennon; unde in Evangelio gehenna dicitur, quia sicut perierunt ibi qui idola colebant in corpore et in anima, ita peccatores qui ad infernum transeunt æterna damnatione punientur.'

KI2 16:18 Multiple spaces in '16.18··Musach quoque.··RAB. Est ædificium positum in vestibulo templi, ubi reges quando sabbato ad templum ibant, eleemosynam mittebant; et ita Musach sabbati gazophylacium est regum, sicut corbana sacerdotum. Musach quoque,··etc. RAB. Non ideo convertit in templum Domini, quod in eo cultui Dei serviret, sed ut cum templo profanaretur, studens placere regi Assyriorum magis quam Deo, ut cum illuc veniret illud videns concupisceret et auferret sicut alia multa Achaz sibi tribuente. quo inveniret gratiam illius.'

KI2 17:27 Multiple spaces in '17.27··Adduxistis.··RAB. Rex Assyrius, id est diabolus cum suo exercitu populum ecclesiasticum obsidendo et devastando quotidie afficit, cum eos propter peccata commissa de sedibus propriis evellens defert in terram alienam. Unde: Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus dum recordaremur Sion.'

KI2 17:29 Multiple spaces in '17.29··Et unaquæque.··ID. In libro Locorum legitur, quod Benoth et Nergel fuerunt civitates quas construxerunt in Judæa qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum ædificaverunt qui ad eam venerant de Emath. Nebahan et Tharthac civitates sunt quas Hevæi in Judæa condiderunt. ID. Videtur juxta consequentiam sermonis et idolorum, quibus hæ gentes prius servierant, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset: Et unaquæque gens fabricata est Deum suum,··quasi ad expletionem sententiæ subjunctum est: Viri enim Babylonici fecerunt Sochoth Benoth;··id est tabernacula: Benoth, quod est nomen idoli. In sequentibus ostenditur Adramalech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim, ita videtur consequens ut et Nergel Cuthenorum, Asima Emathæorum, Nebahath et Tharthach idola fuerunt Hevæorum.'

KI2 17:33 Multiple spaces in '17.33··Et cum.··RAB. ex Euch. Habent hæretici quædam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, usque ad et nepotum intelligimus.'

KI2 18:1 Multiple spaces in '18.1··Anno tertio. Ezechias.··RAB. Apprehendens Dominum vel fortitudo Domini. Nam Redemptor noster Dominus fortis, Dominus potens in prælio, non solum idola gentium contrivit, et cultum idololatriæ dissipavit quatenus unius Dei notitiam haberent, ejusque cultui digne manciparentur: quin ipsam litteram legis Mosaicæ, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat ac pro magno habebat, contrivit, ac sensum spiritualem in ea intelligere eos docuit.'

KI2 18:4 Multiple spaces in '18.4··Confregitque.··Ezechias serpentem confregit, quia in Domino Deo speravit, non in æneo serpente. Nohestan vocavit,··etc. Quod interpretatur æs eorum, ut quem illi pro numine colebant, in dictis ejus metallum eum esse, non Deum, agnoscerent.'

KI2 18:17 Multiple spaces in '18.17··Rabsacen.··RAB. Quia Hebraice loquitur: filium Isaiæ putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quædam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophetæ dicunt: Hæc dicit Dominus. Iste dixit: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum.'

KI2 18:18 Multiple spaces in '18.18··Eliacim.··RAB. De hoc Eliacim dixit Isaias: Vocabo servum meum Eliacim Isa. 22., qui fuit pontifex post Sobnam: quem tradunt Hebræi, Rabsacis comminationibus perterritum, prodidisse Jerusalem, et excepta arce sicut et templo, Assyrios totam urbem cepisse; quem etiam Sobnam cum Eliacim ad Rabsacen exisse quidam autumant.'

KI2 18:21 Multiple spaces in '18.21··An speras.··Nulla narrat historia quod Ezechias Pharaonis auxilium postulaverit.'

KI2 18:22 Multiple spaces in '18.22··In Domino.··RAB. Verum est quod in Deo habuerunt fiduciam, sed falsum est Ezechiam abstulisse excelsa Dei et altaria: hoc enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut destructo errore veteri juberet Deum in templo Jerusalem adorari.'

KI2 18:23 Multiple spaces in '18.23··Dabo vobis.··ID. Rabsaces, ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum pollicetur, quorum ascensores Ezechias non haberet: non de imbecillitate populi venit quasi equitandi ignari, sed quia Deus præcepit ne rex Isræl equos et uxores sibi multiplicaret.'

KI2 18:25 Multiple spaces in '18.25··Dominus dixit.··ID. Ad id quod dixit, si dixeritis, In Deo confidimus, callide respondet se non sua voluntate, sed Dei venisse dicentis: Ascende.··Et est argumentum: cum multas urbes ceperim, et pars Jerusalem maneat intacta, manifestum est me Dei venisse voluntate.'

KI2 18:26 Multiple spaces in '18.26··Precamur.··ID. Sensus est, etc., usque ad quæ terræ Judææ similitudinem habebat, tam in situ quam in fructibus.'

KI2 18:29 Multiple spaces in '18.29··Non vos,··etc. Rabsacis accusatio Ezechiæ testimonium est, quod captis videlicet urbibus in Domino confisus sit: et confortavit populum ut in Domino speraret. Unde Rabsaces destruere vult quæ ille construxit, et dicit ad populum: Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo vestro.··RAB. Ostendit harum civitatum sive gentium diis servisse Samaritas, etc., usque ad ut noster vertit interpres.'

KI2 19:1 Multiple spaces in '19.1·· RAB., in lib. Reg., tom. 3. Mira regis humilitas et prudentia, etc., usque ad et inimicum in sua terra esse moriturum.'

KI2 19:9 Multiple spaces in '19.9··Cumque audisset.··ID. Volente Deo Rabsaces deseruit obsidionem Jerusalem, et invenit Dominum suum vel capta vel deserta Lachis oppugnantem Lobnam. Sennacherib occurrens regi Æthiopum, misit ad Ezechiam epistolas ut quos viribus non cepit, sermone terreret. Pugnasse Sennacherib contra Ægyptios et obsedisse Pelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda venisse Taracham regem Æthiopum in auxilium narrat Herodotus. RAB. Prius Ezechias Domini terrore perterritus adorare in templo non audebat vel liberas ibi fundere preces, nunc dicente Isaia: Ne timeas a facie verborum quæ audisti Isa. 41., audacter Dominum deprecatur.'

KI2 19:21 Multiple spaces in '19.21··Virgo filia.··RAB. Quia cunctis gentibus idola adorantibus, hæc sola conservat castitatem religionis unius Dei, et quæ ne ad majorem blasphemiam concitaret, præsenti non respondit: post abeuntem movit caput ad rogandum Deum, vel certe ad deridendam arrogantiam ejus certa de ultione. Nec ipse per se, sed per servos suos, ut major esset arrogantia, Dominum blasphemavit.'

KI2 19:23 Multiple spaces in '19.23··Excelsa.··ID. Altitudo montium et juga Libani excelsæ cedri et abietes. Vel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est et principibus earum. Vel de Hierusalem, quæ est Libanus, cedri et abietes, potentes et optimates.'

KI2 19:24 Multiple spaces in '19.24··Et siccavi.··ID. Vel præ multitudine exercitus omnia fluenta siccavit, ut puteos sibi fodere compulsus sit. Vel omnis populus, quos aquæ significant, suo vastatur exercitu.'

KI2 19:25 Multiple spaces in '19.25··Nunquid.··ID. Hæc ex persona Domini, etc., usque ad quod tuam ferocitatem domet, et te reducat in Assyrios.'

KI2 19:29 Multiple spaces in '19.29··Hoc erit signum.··ID. Eorum quæ prænuntio, etc., usque ad imo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum. Comede.··Isaias ita: Comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et anno secundo vescere pomis. In anno autem tertio seminate, plantate vineas et comedite fructus earum, et mittet id quod salvatum fuerit in domo Juda; et quod reliquum est radicem deorsum, et faciet fructum, quia de Hierusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc Isa. 37.. Omnibus ab exercitu vastatis comede quæ iterum germinare,··sive quæ inter ungulas equorum evadere potuerunt. In secundo anno quæ sponte nascuntur sine labore.··Vel simulatione hoc dictum est, quia putabant se fame perituros.'

KI2 19:34 Multiple spaces in '19.34··Et propter David servum.··RAB. Propter futurorum spem, præsentem excutit metum. Dicit autem, quia non suo merito, sed Dei clementia conserventur, imo et patris eorum David memoria: in quo monentur et suæ negligentiæ et illius fidei et justitiæ, quia in tantum diligit Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur.'

KI2 19:35 Multiple spaces in '19.35··Factum est igitur.··RAB. Tot ab uno angelo una nocte cæduntur, et absque vulneribus mors sæva discurrit. Super quo in Paralipomenis legitur: Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem, principemque exercitus Assyriorum.··Reversusque est cum ignominia in terram suam. Qui servatus est, ut fieret testis majestatis illius quem paulo ante contempserat.'

KI2 19:37 Multiple spaces in '19.37··Cumque adoraret in templo.··RAB. Quasi victoriam de hostibus reportaret, contemptor veri Dei in fano falsi numinis trucidatur: nec angelico perit gladio quod erat commune, sed parricidio filiorum. ID. Pharao quoque in decem Ægypti servatur plagis, ut novissimus pereat. In terram Armeniorum.··Ararath regio in Armenia campestri, per quam Araxes fluit incredibilis ubertatis ad radices Tauri montis. Ergo et arca Nœ non ad montes generaliter Armeniæ delata est, sed ad montes Tauri altissimos qui Ararath imminet campis.'

KI2 20:1 Multiple spaces in '20.1··In diebus illis.··RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ne elevaretur cor Ezechiæ post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam. Cuncta Deus secutura præsciens ante sæcula, decrevit qualiter per sæcula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiæ addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc præscivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suæ justitiæ et meritis deputavit. Nec præfixum in præscientia Dei tempus vitæ prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum prædixit, ante pœnitentiam illius præscivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur.'

KI2 20:2 Multiple spaces in '20.2··Qui convertit.··RAB. Felix conscientia, etc., usque ad verba enim singulorum Deus pensat ex corde ipsorum.'

KI2 20:3 Multiple spaces in '20.3··Flevit itaque.··ID. Flevit propter promissionem Domini, etc., usque ad et post mortem resuscitatos plurimos legimus.'

KI2 20:7 Multiple spaces in '20.7··Afferte massam.··RAB. Verbum sehim sive schim ut aiunt Hebræi ulcus sonat non vulnus: hoc infligitur, illud sponte nascitur. Nam Aquila, Symmachus et Theodotio, aroc interpretati sunt, quod morbum regium intelligunt, cui contraria putantur vel sumpta in cibo, vel apposita corpori quæcunque sunt dulcia. Dei ergo potentia monstratur, dum per res noxias sanitas restituitur. Alii schim, apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis in cutis superficiem provocatur. RAB. Datur signum ut sol decem gradibus revertatur, etc., usque ad et ogdoade viventibus per resurrectionem Christi vitæ spatia pro vitæ spatio protelentur. ID. Quidam decem gradus linearum ad mysterium Christi transferunt, etc., usque ad et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit.'

KI2 20:12 Multiple spaces in '20.12··In illo.··ID. Supra legitur, etc., usque ad illum adorandum plus homine crediderunt. RAB. Tradunt Hebræi, etc., usque ad ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur. ID. Hypocritæ quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiæ acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde: Tradidit in captivitatem virtutem eorum.··Gloriam suam Paulus testimonium conscientiæ suæ memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quæ agimus, ne hoc in hujus vitæ itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus. ID. Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta quæ haberet in potestate sua, inter quæ præcipua erat templi supellex.'

KI2 20:13 Multiple spaces in '20.13··Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias.··ID. Verba Dierum de Ezechia aiunt. etc., usque ad ostenditque eis domum aromatum, etc. Domum aromatum, et aurum et argentum.··ID. Quidam sepulcra regum opinantur, quæ aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odoriferæ species, ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur. Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in,··etc. quod apud Hebræos pro re frequenter accipitur quod non ostenderit eis in domo sua, et in omni potestate sua.··Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat.'

KI2 20:14 Multiple spaces in '20.14··De terra longinqua venerunt.··RAB. Quasi dicat: Quanto terra longior unde venerunt, tanto ego gloriosior propter quem venerunt. Ad me de Babylone.··Debuerat dicere ad glorificandum Deum pro signi magnitudine.'

KI2 20:21 Multiple spaces in '20.21··Dormivitque Ezechias cum patribus,··etc. In Paralipomenis, dicitur quod sepultus est Ezechias super sepulcra regum, quia ejus sepulcrum est excelsius fabricatum causa pietatis qua coluit Deum.'

KI2 21:1 Multiple spaces in '21.1·· RAB. Cujus tempore Isaias ut tradunt Hebræi lignea serra per medium serratus est, quia princeps Sodomorum appellavit eos, vertentes ei in crimen quod dixerat: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum Isa. 6.. Deo dicente: Non videbit me homo et vivet Exod. 33.. ID. Manasses ad idola se convertit et abominationes. Locuto Deo vel Domino ad eum, attendere noluit; ideo victus ductus est in Babylonem, coangustatus oravit Dominum intente et egit pœnitentiam valde, et exaudita est oratio ejus, reduxitque eum in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse est Deus. Ergo post commissa scelera nullus de Dei misericordia desperet, sed magis per pœnitentiam spem veniæ habeat.'

KI2 21:24 Multiple spaces in '21.24··Josiam.··RAB. Josias omnem spurcitiam idolorum emendavit, et se in Dei cultu strenue exercuit, sicut de illo ante longe prædictum est per prophetam.'

KI2 22:14 Multiple spaces in '22.14··In Secunda.··RAB. In Paralipomenis legitur de Ezechia, quod ædificavit omnem murum qui fuerat dissipatus, et forinsecus alterum murum; unde Sophonias: Ululatus a Secunda.··Prophetissa ergo habitavit in Secunda, id est, in secundi muri parte.'

KI2 23:10 Multiple spaces in '23.10··Contaminavit.··RAB. in lib. Reg., tom. 3. Josias Thopheth vel ossa mortuorum ibi sicut in sequentibus locis fecisse legitur vel alia quælibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret. In convalle.··ID. Vallis Ennom est juxta murum Jerusalem contra orientem, etc., usque ad quia Thopheth dicitur latitudo.'

KI2 23:11 Multiple spaces in '23.11··Abstulit.··RAB. Judæi superstitionibus gentium se mancipaverant, qui inter cætera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per sæcula senium incidit, quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Elias raptus est ad cœlum, quod inter alia in pariete depictum vident, et vicinia nominis decipiuntur: Elios enim Græce sol dicitur.'

KI2 23:13 Multiple spaces in '23.13··Excelsa.··RAB. Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel dæmonibus immolabant; vel Domino, locorum amœnitate illecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant: unde sæpius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis: Verumtamen excelsa non abstulit. Quæ ædificaverat.··ID. Hic ostenditur quod Salomon de admisso idololatriæ scelere nunquam perfecte pœnituit: si enim vere pœnituisset, sategisset ante omnia ut idola quæ ædificaverat de civitate tollerentur: et non in scandalum stultorum, quæ ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret. Et Chamos.··RAB. Alibi legitur quod ædificavit Salomon fanum Chamos in monte, qui est contra Jerusalem. Sed non est contrarium; quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ut ad ipsam pertinere, ipsamque sordibus, quæ in eo congerebantur, contaminare videretur. Offensioni Moab.··ID. Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus.'

KI2 23:16 Multiple spaces in '23.16··Tulit ossa,··etc. Josias ossa mortuorum cremari super altare jussit, quia profana fuerunt eorum sacrificia, et per errorem idololatriæ non solum pecora dæmonibus offerebant, sed et seipsos in potestatem dæmonum tradiderunt: quia justo Dei judicio simul cum altari quod idolis fabricaverant, dissipandi erant. Mystice, qui diaboli servitio mancipati, vitam sacrilegam temporaliter finiunt, æternis cruciatibus consumentur, Deo retribuente secundum merita'

KI2 23:21 Multiple spaces in '23.21··Facite phase.··RAB. Josias typum tenet Salvatoris, etc., usque ad: et orietur vobis timentibus sol justitiæ. Nec enim factum est phase tale,··etc. Quia, ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, quia videbitur Deus Deorum in Sion.··RAB. Quod Josias, ejectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primo purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo, sicque gratum Domino celebremus pascha: Non utique in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5.. ID. Josias vulneratus est in campo Mageddo, unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Jeremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse: Quomodo sedet sola civitas! De hoc planctu dicitur: Et erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adremon, quod nomen est regis, qui tunc regnabat in Charchamis, in cujus auxilium Josias venerat adversus Nechao regem Ægypti. ID. Interfectio Josiæ a Pharaone Nechao, facta in Mageddo, significat persecutionem antiqui hostis adversus prædicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiæ conatur: quatenus facilius totam plebem dissipare possit. Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant.'

KI2 23:30 Multiple spaces in '23.30··Joachaz filium Josiæ.··ID. Alio nomine Sellum dicitur, sed quia perversissimus fuit, parvo tempore regnavit, nam Nechao vinxit eum, eo quod populus contra suam voluntatem constituisset eum regem, et duxit illum in Ægyptum. ID. Joachaz retentus significat malos doctores, quos populus terræ, scilicet terrenæ cupuditati dediti, consentientes vitiis suis prælatos eligunt, quos Pharao in Rebla vinxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda prælatorum, sicque in spiritualis Ægypti vinctos catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum.'

KI2 23:35 Multiple spaces in '23.35··Argentum autem et aurum dedit,··etc. ID. Malignus censum servitii sui populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio, ejus per omnia parati sint obsequio. Joachim præcepto regis censum exigit, quia diabolus per sibi deditos magistros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter prælatis quotidie præparat perditionem subjectis.'

KI2 24:1 Multiple spaces in '24.1·· RAB. Cum semel quis quilibet se manciparit vitio, etc., usque ad et adjutorium a Deo imploret. RAB. Hunc refert Josephus a Nabuchodonosor interfectum, et ante muros Jerusalem projectum et insepultum, de quo prædictum fuerat: Sepultura asini sepelietur Jer. 22.. Regnavitque Joachim,··etc. ID. Nomen Joachim aliter scribitur in designatione patris, qui et Eliacim: aliter cum filius significatur, qui et Jechonias, nam cum patrem signat per k et m scribitur: cum vero filium per ch et n scribitur.'

KI2 24:8 Multiple spaces in '24.8··Jerusalem.··BEDA in lib. Reg., quæst. 30, tom. 2. Jerusalem et terra Isræl, etc., usque ad id est, scientia spiritualis ad peccatorum opera convertitur.'

KI2 24:14 Multiple spaces in '24.14·· ID., ibid. Artificem et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ.··RAB. ex Bed., ibid. Quod supra populo Isræl Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Isræl, caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam ad repugnandum I Reg. 13., ita nunc Chaldæi satagunt, ut nullus in ea remaneat artifex et inclusor, qui diruta urbis mœnia componere possit vel resarcire RAB. Mali sunt rectores, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiæ usurpant. Matthathia vel Matthanias enim interpretatur munus sive donum: Sedecias justus Dominus. Undecim annis regnavit, quia transgressor legis fuit, quæ significatur denario, numero. Novenarius, qui minus habet denario imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Recte ergo Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciæ obsedit civitatem mense decimo, et decima die mensis: quia mali pastores, cum decalogi mandata, quæ scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris ac vitiorum constructa claudat, vallando civitatem: sicque fames in civitate prævaleat, fames utique verbi Dei cum non expenditur panis doctrinæ populo terræ.'

KI2 25:4 Multiple spaces in '25.4··Et interrupta est,··etc. RAB. Interrupta quidem per tentationes varias dæmonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur.'

KI2 25:8 Multiple spaces in '25.8··Mense quinto.··RAB. Congruit temporis ordo cum ratione vindictæ. Mense quinto vastata est civitas, quæ Pentateuchum legis servare despexit, et septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et contraria præceptis Dei egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione. ID. Venit Nabuzardan,··qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, etc., usque ad sed spinæ magis et tribuli vitiorum excrescant.'

KI2 25:13 Multiple spaces in '25.13··Columnas autem æreas quæ,··etc. ID. Et bases intelligimus doctores, qui sonoritate prædicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare æneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Hæc quidem omnia Chaldæi spirituales per inertiam magistrorum, et de domo Domini auferre nituntur, et confringere.'

KI2 25:14 Multiple spaces in '25.14··Ollas quoque.··ID. Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes in suum usum nequissimum verterunt.'

KI2 25:15 Multiple spaces in '25.15··Thuribula et phialas.··Cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quo lassi refocillari debuerant impediendo subvertunt. ID. Quia tam sensum pretiosum, quam eloquii venustatem, hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.'

KI2 25:18 Multiple spaces in '25.18··Tulit quoque.··ID. Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit, unde in Job de ipso: Escæ ejus electæ sunt Job 33.. ulit Saraiam,··qui interpretatur vinctus, sacerdotem primum,··cum primum Ecclesiæ ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenæ vitiorum catena constringit. Similiter Sophoniam,··qui interpretatur absconditus, sacerdotem secundum,··cum secundi ordinis viros, id est presbyteros qui talentum verbi in terra fodientes absconderant in suum dominium subigit. Et tres inani,··qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiæ nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines, quæ vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiæ et misericordiæ in pectore suo habere volebant. Qui frustra super bellatores constituuntur cum arrogantiam non præcaveant. Quinque viros de his qui steterant coram rege Matth. 5., id est, illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant. Sopher principem.··ID. Interpretatur dissipans vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipans, a cœtu fidelium per errorem sequestrant. Et sexaginta viros e vulgo,··id est, stultos operatores, qui merito e vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant. Et sexaginta viros.··ID. Hos omnes Nabuzardan duxit ad regem Babylonis, et interfecti sunt, quia diabolus prædam quam ab Ecclesia evellit, ad perpetuæ mortis interfectionem perducere ambit: quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum, et amore voluptatum. ID. Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera multiplicia de terra viventium translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, etc., usque ad et vultum Conditoris nostri per sæcula contemplari.'

KI2 25:23 Multiple spaces in '25.23··Et Saraia.··Filius Saraiæ sacerdotis reservatus est, et pater occisus. Ex quo in captivitate postea natus est Jesus sacerdos magnus, qui reduxit populum cum Zorobabel.'

All Character Counts

 0: 63    1: 343    2: 251    3: 153    4: 86    5: 78    6: 75    7: 73    8: 67    9: 65    A: 6    B: 2    C: 4    D: 2    E: 8    G: 4    H: 2    I: 16    L: 4    M: 8    N: 2    P: 2    Q: 2    R: 8    S: 4    Space: 14    T: 6    Total: 1356    U: 8  

All Character Counts (sorted by count)

 N: 2    P: 2    B: 2    H: 2    D: 2    Q: 2    G: 4    C: 4    L: 4    S: 4    T: 6    A: 6    R: 8    E: 8    U: 8    M: 8    Space: 14    I: 16    0: 63    9: 65    8: 67    7: 73    6: 75    5: 78    4: 86    3: 153    2: 251    1: 343    Total: 1356  

Letter Counts

 A: 6    B: 2    C: 4    D: 2    E: 8    G: 4    H: 2    I: 16    L: 4    M: 8    N: 2    P: 2    Q: 2    R: 8    S: 4    Space: 14    T: 6    Total: 102    U: 8  

Letter Counts (sorted by count)

 N: 2    P: 2    B: 2    H: 2    D: 2    Q: 2    G: 4    C: 4    L: 4    S: 4    T: 6    A: 6    R: 8    E: 8    U: 8    M: 8    Space: 14    I: 16    Total: 102  

Words

All Word Counts

All Word Counts (sorted by count)

Case Insensitive Word Counts

Case Insensitive Word Counts (sorted by count)

Headings

Title Lines

KI2 -1:4 Main Title 1:INCIPIT LIBER MALACHIM ID EST REGUM QUARTUS

Notes

Footnote Errors

KI2 2:9 Footnote seems to be missing closing punctuation (period): '+ \\fr 2.9 \\fk Fiat in. \\ft Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat, geminam ergo gratiam quam Elisæus in magistro vigere cognoscebat, sibi tribui rogavit. Unde patet quod non esse discipulus super magistrum postulavit. RAB. Fiducia petendi accepta a Domino Ecclesia postulat spiritum Christi, et quia remissione peccatorum indiget qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, \\fk qui ascendens in, altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus\\ft Ephes. 4., illis videlicet qui spem suam in illo ponunt. Hinc est quod ait:'

KI2 3:16 Footnote seems to be missing closing punctuation (period): '+ \\fr 3.16 \\fk Facite. \\ft RAB. Propheta populo siti fatigato per miraculum consuluit, et prophetiæ dicta consilium præbent fidelibus, qualiter spiritali doctrina animum reficiant. ID. Fossam in alveo torrentis facit, qui profunda mysteria in Scripturis quærit. Quæ absque pluvia et vento aqua replentur; quia sæpe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde Joannes dicit: \\fk Non necesse habetis ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, \\ft etc. I Joan. 2.. Unde: \\fk Bibent homines et jumenta\\ft Joan. 3., id est, doctrinam accipient, ingeniosi et simplices'

KI2 23:16 Footnote seems to be missing closing punctuation (period): '+ \\fr 23.16 \\fk Tulit ossa, \\ft etc. Josias ossa mortuorum cremari super altare jussit, quia profana fuerunt eorum sacrificia, et per errorem idololatriæ non solum pecora dæmonibus offerebant, sed et seipsos in potestatem dæmonum tradiderunt: quia justo Dei judicio simul cum altari quod idolis fabricaverant, dissipandi erant. Mystice, qui diaboli servitio mancipati, vitam sacrilegam temporaliter finiunt, æternis cruciatibus consumentur, Deo retribuente secundum merita'

KI2 23:21 Consecutive fk fields in footnote: '+ \\fr 23.21 \\fk Facite phase. \\ft RAB. Josias typum tenet Salvatoris, etc., \\fk usque ad: et orietur vobis timentibus sol justitiæ. \\fk Nec enim factum est phase tale, \\ft etc. Quia, ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, \\fk quia videbitur Deus Deorum in Sion. \\ft RAB. Quod Josias, ejectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primo purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo, sicque gratum Domino celebremus pascha: \\fk Non utique in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis\\ft I Cor. 5.. ID. Josias vulneratus est in campo Mageddo, unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Jeremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse: Quomodo sedet sola civitas! De hoc planctu dicitur: Et erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adremon, quod nomen est regis, qui tunc regnabat in Charchamis, in cujus auxilium Josias venerat adversus Nechao regem Ægypti. ID. Interfectio Josiæ a Pharaone Nechao, facta in Mageddo, significat persecutionem antiqui hostis adversus prædicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiæ conatur: quatenus facilius totam plebem dissipare possit. Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant.'

Footnote Lines

KI2 1:2+ \fr 1.2 \ft RAB. \fk Ceciditque Ochozias. \ft Domus Ochoziæ est S…. 7..
KI2 1:9+ \fr 1.9 \fk Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquagi…ruit.
KI2 2:2+ \fr 2.2 \fk Factum est. \ft RAB. in lib. Reg., t. 3. Turbo, id est…atus.
KI2 2:9+ \fr 2.9 \fk Fiat in. \ft Elias spiritu prophetali et operatione mi… ait:
KI2 2:10+ \fr 2.10 \fk Si videris. \ft Id est si oculos fidei aperueris, et …eris.
KI2 2:13+ \fr 2.13 \fk Pallium. \ft RAB. Incarnatio est per quam Lethi fluvi…cere.
KI2 2:17+ \fr 2.17 \fk Mittite. \ft ISID. Sal, id est, sapientia in vase fic…ndat.
KI2 2:23+ \fr 2.23 \fk Ascendit autem. \ft ISID. Elisæus salus Dei. Is est q…runt.
KI2 3:1+ \fr 3.1 \ft RAB. Tres reges contra Moab bellantes, rectores sunt f…ntur.
KI2 3:16+ \fr 3.16 \fk Facite. \ft RAB. Propheta populo siti fatigato per mi…lices
KI2 3:18+ \fr 3.18 \fk Parumque. \ft ID. Non enim sufficit servis Dei abdita…atem.
KI2 3:19+ \fr 3.19 \fk Civitatem. \ft RAB. Civitas, sæcularis est prudentia,…mant.
KI2 4:1+ \fr 4.1 \fk Mulier, \ft etc. RAB. Sancta Ecclesia duorum populorum…avit.
KI2 4:18+ \fr 4.18 \fk Crevit autem. \ft RAB. Sic populus Isræliticus postqu… est.
KI2 4:29+ \fr 4.29 \fk Et ille. \ft ID. Dum Dominus, etc., usque ad per amor…diit.
KI2 4:38+ \fr 4.38 \fk Filii prophetarum. \ft Id est prædicatorum qui ambula…vunt.
KI2 4:39+ \fr 4.39 \fk Concidit. \ft RAB. Qui litteræ legis intentus vel phi…bris.
KI2 4:42+ \fr 4.42 \fk Vir autem. \ft RAB. Vir cœtus est patrum: qui de Baal…mini.
KI2 5:1+ \fr 5.1 \fk Naaman, \ft etc. RAB. Gentiles significat virtute bell…ruit.
KI2 5:2+ \fr 5.2 \fk Porro de Syria. \ft ID. Latrunculi de Syria, etc., usq…mari.
KI2 5:17+ \fr 5.17 \fk Tollam onus. \ft ID. Partem sanctæ terræ secum tulit …aret.
KI2 5:20+ \fr 5.20 \fk Giezi. \ft ID. Præruptum, etc., usque ad hic est cani…itum.
KI2 6:5+ \fr 6.5 \fk Accidit autem. \ft RAB. Cum impios Judæos, per corpus …rrit.
KI2 6:14+ \fr 6.14 \fk Qui cum venissent. \ft ID. Qui in nequitiæ armis conf…erit.
KI2 6:15+ \fr 6.15 \fk Heu, heu, \ft etc. GREG. Hic notat illos qui pusillan…ales.
KI2 6:16+ \fr 6.16 \fk Nolite timere. \ft Nolite timere eos qui occidunt cor…ntur.
KI2 6:18+ \fr 6.18 \fk Percute. \ft ID. Bonum est oculum scandalizantem erui…. 6..
KI2 6:24+ \fr 6.24 \fk Congregavit. \ft RAB. Benadad et exercitus, est diabo…atur.
KI2 6:25+ \fr 6.25 \fk Factaque fames, \ft etc. AUG., serm. 211, de temp. Du…etur.
KI2 7:3+ \fr 7.3 \fk Quatuor, \ft etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Leprosi s…cent.
KI2 7:17+ \fr 7.17 \fk Porro. \ft Dux typum tenet Scribarum et Pharisæorum, …bras.
KI2 8:7+ \fr 8.7 \fk Benedab, rex Syriæ, \ft etc. Syrorum rex dum venisset …orem.
KI2 9:1+ \fr 9.1 \fk Vade. \ft RAB. in lib. Reg., tom. 3. Designat gentium …eret.
KI2 9:29+ \fr 9.29 \fk Regnavitque. \ft RAB. Dicitur de Ochozia, etc., usque…avit.
KI2 10:15+ \fr 10.15 \fk Estne cor tuum, \ft etc. Hinc est ergo perspicuum, q…inus.
KI2 11:1+ \fr 11.1 \fk Athalia vero. \ft RAB. Athalia, quæ semen David exsti…œnis.
KI2 11:4+ \fr 11.4 \fk Anno autem septimo misit Joiada pontifex, \ft etc. So…egum.
KI2 11:6+ \fr 11.6 \fk Ad portam. \ft RAB. In palatio porta Sur et domus Mes…ulum.
KI2 11:12+ \fr 11.12 \fk Et posuit super eum diadema et testimonium. \ft ID. …sset.
KI2 11:17+ \fr 11.17 \fk Pepigit igitur Joiada fœdus inter Dominum, \ft etc. …eret.
KI2 12:1+ \fr 12.1 \ft RAB. Mandat rex noster ut doctores accipiant omnem pe…orum.
KI2 12:5+ \fr 12.5 \fk Sartatecta. \ft ID. Dicit ruinas domus Domini, ut quo…Baal.
KI2 12:6+ \fr 12.6 \fk Igitur usque. \ft ID. Ante adventum Christi licet doc…eret.
KI2 12:7+ \fr 12.7 \fk Ad instaurationem templi reddite eam, \ft etc. ID. Do… 16..
KI2 12:9+ \fr 12.9 \fk Et tulit. \ft ID. Pontifex noster, qui seipsum obtuli… Deo.
KI2 12:10+ \fr 12.10 \fk Scriba regis, \ft etc. ID. Summi sunt doctores, qui …. 4..
KI2 12:13+ \fr 12.13 \fk Verumtamen non fiebant. \ft ID. Alia debet esse rati… 58..
KI2 12:15+ \fr 12.15 \fk Et non fiebat ratio iis omnibus, \ft etc. ID. Tam re…ibus.
KI2 12:16+ \fr 12.16 \fk Pecuniam vero pro delicto, \ft etc. ID. Hic ostendit…care.
KI2 13:14+ \fr 13.14 \fk Elisæus autem. \ft RAB. Redemptor noster rectoribus …imus.
KI2 13:16+ \fr 13.16 \fk Superposuit. \ft ID. Exemplis suis Dominus actiones …rtat.
KI2 13:17+ \fr 13.17 \fk Aperi fenestram. \ft ID. Lumine scientiæ suos hortat…. 6..
KI2 13:18+ \fr 13.18 \fk Tolle. Qui cum. \ft ID. Doctoribus præcipitur jaculo…ocum.
KI2 14:1+ \fr 14.1 \fk In anno secundo. Et fecit. \ft RAB., in lib. Reg., to…rant.
KI2 14:7+ \fr 14.7 \fk In valle. \ft ID. Valli Salinarum erat ubi sal facieb…erit.
KI2 14:25+ \fr 14.25 \fk Ipse restituit terminos Isræl, \ft etc. De Jeroboam …atur.
KI2 15:1+ \fr 15.1 \fk Anno vicesimo Azarias. \ft RAB., in lib. Reg., tom. 3…itur.
KI2 15:35+ \fr 15.35 \fk Ipse ædificavit. \ft RAB. Joatham ædificavit portam …atur.
KI2 16:3+ \fr 16.3 \fk Consecravit. \ft RAB. Beenon filii Ennon. Thophet siv…ntur.
KI2 16:18+ \fr 16.18 \fk Musach quoque. \ft RAB. Est ædificium positum in ves…lius.
KI2 17:27+ \fr 17.27 \fk Adduxistis. \ft RAB. Rex Assyrius, id est diabolus c…Sion.
KI2 17:29+ \fr 17.29 \fk Et unaquæque. \ft ID. In libro Locorum legitur, quod…orum.
KI2 17:33+ \fr 17.33 \fk Et cum. \ft RAB. ex Euch. Habent hæretici quædam sac…imus.
KI2 18:1+ \fr 18.1 \fk Anno tertio. Ezechias. \ft RAB. Apprehendens Dominum …cuit.
KI2 18:4+ \fr 18.4 \fk Confregitque. \ft Ezechias serpentem confregit, quia …rent.
KI2 18:17+ \fr 18.17 \fk Rabsacen. \ft RAB. Quia Hebraice loquitur: filium Is…orum.
KI2 18:18+ \fr 18.18 \fk Eliacim. \ft RAB. De hoc Eliacim dixit Isaias: \fk V…mant.
KI2 18:21+ \fr 18.21 \fk An speras. \ft Nulla narrat historia quod Ezechias P…erit.
KI2 18:22+ \fr 18.22 \fk In Domino. \ft RAB. Verum est quod in Deo habuerunt …rari.
KI2 18:23+ \fr 18.23 \fk Dabo vobis. \ft ID. Rabsaces, ut paucitatem obsessor…aret.
KI2 18:25+ \fr 18.25 \fk Dominus dixit. \ft ID. Ad id quod dixit, si dixeriti…tate.
KI2 18:26+ \fr 18.26 \fk Precamur. \ft ID. Sensus est, etc., usque ad quæ ter…ibus.
KI2 18:29+ \fr 18.29 \fk Non vos, \ft etc. Rabsacis accusatio Ezechiæ testimo…pres.
KI2 19:1+ \fr 19.1 \ft RAB., in lib. Reg., tom. 3. Mira regis humilitas et p…urum.
KI2 19:9+ \fr 19.9 \fk Cumque audisset. \ft ID. Volente Deo Rabsaces deserui…atur.
KI2 19:21+ \fr 19.21 \fk Virgo filia. \ft RAB. Quia cunctis gentibus idola ad…avit.
KI2 19:23+ \fr 19.23 \fk Excelsa. \ft ID. Altitudo montium et juga Libani exc…ates.
KI2 19:24+ \fr 19.24 \fk Et siccavi. \ft ID. Vel præ multitudine exercitus om…citu.
KI2 19:25+ \fr 19.25 \fk Nunquid. \ft ID. Hæc ex persona Domini, etc., usque …rios.
KI2 19:29+ \fr 19.29 \fk Hoc erit signum. \ft ID. Eorum quæ prænuntio, etc., …uros.
KI2 19:34+ \fr 19.34 \fk Et propter David servum. \ft RAB. Propter futurorum …atur.
KI2 19:35+ \fr 19.35 \fk Factum est igitur. \ft RAB. Tot ab uno angelo una no…erat.
KI2 19:37+ \fr 19.37 \fk Cumque adoraret in templo. \ft RAB. Quasi victoriam …mpis.
KI2 20:1+ \fr 20.1 \fk In diebus illis. \ft RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ne el…etur.
KI2 20:2+ \fr 20.2 \fk Qui convertit. \ft RAB. Felix conscientia, etc., usqu…orum.
KI2 20:3+ \fr 20.3 \fk Flevit itaque. \ft ID. Flevit propter promissionem Do…imus.
KI2 20:7+ \fr 20.7 \fk Afferte massam. \ft RAB. Verbum sehim sive schim ut a…avit.
KI2 20:12+ \fr 20.12 \fk In illo. \ft ID. Supra legitur, etc., usque ad illum…llex.
KI2 20:13+ \fr 20.13 \fk Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias. \ft ID.…erat.
KI2 20:14+ \fr 20.14 \fk De terra longinqua venerunt. \ft RAB. Quasi dicat: Q…dine.
KI2 20:21+ \fr 20.21 \fk Dormivitque Ezechias cum patribus, \ft etc. In Paral…Deum.
KI2 21:1+ \fr 21.1 \ft RAB. Cujus tempore Isaias ut tradunt Hebræi lignea se…beat.
KI2 21:24+ \fr 21.24 \fk Josiam. \ft RAB. Josias omnem spurcitiam idolorum em…etam.
KI2 22:14+ \fr 22.14 \fk In Secunda. \ft RAB. In Paralipomenis legitur de Eze…arte.
KI2 23:10+ \fr 23.10 \fk Contaminavit. \ft RAB. in lib. Reg., tom. 3. Josias …tudo.
KI2 23:11+ \fr 23.11 \fk Abstulit. \ft RAB. Judæi superstitionibus gentium se…itur.
KI2 23:13+ \fr 23.13 \fk Excelsa. \ft RAB. Dicit Scriptura loca in collibus p…ibus.
KI2 23:16+ \fr 23.16 \fk Tulit ossa, \ft etc. Josias ossa mortuorum cremari s…erita
KI2 23:21+ \fr 23.21 \fk Facite phase. \ft RAB. Josias typum tenet Salvatoris…rant.
KI2 23:30+ \fr 23.30 \fk Joachaz filium Josiæ. \ft ID. Alio nomine Sellum dic…ssum.
KI2 23:35+ \fr 23.35 \fk Argentum autem et aurum dedit, \ft etc. ID. Malignus…ctis.
KI2 24:1+ \fr 24.1 \ft RAB. Cum semel quis quilibet se manciparit vitio, etc…itur.
KI2 24:8+ \fr 24.8 \fk Jerusalem. \ft BEDA in lib. Reg., quæst. 30, tom. 2. …itur.
KI2 24:14+ \fr 24.14 \ft ID., ibid. \fk Artificem et inclusorem, nihilque rel…erræ.
KI2 25:4+ \fr 25.4 \fk Et interrupta est, \ft etc. RAB. Interrupta quidem pe…atur.
KI2 25:8+ \fr 25.8 \fk Mense quinto. \ft RAB. Congruit temporis ordo cum rat…cant.
KI2 25:13+ \fr 25.13 \fk Columnas autem æreas quæ, \ft etc. ID. Et bases inte…gere.
KI2 25:14+ \fr 25.14 \fk Ollas quoque. \ft ID. Quia diversa officia in eccles…runt.
KI2 25:15+ \fr 25.15 \fk Thuribula et phialas. \ft Cum orationem qua divinita…cere.
KI2 25:18+ \fr 25.18 \fk Tulit quoque. \ft ID. Non solum populares, sed et fo…lari.
KI2 25:23+ \fr 25.23 \fk Et Saraia. \ft Filius Saraiæ sacerdotis reservatus e…abel.

Leader Counts

 Footnote leader '+': 111    Footnotes: 111  

Leader Counts (sorted by count)

 Footnotes: 111    Footnote leader '+': 111